Jump to content

Colloquia familiaria/Encomium Moriae/Praefatio

E Wikisource
Encomium Moriae sive Stultitia Laus: Praefatio
1523
 Encomium Moriae Encomium Moriae, sive Stultitia laus 
PRAEFATIO.
—————
ERASMUS ROTERODAMUS
THOMAE MORO SUO
S. D.

Superioribus diebus cum me ex Italia in Angliam reciperem, ne totum hoc tempus, quo equo fuit insidendum, ἀμούσοις et illitteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties vel de communibus studiis nostris aliquid agitare, vel amicorum, quos hic ut doctissimos, ita et suavissimos[1] reliqueram, recordatione frui. Inter hos tu, mi More, vel in primis occurrebas: cuius equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam, quam praesentis praesens consuetudine consueveram; qua, dispeream, si quid unquam in vita contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi, et id tempus ad seriam commentationem parum videbatur accommodatum, visum est Moriae encomion ludere. Quae Pallas istuc tibi misit in mentem? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae vocabulum accedit, quam es ipse a re alienus. Es autem vel omnium suffragiis alienissimus. Deinde suspicabar, hunc ingenii nostri lusum tibi praecipue probatum iri, propterea quod soleas huius generis iocis, hoc est, nec indoctis, ni fallor, nec usquequaque insulsis, impendio delectari; et omnino in communi mortalium vita Democritum quendam agere.[2] Quanquam tu quidem, ut pro singulari quadam ingenii tui perspicacitate longe lateque a vulgo dissentire soles, ita pro incredibili morum suavitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies ceu μνημόσυνον tui sodalis, verum etiam tuendam suscipies, utpote tibi dicatam iamque tuam non meam. Etenim non deerunt fortasse vitilitigatores, qui calumnientur partim leviores esse nugas quam ut theologum deceant, partim mordaciores quam ut Christiane conveniant modestie; nosque clamitabunt veterem comoediam, aut Lucianum quempiam referre atque omnia mordicus arripere. Verum quos argumenti levitas et ludicrum offendit, cogitent velim non meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a magnis auctoribus factitatum; cum ante tot secula Βατραχομυομαχίαν luserit Homerus, Maro Culicem et Moretum, Nucem Ovidius; quum Busyriden laudarit Polycrates et huius castigator Isocrates, Iniustitiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Favorinus, Calvitium Synesius, Muscam et Parasiticam Lucianus; quum Seneca Claudii luserit ἀποθέωσιν, Plutarchus Grylli cum Ulysse dialogum, Lucianus et Apuleius asinum, et nescio quis Grunnii Corocottae porcelli testamentum, cuius et divus meminit Hieronymus.[3] Proinde, si videbitur, fingant isti me latrunculis interim animi caussa lusisse, aut si malint, equitasse in arundine longa. Nam que tandem est iniquitas, quum omni vite instituto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si nugae seria ducant, atque ita tractentur ludicra ut ex his aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obesae, quam ex quorundam tetricis ac splendidis argumentis? veluti quum alius diu consarcinata oratione rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit, alius ad bellum adversus Turcas movendum adhortatur, alius futura praedicit, alius novas de lana caprina comminiscitur quaestiunculas. Ut enim nihil nugacius, quam seria nugatorie tractare, ita nihil festivius, quam ita tractare nugas ut nihil minus quam nugatus fuisse videaris. De me quidem aliorum erit iudicium: tametsi, nisi plane me fallit φιλαυτία, Stulticiam laudavimus, sed non omnino stulte. Iam vero ut de mordacitatis cavillatione respondeam, semper haec ingeniis libertas permissa fuit, ut in communem hominum vitam salibus luderent impune, modo ne licentia exiret in rabiem. Quo magis admiror his temporibus aurium delicias, quae nihil iam fere nisi solennes titulos ferre possunt. Porro nonnullos adeo prepostere religiosos videas, ut vel gravissima in Christum convicia ferant citius, quam pontificem aut principem levissimo ioco aspergi; presertim si quid πρὸς τὰ ἄλφιτα attinet. At enim qui vitas hominum ita taxat, ut neminem omnino perstringat nominatim, quaeso utrum is mordere videtur, an docere potius, ac monere? Alioqui quot obsecro nominibus ipse me taxo? Praeterea qui nullum hominum genus praetermittit, is nulli homini, vitiis omnibus iratus videtur. Ergo si quis exstiterit qui sese laesum clamabit, is aut conscientiam prodet suam aut certe metum. Lusit hoc in genere multo liberius ac mordacius divus Hieronymus, ne nominibus quidem aliquoties parcens. Nos, praeterquam quod a nominibus in totum abstinemus, ita praeterea stilum temperavimus, ut cordatus lector facile sit intellecturus, nos voluptatem magis, quam morsum quaesisse. Neque enim ad Iuvenalis exemplum, occultam illam scelerum sentinam usquam movimus, et ridenda magis quam foeda recensere studuimus. Tum si quis est, quem nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit, pulchrum esse a stultitia vituperari: quam cum loquentem fecerimus, decoro personae serviendum fuit. Sed quid ego haec tibi, patrono tam singulari ut caussas etiam non optimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime More, et Moriam tuam gnaviter defende. Ex Rure, Quinto Idus Iunias. An. MDVII.[4]


——————
 Encomium Moriae Encomium Moriae, sive Stultitia laus 
  1. Al. omiserunt et ante suav.
  2. Ipse Morus similem quendam librum conscripsit, cuius titulus Utopia.
  3. In praefatione comment, in Iesaiam.
  4. Ita in Frobeniana huius encomii editione de anno 1522, quam ubique religiose hic sequuti sumus, annus adiectus legitur, quem alii omiserunt. - Pro gnaviter def. aliae editt. suaviter def.