Jump to content

Colloquia familiaria/Ex Erasmi Epistola/Ad Ioannem Cholerum

E Wikisource
 Ad Ioannem Oecolampadium De Utilitate Colloquiorum 
EX ERASMI EPISTOLA
AD
IOANNEM CHOLERUM
PRAEPOSITUM CURIENSEM
Anno 1532. 5 Octobris.

Lambertus Campester, qui olim Lutetiae edidit colloquia mea velut a me emendata, persuaso typographo rem esse vendibilem, et sub nomine meo praefatus, et admixtis per totum opus miris emblematibus, quibus me ipsum accusabam, omnia plena scurrilis cuiusdam stoliditatis: quo peracto fugit Lugdunum; et, simulans se summum Erasmi amicum, reperit patronum; cui mox suffuratus trecentos coronatos fugit, et in fuga deprehensus est inter aliquot puellas, suffigendus in crucem, nisi sacra cuculla Dominici servasset eum: is, inquam, multis aliis flagitiis ac sceleribus designatis, tandem in civitate quadam Germaniae, Zorst[1] opinor dicitur, ditionis Iuliacensis, excussa cuculla docet evangelium, hoc est, meras seditiones. Dux petiit, ut hominem eiicerent. Responderunt, se non posse carere suo ecclesiasta. Et ista pestis serpit indies.

Anno 1536. 10 Kal. Maias.

Atqui non omnia in hoc scribuntur, ut evulgentur. Lusimus quaedam adolescentes, styli exercendi gratia: quaedam aliis dictavimus sic inambulantes, nihil minus cogitantes quam de evulgando: nonnulla scripsimus discipulis tardis. Huius generis erant colloquia, quae Helenius quidam, haud scio unde nactus, nam apud me nullum unquam fuit exemplar, care vendidit Ioanni Frobenio, simulans alios esse typographos, qui empta cuperent. Haec emendi orexis.

Erasmus in epistola scripta Basileae,
anno 1536. 17 Maii.

Demiror, Dolae[2] tantum posse duos Franciscanos. Colloquia et venduntur et excuduntur Lutetiae, et Dolae exulant. Qui dicunt, in illis aliquid esse haereticum, sive docti sive indocti, mentiuntur. Id liquido perspiciet, qui legerit meas declarationes.

 Ad Ioannem Oecolampadium De Utilitate Colloquiorum 
  1. Ignoratur, quod fuerit illud oppidum, nisi legendum Zonst. qui vicus est ad Rhenum, quinque milliariis distans Colonia Agr
  2. Quae est metropolis comitatus Burgundiae.