Colloquium ad pueros linguae Latinae locutione exercendos, ab Ælfrico primum compilatum, et deinde ab Ælfrico Bata, eius discipulo, auctum, Latine et Saxonice.
D. Nos pueri rogamus te, magister, ut doceas nos loqui recte, quia idiote sumus, et corrupte loquimur.
M. Quid uultis loqui?
D. Quid curamus quid loquamur, nisi recta locutio sit, et utilis, non anilis, aut turpis?
M. Uultis flagellari in discendo?
D. Carius est nobis flagellari pro doctrina, quam nescire; sed scimus te mansuetum esse, et nolle inferre plagas nobis, nisi cogaris a nobis.
M. Interrogo te quid mihi loqueris? quid habes operis?
D. Professus sum monachum, et psallam omni die septem sinaxes cum fratribus, et occupatus sum lectionibus et cantu; sed tamen uellem interim discere sermocinari Latina lingua.
M. Quid sciunt isti tui socii?
D. Alii sunt aratores, alii opiliones, quidam bubulci, quidam etiam uenatores, alii piscatores, alii aucupes, quidam mercatores, quidam sutores, quidam salinatores, quidam pistores loci.
M. Quid dicis tu, arator, quomodo exerces opus tuum?
A. O mi domine, nimium laboro; exeo diluculo, minando boues ad campum, et iungo eos ad aratrum; non est tam aspera hiemps ut audeam latere domi, pre timore domini mei; sed iunctis bobus, et confirmato uomere et cultro aratro, omni die debeo arare integrum agrum, aut plus.
M. Habes aliquem socium?
A. Habeo quendam puerum minantem boues cum stimulo, qui etiam modo raucus est, pre frigore et clamatione.
M. Quid amplius facis in die?
A. Certe adhuc plus facio. Debeo implere presepia boum feno, et adaquare eos, et fimum eorum portare foras.
M. O, O, magnus labor est!
A. Etiam, magnus labor est, quia non sum liber.
M. Quid dicis tu, opilio? Habes tu aliquem laborem?
O. Etiam habeo; in primo mane mino oues meas ad pascua, et sto super eas, in estu et frigore, cum canibus, ne lupi deuorent eas, et reduco eas ad caulas, et mulgeo eas bis in die, et caulas earum moueo insuper, et caseum et butirum facio, et fidelis sum domino meo.
M. O bubulce, quid operaris tu?
B. O domine mi, multum laboro. Quando arator disiungit boues, ego duco eos ad pascua, et tota nocte sto super eos uigilando propter fures, et iterum primo mane adsigno eos aratori, bene pastos et adaquatos.
M. Est iste ex tuis sociis?
D. Etiam est.
M. Scis tu aliquid?
V. Unam artem scio.
M. Quale est?
V. Uenator sum.
M. Cuius?
V. Regis.
M. Quomodo exerces artem tuam?
V. Plecto mihi retia, et pono ea in loco apto, et instigo canes meos ut feras persequantur, usque quo perueniunt ad retia inprouise, et sic inretientur, et ego iugulo eos in retibus.
M. Nescis uenare nisi cum retibus?
V. Etiam, sine retibus uenare possum.
M. Quomodo?
V. Cum uelocibus canibus insequor feras.
M. Quales feras maxime capis?
V. Capio ceruos, et apros, et dammas, et capreos, et aliquando
lepores.
M. Fuisti hodie in uenatione?
V. Non fui, quia dominicus dies est, sed heri fui in uenatione.
M. Quid cepisti?
V. Duos ceruos et unum aprum.
M. Quomodo cepisti eos?
V. Ceruos cepi in retibus, et aprum iugulaui.
M. Quomodo fuisti ausus iugulare aprum?
V. Canes perduxerunt eum ad me, et ego e contra stans subito iugulaui eum.
M. Ualde audax fuisti tunc.
V. Non debet uenator formidolosus esse, quia uarie bestie morantur in siluis.
M. Quid facis de tua uenatione?
V. Ego do regi quicquid capio, quia sum uenator eius.
M. Quid dat ipse tibi?
V. Uestit me bene et pascit, aliquando dat mihi equum, aut armillam, ut libentius artem meam exerceam.
M. Qualem artem scis tu?
P. Ego sum piscator.
M. Quid adquiris de tua arte?
P. Uictum et uestitum et pecuniam.
M. Quomodo capis pisces?
P. Ascendo nauem, et pono retia mea in amne, et hamum proiicio et sportas, et quicquid ceperint sumo.
M. Quid si inmundi fuerint pisces?
P. Ego proiiciam inmundos foras, et sumo mihi mundos in escam,
M. Ubi uendis pisces tuos?
P. In ciuitate.
M. Quis emit illos?
P. Ciues. Non possum tot capere quot possum uendere.
M. Quales pisces capis?
P. Anguillas, et lucios, menas, et capitones, tructos, et murenas, et qualescunque in amne natant saliu.
M. Cur non piscaris in mari
P. Aliquando facio, sed raro, quia magnum nauigium mihi est ad mare.
M. Quid capis in mari?
P. Alleces et isicios, delfinos et sturias, ostreas et cancros, musculas, torniculi, neptigalli, platesia, et platissa, et polipodes, et similia.
M. Uis capere aliquem cetum?
P. Nolo.
M. Quare?
P. Quia periculosa res est capere cetum. Tutius est mihi ire ad amnem cum [naue] mea, quam ire cum multis nauibus in uenationem ballene.
M. Cur sic?
P. Quia carius est mihi capere piscem quem possum occidere, qui non solum me sed etiam meos socios uno ictu potest mergere aut mortificare.
M. Et tamen multi capiunt cetos, et euadunt pericula, et magnum pretium inde adquirunt.
P. Uerum dicis, sed ego non audeo, propter mentis meae ignauiam.
M. Quid dicis tu, auceps? quomodo decipis aues?
A. Multis modis decipio aues; aliquando retibus, aliquando laqueis, aliquando glutino, aliquando sibilo, aliquando accipitre, aliquando decipula.
M. Habes accipitrem?
A. Habeo.
M. Scis domitare eos?
A. Etiam scio. Quid deberent mihi, nisi scirem domitare eos?
V. Da mihi unum accipitrem.
A. Dabo libenter, si dederis mihi unum uelocem canem. Qualem accipitrem uis habere, maiorem aut minorem?
V. Da mihi maiorem.
M. Quomodo pascis accipitres tuos?
A. Ipsi pascunt se et me in hieme, et in uere dimitto eos auolare ad siluam, et capio mihi pullos in autumno, et domito eos.
M. Et cur permittis [tu] domitos auolare a te?
A. Quia nolo pascere eos in estate, eo quod nimium comedunt.
M. Et multi pascunt domitos super estatem, ut iterum habeant paratos.
A. Etiam sic faciunt, sed ego nolo in tantum laborare super eos, quia scio alios non solum unum sed etiam plures capere.
M. Quid dicis tu, mercator?
Mer. Ego dico quod utilis sum et regi et ducibus et diuitibus et omni populo.
M. Et quomodo?
Mer. Ego ascendo nauem cum mercibus meis, et nauigo ultra marinas partes et uendo meas res, et emo res pretiosas quae in hac terra non nascuntur, et adduco uobis huc, cum magno periculo super mare, et aliquando naufragium patior, cum iactura omnium rerum mearum, uix uiuus euadens.
M. Quales res adduces nobis?
Mer. Purpurum, et sericum, pretiosas gemmas, et aurum, uarias uestes, et pigmenta, uinum, et oleum, ebur, et auricalcum, aes, et stagnum, sulfur, et uitrum, et his similia.
M. Uis uendere res tuas hic, sicut emisti illic?
Mer. Nolo. Quid tunc mihi proficit labor meus? Sed uolo uendere hic carius quam emi illic ut aliquod lucrum mihi adquiram, unde me pascam et uxorem et filios.
M. Tu, sutor, quid operaris nobis utilitatis?
S. Est quidem ars mea utilis ualde uobis et necessaria.
M. Quomodo?
S. Ego emo cutes et pelles, et preparo eas arte mea, et facio ex eis calciamenta diuersi generis, subtalares et ficones, coligas et utres, frenos et falera, flascones et calidilia, calcaria et chamos, peras et marsupia, et nemo uestrum uult hiemare sine mea arte.
M. O salinator, quid nobis proficit ars tua?
S. Multum prodest ars mea omnibus, nemo uestrum gaudio fruitur in prandio aut cena nisi ars mea hospita ei fuerit.
M. Quomodo?
S. Quis hominum dulcibus perfruitur cibis sine sapore salis? Quis repplet cellaria sua siue promptuaria sine arte mea? Ecce butirum omne et caseum perit uobis, nisi ego custos adsim, qui nec saltem oleribus uestris sine me utimini.
M. Quid dicis tu, pistor? Cui prodest ars tua, aut si sine te possimus uitam ducere?
P. Potestis quidem per aliquod spatium sine arte mea uitam ducere, sed non diu, nec adeo bene; nam sine arte mea omnis mensa uacua uidetur esse, et sine pane omnis cibus in nausium conuertitur. Ego cor hominis confirmo, ego robur uirorum sum, et nec paruuli uolunt praeterire me.
M. Quid dicimus de coco, si indigemus in aliquo arte eius?
Dicit cocus: Si me expellitis a uestro collegio, manducabitis holera uestra uirida, et carnes uestras crudas, et nec saltem pingue ius potestis sine arte mea habere.
M. Non curamus de arte tua, nec nobis neccessaria est, quia nos ipsi possumus coquere quae coquenda sunt et assare que assanda sunt.
Dicit cocus: Si ideo me expellitis, ut sic faciatis, tunc eritis omnes serui; et nullus uestrum erit dominus; et tamen sine arte mea non manducatis.
M. O monache, qui mihi locutus es, ecce probaui te habere bonos socios, et ualde necessarios; qui sunt illi?
D. Habeo fabros, ferrarium, aurificem, argentarium, aerarium, lignarium, et multos alios uariarum artium operatores.
M. Habes aliquem sapientem consiliarium?
D. Certe habeo. Quomodo potest nostra congregatio sine consiliario regi?
M. Quid dicis tu, sapiens? que ars tibi uidetur inter istas prior esse?
C. Dico tibi, mini uidetur seruitium Dei inter istas artes primatum tenere, sicut legitur in euangelio, Primum querite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur uobis.
M. Et quales tibi uidetur inter artes seculares retinere primatum?
C. Agricultura, quia arator nos omnes pascit.
Ferrarius dicit: Unde aratori uomer aut culter, qui nec stimulum habet nisi ex arte mea? Unde piscatori hamus, aut sutori subula, siue sartori acus? nonne ex meo opere?
Consiliarius respondit: Uerum quidem dicis; sed omnibus nobis carius est hospitari apud te aratorem quam apud te; quia arator dat nobis panem et potum; tu quid das nobis in officina tua, nisi ferreas scinctillas et sonitus tundentium malleorum et flantium follium?
Lignarius dicit: Quis uestrum non utitur arte mea, cum domos, et diuersa uasa, et naues, omnibus fabrico?
Ferrarius respondit: O lignarie, cur sic loqueris, cum nec saltem unum foramen sine arte mea uales facere?
Consiliarius dicit: O socii et boni operarii, dissoluamus citius has contentiones, et sit pax et concordia inter nos, et prosit unusquisque alteri arte sua, et conueniamus semper apud aratorem, ubi uictum nobis et pabula equis nostris habemus; et hoc consilium do omnibus operariis, ut unusquisque artem suam diligenter exerceat; quia qui artem suam dimiserit, ipse dimittatur ab arte. Siue sis sacerdos, siue monachus, seu laicus, seu miles, exerce temet ipsum in hoc; et esto quod es, quia magnum dampnum et uerecundia est homini nolle esse quod est et quod esse debet.
M. O pueri, quomodo uobis placet ista locutio?
D. Bene quidem placet nobis, sed ualde profunde loqueris, et ultra etatem nostram protrahis sermonem; sed loquere nobis juxta nostrum intellectum, ut possimus intelligere que loqueris?
M. Interrogo uos cur tam diligenter discitis.
D. Quia nolumus esse sicut bruta animalia, quae nihil sciunt nisi herbam et aquam.
M. Et quid uultis uos?
D. Uolumus esse sapientes.
M. Qua sapientia? Uultis esse uersipelles, aut milleformes, in mendaciis uafri, in loquelis astuti, uersuti, bene loquentes et male cogitantes, dulcibus uerbis dediti, dolum intus alentes, sicut sepulchrum depicto mausoleo intus plenum fetore?
D. Nolumus sic esse sapientes, quia non est sapiens qui simulatione semet ipsum decipit.
M. Sed quomodo uultis?
D. Uolumus esse simplices sine hipochrisi, et sapientes, ut declinemus a malo et faciamus bona; adhuc tamen profundius nobiscum disputas quam aetas nostra capere possit; sed loquere nobis nostro more, non tam profunde.
M. Et ego faciam sicut rogatis. Tu, puer, quid fecisti hodie?
D. Multas res feci. Hac nocte, quando signum audiui, surrexi de lectulo et exiui ad ecclesiam, et cantaui nocturnam cum fratribus; deinde cantauimus de omnibus sanctis et matutinales laudes; post haec, primam, et vii. psalmos, cum letaniis, et primam missam; deinde tertiam, et fecimus missam de die; post haec cantauimus sextam, et manducauimus, et bibimus, et dormiuimus, et iterum surreximus, et cantauimus nonam, et modo sumus hic coram te, parati audire quid nobis dixeris.
M. Quando uultis cantare uesperum aut completorium?
D. Quando tempus erit.
M. Fuisti hodie uerberatus?
D. Non fui, quia caute me tenui.
M. Et quomodo tui socii?
D. Quid me interrogas de hoc? Non audeo pandere tibi secreta nostra. Unusquisque scit si flagellatus erat an non.
M. Quid manducas in die?
D. Adhuc carnibus uescor, quia puer sum sub uirga degens.
M. Quid plus manducas?
D. Holera et oua, pisces et caseum, butirum et fabas, et omnia munda manduco, cum gratiarum actione.
M. Ualde edax es, cum omnia manducas que tibi apponuntur.
D. Non sum tam uorax ut omnia genera ciborum in una refectione edere possum.
M. Sed quomodo?
D. Uescor aliquando his cibis, et aliquando aliis, cum sobrietate, sicut decet monachum, non cum uoracitate, quia non sum gluto.
M. Et quid bibis?
D. Ceruisam, si habeo, uel aquam, si non habeo ceruisam.
M. Nonne bibis uinum?
D. Non sum tam diues ut possim emere mihi uinum; et uinum non est potus puerorum siue stultorum, sed senum et sapientum.
M. Ubi dormis?
D. In dormitorio cum fratribus.
M. Quis excitat te ad nocturnos?
D. Aliquando audio signum, et surgo; aliquando magister meus excitat me duriter cum uirga.
M. O probi pueri, et uenusti mathites, uos hortatur uester eruditor ut pareatis diuinis disciplinis, et obseruetis uosmet eleganter ubique locorum. Inceditis morigerate, cum auscultaueritis ecclesie campanas, et ingredimini in orationem, et inclinate suppliciter ad almas aras, et state disciplinabiliter, et concinite unanimiter et interuenite pro uestris erratibus, et egredimini sine scirilitatem in claustrum uel in gimnasium.