Commentaria in Epistolam ad Galatas (Ambrosiaster)

E Wikisource
(Redirectum de Commentaria in Epistolam ad Galatas (Ambrosius))
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Galatas
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


Ambros.CoInEpA4 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

209 PROLOGUS.

Omnis credens in Christum, et observans Legem factorum, male intelligit Christum: sicut et Symmachiani, qui ex Pharisaeis originem trahunt, qui servata omni Lege, Christianos se dicunt, more Photini Christum non Deum et hominem, sed hominem tantummodo definientes. Si enim Deum intelligerent Christum, nihil de Lege factorum sperarent, id est, de neomeniis, sabbato, circumcisione, et discretione escarum; quia qui Deum et Dominum Legis colit, supra Legem est: nec potest judicari a lege, qui cum legislatore concordat. Denique non illorum causa Lex data est, qui Deum colebant: sed eorum qui male et credebant et agebant ad contemptum Creatoris. Unde dicit ad Timotheum: Nec enim justo lex posita est, sed injustis, et male versantibus. (I Tim. I, 9.) Et Moyses sic inquit: Timentes facietis filios Israel. (Levit. XV, 31). Unde et Galatae, vel ii qui eos subvertebant, adhuc erroris nebula contectum cor habentes, non cernunt sensum Esaiae prophetae inter caetera dicentis: Verbum enim consummans et brevians in aequitate; quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. (Esai. X, 23). Si ergo haec dicta intelligerent; a Lege recederent, scientes, a praedicatione Joannis Baptistae Legem jam cessare; ut sola fides sufficiat ad salutem, abbreviata ex Lege. In Lege enim et de Deo Patre, et de Christo Filio ejus, et de Spiritu sancto continetur praedestinatum in tempore, quod manifestatum est in praedicatione; nam si signaculi causa circumcidebantur filii Israel, ut exinde apparerent filii esse Abrahae juxta carnem, rite cessare debet circumcisio; quia signum habent credentes mortis devictae, quo dignoscuntur filii esse Abrahae, sed secundum fidem; Abrahae enim promissus est, qui veniens vinceret mortem. Denique hunc exspectabat Abraham, quem in spiritu sentiens natum, gavisus est, sciens se in brevi introduci in coelos. Unde dicit Dominus ad Judaeos: Abraham cupivit videre diem meum: et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56); tempore enim quo simul adhuc erant filii Israel in eremo, antequam vicini essent gentilium, non sunt circumcisi. At ubi commisceri habebant gentibus, tunc a Jesu Nave circumcisi sunt de petra (Josue V, 3), quae significat Christum: Quia petra, inquit, erat Christus (I Cor. X, 4), ut designaret per Christum futuram circumcisionem cordis, sicut dixerat Moyses, et Hieremias propheta: Circumcidite vos Deo, et circumcidite praeputium cordis vestri (Deut. X, 16; Jerem. IV, 4); ut amputata caligine per remissionem acceptam peccatorum digni fierent videre gloriam Dei, quam sub Lege positi videre nequiverant causa peccati. Ut ergo et Christum Deum signaret, et non se ab homine ea didicisse quae docebat, assereret, ita incipit:

CAPUT PRIMUM.

(Vers. 1.) Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Apostolum se non ab hominibus electum, et missum ad praedicandum testatur, sicut erant quidam, 210 qui electi ab apostolis mittebantur ad Ecclesias roborandas; neque sicut alii, qui a Judaeis mittebantur ad disturbandas Ecclesias, quos pseudoapostolos vocat: sed a Filio Dei missum se, quem in hac causa idcirco hominem negare videtur; quia praecepta quasi Deus dedit, non quasi homo et quem elegit, divino judicio elegit. Per quod idoneum et firmum se praedicatorem significat; quia multo utique melior est, quem Deus elegit, quam quem homo. Neque, inquit, per hominem, sicut arbitrabantur de Christo, qui hos cogebant circumcidi; sed per Dominum Jesum Christum, id est, per eum, qui Deus et homo est. Quod statim aperit, cum dicit: Et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Hoc dicto, duas haereses damnavit, et Manichaei, et Photini; quia Manichaeus Christum hominem negat, et non negat crucifixum: et Photinus Christum Deum esse non concedit; et tamen ipsum se, hoc est, corpus suum excitasse a mortuis negare non audet: ut Manichaeus cum crucifixum non negat, stulte eum hominem non fateri videatur: et Photinus impietate quadam Deum negare, quem se ipsum a mortuis excitasse fatetur. Legit enim dixisse Dominum: Solvite templum hoc, et ego tribus diebus excitabo illud. Hoc autem dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 19). Igitur ipse excitans se a mortuis, corpus suum significat se a mortuis excitasse; et nihilominus tamen a Patre suo dicitur excitatus, propterea quod omnis virtus Filii de Patre est; ut gesta Filii facta sint Patris, ex quo sunt omnia.

(Vers. 2.) Et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiae Galatiae. Postquam auctoritatem suam commendavit, adhuc auget ad causam; ut caeteros qui secum erant, omnes commotos adversus eos ostenderet. Quamvis sufficeret auctoritas ejus, ne posset refutari; tamen ut gravet factum illorum, quo a prima a fide destiterant, multos secum accensos ad errorem illorum arguendum designat. Facile enim poterit quis intelligere errare se, si a multis se videat reprehendi.

(Vers. 3.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Utriusque beneficio tam Patris, quam Filii genus hominum sublevatum ostendit. Nec minorem Filium significat, cum eum Dominum nostrum vocat: neque Patrem majorem, quia eum Deum nostrum appellat; quia non erit verus Deus Pater, nisi et Dominus sit: neque verus Dominus Filius, nisi et Deus sit. Si ergo una gratia Patris et Filii erga nos est, quid est, inquit, ut de Filio minus sentientes, Legem illi aequetis, ut partim Christo, partim Legi serviatis, cum legeritis Dominum dicentem: Quia Dominus est Filius hominis etiam sabbati (Luc. VI, 5)? ut per hoc videant quanta contumelia ab eis Domino irrogetur, quando comparant Dominum famulae.

(Vers. 4.) Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Aperte ostendit nihil prodesse Legem, quando Christum dicit obtulisse se, ut pro nobis pateretur, ut nos justificaret, quos Lex reos tenebat; ut eruti a Lege per fidem Christi, jam non peccatores essemus; sed justificati secunda nativitate, filii Dei appellati. Cum enim in ditione diaboli genus hominum 211 teneretur, Salvator obtulit se volenti diabolo; ut illudens eum potestate virtutis suae (accipere enim voluit, quem detinere non potuit) auferret ei, quae malo jure tenebat obnoxia. Exspoliatis itaque inferis, tropaeum animarum pertulit ad Patrem, ex quo sunt omnia; quod Lex utique facere non potuit. Quamquam profutura data sit, nobis tamen peccantibus conversa est, ut fieret inimica; et coepit occidere, non vivificare. Christus autem donans delicta, non solum vivificavit nos, sed et sibi sociavit; ut filii Dei vocemur facti per fidem. Quantus ergo error est post gratiam reverti sub Lege, hoc est, post acceptam libertatem velle servire; ut ereptus gladio immemor beneficii denuo se vendat lanistae? Accusator est enim emptoris, qui relicto eo, rursum ad priorem dominum redit. Ut liberaret nos de praesenti saeculo maligno. Hoc dicit, quia ideo morti concessit se Dominus, ut nos ab errore saeculi liberaret, id est, ut ab intelligentia hujus saeculi, quod curriculis senescente aetate devergit in finem, alieni facti, futuri saeculi quod occasum nescit, participes simus in sensu unius Dei. Praesentis enim saeculi haec est malignitas, quia non reddit congruam reverentiam creatori Deo, et restauratori Christo; dum multos sibi deos confingit error humanus, aut dum Christo a credentibus debita honorificentia non reservatur.

(Vers. 5.) Secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Ut firmum sit et plenum auctoritate, quod dicit quia Christus nos liberavit; addit quia istud Patris fecerit cum voluntate.

(Vers. 6.) Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vocavit vos per gratiam Christi in aliud Evangelium. Evangelium bonum nuntium est, ac per hoc et lex vetus Evangelium est excepta Lege factorum: sed hoc potius in quo, quod promissum est, solutum est, per quod peccatores ad indulgentiam convocantur. Mirari ergo ideo se dicit, quia de optimo et maximo beneficio decidentes, manciparunt se Legi factorum; ut perderent quod fuerant consecuti, ut de accepta libertate ruerent in servitutem, cito eversi: cum mos sit ut paulatim aliquis de malo transeat ad bonum, hi autem de bono facile traducti sunt ad opera carnis, quae sunt gravia. Raro enim contingit, ut quis de laetitia confugiat ad exitia: ac per hoc admiratur hebetudinem illorum, qui in securitate positi, labori se subjecerunt inani. Tale est, si nauta insanus stans in portu, de tempestate securus, laxet navim in altum; ut perturbetur diversis procellis: ita et hi per stultitiam subjecerunt se; ut dolores paterentur pudoris desecti, et jugum servitutis Legis susciperent, nulla hujus rei spe praedicata. In aliud ergo evangelium vocati fuerant, quam quod hi praedicabant, qui eos subverterant; non tamen aliud ab eo, quod apostoli annuntiabant, quod hi pseudoapostoli aliud esse asserebant ad invidiam Apostoli, qui eos instruxerat. Et ut Galatas per hanc fallaciam circumvenirent, necesse erat ut Evangelium Apostoli aliud esse dicerent, quam quod ratio Salvatoris docebat: hoc autem esse verum, quod ab eis cum legis veteris concordia praedicabatur. Hi sunt qui quaestiones fecerunt Paulo et Barnabae de hac re, sicut continetur in Actibus apostolorum (Act. XV, 2); isti enim docebant ex gentibus credentes quia nisi circumciderentur more Moysis, et judaizarent, salvi esse non possent.

(Vers. 7.) Quod non est aliud, nisi aliqui sunt, qui conturbant vos, et volunt convertere Evangelium Christi. Apertum est quia hoc agebant, ut converterent Evangelium Christi immutantes traditiones; ut sub nomine Christi essent Judaei: et hoc est convertere Evangelium Christi in Legem.

(Vers. 8, 9.) Sed et si vos, aut angelus de coelo evangelizaverit vobis, praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit, sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit. Nemo miretur Apostolum, qui feritatem morum mansuetabat, sic esse commotum; pro Galatarum enim salute indignatur adversus inimicos disciplinae christianae. Indignatio enim haec ostendit non leve peccatum esse post acceptam fidem converti ad Legem: nam tam firmum atque verum Evangelium, quod eis praedicaverat, asserit; ut etiam seipsos, id est, apostolos, immutati forte aliter praedicarent, non audiri doceret, quorum utique fama quod essent apostoli Christi, peragraverat omnem locum. Aut si forte diabolus angelum 212 Dei se fingens, ut facile possit audiri, de coelis appareret contra haec praedicans, sciretur esse contrarium, et ut abominatio haberetur. Si ergo apostolos Christi, quorum tam praeclara opinio in signis et prodigiis erat faciendis, et Angelum de coelo, quem possit spiritalis ratio commendare, aliter docentes, quam ab apostolo Paulo edocti erant, anathematizari praecepit; quanto magis quos nullum testimonium ad seducendum potest commendare? Ideo autem iterat contestationem, ut confirmet eos in prima traditione; iterata enim lex sollicitiores reddit negligentes.

(Vers. 10.) Modo enim hominibus satisfacio, aut Deo? hoc est, numquid hominibus satisfacio, suadendo vobis reverti ad gratiam Christi, an Deo? Non hominibus utique, sed Deo; ut per satisfactionem revertantur ad Deum, quem spreverant. Denique statim subjecit: Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, servus Christi non essem. Significat igitur hos a quibus fuerant eversi, non Deo, sed hominibus placere in Galatarum subversione, sicut et semetipsum jamdudum, quando Ecclesiam, ut Patrum traditionem vindicaret, persequebatur. Ut enim a Judaeis laudari possent, secundum voluntatem illorum, Legem servandam dicebant; ne si verum Evangelium Christi praedicarent, inimicos eos facerent. Hic autem apostolus Paulus, qui omni devotione Deo placere docebat, non timebat homines offendere, dummodo Dei gloriam commendaret; omnia enim praesentia postponens futuris, se commendabat spebus, ut Christi idoneus servus: idonei autem servi esse non possunt, qui sub nomine Domini propriis lucris student. Sed forte contra aliquis dicat: Ergo qui Legem praedicabant, quam Deus dicitur dedisse, hominibus serviebant. Quomodo ergo idonea Lex esse dicitur, cujus praedicatio secundum hominum voluntates narratur temperata? Ante adventum Domini Lex juxta Dei voluntatem praedicabatur; tempus enim ei debebatur, ut servaretur: at ubi venit Dominus promissus in Lege, cessare oportuit Legem, juxta praedictam sententiam prophetarum. Unde dicit Dominus: Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16); nec enim dignum erat ut praesente Domino Legis auctoritas servaretur. Ideoque si quis de caetero Legem servandam putat, jam non Domini voluntati obtemperat, sed repugnat; similibus enim suis satisfacit.

(Vers. 11, 12.) Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud, aut didici: sed per revelationem Jesu Christi. Nunc principia epistolae aperit; ipsum enim sensum vult manifestare, quia ea quae docebat, non ab homine didicerat; ne forte dubitaretur de iis, quae docebat. Neque secundum humanum judicium aptata erat ejus praecidatio: ut indigna divina auctoritate videretur: sed a Dei Filio dicit se didicisse per revelationem, cum jam post resurrectionem esset in coelis, sicut praememoravi; et ea quae didicit, convenire voluntati majestatique ejus, a quo se didicisse testatur. Spiritalia enim sunt, quae servata meritum collocant apud Deum: illa enim carnalia sunt, quae tempore suo servata, nec meritum nec immeritum praestiterunt apud Deum: non servata obfuerunt; quia et qui non fecerant Legem, sub maledicto erant: et qui fecerant, non justificabantur apud Deum, quia justus ex fide vivit. Illa enim ut oneri essent, servanda mandata sunt, non dignitati.

(Vers. 13.) Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo, quia supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam eam, et proficiebam in Judaismo super multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum. Propositum suum, quo prius juxta carnem vigebat, repugnans Ecclesiae, breviter memorat: sed ut famulus Christi esset, hoc se reliquisse dicit. Magis enim se devotum, quam illos in vindicando Legem fuisse designat; non tamen propter hominum favorem, sed hoc putans utile apud Deum. Per ignorantiam enim, cum humanitati placeret, Deo se servire putabat, liberam habens conscientiam; nesciebat enim jam tempus asserendae Legis non esse, doctrinam secutus patrum, aut in errore, aut in malevolentia constitutorum; et omni industria et fervore mentis id agebat, ut caeteris coaequalibus sibi aemulatione Legis praestantior videretur, sic insaniens contra disciplinam Christi, ut nulli hominum parceret fidei foedera assecuto. Sed cum Dei revelatione laborem hunc 213 inanem esse didicisset, et magis contrarium; destitisse ab eo, et se fidei gratiae subdidisse; ut profectus ei esset apud Deum, memorat. Si ergo hic qui Israelita est, et qui dignitate doctoris fultus erat apud Judaeos, eruditus a Gamaliele, viro prudentissimo, locum habens cum optimis vita hominibus, reliquit Legem; quanto magis ii, qui extra Legem erant, Legi se subjicere non debuerant? Et si hic gaudet exisse se de sub jugo servitutis, quid est ut libertatem suam obligaverint vinculis Legis?

(Vers. 15, 16.) Cum autem placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam revelare Filium suum in me, ut evangelizarem eum in gentibus; continuo non acquievi carni et sanguini. Cum in Lege haberet fiduciam, inscius jam tempus Legis servandae non esse, et omni aviditate contenderet, putans Dei se voluntate hoc agere, ut resisteret Evangelio Christi; videns Deus aemulationem ejus bonam, sed scientiam ei deesse, placuit ei vocare illum ad gratiam suam, sciens jam idoneum hunc esse ad praedicandum Evangelium Filii ejus in gentibus; quia si in re minima tam velox et fidus erat audacia conscientiae, non adulatione cujusquam; quanto magis in praedicando dono Dei futurus esset constantior spe promissi praemii? Praescientia ergo Dei segregatus est de utero matris suae, id est, antequam nasceretur, vel statim natum scivit Deus futurum bonum, sicut dicit ad Hieremiam prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te, etc. (Jerem. I, 5): ita et apostolum Paulum, sciens quis esset futurus, praevenit eum; ut antequam converteretur, vocaret eum, quia erat necessarius. Denique statim suscepit dispensationem doni Dei, omni postposita cura carnali; nec enim consilium cujusquam petiit, aut ad aliquem retulit quid esset acturus: sed protinus praedicavit Christum, quia hic est Filius Dei. Nam sicut futuri mali frequenter ante sunt boni; ita et solent futuri boni prius esse mali.

(Vers. 17.) Neque veni Hierosolymam ad praecessores meos apostolos, sed abii in Arabiam, et iterun regressus sum Damascum. Non fuisse dicit necessitate electum se a Deo pergendi ad praecessores suos apostolos, ut aliquid forte disceret ab eis; quia Deus ei revelavit per Filium suum quomodo doceret. Hoc ideo loquitur, ut ostendat non aliud tenendum esse, quam quod docet: nec hominibus credi, sed Deo, a quo se didicisse testatur; ac per hoc eos, qui illos in Legem induxerant, esse doctores falsos; quia non a Deo traditum erat, quod docebant. A Damasco ergo in Arabiam profectus est, ad praedicandum, ubi nullus erat apostolorum; ut ipse illic fundaret Ecclesias ne subrepentibus pseudoapostolis, Judaismus seminaretur. Et inde iterum regressus est Damascum, ut visitaret quibus rudis praedicaverat Evangelium gratiae Dei.

(Vers. 18.) Deinde post annos tres ascendi Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum dies quindecim. Dignum fuit ut cuperet videre Petrum; quia primus erat inter apostolos, cui delegaverat Salvator curam Ecclesiarum: non utique ut aliquid ab eo disceret; quia jam ab auctore didicerat, a quo et ipse Petrus fuerat instructus: sed propter affectum apostolatus, et ut sciret Petrus hanc illi datam licentiam, quam et ipse acceperat. Veniens ergo ad eum, hospitio receptus est, et apud eum mansit dies quindecim, quasi unanimus coapostolus. Haec ideo manifestat, ut ostendat concordiam se cum apostolis habuisse, nec in aliquo dissensisse, sicut susurrabant de eo pseudoapostoli; ut eum apud Ecclesias gentium deformarent, et sua mala simplicioribus insererent, dicentes ea convenire cum doctrina apostolorum majorum.

(Vers. 19.) Iterum reversus sum Damascum, alium autem ex apostolis vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Jacobum vidit Hierosolymae; quia illic erat constitutus ab apostolis episcopus, qui et ipse prius fuerat incredulus, sicut dicit Evangelista: Quia nec fratres ejus, inquit, adhuc credebant in eum (Joan. VII, 5). Hic Jacobus filius fuit Joseph, qui ideo frater Domini appellatus est, quia et Joseph pater ejus, etiam Domini pater nuncupatus est. Sic enim dicit Maria ad Jesum in Lucae Evangelio. Quid fecistis nobis, fili? Ego et pater tuus moesti et tristes quaerebamus te (Luc. II, 42). Et in Evangelio Joannis dicit Philippus ad Nathanael: Quem scripsit Moyses 214 in Lege, et prophetae, Invenimus Jesum a Nazareth, filium Joseph (Joan. I, 45). Hoc ergo modo dictus est Dominus frater Jacobi et caeterorum, quo et filius nuncupabatur Joseph. Quidam enim ducti insania hos veros Domini fratres de Maria natos, impia assertione contendunt, cum Joseph non verum ejus patrem dicant appellatum. Si enim hi veri erant fratres ejus, et Joseph erit verus pater; quia qui dixit patrem ejus Joseph, idem dixit et fratres ejus Jacobum et caeteros.

(Vers. 20.) Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Quo ad commendationem ejus pertinet locuturus, testem Deum dat, quia ita se habent, quae dicturus est, ne forte videretur compositum; cum personae ejus non conveniat aliquid fingere. Sed cum se commendat, hos vult proficere; commendatio enim haec istis proficit, ut sciant ea, quae ab hoc dicuntur, esse verissima.

(Vers. 21-24.) Deinde veni in regiones Syriae et Ciliciae. Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo: solummodo audiebant, quia qui persequebatur nos aliquando, nunc praedicat fidem, quam aliquando expugnabat: et in me magnificabant Deum. Hoc dicit, quia cum Judaismum defenderet contra fidem, sicut et hi a quibus Galatae fuerant eversi; a Deo electus est, et doctus dissimulare a Judaismo, et novam Legem praedicare: ita ut gauderent in eo ex Judaeis credentes, quos pridem persequebatur, Deo agentes gratias, qui de persecutore fecit defensorem; ut perinde scirent Galatae circumventos se, ut sub nomine Christi Judaeos se profiterentur, circumcidentes carnem praeputii sui, cum Christi lex aliud imperet, quam Judaismus; illic enim circumcisio carnis est, hic cordis: illic sub elementis servitur neomeniis et sabbato, hic soli Deo in spiritu; quia corde creditur: illic conditio est causa peccati, hic libertas ex remissione peccatorum. Multa itaque distantia est.

CAPUT II.

(Vers. 1, 2.) Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem: et exposui illis Evangelium, quod praedico in gentibus, secreto autem: his qui aliquid esse videbantur; ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Quoniam multo tempore fama ejus crebrescebat apud omnes Judaeos, facie autem non videbatur, perambulabat enim fundare et roborare Ecclesiam solita constantia inter gentes: a Judaeis autem causa Legis mala illi fiebat opinio, quasi discordaret a praedicatione caeterorum apostolorum; et hinc fiebat multis scrupulus, ita ut gentes possent perturbari, ne in aliud inducerentur ab eo, quam tradebant apostoli, qui cum Domino fuerant. Nam ipsa occasione subversi sunt Galatae a Judaeis, dicentibus quia aliud tradebat Petrus, quam Paulus; hinc factum est, ut admonitus revelatione Domini ascenderet Hierosolymam cum testibus praedicationis suae, id est, Barnaba et Tito, uno ex Judaeo, et altero ex gentili; ut si qui de eo haberent scandalum, horum testimonio tolleretur, adaperiens illis sensum praedicationis suae. Cum apostolis vero secreto contulit; ut scirent non illum discordare a regula evangelica, hoc est, ne putarent illum in vacuum currere aut cucurrisse, sicut aestimabant aliquanti ex Judaeis credentibus. Nec enim aliquid ab eis discere poterat; quia a Deo fuerat instructus: sed propter concordiam et pacem Dei nutu factum est; ut tolleretur scrupulus aut suspicio fratribus et coapostolis ejus, et ut gentibus proficeret, cognoscentibus quia concordabat Evangelium ejus cum apostolis. Praeterea cum legem dedissent non molestari eos, qui ex gentibus credebant; sed ut ab his tantum observarent, id est, a sanguine et fornicatione et idololatria (Act. XXI, 25). Nunc dicant sophistae Graecorum, qui sibi peritiam vindicant, subtilitate ingenii se naturaliter vigere, quae tradita sunt gentibus observanda? Quae ignorabant, an quae sciebant? Sed quomodo fieri potest, ut aliquis ea discat, quae novit? Ergo haec illicita esse ostensa sunt gentibus, quae putabant licere: ac per hoc non utique ab homicidio prohibiti sunt, cum jubentur a sanguine observare. Sed hoc acceperunt, quod Noe a Deo didicerat, ut observarent se a sanguine edendo cum carne (Gen. IX, 4). Nam quomodo fieri poterat ut Romanis legibus imbuti, quorum tanta auctoritas in servandis mandatis est, nescirent homicidium non esse faciendum; quippe cum adulteros et homicidas, 215 et falsos testes, et fures, et maleficos, et caeterorum malorum admissores puniant leges Romanae? Denique tria haec mandata ab apostolis et senioribus data reperiuntur, quae ignorant leges Romanae, id est, ut abstineant se ab idololatria, et sanguine, sicut Noe, et fornicatione. Quae sophistae Graecorum non intelligentes, scientes tamen a sanguine abstinendum, adulterarunt Scripturam, quartum mandatum addentes, et a suffocato observandum: quod, puto, nunc Dei nutu intellecturi sunt; quia jam supra dictum erat, quod addiderunt.

(Vers. 3.) Sed neque Titus, qui mecum erat, (hoc est, illo ipso tempore, quo fui, inquit, Hierosolymis, Titus, qui mecum erat ) compulsus non est circumcidi. Cum utique inter apostolos, et eos qui ex Judaeis crediderant, essemus, nemo eum de his, id est, Titum, compulit circumcidi. Et subintelligitur, Quid est ut vos circumcidamini, cum Titus ab apostolis, qui videbantur aliquid esse, non est compulsus circumcidi, sed susceptus est incircumcisus.

(Vers. 4, 5.) Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem subjicerent, ad horam cessimus subjectioni; ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Titum, quia Graecus erat sicut Galatae, negat circumcisum. Quo dicto, hos arguit, qui paterentur se circumcidi, cum essent Graeci. Sed ne forte opponeretur ei, quia ipse circumciderat Timotheum; nunc causas exponit cur fecerit, quod faciendum negabat, dicens: Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem subjicerent, ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii apud vos permaneat (Act. XVI, 3). Graeci e contra dicunt: Nec ad horam cessimus, et hoc aiunt convenire causae; quia qui fieri prohibebat, non oportebat, inquiunt, dicere se fecisse; ne probaret esse faciendum. Sed apostolus vir divinus sciens posse hoc opponi ipse illud proponit, ut praeveniat calumniosos: et reddit causas, quibus compulsus est facere, quod nolebat. Propter subintroductos autem, inquit, falsos fratres. Subintroductos dicit, quia cum dolo intraverunt, ostendentes se fratres, cum essent inimici. Qui subintraverunt, hoc est, qui cum humilitate intraverunt fingentes amicitiam. Explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem subjicerent. Explorare est sic intrare, ut aliud fingat, et aliud quaerat. Quo possent accusare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu. Libertas in Christo Jesu haec est, non subjici Legi. Ut nos in servitutem subjicerent: hoc est, ad hoc intraverunt cum dolo et fallacia, ut nostram libertatem servituti subjicerent, cogentes nos subjici legi circumcisionis. Ad horam cessimus subjectioni; hoc est, ad horam nos subjicimus servituti, humiliantes nos Legi; ut circumciso Timotheo, cessaret dolus et scandalum Judaeorum. Parati enim erant, sicut datur intelligi, commovere illi tumultum et seditionem. Fuit enim causa, quomodo haberent aditum calumniae faciendae; Timotheus enim erat matre quidem Judaea, patre autem Graeco: unde factum est, ut secundum Legem circumcisus infans non esset. Volens autem Apostolus eum assumere, ut ordinaret illum episcopum, sicut fecit (quia testimonium ei, inquit (Act. XVI, 2), bonum perhibebant omnes loci illius), insidias passus est Judaeorum. Explorabant enim si filium Judaeae incircumcisum susciperet, parantes seditionem; quia si de Graecis contradicebat non esse circumcidendos, sicut et epistola ab apostolis de hac re fuerat data (Act. XV, 23 et seq.), vel filios Israel circumcidi non vetaret; quia nihil de his in epistola eadem significaverant apostoli: ex cujus auctoritate plus insaeviebant credentes Judaei; quia non prohibebat Judaeos filios suos circumcidere ipsa epistola. Tunc, inquit (Act. XVI, 3), accipiens eum circumcidit propter Judaeos, qui erant in locis illis. De gentilibus autem scandalum non habebant, unde Titus non est compulsus circumcidi. Ad horam ergo cessit; ut veritas Evangelii permaneat apud gentes, cum non subjiciunt se circumcisioni. Apud Judaeos autem non erat veritas Evangelii; quia credentes circumcidebant filios suos; in Christo enim Jesu neque praeputium, neque circumcisio aliquid valet: sed fides per dilectionem operans (Galat. VI, 15). Nam non solum historia, sed et litterae hoc indicant, quia cessit. Nam supra dicit Titum, cum esset Graecus, non esse compulsum circumcidi: et subjicit, dicens: Propter subintroductos 216 autem falsos fratres. Quid jam sonat, nisi quia cessit ad horam propter subintroductos falsos fratres? Si quominus, quomodo verba aut sensus sequerentur? Titum certe negat compulsum circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, quid sonat, nisi quia cessit? Si autem propter subintroductos falsos fratres non cessit, non voluntate non cessit; nam cessurum se significavit, si hoc est: sed propter subintroductos falsos fratres non cessit. Si ergo cedendum non fuit, quare falsi fratres dicuntur, quorum beneficio non fecit, quod faciendum non erat? Itaque si hoc est, beneficium praestiterunt Apostolo; quia horum causa non cessit, quod cedere habebat. Cur igitur exploratores dicti sunt, si hoc illum facere nolebant, quod facturus erat: sed propter istos non fecit? Si autem non erat facturus, sine dubio propter istos fecit: aliud enim non est. Litterae enim hoc indicant, quia cessit, et historia factum exclamat. Quomodo enim ad horam negaret se cessisse, cum probetur propter Judaeos Timotheum circumcidisse, quod est ad horam cessisse, et secundum Legem purificatum in templum ascendisse (Act. XXI). Ille enim posset dicere nec ad horam se cessisse, qui numquam inveniretur cessisse. Aut enim cessurus, propter falsos fratres non cessit: aut non cessurus, propter fratres falsos cessit. Unum ergo e duobus accipite. Falsi fratres autem dicuntur, qui credentes judaizabant.

(Vers. 6.) Ab his vero qui existimantur aliquid esse, quales aliquando fuerunt, nihil mea interest, Deus personam hominis non accipit. Hoc significat, quia apostoli prius simplices homines erant et imperiti nullius dignitatis in Lege, sed hoc non obesse. Quis enim accuset eum, quem Deus excusat? Quia non quaeritur, quis quid fuerit: sed quid sit. Praeterita enim nec condemnant nec vindicant. Sed tamen vult intelligi quia et peritus erat in Lege, et clarus vita: ac per hoc et dispensatione Evangelii praecipuus minister. Mihi enim, qui existimantur aliquid esse, nihil contulerunt. Nihil dicit se ab apostolis consecutum, sed a Deo; quia qui imperitis sensum tribuit disciplinae christianae, ipse et mihi, inquit, cum essem legis peritus, dignatus est impertiri sensum rationis hujusmodi. Quomodo ergo fieri poterat, ut hic ab his disceret, quem peritum inveniens, peritiorem fecit gratia Christi.

(Vers. 7, 8.) Sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis; qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et in me ad gentes. Petrum solum nominat, et sibi comparat; quia primatum ipse acceperat ad fundandam Ecclesiam: se quoque pari modo electum, ut primatum habeat in fundandis gentium Ecclesiis: ita tamen, ut et Petrus gentibus praedicaret, si causa fuisset, et Paulus Judaeis. Nam uterque invenitur utrumque fecisse: sed tamen plena auctoritas Petro in Judaismi praedicatione data dignoscitur, et Pauli perfecta auctoritas in praedicatione gentium invenitur. Unde et magistrum se gentium vocat in fide et veritate (II Tim. I, 11); unusquisque enim pro viribus suis dispensationem sortitus est. Difficilius enim fuit eos qui longe a Deo erant, ad fidem suam attrahere et suadere, quam proximos.

(Vers. 9, 10.) Et scientes gratiam Dei, quae data est mihi, Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae communionis; ut nos ad gentes, ipsi vero in circumcisionem; tantum ut pauperum memores essemus, quod et sollicite curavi hoc ipsum facere. Ab apostolis qui clariores inter caeteros erant, quos et firmitatis causa columnas appellat, quique cum Domino semper in secretis fuerant, gloriam ejus digni in monte respicere (Matth. XVII, 2): ab his itaque probatum dicit donum, quod accepit a Deo; ut dignus esset habere primatum in praedicatione gentium, sicut et habebat Petrus in praedicatione circumcisionis. Et sicut dat Petro socios, viros egregios inter apostolos: ita et sibi jungit Barnabam, qui divino judicio ei adjunctus est; gratiam tamen primatus sibi soli vindicat concessam a Deo, sicut et soli Petro concessa est inter apostolos (Act. XIII, 2): ita ut apostoli circumcisionis dextras porrigerent apostolis gentium ad concordiam societatis demonstrandam; ut utrique scientes perfectionis spiritum in dispensatione Evangelii se a Domino consecutos, in nullo se invicem legere ostenderent. Hoc solum tamen inter se convenisse; ut quod non ex praecepto vel dono Domini fuerant instructi; quia facile erat 217 hoc ex Lege cognoscere, hos quibus praedicabant, pauperum memores esse juberent; ut misericordiam, per quam a Deo redempti sunt, colerent. Idcirco igitur haec, quae inter se et apostolos facta sunt, manifestat; ut sciant Galatae quia quod ab eo acceperant, hoc verum est et probatum.

(Vers. 11.) Cum autem venisset Petrus Antiochiam, in faciem illi restiti; quia reprehensus erat. Post concordiam societatis, et honorificentiam primatus, quam sibi invicem per gratiam Dei detulerunt; nunc interveniente causa negligentiae vel erroris, dissidere inter se videntur apostoli, non in propria causa, sed in sollicitudine Ecclesiae. In faciem, inquit, illi restiti. Quid est hoc, nisi in praesentia ei contradixi? Et qua causa subjunxit dicens: Quia reprehensus erat? Reprehensibilis utique ab evangelica veritate, cui hoc factum adversabatur. Nam quis eorum auderet Petro primo apostolo, cui claves regni coelorum Dominus dedit, resistere; nisi alius talis, qui fiducia electionis suae sciens se non imparem, constanter improbaret, quod ille sine consilio fecerat.

(Vers. 12, 13.) Prius enim quam venissent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui erant ex circumcisione. Et simulaverunt cum illo et caeteri Judaei, ita ut et Barnabas consentiret simulationi eorum. Hi omnes Judaei, qui consenserunt simulationi Petri et Barnabae, bonae fidei fuerunt: sed propter scandalum illorum, qui veniebant ab Jacobo (erant enim aemulatores Legis, qui et Legem et Christum aequo jure venerarentur: quod contra fidei disciplinam est) praesentibus eis non commiscebantur gentibus. Timebant enim impetum audaciae eorum, qui aemulabantur Legem. Quod si solum fuisset, non erat reprehensibile: sed in quo erratum est, in subjectis ostendit. Nam et ipse utique cessit animositati et audaciae Judaeorum, timens ne per hoc quod facile est, subreperet scandalum, quod difficile sedaretur; quia et secundum Legem purificavit se coactus (Act. XXI, 26), et Timotheum circumcidit invitus (Act. XVI, 3).

(Vers. 14.) Sed cum vidissem quod non recta via incederent ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus. Ideo in solum Petrum invehitur, ut in eo qui primus est, discerent caeteri. Si tu cum sis Judaeus, gentiliter vivis, quomodo gentes cogis judaizare? Nunc aperit causam reprehensionis; non enim aliquid fuisset erroris si praesentibus Judaeis dissimulasset a gentilibus, timens scandalum: sed hic tota causa reprehensionis est; quia advenientibus Judaeis ab Jacobo, non solum segregabat se ab eis, cum quibus gentiliter vixerat, sed et compellebat eos judaizare, causa timoris illorum, ut quid horum verum esset, ignorarent gentiles. Sciebant enim ipsum secum non quasi Judaeum vixisse: post autem audientes ab eo quia Judaeorum instar sequendum erat, haesitabant utique quid esset verum. Si enim hoc verum erat ut judaizarent, ipsum praevaricatorem tenebant, quia gentiliter vixerat: si autem illud melius erat et verum, ut simpliciter viverent, eversio erat gentilium per ejus ignaviam, quibus adempto bono, res laboriosa et inefficax tradebatur. Apostolus autem Paulus quando ad horam cessit, non hoc et suasit; sed rem se superfluam et inanem facere clamitavit, propter furorem Judaeorum. Cui quidem rei non succubuisset, nisi causa interfuisset, qua audacia Judaeorum plurimorum se jactaret. Erat autem Timotheus filius mulieris Judaeae, patre autem Graeco (Act. XVI, 1); unde factum est, ut infans secundum Legem minime circumcideretur. Insidiabantur ergo, explorantes si eum, qui Judaeus natus erat, incircumcisum assumeret: quod illicitum putabant generi Judaeorum, occasionem quaerentes, qua eum eversorem tenerent Legis; hac causa ad horam cessit furori eorum.

(Vers. 15, 16.) Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores. Scientes autem quia non justificatur homo ex operibus Legis, nisi per fidem Jesu Christi; et nos in Christum Jesum credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus Legis. Manifesta ratione circumventos eos ostendit, ut servarent Legem; in qua nemo justificatur apud Deum; quippe cum hi ipsi qui natura Judaei sunt, volentes justificari, relicta Lege, confugiant ad fidem Christi. Quoniam ex operibus Legis non justificatur omnis caro. Nullum hominem justificatum dicit ex operibus Legis; quicumque enim justi sunt, 218 et fide justificati sunt, sicut Abraham et Isaac et Jacob et caeteri sancti.

(Vers. 17.) Si autem quaerentes justificari in Christo, invenimur et ipsi peccatores; num ergo Christus peccati minister est? Absit. Quomodo Christus peccati minister potest esse, qui donat peccata? Ideo, absit, inquit. Sed si justificari volentes per fidem Christi, Legi servimus, sub peccato nos esse profitemur; quia fides extrahit hominem a Lege, ut justus sit. Ergo si damus nos Legi, peccatores invenimur; quia qui sub Lege sunt, sub maledicto sunt.

(Vers. 18.) Si enim quae destruxi, haec iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo. Absolutum est quia accedens ad Christum, relinquit Legem; de servo enim fit liber. Quod si iterum redeat ad Legem, ipse sui accusator existit: quia factum suum condemnat.

(Vers. 19.) Ego enim per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam. Hoc dicit, quia per legem fidei mortuus est legi Moysis; moritur enim legi, qui liberatur ab ea: et vivit Deo, cujus fit servus emptus a Christo. Christo confixus sum cruci. Hic cruci configitur Christo, qui aemulus vestigiorum ejus, nulla mundi concupiscentia capitur; ut Deo vivens, mundo mortuus videatur. Qui enim non agit quae mundi sunt, vel erroris, mortuus est mundo.

(Vers. 20.) Vivo autem, jam non ego, sed vivit, qui in me est, Christus. Non est ambiguum, in eo qui per fidem liberatur a morte, Christum vivere; morte enim digno dum donat peccata, ipse vivit in illo; ejus enim praesidio ereptus est morti. Quod vero nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit se pro me. Non sum ingratus gratiae Dei. Quoniam futura vita promissa est christianis, ideo qui nunc in hac vita auxiliis Dei munitus vivit, in fide vitae promissae vivit. Hic enim imaginem ejus contemplatur, quasi pignus habens vitae futurae, quae per Dei nutum Christi amore nobis quaesita est. Hic ergo non est ingratus Christo, qui in fide ejus perdurat, sciens nullius se habere beneficium, nisi hujus: et ad contumeliam ejus proficere, si alterum ei comparet, cujus auxilium habere non potuit.

(Vers. 21.) Si enim per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Nihil tam apertum; quia si per Legem potuisset homo justificari, Christum non oportuerat mori. Sed quia Lex dare remissionem peccatorum non poterat, neque secundam mortem detriumphans exspoliare captivos, quos tenebat causa peccati; idcirco Christus mortuus est, ut ea praestaret, quae Lex non poterat: ac per hoc non gratis mortuus est; mors enim ejus justificatio peccatorum est.

CAPUT III.

(Vers. 1.) O insensati Galatae! quis vos fascinavit? Irascentis cum miraculo verba sunt; quia sic fuerant depravati, ut nec se agnoscerent circumventos. Prooemio usus est; omnis enim qui fascinatur, de bono transit in malum, sicut et hi de libertate et securitate ad servitium et sollicitudinem transierunt. Quorum ante oculos Christus Jesus proscriptus est, et in vobis crucifixus. Manifestum est quia stultorum oculis Christus proscriptus videtur, id est, exspoliatus vel condemnatus: prudentium vero oculis et sensibus non solum non condemnatus, sed ipse mortem cruce sua damnasse videtur; passio enim Domini vita nostra est, et destructio mortis. Sed quia hi indigne coeperant sentire translati ad Legem, idcirco mentibus eorum Christum condemnatum videri conqueritur; ideoque subjecit: In vobis crucifixus. Hoc est, sensu vestro crucifixus est, quasi homo; in quo enim spes plena non est, homo est. Ideo hi non putabant plenam salutem esse in Christo, quia Legem illi aequabant. In his vero qui congrue intelligunt Christum, vivit in eis Christus, in Photino crucifixus est. Hic enim vere mortuus est, in quo Christus dicitur crucifixus; quia istud loco accusationis objicitur.

(Vers. 2.) Hoc solum volo discere a vobis: Ex operibus Legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Sic sine intellectu estis? Adhuc cum stomacho loquitur; dolet enim valde super errore eorum, quia fabricam suam, qua eos per Evangelium aedificaverat, videbat esse destructam. Non sic de Corinthiis motus est, quia quamvis carnales eos appellet (I Cor. III, 2), non tamen usque adeo fuerant mente capti, ut circumcidi se paterentur. Ideo et hi stulti et sine intellectu esse dicuntur; quia nec dolori carnis suae consulere valuerunt. Usque ad hoc enim solet quis induci, quod delectat, aut dolorem non praestat. 219 Interrogantis ergo verba sunt, et quod interrogat ex parte confirmantis, cum dicit: Hoc solum volo discere a vobis: Ex operibus Legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Hoc ab eis quaerit, in quo et gloriabantur, et negare non poterant quia Spiritum sanctum per fidem acceperant, non per Legem; ut resipiscentes agnoscerent quia donum Dei, in quo gloriabantur, non ex opere Legis acceperant, sed credentes in Christum; ut vel sic grati Christo, Legem quam sibi in nullo prodesse didicerant, relinquerent. Hoc proponit, quod illo in tempore negari non poterat, Spiritum Dei inesse credentibus; ad rudimenta enim fidei commendanda, donum Dei hoc manifestabatur hominibus; sicut inter ipsa initia factum est in apostolis et caeteris discipulis, nec non et in illis duodecim, quos (quia in adulterino baptismate sub nomine baptismi Joannis fuerant non tincti, sed sordidati) Paulus apostolus in Trinitatis nomine baptizari praecepit, quibus impositis manibus, decidit in eos Spiritus sanctus, et diversarum linguarum ministrabat eloquia cum interpretatione earum; ut nullus auderet negare Spiritum sanctum inesse eis. Quamobrem sine intellectu Galatas esse appellat, qui hujus rei gnari et conscii, degradantes se, carnis curae se subjecerunt.

(Vers. 3.) Incipientes spiritu, nunc carne consummamini? Hoc dicit, quia cum ab inferioribus ad summa fidei ascensus sit, hi contra de summis in ima delapsi sunt. Per fidem enim spiritales effecti, conversi ad Legem, perdiderant gratiam Spiritus, quam fuerant consecuti; consummatio enim perditionem significat, id est, fidem.

(Vers. 4, 5.) Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa. Multa eos passos pro fide significat ab infidelibus; tunc enim qui credebant, caeteris opprobrio erant, sive domesticis, sive extraneis: nam digito signabantur quasi rei majestatis. Unde similiter Galatae multa passi sunt insaniores experti, cujus rei meritum perdiderant mittentes se sub Legem. Sed quia adjecit: Si tamen sine causa, ostendit sperare se posse reformari illos. Qui ergo praebet vobis Spiritum, et operatur virtute in vobis, ex operibus Legis, an ex auditu fidei? Idem sensus est, cui adduntur virtutis insignia, quae testimonium praebent fidei, quod sit spes fida et rationabilis. Legem autem nulla virtus comitatur, quae attrahat ad ejus spem; quia quae videntur, non sperantur, sed sunt temporalia, sicut lex factorum, quam supra ostendimus.

(Vers. 6.) Sicut scriptum est (Gen. XV, 6): Credidit Abraham Deo, et aestimatum est ei ad justitiam. Ostendit exemplo Abrahae, qui pater fidei est, justitiam non ex operibus Legis imputari, sed per fidem; credens enim justificatus est: ac per hoc stulte et improvide Legi eos se subjecisse, quae non ad justificationem data est.

(Vers. 7.) Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae? Verum est quia credentes filii sunt Abrahae; quia si Abraham ex fide justificatus est primus, quotquot post hunc credunt, filii ejus sunt, sive ex Judaeis, sive ex gentibus.

(Vers. 8.) Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes gentes (Gen. XII, 3). Hoc dicit, quia forma est Abraham omnium credentium, ut hi benedicti in eo sint, qui credunt; sequentes enim fidem ejus, participes fiunt benedictionis ejusdem.

(Vers. 9, 10.) Ergo qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham; quotquot enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt. Manifestum est quia fideles cum fideli benedicuntur, quomodo infideles cum infidelibus puniuntur. Nam qui sub Lege agunt, sub maledicto sunt: quia transgressores Legis sunt.

(Deut. XXVII, 26.) Scriptum quippe est: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Hoc scriptum est in Deuteronomio, quia si quid Legis praeterisset aliquis, maledictus haberetur. Et tanta mandata sunt, ut impossibile sit servari ea. Unde et Petrus apostolus, in Actibus apostolorum ait: Quid imponitis jugum fratribus, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10)? Negligenti enim et superbo populo haec data erant, ut per omnem conversationem Legem haberent.

(Vers. 12.) Quod autem in Lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est; quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Ac per hoc recedendum a Lege docet, ne justitia per fidem quaesita depereat. Lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in eis (Ezech. XX, 21). 220 Non est ex fide Lex; quia nihil mandat credendum. Omnia enim ejus manifesta sunt, ut servans Legem, vivat: si quominus, necesse est plectatur; quia quod scivit vitandum, admisit. Potest opponi e diverso, et dici: Si in Lege nemo justificatur, quid est ut maledicatur, qui aliquid praeterit Legis? Verum est quia nemo per Legem justificatur, sed apud Deum: justificatur autem apud mundum, ut securus sit in vita praesenti. Si autem apud Deum justificari vult, ut illi ad meritum proficiat in die judicii, Dei sequatur fidem; alioquin hic securus, reus erit in futurum. Prodest ergo Lex, sed quae in tabulis scripta est; nam caetera, sicut dixit, ut oneri essent, data sunt.

(Vers. 13.) Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. Quoniam nemo poterat implere Legem, rei erant omnes maledicto Legis, ut vindicaret in eos: Christus autem homo natus, oblatus a Patre pro nobis, redemit nos a diabolo. Morti enim volentem offerens illum pro iis, qui maledicto Legis erant obnoxii, maledictum illum fecit hoc modo, sicut in Lege hostia pro peccatis oblata peccatum nuncupabatur: propterea pro maledictis oblatus, factus est maledictum; nam et Judaeis factus est maledictum, dum quasi peccator occiditur. Ideo non dixit: Factus pro nobis maledictus, sed maledictum; is enim qui propter peccatum proprium morti offerebatur, maledictus fiebat, in sua enim causa moriebatur. Et si propius aspicias, videbis Christum maledictum eorum factum, a quibus occisus est; crux enim Salvatoris peccatum et maledictum est Judaeorum. Quia scriptum est: Maledictus omnis, qui pendet in ligno (Deut. XXI, 15). Hoc Moyses dixit in Deuteronomio de reis mortis; ut sufficeret suspensis in ligno illic esse usque ad vesperam, et deponi in sepulturam. Quia, maledictus omnis, inquit, qui pendet in ligno; ut reo mortis sufficeret hoc, quia suspensus moriebatur in ligno; ne diutius si esset suspensus, majus haberet opprobrium mors ejus, quam deberet: et fieret macula generi ejus, si amplius mors ejus publicaretur. Ac per hoc Salvator innocens suspensus in ligno, non est maledictus, sed maledictum illorum, a quibus suspensus est. Quantum tamen ad Judaeos pertinet, quasi peccatorem illum occidendum Pilato offerentes, maledictum illum fecerunt, ut quasi reus occideretur, cum esset innocens, quia dignus morte maledictus est juxta Legem. Videntes enim multos aggregari doctrinae ejus, zelati sunt dicentes: Ecce totus mundus abiit post illum (Joan. XII, 19); ac per hoc pro nobis occisus dicitur, et duplici genere pro nobis; cum enim putant illum occidi debere, ne doceret, nihil profecerunt; quia et doctrina ejus crevit, et mortem evacuavit in passione sua. Descendens enim ad inferos, genus hominum liberavit; qua causa et occidi se permisit, sciens pro nobis esse, et contra diabolum.

(Vers. 14.) Ut in gentibus benedictio Abrahae fieret per Christum Jesum: et benedictionem Spiritus accipiamus per fidem. Hoc dicit, quia exprobratis et maledictis Judaeis, cum sibi de justitia Legis blandirentur, occiso Salvatore quasi sabbati violatore promissionis benedictio Abrahae transitum fecit ad gentes per fidem Christi Jesu. Unde dicit Dominus Judaeis: Tolletur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43).

(Vers. 15.) Fratres, secundum hominem dico. Hoc dicit, quia exemplo humanae causae commendare vult rationem divinae promissionis. Hominis testamentum, confirmatum tamen, nemo irritum facit, aut superordinat. Verum est quia testamentum defuncti jure factum non potest scindi.

(Vers. 16.) Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Hoc est, quod scriptum est in Genesi ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quod utique impletum est in Christo, in cujus nomine omnes gentes benedicentur per fidem. Ideo non in multis, sed in uno firmata est promissio, qui est Christus. Hac disputatione sua Apostolus quasi reos falsati testamenti designat, qui credentes in Christum, etiam de Lege aliquid sperant; ut non solum salus promissa in Christo, sed et in Lege sit. Ideo probat promissionem benedictionis in solo Christo factam.

(Vers. 17.) Hoc autem dico, Testamentum confirmatum a Deo in Christo, quae post quadringentos et triginta annos facta est 221 Lex, non infirmata ad evacuandam promissionem. In solo Christo firmatam benedictionis promissionem docet, ut Legem post quadringentos et triginta annos datam ostendat; constituta enim promissione postea data est Lex, quae non utique infirmaret promissionem, sed quod futura, et quando ventura esset, significaret.

Si enim ex Lege haereditas, jam non ex promissione: Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Duas causas sibi contrarias defendunt Judaei; nullo enim pacto, nulla ratione suaderi potest Judaeis Abrahae promissionem evacuatam per Legem, et recte: sed aliud adversum improvida praesumptione defendunt, putantes justificationem sine opere Legis provenire non posse; cum sciant Abraham, qui forma ejus rei est; sine operibus Legis per solam fidem justificatum. Sed aemulatione quadam caecati, non intelligunt, neque considerant quia si per Legem justificatio, excluditur promissio; et si exclusa fuerit promissio, sine dubio frustrabitur fides Abrahae: quod ne audire quidem se patiuntur Judaei, scientes quia promissio ex fide est Abrahae. Quae promissio per fidem justificat, non per Legem; sicut et Abraham justificatus ex fide est. Hi ergo haeredes sunt promissionis Abrahae, qui illi succedunt, suscipientes fidem, in qua benedictus et justificatus est Abraham. Testimonium ergo promissionis Abrahae testamentum appellatur; ut post mortem ejus haeredes essent in promissione, filii ejus facti per fidem. Quae causa cucurrit usque ad Christum Abrahae repromissum, ut post mortem Christi credentes, haeredes essent fidei Abrahae per testamentum sanguinis Christi. Donum ergo quod promissum est Abrahae, filiis ejus in Christo solutum est; quamvis et ipse Abraham consecutus sit donum hoc illic, ubi inventus est.

(Vers. 19.) Quid ergo Lex factorum posita est, donec veniret semen, cui promissum est? Lex factorum, id est, Moysi, posita est in medio inter coeptam promissionem et semen, cui facta promissio est, hoc est, inter Abraham et Salvatorem. Ideo longe data post factam promissionem, ut ipsa distinctione aliud Lex, et aliud promissio videretur; ut populum Dei a gentibus segregatum erudiret sub Dei timore, ut dignus fieret ad excipiendam promissionem, quae est Christus. Lex tamen factorum ideo dicitur, quia docet quae, Deo jubente, corporaliter fiant de sacrificiis, de primogenitis, de decimis, et de caeteris talibus. Disposita per angelos in manu Mediatoris. Angelos dicit Dei nuntios, id est, Moysen, et Jesum filium Nave, et caeteros prophetas usque ad Joannem Baptistam, de quo Deus dicit: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Malach. III, 1). Per hos ergo Lex ordinata, disposita est a Deo in manu, id est, potestate Salvatoris; ipse est enim mediator vel reconciliator Dei et hominum (I Tim. II, 5), ut salvet quos vult ex iis qui Legem per supra memoratos Angelos acceperunt. Ipse enim ait: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat: sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21).

(Vers. 20.) Mediator autem unius non est. Sine dubio mediator, hoc est, arbiter non est unius, sed duorum; cum enim duo populi invicem adversus se dimicarent, semper dissidentes et inimici diversitate doctrinae, Salvator horum arbiter venit, amputans utrisque populis per quod discordabant, ut possent esse pacifici. Abstulit ergo gentibus numerum deorum, et famulatum elementorum, quod scandalum erat Hebraeis: abstulit et Judaeis opera Legis, id est, neomenias, circumcisionem, et curam sabbati, et discretiones escarum, et caetera quae abominabantur gentiles; et sic facti sunt pacifici, qui prius fuerant inimici. Si ergo haec ita se habent, quid est ut Galatae hebetudine mentis arbitrium istud corrumpant, conversi ad Judaismum? Judicium enim Salvatoris in irritum ducunt, quando post factam pacem, quasi poenitentes de ea, subjiciunt se illis, quae prius paci fuerant inimica. Juxta sensum ergo Galatarum Christus arbiter non est; quia inducti in Legem de duobus populis unum fecerunt, et unius utique populi arbiter nemo est. Hunc eumdem sensum ad Ephesios prosequitur dicens: Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in carne sua legem mandatorum in decretis evacuans; ut duos conderet in se uno novo homine, faciens pacem (Ephes. II, 14). Si in uno novo homine facit pacem, ambobus utique abstulit, per quod dissidebant: et hoc eis statuit data sua lege, per quod essent pacifici. Hoc Galatae 222 irruperunt conversi ad Judaismum: Deus vero unus est. Hoc dicit, ne Christum praedicando Deum, quem arbitrum dicit uni Deo, praedicasse putaretur contra Legem et prophetas. Arbitrum ergo hunc per assumptionem carnis intelligi docet, sicut dicit ad Timotheum: Arbiter Dei, et hominum homo Jesus Christus (II Tim. V, 2): juxta autem quod Deus est, a Patre hunc non separari, sed unum esse cum Patre. Sive enim Pater, sive Filius, Deus unus est; Deus enim naturae nomen est et potestatis, quam in Patre et Filio individuam manere ipsa nominum ratio docet.

(Vers. 21.) Lex igitur adversus promissa Dei? Absit. Absit utique, quia non est Lex inimica promissionis; quippe cum confirmet eam. Nam primus Moyses dicit: Prophetam vobis excitabit Deus de fratribus vestris (Deut. XVIII, 15). Hoc de Christo dictum Petrus apostolus probat in Actis apostolorum. Etenim si data esset Lex, quae posset vivificare, vere ex Lege esset justitia (Act. III, 22). Justitiam hanc dicit, quae apud Deum imputatur justitia, id est, fidei, quia et Lex habuit justitiam, sed ad praesens, non quae justificaret apud Deum. Remittere enim peccata non potuit, ut de peccatoribus faceret justos; sed ad hoc data est, ut terrori esset provocans homines ad bonam vitam, irreverentes puniens. Ideoque non est data Lex, quae posset vivificare, sed condemnare.

(Vers. 22.) Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Hunc sensum et ad Romanos posuit, dicens: Conclusit Deus omnia sub peccato; ut omnium misereatur (Rom. XI, 32). Hoc dixit quod supra memoravi, quia Lex ad hoc data est, ut peccatores reos se scirent apud Deum. Manifestatis enim peccatis suis, conclusi sunt, ut se excusare non possent, sed quaererent misericordiam; ut veniens qui promissus erat Abrahae, fidem solam ab eis posceret, quam habuit Abraham; ut et malorum suorum veniat, et justificationem mererentur. Hoc enim manifestaverat Deus per Esaiam prophetam, dicens: Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob; et hoc erit illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Esai. LIX, 20).

(Vers. 23.) Prius enim quam veniret fides, sub Lege custodiebamur, conclusi in eamdem fidem, quae incipiebat revelari. Hoc est, quod dicit, quia antequam veniret Salvator, sub Legis custodia agebamus, ne peccaremus: ut veniente promissione digni essemus. Hac enim spe Lex tutos praestabat nos, ut venienti Christo offerret nos, id est, Judaeos.

(Vers. 24.) Itaque Lex paedagogus noster fuit in Christo Jesu, ut ex fide justificaremur. Idem sensus est, quia sub cura Legis eramus, donec veniret Christus, qui nos credentes justificaret.

(Vers. 25, 26.) Veniente autem fide, jam non sub paedagogo sumus; omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu. Sub paedagogo qui agit, potestatis suae non est; parvulus enim et lubricus ad peccandum sub paedagogi cura habetur. Veniente autem Christo, qui quasi de minoribus facit majores, liberati de potestate paedagogi, per ablutionem peccatorum facti sumus filii Dei, cum essemus servi peccati.

(Vers. 27.) Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Hoc dicit, quia credentes dum immutantur, Christum induunt; quando hoc appellantur, quod credunt.

(Vers. 28.) Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina; omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Nullam distantiam dicit credentium, ut nulli praejudicetur quid fuerit, antequam crederet; omnibus enim his unum decretum est donum. Apud Deum enim nulla discretio personarum est, nisi morum et vitae; ut homines unius fidei meritis distinguantur, non personis.

(Vers. 29.) Si ergo vos omnes unum estis in Christo Jesu, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Semen Abrahae sunt omnes credentes, quia Abraham pater est omnium credentium; et si filii sunt, necessario et promissionis ejus haeredes; ut consequantur per fidem, quod promissum est Abrahae, ut participes simus justificationis ejus in regno coelorum.

CAPUT IV.

(Vers. 1, 2.) Dico autem quod quamdiu haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium; sed sub curatoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre. Verum est, quia jus patres ordinaverunt, et usque ad quam aetatem subjectus debeat esse adultus, statuerunt; ita ut quamdiu parvulus est, libertate sua uti non possit, neque 223 dominari quasi haeres; sed similis prope servis in conditione est curatorum vel actorum. Hoc exemplo probat eos, qui sub Lege fuerunt, parvulos fuisse circa meritum, nec libertatem habuisse; quia in conditione Legis erant subjecti causa peccati.

(Vers. 3.) Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis hujus mundi eramus subjecti. In elementis neomenias significat et sabbatum; neomeniae enim sunt dies lunares, quos observant Judaei: sabbatum vero dies requietionis. Antequam veniret ergo promissio, id est, antequam donum gratiae Dei purificans justificaret credentes, quasi imperfecti et parvuli per Legem Dei, subjecti eramus conservis, quasi paedagogis; libertas enim nostra obnoxia erat causa peccati. Nihil tamen de elementis sperabant Judaei, sicut et pagani: sed creatorem Deum venerabantur in creatura.

(Vers. 4, 5.) At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege; ut eos qui sub Lege erant, redimeret; ut filiorum adoptionem reciperemus. Plenitudo temporis est completum tempus, quod praefinitum fuerat a Deo Patre, quando mitteret Filium suum, ut ex Virgine factus, quasi homo nasceretur, subjiciens se Legi usque ad tempus baptismi; ut formam daret quomodo peccatores abluti, et a jugo Legis erepti dignatione Dei, filii ei adoptarentur, sicut promiserat redemptis sanguine Filii ejus. Salvatorem autem necesse erat fieri sub Lege, quasi filium Abrahae juxta carnem; ut circumcisus appareret is esse, qui promissus Abrahae, veniret gentes justificare per fidem, signum habens ejus, cui promissus fuerat. Ideo ultra neminem oportuit circumcidi; quia tamdiu cucurrit signum, quoadusque veniret, qui promissus fuerat restaurare fidem, in qua justificatus est Abraham in praeputio, ut credentibus non opus sit circumcisio. Abraham autem ideo circumcisus est, quia filium se credidit habiturum, in quo omnes gentes benedicerentur. Ideo tamdiu cucurrit signum, donec veniret, qui erat promissus. Si autem hoc crederent, quod credidit Abraham, non stetisset circumcisio; ne forte opponeretur, quia si Abraham credidit et circumcisus est, quare non circumciduntur credentes?

(Vers. 6.) Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem: Abba, Pater. Ab his coepit, quibus et scribit, dicens: Quoniam autem estis filii Dei; et subjungit Judaeos, cum ait: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra. Quando autem dixit gentes filios Dei credentes in Christum, qui prius fuerant inimici, dubium non erat Judaeos credentes dici filios Dei, quos constat jampridem hoc nomine nuncupatos. Nomen enim Dei acceperant velut imagine, ut postea confirmaretur per Christum; quia sine spiritu non erat plenum. Hoc est, quod dicit et ad Romanos: Ipse Spiritus reddit testimonium spiritui nostro quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16). Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis, qui signum Patris ostendat in filios; ut quia hoc non auderemus dicere in infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere: Abba, quod est pater. Denique Judaeis hoc jamdudum non est concessum dicere.

(Vers. 7.) Itaque tam non est servus, sed filius. Non est servus, quia sublatus est a potestate Legis, socius factus benedictionis proprii Filii Dei. Si autem filius, et haeres per Deum. Dubium non est quia ideo quis adoptat sibi filium, ut haeredem illum relinquat. Sed haereditas ex morte alicujus provenit: quid est ergo, ut mortales haeredes ejus dicantur, qui semper vivit? Sed Scriptura more nostro loquitur, ut intelligere possumus; ut enim ostendat daturum patrem filiis de bonis suis, haec quae daturus est, haereditatem appellat.

(Vers. 8.) Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis qui natura non sunt Dii, serviebatis. Quoniam prius per ignorantiam peccabant servientes idolis, facile illis ignotum significat, sicut dicit in Genesi Abimelech ad Deum: Domine, inquit, numquid gentem ignorantem perdes (Gen. XX, 4)?

(Vers. 9.) Nunc autem cognoscentes Deum, immo vero cogniti a Deo, quomodo iterum convertimini ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Grave illorum admissum annotat; quia post cognitionem Dei, ea quae paganorum sunt, sequi coeperant. Et plus addit: Quia non isti cognoverunt Deum, sed magis cogniti a Deo sunt. Cum enim hi non 224 quaererent Deum, advocavit eos ad suam gratiam: et hi ingrati, ad ea converti coeperant, quae tunc colebant, quando ignorabant Deum: ut venerarentur infirma et egena elementa, et non tota mente Christum, in quo omnis inhabitat divinitas. Infirma et egena dicit elementa, quia imperfecta sunt; ad regendum enim mundum invicem egent sui: in Christo autem perfecta salus est.

(Vers. 10.) Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Quae elementa dixerit, nunc declarat. Diem sol facit, menses cursus lunae: tempora vero sunt ver, aestas, autumnus, hiems: quatuor haec, completo numero proprio, faciunt annum. Dies ergo observant, qui dicunt, ut puta: Crastino proficiscendum non est; post crastinum enim non debet aliquid inchoari: et sic solent magis decipi. Hi autem colunt menses, qui cursus lunae perscrutantur dicentes, ut puta: Septima luna instrumenta confici non debent; nona iterum luna servum emptum, ut puta, domum duci non oportet: et per haec facilius solent adversa provenire. Tempora vero sic observant, cum dicunt: Hodie veris initium est, festivitas est, post cras Vulcanalia sunt. Et talia iterum aiunt: Posterum est, domum egredi non licet. Annos sic colunt, cum dicunt: Kalendis Januariis novus est annus, quasi non quotidie anni impleantur: sed ut Jani illius recolant memoriam bifrontis, hac superstitione utuntur, quae longe debet esse a servis Dei. Si enim Deus ex toto corde diligatur, ipso propitio, nulla debet esse formido, neque suspicio harum rerum; prospere enim potest cedere, quidquid simpliciter sub Dei devotione fit.

(Vers. 11.) Timeo vos ne frustra laboraverim in vobis. Duplici genere subversi fuerant Galatae; ut post Dei gratiam non solum ad Legem converterentur, sed ad errores pristinos. Inducti enim vel eversi, in Legem facile declinarant ad observantiam dierum et mensium; sabbati enim observatio et neomeniarum attraxerunt illos ad haec. Ideo inquit: Timeo ne sine causa laboraverim in vobis; sic enim videbat eos in pejus proficere, ut possent etiam a Christo penitus recedere.

(Vers. 12.) Estote sicut ego; quia et ego sicut vos. Hoc dicit, ut dent operam corrigendi ea; quia non est impossibile ut sint sicut ipse; quia et ipse hoc erat, id est, homo, quod et illi: et cum fuisset in errore persequens Ecclesiam, correptus convertit se. Fratres, obsecro vos, nihil mihi nocuistis. Nunc mitius agit cum eis, et bona eorum incipit memorare; ut post magnas correptiones bona opera sua audientes recrearentur, et data opera reformarent se; ne objurgationibus diutius pressi asperioribus, fierent exacerbati. Nihil tamen sibi nocuisse illos dicit; ipsis enim oberat delictum illorum: Apostolus enim impleverat officium dispensationis sibi creditae; ut omni cum diligentia praedicaret eis, sicut dicit Dominus ad prophetam Ezechiel: Tu, inquit, praedica: si te audierint, lucraberis eos; si quominus, tu salvabis animam tuam (Ezech. III, 21).

(Vers. 13, 14.) Scitis quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jam pridem: et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis. In memoria revocat illis tempus, quando primum praedicavit illis Evangelium Dei. Ipso enim tempore injuriis agebatur Apostolus, et caedibus infirmabatur; infirmus enim videtur, qui humiliatur, et non resistit propter Evangelium Dei. Et in hoc laudat constantiam eorum, quia non sunt abstracti a fide: injuriae enim Apostoli tentatio erat Galatarum, in qua firmi inventi sunt; non dubitantes de fide. Possent enim, scandalum passi, dicere: Quae est virtus aut spes in hac fide, quando minister ejus sic humiliatur? Sed quia jam animum futuris spebus infecerant, praesentes exitus pro Christi nomine non pertimescebant, certi fidem nostram non in terris, sed in coelis habere dignitatem, et pro his tribulationibus magna rependi praemia. Ruborem illis incutit; quia post haec laudabilia circumventi fuerant, ut vituperabiles viderentur. Sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Hoc magis laudat in eis, quia pressuris non deformatus est apud eos, sed commendatus, scientes pro iis qui credunt, pati illum exitia. Sicut ergo angelum Dei exceperunt Apostolum, credentes donum Dei esse quod praedicat: sic ei deferentes, quasi ipsi auctori Domino Jesu Christo.

(Vers. 15.) Quae ergo erat beatitudo vestra? Beatos hos fuisse dicit 225 apud caeteras Ecclesias, per id quod apostoli injuriis non frangebantur, sed crescebant in fide. Testis enim sum vobis quia, si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Votum eorum circa religionem tam plenum ostendit fuisse, ut non solum bene ab eis susceptus sit, sed et fortes in fide inventi sint: et quod ad laudem magis proficit, omnia pene sua illi obtulerunt profliganda. Hinc plus dolet, quia tanta charitas subversa fuerat prava doctrina.

(Vers. 16.) Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Hoc dicit, quia non potest fieri, ut inimicus, inquit, ego vobis sim, quorum tanta sensi obsequia. Sed quia nemo se argui vult errantem, idcirco inimicus vobis videor, juste vos reprehendens.

(Vers. 17.) Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut eos aemulemini. Invidia Judaeorum subversos eos significat; videntes enim sic illos proficere in Evangelio, et tantam habere charitatem in Apostolo, id egerunt, quatenus illos deciperent. Erant enim Legis causa apostolis inimici, ut manente nomine Salvatoris, facerent eos Judaeos, gaudentes in eversione eorum; non enim patiebantur, ut gratiam sibi promissam audirent incircumcisis gentibus datam. Ideo imitatores suos illos voluerunt fieri, ut more eorum circumciderentur.

(Vers. 18.) Aemulamini autem meliora dona, bonum aemulamini semper, et non solum cum praesens sum apud vos. Meliora dona spiritalia sunt, quae imitati habebunt effectum apud Deum. Haec spiritalia bona sunt, quae vult ut semper imitentur, non ad tempus, sicut pridem, aut se praesente tantum, post autem ad aliud convertantur; sed vult illos de caetero perseverare in bono.

(Vers. 19.) Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Primum per fidem illos genuerat in baptismo, sed quia velut per abortum nati, deformati et infirmi inventi sunt; nunc cum dolore consilii reformat eos in Christum. Concipientes enim fidem, et sensum fidei minime advertentes, formatum Christum in animis suis negantur habere; si enim intellexissent gratiam Dei in Christo, post fidem in judaismum transducti non essent.

(Vers. 20.) Vellem autem praesens esse nunc apud vos, et mutare vocem meam; quia confundor in vobis. Praesens vult arguere illos, ut mutet vocem suam de laude in vituperationem eorum, ut duplici genere confundantur, et de errore suo, et rubore Apostoli, quem patiebatur apud eos, quibus illos praetulerat.

(Vers. 21, 22.) Dicite mihi, qui sub Lege vultis esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quia Abraham duos filios habuerit: unum de ancilla, et unum de libera. Hoc in Genesi habetur, quia cum Sara generare non posset, erat enim sterilis, Agar ancillam suam obtulit viro suo Abrahae in concubinam; ut quod generasset, adoptaret sibi. Sic factum est, ut de Agar nasceretur Ismael. Post autem nutu Dei promissus est Abrahae filius de Sara uxore ejus, quae erat sterilis: haec peperit Abrahae Isaac. Tunc coepit Abraham duos habere filios, unum de ancilla, et unum de libera.

(Vers. 23, 24.) Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt per allegoriam dicta. Ismael, qui ex ancilla Agar natus est, secundum carnem natus; quia juxta consuetudinem natus est: Isaac vero quia per repromissionem, non secundum consuetudinem, sed secundum providentiam Dei virtute natus est; quippe cum Sara et anus esset et sterilis. In typum enim Christi natus est Isaac; ideo haec per allegoriam asserit dicta, ut aliud ex alio significent personae Ismael et Isaac. Ismael enim Judaeorum significat nativitatem, vel eorum qui servi peccati sunt: Isaac vero christianorum, quia in libertate nascuntur; liber enim fit, qui accipit remissionem peccatorum.

Nam haec sunt duo Testamenta. Moyses accipiens sanguinem vituli in cratera, aspersit populum dicens: Hic est sanguis Testamenti, quod disposuit Deus ad vos (Exod. XXIV, 8). Hoc est quod dixit: Unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar. Lex enim in monte Sina data est, quam Moyses recitans populo, librum hunc Testamenti appellavit, et tunc aspersit populum sanguine, sicut dixi. Haec Lex reos tenuit peccatores, et coeperunt servi esse peccati, facti filii Agar quasi ancillae.

226 (Vers. 25.) Sina autem mons est in Arabia, qui conjungitur huic, quae nunc est Hierusalem, serviens cum filiis suis. Causam Agar significare dicit Hierusalem terrenam, id est, Synagogam, quae in servitutem generat; quos enim generat, sub peccato sunt.

(Vers. 26.) Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est: quae est mater nostra. Haec, quam matrem nostram dicit, regula est mysterii Dominici, per quam renascimur in libertatem, sicut et ipsa libera est. Ideo et coelestis dicitur, quia coelum sedes ejus est: et quos generat, ibi erunt cum ea, sicut dicit Dominus: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego fuero, et hi sint mecum (Joan. XVII, 24). Haec est et vita; quia immortalitate donantur, qui credentes renascuntur per eam. Sic etenim de Domino dictum est quia, quod factum est in ipso, vita est. Sicut enim Pater habet vitam, ita dedit et Filio vitam, et vita erat lux hominum (Joan. V, 26). Haec vita et lux mater fidelium est. In Esaia hoc habetur, quod subjectum est:

(Vers. 27.) Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam ejus, quae habet virum (Esai. LIV, 2). Hanc terrenam Hierusalem virum habere dicit; quia secundum carnem generat: illam autem coelestem Hierusalem, quam dicit matrem nostram, sterilem appellat; quia non parit secundum carnem, nec dolores patitur, hoc est, non parturit. Generat autem sine passione spiritaliter exclamans in laetitia; quia deserta aliquando (a quo autem, nisi ab Adam, qui deserta vita secutus est mortem), nunc plures filios habet, quam haec quae habet virum, id est, quae carnaliter generat. Multo enim plures sunt Christiani Judaeis, sicut dicitur in Apocalypsi: Et vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omni tribu et gente (Apoc. VII, 9).

(Vers. 28.) Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. Hoc est non carnis filios esse, sed Dei; quia Isaac in typum natus est Filii Dei: et vult eos subintelligere quia facti filii Dei, conversi sunt, ut essent filii carnis: si vero resipiscant, sunt filii Dei.

(Vers. 29.) Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum; ita et nunc. Non solum Ismael secundum carnem natus est, sed et Esau; quia et ipse in populi Judaici typum natus est. De quo in Malachia propheta scriptum est: Jacob dilexi, Esau vero odivi (Malac. I, 3). Hic persequebatur Jacob, qui in populi christiani figura natus, vocatus est Israel, hoc est, homo videns Deum (Gen. XXVII, 41). Similiter et Judaeos per invidiam persequi significavit Christianos; unde data opera Galatas everterant carnali astutia.

(Vers. 30.) Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Haec verba Sarae sunt, quae typum habet Hierusalem coelestis, de promissione generans Isaac; ut ejecto filio ancillae, id est, Judaeo populo, incredulitatis causa abjecto (servi enim peccati sunt, quibus data remissio peccatorum non est), haeres sit filius liberae illius Hierusalem supernae, qui est populus novus regni coelorum.

(Vers. 31.) Itaque non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit. Fuimus igitur ancillae filii, dum peccatis eramus obnoxii: sed accepta remissione peccatorum a Christo, liberati sumus.

CAPUT V.

(Vers. 1.) State ergo, et nolite iterum servitutis jugo contineri. Standum monet in accepta gratia, ut non redeuntes ad vetera, amittant donum libertatis, quod fuerant consecuti.

(Vers. 2.) Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Nunc apertae veritatis et auctoritatis suae vim non tacet, dicens: Ecce ego Paulus dico vobis, id est, ego magister gentium, cujus opus estis in Christo, palam vobis dico: Quia nihil proderit vobis Christus, si circumcidamini; Ipse enim Dominus ait: Lex et prophetae usque ad Joannem; ex quo regnum coelorum praedicatur (Luc. XVI, 16). Antequam ergo nova inciperet praedicatio, oportuit circumcidi: nunc autem lege fidei succedente, ea sequenda sunt, quae rudis veritas jubet; quia vetus et novum admisceri non debent, auctoritate Domini praedicantis; ait enim: Nemo additamentum panni rudis assuit vestimento veteri; tollit enim fortitudinem ejus a vestimento, et major fit scissura (Matth. IX, 6). Ac per hoc non solum nihil proderit fideli addita 227 circumcisio, sed et oberit; majus enim malum est ex libero servum fieri, quam nasci.

(Vers. 3.) Testificor autem omni homini circumcidenti se, quia debitor est universae Legis faciendae. Possunt aliqui Legem aliquatenus servare, et non circumcidi: nam multi Romanorum in Judaea servabant Legem incircumcisi. Unde dicit Paulus apostolus ad Agrippam regem Judaeae: Scio, rex Agrippa; credis prophetis, scio quia credis (Act. XXVI, 27). Et centurio, cujus servus erat moriturus, qui mittens ad Jesum, rogabat ut veniret, et sanaret servum ejus; cui testimonium perhibentes Judaei dicebant ad Jesum: Dignus est ut hoc praestes ei; diligit enim gentem nostram, et Synagogam ipse aedificavit nobis (Luc. VII, 4, 5). Nemo tamen circumcisus non totam Legem servat; debitor est enim, quia circumcisis data est Lex. Hoc ideo dixit, quia tam hebetes se ostendebant, ut digni essent omnia onera Legis portare.

(Vers. 4.) Evacuati estis a Christo. Quibus nihil prodest Christus, evacuati sunt a Christo; erant enim gratia ejus pleni, qua recedente, evacuati sunt. His enim loquitur, qui post acceptum donum gratiae Dei, circumcidi se maluerunt. Qui enim in Lege gloriamini, a gratia excidistis. Justitia Legis est, si serventur, quae data sunt. Ideoque qui in his justificari se vult post fidem, amittit gratiam; quia ad hoc venit donum Dei, ut cessantibus oneribus Legis, justificaret credentes apud Deum.

(Vers. 5, 6.) Nos autem spiritu ex fide spem justitiae exspectamus; nam in Christo Jesu neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium: sed fides, quae per charitatem operatur. Apertum est quod dicit, quia spes justificationis in fide est per spiritum, non per opera Legis; in fide enim spiritaliter Deo servitur devotione mentis, et puritate cordis. Unde dicit Dominus ad Samaritanam: Deus spiritus est; et adorantes eum, in spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24). Ac per hoc neque praeputium valet quidquam, neque circumcisio: sed sola fides opus est in charitate ad justificationem; fides enim charitate fraterna debet muniri, ut perfectio sit credentis. Denique Salvator quod primum mandatum esset interroganti scribae respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua: et proximum tuum tamquam te ipsum. In his, inquit, duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 37 et seq.). Imperfecta sunt itaque caetera, quando in his duobus mandatis perfectio continetur.

(Vers. 7.) Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Exercitium illorum in opera fidei bonum fuisse testatur, sed nequitia malorum hominum detentos, ne cursum suum efficacia perseverante, consummarent. Unde ut resipiscant hortatur, de caetero nulli eorum credentes, qui ut opera Legis servanda suaderent, evangelicae veritati non eos obedire sinebant.

(Vers. 8.) Suasio vestra non est a Deo, qui vocat vos. Verum est, quia humano consilio haec agebant Judaei, ut mitterent eos sub Legis jugum: non Dei judicio, qui vocabat eos per Apostolum suum ad gratiam.

(Vers. 9.) Modicum fermentum totam massam corrumpit. Hoc dicit, quia licet quidpiam Legis admiscentes fidei, violant fidem, ne habeat fructum, aut sit acceptabilis. Hoc ideo adjecit, ne forte incolumem se putarent habere gratiam fidei, si pauca Legis observarent.

(Vers. 10.) Ego confido in vobis in Domino, quia nihil aliud sentietis. Hac spe se dicit fidere de iis; quia non sponte, sed circumventi erroris viam intraverant. Ideo ostenso vero itinere, facile eos posse reverti confidit. Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. Quomodo qui errantem converti facit, remunerandus est, dicente Jacobo apostolo in epistola sua: Qui converti fecerit peccatorem, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jacob. V, 20); ita et qui recta incedentem via, iter in devium cogit flectere, damnationem consequitur, quicumque fuerit. Hoc propter hos subjicit; ne qui sibi meritum defenderent, eo quod filii essent Abrahae juxta carnem. Denique exaltantes se dicunt ad Jesum: Nos filii Abrahae sumus (Joan. VIII, 33).

(Vers. 11.) Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Apertum est, quod dicit; ideo enim quasi inimicus Judaeis habebatur, et non desinebant a persecutione ejus; 228 quia circumcisionem jam non stare docebat. Denique Judaeis compellentibus, et saepenumero falsas accusationes contra eum deferentibus, obliquum judicem videns, coactus appellavit Caesarem. Ergo evacuatum est scandalum crucis (Act. XXV, 11). Scandalum erat Judaeis praedicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si autem admitteret circumcisionem, non esset scandalum, et pacifici essent nobis Judaei. Nam dicebant de Salvatore: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit (Joann. IX, 16).

(Vers. 12.) Utinam et abscindantur hi, qui vos subvertunt! Tale est hoc, quale et illud ad Corinthios in prima: Qui non, inquit, amat Dominum Jesum, sit anathema (I Cor. XVI, 22). Ex ipso grege morbido sunt et hi, quos sociat sententiae eorum; ut abscindantur a misericordia Domini, qui Galatas Dei gratia exuerunt: et non solum spiritaliter, sed et carnaliter, hos maledicit; ut quia circumcidi Galatas cogebant, ipsi abscinderentur, ut multiplicaretur his dolor corporis.

(Vers. 13.) Vos enim in libertatem vocati estis, fratres. In libertatem vocati sunt; quia cum peccatis essent obnoxii, Dei gratia accipientes remissam delictorum, liberati sunt. Tantum ne libertatem in occasionem carni detis. Hoc dicit, ne acceptam libertatem occasio carnis adimat: ad hoc enim circumcidi eos volebant, ut in conditionem Legis intrarent. Ideo monet, ne dent occasionem consentiendo eis. Sed per dilectionem spiritus servite vobis invicem. Non per affectum carnis charitatem habendam, sed per dilectionem spiritus exhortatur, ut invicem sibi subjecti sint.

(Vers. 14.) Universa enim Lex in vobis in uno verbo impletur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX, 18). Hoc scriptum est in Levitico, quod supra dictum est, quia perfectio salutis per dilectionem operatur; quia qui non diligit fratrem, non diligit Deum, dicit Joannes apostolus (I Joan. IV, 20).

(Vers. 15.) Quod si mordetis invicem, et criminatis; videte ne ab invicem consumamini. Manifestum est quia dissensio fratrum inimica est dilectionis; ideo monet ut pacifici sint proficientes in bono. Contentiones enim generant jurgium, cujus fructus est vitae consumptio.

(Vers. 16.) Dico autem, spiritu ambulate, et concupiscentiam carnis non perficietis. Postquam a lege factorum eos prohibuit, in qua sunt praecepta carnalia; nunc ut a vitiis carnis se contineant, praecipit. Hic enim spiritu ambulat, qui fugit peccata.

(Vers. 17.) Nam caro concupiscit adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur, ut non ea quae vultis, faciatis. Duas leges proponit, sicut facit et in epistola ad Romanos (VII, 23), quae invicem adversae sunt: unam Dei, alteram peccati. Quae ideo in carne significatur, quia visibilibus oblectatur, cupida peccatorum; ut his sibi adversantibus, medius homo non ea quae vult, agat. Divina enim lex premit et fugat legem peccati, consulens homini, ut vigorem naturae suae custodiat, ne capiatur illecebris: illa e contra in insidiis agens, lacessit hominem blanditiis, ut spernat praeceptum legis divinae. Cum ergo consenserit homo legi Dei, contradicit lex peccati, suadens homini, ne faciat quod imperat lex divina: e diverso autem lex Dei revocat hominem; ne faciat quod suggerit lex peccati. Quod quidem homo non videt esse absurdum; scit enim naturae suae congruere, si faciat quod imperat lex Dei. Denique gaudet, quando haec agit: cum autem ea operatur, quae suggerit lex peccati, videt se turpem, et horret post factum. Ideoque legis spiritus praecepta servanda sunt, et carnalia fugienda; ipsa enim conscientia accusat, si ei consentiat, sciens horrori esse, quae suggerit Lex peccati.

(Vers. 18.) Quod si Spiritu ducimini, non estis sub Lege. Non est obscurum, quia qui ducem habet Spiritum sanctum, non errat; lex enim errantibus dominatur, sicut alio loco dicit: justo non est lex posita (I Tim. I, 9).

(Vers. 19, 20, 21.) Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt adulterium, fornicatio, impuritas, obscenitas, idololatria, veneficia, inimicitiae, contentiones, simulationes, irae, simultates, dissensiones, haereses,invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et quae sunt his similia, quae praedico vobis, sicut et praedixi, quod hi qui talia agunt, regni Dei haereditatem non consequentur. Haec omnia et his similia legis peccati membra sunt, 229 quae Apostolus opera carnis appellat; quia errores isti ex mundo sunt, ex quo et caro. Omnia namque peccata deforis oriuntur ex parte carnis, non ex parte spiritus; ideo non absurde opera carnis dicuntur.

(Vers. 22, 23, 24.) Fructus vero Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, spes, lenitas, continentia, castitas, bonitas: adversus hujusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Non dixit: Opera spiritus charitas est, sed fructus spiritus; lex enim spiritus haec, quae supra memoravit, fructificat; ut ex his haereditas regni coelorum quaeratur; qui enim Christo devoti sunt, hos dicit christos, id est, unctos. Hi carnem, id est, mundum crucifigunt, quando haec ex quibus errores oriuntur, condemnant. Hunc sensum et Joannes apostolus secutus, ait: Nolite diligere hunc mundum, neque ea quae in hoc mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omne quod in hoc mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum (I Joan. II, 15). Qui ergo mundum, et quod in mundo est, non concupiscit, hic carnem crucifigit. Neque enim corpori humano haec vitia ascribenda sunt, id est, idololatria, veneficia, haereses, invidiae, inimicitiae, irae et talia: sed ideo carnalia dicuntur, quia ex parte mundi sunt, sicut supra memoravi. Interea non amplius quam decem res posuit, quas fructus spiritus significat; ut in his omnia complexus videatur secundum tabulas Testamenti Dei, in quibus non amplius quam decem verba mandatorum tradita sunt.

(Vers. 25, 26.) Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non simus inanem gloriam sectantes, invicem provocantes, invicem invidentes. Hoc dicit, quia si bene et honeste vivimus, bonos debemus habere et mores; hoc est enim spiritu vivere, incontaminatam vitam habere: et sic spiritu ambulamus, si paci studeamus; haec enim parit charitatem. Inanis autem gloria est velle vincere, ubi praemium non est; ut quis studium habeat contentionis et aemulationis, sciens quia haec generant discordias et lites: Servum autem, inquit, Domini non oportet litigare (II Tim. II, 24). Bonae enim vitae fructus aridos facit, perdens spem promissam castae conversationis: bona enim et casta vita moribus ornanda est, et benevolentia locupletanda.

CAPUT VI.

(Vers. 1, 2.) Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo ab aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans temetipsum, ne et tu tenteris, invicem onera vestra portate. Nunc hos alloquitur, qui firmiores erant; ne inflatione bonae vitae eum, qui forte a peccato circumventus fuisset, spernendum putarent et abjiciendum, ideoque consulendum his. Cum mansuetudine enim provocandi sunt ad reformandos se; quia si acrius ex auctoritate fuerint correpti, non se patientur argui: sed et defendere se incipient, ne turpes videantur; et incipiunt pejores fieri. Tolle enim hominem a contentione et audacia, et habebis eum subjectum; humilitas enim etiam superbos solet inclinare. Et ut cum tota animi lenitate fieret, adjecit: Ne et tu tenteris; ut vel hac causa non sperneret peccatorem, sciens et se posse peccare. Et sic implebitis legem Christi; lex enim Christi omnes salvos vult fieri: ac per hoc qui fratri peccanti consulit, ut redeat ad propositum, implet voluntatem Christi.

(Vers. 3, 4.) Si enim quis videtur sibi esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque; et tunc in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Verum est, nec latet quemquam, quia si actus nostros et mentem consideremus, nulli nos anteponimus, et nec facile quemquam judicamus. Qui enim extollitur quasi aliquid sit, errat; nescit enim quia de humilitate crescitur. Verba enim Salvatoris et gesta ante oculos non habet, qui cum sit omnium Dominus, humiliavit se (Philip. II, 8); ut nobis formam daret quid sequi deberemus, si crescere velimus: et si nos erigeremus, inclinaremur, quod facit imperitia cordis inflati; ut apud homines commendatior videatur. Spernens enim et despiciens peccatores, justum se videri contendit, sicut et pharisaeus ille, quem Dominus denotat (Luc. XVIII, 10). Numquid non vere hic imperitus est, qui praesentis gloriae cupidus est? Numquid non vere de futuris desperat, qui mercedem justitiae in praesenti vult consequi? Quare? Quia non est 230 justus in opere, sed per fallaciam fingit justitiam; qui enim vult justus esse, alterum sibi praeponit, ut vere justus sit. Unusquisque enim plus mala sua novit, quam alterius.

(Vers. 5.) Unusquisque enim suam sarcinam portabit. Ad postremum hoc voluit innotescere superbis, quia non coinquinatur quis alieno peccato, dummodo dissentiat, ut nemo vereatur se jungere peccatori, aut accedentem ad se suscipere, ut eum lucretur.

(Vers. 6.) Communicet autem is, qui catechizatur verbo (id est, qui verbum Dei audiens est), ei qui se catechizat, in omnibus bonis: Hoc dicit, ut doctoribus audientes communicent in omnibus bonis. Si autem aliter agant, quam docent, in his illis non communicandum, sed dissentiendum; ut magis lex tibi dux sit, quam homo. Sibi enim oberit, non tibi; quia quae docuerit, observas.

(Vers. 7.) Nolite errare, Deus non deridetur. Nemini dubium est Deo imposturam fieri non posse, sed hoc ab eo unumquemque consequi, quod meretur.

(Vers. 8.) Quod enim quis seminaverit, hoc et metet. Qui enim seminaverit in carne sua, ex carne metet corruptionem. Hic carnalia vitia, quae in carne admitti solent, significat; ut qui carnem suam corruperit, sciat se corruptelae futurum obnoxium. Corrumpit autem corpus, qui inconcessa praesumit. Qui vero seminaverit in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Homo christianus spiritu constat et carne; homo enim ad comparationem sancti spiritus, caro est. Cum ergo spiritui dat assensum, cohibens se ab iis, quae contraria sunt, spiritaliter seminat; ut possit metere vitam aeternam. Testimonium enim Spiritus accipit, et immortalitatem loco mercedis. Sicut enim qui corrumpit dehonestans corpus suum, non ad aeternitatem, sed ad corruptionem pertinebit; ita et qui incontaminatum se custodit, vitam aeternam consequetur. Haec est enim aeterna vita, vivere sine poena, et habere gloriam. Nam si hic ad praesens qui in sollicitudine est, negat se vivere; quanto magis ubi alienus a Deo, ignem tortorem patietur!

(Vers. 9.) Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus infatigabiles. Hoc dicit, quia qui fortis est ad seminandum, fortis erit et ad metendum, id est, sic recipiet, quomodo facit. Ideo promptos nos ad benefaciendum esse hortatur, nec fastidium pati debere, securos quia pro parvis magna recipiemus, et pro terrenis aeterna, tempore quo promisit Deus.

(Vers. 10.) Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Gentiles tempus habent operandi malum; homines enim sine Deo, quomodo possunt operari bonum? Christiani autem facti, tempus habent operandi bonum ad omnes homines; ut post acceptam fidem bonum opus proficiat mercedi promissae. Tempus enim idcirco conceditur vitae, ut jam juste versemur, exemplum dantes gentilibus. Maxime autem ad domesticos fidei. Verum est quia faciliores et propensiores in bono circa fratres esse debemus; quia invicem sumus membra. Huic ergo rei inserviendum, quae prodest; non circumcisioni, rei nunc inani.

(Vers. 11.) Scitote qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Auctoritatem dat epistolae suae; cum enim dicit: Ego scripsi mea manu, obediri vult litteris his. Ubi enim holographa manus est, falsum dici non potest; ne forte circumventi excusarent de epistola, quasi aut falsa esset, aut non esset Apostoli, nolentes se reprehendi.

(Vers. 12.) Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ne crucis Christi persecutionem patiantur. In carne placere, hominibus placere significat. Ut enim Judaeis propitiis, aut non infestis viverent, quos pseudoapostolos dicit, sic Christum praedicabant, ut et legem servandam docerent: quod Apostolus numquam metuit, sed constanter quod verum est, non tacuit, et sibi et his providens, quos docebat. Denique: Ego, inquit, non solum ligari, sed et mori paratus sum in Hierosolyma pro nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. XXI, 13).

(Vers. 13.) Neque enim ipsi qui circumcisi sunt, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur. Tale est hoc, quale et illud dictum ad apostolum Petrum: Si tu cum sis judaeus, gentiliter vivis, quomodo compellis gentes judaizare (Galat. II, 14)? Ita et hi cum ipsi legem non custodirent, conversantes injuste, circumcisionem zelabantur; ut proinde vindices et amatores legis viderentur: cum constet 231 hunc legem defendere et custodire, qui justitias ejus exsequitur; et mandatum, quod ad vitam per inens datum est, non praetermittit. Talis ergo Galatarum excusatio erat. Haec dicit, ut vel sic intelligant, quia illudebantur velut stulti et hebetes, de quorum doloribus gloriarentur.

(Vers. 14.) Mihi vero absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Quomodo pseudoapostoli tribulationes pro nomine Christi quasi nihil profuturas per hypocrisim redimebant, erubescentes in his; ita et Apostolus gloriabatur de his, sciens magnam pro istis fore mercedem: quemadmodum et coapostoli ejus, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: Tunc, inquit, caesi exierunt apostoli de concilio, gaudentes quia digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati (Act. V, 4). Cujus ergo omnis spes in Christo est, hic gloriatur in cruce ejus, huic et mundus crucifixus est, certus amorem crucis Christi vitam esse; mundi vero amorem parere mortem. Invicem ergo sibi mortui sunt, et mundus Apostolo, et Apostolus mundo; dum nihil concupiscit Apostolus mundi, et dum nihil habet mundus suum, quod agnoscat in Apostolo, sicut et Dominus ait: Ecce, inquit, princeps hujus mundi venit, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30).

(Vers. 15, 16.) In Christo enim Jesu neque circumcisio quidquam est, neque praeputium; sed nova creatura. Et quotquot hanc regulam sequuntur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei. Nova creatura est regeneratio nostra, haec est quae dat profectum permanentibus; super istos enim est pax Dei. Qui enim cum Deo pacificus est, nullius inimicitiam metuit; 232 tutus enim est protectione et misericordia Dei, quae promissa est, et manet super Israel Dei, non super Israel hominis; Judaei enim non credentes Israelitae sunt secundum carnem. Duas ergo partes significavit, super quas manet pax et misericordia Dei, Judaeorum credentium, et gentilium fidelium.

(Vers. 17.) De caetero nemo mihi molestus sit. Molestias sibi noluit de caetero fieri, ut iterum forte cogeretur scribere: sed jam correctiores illos vult fieri; ut amputatis erroribus, post tanta taedia pausam haberet. Si autem duriores se praestarent, et inflexibiles in convertendo, cessarent ab eo; ut illis operas suas et efficaciam impenderet, de quibus mercedem aut lucrum speraret. Ego enim stigmata Domini Jesu Christi in corpore meo porto. Hoc dicit iratus, quia passiones quas credentium causa patiebatur, inefficaces in illis videbat; quoniam constantia et fide doctrinae suae pro Christo plagas et vincula pati non timuit: sed passus est amore credentium cicatrices plagarum habere se in corpore; quo non minus fideliter eis praedicaret, sicut et pseudoapostoli, qui Galatas deceperant. Neminem itaque vult sibi molestum esse, qui huic rei devotus non est; ista enim stigmata, id est, cicatrices plagarum, testimonia sunt credentium eorum, qui patiuntur, quod digni sunt futura promissione.

(Vers. 18.) Gratia nostri Domini Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Non Legis gratiam dicit, sed Domini nostri Jesu Christi esse cum spiritu illorum, quos spiritales fratres appellat; neque enim penitus omnes fuerant eversi.