Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster)

E Wikisource
(Redirectum de Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosius))
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Romanos
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


Ambros.CoInEpA 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

25 Ut rerum notitia habeatur plenior, principia earum requirenda sunt prius; tunc enim potest facilius causae ratio declarari, si ejus origo discatur: cum enim epistolae datae modum et rationem ostenderimus, potest verum videri, quod dicimus. Constat itaque temporibus apostolorum Judaeos, propterea quod sub regno Romano agerent, Romae habitasse: ex quibus hi qui crediderant, tradiderunt Romanis ut Christum profitentes, Legem servarent: Romani autem audita fama virtutum Christi, faciles ad credendum fuerunt, utpote prudentes: nec immerito prudentes, qui male inducti statim correcti sunt, et permanserunt in eo.

Hi ergo ex Judaeis, ut datur intelligi, credentes Christo, non accipiebant Deum esse de Deo, putantes uni Deo adversum; quamobrem negat illos spiritualem Dei gratiam consecutos, ac per hoc confirmationem eis deesse. Hi sunt qui et Galatas subverterant, ut a traditione apostolorum recederent: quibus ideo irascitur Apostolus, quia docti bene, facile transducti fuerant. Romanis autem irasci non debuit, sed et laudare fidem illorum; quia nulla insignia virtutum videntes, nec aliquem apostolorum, susceperant fidem Christi ritu licet Judaico, in verbis potius quam in sensu; non enim expositum illis fuerat mysterium crucis Christi. Propterea quibusdam advenientibus, qui recte crediderant, de edenda carne et non edenda quaestiones fiebant; et utrumnam spes quae in Christo est, sufficeret, aut et Lex servanda esset.

Quatuor igitur modis scribit Romanis, arguens ab initio genus hominum physica ratione; hi enim caput sunt omnium gentium, ut in his discant caeteri universique gentiles. Primus modus est, quo se ostendit quid sit, et quid fuerit, et cujus sit, quo et haereses percutit. Secundus modus est, quo arguit quod naturae ratione non se subjecerint uni Deo, et quae inhonesta et turpia egerint invicem, despecti ob hoc a Deo; ut gratulentur credentes. Tertius modus est, quod Legem spreverunt datam; unde anteponit Graecis Judaeos. Quartus modus est, quo docet Judaeos exorbitasse a Lege et promissione Dei in causa Christi, factosque similes gentilibus; ut utrique indigeant misericordia Dei, non per Legem salutem sperando, sed per fidem Christi Jesu.

Hinc est unde omni industria id agit, ut a Lege eos tollat; quia Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16): et in sola illos fide Christi constituat, et quasi contra Legem, Evangelium vindicat, non destruens Legem, sed praeferens christianismum. Asserit enim sic Christum promissum, ut praedicato eo cessaret Lex: non tota, quia abbreviatio facta Legis est, quae compendio daret salutem; multa enim 26 veteribus tradita sunt propter duritiam cordis illorum, ut oneri esset, quae misericordia Dei abbreviavit per Christum data praeteritorum remissione. Ingratus est ergo misericordiae Dei, qui vult esse sub Lege; nam dixerat Moyses: Sic timentes facietis filios Israel (Levit. XV, 31); ut quacumque se verterent, Legem haberent, ut sine sollicitudine omnino non essent. Igitur ut in Christo sine Lege spem vitae salutisque ponendam tradat, et Dominum ipsum esse omnium doceat, sic incipit:

CAPUT PRIMUM.

(Vers. 1.) Paulus servus Christi Jesu. Apud veteres nostros ratione nomina componebantur, ut Isaac propter risum, et Jacob propter calcaneum; ita et iste propter inquietudinem Saulus est nuncupatus: postquam autem credidit, ex Saulo Paulum se dicit, hoc est, immutatum. Et quia Saulus secundum supradictum sensum, inquietudo seu tentatio interpretatur, hic cum ad fidem Christi accessit, Paulum se dicit, id est, quasi ex tentatore factum quietum, humilemque, vel parvulum; quia pax est fides nostra. Cum prius enim tentationes ex inquietudine Judaismi Dei servis inferret, post ipse tentationes passus est propter spem, quam ante amore Judaismi negarat.

Servum autem Christi Jesu se profitens, a Lege se exutum ostendit. Et ideo utrumque posuit, id est, Jesu Christi: ut et Dei et hominis personam signaret: quia in utroque est Dominus, sicut et Petrus apostolus testatur dicens: Hic est, inquit, omnium Dominus. Quia ergo et Dominus, et Deus est, dicente David: Quia Dominus ipse est Deus (Psal. XCIX, 3); quod haereses negant. Marcioni enim videtur odio Legis Christum et corpus ejus negare, Jesum profiteri: Judaeis autem et Photino propter zelum Legis, Jesum negare quod Deus sit. Nam quotiescumque aut Jesum dicit aut Christum; aliquando Deum, aliquando hominem significat, sicut hoc loco inter caetera: Et unus, inquit, Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6), quod utique ad Dei Filium pertinet, juxta quod Deus est. Et alio loco: Jesus autem, inquit, proficiebat aetate et sapientia (Luc. II, 52), quod utique homini competit.

Vocatus apostolus. Propter quod Deum cognovit et fatetur, factus idoneus servus, promotum se ostendit dicens: Vocatus apostolus, hoc est, a Domino missus ad res ejus agendas. Per quod ostendit hunc meritum habere apud Deum, qui servit non Legi, sed Christo; Dominus est enim Filius hominis etiam sabbati (Matth. XII, 8).

Segregatus in Evangelium Dei. Evangelium Dei est bonum nuntium Dei, quo peccatores ad indulgentiam convocantur: Apostolus autem, quoniam in Judaismo locum doctoris habebat, utpote pharisaeus, ideo a Judaismi praedicatione segregatum se dicit in Evangelium Dei; ut a Lege dissimulans, Christum praedicaret, qui quod Lex non potuit, 27 credentes in se justificaret. Sed non contra Legem, sed pro Lege est: ipsa enim hoc dicit futurum, dicente Esaia propheta: Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat captivitatem ab Jacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum.

Igitur si lex Dei data est per Moysen, et praedicatio novae Legis Dei est; quid est quod differt, ut a Lege quam Deus dedit, translatum se dicat in Evangelium Dei? Sic est hoc, quomodo qui a secundo gradu accedit ad primum, et a bono ad melius. Lex enim a Deo data est ad correctionem disciplinae; Evangelium autem Dei est, per quod mysterium Dei manifestatur, quod latuit a saeculis in Deo: quod est Christus. Ad quod omnes invitati apophoreta duplicia consequuntur; remissam enim peccatorum accipiunt, et filii Dei fiunt: ut jam mori non possint secunda morte. Hinc est quod Dominus in Evangelio: Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3).

(Vers. 2.) Quod ante promiserat. Ut probet ratam et integram fidei spem esse in Christo, jam prius Evangelium ejus dicit a Deo promissum: et ut ex eo idoneum illum sponsorem vitae doceret, priusquam veniret, testimonium ei datum ostendit, paria attestante Petro apostolo: Nec enim aliud datum est, inquit, nomen sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12).

Per prophetas suos. Ut manifestius salutarem esse adventum Christi significaret, etiam personas, per quas promissionem signaverit, demonstravit: ut quam vera et magnifica sit promissio ex his videretur. Nemo enim rem vilem magnis praecursoribus nuntiat.

In Scripturis sanctis. Hoc ad cumulum verae protestationis adjecit, ut majorem fiduciam credentibus faceret, et Legem commendaret; sanctae enim sunt scripturae, quae et vitia damnant: et sacramentum illic unius Dei, et incarnationis continetur Filii Dei pro salute humana, testibus signorum prodigiis.

(Vers. 3.) De filio suo. Dignum fuit, ut quia Deus Filium suum proprium mundo promittebat, per claros viros illum promitteret; ut ex iis quam potentissimus esset, qui praedicabatur, posset sciri, ut Scripturis sanctis adventum ejus futurum insereret, et ut falsum non posset videri, quod a sanctis praedicatum est Scripturis.

Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Eum qui erat Dei Filius secundum Spiritum sanctum, id est, secundum Deum (quia Deus spiritus est, et sine dubio sanctus est), factum dicit juxta carnem Dei Filium ex semine David, juxta illud: Et Verbum caro factum est (Joan. I, 14); ut jam unus sit Dei et hominis Filius Christus Jesus, ut sicut verus Deus est, verus esset et homo: verus autem non erit, nisi sit ex carne et anima; ut sit perfectus. Qui enim ex aeterno Dei Filius erat, ignorabatur a creatura: dum vult autem manifestari pro humana salute, visibilis debuit et corporeus fieri; quia et cognosci se voluit per virtutem, et hominem a peccatis abluere in carne, morte devicta. Et ideo ex semine David fit, ut sicut de Deo rex ante saecula natus est; ita et secundum carnem ex rege ortum regium caperet, factus opere Spiritus sancti de Virgine, hoc est, natus: ut reverentia ei reservata, ex hoc ultra hominem cognosceretur; quia ab humanae legis nativitate distaret, sicut praedictum fuerat ab Esaia propheta: Ecce virgo in utero concipiet (Esai. VII, 14), ut cum novum factum videretur, ac laude dignum, providentia quaedam Dei circa visitationem humani generis futura dignosceretur.

(Vers. 4.) Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Filium Dei dicens, Patrem significavit Deum; addito autem spiritu sanctificationis, ostendit mysterium Trinitatis. Hic ergo qui incarnatus, quid esset, latebat; tunc praedestinatus est secundum spiritum sanctificationis in virtute manifestari Filius Dei, cum resurgit a mortuis, sicut scriptum est in psalmo octogesimo quarto: Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Omnis enim ambiguitas et diffidentia resurrectione ejus calcata est, et compressa; siquidem adhuc in cruce positum, centurio videns magnalia, Dei Filium confitetur (Matth. XXVII, 54). 28 Nam et discipuli in morte ejus dubitaverunt, dicente Cleopha in Emmaus: Nos putabamus quia ipse erat, qui incipiebat liberare Israel (Luc. XXIV, 21). Et ipse Dominus ait: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ipse ego sum (Joan. VIII, 28); et iterum: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32), id est, tunc cognoscar omnium esse Dominus. Ideo autem non dixit ex resurrectione Jesu Christi, sed ex resurrectione mortuorum; quia resurrectio Christi generalem tribuit resurrectionem. Haec enim major videtur virtus in Christo et victoria, ut ea potestate operaretur mortuus, qua operatus fuerat et vivus. Quo facto apparuit illusisse mortem, ut redimeret nos; unde Dominum nostrum hunc vocat.

(Vers. 5.) Per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus. Post resurrectionem manifestatus Filius Dei in virtute, gratiam dedit, justificans peccatores, et apostolos nominavit, quorum se hic socium dicit; ut apostolatus cum gratia esset doni Dei, non sicut Judaeorum sunt apostoli. A Deo ergo Patre per Christum dominum hanc acceperunt potestatem, ut vice Domini signis doctrinam Dominicam acceptabilem facerent; ut virtutem, quam in Salvatore zelarentur perfidi Judaei, hanc in servis ejus a turbis admirari videntes, vehementius torquerentur. Testis enim doctrinae virtus est, ut quia quod praedicatur, incredibile mundo est, gestis fieret credibile. Missos igitur apostolos vocat, ut praedicarent fidem omnibus gentibus, ut obedirent, et salvarentur; ut donum Dei non jam solis Judaeis, verum etiam omnibus gentibus concessum videretur: et hanc esse Dei voluntatem, ut in Christo, et per Christum omnibus misereatur, vicariis ejus praedicantibus, hoc est: Pro nomine ejus; sicut alibi dicit: Pro quo legatione fungimur (II Cor. V, 20).

(Vers. 6.) In quibus estis et vos vocati Jesu Christi. Hoc est, legatione nobis fungentibus in omnibus gentibus pro nomine Jesu Christi, inter quos estis et vos vocati; quia donum Dei omnibus missum est, ut cum audiunt se inter caeteros vocatos, scirent se sub Lege agere non debere, quia sine lege Moysi susceperunt caeterae gentes legem Christi.

(Vers. 7.) Omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Quamvis Romanis scribat, illis tamen scribere se significat, qui in charitate Dei sunt. Qui sunt hi, nisi qui de Dei Filio recte sentiunt? Isti sancti sunt, et vocati dicuntur; sub Lege enim agentes male intelligunt Christum: et injuriam Deo Patri faciunt, cum an in Christo perfecta spes salutis sit, dubitant. Ideo sancti non sunt, neque vocati dicuntur.

Gratia vobis et Pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratiam et pacem cum iis dicit esse, qui recte credunt. Gratia est, quia a peccatis absoluti sunt: pax vero, quia ex inimicis reconciliati sunt creatori, sicut dicit Dominus: In quamcumque domum introieritis, et receperint vos, dicite: Pax huic domui (Luc. X, 5). Et ut sine Christo nullam esse pacem et spem doceret, adjecit gratiam et pacem non solum a Deo Patre esse, sed et a Christo Jesu. Deum Patrem nostrum dicit propter originem, quia ab ipso sunt omnia: Christum autem Dominum, quia ejus sanguine redempti, facti sumus filii Dei.

(Vers. 8.) Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis; quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Finita praefatione ante omnia gaudium suum esse testatur, utpote gentium Apostolus, quod cum Romani regnarent in mundo, subjecerint se fidei christianae, quae prudentibus saeculi humilis et stulta videtur. Cum ergo multa essent ex quibus gauderet in Romanis ( erant enim doctrina memorabiles et boni operis cupidi, studiosique magis agendi bene, quam sermonis, quod non longe est a religione divina), in hoc tamen primum gaudere se dicit, quia fides illorum in omni loco currebat; quamvis non secundum regulam ab auctoribus traditae veritatis, tamen quia quod ab uno Deo erat, interposito Christi nomine, coeperant venerari, gratulatur, sciens illos posse proficere. Per quod etiam charitatem suam circa illos ostendit, quando congaudet bono coepto illorum, et hortatur ad profectum.

29 Gratias ergo agere se dicit Deo suo dumtaxat, quia adhuc illorum non erat plene; quia ex ipso est omnis paternitas (Ephes. III, 15). Sed quia omnis dispositio salutis nostrae a Deo quidem, sed per Christum est, non per Legem, neque per aliquem prophetam, gratias quidem agere se dicit Deo, sed per Christum, quia fama fidei illorum erat profectus multorum; ut hoc ipsum ad Dei providentiam referat per Christum. Aut enim gaudebant roborati, qui crediderant: caeteri, quia videbant principes suos factos: aut certe qui non crediderant, poterant credere horum exemplo. Facile enim facit inferior, quod fieri viderit a priore.

(Vers. 9.) Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo, in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Ut suadeat charitatem, Deum testem dat, cui servit, ad quem et precem pro his facit, non in Lege serviendo, sed in Evangelio Filii ejus, hoc est, non in eo quod Moyses servus tradidit, sed in eo quod Filius dilectissimus docuit; quantum enim distat servus a domino, tantum distat evangelium a Lege: non quod mala sit Lex, sed quia melius est Evangelium. Deo itaque servit in Evangelio Filii ejus, ut ostendat Dei esse voluntatem, ut credatur in Christum.

Cui et servio. Quomodo? In spiritu meo, inquit, non in circumcisione manufacta, neque in neomeniis, et sabbato, et discretione escarum; sed in spiritu, id est, in mente. Quia Deus spiritus est, spiritu vel animo potius debet illi serviri; cui enim animo servitur, ex fide illi servitur. Haec et Dominus fatus est ad Samaritidem, putantem quod in monte adorari se Deus velit dicens: Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Etenim Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus (Joan. IV, 23, 24). Adorantes ergo, in spiritu et veritate oportet adorare; et non locus orationem commendet, sed devotus animus. Hoc est, in veritate adorare in spiritu Deum spiritum et Christum, unum ex quo omnia, et unum per quem omnia (I Cor. VIII, 6). Hos quaerit adoratores Pater. Memorem ergo se illorum in orationibus suis flagitat, ut seminet in illis charitatem; facit enim illis desiderium sui. Quis enim non amet eum, quem audit memorem sui esse? Si enim ab iis qui missi non erant, libenter acceperant doctrinam sub nomine Christi, adulteratis verbis; quanto magis ab eo, quem scirent esse apostolum, et cujus verba comitaretur virtus, desiderarent audire!

(Vers. 10.) Obsecrans si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei, veniendi ad vos. Orationis suae pro illis sensum ostendit; Deum enim se dicit petere, ut veniret ad Urbem ad profectum illorum cum Dei voluntate, cujus praedicat donum. Tunc enim profectus adest, si quod agendum est, cum Dei voluntate agatur. Orat ergo ut quacumque ex causa jam daretur occasio, qua veniret ad Urbem; quia occupatus erat aliis praedicando: sic prosperum iter reputans, si Deo volente veniret; quia provida est Dei voluntas. Prosperum ergo iter est non incassum laborem itineris subire. Haec rogat ut Deus impleat, vocando illos ad suam gratiam. Aviditate animi loquitur; desiderat enim illos, sciens et illis et sibi prodesse, sicut alibi dicit: Quod est gaudium nostrum et corona? Nonne vos in adventum Domini (I Thess. II, 19)? Fructus enim Apostoli est uberior, si lucretur multos. Praeterea quia majus gaudium est, si potentes mundi convertantur ad Deum, quia quanto inimici graves sunt, tanto magis reconciliati necessarii. Voluntati itaque ejus sic occasio data est, ut coactus appellaret Caesarem, et dirigeretur ex alia causa ad urbem Romam, Deo volente; ut impleret propositum voluntatis suae. Denique in naufragio posito astitit Dominus dicens: Noli timere, Paule, sicut enim testificatus es de me Hierosolymis, ita et Romae (Act. XXVII, 24).

(Vers. 11.) Desidero enim videre vos, ut gratiam spiritualem vobis administrem ad confirmandos vos. Confirmatio haec tres personas requirit, annuentis Dei, administrantis Apostoli, accipientis populi. Nunc ergo desiderii sui voluntatem ostendit, quonam esset voto circa illos; cum enim dicit: Ut gratiam spiritualem vobis administrem, carnalem illos sensum assecutos significat; quia sub nomine Christi non illa quae Christus docuerat, fuerant assecuti, sed ea quae fuerant a Judaeis tradita. Se autem cupere citius venire, ut 30 ab hac illos traditione abstraheret, et spirituale illis traderet donum, ut acquirat illos Deo, participes illos faciens gratiae spiritalis, ut in professione et fide sua essent perfecti.

Hinc datur intelligi superius non fidem illorum laudasse, sed facilitatem et votum circa Christum; christianos enim se profitentes, sub Lege agebant simpliciter, sicut illis fuerat traditum. Nam misericordia Dei ad hoc data est, ut Lex cessaret, quod saepe jam dixi; quia Deus consulens infirmitati humanae, sola fide addita legi naturali, hominum genus salvare decrevit.

Quid est tamen ut cum scriptis illos corrigat, et a carnali sensu abstrahat, praesentiam suam necessariam dicat, ut gratiam illis spiritalem ministraret; cum ea quae scribit, spiritalia sint: nisi propter hoc quia aliter dicta ad aliud solent rapi, sicut ab haereticis fit? Ideo desiderat ut praesens doctrinam evangelicam sensu quo scribit, his tradat; ne sub auctoritate litterarum ejus non auferretur error, sed firmaretur: quippe cum praesens quae verbis suadere non poterat, suaderet virtute, ut magis illis proficiat aditis.

(Vers. 12.) Id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam. Consolari se dicit cum illis, si apprehendant spiritalia; quia quamvis congaudeat fidei illorum, doleat tamen quia non rectam accipiebant fidem. Hoc affectu fuit Apostolus, ut aliena vitia quasi sua doleret. Ac per hoc consolemur, inquit, per unam atque eamdem fidem, ut tunc consolatio una sit, si unius fidei efficerentur in Christo; ut administratio gratiae spiritalis, evangelizante Apostolo, hunc praestaret effectum.

(Vers. 13.) Non autem arbitror ignorare vos, fratres, quia saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. Propositum et votum suum ostendit, quod quidem scire illos non ambigit per eos fratres, qui ab Hierusalem vel confinibus civitatibus causa suae religionis ad Urbem veniebant, sicut Aquilla et Priscilla, votum ejus insinuantes Romanis. Cum enim saepe vellet venire, et prohiberetur, sic factum est ut scriberet epistolam; ne diu in mala exercitatione detenti, non facile corrigerentur. Et fratres eos vocat, non solum quia renati erant; sed et quia erant inter eos, licet pauci, qui recte sentirent. Unde dixit: Vocatis sanctis (Rom. I, 7). Quid tamen est, Vocatis sanctis? Si enim jam sancti sunt, quomodo vocantur, ut sanctificentur? Sed hoc ad Dei pertinet praescientiam, quia quos scit Deus futuros sanctos, jam apud illum sancti sunt, et vocati permanent.

Prohibitum tamen se dicit usque ad tempus datae epistolae, a Deo utique, qui sciens adhuc imparatos illos, ad alias urbes direxit Apostolum, quae jam ad recipiendam veritatem essent capaces; quamvis sub nomine agerent Salvatoris, sed vitiis prohibebantur carnalibus; ne digni jam essent addiscere spiritalia. Denique volentes aliquando in Bithyniam ire, prohibiti sunt a sancto Spiritu Paulus et Silas (Act. XVI, 7): cur, nisi sciret adhuc affectum deesse? Apud Corinthios autem commonetur Apostolus, dicente Domino: Loquere, ne tacueris; quia populus mihi multus est in hac civitate (Act. XVIII, 9, 10). Non ergo otiose prohibitum se dicit, sed et causas morarum discrevit, et hos ut se praepararent adhortatus est; ut audientes sibi gratiam spiritalem ministrandam fore, dignos se efficerent, a vitiis carnalibus abstinentes, ad excipiendam eam.

Ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in caeteris gentibus. Pro utilitate communi cupidum se veniendi ad hos declarat, ut et hi salutem spiritalis gratiae consequantur, ratam habentes fidei suae professionem; ut hic fructum habeat apud Deum ministerii sui, per quod lacessit illos ad fidem rectam, exemplo caeterarum gentium: promptior enim fit quis ad rem sibi traditam, si illi multos videat assentiri.

(Vers. 14.) Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Debitorem se dicit horum, quos memorat, quia ad hoc missus est, ut omnibus praedicaret: per quod etiam omnes significat debitores; confiteri enim creatorem Deum, ex quo omnia, et per quem omnia, et debitus honor est, et salus confitentis. Graecos ergo gentiles posuit, sed eos qui Romani dicantur sive natione, sive adoptione: Barbaros vero eos qui Romani non sunt, quorum genus adversum est, et sunt gentiles. Sapientes autem illos dixit, 31 qui mundanis rationibus eruditi, sapientes vocantur in saeculo; dum aut siderum speculatores sunt, aut mensuris, aut numeris, aut arti grammaticae student, rhetoricae, aut musicae. His omnibus ostendit nihil haec prodesse, nec vere sapientes esse, nisi credant in Christum: stultos vero hos dixit, qui simplicitatem sequentes, harum rerum imperiti sunt. His omnibus missum se praedicare testatur. De Judaeis autem tacuit, quia magister gentium est. Ac per hoc debitorem se profitetur; quia ad hoc accepit doctrinam, ut tradat: et cum tradit, acquirat.

(Vers. 15.) Itaque quod in me est, promptus sum, et vobis qui Romae estis, evangelizare. Quamvis se missum praedicare omnibus dicat gentibus, promptum tamen se Romanis asserit tradere Evangelium gratiae Dei, apud quos regni Romani caput et sedes est. Ad membrorum enim utilitatem vel requiem pertinet, si caput inquietum non fuerit. Ideo Romanorum pacem optat, ut non multum se jactet Satanas, et uberiores fructus habeat operis sui.

(Vers. 16.) Non enim erubesco Evangelium; virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Hoc dicto illos tangit, a quibus acceperant non rectam fidem, apostolorum tamen doctrinam virtus commendabat; ut quia incredibile videbatur, quod praedicabatur, signa et prodigia ab apostolis facta testimonio essent, non diffidendum de iis quae ab illis dicebantur, in quibus tanta virtus inesset (nulli enim dubium verba virtuti cedere, ac per hoc quoniam illorum nulla visa erant portenta, praedicatio illorum sine virtute Dei erat), ideoque non se dicit erubescere Evangelium Dei, illos autem erubescere; quia quod illi tradiderant, in reprehensionem veniebat, nec quoquam testimonio firmabatur, et discordabat a doctrina apostolica. Virtus igitur Dei est, quae invitat ad fidem, et dat salutem omni credenti, dum peccata donat, et justificat; ut a secunda morte detineri non possit signatus mysterio crucis. Praedicatio enim crucis Christi indicium est mortis evictae, dicente apostolo Joanne: Ad hoc enim venit Filius Dei, ut solveret opera diaboli (I Joan. III, 9), ut omnis credens non teneatur a morte; quia signum habet quod victa mors est.

Judaeo primum, et Graeco. Id est, huic qui ex genere est Abrahae, et huic qui ex gentibus; in Graeco enim gentilem significat: in Judaeo vero eum, qui ex genere fuerit Abrahae. Nam Judaei ex tempore Judae Machabaei dici coeperunt, qui in causa cladis restitit sacrilegiis gentium, et fiducia Dei collegit populum, et defendit genus suum. Fuit autem ex filiis Aaron. Quamvis ergo praeponat Judaeum causa Patrum, tamen similiter etiam ipsum indigere dicit dono Evangelii Christi. Si ergo et Judaeus non justificatur, nisi per fidem Christi Jesu; quid opus est esse sub Lege?

(Vers. 17.) Justitia enim Dei revelatur in eo ex fide in fidem. Hoc dicit, quia in illo qui credit, sive Judaeus sit, sive Graecus, justitia Dei revelatur (Habac. II, 4). Justitiam Dei dicit, quia gratis justificat impium per fidem, sine operibus Legis, sicut alibi dicit: Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex Lege est, sed illam, quae ex fide est (Phil. III, 9). Quae ex Deo est justitia in fide, ipsam justitiam dicit revelari in Evangelio; dum donat homini fidem per quam justificetur. Ostenditur enim in eo veritas et justitia Dei, dum credit et profitetur: justitia est Dei, quia quod promisit, dedit. Ideo credens hoc esse se consecutum, quod promiserat Deus per prophetas suos, justum Deum probat, et testis est justitia ejus.

Ex fide in fidem. Quid aliud est, ex fide in fidem, nisi quia fides Dei est in eo, quod de se repromisit; et fides hominis, qui credit promittenti; ut ex fide Dei promittentis in fidem hominis credentis Dei justitia reveletur? In credente enim justus Deus apparet: in eo autem qui non credit, injustus videtur; negat enim veracem Deum, qui non credit Deum dedisse quod promisit. Hoc contra Judaeos loquitur, qui negant hunc esse Christum, quem promisit Deus.

Sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit (Habac. II, 4). Propterea ad exemplum prophetae Habacuc se convertit, ut declararet 32 olim ostensum justum ex fide, non ex Lege vivere, hoc est, non justificari hominem apud Deum per Legem, sed per fidem: vita enim ex fide non haec praesens est, sed futura; quia justus ex fide vivit, sed apud Deum.

(Vers. 18.) Revelatur enim ira Dei de coelo in omnem impietatem et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent. Sicut enim in illo qui credit, justitia Dei revelatur, sicut supra memoravi; ita et in eo qui non credit impietas et injustitia revelatur. Ex ipsa enim coeli fabrica iratus illis Deus videtur; idcirco enim tam pulchra astra condidit, ut ex iis quantus et quam admirabilis creator eorum est, possit agnosci, et solus adorari. Unde scriptum est in psalmo: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 2). Per naturalem ergo legem reum facit genus humanum; potuerunt enim id per legem naturae apprehendere, fabrica mundi testificante, auctorem Deum solum diligendum, quod Moyses litteris tradidit (Deut. VI, 5): sed impii facti sunt non colendo creatorem, et injustitia in eis apparet, dum videntes dissimulant a veritate, non fatentes unum Deum.

(Vers. 19.) Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Notitia Dei manifesta est ex mundi fabrica; ut enim Deus, qui natura invisibilis est, etiam visibilibus possit sciri, opus factum est ab eo, quod opificem visibilitate sua manifestaret, ut per certum incertum posset sciri: ac per hoc quod caeteris impossibile est, ille esse Deus omnium crederetur, qui hoc opus fecit.

Deus enim illis manifestavit, hoc est, opus fecit, per quod possit agnosci per fidem.

(Vers. 20.) Invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Idem sensus est, quem repetit; ut absolutius doceat quia cum per se potentia et majestas Dei creaturae oculis aspici non possint, opere mundi intellecta conspiciuntur. Hoc igitur genere reos facit eos, qui sine lege vixerunt et naturae et Moysi; consuetudine enim peccandi obruerunt legem naturae, oblitique memoriam ejus: legem autem quae ad reformationem data fuerat, percipere noluerunt, ut duplici modo obnoxii fierent damnationi.

Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Ut omnino excusari impietas non possit, adjecit etiam virtutem Dei, et divinitatem sempiternam cognitam esse ab hominibus, et stupore quodam hebetasse ad honorandum Deum, quem et esse, et operari ad utilitatem suam non ignorarent; ea enim quae humanis usibus evoluto anno gignuntur, ipsum decrevisse nulli in dubium venit. Aeterna ergo virtus ejus Christus est, per quem instituit, quae non erant, et manent in eo. Cujus si dudum persona agnita non est, opera tamen manifesta sunt: Divinitas vero, quia in opere sibi decreto perdurant elementa rerum.

Ut sint inexcusabiles. Multis enim modis qui reus convincitur excusari non potest.

(Vers. 21.) Quoniam cum cognovissent Deum; non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt. Usque adeo non ignoraverunt, ut faterentur unum esse principium, a quo omnia initium sortita sint, coelestia et terrestria et inferna: et hunc unum esse qui omnibus decreverit proprietates et officia naturaliter; et haec scientes non egerunt gratias. De anterioribus loquitur, ut praesentes et futuros corrigat.

Sed evanuerunt in cogitationibus suis. Evanuerunt; videntes enim mundum miro ornatu aptatum ab eo, quem ejus opificem cognoverant, dissimulaverunt.

Et obscuratum est insipiens cor eorum. Nebula erroris texit cor illorum, quia cum creatorem ex iis, quae fecit pulchra, amplius honorificare debuerint, obtusi sunt, relicto illo, haec sola dicentes sibi sufficere ad culturam, quae videntur.

(Vers. 22.) Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Sapientes enim se arbitrantur; quia rationes physicas investigasse se putant, scrutantes cursus siderum, et qualitates elementorum, dominum autem horum spernentes; ideo 33 stulti sunt; cum si haec laudanda sint, quanto magis creator illorum! Solent tamen pudorem passi, neglecti Dei misera uti excusatione, dicentes per istos posse ire ad Deum, sicut per comites pervenitur ad regem. Age, numquid tam demens est aliquis, aut salutis suae immemor, ut honorificentiam regis vindicet comiti; cum de hac re si qui etiam tractare fuerint inventi, jure ut rei damnentur majestatis? Et isti se non putant reos, qui honorem nominis Dei deferunt creaturae, et relicto Domino, conservos adorant; quasi sit aliquid plus, quod reservetur Deo. Nam et ideo ad regem per tribunos aut comites itur; quia homo utique est rex, et nescit quibus debeat rempublicam credere. Ad Deum autem, quem utique nihil latet (omnium enim merita novit), promerendum, suffragatore non opus est, sed mente devota. Ubicumque enim talis locutus fuerit ei, respondebit illi.

(Vers. 23.) Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Sic obcaecatum est cor illorum, ut majestatem invisibilis Dei, quem ex his factis agnoverant, non hominibus, sed quod pejus est, et inexcusabile crimen, in similitudinem hominum mutarent; ut forma corruptibilis hominis Deus ab his vocetur, hoc est, simulacrum hominis: ut quos vivos hoc nomine donare non audent, mortuorum imagines in gloriam Dei recipiant. Quanta hebetudo, quanta stultitia, hos sapientes appellare ad suam damnationem, apud quos plus potest imago quam veritas; et mortui potiores sunt vivis! A vivo enim Deo recedentes, mortuis favent, in quorum numero sunt, sicut scriptum est in sapientia Salomonis: Mortalis fingit mortuum manibus iniquis (Sap. XV, 27).

Et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. His subjectis cumulavit ad poenam hebetudinis, ut ultra stultitiam et vanitatem sint hujusmodi. Sic enim Dei majestatem et gloriam minuerunt, ut horum quae minima et parva sunt, similitudini Dei honorificentiam darent; primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Beli cujusdam quondam hominis mortui, qui principatum in eos dicitur egisse. Coluerunt et serpentem draconem, quem occidit Daniel homo Dei (Dan. XIV, 26), cujus similitudinem habent. Aegyptii autem colebant quadrupedem, quam dicebant Apin, in similitudinem vaccae; quod malum imitatus est Hieroboam (II Reg. XII, 28), vaccas instruens in Samaria, quibus sacrificarent Judaei; et volucres, quia Coracina sacra habebant pagani. Harum tamen omnium rerum quas memoravi, simulacra coluerunt Aegyptii, et alia quae nunc dicere non est necesse. Haec ab his facta sunt, qui se sapientes aestimaverunt in mundo; quia enim invisibilem Deum agnoscentes non honoraverunt ista faciendo, nec in iis quae visibilia sunt, sapere potuerunt. Difficile enim in majoribus prudens, in minoribus non sapit.

(Vers. 24.) Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis illorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Quoniam, inquit, ad injuriam creatoris Dei figmenta et similitudines rerum deificaverunt, traditi sunt illudendi; et traditi non ut illa agerent, quae nolebant; sed ut illa perficerent, quae desiderabant. Et hic bonitas Dei est; cum enim dignum fuisset subjici illos, ut facerent quae nolebant et cruciarentur; quia licet bonum, si contra voluntatem fiat, amarum et malum est. Isti autem avertentes se a Deo, traditi sunt diabolo. Tradere autem est permittere, non incitare aut immittere; ut ea quae in desideriis conceperant, adjuti a diabolo explerent in opere: nec enim possent hujusmodi bonum cogitatum habere.

Traditi ergo sunt in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Cum praeterita recolat, etiam 34 praesentis temporis mala significat; quia traduntur nunc usque ut contumeliis afficiant corpora sua. Originis enim illius nunc usque sunt homines qui dicuntur corpora sua dehonestare invicem. Cum cogitatio animae sit in crimine, corpora dicuntur dehonestari; quare, nisi quia macula corporis indicium est peccati animae? Cum enim corpus contaminatur, nemo ambigit animae esse peccatum.

(Vers. 25.) Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Commutaverunt veritatem Dei in mendacium, hoc est nomen Dei qui verus est, dederunt iis, qui non sunt dii. Lapidibus enim et lignis, vel caeteris metallis auferentes quod sunt, dant illis quod non sunt, et hoc est immutare verum in falsum. Non enim vocantur jam lapis aut lignum, sed Deus: hoc est servire potius creaturae quam creatori. Non enim negant Deum, sed serviunt creaturae: quo non excusantur, sed accusantur magis; quia cognoscentes, non honorant Deum.

Qui est benedictus in saecula. Amen; hoc est, verum. Deus vero ait: benedictus in saecula; quia permanet Deus; diis autem gentium ad tempus impietatis dat honorem; ideo non est verum. In Deo autem manet veritas. Hanc benedictionem alio loco Filio Dei assignat, inter caetera dicens: Et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen (Rom. IX, 5). Aut uterque ad Christum pertinens; aut eadem dixit de Filio, quae et de Patre.

(Vers. 26.) Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Haec irato Deo propter idololatriam humano generi provenisse testatur, ut mulier mulierem turpi desiderio ad usum appeteret. Quod quidam aliter interpretantur, non perspicientes vim dicti. Quid est enim immutare naturalem usum in eum usum qui est contra naturam, nisi sublato concesso usu aliter uti, ut una atque eadem pars corporis uniuscujusque inter se invicem sexus aliter se ad usum praebeat, quam concessum est? Nam si illa est pars corporis quam putant, quomodo immutaverunt usum naturae, cum non habeant hujusmodi usum datum a natura? Superius jam dixerat traditos in immunditiam, non tamen qualitatem operis immunditiae ipsius ostenderat, pro quo nunc declarat:

(Vers. 27.) Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes. Nunc manifestavit quomodo, quod superius de mulieribus dixit, intelligi debeat. Quando autem subjecit: Similiter et masculi, dicens, exarserunt in desiderium sui; ostendit aperte peccatum mulierum. Denique non dixit de viris quod immutaverunt naturalem usum in invicem; quia hujusmodi usus huic parti concessus non est, sed de feminis. Et quid mirum, cum hodieque tales mulieres reperiantur; ut sicut illud a viris, itaque et hoc a mulieribus sit inventum? Denique mulieres inter se accusant, et viri similiter; manifestum est ergo ut qui jam veritatem Dei immutaverunt in mendacium, immutarent et naturalem usum in eum usum, per quem dehonestarentur, rei facti mortis secundae. Quoniam vero aliam legem dare non potest Satanas, nihil enim habet, concessa et licita in alium ordinem versat, ut dum aliter fiunt, quam concessa sunt, sint peccatum.

Et compensationem mercedis quam oportuit, erroris sui in semet ipsis recipientes. Hanc dicit compensationem esse contempti Dei, id est, turpitudinem et contaminationem; haec est enim prima causa hujus peccati. Quid enim pejus, quid deterius hoc peccato? Quantum enim idololatria perimpium 35 et gravissimum delictum est; tantum et compensatio ejus horrenda, et persordida passio est.

(Vers. 28.) Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Propter errores simulacrorum traditi sunt ad turpia facienda invicem, sicut jam dictum est. Et quia impunitatem horum aestimaverunt, incuriosum Deum judicantes, ac per hoc negligendum. Hinc additum est, ut magis ac magis hebetati, ad omnia mala admittenda fierent promptiores; ut facta quae hominibus non ambigerent displicere, Deum crederent non vindicare. Nunc enumerat omnia mala, quae illis superaddita sunt; ut vel sic conversi ad naturalem intellectum, intelligerent, irato Deo, haec sibi provenisse.

(Vers. 29, 30.) Repletos, ait, omni iniquitate. Hic summatim locutus est, et subjicit membra iniquitatis: Malitia, impudicitia, inquit, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate, susurratores, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum. Caput iniquitatis malitiam dixit, cujus opus fornicationem posuit atque avaritiam. Haec fornicatio habet in se et adulterium; si enim dixisset adulterium, videbatur excusasse fornicationem, sicut leges Romanae: ideo quod minus est posuit, ut quod majus est, inultum non possit credi.

Deinde adjecit, nequitia, cujus affectus invidiam parit et homicidia, contentionem ac dolum. Post haec subjecit, malignitate, quae gignit susurrationes atque detractiones; et quoniam haec Deo non displicere non possunt, ait: Deo odibiles; et quia nec hominibus placent, contumeliosos, inquit, superbos, elatos, inventores, id est, auctores, malorum. Non ergo semper malum. Isti autem imitatores facti patris sui diaboli, idololatriae malum invenerunt, per quod omnia vitia in mundo sunt nata, et perditio maxima. Nam diabolus, quem ab initio Scriptura peccare testatur (I Joan. III, 8), quamquam tyrannicae praesumptioni studeat, non tamen id ausus est profiteri, ut dicat: Ego sum Deus. Denique inter caetera dixit ad Dominum: Haec omnia mihi tradita sunt (Luc. IV, 6), non dicit: A me sunt; vel, mea sunt. Et in libro Job potestatem sibi dari exposcit (Job I, 12). Quamobrem pejores isti sunt, qui non tantum elementis, sed et figmentis tribuunt deitatem.

(Vers. 31.) Parentibus non obedientes. Quanta autem insolentia arrepti sunt, ut nec parentes suos, quos auctores in nativitate habent, agnoscerent, quique se natos gauderent: illos tamen per quos esse coeperant, contemnebant! Hoc est esse sine intellectu, sine charitate, sed Dei; nam erat in illos charitas carnis. Hi Dei justitiam cognoscentes per legem naturae (sciverunt enim haec Deo displicere, sed in animo ponere noluerunt Quoniam qui haec agunt, digni sunt morte ), usque adeo justitiam Dei cognoverunt, ut non negent haec omnia, quae faciant, poena digna et morte. Et non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Assensus enim participatio est.

(Vers. 32.) Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui haec agunt, digni sunt morte: et non solum faciunt ea, sed etiam consentiunt facientibus. Haec omnia mala corpus est peccatorum, cui mancipati facti sunt potestatis ejusdem, ut faciant punienda. Haec enim malorum causa a Sodomitis coepta est offensione Dei, sicut supra dictum est, et in omnem prope partem mundi ramos suos extendit, iram Dei idololatriae causam nuntians, quae prima pars est erroris et impietatis, quam primum condemnat; ut cum haec emendata fuerint, facile corrigantur et morum vitia. Sublato enim malitiae semine, nequitiae fructus arescent; non enim dat arbor fructus, cujus excisae sunt radices. 36 Nam ideo et Moyses (Gen. XIX, 24 et seq.) Sodomae et Gomorrhae gesta memoravit, exitiumque non tacuit, ut timorem poneret hujus rei vitandae. Non ergo hoc vitium et contaminatio dehonestatae vitae ab eo admittitur, qui in animo cogitat Deum.

Sunt quidam qui se reos non putant, si non operentur quae mala sunt, assentiant autem facientibus. Assentire autem est, si, cum possit reprehendere, taceat: aut audiens has fabulas, aduletur. Sciens enim impurus et malignus non ignorari quae agit, et minime se vitari, sed etiam honori esse, gloriatur forte se talem: nec confundi potest in his, quando videt faveri sibi, et obsecundari ab iis, qui non sunt tales; et ita est, ut qui fomitem praebeant delictis illorum: ideoque dignum est ut pari crimine rei habeantur. Sunt iterum alii, qui non solum faciunt mala, sed etiam consentiunt facientibus; ut non solum faciant, sed et talibus consentiant. Duplex ergo horum est nequitia: non enim tam mali sunt, qui faciunt, et facientibus contradicunt; scientes enim nefaria, non illa vindicant: illi vero tam nequissimi sunt, qui et faciunt, et consentiunt facientibus, ut nec Deum timeant; sed increscere cupientes mala, ideo haec minime vindicant, ut suadeant non illa esse vitanda.

CAPUT II. (Vers. 1.) Quapropter inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim judicas alterum, te ipsum condemnas; eadem enim agis, quae judicas. Quoniam facientem maligna, et consentientem facientibus, morte dignos ostendit; ne forte hic qui facit, et non consentit facientibus, excusare se posse putaret, docet hujusmodi inexcusabilem fore. Non enim justum est, ut huic impune concedatur; quia per hypocrisin ostendit se non talem, cum pejor esse deprehendatur. Fallit enim, ut dum puniendus sit, honore dignus appareat.

(Vers. 2.) Scimus autem quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. Hoc est, non ignoramus Deum judicaturum de his in veritate, quando nos ipsi de his judicamus. Si enim nobis displicet, quanto magis Deo, qui magis justus est et opus suum zelatur! In veritate ergo cum dicit judicaturum Deum de his, terrorem incutit; ut quem hi perfidi incuriosum dicunt, iste malos secundum veritatem dicat judicaturum, hoc est, verissime reddere secundum mensuram uniuscujusque, et non parcere.

(Vers. 3.) Existimas autem hoc, o homo, qui judicas de iis, qui talia agunt, et facis ea; quia tu effugies judicium Dei? Hoc est, numquid quia tibi examen datum est potestatis judicandi de malis et stupris, cum eadem agas, et non est qui te ad praesens judicet, effugies judicium Dei? Non utique; quia si judicium Dei in mundo evasisti, quia omnis haec potestas et judicium ab eo est, in futurum non evades. Per se enim judicaturus est Deus, apud quem cessat adulatio et personarum acceptio. Aut certe si justum alicui videtur, ut hujusmodi immunis a poena sit, dicat. Quod si justum est ut non evadat, credat Deum judicaturum; ut et quod justum esse judicat, verum sit, et impleatur, et Deum conditorem mundi providenter et curiose operis sui merita requirere fateatur. Si enim fecit et negligit, malus opifex dicitur; quia per id quod negligit, non bona se fecisse, quae fecit, ostendit; sed quia bona fecisse negari non potest (indignum est enim et improbabile bonum mala fecisse), curam eorum necesse est ut dicatur agere; quia contumelia ejus erit et accusatio, si bonorum a se factorum negligens inducatur: quippe cum ejus nutu ac providentia vita ipsa sustentetur ministerio elementorum, sicut ipse Dominus dicit: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et 37 pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Qui ergo praestat curam, non agit conservare quod fecit, ut amantes se remuneret, spernentesque condemnet?

(Vers. 4.) An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te provocat? Haec dicit, ut non jam se putet evasisse, si illum bonitas Dei patitur diu peccantem: nec patientiam ejus putet contemnendam, quasi non curantem res humanas: intelligat autem ideo a se dissimulari, quia non in hac vita judicium Dei promissum est futurum, ut in ventura vita poeniteat illum judicem Deum non credidisse: in poena enim positus sine fructu poenitentiae, poenitebit; quia non credidit judicium Dei, quod videt verum. Necesse est enim ut acrius emendetur, immo poenis perennibus torqueatur, quem patientiae longanimitas non emendavit. Severissime loquitur, sciens malignam mentem non posse nisi timore a vitiis facile revocari.

(Vers. 5, 6.) Secundum duritiam autem tuam, et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Impunitatem sperans peccatorum, non solum durat inconvertibilis et intractabilis manens; sed adhuc acerbius peccat, securus quod non sit ultio futura, cor habens impoenitens, ignorans quia iram sibi congregat in die irae. Necesse est enim saeviori poena ut plectatur, immo flammis perennibus torqueatur, qui longa Dei patientia non solum se emendare noluit, sed adhuc addens ad contemptum exaggeravit peccata. Dies irae est peccatoribus, quo punientur; ideo ipsis est ira, quia sentiunt poenam in die revelationis justi judicii Dei. Revelabitur enim, id est, agnoscetur, quod modo futurum negatur; ideoque cum ostenditur, quod non esse creditur, revelatur. His enim ostenditur, qui negant, quod credentibus manifestum est; ut confiteantur etiam inviti justum judicium Dei, cum unicuique reddet secundum opera sua. Numquid non haec fatebuntur juste fieri, cum viderint mala invicem facta ulcisci?

(Vers. 7.) Iis qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem, et incorruptionem, quaerentibus vitam aeternam. Quoniam judicium Dei justum praedicatum est, quale autem bonis futurum est, declaravit: hos dicit, qui patientiam Dei scientes, partim ad correptionem, partim ad majorem ultionem non se corrigentium protelari, priorum operum poenitentes bene versantur, freti fiducia fidei; ne diu hic positi damnum incurrant promissae vitae. Dabit ergo eis gloriam et honorem. Et ne non hoc valde magnum ad comparationem praesentis vitae videretur, quia et hic gloriosi videntur et honorati, adjecit: Et incorruptionem; ut ex eo alia gloria et alter honor intelligeretur, quando incorruptio simul comitabitur. In praesenti enim honor vel gloria frequenter amittitur; quia corruptibilis est, qui dat, et quod dat, et qui accipit; in die enim judicii Dei incorruptibilis jam dabitur honor et gloria, ut sint tota aeterna: ipsa enim glorificabitur substantia, quadam immutatione meritorum. Hi ergo quaerunt vitam aeternam, qui non solum bonae professionis sunt, sed et vitae.

(Vers. 8.) Iis vero qui ex contentione, et qui diffidunt veritati, obediunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia, hoc est iterata angustia. Diffidentes de futuro Dei judicio per Christum, ac per hoc et patientiam ejus contemnentes, contendunt evacuare illud, cum sit verum et stabile. Credunt autem iniquitati; iniquitas est enim negare quod Deus futurum praedixit. Tria ergo alia posuit incredulitati condigna, dicens: Ira et indignatio, et angustia. Ira est enim non ei, qui judicat; sed illi, qui judicatur, dum fit reus. Irasci enim dicitur Deus, ut vindicaturus credatur; nam Dei natura ab his passionibus immunis est. Et ut non solum irasci, sed et vindicare credatur, adjecit: Et indignatio; indignatio est, quam addendo 38 super iram, injuriam suam Deum vindicaturum significat. Angustiae vero sunt, quibus sententia constrictus, tribulabitur in poena.

(Vers. 9.) Super omnem animam hominis operantis malum. In hoc opere non solum facta significat, sed et perfidiae professionem. De incredulo enim dicit; et ideo super animam dixit, ut spiritualem poenam intelligas, non corporalem; quia anima invisibilibus poenis arctabitur.

Judaei primum, et Graeci. Semper Judaeum anteponit praerogativa Patrum, ut aut coronetur primus, aut damnetur; quia credens honorificentior est propter Abraham, diffidens autem pejus tractandus est; quia donum promissum Patribus refutavit.

(Vers. 10.) Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco. Quomodo incredulis tria poenalia posuit, sic et fidelibus tria magnifica, ut honorem habeant geminum, quasi filii Dei; gloria sit pro immutatione; pax vero, eo quod bene viventes quieti erunt in futuro, nulla perturbatione commoti; quippe quia omnis homo a contrariis se abstinens, apud judicem habet pacem.

(Vers. 11.) Non enim personarum acceptio est apud Deum. Quoniam ostendit Judaeum sive Graecum non despici a Deo, si tamen credat in Christum, sed accepto ferri ambobus justitiam fidei; sic iterum non credentes pariter reos esse, quia magis oberit circumcisio sine fide, et proderit praeputium per fidem: ac per hoc docet personarum acceptorem Deum non esse. Nec enim praerogativam generis sequitur, ut diffidentem suscipiat causa patrum, aut credentem abjiciat a se propter indignitatem parentum; sed unumquemque proprio merito aut remunerat, aut condemnat.

(Vers. 12.) Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege et peribunt. Quomodo potest sine lege peccari, cum omnes simul subditi simus legi naturali? Sed de Moysis lege dicit, cui Judaei obnoxii sunt, dum non credunt: nec non et gentiles, sed jam dudum; quia adjungere se illi noluerunt. Non credentes ergo gentiles duplici genere fiunt rei; quia neque legi datae per Moysen assenserunt, neque Christi gratiam receperunt; ideo dignum est ut pereant. Igitur sicut qui sine lege peccat, peribit; ita et qui sine lege legem servaverit, justificabitur. Justitiam enim naturaliter servans, custos legis est. Si enim justo non est lex posita (I Tim. I, 9), sed injustis; qui non peccat, amicus legis est. Huic sola fides deest, per quam fiat perfectus; quia nihil illi proderit apud Deum abstinere a contrariis, nisi fidem in Deum acceperit, ut sit justus per utraque; quia illa temporis justitia est, haec aeternitatis.

Et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur. Quoniam Judaei legem habent, in qua salus illis promissa est; non credentes, vel non recipientes promissum, per legem judicabuntur, sub qua vixerunt. Ipsa enim accusante, poenas exsolvent: nam prope gravior Judaeorum causa est apud eos ipsos, quam gentium. Sicut enim credentes praeferuntur; ita et cum diffidunt, pejores inveniuntur: plus enim displicet, qui quod habuit, amisit; quam qui quod non speravit, consequi non potuit. Iste enim non intravit in regiam, ille foras missus est.

(Vers. 13.) Non enim auditores Legis justi sunt apud Deum, sed factores Legis justificabuntur. Hoc dicit, quia non hi justi sunt qui audiunt Legem, sed qui credunt in Christum, quem eadem Lex promisit: et hoc est facere Legem. Omnis autem non facit Legem, qui non credit Legi; dum non recipit, cui Lex testimonium perhibet. Qui autem in Lege non videtur esse; quia incircumcisus est carne, credit autem in Christum, hic fecisse Legem dicitur. Et ille qui se dicit in Lege esse, id est, Judaeus, auditor Legis fit, non factor; quia non credit in Christum scriptum in Lege, sicut dixit Philippus ad Nathanael: Quem in lege scripsit Moyses et prophetae, invenimus Jesum (Joan. I, 45).

39 (Vers. 14.) Cum enim gentes quae Legem non habent, naturaliter quae Legis sunt, faciunt. Gentes christianos dicit alio loco: Vobis enim dico gentibus (Coloss. II, 16); quia incircumcisi neque neomenias, neque sabbatum, neque escarum legem servant, et duce natura credunt in Deum et Christum, id est, in Patrem et Filium; hoc est enim Legem servare, Deum Legis agnoscere. Prima enim sapientiae pars haec est, timere Deum Patrem, ex quo sunt omnia: et Dominum Jesum Filium ejus, per quem sunt omnia. Ipsa ergo natura proprio judicio creatorem suum agnoscit, non per legem, sed per rationem naturae; opus enim opificem cernit in se.

(Vers. 15.) Hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Idem sensus est; quia dum natura duce credunt, opus legis ostendunt non per litteram, sed per conscientiam. Opus autem legis est fides, quam cum dictis exhibet Deo, naturali judicio ostendit semetipsum legem sibi esse; quia quod mandat lex, ultro facit, ut credat in Christum.

Testimonium reddente ipsis conscientia ipsorum. Teste interiore conscientia sua credunt, quia conscii sibi sunt convenire sibi, quod credunt; congruum est enim creaturae credere et venerari suum conditorem: nec absurdum est, ut dominum servus agnoscat.

(Vers. 16.) Et inter se cogitationibus invicem accusantibus, aut etiam defendentibus in die, qua judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum, per Jesum Christum Dominum nostrum. Quoniam Judaeos diffidentes per Legem dixit judicandos fore (Lex enim illos accusabit, quae Christum illis promisit, quem venientem recipere noluerunt), gentes autem, quae Legem utique non habent, per conscientiam judicabuntur, si credere noluerint. Primum quidem accusatores erunt gentiles credentes non credentium gentilium; sicut Judaeis non credentibus dicit Dominus de discipulis suis: Ipsi judices vestri erunt (Matth. XII, 27); quia perfidia Judaeorum judicabitur fide apostolorum, qui cum ex ipsis essent, illis diffidentibus, crediderunt. Deinde cogitationibus suis accusabuntur gentiles, si compuncti creatoris fidem et virtutem noluerint credere: aut si stupore quodam non considerant, ut credant verbis et gestis Dominicis, defendentes se conscientia in die judicii, quia non cogitavit se debere credere; et judicetur non quasi malevolus, sed quasi ignorans: non tamen sine poena futuros; quia id non licet ignorare. Gentes enim duplici genere significat, tam credentes quam infidos; superius enim de gentibus credentibus dicit: post autem subjecit etiam de eis gentibus, quae non credunt; ut sicut per conscientiam suam laudantur credentes, ita et per conscientiam suam accusentur diffidentes. Quamvis enim sibi videatur minime reus, qui non credidit; quia apud se tractare istud non potuit, ratione tamen convincitur; quia non sibi suasit verum hoc esse, quod et virtutum testimoniis viderat confirmari, et multos sequi.

Puto etiam sic posse intelligi, si tota quaestio de gentibus credentibus dixisse credatur, quia ait: Quid mihi de iis, qui foris sunt, judicare (I Cor. V, 12)? Et, Qui non crediderit, inquit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Et, Quia non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5). Sine lege enim peccantes, sine lege et peribunt; ac per hoc ante tribunal Christi stare non poterunt, et reddere causas; quia resurgentes ducentur ad gehennam. Illi enim quos dicit invicem cogitationibus suis accusari aut defendi in die judicii Dei, christiani sunt ii, qui discordant a catholica veritate, diversa sentientes de Christo, aut de sensu legis in traditione Ecclesiae, sive Cataphrygae, sive Novatiani, sive Donatiani, aut caeteri haeretici. Horum cogitationes invicem se accusabunt in die judicii; si intellexit quis veram esse catholicam doctrinam, et ne videretur emendatus, sequi noluit, erubescens ab eo quod diu tenuit recedere, in die judicii cogitatione sua accusabitur. Duae enim cogitationes in homine invicem se accusabunt, bona et mala. Bona accusat malam, quia contradixit veritati: mala iterum accusat bonam, quia non secuta est, ut sensit: et per hoc constituitur reus, qui cogitavit, sentiens bonam et veram esse Ecclesiam catholicam, et permansit in haeresi vel schismate. Ejus autem cogitationes se invicem defendent, qui semper hoc cogitavit, putans utile 40 quod secutus est. Dicturus est enim: Semper in cogitationibus meis hoc putavi utile, quod secutus sum: haec fuit fides mea. Hic leviorem habebit causam, quamvis emendandum sit; quia a conscientia sua non accusabitur in die judicii. Hoc modo judicabuntur occulta hominum in die judicii Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

(Vers. 17.) Si autem tu Judaeus cognominaris. Cognomen Judaei est, quia ex praerogativa parentum est, ut dicantur Israelitae. Et tamen si totum velimus quod ad causam pertinet, comprehendere, cognomen Judaeis tripartito genere significatum debemus advertere. Primum quia filii sunt Abrahae, qui per fidei suae meritum pater positus est cunctarum gentium. Deinde propter Jacob, qui augmentandae fidei gratia Israel appellatus est; coepta enim patris dignitas nobilitatur in filiis. Tertio non magis propter Judam, sed propter Christum; quia ex Juda ortus est secundum carnem, Judaei cognominantur; quia in Juda hoc significatum est, quod futurum erat in Christo. Dictum est enim: Judas erit dux vester (Judic. XX, 18); et, Juda, te collaudant fratres tui (Gen. XLIX, 8). Quae laus data Judae non probatur, sed Christo, quem omnes quotidie collaudant ii, quos fratres suos dignatus est appellare. Ipse enim dixit mulieribus: Ite, et dicite fratribus meis, quia praecedo vos in Galilaeam (Matth. XXVIII, 7). Quis enim non laudet eum, cujus beneficio vivit? Apostolus ergo sub hac significatione, quae posterior numero, sed perfectior merito est, totum voluit comprehendi: quod Judaei non intelligentes, nomen sibi carnalis Judae defendunt.

(Vers. 18.) Et requiescis in Lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per Legem. Non magnum valde videri vult, si Judaeus credat; quippe cum sit instructus per Legem: periculosum autem valde si non credat; ducem enim habet Legem. Sed ut praeponatur credens, meritum facit Patrum; quia quamvis aliquis per se floreat, crubescit tamen in suis.

(Vers. 19, 20.) Confidisque te ipsum ducem esse caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in Lege. Vera sunt haec; quia Legis documentum hoc est, erudire imperitos, et Deo subjicere profanos: vel ab idololatriae cultura impios promissione, quae facta est per Legem, ad melioris spei fiduciam provocare. Recte ergo gloriatur in his legis doctor, quia formam tradit veritatis. Si autem non recipit eum quem Lex promisit, frustra gloriatur de Lege, cui injuriam facit, dum Christum spernit promissum in Lege; et nec jam eruditor erit insipientium, nec magister infantium, nec lumen eorum, qui in tenebris sunt; sed dux omnium horum ad perditionem.

(Vers. 21.) Qui ergo alium doces, te ipsum non doces. Hoc est, tu qui gentiles arguis quod sine Lege et Deo sint, te ipsum non arguis: diffidens enim de Christo in Lege promisso, in iisdem quae arguis, inveniris.

(Vers. 22.) Qui praedicas non furandum, furaris; facis enim quod praedicas fieri non debere. Dum enim fidem Christi per malam interpretationem subripis, negas Christum nostrum in Lege promissum.

Qui dicis non moechandum, moecharis (II Cor. II, 17). Adulteras autem Legem, quando veritatem Christi tollis, et mendacium ponis. Unde alio loco dicit: Adulteratores verbi Dei.

Qui exsecraris idola, sacrilegium facis: Sacrilegus es, quando Christum, quem Lex et propheticus sermo Deum significant, negas; dicit enim Esaias: Quia in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu es enim Deus, et nesciebamus: Deus Israel salvator (Esai. XLV, 14). Numquid Judaei de Deo Patre dicebant: Tu enim es Deus, et nesciebamus; cum tota Lex Dei Patris auctoritatem praedicet, ex quo sunt omnia? Sed quia Filius Dei semper quidem apparuit, latebat autem quis esset; cum post resurrectionem cognoscitur, dicitur ei in confessione: Tu enim es Deus, et nesciebamus. Et qui putabatur in Lege tantum Angelus, et dux exercitus Domini: at cum intelligitur Filius esse Dei, dicitur ei cum gratiarum actione: Tu enim es Deus, et nesciebamus. Per hoc ergo significat quia ipse esset; qui apparuerat quidem patriarchis in Deum, et post incarnatus est, sed non fuerat intellectus ab omnibus.

(Vers. 23.) Qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras. 41 Praevaricator Legis es, quando sensum Legis, qui de incarnatione et divinitate Christi est, praeteris: et Deum inhonoras, dum testimonium ejus, quod dedit de Filio suo, non recipis. Ipse enim dixit: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17).

(Vers. 24.) Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est (Esai, LII, 5). Hoc dixit Esaias propheta, quia Dei nomen blasphematur inter gentes; quando Judaeos pro noxis suis traditos sibi non advertebant: sed idolis suis dabant glorias, quasi Judaeorum Deum vicissent in Judaeis. Ita et tempore apostolorum Dei nomen blasphemabatur in Christo; quia Judaei Christum Deum negando, blasphemabant et Patrem, sicut dicit Dominus: Qui me recipit, non me recipit, sed eum qui me misit (Luc. IX, 48). Et ideo inter gentes blasphemabatur, quia credentibus gentibus Judaei suadere nitebantur Christum Deum non credendum; ut blasphemium gentium a Judaeis vel Photini auctoribus sit profectum.

(Vers. 25.) Circumcisio quidem prodest, si Legem observes. Potest dici e contra: Si prodest circumcisio, cur praetermittitur? Sed tunc prodest si Legem observes. Tenenda ergo circumcisio est; et ut possit prodesse, servanda est Lex. Quid ergo prohibuit quod prodesse, si Lex servetur, ostendit? Videtur ergo male prohibitum, quod non per se displicet, sed per alterius negligentiam frustrari dicitur.

Si autem praevaricator Legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Hoc est quod dicit, quia si Lex servata non fuerit, Judaeus gentilis efficitur. Sed circumcisionem pro genere posuit Abrahae; quia ex Abraham circumcisio: nec enim poterat aedificare, quae destruxerat. Hoc enim ait, ut doceat tunc prodesse ex genere Abrahae esse, si Lex servetur, id est, si in Christum credatur, qui promissus est Abrahae; quia et suum meritum habent justificati per fidem, et honore Patrum sublimantur. Omnis enim salus in Lege de Christo est. Hic ergo servat Legem, qui credit in Christo: si autem non credit, transgressor est Legis; quia non recipit Christum, quem Lex ad justificationem venturum cecinit, quam ipsa dare non potuit: et nihil illi proderit dici filium Abrahae; quia hic secundum meritum filius est Abrahae, qui fidem sequitur, per quam dignus Deo exstitit Abraham. Unde ait: Circumcisio tua praeputium facta est, id est, gentili similis factus es, non credens in eum, qui in signo circumcisionis filius promissus est Abrahae.

(Vers. 26.) Si igitur praeputium justitias Legis custodiat, nonne praeputium illis in circumcisionem reputabitur? Justitia Legis fides est christiana, sicut alio loco dicit: Finis legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Ideo manifestum est quia si gentilis credat in Christum, fit filius Abrahae, qui pater est fidei.

(Vers. 27.) Et judicabit quod ex natura est praeputium, Legem perficiens, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator es Legis. Credens gentilis, duce natura, in Christum, condemnat Judaeum, cui Lex promiserat Christum, et advenienti ei credere noluit. Quanta ergo gentilis dignus est gloria, qui per solam naturam intellexit auctorem, sicut dicit Petrus apostolus: Auctorem vero vitae interfecistis (Actor. III, 15); tanto magis Judaeus puniendus est, qui neque per naturam, neque per Legem Christum agnovit auctorem.

(Vers. 28, 29.) Non enim qui in manifesto, Judaeus est; neque quae palam in carne, est circumcisio: sed qui in occulto, Judaeus est; et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Non est obscurum quia circumcisionem carnis negat laudem habere apud Deum (nec enim Abraham ideo justificatus est, quia circumcisus: sed quia credidit, justificatus est, postea autem circumcisus est), cordis autem circumcisionem laudabilem apud Deum esse. Circumcidere enim cor, amputato errore, agnoscere est Creatorem. Et quia circumcisio cordis futura erat, primus Moyses dixit: Circumcidetis duritiam cordis vestri (Deut. X, 16). Et Hieremias 42 similiter: Circumcidite praeputium cordis vestri (Jerem. IV, 4). Hoc dixit Judaeis idola sequentibus; velamen est enim circa cor, quod conversus ad Deum circumcidit: quia fides aufert nebulam erroris, et tribuit perfectam Dei cognitionem in mysterio Trinitatis, quod incognitum erat a saeculis. Hujus ergo circumcisionis laus ex Deo est, occulta hominibus; cordis enim meritum est, quod aspicit Deus, non carnis. Nam Judaeorum laus ex hominibus est; gloriantur enim in carnis circumcisione, quod ex Patribus sit. Unde inter caetera ait: Et gloria in pudendis eorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 19); hoc est, qui circumcisionem carnis gloriam putant. Terrena enim sapit, qui in carne gloriatur: qui vero in spiritu gloriatur, hujus laus ex Deo est; spiritu enim non carne creditur.

CAPUT III. (Vers. 1 et 2.) Quid enim amplius est Judaeo, aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. Quamquam multa sint, quae ad honorificentiam et meritum pertineant seminis Abrahae; hoc tamen solum aperte memorat, quia maximae laudis eorum est, ut Legem per quam addiscerent rectum a perverso distinguere, digni judicarentur accipere; ut post hoc primum caetera qualia sint, possint intelligi. Quoniam autem Judaeis carnalibus, id est, incredulis, nihil proficere testimonium generis ostendit; ne omnes, id est, et credentes male tractasse videretur, docet multum utile esse Judaeis credentibus, quia filii sunt Abrahae. His enim eloquia Dei sunt credita, dum Legem, quae peccatis hominum obsoleverat, quasi impune peccaretur apud Deum, merito Patrum reformatam accipiunt, et populus Dei vocantur. Aegyptus quoque propter injurias illorum diversis plagis percutitur: coelesti pane cibantur, omnibus gentibus terrori sunt, testante hoc Rahab meretrice: quibus etiam Christus salvator ad sanctificationem promissus est (Josue II, 9 et seq.). Ideo ait multum utile Judaeis per omnem modum, quia filii sint Abrahae: anteponuntur enim gentibus, sed qui credunt.

(Vers. 3.) Quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. Non inquit, quia aliqui Judaeorum credere noluerunt, quae Deus promisit filiis Abrahae, idcirco praejudicabitur caeteris Judaeis; ne digni dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus: quippe cum sic facta sit promissio, ut credentibus proficeret. Igitur non indignatus Deus propter illorum perfidiam, id est, Judaeorum, dabit reliquis credentibus vitam aeternam, quam promisit futuram per fidem Christi; quia qui non crediderunt, ipsi se indignos fecerunt sine praejudicio caeterorum. His dictis commendat credentes Judaeos; quia nihil obest eis, quia multi ex illis credere noluerunt.

(Vers. 4.) Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6). Ut firmaret quod supra dixit, quod Deus in promissione sua fidelis est, et omnis homo mendax; exemplum propheticum subdidit ex psalmo quinquagesimo, quo et Deum verbis suis justificari, et hominem mendacem incredulitatis causa signavit. Utrumque enim legitur in libro Psalmorum, quia Deus justus et verax est, et omnis homo mendax (Psal. LXXXV, 15). Mendacem hominem dicit, dum non credit, quod promisit Deus; negans enim daturum quod promisit, mendax est: et dum ipse mendax est, multis ex causis Deum mendacem pronuntiat, quando promissis ejus non credit. Igitur omnem hominem mendacem dicit, qui diffidens est de promissis Dei. Maxime tamen hoc ad Judaeos pertinet, quorum causam tractat hoc loco Apostolus, qui videntes Christum, negaverunt hunc esse, quem promisit Deus; ac per hoc mendaces pronuntiantur: Deus autem verax est, qui misit Christum, sicut promisit; et sic vincit cum judicatur, quia dabit, quod daturus negatur: cum enim non ei creditur, mendax judicatur. Ille autem cum 43 dat quod judicatur non daturus, vincit, ostendens se veracem, illum autem mendacem, qui non credit verbis ejus. Videbit enim Dei Filium in majestate, quem negat: videbit et carnis resurrectionem, et sciet victam esse perfidiam pollicitatione et veritate Dei. Nam et Christus cum judicatus est, vicit: inique enim occisus est, et reum fecit diabolum, quem jam non peccando superaverat, ut secundo victus amitteret, quos tenebat.

(Vers. 5 et 6.) Si autem injustitia nostra Dei justitiam commendat, quid dicemus? Numquid iniquus Deus, qui infert iram (secundum hominem dico) absit. Hoc juxta sensum prophetae David dicit Apostolus: David autem quando peccaverat in causa Uriae Hethaei (II Reg. II, 4), sciens quia promissio peccatoribus dari non potest, exorat ut justificatio verborum Dei vincat judicium quo judicantur ii qui peccant (Psal. L, 6); et poenitentem reformet sanctificans, ut det ei quod justis se daturum promisit. Ac per hoc subjecit: Si autem injustitia nostra Dei justitiam commendat, etc., id est, si quia nos peccatores sumus, Deus justificatur; iniquus erit, si vindicet. Nam si injustitia nostra ei proficeret, sine dubio iniquus erat si damnaret peccantes; quia injustitia nostra Deum facit justum, si peccantibus nobis det, quod promisit sanctis. Quia quamvis peccatores simus, reformamur tamen per poenitentiam; ut non jam peccatores, sed abluti promissionem mereamur accipere. Non ergo is sensus est in verbis prophetae David, cum dicit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Ibidem), qui malevolorum hominum prava interpretatione asseritur; ut peccata hominum et mali actus Dei justificationi proficiant et per mala nostra bonus appareat, et injustitia nostra illum justum ostendat. Quoniam itaque iniquus non est Deus, cum irrogat iram, jam non peccatis nostris justificatur: quia si peccatis nostris justificaretur, iniquus esset, si vindicaret: sed quia non est iniquus, cum vindicat, manifestum est quia injustitia nostra Dei justitiam non commendat. Si autem commendaret, non vindicaret, quia justus est.

Ac per hoc subjecit: secundum hominem, inquit, dico. Absit, hoc est, absit, ne Deus iniquus dicatur; quia hoc homini competit, quem constat et errare, et falli et fallere. Nam Deus immutabilis perseverat, nec potest non amare, quae fecit.

Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Verum est, quia non erat justum ut judicaret Deus mundum, si peccata ejus ipsi proficerent; ut nutu ejus peccantes dum veniam consequuntur, Deus bonus videretur: et si non peccarent, non videretur justus; si enim non peccent, non habendo cui remittat, non erit bonus.

(Vers. 7.) Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? Manifestum est, quia si ad gloriam Dei proficit mendacium hominum, ut ille solus verus appareat, peccatores non sunt dicendi, qui peccant; quia non voluntate, sed impulsu ejus videbuntur peccare: quod absit.

(Vers. 8.) Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt nos quidam dicere, faciamus mala, ut veniant bona? Nunc aperit quorum causa haec sollicite, et cum reverentia disputat. A perversis enim hoc opponebatur, quasi hic esset sensus praedicantium remissionem peccatorum, ut facerent mala, et venirent bona, hoc est, peccarent, ut remittendo illis Deus videretur bonus, secundum quae supra dicta sunt: quod blasphemium appellat, et abjicit a sensu divinae doctrinae. Nec enim peccare debere fides tradit, quippe cum judicaturum Deum praedicet; sed delinquentibus consulit, ut recuperata salute, sub lege Dei viventes jam non peccent.

Ideoque subjecit: Quorum damnatio justa est, id est, horum hominum qui aemulatione invidiae istud de nobis interpretantur, quod supra dictum est, damnatio justa est. Haec enim jactabant Judaei, ut doctrinam apostolicam criminarentur, dicentes quod cum remissionem peccatorum praedicant, peccandi fomitem praebeant; ut quasi securi 44 homines de remissione, prompte peccarent: cum constet post acceptam fidem periculosum esse peccare, et hoc praedici credentibus.

(Vers. 9.) Quid ergo? praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse. Hoc est, quid adhuc immoramur latius loquentes? Ostendimus enim redditis causis, tam Judaeos quam Graecos, omnes reos esse, ideoque frustra legem servari. Primum enim Graecos ostendit reos juxta legem naturae, et quod neque Legem Moysis reciperent; quamobrem pessima eorum et pergravissima causa. Deinde etiam Judaeos ostendit reos, qui sub lege Dei vivere videntur, ac sibi merito patrum defenderent dignitatem, ex eo praecipue, quod promissionem patrum spreverint, Dei gratiam in irritum deducentes. Ad quam rem firmandam exemplum propheticum subdidit ex psalmo tertio decimo dicens:

(Vers. 10.) Sicut scriptum est, quia non est justus quisquam (Psal. XIII, 4 et seq.). Ab injustitia coepit mala opera eorum enumerare, et partim pejora subjicere; ut manifestaret in his nullam spem videri, nisi implorent misericordiam Christi, qui peccata dimittit.

(Vers. 11 et 12.) Deinde adjecit: Non est intelligens. Verum est, quia si daret operam intelligere, injustus non esset.

Non est requirens Deum. Nec istud occultum est, quia si intelligeret quid prodesset, Deum quaereret: et non sicut Asa rex Juda, qui post multa Dei beneficia sic depravatus est; ut infirmitatem pedum passus, propheta praesente, non quaereret Deum.

Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (III Reg. XV, 23). Nemini dubium, quia omnes non quaerentes Deum, inclinantur, ut auxilium requirant a vanitate: vanitas autem est idolum; ideo inutiles fiunt.

Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quia neglecto Deo, inutiles facti sunt, bonum utique facere non possunt; jam enim depravati proficiunt in pejus.

(Vers. 13.) Sepulcrum patens est guttur eorum. Jam malis mancipati bonos, si posset fieri, devorare volebant; ut sicut sepulcrum patet ad recipienda cadavera, ita et adversus bonos guttur eorum.

Linguis suis dolose agebant. Qui tam malis operibus assueverant, quae loquebantur, in fallacia erant.

Venenum aspidum sub labiis eorum. Hoc dicit, quia verba hujusmodi hominum muscipula sunt. Ad hoc enim loquuntur, ut decipiant; ut sicut per labia serpentis venenum infunditur, ita et per labia eorum dolus et circumventiones.

(Vers. 14.) Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Manifestum est quia contra bonos mali semper maledicta et amara proponunt, in convicium illorum prorumpentes et detractionem.

(Vers. 15.) Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Hoc de nece prophetarum dixit, quos occiderunt impigre, ad bonum segnes, ad parricidium veloces.

(Vers. 16.) Contritio et infelicitas in viis eorum. Quoniam citati erant ad malefaciendum, iter ipsorum vel gressum tribulatum et infelicem pronuntiat.

Et viam pacis non cognoverunt. Via pacis lenis est et inturbata; omnis enim bona vita tranquilla est, et actus modesti ipsi sunt pacifici, et per istos itur ad Deum. Illi ergo nolentes haec scire, elegerunt viam tribulationem, per quam itur in gehennam.

(Vers. 17.) Non est timor Dei ante oculos eorum. Quoniam hujusmodi sine sensu sunt, Dei timorem non habent: Initium enim sapientiae timor Domini, dicit Salomon (Proverb. I, 7). Et non dixit timorem Dei hos non habere, sed: Non est, inquit, timor Dei ante oculos eorum. Videntes enim tam maligna opera sua, et non horrentes, timorem Dei dicuntur ante oculos non habere. Istos omnes et propheta Hieremias significat, dicens inter caetera: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes occidere eum. Et sequitur: Omnis autem populus non permisit (Jerem. XXVI, 8, 16). Illos ergo omnes dicit, 45 sed malos; et hos omnes, sed bonos. Neque enim quia dicit: Omnes declinaverunt, totam penitus plebem significat, sed hanc partem plebis, sicut et memoratus propheta refert: In qua omnes mali se condiderunt. Semper enim duo populi sunt in una plebe. Hic est ergo populus quem increpat Dominus sub nomine Hierusalem, dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas (Matth. XXIII, 37). Et alio loco: Generatio, ait: mala et adultera, et: Natio viperarum (Ibid. XII, 39). De hujusmodi queritur etiam propheta Esaias, dicens: Vae genti peccatrici, semen pessimum (Esai. I, 4)! Per malam enim voluntatem, dum fructus malos faciunt, semen pessimum sunt. Et quia si voluerint, possunt converti, vox probat Apostoli in alia Epistola dicentis: Eramus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3).

(Vers. 18.) Scimus autem quoniam quaecumque Lex loquitur, iis qui in lege sunt, loquitur. Manifestum est quia hos increpat Lex, qui et primum non crediderunt duci suo Moysi, neque prophetis parentibus suis, quos et persequentes occiderunt, neque apostolis cognatis suis secundum carnem, quorum sanguinem effuderunt, semper impii, et in Deum rebelles; ut per legem damnentur, cujus auctoritatem comtemnendam putarunt. Sicut enim omnium malorum una est causa in malo, ita et cunctorum bonorum. In istis ergo omnium similium arguitur malum. Haec ad Judaeorum confusionem pertinent, qui sibi et parentibus suis testimonium ex lege ferebant.

(Vers. 19.) Ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo. Hoc dicit, quia Judaeis in peccatis constrictis; omnis mundus subditus fit Deo. Nulli enim dubium est, quia pagani obruti sunt delictis et impietatibus, ac per hoc totus mundus Deo prostratus est, ut possit ad indulgentiam pervenire; quia omnis mundus Judaei erant et gentiles, a quibus segregati sunt fideles. Quando ergo Judaeos qui legem acceperunt a Deo, et quibus facta promissio est, peccatis probat obnoxios, dubium non est omnes Graecos reos esse mortis. Quamobrem: Omne os obstruatur, ait, et subditus fiat omnis mundus Deo; dum omnes rei probati indigent misericordia Dei, tam Judaei, quam etiam Graeci.

(Vers. 20.) Quoniam quidem non justificabitur ex operibus Legis omnis caro coram Deo. Non ideo minime justificatos homines asserit apud Deum; quia legem justitiae non servaverunt in praeceptis: sed quia sacramentum mysterii Dei, quod in Christo est, credere noluerunt. Per hoc enim decrevit Deus justificare hominem, non per legem, quia lex ad tempus justificat, non apud Deum. Ideo legem servantes in tempore, justi sunt non apud Deum; quia fides per quam justificantur homines apud Deum, non est in eis. Major enim fides est, quam lex; quia lex ad nos pertinet, fides ad Deum. Idcirco lex temporalem habet justitiam, fides aeternam. Nam omnem carnem dicens omnem hominem significavit, sicut et propheta Esaias ait: Et videbit omnis caro salutare Dei (Esai. XL, 5); id est, videbit omnis homo Christum Dei, in quo salus omnium continetur. Et idcirco carne significantur, quia peccatis obnoxii sunt. Sicut enim justitia spiritales facit, ita et delicta carnales; ut ex actu nomen accipiat homo.

Per legem enim cognitio peccati: per fidem autem abolitio; ideo sequenda fides est. Quae est haec lex, per quam dicit cognitum esse peccatum, et cognitum quomodo? Videmus enim veteres non ignorasse peccatum; quia et Joseph in carcerem missus est, licet per calumniam (Gen. XXXIX, 20); et pincerna et pistor Pharaonis, causa peccati (Gen. XL, 3). Quomodo ergo latebant peccata? Triplex quidem lex est; ita ut prima pars de sacramento divinitatis sit Dei: secunda autem quae congruit legi naturali, quae interdicit peccatum: tertia vero factorum, id est, sabbati, neomeniae, circumcisionis, etc. Haec est ergo lex naturalis, quae per Moysen partim reformata, partim auctoritas ejus firmata in vitiis cohibendis, cognitum fecit peccatum; non quod lateret, sicut dixi: sed ostendit peccata quae fiunt, non impune futura apud Deum; ne forte quis ad tempus evadens, legem illusisse putaretur. Hoc est quod lex ostendit.

(Vers. 21.) Nunc vero sine lege justitia Dei manifestata est, testimonium 46 habens a lege et prophetis. Apertum est quia justitia Dei sine Lege apparuit, sed sine lege sabbati et circumcisionis et neomeniae et vindictae; non tamen sine sacramento divinitatis Dei: quippe cum justitia Dei de sacramento Dei sit. Nam quando quos lex reos tenebat, justitia Dei ignovit illis, sine lege utique hoc fecit; quia in quos lex vindicatura erat, haec donavit illis peccatum. Et ne hoc forte contra legem factum putaretur, adjecit justitiam Dei testimonium habere ex Lege et prophetis, hoc est, quia ipsa Lex ex alia parte olim istud futurum dixerat; quia venturus erat, qui homines salvaret (Esai. XIX, 20): quod legi concessum non erat, ut peccata donaret. Ideo autem justitia Dei dicta est, quae videtur esse misericordia; quia de promissione originem habet: et cum promissum Dei redditur, justitia Dei dicitur. Justitia enim est, quia redditum est, quod promissum est: et cum suscipit confugientes ad se, justitia dicitur; quia non suscipere confugientem iniquitas est.

(Vers. 22.) Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi. Quid est aliud per fidem Jesu Christi, nisi quia ipsa Dei justitia manifestatio Christi est? Per fidem enim praedicationis Jesu Christi agnoscitur donum dudum promissum a Deo, vel sumitur.

In omnes vel super omnes, qui credunt, hoc est, super omnes Judaeos et Graecos credentes veri Dei justitiam.

(Vers. 23.) Non enim est distinctio; omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Quia dixerat super omnes Judaeos et Graecos Dei esse justitiam, ut hoc probaret, adjecit: Omnes enim, ait, peccaverunt. Hoc generaliter accipiendum, ut intelligantur tam Judaei quam Graeci; unde ait: Non est distinctio; omnes enim hic comprehendit, etiam et sacerdotes, ut ostenderet nihil profuisse legem sine fide. Sic enim lex data est, ut fides esset in lege, quae futuram speraret salutem. Quamobrem mors Christi omnibus profecit, quia et hic in saeculo quid credendum et observandum est, docuit: et de inferno omnes eripuit.

(Vers. 24). Justificati gratis per gratiam ipsius. Justificati sunt gratis, quia nihil operantes, neque vicem reddentes, sola fide justificati sunt dono Dei.

Per redemptionem quae est in Christo Jesu. Gratiam Dei in Christo esse testatur; quia voluntate Dei a Christo redempti sumus; ut manu missi justificaremur, sicut et ad Galatas dicit: Christus nos redemit (Galat. III, 13), offerens se pro nobis. Permisit enim se diabolo saevienti, sed impraescio. Putans autem se Christum posse retinere, veluti accepit eum: sed quia virtutem ejus ferre non potuit, omnes quos tenebat, simul cum illo amisit.

(Vers. 25.) Quem proposuit Deus propitiatorem fidei. Hoc dicit quia in Christo proposuit Deus, id est, disposuit propitium se futurum humano generi, si credant.

In sanguine ipsius. Ideo in sanguine ipsius, quia morte ejus liberati sumus; ut et manifestaret illum mortuum, et mortem passione ejus damnaret.

(Vers. 26.) Ad ostensionem justitiae suae, hoc est, ut promissum suum palam faceret, quo nos a peccatis liberaret, sicut ante promiserat; quod cum implevit, justum se ostendit.

Propter propositum praecedentium delictorum, in patientia Dei. Sciens Deus propositum benignitatis suae quo censuit peccatoribus subvenire, tam iis qui sunt apud superos, quam iis qui in inferno tenebantur; utrosque diutissime exspectavit, evacuans sententiam, qua justum videtur omnes damnari; ut ostenderet nobis, quod olim decreverat liberare genus humanum per Christum, sicut promisit per Hieremiam prophetam, dicens: Propitius ero iniquitatibus eorum, et delictorum illorum non memorabor (Jerem. XXXI, 34). Et ne forte hoc donum solis Judaeis promisisse videretur, per Esaiam dicit: Domus mea domus orationis vocabitur in omnibus gentibus (Esai. LVI, 7). Quamvis enim Judaismo facta promissio sit, sed praescius Deus eo quod donum ejus reprobaturi essent impii Judaei, gentes se ad percipiendam gratiam suam promisit admittere, quarum aemulatione in iram missi cruciarentur impii Judaei.

In hoc tempore, id est, tempore nostro, quo dedit Deus, quod olim promiserat dandum tempore, quo dedit. Ut sit 47 justus justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. Recte ait, quia ut sit justus, dedit quod promisit: hoc autem promisit, justificare se credentes in Christo. Dicit autem in Habacuc: Justus autem ex fide vivit (Habac. II, 4); ut dum Dei fidem habet et Christi, sit justus.

(Vers. 27.) Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei. Reddita ratione, ad eos loquitur, qui agunt sub lege, quod sine causa glorientur, blandientes sibi de lege, et propter quod genus sint Abrahae, videntes non justificari hominem apud Deum, nisi per fidem.

(Vers. 28.) Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. Gentilem dicit hominem pro certo haberi, quod justificetur credens, nulla faciens opera legis, id est, sine circumcisione, aut neomeniis, aut veneratione sabbati.

(Vers. 29.) An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium. Sine dubio omnium Deus unus est. Nec enim soli Judaei possunt sibi vindicare, quod Deus illorum non etiam gentium sit; cum relegant ab uno Adam omnium esse originem, et nullum advenam volentem ad legem accedere, prohiberi. Denique aliquanti exierunt cum illis in eremum de Aegyptiis, quos suscipere jubentur (Exod. XII, 28 et seq.), tantum ut circumciderentur, et pariter cum illis ederent azyma vel pascha, nec non et Cornelium donum Dei accepisse gentilem non judaizantem, et quod justificatus sit, divino testimonio comprobatum (Act. X, 31).

(Vers. 30.) Quoniam quidem unus Deus, qui justificavit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. In circumcisione Judaeos significat, eo quod ex fide promissionis justificati sunt, credentes hunc esse Christum, quem in lege promiserat Deus. In praeputio vero gentiles significat per Christi fidem justificatos apud Deum. Tam enim gentiles, quam Judaeos non aliter quam credentes justificavit; quia enim omnium unus est Deus, una ratione omnes justificavit. Quid ergo prodest carnis circumcisio, aut quid obest praeputium; quando dignitatem et meritum non facit nisi fides?

(Vers. 31.) Legem ergo evacuamus per fidem? Absit: sed legem statuimus. Non utique lex exinanitur per fidem, sed adimpletur; firmatur enim status ejus, quando quod futurum dixit, fides istud advenisse testatur. Hoc propter Judaeos, qui putant fidem Christi legi esse inimicam, ignorantes sensum legis. Non ergo evacuat legem, cum illam cessare debere jam docet; quia tempore suo recte illam datam asserit, sed jam agere non debere. In ipsa enim lege dictum est, tempore exsolutae promissionis legem cessare debere; Angelus enim Gabriel Danieli prophetae desiderium hujus rei sciendae habenti ostendit (Dan. IX, 25), inter caetera dicens, adveniente Christo, chrisma, id est, unctionem regalem cessare, quae potestas intelligitur. Et judicium, ait, non erit amplius, quod est lex, et tolletur sacrificium meum. Ideo, inquit, meum, ut sciretur oblationem veterem cessaturam. Quem sensum adaperiens Salvator: Lex, ait, et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16). Et quia lege Moysis cessante, meliora praecepta daturus erat Deus, Hieremias propheta cecinit, dicens: Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo domui Israel, et domui Juda testamentum novum non secundum quod dedi patribus eorum (Jerem. XXXI, 31). His utique qui venientem Christum ex promissione receperunt. Ideo Salvator: Non veni, ait, solvere legem aut prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17). Et quia domus Dei non tantum in sola Hierosolyma, sed et in caeteris locis futura erat, ait Zacharias propheta: Ponam Hierusalem in omnibus gentibus (Zach. XII, 2): quae est Ecclesia.

CAPUT IV. (Vers. 1.) Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Postquam ostendit non posse per opera legis quemquam justificari apud Deum, adjecit, nec Abraham potuisse aliquid mereri secundum carnem. Carnem dicens circumcisionem significavit, quia nihil quaesivit Abraham per circumcisionem. Ante enim justificatus est, quam circumcideretur.

(Vers. 2.) Si enim Abraham ex operibus Legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Hoc proponentis est. Nam Abraham ex fide justificatus est, quod nulli dubium est: ideo habet gloriam apud Deum. Sed quia qui legem servant sive 48 Moysi, sive naturalem, justificantur ad praesens; ne rei sint in praesenti judicio; ideo ait: Ex operibus legis si Abraham justificatus est, non habet apud Deum gloriam; quia qui fecerit, inquit, legem, vivet in ea, id est, non morietur ut reus: nec tamen meritum ex hoc habebit apud Deum, sed fidei causa.

(Vers. 3.) Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6). Manifestavit non ideo Abraham gloriam apud Deum habere, quia circumcisus est, aut quia abstinuit se ab iniquitate; sed quia Deo credidit, hinc et justificatus est, laudis suae praemium in futuro consecuturus.

(Vers. 4.) Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Absolutum est ei qui legi factorum, id est, Moysi, subjectus est, aut naturali; non imputari meritum ad mercedem, ut gloriam habeat apud Deum. Debitor est enim facere legem, quia necessitas imposita est per legem; ut, velit nolit, faciat legem, ne damnetur, sicut alio loco dicit: Qui autem contemnunt, ipsi sibi damnationem adquirunt; quia ad praesens rei sunt (Rom. XIII, 2). Credere autem aut non credere, voluntatis est. Neque enim quis cogi potest ad id, quod manifestum non est, sed invitatur; quia non extorquetur, sed suadetur. Quamobrem assentiens praemiis afficiendus est, sicut et Abraham, qui quod non vidit, credidit.

(Vers. 5.) Ei vero qui non operatur, id est, ei qui obnoxius est peccatis; qui non operatur, quod mandat lex. Credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam. Hoc dicit, quia sine operibus legis credenti impio, id est gentili, in Christum, reputatur fides ejus ad justitiam, sicut et Abrahae. Quomodo ergo Judaei per opera legis justificari se putant justificatione Abrahae; cum videant Abraham non per opera legis, sed sola fide justificatum? Non ergo opus est lex, quando impius per solam fidem justificatur apud Deum.

Secundum propositum gratiae Dei. Sic decretum dicit a Deo, ut cessante lege, solam fidem gratia Dei posceret ad salutem.

(Vers. 6.) Sicut et David dicit. Hoc ipsum munit exemplo prophetae. Beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus. Beatos dicit de quibus hoc sanxit Deus, ut sine labore et aliqua observatione, sola fide justificentur apud Deum. Temporis ergo beatitudinem praedicat, quo natus est Christus, sicut ipse Dominus ait: Multi justi et prophetae cupierunt videre, quae videtis; et audire, quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 13).

(Vers. 7 et 8.) Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1 et seq.). Manifeste beati sunt, quibus sine labore vel opere aliquo remittuntur iniquitates, et peccata teguntur, nulla ab his requisita poenitentiae opera, nisi tantum ut credant. Beatus etiam hic vir est, cui non imputavit Dominus peccatum. Remittere, et tegere, et non imputare, una ratio, et unus est sensus; omnia enim uno modo obtinentur et donantur.

Videtur autem quibusdam tripartita ratio in his dictis; quia diversis propheta usus est verbis, et quia a plurali numero ad singularem descendit. Cum enim verba Dei in ubertatem gratiae, quia peccati diversa sunt nomina, per delictorum vocabula enumerare vult, latius locutus est; unius tamen formae et significationis sunt verba; quia et cum tegit, remittit: et cum remittit, non imputat. Ad laudem enim gratiae Dei prolixius loquitur, ut amplificet gratiam. Tres enim gradus fecit propter delictorum varietatem: quorum primus gradus est iniquitas vel impietas, dum non agnoscitur Creator: secundus, in gravium peccatorum operibus; tertius vero levium; hos tamen omnes in baptismate obliterari. Tribus his gradibus totius peccati corpus significavit.

Quemadmodum autem ad poenitentium personam potest pertinere, cum dicit: Beati quorum tecta sunt peccata; cum constet poenitentes labore et gemitu remissionem peccatorum acquirere? Aut quomodo martyrio congruit, quod dicit: Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum; 49 cum sciamus gloriam martyrii passionibus et pressuris acquiri?

Propheta autem tempus felix praevidens in Salvatoris adventu, beatos nuncupat, quibus sine labore vel aliquo opere per lavacrum remittuntur, et teguntur et non imputantur peccata. Apostolus tamen propter plenitudinem temporum, et quia plus gratiae in apostolis est, quam fuit in prophetis, majora protestatur, quae ex dono baptismatis consequimur; quia non solum remissionem peccatorum accipere nos, sed justificari, et filios Dei fieri profitetur; ut beatitudo haec perfectam habeat et securitatem et gloriam.

(Vers. 9.) Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an et in praeputio? Id est, numquid beatitudo ista Abrahae tantum filiis concessa est, an et iis qui incircumcisi sunt? Si enim illo tempore non prohibitae sunt gentes accedere ad legem et promissionem Abrahae, qui fieri poterat, ut tempore Christi prohiberentur venientes ad gratiam; quando Deus gratia plene incitavit?

Dicimus enim, hoc est, si sensu legis loquimur, quia reputata est Abrahae fides ad justitiam. Ab origine incipit, ut omnem tergiversationem cavillationis excludat; quia qui a capite excluditur, non habet unde incipiat facere quaestionem.

(Vers. 10 et 11.) Quomodo ergo reputata est? cum in circumcisione esset, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. Et signum accepit circumcisionis signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio; ut sit pater omnium credentium per praeputium; ut reputetur et illis ad justitiam (Gen. XVII, 10 et 11). Abraham cum esset in praeputio, credidit Deo. Quid credidit? Semen se habiturum, id est, filium, in quo omnes gentes justificarentur per fidem in praeputio, sicut et Abraham justificatus est. Nam circumcisionem signum accepit justitiae fidei: credens enim se filium habiturum, hujus rei quam credidit, signum accepit; ut quia credens justificatus sit, cerneretur. Non ergo circumcisio aliquid habet dignitatis, sed signum est tantum. Quod signum ideo accipiebant filii Abrahae, ut scirentur ejus filii esse, qui credens Deo hoc signum acceperat; ut aemuli essent paternae fidei, et crederent in Jesum, qui promissus est Abrahae, cujus in figura natus est Isaac. Nec enim in Isaac omnes gentes benedicuntur, sed in Christo: Quia non est aliud nomen datum sub coelo, in quo oporteat salvos fieri (Actor. IV, 12), dicit Petrus apostolus.

(Vers. 12.) Et sit pater circumcisionis non solum eorum qui ex circumcisione sunt, sed et eorum qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae. Hoc dicit, quia credens Abraham, primus factus est pater circumcisionis, sed cordis, non tantum eorum qui sunt ex ejus origine, sed et eorum qui similiter credunt ex gentibus. Secundum carnem enim Judaeorum pater est, secundum fidem vero omnium credentium.

(Vers. 13.) Non enim per legem promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Manifestum est, quia neque adhuc Lex data erat, neque jam erat circumcisio; quando promissio jam facta est Abrahae credenti, et semini ejus, quod est Christus qui hominum peccata ablueret. Unde dicit Joannes Baptista: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 19). Non ergo merito servatae legis haeres factus est mundi, sed fidei: haeres autem mundi haeres est terrae, quam in filiis consecutus est: Christus autem haeres est gentium, ut David canit: Et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. XIV, 8); ipsi enim moriemur et vivemus cum eo.

(Vers. 14.) Si enim qui ex lege, hi sunt haeredes, id est, si ii qui ex lege vel sub lege sunt, haeredes ex lege sunt, Evacuata est fides, abolita est promissio (Rom. XIV, 8). Manifestum est, quoniam si ex lege haereditas, promissio quae ex fide facta est ad Abraham, in irritum venit. Sed non est per Legem facta promissio, sed per justitiam fidei haereditas; ostendit enim Apostolus quid mali sit haereditatem sperare ex lege.

(Vers. 15.) Lex enim iram operatur. Ut penitus ostendat non posse justificari hominem per legem apud Deum, neque promissionem per legem fieri potuisse: Lex, ait, iram operatur; ad hoc enim data est, ut reos faceret delinquentes. Fides 50 autem donum est misericordiae Dei, ut per legem rei facti, veniam consequantur; idcirco fides gaudium operatur. Nec contra legem loquitur, sed anteponit illi fidem; quia qui per legem salvi esse non poterant, gratia Dei salvantur per fidem. Non ergo lex ira est, sed iram operatur peccanti, id est, poenam; dum non ignoscit, sed vindicat. Poena enim per iram generatur, ira autem nascitur ex peccato; ac per hoc relinqui vult legem, ut ad fidem confugiatur, quae delicta ignoscit, ut salvet.

Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Hoc dicit, quia sublatis reis de potestate legis, data venia, praevaricatio nulla est; justificati enim sunt, qui per praevaricationem legis fuerant peccatores. Cessat enim factorum lex, id est, observatio sabbatorum, neomeniarum, circumcisionis, escarum discretio, animalis mortui, aut sanguinis mustelae observatio.

(Vers. 16.) Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Firma esse non potest promissio omni semini, hoc est, omni homini ex omni gente, nisi fuerit ex fide; quia origo promissionis ex fide est, non ex lege; quia qui sub lege sunt, rei sunt: promissio autem reis dari non potest; ac per hoc purificandi sunt prius per fidem; ut digni fiant dici filii Dei, et sit firma promissio. Si enim filios Dei se dicant, cum sint rei, hoc est, sub lege, non est firmum; quia filii Dei liberi sunt a peccato. Si ergo qui sub lege sunt, eruendi de sub lege sunt, ut promissionem mereantur accipere; quanto magis qui sub lege non sunt! Non ergo expedit, ut se mittat sub lege; ut possit compendio medelam vulneris invenire.

Non ei qui ex lege est tantum, sed et ei qui ex fide est Abrahae. Hoc est quod supra dixit: Omni semini, tam Judaeorum, qui utique ex lege veniebant, quam gentilium, qui fidem sequuntur Abrahae, quam gentilis habuit, ut esset justus. Sine lege enim credidit Abraham, ideoque magis gentilibus jungitur; ut firma sit eis promissio, credentibus ei, cui credidit ipse.

(Vers. 17). Qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te (Gen. XVII, 4). Confirmavit exemplo Legis Abraham omnium patrem esse, sed eorum qui credunt: et sic firmam esse promissionem, si fidei causa recedatur a lege; quia promissio regni coelorum justis deputata est, non peccatoribus. Et qui sub lege sunt, sub peccato sunt; quia omnes peccaverunt, nec posse aliquem et sub lege esse, et gratiam consequi, sicut et ad Galatas ait: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4).

Ante eum cui credidisti Deo. Ut unum Deum omnium doceat, alloquitur gentiles, Abraham ipsi Deo credidisse, et justificatum esse ante eum, in quem et gentes credunt; ut justificentur, ut non sit distantia Judaei et Graeci in fide; quia sublata circumcisione et praeputio, unum fiunt in Christo; quia et Abraham in praeputio credidit, et justificatus est.

Qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Hoc dicto ad fidem Abrahae gentes invitat; quia cum esset in praeputio, credens Deo, cujus nunc fides praedicatur in Christo, vivificatus est cum sua conjuge. Cum essent enim obsoleta aetate, seniores reviruerunt; ita ut non diffideret habiturum se ex Sara filium, quam sterilem sciebat, et in qua jam fluxus muliebris naturae defecerat; ut per haec non curent neque de praeputio, neque de circumcisione, et prompti sint circa fidem: securi quia credunt ei, qui vivificat mortuos, nec alium esse qui hanc habeat potestatem: et cum voluerit esse, quod non sunt, statim ejus voluntate subsistant. Ideo Abraham cum pater adhuc non esset, vocatus est pater multarum gentium, et credidit, securus de Dei potentia. Ut autem pater Christi idem esse Deus crederetur, cui credidit Abraham, tale signum datum est in Zacharia et Elisabeth (Luc. I, 13), cum promissio redditur in mundo, imminente Christo, quale datum fuerat in Abraham et Sara, quando signata promissio est; ut simili genere emortua corpora senectute generarent sanctum Joannem, sicut natus fuerat et Isaac.

(Vers. 18.) Qui contra spem in spem credidit (Gen. XV, 5). Manifestum est, quia dum spem non haberet generandi Abraham, credidit Deo 51 fidem habens contra spem generare se, sed sciens omnia posse Deum.

Ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: Sic erit semen tuum (Gen. 15). Hoc in Genesi; ostendens enim illi stellas coeli dixit: Sic erit semen tuum, quod credens justificatus est. Credidit enim quod mundo impossibile videtur, dum in rerum naturam non cadit, ut possint senes generare, et tanta copia multiplicari semen eorum, ut numerari non possit. Ideoque pretiosa est fides, quia contra id quod scit aut videt, credit futurum: hac spe consolatur se, quia Deus est qui promittit; de quo plus sentiri par est, quam humana imbecillitas capit.

(Vers. 19-22.) Et non infirmatus est fide: nec consideravit corpus suum jam emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae. In repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confirmatus est in fide, dando gloriam Deo: certum habens quia quae promisit, potens est et facere; ideoque aestimatum est illi ad justitiam. Hoc laude dignum praedicat Abraham; quia cum se sciret non posse, infirmitatem suam fide firmavit; ut crederet se posse per Deum, quod sciret fieri per mundi decreta non posse. Magni ergo, meriti est apud Deum, qui contra scientiam suam Deo credidit, non dubitans posse illum, ut pote Deum, quod scit secundum mundi rationem fieri non posse. Pro certo enim habet Deum ultra rationem mundi esse; nemo enim intra id esse dicendus est, quod creavit. Ideo hujusmodi remunerandus est a Deo, quia auctori suo plus tribuit, quam ipse sapit. Quod quidem nullius pretii esset, si omnes aequa sentirent: sed multorum diffidentia commendatur fides credentium apud Deum. Hortatur ergo gentes ad hanc fidei firmitatem, ut Dei promissionem et gratiam sine aliqua ambiguitate suscipiant, securi exemplo Abrahae quia inde credenti laus crescit, si quod incredibile est, et mundo stultum videtur, credatur; quia quanto impossibile putatur quod creditur, tanto magis honorabilior erit credens: et vere tamen stultum esset hoc credere, si sine Deo fieri diceretur. Et ideo tanto laudabilior est Abrahae fides caeterorum fide; quia nullis signorum prodigiis attracta est. Quoniam autem mundus certa lege et potestate gubernatur, et regitur modo definito a Deo: homines autem carnis amore circa rationem studiosi, Deum hujus opificem neglexerunt; Deus, ut errorem auferret, et dominum se omnium demonstraret, hoc se posse et fecisse praedicari voluit, quod mundo impossibile est; ut qui hoc crederent damnatis iis qui ratione mundi inflati Deum neglexerunt, discreti salvarentur, Dei dominio mancipati.

(Vers. 23-25.) Non autem scriptum est tantum propter ipsum solum, quia reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 4): sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. In Abraham formam datam dicit Judaeis et gentibus, ut exemplo ejus credamus in Deum, et in Christum, et in Spiritum sanctum, et reputetur nobis justitia. Quamvis differat quod nunc creditur, unum tamen donum habet fides. Hoc ergo consequimur, quod credimus: credentes enim Christum Dei esse Filium, a Deo adoptamur in filios; nihil enim ultra potuit donare credentibus, quam ut filii Dei dicantur, perfidis abdicatis. Nos enim filii Dei vocamur, illi autem nec servi digni sunt nuncupari. Pro infinita enim magnificentia sua Deus hoc donavit diligentibus se, quod sua dignum est majestate, non quod homines mereantur; quia in dono plus magis dantis quam accipientis consideratur sublimitas, et ex eo plus accipit laudis, cum parvulis magna dona largitur per Christum, qui nostri causa occidi se passus est; ut nos, data venia, a secunda morte erueret, id est, a poena inferni: et surrexit, ut per laetitiam triumphi mortis evictae gratiam nobis, justificationis donaret, ut digni essemus dici filii Dei. Ante passionem enim qui baptizati sunt, solam remissionem acceperunt peccatorum quorum zelo satanas occidit Salvatorem: post resurrectionem vero, tam ii qui prius, quam isti qui postea baptizati sunt omnes justificati sunt per datam formam 52 fidei Trinitatis, acceptoque Spiritu sancto, qui signum est credentium, quod sint filii Dei. Et ut ad cumulum nobis justificationis proficeret, resurgens praeceptis suis auctoritatem tribuit; ut eorum aemuli meritis augeamus nos, per quae gloriam adepti, clari appareamus in regno Dei, hac fiducia qua justificati a morte teneri non possimus. Passione enim Salvatoris victa mors, quae prius causa peccati dominabatur, justificatos ab eo retinere non audet.

CAPUT V.

(Vers. 1.) Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum. Pacem cum Deo habere fides facit, non lex: haec enim nos Deo reconciliat, sublatis peccatis, quae nos Deo fecerant inimicos. Et quia Dominus Jesus hujus gratiae minister est, per ipsum pacificati sumus Deo: major enim fides, quam lex est; lex enim nostra causa est, fides Dei: et lex ad praesentem disciplinam pertinet, fides vero ad salutem perpetuam. Sed qui de Christo non ita sentit, ut debet, ad fidei praemia non poterit pervenire; quia fidei non tenet veritatem.

(Vers. 2.) Per quem et accessum habemus per fidem in gratiam istam; in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Manifestum est per Christum nos aditum habere ad gratiam Dei; ipse enim est arbiter Dei et hominum, qui nos doctrina sua erigens, sperare fecit donum gratiae Dei, stantes in fide ejus. Ideo stantes, quia prius jacuimus: credentes autem erecti sumus, gloriantes in spe claritatis, quam promisit Deus nobis.

(Vers. 3.) Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus nostris. Quoniam per tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21), ideo et in his gloriandum docet. Spei autem addita tribulatio augmentum facit praemii; index enim fixae spei tribulatio est, quae testimonium perhibet ad coronam. Unde Dominus ait: Beati eritis, cum vos persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam Dei. Gaudete et exsultate; ecce enim copiosa est merces vestra in coelo (Matth. V, 11). Contemnere enim praesentia, et quae oblectamento sunt, et in pressura non cedere spe futurorum magni meriti est apud Deum. Ideoque in tribulationibus gloriandum est; quia tanto plus accepturum se credit, quanto in tribulatione se viderit fortiorem.

Scientes quod tribulatio patientiam operatur. Hoc est tribulationem patientiam operari, si tribulatio ipsa motum non patiatur infirmitatis aut dubitationis.

(Vers. 4.) Patientia autem probationem. Manifestum est quia patientia, si talis fuerit qualem diximus, firma videbitur probatio.

Probatio autem spem. Spes in eo qui probatus videtur, non immerito dicitur; dignus enim scietur, accepturus remunerationem in regno Dei.

(Vers. 5.) Spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Spes non confundit, dum stulti et hebetes a perfidis judicamur, credentes quae mundana carent ratione; pignus enim charitatis Dei habemus in nobis Spiritum sanctum datum nobis. Fidele enim esse promissum Dei probat Spiritus sanctus datus apostolis, et nobis, qui praestitit; ut diversis linguis imperiti loquerentur cum interpretationibus ad confirmandam spem, ut et charitatem Dei commendaret in nobis (Actor. II, 4); ut quia charos falli impossibile est, securos nos faceret de promissione: quia et Deus est, qui promisit; et iis quos charos habere vult promisit; quia enim fidei nostrae rationem humana verba asserere non valent nisi virtutum testimonio, quae cum tacent, clamant, rationabilis approbatur ad confusionem prudentium mundi: qui audacia verborum terrenis armis contra coelestia dimicant, et carnalibus adversus spiritalia; et prudentes se dicere non erubescunt. Nam sicut peregrini hominis improbabilis origo in terra aliena est; ita et fidei nostrae veritas peregrinatur in terris: et quia natura ejus verbis explicari non potest, virtutis, quae major res est, testimonio commendatur.

(Vers. 6 et 7.) Ut quid enim Christus, cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Vix enim pro justo quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori? Si pro 53 incredulis ac Deo inimicis Christus ad tempus morti se dedit, ad tempus enim mortuus est, quia tertia die resurrexit; quanto magis cum in illum credimus, auxiliis suis muniet nos? Ad hoc enim pro nobis mortuus est, ut et vitam et gloriam nobis acquireret. Itaque si pro inimicis mortuus est, quantum praestet amicis, debet intelligi. Apud homines ergo, id est, secundum tempus mori visus est; ille enim apud inferos pro salute animarum irreverentes et nequam spiritus judicabat. Tempora in mundo sunt, ubi oritur et occidit sol, et luna incrementum et detrimentum facit, et dies et nox in statu suo non perseverant; res enim quae tempori et aetati subjecta est, mutabilis semper est. Huic ergo tempori Christus mortuus est, dum excessit e corpore. Ubi autem tempus non est et aetas, ibi non solum vivus, sed et victor repertus est. Hinc voluit affectum Salvatoris erga nos commendare, cum dicit: Vix pro justo quis moritur: Christus autem pro impiis mortuus est. Si enim pro justo vix aliquis moritur, pro impiis quomodo potest fieri ut quis moriatur? Et si pro bono uno forte audeat quis mori, aut forte non audeat, quia utrumque difficile esse significat; quemadmodum videri potest, ut audeat aliquis pro multorum impietatibus mori. Etenim si quis pro justo aut bono audeat forte mori miseratione quadam illectus, aut affectu bonorum operum ejus: pro impiis vero non solum, quod suadeat mori, deest; sed et quod in lacrymas provocet. Christus autem mortuus est pro impietatibus populi, et adhuc non sui; ut omnia quae mundus diffidit, faceret credibilia. Duos ergo gradus fecit, justi, et boni: quamvis enim et justus bonus dicendus sit; tamen genera ipsa posuit, justum exercitio significans, bonum vero natura, qui simplicitate innocens dicatur. Unde quamvis melioris meriti sit, quantum ad locum istum pertinet, justus quam bonus; tamen pro bono, inquit, forte aliquis audeat mori; ut quia miserabilior causa innocentiae est, ad hoc cogi forte aliquem posse significat. benique optant parentes pro bonis filiis mori, non dicam uxores pro bonis maritis. Nam si velimus de bono et justo proponere, aliquando meliorem justum deprehendimus, aliquando praeponendum bonum. Si enim juxta Dei legem qui justus est, melior bono est; sed illo qui necdum secum laboravit, ut amplificaret se bonis; exercitio enim bonum naturae suae justus meliorabit. Si autem juxta mundum fuerit justus, praeponitur illi bonus propter innocentiam, quia hujusmodi non est sine severitate justitia. Itaque omnis natura bona est, justitia autem legis Dei fructus est competens naturae; ideoque justitia bonitas est, unde justi semper appellantur et boni. Non tamen semper boni justi, quia non propter opera vocantur boni, sed propter innocentiam: justitia enim perfecta est bonitas dum explet opere naturae suae bona.

(Vers. 8.) Commendat autem suam charitatem Deus in nobis. Sic commendat suam charitatem, dum adhuc inimicis suis benevolus est, et mittit qui salvet eos; cum utique non mereantur.

(Vers. 9.) Quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Hoc dicit, quia si pro peccatoribus Filium suum Deus occidi permisit, quid faciet pro justificatis, nisi servet eos ab ira, id est, tutos illos praestet ab illusione diaboli; ut securi sint in die judicii, cum coeperit perfidos ultio devastare? Quoniam enim bonitas Dei nullum perire vult, mortem dignissimam dedit; ut intelligentibus Dei gratiam circa se, adderet dignitatem et gloriam, ingratis cumularet poenam. Ingrati ii sunt qui, Deo vocante, dissentiunt, Dei gratiam abnuentes, ut in proposito erroris et malignitatis permaneant.

(Vers. 10.) Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Manifestum est, quia si, ut reconciliaret nos sibi, Deus Filium suum morti tradidit, quanto magis reconciliatos salvos faciet in vita ipsius? Non enim poterit 54 minime diligere amicos, qui prodest inimicis. Si enim mors Salvatoris profuit nobis adhuc impiis, quanto magis justificatis vita ipsius, cum resurgit a mortuis? Quia sicut mors ejus a diabolo nos eruit, ita et vita ejus de die judicii Dei nos liberabit.

(Vers. 11.) Non solum autem hoc, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. Non tantum pro accepta salute et securitate Deo gratias agendas docet, sed et gloriandum per Christum Jesum in Deo, qui dignatus est ex impiis et inimicis dici nos suos amicos; ut omnia beneficia per Christum consecutos nos gaudeamus: ut quia per ipsum cognovimus Deum, gloriantes in eo, reddamus ei honorificentiam parem Deo Patri, ipso sibi idoneo teste praedicante; Ut honorificent, inquit, Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 23). Post Dei ergo Patris providentiam, et donum quod dedit per Christum, ut personam Filii nobis gratam faceret, quia per unum Christum redempti sumus ab uno Deo Patre, adjecit:

(Vers. 12.) Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; sic in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quoniam superius Dei gratiam per Christum datam ostendit secundum ordinem veritatis; nunc ipsum ordinem unius Dei Patris, per unum Christum Filium ejus declarat; ut quia Adam, unus, id est, Eva, et ipsa enim Adam est, peccavit in omnibus; ita unus Christus Filius Dei peccatum vicit in omnibus. Et quia propositum gratiae Dei erga genus humanum ostendit; ut ipsa primordia peccati ostenderet, ab Adam coepit, qui primum peccavit; ut providentiam unius Dei per unum reformasse doceret, quod per unum fuerat lapsum et tractum in mortem. Hic ergo unus est per quem salvati, hanc illi reverentiam, quam Deo Patri debemus, ipso volente. Dicit enim idem alio loco: Qui in his servit Christo, placet Deo (Rom. XIV, 18); cum scriptum sit: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Si ergo soli Deo serviendum dicit, et Christo servire praecepit, in unitate Dei est Christus, nec dispar aut alter Deus; quando cum soli Deo serviendum lex dicat, communiter utique Christo serviens Deo placere praedicatur. Igitur sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, ita et per unum Christum damnatio et mors peccati, praestans vitam aeternam, quod inferius declarat.

In quo, id est, in Adam, omnes peccaverunt. Ideo dixit, in quo, cum de muliere loquatur, quia non ad speciem retulit, sed ad genus. Manifestum itaque est in Adam omnes peccasse quasi in massa; ipsa enim per peccatum corruptus, quos genuit, omnes nati sunt sub peccato. Ex eo igitur cuncti peccatores, quia ex eo ipso sumus omnes; hic enim beneficium Dei perdidit, dum praevaricavit, indignus factus edere de arbore vitae, ut moreretur. Mors autem dissolutio corporis est, cum anima a corpore separatur. Est et alia mors, quae secunda dicitur in gehenna, quam non peccato Adae patimur, sed ejus occasione propriis peccatis acquiritur: a qua boni immunes sunt, tantum quod in inferno erant, sed superiori, quasi in libera, qui ad coelos ascendere non poterant; sententia enim tenebantur data in Adam, quod chirographum in decretis morte Christi deletum est (Coloss. II, 14). Sententia autem decreti fuit, ut unius hominis corpus solveretur super terram: anima vero vinculis inferni detenta exitia pateretur.

(Vers. 13.) Usque ad legem enim peccatum erat in hoc mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. In Adam omnes dicit peccasse, sicut supra memoravi, et usque ad legem datam non imputatum esse peccatum; putabant enim se homines apud Deum impune peccare, sed non apud homines. Nec enim lex naturalis penitus obtorpuerat; quia non ignorabant quia quod pati nolebant, aliis facere non debebant. Nam usque adeo non ignotum fuit peccatum inter homines, ut Jacob cum idola sua apud illum quaereret socer ejus Laban, in quo inventum fuisset furtum (Gen. XXXI, 30 et seq.), 55 morte dignum judicaret: et Joseph quamvis per calumniam, tamen quasi reus clausus in carcere est (Gen. XXXIX, 20): et pistor, et pincerna Pharaonis ob delictum similiter passi sunt (Ibid. XL, 3): et Moyses, occiso Aegyptio, atterritus lege est (Exod. II, 12). Quomodo ergo non imputabatur peccatum, cum lex non esset? aut quomodo vindicabatur, nisi lex sciretur?

Lex naturalis semper est, nec ignorabatur aliquando; sed putabatur ad tempus tantum auctoritatem habere, non et apud Deum reos facere. Ignorabatur enim quia judicaturus esset Deus genus humanum, ac per hoc non imputabatur peccatum, quasi peccatum non cognitum esset apud Deum, incuriosum Deum asserentes. At ubi autem lex data est per Moysen, manifestatum est curare Deum res humanas, et non impune iis futurum qui malefacientes, quacumque ex causa in praesenti evadunt. Nam utique si inter se, magistra justitia vel natura, peccata non inulta censebant; quanto magis Deum, quem mundi sciebant opificem, haec requisiturum non debuerant ignorare? Quippe cum Sodoma et Gomorrha per ignem adjudicatae sint deperire (Gen. XIX, 24), quod oblivio quidem texerat; Moyses autem ut firmaret Deum judicem fore, scribendo manifestavit. Sed cum praetermisso Deo, figmenta coeperunt in honorem Dei recipere, depravati mente, partem legis naturalis, quae prima est, calcaverunt. Quia lex naturalis tres habet partes, cujus prima haec est, ut agnitus honoretur Creator, nec ejus claritas et majestas alicui de creaturis deputetur: secunda autem pars est moralis, hoc est, ut bene vivatur, modestia gubernante; congruit enim homini habenti notitiam Creatoris vitam suam lege refraenare, ne frustretur agnitio: tertia vero pars est docibilis, ut notitia creatoris Dei, et exemplum morum caeteris tradatur; ut discant quemadmodum apud Creatorem meritum collocatur. Haec est vera et Christiana prudentia.

(Vers. 14.) Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. Quoniam non imputabatur peccatum, antequam lex daretur per Moysen, sicut dixi; ipsa usurpationis impunitate regnabat mors, sciens sibi illos devotos. Regnabat ergo mors securitate dominationis suae tam in hos, qui ad tempus evadebant, quam in illos qui etiam hic poenas dabant pro malis suis operibus. Omnes enim suos esse videbat; quia qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34): impune enim cedere putantes, magis delinquebant: circa haec tamen peccata promptiores, quae mundus quasi licita nutriebat. Quo facto gaudebat Satanas, securus quod causa Adae relictum a Deo hominem in possessionem habebat.

Regnabat ergo mors in eos, qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri: quod in subjectis monstrabimus. Itaque non in omnes mortem regnasse manifestum est, quia non peccaverunt omnes in similitudinem praevaricationis Adae, id est, non omnes, contempto Deo, peccaverunt. Qui autem sunt qui, contempto Deo, peccaverunt; nisi qui neglecto Creatore servierunt creaturae, deos sibi constituentes quos colerent, ad injuriam Dei? Idcirco laetabatur in istis diabolus, quia videbat illos imitatores suos effectos. Nam et Thare pater Abrahae, et Nachor et Laban proprios Deos sibi vindicabant. Et peccatum Adae non longe est ab idololatria; praevaricavit enim, putans se hominem futurum Deum. Aestimavit enim hoc magis profuturum, quod diabolus suasit, quam quod Deus jussit, in loco Dei diabolum statuens; unde et subjectus est diabolo. Similiter et hi, transgresso Deo, dum creaturae serviunt, peccant simili modo, non eodem; quia similitudo solet habere aliquid dissimile. Nec enim potest dici quia et hi qui praeceptum acceperunt non edendi de arbore sicut Adam fuerunt (Gen. II, 16), qui peccaverunt, non praevaricato Deo, sed in lege naturali. Qui enim intellexit, sive ex traduce, sive indicio naturali, et veneratus est Deum, nulli honorificentiam nominis ac majestatis ejus impertiens; si peccavit, quia impossibile est non peccare, sub Deo peccavit, non in Deum, quem judicem sensit: ideoque in hujusmodi mors non regnavit. In hos autem, 56 sicut dixi, regnavit, qui sub specie idolorum servierunt diabolo. Propterea quod lex in auctoritate non erat promulgata, judicem Deum praesentire nequiverunt. Maxima enim pars mundi Deum fore judicem ignorabat: perpauci autem in quos non regnavit mors; in quos autem regnavit, post istam mortem, quae prima dicitur, a secunda excepti sunt ad poenam et perditionem futuram. In quos autem non regnavit, quia non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, sub spe reservati sunt adventui Salvatoris in libera: sicut legitur de Abraham, quia quamvis apud inferos fuerit; discretus tamen longo intervallo est; ita ut chaos esset ingens inter justos et peccatores (Luc. XVI, 26). Si inter justos et peccatores chaos ingens erat, quanto magis inter impios, ut justis esset refrigerium, et peccatoribus aestus, impiis vero ardor; ut ante judicium quid unusquisque dignus esset, non lateret? Ac per hoc regnabat in eos mors, quia videbat opera subtilitatis suae profecisse eis ad poenam quasi inimicis. Non enim latuit illum ad hoc factum hominem in mundo, ut imperium unius Dei praedicaret, quod praevaricatus est Satanas.

Ac si in Graeco non ita cautum dicatur; sic enim dicitur scriptum, etiam in eos mortem regnasse, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Totum enim hic complexus videtur, ut quia mors, id est, dissolutio, per invidiam facta est diaboli, etiam in eos qui non peccaverunt, regnasse mortem dicat, moriuntur enim, quod voti est Satanae. Quod si verum esset, non oportuit dici: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen; si ab initio usque ad finem regnat in omnes. Aut forte gradus fecit, ut ab Adam usque ad Moysen regnaverit, et a Moyse usque ad Christum, a Christo vero usque ad finem; ut ad quam utilitatem haec locutio proficeret, cum nec sic locutus probetur. Dixit enim: Ab Adam regnavit mors usque ad Moysen, propter quod Lex non erat manifestata, ut data Lege, sub auctoritate ejus viverent, scientes quid caverent, ne regnaret in eos mors. Igitur qui ante Legem hoc servavit, natura duce, quod postea Lex mandavit, numquid potest dici quia mors regnavit in eum? Nam vide quid de eo scriptum sit: Peccatum, inquit, non imputabatur, cum Lex non esset; et adjecit: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen; eo utique tempore, quo Lex non erat: et convenit ut quia antequam Lex daretur, mors regnavit, in eos regnasse dicatur, qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, sicut supra memoravimus. Sicut enim post Legem datam qui idolis aut fornicationi servierunt, contemnentes legislatorem, regnavit in eos mors; ita et ante Legem qui sensum Legis praesenserunt, honorificantes auctorem ejus, non utique regnavit in eos mors: propterea enim regnasse dicitur, quia cognitio unius Dei evanuerat in terris. Denique sic coepit data Lex: Ego sum, inquit, Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Aegypto, de domo servitutis: non erunt tibi dii alii praeter me; et non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem (Exod. XX, 2). Data igitur Lex est, ne mors regnaret; ut abolitis peccatis prioribus, uni Deo obsecundaret genus humanum. Unde alio loco dicit idem Apostolus: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis ei (Rom. VI, 12). Quo dicto ostendit etiam nunc regnare mortem, si Lex contemnatur. Quod enim regnum mortis est, nisi cum fit voluntas ejus, dum imperat, ad perniciem obedientis, cujus imperii voluntas caput est idololatriae?

Et tamen sic praescribitur nobis de Graecis codicibus, quasi non ipsi ab invicem discrepent; quod facit studium contentionis. Quia enim propria quis auctoritate uti non potest ad victoriam, verba legis adulterat; ut sensum suum quasi verba legis asserat, ut non ratio, sed auctoritas praescribere videatur. Constat autem porro olim quosdam Latinos de veteribus graecis translatos codicibus, quos incorruptos simplicitas temporum servavit et probat: postquam autem a concordia animis discedentibus, et haereticis perturbantibus torqueri quaestionibus coeperunt, multa immutata sunt ad sensum humanum; ut hoc contineretur 57 in litteris, quod homini videretur: unde etiam ipsi Graeci diversos codices habent. Hoc autem verum arbitror, quando et ratio et historia et auctoritas observatur: nam hodieque in Latinis reprehenduntur codicibus, sic inveniuntur a veteribus posita, Tertulliano, Victorino et Cypriano.

Primum igitur in Judaea coepit destrui regnum mortis, quia notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2); nunc autem in omnibus gentibus quotidie destruitur, dum magna ex parte ex filiis diaboli fiunt filii Dei. Itaque non in omnes regnavit mors, sed in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, sicut supra memoravi. Adam autem ideo forma futuri est, quia jam tum in mysterio decrevit Deus per unum Christum emendare, quod per unum Adam peccatum erat, sicut dicitur in Apocalypsi Joannis apostoli: Agnus, inquit, qui occisus est a constitutione mundi (Apoc. XIII, 8). Denique subjecit:

(Vers. 15.) Sed non sicut delictum, ita et donum. Propter quod enim formam esse dixit unius Christi unum Adam; ne et causam Adae talem significasse putaretur, qualis et Christi est; ideo ait: Sed non sicut delictum, ita et donum; quia in eo tantum forma Adam Christi est, quia quod unus peccavit, unus emendavit.

Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit: hoc est, si unius delicto multi mortui sunt, imitantes praevaricationem ejus; magis gratia Dei et donum in plures abundavit confugientes ad se. Plures enim gratiam consequuntur, quam mortui sunt delicto Adae. Unde manifestum est non de hac morte, quae omnibus communis est, significasse; quia omnes omnino moriuntur, et non tamen omnes gratiam consequuntur: neque mortem in omnes regnasse, sed in eos qui delicto Adae mortui sunt, significatur, quos in similitudinem praevaricationis Adae dicit peccasse. Ii sunt quos dicit in unius delicto multos mortuos, gratiam autem Dei in plures abundare; quia et in iis qui delicto Adae mortui dicuntur, similiter peccantes, et in iis qui non peccaverunt in hac Adae praevaricationis similitudine, Dei gratia abundavit: paterno autem peccato ex Dei sententia erant apud inferos, gratia Dei abundavit in descensu Salvatoris, omnibus dans indulgentiam, cum triumpho sublatis eis in coelum.

(Vers. 16.) Et non sicut per unum peccatum, ita et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem, donum autem ex multis delictis in justificationem. Manifeste diversum est, quia uno Adae peccato condemnati sunt, qui in similitudinem praevaricationis ejus peccaverunt: gratia vero Dei per Christum non ex uno delicto, sed ex multis justificavit homines, dando illis remissionem peccatorum. Hoc ad magnificentiam pietatis Dei et Christi loquitur; ut cum delicto Adae multi tenentur a morte secunda in inferno inferiori; donum tamen gratiae Dei, cum justum esset plecti illos, non solum ignoscit illis, sed justificat.

(Vers. 17.) Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiae et donationis et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Contuendum est unum esse sensum, et in nullo differre: mortem enim dicit regnasse, non regnare; quia qui intellexerunt per Legem judicium Dei, sublati sunt de ejus imperio. Regnavit autem, quia sine manifestatione legis timor Dei in terris non erat. Superior ergo sensus est, ut quia mors regnavit ab Adam usque ad Moysen in eos, qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae; multo magis gratia regnet abundantia doni Dei in vitam per unum Jesum Christum. Si enim mors regnavit, quare non magis gratia regnet, quae multo plures justificat, quam hi sunt in quos regnavit mors: quanto magis gratia regnare credenda est, quae confert vitam per Christum?

(Vers. 18.) Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem; sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae: hoc est, sicut per unius delictum omnes condemnationem meruerunt similiter peccantes, ita et in justitia unius omnes justificabuntur credentes. Si qui 58 autem condemnationem hanc generalem esse putant, simili modo et justificationem generalem accipient. Sed non est verum, quia non omnes credunt.

(Vers. 19.) Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plures: ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. Quos supra omnes dixit, hic plures et multos significat; plures enim delictum Adae secuti sunt praevaricando, non omnes: et multi justi constituentur per fidem Christi, non omnes. Non ergo in eos regnavit mors, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae.

(Vers. 20.) Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Potest dici e contra: Non ergo oportuit dari Legem, ne peccata increscerent; si enim ante Legem minus peccatum est, non opus fuit lege. Plane necessaria fuit Lex, ut ostenderet imputari apud Deum peccata, quae impune fieri credebantur; ut de caetero scirent quid evitare deberent. Unde Esaias propheta: Lex, inquit, in adjutorium data est (Esai. VIII, 20): ut quia ipsi naturae quodammodo inserta sunt justitiae semina, addita Lex est, cujus auctoritate et magisterio ingenium naturale proficeret ad fructum justitiae faciendum. Sicut enim nativitas interit, nisi nutrimenta habeat, quibus fota adolescat; ita et naturale justitiae ingenium, nisi habeat quod respiciat et veneretur, non facile proficit, sed aegrotat, et supervenientibus cedit peccatis. Consuetudine enim delinquendi premitur, ne crescat in fructum, et per hoc exstinguitur. Providenter ergo data est Lex in adjutorium, sicut testatur propheta: sed populus veterem consuetudinem sequens multiplicavit peccata. Ipso enim usu plus coepit peccare, quam antea peccaverat: et sic factum est, ut data Lege non minuerentur, sed abundarent peccata: Apostolus enim ostendit quid provenerit data Lege, non quid Lex fecerit. Quomodo autem Legis vitio crescebant peccata, quae comminabatur, ne peccetur: sed subintrasse dicitur ut abundaret peccatum? Verum est, quia quasi profutura intravit, et cum humilitate: postea autem coepit dominari eis, quibus praeceperat ne peccarent, et peccabant. Ostendere enim coepit lex abundantiam peccatorum; cum quae interdixerat, plus fiebant quam facta erant. Igitur hoc modo ut abundaret delictum, data est lex; commendans enim Apostolus fidem, per quam utique peccata delentur, legem dixit fecisse, ut abundaret peccatum, sicut supra dixi; quia non data est, ut abolerentur peccata, sed ut abundarent: dum et ante legem peccatores ostendit, et post legem reos omnes tenuit.

Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia. Manifestum est, quia cum abundaret peccatum, superabundavit gratia: dum donum Dei venit ex promissione, et omnium peccata contexit; ut diaboli invidia nihil se profecisse doleat. Quia enim cum data esset lex ad utilitatem humanam, id egit diabolus, ut suadendo illicita, inverteret; ut quod profuturum datum erat, in contrarium proficeret, dum mandata contempta sunt, ut non utilitas ex Lege, sed judicium ad vindictam procederet: tunc justus atque misericors Deus, ut gloriam diaboli quam de triumphato homine quaesierat, exinaniret, Filium suum venturum decrevit, qui omnia peccata donaret; ut major fieret laetitia ex dono gratiae, quam fuerat luctus ex peccato. Gaudium enim doni Dei etiam his proficit, de quibus triumphare non potuit Satanas; idcirco superabundavit gratia super peccatum, quod suasit Satanas.

(Vers. 21.) Ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam per Jesum Christum Dominum nostrum. Peccatum regnavit videndo opus suum peccantibus in mortem proficere, in qua gloriabatur simili modo ut et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum; ut sicut per Adam coeptum peccatum regnavit, ita et per Christum gratia. Sic autem regnat gratia per justitiam, si accepta remissione peccatorum, justitiam sequimur; ut videns gratia fructum se habere in bonis, quos redemit, regnet in vitam aeternam, sciens nos futuros aeternos. Superabundat ergo gratia, quia peccatum ad tempus regnavit, gratia autem in aeternum. Dei enim regnum est, gratia 59 regnante, sicut diaboli regnum erat, peccato regnante. Totum tamen ad Christum refert, ut omnis gratia Dei a Christo discatur. Ad superiorem igitur sensum respondet dicens:

CAPUT VI. (Vers. 1.) Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Hoc est, numquid semper peccandum est, ut donum Dei abundet, tegens nostra peccata; ut semper remissionem peccatorum sperantes, quia Deus pius est, Christi gratiam praeferamus? Non utique. Ideo enim nostri misertus est Deus per Christum, ut de caetero non peccantes, et meritum nobis et Dei gratiam in nos regnare faciamus. Aufert enim regnum gratiae Dei, et tradit peccato, qui rursus redit ad veterem hominem, id est, ad ritum praeteritae vitae. Duabus enim ex causis misericordiam accepimus; ut et diaboli regnum excluderetur, et Dei imperium ignorantibus praedicaretur, per hoc ipsum dignitate nobis quaesita.

(Vers. 2.) Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Hoc dicit, quoniam viventes peccato, mortui eramus apud Deum; qui peccat enim, vivit peccato, sicut qui non peccat, vivit Deo. Superveniente enim gratia Dei per Christum, et nos per fidem lavacro spiritali regenerante, coepimus vivere Deo, mortui autem esse peccato, qui est diabolus; hoc est tamen mori peccato, liberari a peccato, fieri autem servum Dei. Itaque mortui jam peccato, non redeamus ad mala pristina; ne iterum vivamus peccato, et morientes Deo, amissa dignitate, poenam quam evasimus, incurramus.

(Vers. 3.) An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ejus baptizati sumus? Hoc dicit, ut sciamus baptizatos nos jam non debere peccare; quia cum baptizamur, commorimur Christo. Hoc est in morte ejus baptizari; illic enim omnia peccata nostra moriuntur, ut innovati deposita morte, resurgere videamur ad vitam renati: ut quomodo Christus mortuus peccato resurrexit, ita et nos per baptismum spem resurrectionis habeamus. Baptisma itaque mors peccati est, ut alia sequatur nativitas, quae corporis manente compagine, hominem mente innovat, sepulta omnium malorum actuum vetustate.

(Vers. 4.) Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per virtutem Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Haec dicens, etiam istud significat, quod primum est; quia Christus corpus suum a mortuis excitavit, ipse enim virtus est Dei Patris, sicut dicit: Solvite templum hoc, et ego tribus diebus excitabo illud. Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 19 et 21); et quia resurrexit in novam vitam, quae jam mori nesciat. Nova autem dicitur; quia a Christo data est, quae est disciplina christiana. Nos autem baptizati consepulti sumus Christo (Coloss. II, 12) ut de caetero hanc vitam sequamur, in qua Christus resurrexit. Baptisma itaque resurrectionis pignus est, et imago; ut jam in praeceptis Christi manentes, ad praeterita denuo non revolvamur. Qui enim moritur, jam non peccat: mors enim finis peccati est. Nam ideo per aquam celebratur, ut sicut aqua sordes corporis abluit; ita et nos per baptismum ab omni peccato spiritualiter purgatos nos et innovatos credamus; ut quod incorporale est, invisibiliter abluatur.

(Vers. 5.) Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Tunc nos feliciter dicit posse resurgere, si similitudini mortis ejus fuerimus complantati, id est, si in baptismo omnia vitia deponentes, in novam vitam translati, de caetero non peccemus: per quod simul et resurrectionis illius similes erimus; similitudo enim mortis similem praestabit resurrectionem. Quod in epistola sua Joannes apostolus memorat dicens: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2), hoc est, immortalem et gloriosum resurgere. Nec enim haec erit similitudo, ut nihil distet; quia similis erit in corporis gloria, non in divinitatis natura.

(Vers. 6 et 7.) Scientes hoc quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Multa innectit et iterat, ut baptizatos doceat jam non debere peccare: maxime ne ad idololatriam revertantur; gravissimum 60 enim crimen, et caput totius erroris est; ne perdant gratiam acceptam a Deo per Christum. Hominem ergo veterem actus praeteritos dicit; quia sicut novus homo per fidem et puram vitam dicitur, ita et vetus homo per diffidentiam et malos actus. Hos actus crucifixos dicit, id est mortuos; ut corpus destruatur peccati, quod est cuncta crimina. Omnia enim peccata simul corpus appellat, quod destrui dicit per bonam vitam, et fidem catholicam.

(Vers. 8.) Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod etiam simul vivemus cum illo (Galat. V, 24). Manifestum est hos qui carnem crucifixerunt, id est, mundum cum vitiis et concupiscentiis ejus, mori mundo, et commori Christo, aeternae quoque vitae ac salutari coimaginari; ut gloriae Christi similes effici mereantur. Caro vero, id est, corpus sic crucifigitur, si desideria ejus calcentur, quae manente in ea peccato, creantur ex praevaricatione primi hominis coepta: in carne enim diabolus crucifigitur; ipse enim est, qui fallit per carnem. Caro ergo aliquando mundus, id est, elementa, aliquando vero corpus hominis intelligitur, vel ipsa anima sequens corporea vitia.

(Vers. 9 et 10.) Scientes quod Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Securitatem aeternitatis in resurrectione Salvatoris ostendit: ad quam venire contingit, si melioris vitae fuerit aemulatio. Qui enim bene agendo vivit Deo, hic vere vivit; quia aeternam habet vitam.

(Vers. 11.) Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu Domino nostro. Sic loquitur, ut doceat non aliter mori posse peccato, et Deo vivere, quam ut in Christo sit omnis spes: quem Dominum nostrum appellat, ut nihil Legis ad salutem proficiat capessendam in futuro saeculo, quando non aliter Deo vivitur, quam per Christum.

(Vers. 12.) Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Mortale corpus est ex causa praevaricationis Adae, ex fide autem Christi fore creditur immortale. Ut autem ad promissionem hanc veniatur, non odediendum dicit peccato; ne regnet in nostro mortali corpore: regnat autem dum imperat. Si autem non regnat, non videbitur corpus hoc esse mortale, quia in spe aeternitatis est. Non propter dissolutionem dixit mortale corpus, sed propter poenam gehennae; ut ille mortalis dicatur, qui in gehennam mittendus est; quia qui peccato obediunt, mortem secundam inferni non evadunt, a qua Salvator in se credentes liberavit. Mortale ergo dicens corpus, totum hominem significavit; quia qui obediunt peccato, mortales dicuntur: Anima enim, inquit, quae peccat ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4), id est, totus homo, nemo enim sine corpore judicabitur.

(Vers. 13.) Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. Ostendit diabolum nostris nos jaculis impugnare; occasio enim datur illi per nostra peccata; ut deserente nos Deo, accepta potestate illudat et mortificet nos. Ideo membra nostra ab omni opere iniquitatis continere debemus, ut inimicus noster inermis inventus subjiciatur. Et non dixit: Exhibete corpora vestra, sed membra vestra; membris enim ministris erratur, non toto corpore.

Sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes. Mortem ignorantiam et infidelitatem cum mala vita significat; quia vita est cognoscere Deum per Christum. Quia enim nemo sine parente ortum sumit vitae, omnia autem a Deo orta sunt ad vitam per Christum; idcirco qui non cognoscit parentem omnium esse Deum per Christum, vitam habere non dicitur, hoc est, sic habetur ac si non sit: ipse enim semetipsum esse negat, dum sine parente Deo esse se putat. Itaque ignorantia et turpis vita mors est; vitia eum ista mortem acquirunt, non mortem hanc, quae communis est omnibus, sed mortem gehennae, sicut supra memoravi; ut cognitio parentis Dei, et sancta conversatio vita sit, non haec quae occasui subjacet, sed illa futuri saeculi, quae vocatur aeterna. Quamobrem, exhibete vos Deo, inquit, quem cognoscentes profecistis in salutem; ut inhonestae vitae renuntiantes, essetis ex mortuis viventes.

61 Et membra vestra arma justitiae Deo. Tanta nos modestia conversationem nostram vult gubernare, ut actus nostri justitiae Dei proficientes, non mundanae justitiae (quia mundi justitia sine fide est Christi, sine qua non vita, sed mors est) arma praebemus illi ad defendendos nos: cui cum arma per opera bona praebemus, dignos nos facimus adjuvari ab ea; quia justitia Dei indignos despicit. Ubi enim justitia Dei fuerit, ibi habitat Spiritus sanctus ad adjuvandam imbecillitatem nostram; sicut enim peccato arma praebemus, cum male agimus: ita et justitiae, cum recte versamur, membra nostra custodientes ab omni turpitudine.

(Vers. 14.) Peccatum autem vestri jam non dominabitur; non enim sub Lege estis, sed sub gratia. Si secundum praecepta quae dat, ambulemus, peccatum nobis dicit non posse dominari; iis enim dominatur, qui peccant. Non enim ita ambulantes, ut praecipit, sub Lege sumus: si vero non peccemus, non sumus sub Lege, sed sub gratia. Si autem peccemus, vertimur sub Lege, et incipiet nostri dominari peccatum; quia qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34): et necesse est ut sit sub Lege, quamdiu remissa non accipit; peccatum enim auctoritate Legis reum facit peccatorem: ac per hoc cui data remissio est, et custodit se, ne de caetero peccet, neque peccatum ei dominabitur, neque sub Lege est. Cessat enim circa eum auctoritas Legis, qui liberatus est a peccato; quos enim reos tenet lex, traditi sunt illi a peccato. Qui ergo peccatis exutus est, non potest esse sub Lege.

(Vers. 15.) Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub Lege, sed sub gratia? Absit. Quoniam Lex a Deo est, ac per hoc ne forte opponeretur, ipse sibi proposuit: Si ex Deo est Lex, inquit, cur non debemus esse sub Lege. Hoc purgat, ac docet cum Dei voluntate, qui Legis auctor est, a Christo nos liberatos de sub lege, quamvis enim recte data sit Lex (data est enim, ut et reos ostenderet apud Deum, qui peccaverunt ante Legem; et timori esset, ut de caetero non peccaretur) sed quia infimitatis suae imbecillitate genus humanum a peccatis se inhibere non potuit, factum obnoxium mortis inferni; motus Deus pietate clementiae suae, qua semper humano generi subvenit, providit per Christum, qua ratione desperatis jam daretur medela; ut remissione peccatorum accepta, eruti a Lege, quae illos habebat obnoxios, et relevati et reparati, Deo adjuvante per fidem, vitiis a quibus prius subacti fuerant, repugnarent; ideoque non peccavimus quasi Legem spernentes Dei, sed ipsius Dei quasi providentiam secuti sumus per Christum.

(Vers. 16.) Nescitis quia cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam. Nunc ne aliud profitentes, aliud faciamus, et cum Dei servi dicimur, gestis servi diaboli inveniamur; praemonet et denuntiat ejus nos servos esse, cujus et voluntatem explemus operibus; et non parum obesse Deum confiteri Dominum, et actibus diabolo famulari: nam hoc olim Deus denotat, et accusat dicens: Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13). Et Dominus ait in Evangelio: Nemo potest duobus Dominis servire (Matth. VI, 24). Et in lege dictum est: Deus non deridetur (Galat. VI, 7).

(Vers. 17, 18.) Gratias autem Deo, quod cum fuissetis servi peccati, obedistis ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis. Credentes autem in Christum, servi facti sumus justitiae. Ejus enim dicimur servi, cui obedimus. Et quia justum est obedire Christo (et ipse enim justitia est, et quae praecipit, justa sunt) idcirco dicit servos nos factos justitiae ex corde, non ex lege; ex voluntate, non ex timore: ut professio nostra animi judicio promatur. Per naturam enim inducti sumus ad fidem, non per legem, in qua forma doctrinae Dei imperio facti sumus, qui finxit naturam. In natura enim habemus, ut cognoscamus a quo, et per quem, et in quo sumus creati. Forma ergo doctrinae est, in quam tradidit nos creator naturaliter, hoc est, quod supra dixit: 62 Ipsi sibi sunt Lex (Rom. II, 14); dum vident naturae suae esse, quod credunt; ut quod Judaeis lex et prophetae praedicarunt de Christo, hoc gentiles ex corde confidant. Hinc gratias refert Domino, quia cum essemus servi peccati, obedivimus ex corde credentes in Christum; ut serviremus Deo, non per legem Moysi, sed per legem naturae.

(Vers. 19.) Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Dum infirmitatem carnis memorat, minus se significat exigere ab homine, quam dignum est circa Dei culturam. Denique subinfertur:

Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati, ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae, in sanctificationem. Ut occasionem nobis auferret timoris accedendi ad fidem, quia quasi importabilis nobis et aspera videretur, ea mensura nos Deo servire praecepit, qua prius famulabamur diabolo: cum utique propensius deberet serviri Deo quam diabolo, quippe cum hic salus, illic damnatio operetur; medicus tamen spiritalis non plus a nobis exigit, ne dum praecepta quasi gravia fugeremus, perpendentes infirmitatem nostram, maneremus in morte. Unde Dominus: Tollite, inquit, jugum meum super vos . . . . quia suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 29).

(Vers. 20 et 21.) Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Manifestum est, quia qui liber est a Deo, est servus peccati; dum peccat enim, recedit a Deo, et fit sub peccato. Quales ergo sunt fructus peccati, in quibus conversati addiscentes bonam vitam, confundimur, eo quod dudum turpiter vixerimus: et non solum hoc, quia et sententia paganorum turpis et foeda est, maxime quae in Phrygia inventa est, in qua nisi spurcus intersit, sacramentum mutum est, et torpescit religio! Ecce maculis plena libertas, et squaloribus obligata, cujus opus turpem mercedem habet: Cujus finis mors est: finem dixit exitum vitae et actuum, cui aut mors, aut vita succedit. Sed hoc loco mors duplex, a morte enim ad mortem transitur.

(Vers. 22.) Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Hoc est, si accepta remissione peccatorum, bonorum actuum aemuli fuerimus, acquiremus sanctitatem, finem vero habebimus, id est, exitum, vitam perpetuam; a morte enim hac, quam finem dixit, transibimus ad vitam, quae sine fine est.

(Vers. 23.) Nam merces peccati mors est. Quaestum peccati mortem dicit, quia per peccatum mors: ac per hoc qui de caetero abstinent se a peccatis, stipendium accipiunt vitam aeternam; quia qui non peccant, alieni sunt a morte secunda.

Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro. Sicut enim sequentes peccatum, acquirunt mortem; ita et sequentes gratiam Dei, id est, fidem Christi, quae donat peccata, habebunt vitam aeternam; ut gaudeant se ad tempus dissolvi, scientes se hanc vitam consecuturos, quae et omni taedio careat, et successionem non habeat. Quam sanctus Simeon exoptans, petiit se hinc dissolvi (Luc. II, 29); ut iret in pace, id est vita, quae nullam patitur inquietudinem. Et hoc donum a Deo per Christum nobis datum Dominum nostrum testatur; ut Deo Patri gratias per nullum alterum nisi per Filium ejus agamus.

CAPUT VII. (Vers. 1.) An ignoratis, fratres, scientibus enim legem loquor. Ut animos eorum firmet in doctrina divina, exemplo humanae legis utitur; ut iterum per terrena suadeat coelestia, sicut et a mundi creatura Deus cognoscitur; quia enim unius est totum, licet diversae sint res, ex aliqua tamen parte sibi invicem similes sunt. Sciunt ergo legem Romani; quia non sunt barbari: sed comprehenderunt naturalem justitiam partim ex se, partim ex Graecis: nam leges Romanis 63 ex Athenis perlatae sunt: sicut et Graecis ex Hebraeis. Ante Moysen enim non latebat Lex; sed ordo non erat, neque auctoritas. Non ignorantibus ergo legem dicit: Quia Lex dominatur homini, quanto tempore vivit.

Non est occultum omnem vitam hominis esse sub lege naturae, quae data est mundo: haec Lex generalis est. Nunc vero aliam proponit specialem (quamvis et ipsa generalis est, sed dum non recipitur ab omnibus, fit specialis) per quam vult probare assertionem suam; gradatim enim vult tradere veritatem. Dicit ergo:

(Vers. 2.) Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi viri. Haec lex de Evangelio est, non ex Moyse, neque ex justitia terrena. Aliquid ergo, duce natura, aliquid ex lege Moysi addiscentes, perfecti facti sunt per Evangelium Christi. Sequenti ergo exemplo apertius suadet Christianismum exutum esse a lege factorum, non ab omni lege; nec ultra jam expedire esse sub lege, ne gratiam Dei evacuet reversus sub legem; quia Dei gratia liberavit a lege hominem, ut spiritu, id est mente, serviat Deo. Sicut enim mulier, mortuo viro, liberata est a lege viri, non a lege naturae: ita et hi qui gratia Dei liberati a lege sunt, a qua tenebantur rei; ut mortua illis sit, ut Christianismo juncti non sint adulteri. Si enim lex apud illos vivit, adulteri sunt, et nihil illis proderit dici Christianos, quia obnoxii erunt ultioni. Nec enim legis erit adulter, sed Evangelii, qui mortua lege junctus Evangelio, post redit ad legem; mortua enim lex dicitur, quando quem tenebat reum, ignotum est ei, auctoritate legis cessante.

(Vers. 3.) Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri; ut non sit adultera, si juncta fuerit alteri viro. Sublati a Lege, accepta remissione peccatorum, et juncti Evangelio, non sunt adulteri Legis; quia mortua apud illos est. Si autem servantes Legem, accedere se putant ad Evangelium, rei erunt et adulteri; quia viva lege junxerunt se fidei, et erunt in utraque adulteri.

(Vers. 4.) Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis Legi per corpus Christi. Quoniam Salvator noster corpus suum diabolo crucifigere permisit, sciens pro nobis esse et contra illum; idcirco per corpus Christi salvos nos dicit factos. Mori enim legi Deo vivere est; quia Lex dominatur peccatoribus. Cui ergo dimittuntur peccata, moritur Legi, hoc est, liberari a Lege. Itaque per corpus Christi hoc consequimur beneficium; tradens enim corpus suum Salvator, mortem vicit, et peccatum damnavit. In ipso enim peccavit diabolus, cum illum innocentem occidit, qui peccatum omnino nesciret; cum enim hominem sibi peccati causa defenderet, inventus est in eo reus, in quo accusabat. Hinc factum est ut omnes credentes in Christum, eruantur a lege, sublato peccato; quia victum peccatum, quod est diabolus, per corpus Christi, non habet auctoritatem in eos, qui ad illum pertinent, a quo victus est. Dum enim non peccat et occiditur quasi reus; vicit peccatum de peccato, hoc est, diabolum proprio peccato, quod in eo admisit, damnavit: et chirographum quod peccato Adae decretum erat, delevit (Coloss. II, 14); quando ab inferis resurrexit, data hujusmodi forma credentibus sibi, ut a morte secunda teneri non possent. Ac per hoc mortui sumus Legi per corpus Christi; qui enim Legi mortuus non fuerit, reus est: et qui reus est, secundam mortem evadere non potest.

Ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Hoc dicit, quia ideo mortui sumus Legi, ut de caetero Christi simus servi solius: et hoc erit fructificare Deo. Acquiritur enim Deo, qui in gratia ejus manet, dignus resurrectione promissa.

(Vers. 5.) Cum enim essemus in carne. Cum in carne sit, est enim in corpore, negat se esse in carne; quia hic dicitur esse in carne, qui aliquid sequitur, quod lege prohibetur. Igitur in carne esse multifarie intelligitur: nam omnis incredulus in carne est, id est, carnalis; et Christianus sub lege vivens in carne est; et qui de hominibus aliquid sperat, in carne est; et qui male intelligit Christum, in carne est; et si quis Christianus luxuriosam habet vitam, in carne est. 64 Hoc tamen loco in carne esse sic intelligemus, quia ante fidem in carne eramus; sub peccato enim vivebamus, hoc est, carnales sensus sequentes, vitiis et peccatis subjacebamus. Sensus autem carnis est, non credere spiritalia, id est, sine commixtione viri virginem peperisse, et ex aqua et Spiritu sancto hominem denuo nasci, et solutam animam a copula carnis rursus in carne resurgere. De his diffidens, in carne est, hinc:

Vitia, ait, peccatorum, quae per Legem ostenduntur, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. Manifestum est quia qui non credit sub peccato agit, et captivus trahitur ad vitia admittenda; ut fructum faciat morti secundae: lucrum enim tunc facit mors, cum peccatur. In membris tamen dicit vitia operari, non in corpore, ne occasio esset male tractantibus corpus; quia in maliloquio lingua arguitur, et in furto manus corripitur, et in dissimulante aures increpantur, et ita in caeteris, quae quamvis de corde exeant, Domino in Evangelio attestante (Matth. XV, 18); membrorum tamen ministerio explentur operibus. Disputatio haec tangit Judaeos, et eos qui Christiani dicuntur, et sub Lege volunt vivere; ut discentes carnales se esse, recedant a Lege. Vitia tamen peccatorum quae dominari in carne agentibus dicit, per Legem ostendi, non per Legem fieri demonstrat; index enim peccati Lex est, non genitrix, reos faciens peccatores.

(Vers. 6.) Nunc autem soluti sumus a Lege mortis, in qua detinebamur. Soluti sumus a Lege, dum remissionem peccatorum accepimus; non enim jam habet in nos potestatem, infidis enim et peccatoribus dominatur. Lex autem mortis ideo dicta est, quia punit reos; mortificat autem peccatores: non ergo mala est, sed justa. Quamvis enim malum sit patientibus, quod infertur a Lege; sed illa non est mala, quia juste infert iram. Itaque non mala est peccatoribus, sed justa, bonis vero spiritalis est. Quis enim dubitet spiritale esse prohibere peccare? Sed quia hoc non potuit, ut salvaret hominem remittendo peccata, lex fidei data est, quae credentes liberaret a dominio Legis; ut possent reparare se ad vitam, quos Lex tenebat reos ad mortem. Ipsis enim Lex mortis est, quibus iram operatur causa peccati.

Ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Hic legem tangere putatur, quam quidem ad comparationem legis fidei inferiorem facit; non tamen inimicam judicat. Nam ideo dicit nos erutos a lege mortis, ut serviamus legi fidei, quae nobis praesidium contulit salutare, quod vetus lex non potuit; ne gratiae beneficium inanire videamur, legi veteri servientes. Lex vetus non criminis utique nomen est, sed temporis vel aetatis; senuit enim, quia cessavit. Lex autem spiritus ipsa est lex fidei; quia fides in animo est, nec operibus addiscitur, sed corde creditur: et mens ipsa intelligit naturae suae esse quod credit, nec oculis cernitur, aut manibus palpatur: et quae sperantur dona, non visibilia sunt, nec terrena, sed spiritalia. Vetus ergo lex in tabulis lapideis formata est: lex autem spiritus in tabulis cordis spiritaliter scribitur, ut sit aeterna: littera autem legis veteris aetate consumitur. Est et alia interpretatio legis spiritus; ut quia prior lex ab opere malo inhibuit, haec autem, cum nec in corde peccare debere dicit, lex spiritus vocatur; ut totum hominem faciat spiritalem.

(Vers. 7.) Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Quoniam legem mortis hanc dicit, et erutos nos ab ea gratulatur, et in illa Deo servire negat; ne iniquam hanc asserere putaretur, hoc purgat, cum dicit: Absit.

Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem. Non ergo peccatum est Lex, sed index peccati; ostendit enim et quae latebant peccata, et quia impune futura non essent apud Deum. Quo comperto, homo factus est reus; et ideo non videtur gratias agere Legi. Quis enim libenter habeat eum, qui sibi poenam imminere annuntiat? Legi autem fidei gratias agit; quia qui per legem Moysi reus factus est, per legem fidei reconciliatus est Deo: quamvis et illa justa et bona sit; ostendere etenim imminens periculum, bonum est. Sed huic magis gratias agit, per quem ereptus de periculo vivit.

65 Nam et concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret in Exodo: Non concupisces (Exod. X, 17). Non discrevit concupiscentiam hanc a peccato, sed miscuit, hoc significans, quia cum nec suspicio quidem esset istud non licere apud Deum; cognovi, inquit, esse peccatum. Sub sua persona quasi generalem agit causam. Lex itaque concupiscentiam prohibet, quae propterea quod oblectamento est, non putabatur esse peccatum. Simplex enim videbatur causa, concupiscere aliquid proximi, hoc autem Lex prodidit esse peccatum: saecularibus namque hominibus nihil tam inultum videtur et placidum, quam voluptas.

(Vers. 8.) Occasione ergo accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Omnem dicens concupiscentiam, cuncta peccata significat. Supra enim concupiscentiam juxta Legem memorat, cui nunc caetera addens vitia, omnem dixit concupiscentiam operatam in homine impulsu diaboli, quem in peccato significat; ut in contrarium fieret homini Lex, quae data erat, ut prodesset. Videns enim diabolus auxilium per Legem provisum homini, quem in conditione se tam propter peccatum Adae, quam propter ipsius habere gratulabatur, intellexit factum adversum se. Quem enim vidit factum sub Lege, pro certo habuit de suo sublatum dominio; agnoverat enim homo quomodo poenam inferni evaderet. Hinc exarsit iracundia adversus hominem, ut illi Legem inverteret; ut prohibitas admittendo, Deum rursus offenderet, et denuo in potestatem diaboli caderet. Coepit non imperare, sed subtiliter fallere; quoniam in Lege data amisit dominium diabolus, sciens hominem ad Dei judicium de caetero pertinere.

Sine Lege enim peccatum mortuum erat. Hoc duplici genere intelligendum est, ut et diabolum in peccato scias significatum, et hoc ipsum peccatum, quod vocatur peccatum. Mortuus enim dicitur fuisse diabolus; quia cessabat ab illusione hominis ante Legem, sed erat quasi quietus; securus enim erat de possessione ejus. Peccatum autem mortuum esse dixit; quia putabatur quod non imputaretur apud Deum: ideo apud hominem mortuum erat, quasi impune peccaretur. Nam non latebat peccatum, sicut supra dixi: sed ignorabatur hoc, quia Deus judicaturus est. Quod cum data Lege manifestum est revixisse peccatum. Quare revixit, nisi quia ante vixerat, et postea desidia hominum mortuum aestimatum est, cum viveret? Putabatur enim non imputari peccatum, cum imputaretur. Vivens ergo pro mortuo habebatur.

(Vers. 9.) Ego autem vivebam sine Lege aliquando. Quid est sine Lege, cum Lex semper fuerit, sicut supra memoravi; nisi quia sine timore Dei homo vivebat, securus quod non esset Deus judicaturus actus humanos.

Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. Ideo dixit revixisse peccatum, ut significaret quia ante vixerat: postea autem desidia hominum mortuum aestimatum est, cum viveret, sicut assolet falsa fama fieri peregrinis. Hoc ergo significat quod in initiis non latuerit peccatum imputari apud Deum, hoc est vixisse: sed cum consuetudo peccandi hoc oblitterasset, mortuum aestimatum est; ut crimen cum persona deficere putaretur. Cum autem data esset Lex vel reformata, revixit apud eos, apud quos mortuum aestimatum erat; coeperunt enim scire imputari peccatum.

(Vers. 10.) Ego autem mortuus sum. Mortuus est homo; quia videt se reum esse apud Deum, qui ante se putabat non futurum obnoxium ex his quae peccabat.

Et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam datum, hoc esse ad mortem. Verum est, quia Lex ad vitam data est: sed cum hominem non solum de praeterito, sed et de futuro peccantem reum fecit, facta est Lex data ad vitam, esse ad mortem: sed ut dixi, peccanti; quia obedientibus proficit ad vitam.

(Vers. 11.) Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Peccatum hoc loco diabolum intellige, qui auctor peccati est. Hic occasionem per legem invenit, quomodo crudelitatem suam de nece hominis satiaret; ut quia Lex comminata est peccatoribus, homo 66 instinctu ejus prohibita semper admittens, offenso Deo, ultionem Legis incurreret; ut ab ea quae illi profutura data erat, damnaretur. Quia enim invito illo data est Lex, exarsit invidia adversus hominem, ut eum amplius vitiosis voluptatibus macularet, ne manus ejus evaderet.

(Vers. 12.) Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Ut nihil adversae suspicionis remaneret in Lege, sic illam commendat, ut non solum justam hanc, sed et sanctam et bonam pronuntiet. Nam mandatum Legem intelligi evangelicus sermo testatur. Ait enim: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17).

(Vers. 13.) Quod ergo bonum est, mihi mors est? Absit. Vere absit; unde enim fieri potest, ut quod bonum esse probatur, mors intelligatur?

Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Diabolum dicit per bonum occasionem accepisse, ut malum operaretur homini, dum illum seducit ad mortem; quia ut ea quae ante Legem male gesta sunt, per illecebram cupidinis probarentur esse peccata, et de caetero vitarentur, data est Lex, manifestata in litteris. Tunc incensus est Satanas, per bonum utique; vidit enim provideri homini, et illicita illi suasit; ut pro vita ex Lege ei mors proveniret. Quod quidem negligentiae humanae ascribendum est, quae sic vigorem naturae suae infirmavit cupiditate peccandi, ut suggestiones adversarii reprimere non posset. Inimicus tamen, quem in peccato significat, ut appareat esse inimicus, per Legem accepit occasionem operari homini mortem. Dum enim ad illicita illum suasit, apparet esse inimicus. Quamquam et ante legem mortem homini procuraverit, excepta prima causa Adae, post Legem tamen majores ei poenas apud inferos, ubi mors secunda est, adinvenit. Minus enim criminis est ante Legem manifestatam peccasse, quam post Legem.

Ut fiat supra modum ipsum peccatum peccans per mandatum (Gen. XV, 16). Quid est, supra modum; quasi datus sit modus delinquentibus, cum peccare non liceat? Sed Dei verba sunt dicentis: Non sunt completa peccata Amorrhaeorum (Ibid.). Per quod ostendit mensuram quamdam esse delictorum, quam cum impleverint peccatores, vita digni minime judicentur; sicut et Pharao, quia istum modum impleverat, Dei virtutes et signa in illum ostensa sunt, per quae caeteri territi ad emolumenta vitae se exercerent, ut in mortuo vita discatur. Sed alius est modus, quem tractat Apostolus; ut ostendat enim plus peccatum esse sub Lege, quam fuerat ante Legem, supra hunc modum peccatorum ampliorem modum significat crevisse post Legem invidia et astutia Satanae; ut providentia Dei contraria fieret homini, cum timore Legis minime peccare debuerit. Ideo Deus ut invidiam diaboli vinceret, et providentiam suam homini ratam faceret, mutavit ordinem, mittens Salvatorem Christum qui et diabolum vinceret, et statuta Dei erga hominem firmaret.

(Vers. 14.) Scimus enim quod Lex spiritalis est. Quoniam scientibus Legem loquitur, ideo ait: Scimus quia Lex spiritalis est; nec enim se sub Lege darent, nisi agnoscerent istam esse spiritalem. Legem Moysis spiritalem vocat, quae est data in tabulis: quae quia peccare prohibet, spiritalis est; quippe cum visibilia et carnalia coli prohibeat. Haec ad commendationem Legis pertinent, ne culpa forte digna putaretur ab aliquo; quia severitatem exercuit in peccatores.

Ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Hominem autem carnalem appellat, dum peccat. Venditus sub peccato. Hoc est venditum esse sub peccato ex Adam qui prior peccavit, originem trahere, et proprio delicto subjectum fieri peccato, sicut dicit Esaias propheta: Venditi estis, inquit, peccatis vestris (Esai. L, 1): Adam enim vendidit se prior, ac per hoc omne semen ejus subjectum est peccato. Quamobrem infirmum esse hominem ad praecepta legis servanda, nisi divinis auxiliis muniatur, hinc est unde ait: Lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato, hoc est, Lex firma est et justa, et caret culpa: homo autem fragilis est, et paterno, vel proprio 67 subjugatus delicto; ut potestate sui uti non possit circa obedientiam Legis. Ideo est ad Dei misericordiam confugiendum, ut severitatem Legis effugiat, et exoneratus delictis, de caetero Deo favente, inimico resistat. Quid est enim subjectum esse peccato, nisi corpus habere vitio animae corruptum, cui se inserat peccatum, et impellat hominem quasi captivum delictis, ut faciat voluntatem ejus? Hinc Dominus inter caetera ait: Venit diabolus, et tollit quod seminatum est in cor illorum, ne salvi fiant (Luc. VIII, 12). Unde idem Apostolus in alia epistola ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12), quos satellites constat esse Satanae. Nam ante praevaricationem hominis priusquam se manciparet morti, non erat his potestas ad interiora hominis accedere, et cogitationes adversas inserere. Unde et astutia ejus factum est, ut confabulatione per serpentem hominem circumveniret (Gen. III, 1). Postquam autem circumvenit eum et subjugavit, potestatem in eum accepit, ut interiorem hominem pulsaret, copulans se menti ejus; ita ut non possit agnoscere quid suum sit in cogitatione, quid illius, nisi respiciat legem.

(Vers. 15.) Quod enim operor, non intelligo. Non intelligit quod operatur, quia videt aliud se per Legem scire, et aliud agere. Non enim quod volo, hoc ago: sed quod odi, illud facio. Subjectus peccato facit utique, quod non vult.

(Vers. 16.) Si autem quod odi, illud facio, consentio Legi. Probat Legem recte prohibere, quando invitum se hoc facere, quod lex vetat, profitetur: et naturae suae dicit esse, quod mandat Lex; quia quod extra facit, odiosum sibi dicit.

(Vers. 17.) Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod inhabitat in me peccatum. Quoniam lege videt prohiberi quod agit, et consentit non debere fieri ac per hoc aliud esse, cujus impulsu haec agi declarat, id est, peccatum. Peccatum autem ideo semper nominat, cum sciatur diabolus esse cum angelis suis; quia nisi peccasset primus homo, haec non provenirent: ac per hoc peccatum est, quod ea omnia facit.

(Vers. 18.) Scio enim quod non inhabitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. Non dicit, sicut quibusdam videtur, carnem malam: sed quod habitat in carne, non esse bonum, sed peccatum. Quomodo inhabitat in carne peccatum, cum non sit substantia, sed praevaricatio boni? Quoniam primi hominis corpus corruptum est per peccatum ut possit dissolvi: ipsa peccati corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinae sententiae datae in Adam, quod est signum diaboli, cujus instinctu peccavit. Per id ergo quod facti causa manet, inhabitare dicitur peccatum in carne, ad quam diabolus accedit, quasi ad suam legem, et manet quasi in peccato peccatum; quia caro jam peccati est, ut decipiat hominem suggestionibus malis; ne homo faciat, quod praecipit lex.

Nam velle adjacet mihi. Tam bona asserit, quae jubet Lex, ut naturaliter sibi placere dicat, et velit facere. Perficere autem bonum non invenio. Et placet ergo quod a Lege jubetur, et voluntas est faciendi: sed ut impleatur, potestas et virtus deest; quia sic pressus est potestate peccati, ut non possit ire quo vult, neque valeat contradicere; quia potestatis ejus alter est Dominus. Homo enim jam consuetudine peccandi gravatur, et facilius succumbit peccato quam legi, quam scit bona docere; ac si velit bona facere, premit illum consuetudo, adjutore inimico.

(Vers. 19.) Non enim quod volo, facio bonum: sed quod nolo malum, hoc ago. Saepe repetit, ut dilucidet. Hoc ergo est, quod supra dictum est, quia ut captivus per supradictas causas illud cogitur facere, quod vult peccatum.

(Vers. 20.) Si autem quod nolo, hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Hoc est quod jam supra memoravit, quia pressus et subjugatus peccato, non suam, sed illius perficit voluntatem. Numquid quia invitum hominem dicit peccare, immunis debet videri a crimine; quia hoc agit, quod non vult, pressus vi potestatis? Non utique; ipsius enim vitio et desidia haec coepta sunt. 68 Quia enim mancipavit se per assensum peccato, jure illius dominatur; primum enim suadet, ut victo jam dominetur. Apostolus autem ut gratiam Dei praeferat, haec exponit de quantis malis hominem liberaverit, aut quae exitia ex Adam trahit, quae vero beneficia per Christum consecutus est; ut cui nec Lex quidem subvenire potuit, demonstraret.

(Vers. 21.) Invenio igitur Legem volenti mihi facere bonum, quia inest mihi malum. Legem Moysi asserit voluntati suae dare consensum contra peccatum quod in carne habitat, quod aliud cogit facere, quam quod vult homo et Lex.

(Vers. 22.) Condelector enim Legi Dei secundum interiorem hominem. Animum his oblectari dicit, quae a Lege traduntur: hic est interior homo; quia non in animo habitat peccatum, sed in carne, quae est ex origine carnis peccati, et per traducem fit omnis caro peccati. Si enim anima de traduce esset et ipsa, et in ipsa habitaret peccatum; quia anima Adae magis peccavit, quam corpus: sed peccatum animae corrupit corpus. In carne ergo habitat peccatum quasi ad januas animae; ut non illam permittat ire quo vult. In anima autem si habitaret, numquam se cognosceret homo: nunc autem cognoscit se, et condelectatur legi Dei.

(Vers. 23.) Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem in legem peccati quae est in membris meis. Duas leges memorat ex quibus unam in membris suis videre se flagitat, id est, in exteriore homine, qui est caro vel corpus. Haec est lex adversa, haec repugnans animo, trahens illum captivum in conditionem peccati; ne ultra ingrediens inveniat assertorem. Alia est lex mentis, quae est lex Moysi, vel naturalis, quae est in animo. Haec pressa est violentia peccati, negligentia quidem sua, quia dum diligit vitia, subjicit se peccato, ut ipsa consuetudine teneretur captiva; dominatur enim homini consuetudo. Quatuor quidem leges nominat: primam legem spiritalem, quae est etiam naturalis, quae reformata est per Moysen, et posita in auctoritate, ipsa est Dei Lex: deinde legem mentis consentientem legi Dei: tertiam legem peccati, quam ex praevaricatione primi hominis in membris dicit habitare: quartam vero quae in membris videtur, dum mala suggerit, et recedit. Sed hae leges iteratae quatuor videntur, cum sint duae, id est, bona et mala. Lex enim mentis ipsa est lex spiritalis, sive Moysi, quae vocatur lex Dei: peccati vero lex eadem est quae et illa, quam in membris dicit videri, quae contradicit legi mentis nostrae.

(Vers. 24, 25.) Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Infelicem hominem dicit, quia nascitur sub peccato. Numquid non vere infelix est homo, qui in hanc haereditatem praevaricationis successit, hostem secum habens peccatum, per quod ad illum aditum habet Satanas? Gradus enim fabricavit Adam, per quos ad filios ejus exspoliator ascendit, nisi clementissimus Dominus motus misericordia gratiam suam per Christum dedisset; ut et relevatum genus humanum remissione peccatorum accepta, de caetero possit resipiscere, represso et damnato peccato. Potest enim exoneratus malis et purgatus resistere adversario, potestate recepta contra illum, dum adjuvatur a Deo. Hic quasi legem fidei tertiam inducit potiorem, quam et gratiam vocat: quae ex lege tamen spiritali originem habet; quia per hanc liberatus est homo, ut quia Moyses dedit legem, deditque et Dominus, duae dicantur: una tamen intelligatur, quantum ad sensum et providentiam pertinet. Illa enim initiatrix est salutis, haec vero consummatrix. Sed non hanc partem legis dico, quae in neomeniis est et in circumcisione et in escis; sed quae ad sacramentum Dei pertinet et disciplinam. Gratia ergo Dei per Christum liberatus est homo de corpore mortis hujus. Hanc dicit mortem, quam supra ostendit in necem hominis per peccatum inventam apud inferos, quae appellatur secunda: corpus autem mortis est cuncta peccata; multa enim unum corpus sunt, singula quasi 69 membra uno auctore inventa, ex quibus homo ereptus gratia Dei per baptismum, supradictam mortem evasit. Neque enim in carneo corpore positus, de eo ipso ereptum se diceret: sed hoc corpus dixit, quod superius per baptismum et observantiam Legis destrui significat. Nam et cum dicit: De corpore mortis, ostendit aliud corpus esse non mortis.

Igitur ego ipse mente servio legi Dei. Legem Dei cum dicit, et Moysi significat legem, et Christi. Carne autem legi peccati. Ego ipse, id est, qui liberatus sum de corpore mortis. In corpore est; quomodo liberatus est de corpore mortis, nisi quia liberatus est a cunctis malis? Remissio enim peccatorum omnia tollit peccata. Liberatus ergo de corpore mortis gratia Dei per Christum, mente vel animo servio legi Dei, carne autem legi peccati, id est, diaboli, qui per subjectam sibi carnem suggestiones malas ingerit animae. Quia ergo duplex est homo, carne conversus et animo, legi Dei mente servire se dixit; quia animus devotus est Deo, et recuperata sui potestate, repugnare potest peccato, quod per carnem operatur. Quia enim caro corrupta est, et morti subjecta, quae sic facta erat, ut societate et conjunctione animae non moreretur; recepit desideria, quorum quasi onus quoddam transfert ad animum, ut et ipse gravetur. Sed quid respuit illam? Mors gratiae Dei.

Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, sicut dictum est. Jam enim liber animus, et in consuetudinem bonam revocatus, Spiritu sancto adjuvante, malas suggestiones potest spernere; reddita est enim illi auctoritas, qua audeat resistere inimico. Qui enim jam non est obnoxius, minime poterit indagari invitus. Caro autem quia judicium non habet, neque capax est discernendi (est enim bruta natura) non potest inimico aditum claudere; ne veniens introeat, atque animo contraria suadeat, ac per hoc: Carne, ait, servio legi peccati. Cum enim unus homo carne constet et anima, ex illa parte qua sapit, Deo servit; ex altera autem qua stolidus est, legi peccati. Si autem homo in eo quod factus est, perdurasset, non esset potestas inimico ad carnem ejus accedere, et animae contraria susurrare. Ut autem totus homo minime reparatus fuisset Christi gratia ad statum pristinum, sententia obstitit data in Adam (Gen. III, 17); iniquum enim erat solvere sententiam jure depromptam. Idcirco manente sententia, providentia Dei remedium inventum est, ut redhiberetur homini salus, quam proprio vitio amiserat; ut hic sanatus crederet quia adversarius ejus devictus potentia Christi, non auderet, transpuncta sententia primae mortis, hominem sibi defendere, adunato genere Adae, ne ad primae originis redderetur facturam jam totus permanens immortalis.

CAPUT VIII. (Vers. 1, 2.) Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Verum est, quia nulla damnatio est horum, qui sunt in Christo Jesu, legi Dei sollicite servientes. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Securitatem flagitat homini per gratiam Dei, ut de suggestionibus diaboli non sit sollicitus, dummodo spernat illas; nihil enim oberunt homini apud mortem secundam; quia lex fidei, id est spiritus, liberavit hominem a morte secunda, damnato peccato: nec obest jam homini, quia carnis inest peccatum, si modo repugnet illi, memor auxilii Dei: sed et coronandus est, qui peccati in carne manentis premit consilia; magna enim solertia est domestici hostis insidias evitare. Lex ergo spiritus vitae, ipsa est lex fidei: nam et Moysis lex spiritalis est, quia prohibet peccare; non tamen vitae, quia reis mortis peccata remittere non potest, ut vivificet morituros. Haec vero quia et peccare non vult, et a morte revocat, lex spiritus vitae appellatur, non per litteram constans, sed spiritum; quia corde creditur, et spiritus est, quod creditur. Haec itaque Lex in 70 Christo Jesu, hoc est, per fidem Christi, liberat credentem a lege peccati et mortis. Lex peccati est, quam in membris dicit habitare, quae suadere nititur adversa: lex vero mortis Moysi lex est, quia mortificat peccatores. Nam et in alia epistola inter caetera dicit de auctoritate legis: Si ministratio mortis formata in lapidibus fuit in gloria (II Cor. III, 7).

Non ergo mirandum si lex spiritalis dicatur, et lex mortis; cum et Evangelium eodem modo sit. Dicit enim alio loco inter caetera: Aliis odor vitae ad vitam, aliis odor mortis ad mortem (II Cor. II, 16). Quos enim opinio virtutum, aut rerum gestarum visus aut auditus attrahebat ad fidem, his odor vitae erat Evangelium: illis autem quorum sensum inflammabat facta virtus ad contradicendum, mortis erat odor praedicatio fidei. Una ergo cum sit fides, diversitatem praestat hominibus; sicut et sol cum sit unus, ceram solvit, lutum vero stringit. Qua ergo quis mente odoratus fuerit fidem, sic et proficiet illi. Sed dicitur forte: Si eadem praestat fides quae et Lex, cur non etiam ipsa ex parte lex mortis dicatur; mortificat enim non credentes? Sed non ita est. Fides enim data est, quae justificat confugientes ad se; ut remittat eis, quos Lex tenet reos; ut agentes sub fide, liberi sint a peccato: nam sub lege agentes obnoxii sunt. Qui ergo non obediunt fidei, non occidentur a fide, sed a Lege; quia non accedentes ad fidem, rei tenetur a Lege: ideoque omnes qui malo animo odorantur verba fidei, remanent in morte.

Videamus nunc quid intersit cum dicitur lex spiritalis et lex spiritus. Hoc interest, quia idcirco dicitur lex spiritalis; quia praecepta dat, per quae non peccetur, quia qui non peccat, spiritalis vocatur; aemulus superiorum, id est, coelestium. Lex autem spiritus propterea vocatur, quia Deus, cujus fides est, spiritus est. Illic ergo verba sunt, hic res: illic quae Dei sunt, hic Deus ipse.

(Vers. 3.) Quoniam quod impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne. Haec dicit, ut baptizatos securos reddat, quia liberati sunt a peccato. Quoniam quod impossibile erat, inquit, Legis. Cui impossibile est? Nobis scilicet impossibile erat mandatum Legis implere; quia subjecti eramus peccato. Ob hoc Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Haec est similitudo carnis; quia quamvis eadem caro sit, quae et nostra; non tamen ita facta in utero est et nata, sicut et caro nostra. Est enim sanctificata in utero, et nata sine peccato, et neque ipse in illa peccavit. Ideo enim virginalis uterus electus est ad partum Dominicum, ut in sanctitate differret caro Domini a carne nostra; in causa enim similis est, non in qualitate peccati substantiae. Propterea ergo similem dixit, quia de eadem substantia carnis, non eamdem habuit nativitatem; quia peccato subjectum non fuit corpus Domini. Expiata est enim a Spiritu sancto caro Domini, ut in tali corpore nasceretur, quale fuit Adae ante peccatum; sola tamen sententia data in Adam.

Misso ergo Deus Christo, De peccato damnavit peccatum, hoc est, peccatum peccato proprio damnavit. Christus enim cum a peccato crucifigitur, qui est Satanas, peccavit peccatum in carne corporis Salvatoris: quo facto damnavit Deus peccatum in carne, ibi utique ubi peccavit, sicut et in alia epistola ait: Detriumphans illos in ipso (Coloss. II, 15); id est, in Christo. Nam solet dici de quocumque damnato: In qua causa damnatus est? Respondetur, ut puta, in homicidio. Ita et peccatum in carne damnatum est, hoc est, in peccato, quod admisit in carne. Hoc itaque peccato reus factus Satanas, amisit dominium retentarum animarum, ut jam signatos signo crucis, in qua victus est, in secunda morte tenere non audeat. Quamobrem ad securitatem nostram haec tractat Apostolus.

(Vers. 4.) Ut justificatio Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Ideo damnatum dicit peccatum, ut impleretur in nobis justificatio legis 71 datae a Moyse; sublati enim de conditione Legis, facti sumus amici ejusdem, justificati enim amici Legis sunt. Quomodo autem impletur in nobis justificatio, nisi cum datur remissio omnium peccatorum; ut sublatis peccatis, justificatus appareat, mente serviens legi Dei? Hoc est non secundum earnem ambulare, sed secundum spiritum; ut devotio animi, qui est spiritus, non consentiat desiderio peccati; quia per carnem seminat concupiscentias animae, quod inest peccatum. Si enim damnatum est peccatum a Salvatore, quomodo inest? Damnatum est a Salvatore, et triplici genere damnatum. Primo enim in loco damnavit peccatum, dum non peccavit, dissentiens a peccato. Deinde in cruce peccatum, quia peccavit, damnatum dicitur. Unde sublata est illi auctoritas quasi peccati, qua detinebat homines in inferno propter delictum Adae; ut de caetero in quibus signum crucis est, detinere non audeat. Tertio damnavit peccatum, dum irrita fecit delicta, remissione peccatorum concessa. Cum enim peccator causa admissi peccati damnandus esset, ignoscens autem ei damnavit in eo peccatum. Itaque si et nos Salvatoris exemplo non peccemus, damnamus peccatum.

(Vers. 5.) Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt. Hoc dicit, quia qui suggestioni, quae efficitur per carnem, obtemperat; quae carnis sunt, sapit. Hoc enim illi suave videtur, quod sequitur, contra fas appetens usum et sententiam erroris carnis; in carne enim mundanus error signatur quacumque ex parte.

Qui vero secundum spiritum, ea quae sunt spiritus, sentiunt. Manifestum est, quia qui se a carnis desideriis continet, juxta legem mentis vivit; hoc enim illi utile videtur sapere, quod conveniat Legi.

(Vers. 6.) Nam prudentia carnis mors est. Pruentia carnis peccatum est, quod generat mortem. Prudentia enim ideo dicitur, cum res stulta sit; quia saecularibus hominibus errores ex visibilibus concepti sive in sensu sive in actu contra legem Dei, prudentia videntur: maxime quia omnis industria et astutia illorum in eo est, ut peccent. Sapere enim sibi videntur, si istud diligentius curent; cum nihil stultius sit, quam peccare. Est et alia prudentia carnis, quae mundanis rationibus inflata, negat aliquid fieri, ut mundi careat ratione. Unde deridet Virginis partum, carnis resurrectionem.

Prudentia autem spiritus vita et pax. Vere haec est sapientia, quae vitam acquirit et pacem; sequens enim spiritalia, contemptis illecebris vitae praesentis, aeternam habebit vitam cum pace, id est, sine inquietudine; ubi perturbatio et poena non est.

(Vers. 7.) Quoniam sapientia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. Non carnem dixit inimicam, sed sapientiam carnis; id est, non substantiam, sed aut malos actus, aut cogitationem, sive asseverationem, quae nascitur de errore. Sapientia ergo carnis est primo in loco astrorum ab hominibus inventa disputatio, deinde visibilium oblectatio. Haec inimica Deo sunt; quia elementorum Dominum, et opificem mundi his coaequant, quae fecit, astruentes nihil posse fieri, praeter quam mundi continet ratio. Quamobrem negant Deum fecisse, ut Virgo pareret, aut mortuorum corpora resurgerent; quia stultum est, inquiunt, ut Deus fecerit ultra, quam sapit homo. O prudentes mundi, qui putant Deum non debere aliter facere, quam facit ab eo condita creatura; ut ipse similis creaturis putetur! Sic caecati sunt, ne videant qualem contumeliam Deo faciunt. Opus enim quod in laudem suam praedicandam facere dignatus est, isti vituperantes, 72 incredulum et stultum asserunt: ac per hoc Dei legi subjecta esse non potest ista carnis prudentia; ad hoc enim studium suum exacuunt, ut Dei gestis repugnent.

(Vers. 8, 9.) Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Sapientes mundi in carne sunt, quia mundi sapientiae student, per quam Dei legi repugnent. Quidquid enim contra legem Dei est, carnale est; quia ex mundo est; totus enim mundus caro est: omne enim visibile carni deputatur; cognata enim sunt carnis, immo elementa carnis. Ideoque qui mundanis rebus obtemperat, in carne est.

Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. In carne positi, dicuntur non esse in carne, si assentientes Joanni apostolo, mundana non diligant; sententia enim hominis suam quasi fingit naturam; ut hoc appelletur, quod sentit.

Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Hoc ideo ambigue dicit, quia in Legem inducti, non adhuc perfectae erant fidei: sed spem in eis videbat perfectionis. Unde aliquando quasi perfectis loquitur, aliquando quasi perfecturis, hoc est, aliquando laudat, aliquando commonet; ut si secundum supra memorata versentur juxta legem naturae, in spiritu esse dicantur; quia Spiritus Dei in eo habitare non potest, qui carnalia sequitur.

Si quis autem Spiritum Christi non habet. hic non est ejus. Quem superius Spiritum Dei dixit, nunc Spiritum dicit Christi, propterea quia omnia Patris, Filii sunt. Hoc ergo dicit, quia qui supradictis erroribus subjectus est, ad Christum non pertinet; Spiritum enim ejus non habet, quem ut filius Dei esset, acceperat. Duabus enim ex causis deserit hominem Spiritus sanctus; cum aut sensum carnis habet, aut gesta. Itaque per haec quae monet, ad bonam conversationem hortatur; quamvis enim bonitate Dei erigantur homines, onerantur tamen filii Dei vocati, nisi sic vixerint, ne indigni concesso nomine videantur.

(Vers. 10.) Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vera vita propter justificationem. Peccati causa corpus mortuum asserit eorum, quos deserit Spiritus sanctus, nec ad istum, id est, Spiritum, necis eorum passionem pervenire. Spiritus enim Dei nescit peccare; ad justificationem enim datur, ut adjutorio suo justificet. Ergo quia peccare nescit, vita est; mori enim non potest, quia per peccatum mors: ac per hoc sibi peccator oberit, non Spiritui, quem accepit. Nec enim Spiritus erit in causa, qui vult justificare. Signum enim justificationis hoc est in homine, ut per id quod inhabitat in eo, justificatus appareat esse filius Dei; non enim in ficto homine, neque in corpore subdito peccatis potest habitare Spiritus sanctus, sicut dicit Salomon (Sap. I, 4): si quis autem denuo carnaliter vivat, desertus ab Spiritu sancto, in injustitia sua morietur. Corpus autem dicens, totum hominem significat mortuum peccati causa, sicut et a propheta sub vocabulo animae totus homo significatur, quasi a parte totum; ait enim: Anima quae peccat, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Numquid sine corpore? Hic corpus pro toto homine posuit, ille animam. Et alius propheta carnem dicendo totum hominem significavit; ait enim: Videbit omnis caro salutare Dei (Esai. XL, 5). Et quoniam baptizato datur Spiritus sanctus, etiam ipsius esse spiritus dicitur. Idcirco caetera hominis ad comparationem ejus corpus appellavit, propterea quod anima, dum peccat, caro dicatur; hoc enim vocatur, quod sequitur, sicut saepe jam dixi. Simili modo et Dominus cum in passione sua divinitatem suam minime formidare vellet intelligi, sed hominis esse moestitiam, ait: Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma (Matth. XXVI, 41); ut in spiritu Deum, in carne vero hominem significaret.

73 (Vers. 11.) Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ipsum sensum eadem tractat ratione; corpora enim dixit, per quae homines significat. Et quia supra dixit propter peccatum corpus mori morte secunda, hic iterum propter bonam vitam mortalia corpora vivificari promisit, id est, totum hominem.

(Vers. 12.) Igitur, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Rectum et manifestum est, non nos adinventioni Adae, qui carnaliter egit, obsecundare debere, qui prior peccans mortem nobis haereditatis titulo dereliquit: sed legi Christi servire nos debere, qui nos spiritali ratione a morte supradicta redemit; huic enim debitores sumus, qui nos carnalibus vitiis sordidatos per lavacrum Spiritus ablutos justificavit, et filios Dei fecit. Prius enim in carne positi, exemplo Adae vivebamus subjecti peccatis: nunc vero liberati, reddere debemus obsequium Redemptori. Quod quidem obsequium non illi utique proficit, qui nullius eget: sed nobis vitam acquirit aeternam; sic enim diligit nos, ut sibi imputet, quod proficit nobis.

(Vers. 13.) Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Nihil verius, quia si secundum Adam vixerimus, moriemur; Adam enim praevaricans vendidit se peccato carni deputatus. Omne enim peccatum, caro est; propter quod enim deforis vitia et delicta nascuntur ex sensibus, id est, de auditu, visu, tactu, odoratu, vel gustu, carni deputantur. Omnis enim cogitatio foras respiciens, incurrit delictum; nam et primi hominis deforis peccatum natum est. Secundum carnem ergo vivere, mors est; omnis enim actus carnis extra Legem est.

Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Corpus vult lege animae gubernari; unde ostendit quia si duce sancto Spiritu, actus et consilia carnis, quae hujus mundi instigantibus postestatibus concinnantur, fuerint repressa, ne agendi accipiant potestatem, vitam praestari. Mortificari enim dicuntur, si cessent: non sunt enim, si cessant; quia peccatum non est, si non fiat.

(Vers. 14.) Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Hos dicit Spiritu Dei agi, in quorum actibus consilia principum et potestatum hujus mundi non videntur: in quorum enim videntur, non sunt filii Dei, sed diaboli; quia qui de Deo natus est, non peccat, dicit Joannes apostolus (I Joan. III, 9). Hoc est enim quod probat Dei filios et diaboli. Unde Dominus ad Judaeos quod male agerent, et parricidium cogitarent, ait: Vos de patre diabolo estis (Joan. VIII, 44).

(Vers. 15.) Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Hoc dicit, quia accepto Spiritu sancto, a timore malorum actuum exuti sumus; ut de caetero nihil tale agamus, unde iterum timeamus. Ante enim sub timore eramus, quia Lege data, omnes rei sunt constituti. Spiritum ergo timoris Legem dixit; quia homines peccati causa in timore constituit. Lex autem fidei, quae in spiritu adoptionis significatur, Lex securitatis est; quia a timore nos eruit dum donat peccata, ac per hos securos nos fecit: ac dicitur spiritus non timoris secundum hunc modum.

Sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, pater. Gratia Dei a timore liberati, accepimus spiritum adoptionis filiorum; ut considerantes quid eramus, et quid dono Dei sumus adepti, magna cum diligentia vitam nostram ordinemus; ne nomen Dei Patris in nobis injuriam patiatur, et ea omnia quae evasimus, veluti ingrati incurramus. Talem enim gratiam consecuti sumus, ut audeamus dicere Deo: Abba, id est, pater! ideoque commonet, ne accepta fiducia in temeritatem vertatur; si enim huic voci, qua dicimus: Abba, pater, dissimilem vitam exhibeamus, injuriam Deo facimus, vocantes eum patrem. Idcirco enim bonitate sua hoc nobis indulsit, quod super naturam nostram est; ut quod substantia indigni sumus, operibus mereamur.

(Vers. 16.) Ipse Spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Bene agentibus nobis, et per hoc ipsum manente in nobis Spiritu sancto, huic voci et animo nostro, 74 quo clamamus in oratione: Abba, id est, pater, Spiritus Dei testimonium dat, dum manet in nobis, quoniam non temere dicimus, Abba, pater. Dignam enim vitam huic voci exhibeamus; et hoc est testimonium filiorum, si in eos per Spiritum videatur signum paternum.

(Vers. 17.) Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Cum Deus pater nullo modo mortuus possit dici, Christus autem ejus filius mortuus dicatur causa incarnationis, quid est ut is qui mortuus est, semper viventis haeres esse dicatur; cum haeredes utique non nisi mortuorum sint? Sed haec causa humanitatis, non divinitatis est. Nam apud Deum quae apud nos haereditas dicitur, donum est patris in filios obedientes transfusum; ut vivus viventis haeres sit merito proprio, non necessitate defuncti. Unde et Dominus in Evangelio non magis humana quam divina ratione vivam viventibus substantiam suam partitum esse, licet in parabola significavit (Luc. XV, 12); nec enim parabola absurda ratione componitur. Ut ergo promptos nos ad obediendum Deo Patri faceret, hac spe exhortatur dicens Dei nos futuros haeredes, cohaeredes autem Christi; ut quia spes magna praemii est, tanto magis in Dei rebus propensiores essemus, postponentes curam mundanorum. Quid sit autem cohaeredem esse Filii Dei, ab apostolo Joanne docemur; inter caetera enim ait: Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2).

Si tamen compatiamur, ut et simul glorificemur. Quomodo cohaeredes Christi fieri possumus declarat, dicens: Si tamen compatiamur, ut et simul glorificemur. Videamus ergo quid sit compati. Compati est persecutiones tolerare propter spem futurorum, carnemque crucifigere cum vitiis et concupiscentiis, hoc est, voluptates et pompas saeculi spernere. Cum enim haec omnia mortua fuerint apud hominem, crucifigit mundum, futuri saeculi vitam credens, in qua se sperat cohaeredem Christi futurum.

(Vers. 18.) Existimo ergo quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Exhortatio haec ad superiora pertinet, per quam ostendit parva esse, quae hic possunt a perfidis irrogari, ad comparationem decreti muneris in futuro saeculo. Propterea nos jubet ad omnia exitia paratos esse debere, quia magna pro his repromissa sunt praemia; ut in tribulatione consoletur se animus, et spe crescat. Nam et quosdam, immo multos scimus pro praesentibus lucris, ad modicum utique profuturis, quam asperos et duros subire labores, et ad quae tendunt aliquando, quia ipsa vita fragilis est et incerta, pervenire non possunt. Nautae pro quibus commodis tantis se procellis et tempestatibus credunt; cum sciant in his magis mortem ante oculos esse, quam vitam? Et milites spe praesentis praemii, cum incerta victoria sit, in gladios insurgere non dubitant. Quanto ergo magis pro Christo patiendum est, cujus etiam protelata sunt nobis beneficia: qui pro parvis magnifica, pro terrenis coelestia, et pro temporalibus perpetua praemia cum gloria pollicetur! Pro Christo dicimur pati, cum nobis non illi proficiat, quod patimur: sed quia ille occasionem quaerit remunerandi nos, hoc praecipit; ut bonus enim vel profusus largitor causam quaerit, quomodo donet aut indignis, aut verecundis. Denique ut ipsa exitia tolerari possint, ipse suggerit vires.

(Vers. 19.) Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Quoniam praesentis temporis passiones indignas dixit ad superventuram gloriam, subjecit quod creatura hoc exspectat, ut compleatur numerus filiorum Dei, destinatus ad vitam; ut tunc demum etiam ipsa creatura possit liberari a servitute corruptionis, et cessare a vitio.

(Vers. 20.) Vanitati enim creatura subjecta est non voluntaria. In Domini et creatoris potestate posita creatura, non utique sponte subjecta est vanitati; non enim proderit sibi quod subjecta est, sed nobis. Quid est ergo in quo vanitati subjecta est, nisi quia quae generat, caduca sunt? Operatur enim, ut fructus faciat corruptibiles: corruptio ergo ipsa vanitas est; omnia enim quae nascuntur in mundo, infirma, caduca et corruptibilia, ac per hoc vana sunt. Vana sunt enim, quia statum suum tenere non possunt: nam cuncta deformata per fluxum semper in se redeunt confusa in naturam. 75 Hoc dicit de his et Salomon, quia omnia haec vanitas (Eccles. I, 2). Nec discordat ab his David, dicens: Verumtamen vanitas omnis homo vivens (Ps. XXXVIII, 6). Manducare enim et bibere, et res mundi curare, nonne vanitas est? Et prodest tamen ipsa vanitas; proficit enim hominibus natis in mundo, ut per haec in corporibus exercitati, discant mysterium Creatoris. Ad comparationem enim aeternorum vana sunt; nam in suo bona sunt, quippe cum sint necessaria.

(Vers. 21.) Sed propter eum qui subjecit illam in spe. Quae spes sit, statim subjecit, dicens: Quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptelae in libertatem gloriae filiorum Dei. Quoniam contradicere non potest creatura conditori suo, ejus causa subjecta est non sine spe. Habet enim in labore posita hoc solatium, quoniam habebit requiem, cum crediderint omnes, quos scit Deus credituros; quorum etiam causa subjecit.

(Vers. 22.) Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Parturire dolere est. Ipse sensus est, quia omnis creatura per quotidianum laborem ingemiscit et dolet usque modo. Usque modo tamdiu significat, quamdiu legitur. Ipsa enim elementa cum sollicitudine operas suas exhibent; quia et sol et luna non sine labore statuta sibi implent spatia, et spiritus animalium magno gemitu artatur ad exhibenda servitia; nam videmus illa gementia cogi invita ad laborem. Haec ergo omnia exspectant requiem, ut a servili opere liberentur. Si autem haec esset servitus, quae ad Deum proficeret promerendum, gauderet, non doleret creatura: sed quia nostri causa subjecta est servituti corruptionis, dolet. Videt enim quotidie opera sua interire; quotidie enim oritur et occidit opus ejus. Recte ergo dolet, cujus operatio non ad aeternitatem pertinet, sed ad corruptionem. Quantum ergo datur intelligi, satis de nostra salute sollicita sunt, scientes ad liberationem suam proficere maturius, si modo nos citius agnoscamus auctorem. Haec itaque scientes, omni cura diligentiaque dignos nos praebeamus, aliis quoque ut exemplo simus, non nostra solum miseratione commoti, sed et ejus causa quae diebus ac noctibus injurias patiens ingemiscit; solemus enim in alienis causis propensius vigilare.

(Vers. 23.) Non solum autem illa, sed et nos qui receptaculum Spiritus habemus, nos ipsi intra nosmet ipsos ingemiscimus, exspectantes redemptionem corporis nostri. Post creaturam mundanam adjecit etiam nos hoc exspectare, et ingemiscere ad Deum, ut hinc liberemur cuncti destinati ad vitam; quia christianis mundus hic pelagus est. Sicut enim mare adversis excitatur procellis, insilit, et tempestatem navigantibus facit; ita et saeculum perfidorum conspiratione commotum, perturbat fidelium mentes: et tanta diversitate hoc agit inimicus, ut quid prius evitandum sit, ignoretur. Si enim potestas desinit esse adversum nos, privatorum mentes exagitat: si et hi compescantur, per domesticos conflat incendium; et si hoc positum fuerit, arte sua inter ipsos germanos facit discordiam; ut quatuor angulis pulsata domus, ex aliqua parte faciat ruinam. Propter quod uno consilio fugiendum est hinc christianis; exemplum enim debent sequi sancti Simeonis, qui sciens bellum hic geri contra perfidiam, in pace dimitti se postulavit (Luc. II, 29). Hoc est quod singuli orantes pro omnibus oramus, ut veniat regnum Dei (Matth. VI, 10); tunc enim erit liberatio corporis nostri, id est, omnium christianorum: in corpore enim omnes significavit, quia sumus alter alterius membra. Apostolus quidem quasi vir divinus bene sentit de nobis, dicens quia ingemiscimus, ut hinc liberemur, sicut et ingemiscebat Simeon: sed video oblectatione mundi nos teneri. Igitur per haec quae supra dicta sunt, ostendit quam vim creatura patiatur nostri causa; cum quando nos quibus obsequium ejus proficit, quique Dei Spiritum adjutorem habemus, ingemiscimus, ut hinc liberemur, ut promissa consequamur praemia. Quanto magis ergo creatura ingemiscit, quae neque adjutorem habet Spiritum sanctum, neque in sua causa laborat: addito hoc, quod ea quae labore suo generat, ut alimentis servorum Dei proficiant, contra fas videt idolis immolari! Unde plus dolet, et optat citius liberari, 76 sciens hoc ad injuriam proficere Creatoris.

(Vers. 24.) Spe enim salvati sumus. Hoc dicit, quia sperando quod promisit Deus in Christo, nobis meritum fecimus, ut liberemur. Ergo in spe liberati sumus; quia non aliud futurum est, quam credimus.

Spes autem quae videtur, non est spes. Manifestum est non esse spem quae videtur, sed quod non videtur: ac per hoc credentes praemiis afficiendi sunt; quia quae non vident, sperant.

(Vers. 25.) Nam quod videt quis, quid sperat? Sed si quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Dubium non est ea sperari, quae non videntur; exspectantur enim futura. Haec exspectatio patientia est, quae multum meretur a Deo; ut de die in diem exspectans cupiat venire regnum Dei, et non dubitet, quia tardat.

(Vers. 26.) Similiter autem et spiritus adjuvat infirmitatem nostrae orationis. Quoniam superius ingemiscere nos, et precari liberationem memoravit, et in dolore positi, aut quae longe futura dicta sunt, mox fieri volumus, aut cito tolli, per quae ad meritum perveniamus; et videmur imbecilla oratione precari, dum illi denegatur effectus. Infirma est enim, qui contra rationem postulat: ac per hoc infirmitatem hanc a sancto Spiritu dato nobis adjuvari ostendit. Adjuvat autem, quia quae aut ante petuntur, quam peti debeant, aut sunt contraria, non sinit fieri.

Nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Infirmitatem orationis nostrae ignorantiam significare declaravit; fallimur enim putantes prodesse quae poscimus, cum non prosint. Denique eidem Apostolo tertio deprecanti, ut tentationes ab eo cessarent, quia crebrae erant, dictum a Domino est: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9), id est, sic meritum quis collocat, dum in tribulationibus patiens invenitur. Didicit ergo contra se esse quod petebat. Est et aliquando superba et stulta petitio, sicut fuit duorum apostolorum Jacobi et Joannis, quibus incongrua et immensa petentibus dictum est: Nescitis quid petatis (Matth. XX, 22).

Sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Non humanis eloquiis postulare pro nobis dicitur Spiritus Domini, sed more naturae suae. Cum enim quod de Deo est, Deo loquitur; eo more loquatur necesse est, quo ille loquitur, de quo est. Nemo enim cum cive suo alia lingua loquitur. Superfundit enim se precibus nostris Spiritus datus nobis; ut imperitiam, et improvidentiam nostram motu suo operiat; et illa nobis a Deo petat, quae prosint nobis.

(Vers. 27.) Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Manifestum est quia Deo, cui nihil tacitum est et occultum, nota est precatio omnium spirituum; quanto magis Spiritus sancti, qui ejusdem utique substantiae est, et loquitur non impulsu aeris, neque ut angeli, aut sicut caetera ex creaturis, sed sicut competit ejus divinitati! Deo ergo loquitur, cum nobis tacere videtur; quia et videt, cum non videatur, et haec petit, quae scit Deo placere, et nobis prodesse. Tunc sane pro nobis interponit se idem Spiritus, cum scit nos per ignorantiam, non per jactantiam contraria postulare.

(Vers. 28.) Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. Hoc dicit, quia diligentes Deum etsi imperite precati fuerint, non illis oberit; quia propositum cordis illorum sciens Deus et ignaviam, non illis imputat, quae adversa postulant; sed ea annuit, quae danda sunt Deum amantibus. Unde et Dominus ait: Scit autem, inquit, Pater vester quid vobis opus sit, antequam petatis ab eo (Matth. VI, 32). Ili ergo secundum propositum vocantur, quos credentes praescivit Deus futuros sibi idoneos; ut antequam crederent, scirentur.

(Vers. 29.) Nam quos praescivit. Istos quos praescivit futuros sibi devotos, ipsos elegit ad promissa praemia capessenda; ut hi qui credere videntur, et non permanent in fide coepta, a Deo electi negentur; quia quos Deus elegit, apud se permanent. Est enim qui ad tempus eligitur, sicut Saul et Judas; non de praescientia, sed de praesenti justitia.

Conformes fieri imaginis Filii sui. Hoc dicit quia ideo 77 praedestinantur in futurum saeculum, ut similes fiant Filio Dei, quod jam supra memoravi.

Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Recte primogenitus, qui ante omnem creaturam non factus, sed natus est: ad cujus exemplum Deus homines in filios sibi adoptare dignatus est. Est et primogenitus in regeneratione Christus. Est et primogenitus ex mortuis cujus natura ignoratur. Et primogenitus post victoriam ascendens in coelos. Primogenitus igitur in omnibus frater noster dicitur; quia homo dignatus est nasci: Dominus vero est; quia Deus noster est, sicut dicit propheta Hieremias: Hic est Deus noster, nec reputatur alius absque eo (Baruc. III, 36).

(Vers. 30.) Quos autem praedestinavit, illos et vocavit. Vocare est cogitantem de fide adjuvare, aut compungere eum, quem sciat audire. Et quos vocavit, ipsos et justificavit: quos autem justificavit, hos et magnificavit. Hoc dicit quod supra, quia quos praescivit Deus aptos sibi, hi credentes permanent, quia aliter fieri non potest, nisi quos praescivit Deus, ipsos et justificavit: ac per hoc et magnificavit illos, ut similes fiant Filio Dei. De caeteris quos non praescivit Deus, non est illi cura in hac gratia, quia non praescivit illos futuros idoneos. At si credant, aut eligantur ad tempus; quia videntur boni, ne justitia contempta videatur, non permanent ut magnificentur, sicut et Judas Iscariotes, aut illi septuaginta duo, qui electi, post scandalum passi recesserunt a Salvatore (Joan. VI, 71).

(Vers. 31.) Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Manifestum est, quia Deo nobis testimonium perhibente, quis est qui audeat accusare nos, quando ipse qui judex est, ante praescivit nos, et idoneos judicavit?

(Vers. 32.) Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Sic securos nos debere esse fidei causa hortatur; ut Deum, quasi praescium, antequam ex impiis fideles essemus, Filium suum pro nobis morti tradidisse ostendat.

Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Deum olim decrevisse dicit remunerandos credentes in Christum. Si enim quod majus et praecipuum est, praestitit nobis, ut Filium suum verum et charissimum traderet propter nos adhuc impios; quare non quod minus est facturus credatur pro nobis credentibus sibi? Jam enim parata sunt credentibus praemia; minus est enim nobis omnia cum illo donare, quam illum nostri causa morti tradere.

(Vers. 33.) Quis accusabit adversus electos Dei? Neminem audere nec posse judicium et praescientiam Dei in nobis retractare apertum est. Quis est enim qui possit haec, quae Deus probat, improbare; cum nemo aequalis sit Deo?

Deus qui justificat (Esai. L, 8). Hoc in Esaia propheta est, quod hic quasi suum ponit; quia nemo est alius qui, quod probat Deus, arguat. Aut ne forte ipse nos Deus accuset: sed non potest quod justificat, accusare.

(Vers. 34.) Et quis erit, qui condemnet? Christus qui mortuus est, immo qui et resurrexit, et est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Deum, quia nos justificat, accusare nos negat: Christum autem damnare nos non posse; quia eo affectu diligit nos, ut moreretur pro nobis, et resurgens, semper causas nostras agat apud Patrem. Cujus postulatio contemni non potest; quia in dextera Dei est, hoc est, in honore quod Deus est; ut de Deo Patre securi, et Christo Filio ejus qui judicaturus est, in fide ejus laetemur. Hinc est illud, quod dicit Petro apostolo: Ecce exspostulavit Satanas, ut vos ventilet sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 31, 32). Hoc ergo modo interpellat pro nobis Salvator; sciens enim impudentiam et altitudinem adversarii nostri, cum se commovet adversum nos, si non ei assentiamus, Salvator interpellat pro nobis; ne aliquid violenter praesumat circa nos, ut arceatur insolentia ejus. Hac causa tamen dicitur Filius interpellare, cum ipse agat totum, et aequalis sit Deo Patri; et quia unus dicitur Deus, ne Pater et Filius singularis, vel unio putaretur, ad personarum 78 distinctionem sic loquitur Scriptura; ut et Filium non disparem tradat: et Patrem, quia Pater est, et quia ab ipso sunt omnia, praeferat.

(Vers. 35.) Quis nos separabit a charitate Christi? Hoc est, quis nos avertere poterit a dilectione Christi, qui nobis tam magna et innumera praestitit beneficia? Tribulatio? Sed non facit, quia dilectionem firmi christiani nulla vincunt tormenta. Amantis enim plus incitatur charitas, si eum cujus sensit beneficia, prohibeatur amare; dum enim putant se in merita ejus seminare, suscitant memorata beneficia.

(Vers. 36, 37.) An angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius (sicut scriptum est, quia propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus velut oves occisionis)? Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Hoc scriptum est in psalmo quadragesimo tertio. Manifestum est ergo haec omnia, quae enumerat, exitia, tribulationes, pressuras, et mortem, non posse conferri vel comparari charitati Christi, quam seminavit in nobis. Multo enim majora ejus beneficia habemus, quam haec sunt omnia, quae videntur adversa. Si enim morimur pro illo, quod gravius videtur in his, et ille mortuus est pro nobis: sed ille ut prodesset nobis; nostra autem mors non illi proficit, sed nobis. Temporalem enim vitam perdimus, ut nobis rependatur aeterna. Et quid mirum si servi moriantur pro bono Domino; quando Dominus mortuus est pro servis, et malis? Vincunt ergo beneficia, et exhortantur animum ad perseverandum propter eum, qui dilexit nos.

(Vers. 38, 39.) Confido enim quia neque mors. Confidentia haec de sponsione Christi est, qua promisit in tribulatione adjuvare sibi dicatam fidem. Neque vita, neque angelus, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque praesentia, neque futura, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Haec sunt omnia, quae ad abductionem nostram a diabolo inferuntur, quae idcirco memorat, ut muniat nos; ut si advenerint, confidentes de spe, et auxiliis Christi, armati fide adversus haec repugnemus. Quid enim si mors illata fuerit, nonne lucrum est maximum occasionem invenire, qua citius eatur in regnum promissum? Neque si praesens vita promissa nobis fuerit dignitate munita, debet nos avertere ab spe beneficii Christi, quem scimus, quia non solum in futuro, sed et in praesenti proderit nobis. Nec quidem si se angelus nobis ostendat ad seducendos nos, subornatus fallaciis patris sui diaboli, praevalere debebit adversum nos; cum sciamus Christo, ut magni consilii Angelo, nihil praeponendum (Esai. IX, 6). Neque si virtus ab aliquo facta fuerit, sicut dicitur facta a Simone mago, qui dicitur in aere sursum, ut populum Christi scandalizaret, volasse, fidem nostram debebit minuere, scientium Salvatorem nube famulante susceptum ascendisse supra omnes coelos (Act. I, 9). Neque si in altitudinem se nobis ostendat, de qua dicit Joannes apostolus: An ignoratis altitudinem Satanae (Apoc. II, 24)? a devotione nos Domini Jesu debebit auferre, quem scimus descendisse de coelo, ut terrena spiritalibus sociaret. Neque si per phantasiam, qua seducere meditatur, profundum nobis ostendat horrore mirandum, qua territi forte succumbamus illi: nec sic dignum est, ut Christo fidem frangamus, quem scimus nostri causa in profundum terrae descendisse et morte pressa genus humanum liberasse. Neque si futura nobis spondeat, quae promisit Evae (Gen. III, 4), assensum dabimus illi, discreti a Christo, quem virtute et natura Deum credimus et scimus. Nec si arte et subtilitate astutiae suae aliam creaturam fingat ad horam, sicut finxerunt Jamnes et Mambres coram Pharaone; inconveniens est, ut per haec a Deo creatore vero nos revocet, quem non ignoramus per Christum Filium suum creaturam condidisse in aeternum existentem (II Tim. III, 8). Quibusdam videtur aliam creaturam dixisse de idolis; sed non est verum, quia hanc debuit significare, quam sub admiratione seductionis videtur fingere Satanas. Nam quis seducatur fidelium ad haec, a quibus recessit manifestato errore? 79 Sed haec meditatur et fingit, per quae etiam electos possit seducere. Nulla ergo sunt, quae nos possint a charitate Dei separare, quae est in Christo Jesu: Deus enim charitatem suam in Christo nobis ostendit, dum tradit illum pro nobis.

CAPUT IX. (Vers. 1-3.) Veritatem dico in Christo Jesu, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo; optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae. Quoniam superius contra Judaeos loqui videtur, qui ex Lege justificari se putant: nunc ut votum suum et affectum circa eos ostendat; teste conscientia sua, in Christo Jesu et in Spiritu sancto dicit se loqui, ut non velut inimico illorum fides haberi non possit. Ideo Christum et Spiritum sanctum, quos nihil latet, testes dat: et quorum testimonium reprobari non potest, qui sic perhibent testimonium Apostolo, dum commendant eum virtute signorum, quae faciebant per illum. Quia enim tam magnum praesidium est Christi, et praecipuam charitatem erga genus humanum ostendit, et dignatione ejus gloriosa et immortalia praemia repromissa: ac per hoc dolet genus suum, quod est secundum carnem; quia incredulitate sua hoc perenni et salutari beneficio se privarunt. Ergo, optabam, ait, non opto; quia scit fieri non posse, ut tam honestum membrum, nullo praecedente vitio, abscinderetur a corpore christiano; affectum tamen et dilectionem circa genus suum ostendit.

(Vers. 4.) Quorum adoptio est filiorum. Juste se dolere probat, quando praedicat laudem generis eorum; quia olim filii adoptati, affectum et gratiam Dei Patris in irritum habuerunt. Adjecit adhuc, ut et alios dolere pro his faciat, dicens:

(Vers. 5.) Et gloria, et testamenta, et legislatio, et obsequium, et promissa, quorum Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. Tanta praeconia nobilitatis et dignitatis generis Judaeorum et promissionum enumerat, ut omnibus pro his dolorem incutiat; quia non recipiendo Salvatorem praerogativam Patrum, et promissionis meritum perdiderunt, pejores gentilibus facti, quos prius, quia sine Deo erant, abominabantur: propensius enim malum est dignitatem perdidisse, quam non habuisse. Interea de Salvatore dicit:

Qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. Quando enim nulla paterni nominis fit mentio, et de Christo sermo est; non potest differri, ne Deus dicatur. Frequenter enim Scriptura propter unius Dei professionem, si de Deo Patre loquitur, et Deo adjungit Filium, Deum Patrem vocat, et Filium Dominum. Si quis autem non putat de Christo dictum: Qui est Deus, det personam, de qua dictum est: de Patre enim Deo hoc loco mentio facta non est. Sed quid mirum, si in hoc loco Christum Deum super omnia aperta voce loqueretur, de quo alia in epistola hunc sensum tali sermone firmavit, dicens: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 10)? Haec sunt omnia, super quae Deus Christus est. Neque enim, exceptis his, sunt aliqua, ut non super omnia Deus Christus sit: nec potest genu flectere omnis creatura, nisi Deo. Denique Joannes apostolus cum inscius angelum ut Deum vellet adorare, audit ab eo: Ne feceris, quoniam conservus tuus sum. Deum, inquit, adora (Apoc. XIX, 10). Nec Dominus utique adorari se pateretur, nisi quia Deus est: si quominus, usurpasse dicendus est, et peccasse, quod absit; cum ipse diabolum increpans, Dominum Deum adorandum, et ipsi soli serviendum ostendat (Matth. IV, 10). Nihil ergo praejudicatur Deo Patri, cum adoratur Christus ut Deus; quia cum soli Deo serviendum dicatur, servitur et Christo. Dicit enim alio loco: Qui in his servit Christo, placet Deo (Joan. X, 4). Quid ergo superest, nisi ut Pater Deus, et Filius Deus; et nihilominus unus Deus credatur uterque? Sive enim Patrem quis adoret, sive Filium, unum Deum dicitur adorare; et servire Patri, aut Filio, uni Deo servitium exhibetur. 80 Nulla igitur discretio est; quia qui adorat Filium, adorat et Patrem: et qui servit Patri, servit et Filio. Et ut sine adulatione deitatis hujus confessionem esse doceret, in conclusione posuit, Amen, hoc est, verum; ut Christum Deum super omnia in veritate ostenderet benedictum in saecula.

(Vers. 6.) Non autem excidit verbum Dei. Non excidit verbum Dei dicentis: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12), id est, hoc evenit, quod dixit Deus futurum; ut non hi dicerentur semen esse Abrahae, qui filii ejus essent secundum carnem: sed isti qui fidem acceperint, per quam natus est, Isaac, reformatam tempore Christi, non jam specialem, sed generalem; ut quod Abraham credidit de Isaac, isti crederent de Deo et Christo; quia natus est Dei Filius ad salutem humani generis redimendam.

(Vers. 7.) Neque omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen. Hoc est quod vult intelligi, non jam ideo dignos esse omnes, quia filii sunt Abrahae: sed eos esse dignos, qui filii promissionis sunt, id est, quos praesciit Deus promissionem suam suscepturos, sive ex Judaeis, sive ex gentibus; hi enim digni sunt dici Israelitae, id est, videntes Deum, qui credunt. Nam de Isaac utique omnes hi filii sunt Abrahae; quia omnis propago generis Judaeorum ex Abraham per Isaac est. Sed quia, sicut dixi, hi sunt vere filii Abrahae, qui promissionem sequuntur, quae in Isaac facta est: ac per hoc reliqui filii non sunt dicendi Abrahae; Abraham enim credens, Isaac accepit propter fidem, quia credidit Deo. In quo mysterium futurae fidei designatum est; ut illi essent fratres Isaac, qui eamdem fidem haberent, in qua Isaac natus est; quia Isaac in typo Salvatoris natus est ex promissione, ut qui crediderit Christum Jesum promissum esse Abrahae, hic sit filius Abrahae, frater vero Isaac. Dictum est ergo Abrahae, quia in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18); quod utique in Isaac factum non est, sed in eo, qui in Isaac promissus est Abrahae, qui est Christus, in quo omnes gentes benedicuntur credentes. Caeteri ergo Judaei filii sunt carnis, dum promissione privantur: nec deputari possunt merito Abrahae, qui fidem non sequuntur, per quam dignus exstitit Abraham.

(Vers. 8.) Id est, non qui filii carnis, hi sunt filii Dei: sed qui filii promissionis sunt, aestimantur in semine. Apertum est quia non possunt dici filii carnis filii Dei: hi enim ex concupiscentia carnis nati sunt; isti vero ex fide spiritualiter, secundum quod promissum est Abrahae; ut hi aestimarentur semen esse, qui crederent.

(Vers. 9.) Promissionis enim verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et habebit Sara filium. Hoc in Genesi habetur, quod praefiguratum in Christo est, ut futurus Christus promitteretur filius Abrahae, in quo promissionis verbum impleretur, ut in Christo benedicerentur omnes gentes terrae. Quando enim promissio facta est Abrahae, et audivit: Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae; Christus utique illi promissus est ex traduce Isaac, in quo hoc impletum videmus.

(Vers. 10.) Non solum autem haec, id est, Sarra, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Non tantum ergo Sarram in typo dicit generasse Isaac, sed et Rebeccam uxorem Isaac. Sed alia causa est in Isaac, alia in Jacob et Esau; quia Isaac in figura Salvatoris natus est, Jacob vero et Esau duorum populorum habent typum, id est, credentium, et non credentium; ut cum ex uno sint, diversi sint tamen. In singulis enim et genus significatur, ut hi unius generis dicantur, qui in causa fidei unum sunt, vel perfidiae. Unus enim significatur in multis, non per traducem carnis, sed per communem causam; quia et ex Esau Jacob filii dicendi sunt, et ex Jacob Esau imputandi sunt filii. Nec enim quia Jacob laudatur, omnes ex eo nati, filii ejus merito dicendi sunt: aut quia Esau displicet, omnes ex ejus origine reprobi sunt; cum videamus et de Jacob traduce natos factos perfidos, et de Esau fideles et Deo charos. Nam quod de Jacob multi sint perfidi, dubium non est; omnes enim Judaei non 81 credentes, aut credentes ex eo habent originem: et quia de Esau sunt boni et fideles, probat Job, qui est ex filiis Esau, quintus, ab Abraham, hoc est, nepos Esau.

(Vers. 11-13.) Nam cum nondum nati fuissent, aut aliquid egissent bonum vel malum; ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Hoc in Malachia habetur. Praescientiam Dei flagitat in his causis, quia non aliud potest evenire, quam novit Deus futurum. Sciendo enim quid unusquisque illorum futurus esset, dixit: Hic erit dignus, qui erit minor; et qui major, erit indignus. Unum elegit praescientia, et alterum sprevit: et in illo quem elegit, propositum Dei manet; quia aliud non potest evenire, quam quod scivit, et proposuit in illo, ut salute dignus sit: et in illo, quem sprevit, simili modo manet propositum, quod proposuit de illo; quia indignus erit. Hoc quasi praescius, non personarum acceptor; nam neminem damnat, antequam peccet: et nullum coronat, antequam vincat. Hoc pertinet ad causam Judaeorum, qui sibi praerogativam defendunt, quod filii sint Abrahae: Apostolus autem consolatur se; ut quia dixerat dolorem habere se cordis continuum, causa incredulitatis eorum, quorum adoptio erat filiorum, et legis constitutio, et ex quibus Christus, Salvator, sicut et ipse ait: Quia salus ex Judaeis est (Joan. IV, 22); tractata Lege, invenit quia non omnes qui ex Israel sunt, credituri sunt: neque quia dicuntur filii Abrahae, omnes Abrahae filios dicendos, sicut supra memoravi. Minuit ergo dolorem suum, inveniens olim praedictum, quod non omnes essent credituri; ut his solis doleat, qui per invidiam in incredulitate laborant. Possunt tamen credere, quod ex subjectis aperit. Incredulis tamen praedictis non valde dolendum est; quia non sunt praedestinati ad vitam; praescientia enim Dei olim hos non salvandos decrevit. Quis enim plangat eum, qui olim mortuus habetur? Sed subintrantibus gentibus, quae sine Deo prius erant, et salutem quam illi perdiderunt, accipientibus, exsuscitatur dolor: sed iterum quia ipsi sibi perditionis causa sunt, sopitur. Praescius itaque Deus malae illos voluntatis futuros, non illos habuit in numero bonorum; quamvis dicat Salvator illis septuaginta duobus discipulis, quos elegerat secunda classe, qui ab illo postea recesserunt: Nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Sed hoc propter justitiam, quia hoc est justum; ut unicuique pro merito respondeatur. Quia enim boni erant, electi sunt ad ministerium; et erant scripta nomina illorum in coelo propter justitiam, sicut dixi: secundum praescientiam vero in numero erant malorum. De justitia enim Deus judicat, non de praescientia. Unde et Moysi dixit: Si quis peccaverit ante me, deleam eum de libro meo (Exod. XXXII, 34) ut secundum justitiam judicis tunc videatur deleri, cum peccat: juxta praescientiam vero numquam in libro vitae fuisse. Hinc et apostolus Joannes de hujusmodi ait: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 20). Non est personarum acceptio in praescientia Dei; praescientia enim est qua definitum habet, qualis uniuscujusque futura voluntas erit, in qua mansurus est, per quam aut damnetur, aut coronetur. Denique quos scit in bono mansuros, frequenter ante sunt mali: et quos malos scit permansuros, aliquoties prius sunt boni. Unde cessat querela; quia Deus acceptor personarum non est (Act. X, 34). Nam et Saul, et Judas Iscariotes ante fuerunt boni, dicente Scriptura de Saul: Erat vir bonus, et non erat illo melior in filiis Israel (I Reg. IX, 2); et de Juda Iscariote dicit Petrus apostolus: Qui sortitus est sortem ministerii hujus (Act. I, 17), id est, apostolatus, in signis et prodigiis faciendis. Quomodo igitur ministerium salutare sortiretur, nisi esset bonus? In sorte enim Dei judicium fuit dignum illum fuisse tempore, quo electus est, sicut illi septuaginta duo, quos supra memoravi (Matth. XVII, 5). Hinc est unde et Judas post mali totius admissum scelus poenitentia motus, laqueo vitam finivit. Non potest enim in aliquo omne bonum penitus oblitterari; quippe cum natura non possit immutari, sed voluntas: non in omnibus tamen causis; quia remanet in natura, quod testimonio sit Creatori.

(Vers. 14.) Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Absit. Quia enim unum diligit, et alterum odit, subinfert: 82 Numquid iniquitas apud Deum (Exod. XXXIII, 19)? Non plane, sed justus est Deus; scit enim quid faciat, nec retractandum est ejus judicium. Hoc in Malachia propheta habetur: Jacob dilexi, Esau vero odio habui (Malac. I, 3). Hoc jam de judicio dicit; nam prius de praescientia ait, quia major serviet minori, sicut et de praescientia Pharaonem damnavit (Gen. XXV, 23), sciens se non correcturum: apostolum vero Paulum persequentem elegit (Actor. IX, 3), praescius utique quod futurus esset bonus. Hunc ergo praevenit ante tempus, quia necessarius erat; et Pharaonem ante futurum judicium damnavit, ut crederetur judicaturus.

(Vers. 15.) Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero: et misericordiam praestabo, cui misericordiam praestitero. Ergo misericordia, miserebor, inquit, ejus cui misertus ero, hoc est, ejus miserebor, cui praescius eram quod misericordiam daturus essem, sciens conversurum illum, et permansurum apud me: Et misericordiam praestabo illi, cui misericordiam praestitero, id est, ei misericordiam dabo, quem praescivi post errorem recto corde reversurum ad me. Hoc est dare illi, cui dandum est: et non dare illi, cui dandum non est; ut eum vocet, quem sciat obaudire: illum autem non vocet, quem sciat minime obaudire. Vocare autem est non pugnare, sed compungere ad recipiendam fidem.

(Vers. 16.) Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Recte, quia non in voluntate petentis, sed in dantis arbitrio debet esse, quod poscitur. An enim dandum sit, dantis debet judicio pensari; nam Saul peccans cum petisset veniam, non accepit (I Reg. XV, 24): at contra David peccans et ignosci sibi postulans, veniam consecutus est (II Reg. XII, 8). Ex hoc utique dantis Dei et non dantis judicium sequendum est; quia non injuste judicat, qui omnes salvos vult, manente justitia; inspector enim cordis scit petentem, an hac mente poscat, ut mereatur accipere. Et quamvis periculosum sit judicium Dei discernere; tamen propter diffidentes, ut mens eorum medelam consequi possit, ne putent judicium Dei injustum, dicentes: Unum vocat, et alterum negligit; sic arbitrantes excusari posse damnandos, rebus istud potius probemus, quam verbis; ubi enim rerum gestarum exempla sunt, nemo audet queri, nec aliquam excusationem obtendere. Duo fuerunt David et Saul, requiramus historias, qualis unusquisque eorum reperiatur post judicium Dei; ut si Saul bene se egisse, postquam misericordiam non accepit, probetur, injustum, quod absit, Dei judicium arbitremur: aut si David, accepta misericordia, Deum contempsisse inveniatur, an in eo manserit, in quo misericordiam consecutus est, et, ut utar compendio, uterque necessitatem passus est regni. Et quanta fuit necessitas David, ut filius ejus vellet eum regno privare! In qua necessitate flens, nudo pede, iter faciebat; ut fugeret rex et dux populi Dei, in tantum humiliatus, ut et in faciem sibi servo suo maledicenti non responderet; ut per patientiam Deum sibi propitium faceret, per quem regnum sibi credidit reservari (II Reg. XV, 16). Saul autem nec in tali necessitate inventus; quia majus malum est intestinum bellum, quam externum: insuper ferens quia semel et iterum non sit auditus, cum esset indignus, nec in prece perstitit; ut meritum sibi faceret, per quod esset dignus: sed impatiens, et de Dei judicio indignatus, ab idolis quae prius velut nullius momenti damnaverat, auxilium requisivit. Ecce justum esse judicium praescientiae Dei etiam nolentibus manifestum est.

(Vers. 17.) Dicit enim Scriptura (Exod. IX, 16) Pharaoni: Quia in hoc ipsum te servavi, ut ostendam in te virtutem meam, et ut nuntietur nomen meum in universa terra. Alii codices sic habent: Ad hoc te suscitavi, ut ostendam in te virtutem meam. Sive servavi, sive suscitavi, unus est sensus; hoc enim dicit, quia cum Pharao, quod nomen regum erat apud Aegyptios, sicut et apud Romanos reges Augusti appellantur: hic ergo Pharao cum tantis malis esset reus, ut vita indignus esset; ita in malis suis perduravit, nec se emendare voluit; aestimans aut merito vivere, aut Deum, quem saepe fallendum censebat, ad vindictam dandam impotentem, audit a Deo: Ad hoc te servavi, ut ostendam in te virtutem meam, et ut nuntietur nomen meum in universa terra; ut in hoc caeterae gentes addiscerent non esse alium Deum praeter hunc, qui Judaeorum erat, et factus est Christianorum; quamvis et illi Christiani fuerint, et nos nunc simus Judaei propter Judam, ex quo 83 Christus est secundum carnem; quia Judaei veteres sperando futurum Christum redemptorem, christiani erant: nam Rahab meretrix dicit exploratoribus missis a Jesu Nave, qui prius Auxes dicebatur: Auditae sunt hic virtutes et plagae, quae factae sunt in Aegypto a Deo vestro, et conterriti sunt nimis; timent enim a facie vestra (Josue II, 9). Ad hoc ergo servatus est Pharao, ut multa signa et plagae ostenderentur in illum quasi jam mortuum. Suscitatus autem dictus est; quia cum apud Deum mortuus esset, modicum tempus accepit, ut vivere videretur; ut esset in cujus poena et vario tormentorum genere usque ad mortem, omnes qui sine Deo erant, metu territi, hunc solum Deum esse cum admiratione maxima faterentur, a quo hae vindictae fiunt. Hoc etiam genere antiqui medici in hominibus morte dignis, vel mortis sententiam consecutis, requirebant quomodo prodessent vivis, quae in homine latebant, apertis; ut his cognoscerent causas aegritudinis, et poena morientis proficeret ad salutem viventis.

(Vers. 18.) Igitur cui vult miseretur, et quem vult indurat. Dicis itaque mihi. Ex persona contradicentis loquitur, qui quasi putet Deum, neglecta justitia, alicui gratiosum; ut unum e duobus paribus accipiat, alterum respuat, hoc est, unum compungat, ut credat: alterum induret, ne credat. Cui quidem ex auctoritate respondit, servata tamen justitia, ex supra memorata praescientia dicens:

(Vers. 19.) Quid adhuc quaeritur? Voluntati enim ejus quis resistit? Primum dicit, quia resisti ei non potest; est enim potentissimus ultra omnes. Deinde quia Deus omnium est et parens, et ideo nulli male vult; quae fecit enim, incolumia vult manere. Nec enim competit ei, ut injustus sit, cujus benevolentia tanta apparet, ut non solum faceret esse, quae non erant; verum ea ipsa vita aeterna donaret et gloria, ut opus ejus aliquid majestatis ejus simile haberet. Qui ergo tam providus et bonus est, ambigi non debet quia justus est.

(Vers. 20.) O homo, tu quis es, qui respondeas Deo! Magna est, inquit, indignitas et praesumptio, hominem respondere Deo in adversis, iniquum justo, malum bono, imperitum perfecto, infirmum fortissimo, corruptibilem incorrupto, mortalem immortali, servum nequam domino, creaturam conditori. Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic (Esai. XLV, 9)? Hoc de Esaia propheta est, quod hic quasi proprium ponit quo ostendit contra auctorem opus ejus queri non posse; in potestate enim auctoris est qualem velit condere creaturam.

(Vers. 21.) An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero ad contumeliam? Manifestum est vasa aliqua fieri ad honorem, quae ad usus honestos sint necessaria: alia vero ad contumeliam, quae instrumento sint culinarum; unius tamen esse substantiae, sed differre voluntate opificis in honore. Ita et Deus, cum omnes ex una atque eadem massa simus in substantia, et cuncti peccatores, alii miseretur, et alterum despicit non sine justitia. In figulo enim sola voluntas est: in Deo autem voluntas cum justitia; scit enim cujus debeat misereri, sicut supra memoravi.

(Vers. 22.) Quod si volens Deus ostendere iram, et manifestare potentiam suam, sustinuit in multa patientia in vasis irae praeparatis in interitum. Ipse sensus est, quia voluntate et longanimitate Dei, quae est patientia, praeparantur infideles ad poenam; diu enim exspectati converti noluerunt. Ideo ergo exspectati sunt, ut inexcusabiles deperirent. Scivit enim Deus hos non credituros.

(Vers. 23.) Et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasis misericordiae, quae praeparavit ad gloriam. Patientia et longanimitas Dei ipsa est, quae sicut malos praeparat ad interitum, ita et bonos praeparat ad coronam; boni enim sunt in quibus spes fidei est. Omnes enim sustinet, sciens exitum singulorum; ac per hoc patientia est, quae illos qui ex malo corriguntur, aut in bono perseverantes sunt, praeparat ad gloriam. Divitiae autem gloriae sunt dignitas multiplex praeparata credentibus. Eos autem qui ex bonis fiunt mali, et in coepto malo perdurant, praeparat ad interitum. Hoc est autem manifestare potentiam suam in multa patientia; quia computatur non vindicaturus, quia diu dissimulat: cum coeperit vindicare, apparebit ejus potentia; quia cum possit statim vindicare, diu sustinuit, ut perfidi queri non possint, 84 cum damnantur. Praeparare autem unumquemque est praescire quid futurum est.

(Vers. 24.) Quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus. Hos quos vocavit, praeparavit ad gloriam, sive eos qui prope erant, sive illos qui longe, sciens permansuros in fide.

(Vers. 25, 26.) Sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam. Et erit in loco, ubi vocabuntur non plebs mea; ibi vocabuntur filii Dei vivi. Apertum est istud de gentibus esse praedictum, quae prius non erat plebs Dei: postea autem ad opprobrium Judaeorum misericordiam accipientes vocatae sunt plebs Dei: et qui dilecti ante non erant, abdicatis Judaeis, adoptati in filios, et dilecti sunt; ut in loco ubi non vocabantur plebs Dei, ibi vocarentur filii Dei vivi. Prius enim nusquam vocabantur filii Dei, nisi in Judaea, hoc est, Hierosolymis, ubi domus Dei erat, sicut dicit in Psalmo septuagesimo quinto: Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2). Postea autem in prophetia Zachariae: Ponam, inquit, Hierusalem in omnibus gentibus (Zach. XII, 2); quia ubique futuri erant filii Dei, et domus Dei in omnibus locis, quae est Ecclesia. Hinc Dominus ait Judaeis: Quia tolletur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43).

(Vers. 27.) Esaias autem clamat pro Israel. Hoc dicit, quia Esaias clamat pro iis, qui credunt in Christum (Esai. X, 22). Hi enim vere sunt Israelitae, sicut dicit Dominus ad Nathanael: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47).

Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. Recedentibus Judaeis a merito et promissione patrum, dum illam non recipiunt, hi reliquiae sunt, qui credendo in fide promissionis patribus factae persistunt, fideles effecti; a Lege enim recedunt, qui in eum quem Lex solum ad salutem sufficere promisit, non credunt. Igitur apostatae habeantur necesse est, qui dum Christum non recipiunt, rei sunt violatae Legis. De maxima itaque multitudine solos credentes dicit salvari, quos praesciit Deus.

(Vers. 28.) Verbum enim consummans et brevians in aequitate; quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Salvari hos promittit, quos reliquos dicit per verbum, quod juste definiens, breviavit Dominus super terram; convenit enim ut in solo nomine Domini conditoris consequatur salutem creatura, hoc est, per fidem; quia sublatis omnibus neomeniis, et sabbato, circumcisione, et lege escarum, et oblationibus pecorum, sola fides posita est ad salutem. Quae abbreviata ex Lege est; quia quod in fide est, in Lege habetur quasi principale Legis, dicente Salvatore: De me enim scripsit Moyses (Joan. V, 46). Abbreviata ergo Lege, reliquiae Judaeorum salvantur: caeteri vero salvari non possunt, quia per definitionem Dei spernuntur, per quam genus humanum salvare decrevit.

(Vers. 29, 30.) Et sicut praedixit Esaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma fuissemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Esai. I, 9). Hoc semen, quod de omnibus solum relictum et reservatum est ad reformationem generis humani, Christus est, et doctrina ejus, sicut et ipse dicit: Semen est verbum Dei (Luc. VIII, 11). Hoc ergo nobis olim promissum, sublatis quae oneri erant Legis, reliquit ad redemptionem; ut data remissione peccatorum, non puniremur a Lege, sicut periit Sodoma. Salvatorem ergo relictum nobis dicit ad suffragium vitae, quam Lex providere non potuit, quem ab initio Deus nasci decrevit: qui propterea quod solus sine peccato inveniretur, devicto humani generis hoste, omnium peccata deleret. Hoc et in Apocalypsi Joannis habetur: Quia nemo, ait, dignus inventus est, sive in coelo, sive in terra, qui aperiret librum et signacula ejus; nisi Salvator, qui vicit mortem (Apoc. V, 3). Hoc ergo est semen, quod olim promissum reservavit Deus, ut tunc fructificaret, quando omnium tam Judaeorum quam gentilium peccata repleta erant. Fructus autem ejus est indulgentia peccatorum; nisi enim Christus fuisset reservatus (quem idcirco semen dicit, quia per ipsum reparatum est genus humanum), interisset progenies Abrahae; eo quod peccatis obruti erant, et Lex eis prodesse non potuit. Idcirco hunc sequendum docet, qui praesidium contulit vitae.

Quid ergo dicemus? Quod gentes quae non sectabantur justitiam, comprehenderunt justitiam: justitiam autem quae ex fide est. 85 Quoniam justitia est in Lege, quae credita mundo est, quae prohibet peccari; idcirco gentes non hanc justitiam dicit comprehendisse, quae natura magistra dignoscitur, sed eam justitiam quae ex fide est Christi; Deo enim haec vera justitia est, et permanens, si agnoscatur. Quid enim est tam justum, quam cognoscere Deum Patrem, ex quo sunt omnia: et Christum Filium ejus, per quem sunt omnia (I Cor. VIII, 6)? Prima ergo haec justitia est agnoscere Creatorem, deinde custodire quae praecepit. Gentes ergo quae prius non requirebant justitiam, id est, Legem, quae Creatori testimonium perhibebat, veniente Christo, invenerunt justitiam superabundantem plus quam scribarum et pharisaeorum. Qui enim tunc quod minus est, non sectabantur, comprehenderunt postea quod majus est: Judaei autem in Lege positi, qui proficere magis debuerant, deterioraverunt.

(Vers. 31.) Nam Israel sectando Legem justitiae, in Legem justitiae non pervenit. Perfectio Legis fides est, quam gentes apprehendentes, totam Legem implere videntur. Judaei autem dum per invidiam Salvatori non credunt, justitiam quae in Lege mandata est, vindicantes, id est, sabbatum, circumcisionem, etc., in Legem non pervenerunt, hoc est, Legem non perfecerunt: et qui non perficiunt Legem, rei sunt juxta Legem. Hic enim implet Legem, qui a lege Moysi pervenit ad fidem Christi.

(Vers. 32.) Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: Spernentes enim fidem quae, sicut dixi, perfectio Legis est, ex operibus Legis justificari se dicebant, id est, per sabbatum, neomenias, circumcisionem, etc., immemores Scripturae dicentis, quia Justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Justitia autem Legis idcirco dicitur, quia justo judicio Dei haec Judaeis data sunt propter duritiam cordis illorum; ut si mustelam forte quis mortuam calcasset, aut tetigisset aliqua morticinia, aut si sorex in vas ruisset, immundum diceretur (Levit. XI, 29): quod magna cum sollicitudine observantes, ex quacumque causa incurrebant, ut immundi essent. Si autem sanguis mustelae pavimentum maculasset, non levi cura expiandum erat, et ut a cibis melioribus abstineretur. Sabbatum vero et circumcisio propriam habuerunt justitiam tempore suo; quia in figura data sunt. Hoc Dominus per Ezechielem prophetam ostendit, inter caetera dicens: Propterea dedi illis praecepta non bona (Ezech. XX, 25); quia erant irreverentes et infidi. In adventu autem Christi, quia salutare donum erat daturus, per Hieremiam praedicat, dicens: Dabo illis Testamentum novum, non quale dedi patribus illorum (Jerem. XXXI, 32). Hoc testamentum Legem vocat, in quam non pervenerunt, sicut supra memoravi. Nam cum gentibus quae crediderant, hanc sarcinam observationis Judaei credentes vellent imponere, tunc apostolus Petrus ait: Quid imponitis jugum super cervicem fratrum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt (Actor. XV, 10)? A tempore enim Christi indulgentia data est promissa in Lege; ait enim Esaias propheta: Veniet ex Sion qui eripiat, et avertat impietatem ab Jacob. Et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Esai. LIX, 20), hoc est, novum testamentum a Deo promissum in Christo.

(Vers. 33.) Offenderunt in lapidem offensionis, sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et qui crediderit in illum, non confundetur. Hoc in Esaia habetur (Esai. VIII, 14; XXVIII, 6). Multorum relatione compertum est in petra vel lapide Christum esse significatum; Daniel enim propheta lapidem hunc dicit, qui abscissus a monte sine manibus percussit et comminuit omnia regna, et replevit omnem terram, quod evidenter de Christo dictum est (Dan. II, 34). Et in Lege petra de qua fluxerunt aquae, Christus est appellatus: Petra autem, inquit, erat Christus. Et Petrus apostolus inter caetera ad Judaeos ait: Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificantibus (I Cor. X, 4). Offensio ergo posita in Sion Christus est (Actor. IV, 11). Sion vero altitudo est, sive civitas ipsa Hierusalem, quae propter notitiam Dei non immerito excelsa dicta est, in qua Salvator a Deo Patre suo positus praedicator, offensio factus est Judaeis, dum se Filium Dei praedicat, natus de Spiritu sancto ex muliere. Per corpus autem ejus scandalum passi sunt, et dicebant: Nonne mater et fratres ejus apud nos sunt? Quomodo ergo hic dicit: Quia de coelo descendi (Joan. VI, 42)? Nolebant enim verba gestis comparare, ut perinde agnoscerent 86 non absurdum esse, quod dicebat de coelo se descendisse; quasi corpus operaretur, et non Deus latens, operibus tamen se prodens in corpore. Petra ergo haec scandalum est Judaeis et offensio: quae petra sine dubio corpus intelligitur Salvatoris. Haec excisa sine manibus, propterea quia sine viro de Spiritu sancto facta de virgine est.

CAPUT X. (Vers. 1, 2.) Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio fit ad Deum pro illis in salutem; testimonium enim perhibeo illis, quod aemulationem Dei habent, sed non secundum agnitionem. Quoniam a Lege vult eos auferre, credentes quia velamen est Judaeis; ne hoc odio Judaismi facere videretur, ostendit affectum suum circa illos, et Legi dat multum: sed docet tempus jam servandae Legis non esse; ac per hoc providere se illis velle testatur, si modo audiant illum, ac probent suum non esse inimicum; quando et testimonium perhibet illis nobilitatis et traditionis paternae.

(Vers. 3.) Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Per ignorantiam dicit illos non credidisse in Christum, aemulationem quidem Dei habentes, sed voluntatem et consilium ejus nescientes, contra Deum agebant, quem se defendere testabantur. De his dicit, qui non malevolentia et invidia, sed errore Christum non receperunt. Quibus et Petrus apostolus dicit: Scio, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes vestri (Actor. III, 17); ignorantes enim hunc esse Christum, quem promiserat Deus, alterum exspectandum dicebant. Huic justitias suas, quas ex Lege habebant, anteponentes, qui est Dei justitia in fide. Justitia enim ipse est, quia quod promiserat Deus, in ipso implevit.

(Vers. 4.) Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti. Hoc dicit, quia perfectionem Legis habet, qui credit in Christum. Cum enim nullus justificaretur ex Lege, quia nemo implebat Legem, nisi qui speraret in promisso Christo; fides posita est, quae cederet perfectioni Legis; ut omnibus praetermissis, fides satisfaceret pro tota Lege et prophetis.

(Vers. 5.) Moyses enim scribit justitiam quae ex Lege est, quia qui fecerit ea homo, vivet in eis (Levit. XVIII, 5). Hoc dicit, quia justitia legis Moysis reos illos non faciebat ad tempus, si servaretur, id est, vivebant faciendo Legem; debitores enim erant. Hoc dictum est in Numeris et in Levitico.

(Vers. 6, 7.) Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendit in coelum (Deut. XXX, 12)? Hoc in Deuteronomio dictum est, quod hic interpretatur Apostolus de Christo, dicens: Hoc est Christum deducere. Aut quis descendit in abyssum? Hoc est, Christum ex mortuis reducere. Hoc proprium Apostoli est. Itaque justitiam hanc dicit esse fidei, si non dubitetur de spe Dei, quae in Christo est; ne diffidens dicat: Quis potuit ascendere in coelum? quia ideo passus est, ut exspoliatis inferis virtute Patris, devicta morte resurgens, cum animabus ereptis in coelum ascenderet. Omnis enim quicumque viso Salvatore apud inferos, speravit de illo salutem, liberatus est, Petro apostolo hoc testante; dicit enim quia et mortuis praedicatus est (I Petr. IV, 6). Qui de his ergo in corde suo non dubitat, justificatus est ex fide. Ex lege autem justificari timor facit; timet enim legem, quia videt illam poenam inferre peccantibus. Ideo non magna justitia legis est, nec meritum collocat apud Deum, sed ad praesens: fides autem quia incredulis stultitia, mercedem habet apud Deum, de quo quod non videtur, speratur.

(Vers. 8.) Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo (Deut. XXX, 14). Hoc scriptum est in Deuteronomio, quia non est longe ab animo nostro vel ore, quod nobis dicitur, ut credamus; quamvis enim oculis non videatur, a natura tamen animarum et loquendi ratione non discordat, quod credimus. In ipsa enim natura inserta sunt velut semina, quae auditu et voluntate exculta fructificant testimonium Creatoris.

(Vers. 9, 10.) Hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Nullum opus dicit Legis, sed solam fidem dandam in causa Christi. Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et credideris in corde tuo quod Deus illum excitavit, salvus eris. Corde enim 87 creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Quaecumque superius locutus est, hic illa manifestavit, hanc esse regulam fidei, credere Dominum esse Jesum, et non erubescere profiteri quia Deus illum ex mortuis reducens, deduxit illum in coelum cum corpore, unde venerat incarnandus; ne incurrat sententiam Evangelicam dicentem: Multi, inquit, ex principibus crediderunt in Jesum, sed palam non profitebantur propter Judaeos. Maluerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei (Joan. XII, 42).

(Vers. 11.) Dicit enim Scriptura per Esaiam: Omnis qui credit in illum, non confundetur (Esai. XXVIII, 16). Dum enim examen coeperit fieri omnium rerum in die judicii, et omnia falsa commenta vel dogmata in confusionem deduci; tunc in Christum credentes tripudiabunt, videntes omnibus manifestari quia quod crediderunt, verum est: et prudens, quod stultum putabatur. Aspicient enim inter caeteros se solos gloriosos et prudentes, qui aestimati fuerant contemptibiles et stulti. Illic est enim vera approbatio, ubi remuneratio et condemnatio.

(Vers. 12.) Non enim est distinctio Judaei, et Graeci. Generaliter omnes aut confundi propter diffidentiam dicit, aut sublimari causa credulitatis; quia sine Christo apud Deum nulla salus est, immo poena est, aut mors. Nec enim Judaeos commendare poterit praerogativa Patrum; aut enim legislatio, qui meritum et promissionem Patrum non receperunt. Gentes autem nullum habent testimonium, quo vel secundum carnem commendentur, nisi credant in Christum.

Nam idem Dominus omnium, dives in omnibus, qui invocant illum. Manifestum est ad omnes hoc pertinere, sive Judaeos sive Graecos; quia sine invocatione Domini Christi nemo vivit apud Deum. Cum ergo omnium Dominus sit, consentiente Petro apostolo, et dicente: Hic est, inquit, omnium Dominus; dives tamen non est, nisi in iis qui invocant illum, quia ipsi accipient remunerationem. Perfidis vero non est dives; quia participes non sunt bonorum ejus; neque enim accipient, quod daturum illum non crediderunt. Et tamen non dixit Deum divitem credentibus, sed invocantibus illum; ut postquam credidit, non desinat animus id postulare, quod a Deo semper doctus est postulandum, sicut in Evangelio secundum Lucae tenetur scriptum propter adversarium, quia subtilis et versutus est, semper orandum esse: credentibus autem sola datur remissio peccatorum. Sequitur autem ut precibus deditus liberetur a malo, et possit consequi quod promisit Deus toto corde vigilantibus (Luc. XVIII, 1 et seq.).

(Vers. 13.) Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. In Michaea dictum est. Ipse enim Deus, qui visus est Moysi, dicit: Nomen mihi Dominus est (Exod. VI, 3). Hic est Filius Dei, qui ideo et Angelus et Deus esse dictus est; ut non ipse esse, a quo sunt omnia, putaretur: sed hic esse per quem sunt omnia, ut ad id pertineat, quia Deus dictus est, quod unum sunt Pater et Filius: Angelus autem ad hoc, quia nuntius promissae salutis est missus a Patre. Et missus ideo dicitur, ut non ipse Pater esse credatur, sed ab eo genitus. Ideoque quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit. Hoc sensu et Moyses locutus est: Quicumque, ait, non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII, 18, 19). Si ipse est omnium Dominus, ipse invocatur a servis. Et quia verum est, adjecit:

(Vers. 14.) Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Certe Christo non credunt Judaei ipsi, quem dixit Dominum. Hoc sequitur, quod supra dixi, quia prius credendum est, ut sit fiducia postulandi. Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Apertum est non posse credi illi, cui obedientia denegatur. Quomodo autem audient sine praedicante? Nec hoc obscurum est; quia qui praedicanti resistit, auctorem ejus non recipit.

(Vers. 15.) Aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Neque istud recipit quaestionem; quia non erunt veri apostoli, nisi a Christo mittantur, nec poterunt praedicare sine auctore; nulla enim his signa virtutum perhibent testimonium.

Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Hoc propheta dicit Nahum (Nahum. I, 15). Pedes dicendo adventum significat apostolorum circumcuntium mundum, et regnum Dei adventare praedicantium; adventus enim ipsorum illuminabat homines, viam ostendens 88 qua itur in pace ad Deum, quam primum Joannes Baptista venerat praeparare. Haec pax est, ad quam festinant credentes in Christum. Denique sanctus Simeon, quia in mundo discordia est, laetus in ortu Salvatoris: Nunc, ait, Domine, dimitte servum tuum in pace (Luc. II, 29); quia regnum Dei pax est. Omni enim amputata discordia, omnes uni Deo genu flectent. Denique Hierusalem superior civitas visio pacis interpretatur, quae est mater nostra.

(Vers. 16.) Sed non omnes obediunt Evangelio. Verum est, quia quamvis illustretur mundus splendore disciplinae Dominicae; sunt tamen qui repugnent, qui lumen tenebras vocent. Horum enim sic errore acies obtusa est mentis, ut nec veri luminis recipiant splendorem. Quos accusat Evangelium, dicens: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5).

Esaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro (Esai. LIII, 1)? Hoc est, quis credidit quae audivimus abs te, et loquimur? Firmavit exemplo prophetico Judaeos esse contradictores Evangelicae veritatis. Lex enim Judaeos increpat; quia sicut fuit apud veteres, ita et nunc est. Hunc enim numerum non tangit, qui fidem non recipit.

(Vers. 17, 18.) Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Manifestum est, quia nisi dicatur aliquid, nec audiri potest, nec credi. Sed dico: Numquid non audierunt? Hoc est, audierunt, et credere noluerunt. Quamvis enim fides ex auditu sit; sunt tamen qui audientes non credunt. Audiunt enim, et non intelligunt; quia malevolentia obcaecatum est cor illorum.

Et quidem in omnem terram exiit sonus eorum, et usque ad fines orbis terrae verba illorum. Usque adeo praedicationem Dei a Judaeis auditam esse testatur, ut etiam impletum orbem divina annuntiatione pronuntiet; ipsa enim fabrica mundi praedicat Creatorem. Quod enim Psalmographus de creatura dixit (Psal. XVIII, 5), hoc Apostolus de evangelistis, quia ubique audita est, et pervenit in omnem locum praedicatio nominis Christi. Ubi enim praesentia hominis praedicantis defuit; sonus tamen etfama pervenit, sicut pervenerat opinio factarum virtutum in Aegypto ad omnes gentes, teste Rahab meretrice. Si enim in omnem locum pervenit, non potuerunt non audire Judaei apostolicam praedicationem; ut nemo ex his excusatus sit a crimine diffidentiae.

(Vers. 19.) Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Hoc est, cognovitne? quia per supradicta testimonia genus Israel incredulitatis causa arguit, cum dolore de omnibus Israelitis queri videretur: non negat Israel cognovisse et assecutum esse quod illi promissum fuerat in Lege: sed eum qui spiritu magis Israel est quam carne, quem et Deus praescierat crediturum. Omnes enim audierunt, et non omnes crediderunt; ideo:

Primus Moyses dicit; in cantico Deuteronomii: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam (Deut. XXXII, 21). Indignantis verba sunt, propter quod semper diffidentes inventi sunt Judaei: et omnibus malis unam assignat generationem et causam; dum praesentes increpat, ibidem tangit magis futuros, ad quos hoc pertinet. Omnium enim horum una damnatio est si permanent in diffidentia. Aemulatio ergo illis nata est invidentiae, dum vident gentem, quae prius quia sine Deo fuit, sensu bruta erat, Deum suum appellare, qui fuerat Judaeorum; et donum illis promissum esse assecutam, per quam zelum passi iracundia distenderentur, ut malitiae et incredulitatis suae mercedes exsolverent. Nulla enim res sic consumit hominem, ut zelus, quem ideo Deus ultorem posuit incredulitatis, quia grave peccatum est. Nam semper in iram missi excruciantur, quando audiunt Legem et prophetas ad nos pertinere, qui Christum credimus.

(Vers. 20.) Esaias audet, et dicit: Palam factus sum non quaerentibus me, et inventus sum inter eos, qui me non interrogabant (Esai. LXV, 1). Quoniam supra verbis Moysi usus est de exclusione Judaeorum, ad hoc quoque Esaiae prophetae exemplum subdidit; ut de ejus prosecutione apertius doceret Deum, expulsis Judaeis, ultro gentibus gratiam obtulisse ad opprobrium et necem Judaeorum. Haec enim Esaias propheta ex persona Christi testatur.

(Vers. 21.) Ad Israel autem quia dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem (Ibid., 2). Hic Israel carnalis est, hoc est, Abrahae filii, sed non secundum fidem; 89 nam Israel verus et spiritualis est qui credendo videt Deum. Tota die, semper significat; semper enim correpti sunt. Propterea increpantur non credituri; ut sciant quia ipsi sibi causa sunt perditionis. Potest hoc et de salvatore accipi, qui in cruce extensis manibus, interficientium se peccatum arguit. Causa enim illa clamat sceleratum facinus Judaeorum superius, quod ausus sit dicere Esaias de iis, qui Dei fuerant inimici, ostendit hos amicos futuros: et eos qui Israelitae dicebantur, propter quod inobedientes erant, ut inimicos abjiciendos.

CAPUT XI. (Vers. 1.) Dico igitur: Numquid repulit Deus haereditatem suam? Absit. Quia populum Israel incredulum ostendit, tunc ne omnem Israel dixisse diffidentem putaretur, ostendit non repulisse Deum haereditatem suam, quam praescivit, id est, filios Abrahae, quos fideles sibi futuros scivit. Nec enim promitteret eis regnum, si sciret nullum ex iis crediturum. Haereditas ergo Domini juxta Legem filii sunt Abrahae, sed credentes.

Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae, de tribu Benjamin. Exemplo suo docet partem Israel salvatam, quam praescivit Deus salvandam, aut adhuc posse salvari: et partem Israel propter jugem diffidentiam perditioni deputatam.

(Vers. 2.) Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. Hoc est, quod dicit Salvator: Pater, quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis (Joan. XVII, 12). Ita et hi quos praescivit Deus credituros, nemo ex his a promissione repulsus est; quia sic factum est, sicut praescivit Deus futurum.

(Vers. 3, 4.) An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quomodo postulat Deum contra Israel? Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua effoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam (III Reg. XIX, 10). Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (Ibid., 12). Aperta sunt haec; ostendit enim non solum Eliam remansisse, qui devotus Deo, non adoraverit idola: sed et multos, qui in fide Dei permanserunt, sicut et ex Judaeis non pauci crediderunt. Huic rei et historia congruit; quia multi per speluncas occultati sunt (III Reg. XVIII, 4) propter Achab regem Samariae, et Jezabel uxorem ejus, qui pseudoprophetis credentes, Dei prophetas persequebantur, et populum ad idololatriam hortabantur.

(Vers. 5.) Sic igitur et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae, salvae factae sunt. Hoc est, ita, inquit, et nunc hi remanserunt in Legis promissione, recedentibus multis, quos ante praescivit Deus. Qui enim susceperunt Christum quasi in Lege promissum, ii in Lege steterunt: qui autem non illum receperunt, a Lege recesserunt. Ideo credentes reliquiae dicuntur, hoc est, remanentes in Lege.

(Vers. 6.) Si autem gratia, jam non ex operibus. Manifestum est quia gratia donum Dei est, non debita merces operibus, sed gratuita ratione, misericordia interveniente, concessa.

Alioquin gratia jam non est gratia. Verum est, quia si merces est, non est gratia: sed quia merces non est, sine dubio gratia est; quia veniam dare peccantibus non est aliud quam gratia: et iis qui non requirunt, sed offertur illis, ut credant. Duplex ergo gratia est, quia hoc competit Deo, qui abundat misericordia; ut et requirat, quos gratis curet.

(Vers. 7.) Quid ergo? quod quaerebat Israel, hoc non est assecutus; electio autem consecuta est? Israelitae ii carnales sunt, qui ex operibus Legis justificari se putantes, non sunt adepti, ut justi essent per fidem apud Deum. Propterea cum omnes rei sint per Legem; quia maledictus omnis qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat eam (Deut. XXVII, 26). Qui autem per fidem justificari se crediderunt, consecuti sunt electionem, ut justificati filii Dei fierent, memores Scripturae dicentis: Quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4), id est, non ex Lege.

(Vers. 8, 9, 10.) Caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est; hoc subjectum in Esaia legitur: Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant usque in hodiernum diem (Esai. VI, 9). Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, 90 et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis (Psal. LXVIII, 23). Obscurentur oculi eorum, ut non videant, et dorsum illorum semper incurva. Ideo mensam maledicit malorum, quia illic decipi solent innocentes; dolo enim vocantur ad convivium, ut perimantur. Quia sic et Ammon filius David deceptus est a fratre suo Absalon (II Reg. XIII, 27), et malignus Holophernes per epulum sanctam Judith putavit se posse decipere (Judith XII, 1), et in mensa scelerati Herodis saevierunt maligni in caput Joannis prophetae (Marc. VI, 28). Unus sensus est duorum prophetarum de hujusmodi hominibus, qui ab initio fidei et repugnantes inventi sunt hostes bonorum. Sed aliqui illorum emendati sunt et correcti, licet tarde: quidam vero in pertinacia manentes, severitatem sententiae non evaserunt in perpetuum curvati, hoc est, excaecati; ne de caetero possint veritatis viam aspicere (quam malevolentia aspernati fuerant, declinantes ab ea) et ad salutis gratiam pervenire. Qui enim cum intellexisset, credere noluit, id debet consequi quod vult; ne de caetero possit fidem recipere, et salvari. Exempla igitur prophetarum supradicta duplicem continent sensum; duobus enim modis decreta sunt, et scripta. Duo etenim genera hominum hic continentur. Unum est quod malevolentiae suae causa excaecatur in sempiternum, ne salvetur; sunt etenim pessimae voluntatis, usque adeo ut intelligentes dicant se nescire quod audiunt. Denique dicebant de Salvatore: Quid est quod dicit? Nescimus quid loquitur. Quid eum auditis? Daemonium habet, et insanit (Joan. X, 20). Alia autem pars quae vere Israel est, contradicebat illis: Haec verba non sunt daemonium habentis. Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? Dum invidebant ergo Salvatori, nolebant videri intelligere quae audiebant; ut dum a legisperitis et pharisaeis non intelligi videtur, res absurdas, et quae extra legem essent, loqui putaretur: quae res etiam alios a fide possit avertere. Unde audiunt a Salvatore: Vos habetis clavem scientiae, et neque vos intratis, neque alios sinitis introire (Luc. XI, 52). Quis enim non levium, sed paulo graviorum, legisperitorum et pharisaeorum consilium et sententiam non sequeretur, et qui viderentur Legis defensores? Denique iis qui vere Israelitae sunt, dixerunt: Numquid aliquis ex principibus credidit in illum? ut inde juste viderentur non credidisse, si multos conspirationis suae socios fecissent; quia quod a paucis defenditur, solet non probatum videri. Ideo excaecati sunt, ne de caetero possint credere, et salvari. In voluntate ergo sua adjuti sunt; ut quoniam scientes verum, dicebant esse falsum, de caetero non intelligerent quod est verum; ut verum haberent falsum, quod volebant. Alterum genus est, quod cum justitias Legis sectatur, justitiam Christi non recipit: ex quo jam non per invidiam malae voluntatis hoc agit, sed errore aemulando traditionem Patrum, caecantur ad tempus; quia deberent magnalibus Christi addiscere hunc non posse fallere, cujus tam magnifica virtus in rebus gestis apparet, et praedicationem ejus testamento novo promisso per prophetas comparare, et exinde profiteri hunc esse, qui promissus est; negligentes contra Deum, et hominibus assentientes inventi sunt. Propterea ergo caecantur, ut admiscentibus se ad promissionem eorum ipsa aemulatione, dum invident gentibus, revertantur ad fidem Dei.

(Vers. 11.) Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit. Hoc dicit, quod supra memoravi, quia non sic diffiderunt, ut numquam jam crederent, id est, non ita propter improbitatem suam caecati sunt, ut curari non possent, sicut et diabolum legimus cecidisse, dicente Esaia propheta: Quomodo cecidit de coelo Lucifer (Esai. XIV, 12)? casum et apostasiam significans. Non ergo hos sic offendisse dicit, ut caderent, sed offensionis suae causa ad tempus obtusos.

Sed illorum delicto salus gentibus, ut illos aemulentur. Hoc est quod dixit, quia propter peccatum illorum gentibus salus data est. Quia enim donum Dei recusaverunt Judaei, translatum est hoc ad gentes; ut aemulatione zeli accensi Judaei converterentur ad Christum, zelantes promissionem Patrum.

(Vers. 12.) Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium; quanto magis plenitudo illorum! 91 Manifestum est quia si delictum illorum profuit mundo, dum horum dispendio plures habet bonos; quia multo plures sunt gentes, quam Judaei: et diminutio eorum, quod est damnum promissionis divitiae gentium, per id quod lucrati sunt vitam aeternam; quanto magis plenitudo eorum! Apertum est quia magis dives erit mundus hominibus bonis, si et ii qui excaecati sunt, convertantur; ex magna enim parte salvabitur mundus. Mundo homines significat, sicut dictum est de Salvatore: Ecce mundus totus abit post illum (Joan. XII, 19).

(Vers. 13, 14.) Vobis enim dico gentibus, quamdiu quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo, si quo modo aemuler carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Ostendit gentibus quo affectu diligat Judaeos: nam ministerium suum, quo apostolus gentium est, honorificat; si propter affectum generis sui data opera etiam Judaeos acquirat ad fidem. Honorificentior enim fiet, si et illos, ad quos non missus est, lucretur ad vitam: Patribus enim in laude maxima erit, si fratres invenerit, qui perierant.

(Vers. 15.) Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi: quae est assumptio, nisi vita ex mortuis? Hoc dicit, quia si non credentibus Judaeis gentes reconciliatae sunt Deo, ad incrementum mundi circa fidem Christi; quae erit in hac parte, et quanta plenitudo salutis, si assumantur Judaei ad fidem Christi, nisi ut ex mortuis vivificetur mundus in hominibus? Quia ergo profectus est, dandam dicit operam, ut credant; quoniam caecitatis obtusio tempore compensati delicti aufertur, ut voluntatis suae recipiant liberum arbitrium.

(Vers. 16.) Quod si delibatio sancta est, et massa. Manifestum est, quia quod unius substantiae est, unum est: ac per hoc non potest delibatio sancta esse, et massa immunda; delibatio enim de massa est. Ideoque ostendit non posse indignos dici ad fidem hos, quorum jam patres adepti sunt fidem; quia si pars Judaeorum credidit, cur non et alia pars posse credere dicatur?

(Vers. 17.) Et si radix sancta, et rami. Immutatis verbis, eadem repetit, ut sensum commendet duobus exemplis. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt: id est, si aliqui non crediderunt ex eis, excisi a promissione. Tu autem cum esses oleaster, insertus es in illos, et socius factus es radicis et pinguedinis olivae. Hoc significat, quia non credentibus multis Judaeis, gentes insitae sunt per fidem in spem promissionis; ut dolori esset Judaeis: sed non juxta legem agriculturae, quia bonum surculum inserunt in non bonam arborem; hi enim cum essent in radice mala, inserti sunt in bonam arborem. Ideo oleastrum dicit insertum, ut fructum surculus radicis afferat, socius ejus effectus.

(Vers. 18.) Noli gloriari adversus ramos, hoc est, noli gaudere in incredulitate illorum; displicet enim Deo, si quis exsultet in malis alterius, sicut dicit Salomon (Prov. XXIV). Nec enim causa gentium abjecti sunt, ut gaudeant: sed quia non crediderunt, occasionem dederunt, ut praedicaretur gentibus.

Quod si tu gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Id est, si te extuleris super illos, in quorum insertus es radicem; insultes generi, quod te, ut ex malo bonus esses, suscepit: nec stabis, si illud per quod stas, destruis.

(Vers. 19.) Dicis itaque: Fracti sunt rami, ut ego inserer. Ex persona gentilis credentis loquitur; quia exsultandum putat in casu Judaeorum diffidentium, dicens: Illorum reprobatio locum fecit gentilibus. Sed non sunt reprobati a Deo, ut gentes intrarent: sed se ipsos reprobos fecerunt, spernentes donum Dei; unde et occasionem dederunt gentibus ad salutem. Quam extollentiam reprimi vult, ut magis saluti congaudeatur, non aegritudini insultetur; facile enim decipitur, qui gaudet alienis malis.

(Vers. 20.) Bene, id est, recte dicis, quia fractis ramis insertus es: sed in incredulitate fracti sunt; hoc est, non propter te, sed suo vitio; quia illis diffidentibus, ad aemulationem illorum tu vocatus es ad salutem. Ideo gratias debes agere dono Dei per Christum, non illis insultare: sed et petere, si malum illorum tibi contulit ad salutem; ut et ipsi redeant ad originem. Tunc placebis Deo, qui tui misertus est; ideo enim te advocavit, ut per tuam aemulationem reduceret et illos ad gratiam.

92 Tu autem fide stas. Quia Judaei per diffidentiam lapsi sunt, hos fide dicit stare; quia cum prius perfidiae causa jacerent, credendo stare coeperunt. Noli altum sapere, sed time. Id est, noli superbus esse, sed cave, ne et tu offendas.

(Vers. 21.) Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit; ne forte nec tibi parcat. Verum est, quia si illos, qui praerogativa Patrum digni erant, quibus etiam facta repromissio est Deo in filios adoptari, incredulitatis causa excaecavit; quid his si dubitaverint, aut si se extulerint, faciet, qui nulla commendatione sublimati sunt: quippe cum nullius dignitatis essent, honorati sunt?

(Vers. 22.) Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem, bonitatem; si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris. Bonum Deum gentibus esse testatur; quia cum idola sequerentur, digni utique mortis, patientia sua exspectavit illos, et nec adhuc requirentes se, ultro vocavit illos, et peccata eis remisit. Judaeis autem severus est; excaecavit enim eos, quia donum Dei spreverunt. Hos tamen nunc significat Judaeos, qui propter malevolentiam suam in perpetuum caecati sunt; unde et cecidisse eos dicit: illos autem quos supra memoravit, offendisse, non tamen cecidisse; quia ad tempus caecatos illos ostendit: ac per hoc severum Deum in eos fuisse, ut in perpetuum caecati essent apostatae.

(Vers. 23.) Sed et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos. Ostendit justitiam Dei non in severitate manere circa illos, quos excaecavit ad tempus; quia non sic illos excidit, ut non possit illos iterum inserere, si convertantur, qui per prophetam dixit: Revertentes ad me replantabo (Jerem. XXIV, 6); ut hoc scientes christiani gentiles non insultent Judaeis, certi reservari illis quasi lapsis misericordiam Dei.

(Vers. 24.) Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis hi, qui secundum naturam, inserentur suae olivae! Olivam fidem per quam Abraham justificatus est, accipiamus: oleastrum vero, quia agrestis et infructuosa natura est, perfidiam significatam: ac per hoc si ii, qui semper inimici Dei fuerunt, conversi in fidem Abrahae inserti sunt, ex cujus origine non sunt; quanto magis Judaei, si post diffidentiam credant, paternae reddendi sunt naturae, inserti iterum in suam promissionem!

(Vers. 25, 26.) Nolo enim ignorare vos, fratres, mysterium hoc; ut non sitis ipsi vobis sapientes; quia obtusio quaedam ex parte Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret: et sic omnis Israel salvus fieret. Non est obscurum, quia ad tempus caecitatis obtusio data est Judaeis iis, qui dum aemuli Legis sunt, non viderunt donum venisse promissum a Deo, quod praedicabatur a Christo. Zelo enim excaecati sunt, putantes legem factorum numquam debere cessare; unde sabbatum zelabantur. Qua offensione ex parte obtusi sunt, ut pro incredulitate sua cruciarentur, videntes gentes profiteri cum gaudio consecutos se repromissionem Abrahae: copia tamen admissa gentium, abstergeretur caligo ab oculis mentis eorum, ut possint credere; ut spiritum compunctionis prohibens a cordibus eorum, qui eis praestat caecitatem, reddat eis arbitrium liberum voluntatis; quia non de malevolentia erat incredulitas, sed de errore, emendarentur, ut postea salvarentur.

Sicut scriptum est. Ut probaret donum illis reservatum a Deo, exemplum Esaiae prophetae in subjectis ponit: ut hac gratia qua liberati sunt Judaei credentes, et nos liberari posse doceret; quia non erat exinanita, sed semper abundat. Dicit ergo:

(Vers. 27.) Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem ab Jacob: et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Esai. LIX, 28). Exempli hujus ratio semper manet, quamdiu sunt, qui credant. Hic enim Dominus Jesus, qui de coelis venturus promissus est ad liberationem humani generis, ipse quotidie remittit peccata conversis ad se: nec statim non credentes condemnat, sed exspectat, sciens posse proficere ad agnitionem Dei.

(Vers. 28.) Secundum Evangelium quidem inimici propter vos. Causa incredulitatis 93 inimici sunt Evangelii, ut error et delictum illorum gentibus aperiret viam ante tempus intrandi ad fidem, sicut supra memoravi; prius enim ubique omnibus Judaeis praedicandum erat, tunc demum et gentibus oportebat credi verbum Dei. Sed quia non crediderunt, ablatum ab eis regnum datum est gentibus. Itaque non insultandum his praemonet, quorum delictum profuit gentibus; illi enim insultandum est, cujus peccatum obfuit aliquibus. Non enim in perfidia illorum gratulandum est, sed dolendum, si tardant converti; ut quomodo peccato illorum gavisae sunt gentes, quia salvatae sunt: sic conversione eorum laetentur, ipsorum enim occasione Dei gratiam citius perceperunt.

Secundum electionem autem dilecti propter Patres. Quamvis graviter peccaverint Judaei reprobando donum Dei, et digni sint morte; tamen quia filii sunt bonorum, quorum praerogativa et merito plurima a Deo beneficia perceperunt, regressi ad fidem suscipientur cum laetitia; quia dilectio in his Dei exsuscitatur memoria Patrum.

(Vers. 29.) Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Verum est, quia gratia Dei in baptismate non quaerit gemitum, aut planctum, aut opus aliquot; nisi solum ex corde professionem. Neque enim quia graviter deliquerant non recipiendo promissum Dei, et quia quae graviter peccantur, non nisi fletu et gemitu ad veniam pertinent; ne ideo illos non posse jam accipere misericordiam putarent, quia dolere illos non videbant; ostendit hoc inter primordia fidei non requiri; donum enim Dei gratis donat peccata in baptismo.

(Vers. 30, 31.) Sicut enim et vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum diffidentiam: ita et isti nunc non crediderunt in vestra miseratione, ut et ipsi misericordiam consequantur. Incredulitatem gentium memorat, ut ipso rubore non se jactarent insultantes Judaeis, qui non crediderant: sed oblectarent illos agnoscere promissum Dei. Quia enim vos, inquit, gentes, cum his eloquia Dei credita sint, repugnantes fuistis: nunc autem misericordiam accepistis, non vestro merito, sed ad horum opprobrium; quare non magis isti conversi accipiant misericordiam, qui prius in lege Dei conversati sunt, et quibus facta promissio est?

(Vers. 32.) Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Gentes porro ab antiquis temporibus in impietate et ignorantia versabantur, ut pote sine Deo: propter quod manifestata Lex in litteris est, qua possent infrenari praecipites. Et quoniam versutia adversarii cumulari peccata coeperunt, ut per interdictum magis reus homo constitueretur; Deus clementia bonitatis suae semper homini procurans, ut et quod sine lege peccatum erat, et in Lege posset deleri; hoc decrevit ut solam fidem poneret, per quam omnium peccata abolerentur; ut quia nulla spes per Legem omnibus hominibus erat, Dei misericordia salvarentur. Hoc est omnia conclusisse in incredulitate, ut tunc decretum donum a Deo veniret, quando omnes diffidentia laborarent; ut gratia muneris esset gratissima. Itaque nemo se jactet; miserum est enim superbum esse eum, cui ignotum est.

(Vers. 33.) O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius! Excelsum et immensum Deum in divitiis sapientiae et scientiae suae cum omni laude gratiarum actionis testatur; est enim consilium et judicium ejus incomprehensibile. Nam sciens ab initio conversationes et opera hominum; quia neque sola severitate justitiae salvari possit hominum genus, neque sola misericordia ad profectum meritorum pervenire, unoquoque tempore decrevit quid esset praedicandum: ante tamen permittens unumquemque suo judicio; quia natura ipsa duce, cognoscitur justitia. Et quia auctoritas naturalis justitiae obtorpuerat consuetudine delinquendi, data est Lex; ut humanum genus terrore manifestatae Legis frenaretur. Sed quia non se cohibentes, rei tenebantur a Lege; praedicata misericordia est, quae ad se confugientes salvaret, refutantes autem caecaret ad tempus, ad promissionem eorum gentes invitans, quae prius justitiam Dei per Moysen datam sequi noluerunt; ut horum saluti dum invident, 94 ipso zelo ad radicis Salvatoris originem se reformarent promissae in Lege. Haec est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei qui tam Judaeos quam gentes multitaria providentia acquisivit ad vitam.

(Vers. 34, 35.) Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Esai. XL, 13)? Hoc in Esaia scriptum habetur. Manifestum est solum Deum esse qui noverit omnia consilia, et hunc unum esse qui nullius egeat; quia ab ipso sunt omnia: ac per hoc consilium ejus a nullo nec comprehenditur, nec metitur; quia in inferiora superioris sensum scire non possunt. Denique Judaeis credentibus impossibile videbatur consilium esse et voluntatem Dei ad redemptionem gentium: simili modo et gentibus arduum et incredulum videbatur Judaeos, qui non crediderunt, posse converti; aut credentes suscipi, ut salvarentur. Inter caetera hoc est consilium Dei, quod latuit, nec potuit comprehendi.

(Vers. 36.) Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria. Qua ratione sensus et consilium Dei investigari non potest, declaravit: Ex ipso enim, inquit, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria. Hoc dicto aperuit sensum, qui occultus erat mundo; quia enim omnium creator est Deus (fecit enim ea quae non erant, ut essent), ideo ex ipso sunt omnia. Et quoniam ab ipso sunt, per Filium ejus, qui ejusdem utique substantiae est, esse coeperunt, cujus opus Patris est opus. Quia ergo ipse operatur per Filium, per ipsum sunt omnia. Et quoniam quae sunt ex Deo, per Deum sunt: post renata in Spiritu sancto sunt, in ipso sunt omnia, quia et Spiritus sanctus de Deo est Patre; unde et scit quae in Deo sunt. Ergo et in Spiritu sancto Pater est; quia quod de Patre est Deo, non potest aliud esse, quam est Deus Pater.

Ac per hoc ipsi gloria, quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Itaque quae ex ipso, et peripsum, et in ipso ut essent, esse coeperunt, sensum et consilium ejus scire non possunt. Ipse autem scit omnia; quia in ipso sunt cuncta. Patefecit mysterium Dei, quod superius dixit non ab eis ignorari debere.

CAPUT XII. (Vers. 1-3.) Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo: sed reformamini in novitate sensus vestri; ut probetis quae sit voluntas Dei, quod bonum, et placitum, et perfectum est. Per misericordiam Dei illos adhortatur per quam salvatur humanum genus. Post tractatum enim Legis et fidei populi naturam Judaici et gentilis ad bonam vitam agendam hortatur; per hanc enim spes fidei obtinetur. Commonitio est ergo haec, ut memores sint quia misericordiam acceperunt: et vigilent circa obsequium ejus, a quo illis data est, per quem ex impiis gratis justificati sunt, scientes hanc esse hostiam vivam, sanctam, et Deo acceptabilem, si corpora nostra incontaminata servemus, dissimiles a saecularibus, qui voluptatibus student. Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra (I Thess. IV, 3). Nam corpora subjecta peccatis non viva habentur, sed mortua; sub desperatione enim promissae vitae sunt. Ad hoc enim peccatis dono Dei abluimur; ut de caetero mundam vitam agentes, Dei amorem in nos provocemus, non irritum facientes opus gratiae ejus. Nam apud veteres ideo oblata occidebatur hostia, ut homines peccati causa morti subjectos significaret. Nunc autem quia per donum Dei purificati sunt homines, et a morte secunda liberati, vivam hostiam debent offerre; ut signum sit vitae aeternae. Non enim, sicut tunc, corpora pro corporibus immolantur: nunc vero non corpora, sed vitia corporis perimenda sunt. Ut autem obsequii nostri effectum habere possimus, servata justitia, pudorem custodiamus; nihil enim proficit pudor, nec rationabilis potest videri, neglecta justitia. Hoc erit conformem fieri spiritualium, renovatum in spiritu ac fide hoc scire quod placeat Deo, nec aliud bonum et perfectum esse.

Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere: sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut divisit Deus mensuram fidei. 95 Aperte ostendit hoc debere nos sapere, quod justitiae terminos non egrediatur, ut non nobis solis utile sit, sed et nulli obsit. Haec est enim prudentia, prodesse magis aliquibus, quam obesse; et contentum esse debere sorte, qua mensus est Deus, et merito fidei uniuscujusque: nec sibi defendere, quod non sibi concessum videt; hoc est, non plus sapere, quia uni totum concedi non potest. Nec enim si quis bonae vitae est, ex eo sibi etiam doctrinae prudentiam debet defendere: aut quia peritiam habet Legis, levitarum sibi obsequia vindicare debebit. Hortatur ergo, et docet per gratiam sibi datam. Haec gratia peritia intelligitur Dominicae disciplinae, per quam humilitati et justitiae studendum tradit.

(Vers. 4, 5.) Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eadem habent officia; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Exemplo corporis docet non posse nos singulos omnia; quia sumus invicem membra, ut alter alterius non egeat: ac per hoc curam nostri invicem nos agere debere, nec alterum alii obsistere; quia invicem officiis nostris opus habemus. Hoc erit diligere Christum, si invicem se membra exhortentur, ut impleant modum, quo corpus in Christo perfectum sit.

(Vers. 6.) Habentes autem donationes Dei diversas secundum gratiam, quae data est nobis. Nunc autem ipsa officia deputata membris merito fidei enumerat; ut cum viderit membrum quod sibi deputatum officium est, non perstrepat alteri, cui viderit aliud traditum, sed congaudeat, ut corpus Ecclesiae sit perfectum.

Sive prophetiam secundum rationem fidei. A prophetia incipit, quae prima probatio est rationabilem esse fidem nostram. Denique credentes, accepto Spiritu prophetabant. Haec ergo datur pro modo accipientis, hoc est, quantum causa exigit, propter quam datur.

(Vers. 7.) Sive ministerium in ministrando. Ad obsequium fraternitatis praebendum in tantum minister firmatur, quantum credit debere se obsequi; ne ultra fidem laborans in obsequio, fatigetur incassum; quia hoc sequitur unumquemque, quod conatur ex corde.

Sive qui docet in doctrina. Similiter dicit adjuvari doctorem in doctrina; ut in quantum fides ejus est ad docendum, in tantum inspiretur ad tradendam disciplinam coelestem.

(Vers. 8.) Sive qui exhortatur in exhortando. Et hunc eodem modo in eo ipso, in quo tendit, auxilio Spiritus praeparari; ut habeat gratiam, dum provocat. Lacessit enim fratres ad bonum, aut incredulos ad fidem.

Qui largitur in simplicitate. Huic dicit, qui bono animo tribuit auxilia semper suppeditare, procurante Spiritu, ut non desit tribuenti simpliciter, dicente Salomone: Qui tribuit pauperibus, non indigebit (Prov. XXVIII, 27). Hic ergo tribuit simpliciter, qui non in simulatione hoc agit, ut laus ei ab hominibus detur; sed ut a Deo pro hoc ipso meritum consequatur.

Qui praeest in sollicitudine. Eum qui curam ut praesit fratribus, suscipit, juxta fidem suam accipere vigilantiam et auctoritatem; ut proficiat in quo sollicitus est, habens in illis fructum, quibus praeest.

Qui miseretur in hilaritate. Hunc quoque secundum sensum suum, qui laeto animo misericordiam facit, non quasi nolenti extorqueatur, fundari et roborari a Deo; ut in hac re nullam infirmitatem patiatur, sciens dictum a Salomone: Dum habes occasionem, benefac (Prov. III, 27). Sed hoc multifarie intelligendum est; multiplex est enim misericordia sub uno vocabulo. Nam si supra dixit: Qui largitur in simplicitate; quid erat opus iterare, nisi quia sub uno misericordiae nomine multa bona opera significavit? Peccantibus etenim ignoscere misericordia est: et in necessitate aliqua posito vel oppresso opem ferre misericordia est; et nudum vestire, et esurienti panem frangere, et parvulum expositum colligere, et cadaver operire, et alia operari misericordia est. Ideo si haec impigre, et sine taedio fuerit operatus, habebit 96 hujus operis et in praesenti et in futuro mercedem. Omnis ergo misericordia et simpliciter, et cum gaudio fieri debet; ut simplicitas excludat hypocrisim, gaudium vero fretum futurae spei testatur examen.

(Vers. 9.) Dilectio sine simulatione. Huic menti, quae hoc meditatur, ut ideo diligat fratrem, quia scit hoc placere auctori Deo; ut non in adulatione praesentis vitae hoc agat, subvenit Spiritus; ut quia hoc devota mente quaerit, obsequiis possit implere. Audiunt enim dictum a Domino: Praeceptum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34).

(Vers. 10, 11.) Odientes malum, adhaerentes bono, fraternitatis amore invicem benigni, honore mutuo praevenientes. Non magnum dicit evitare malum, nisi adhaereatur bono; illud enim de timore fit, istud de amore: nec benignum esse, nec fraternitatis amorem tenere dicitur, si non mutuis se obsequiis praevenerint.

Sollicitudine non pigri. Hoc est quod dicit propheta Hieremias (Jerem. XLVIII, 10), quia maledictus qui facit opera Domini negligenter. Piger enim in conversatione divina sine spe est; ideo subjecit:

Spiritu ferventes. Hoc est, ut in exercitio divini operis, aut Legis non sit tepidus, sicut dicitur in Apocalypsi Joannis: Quoniam tepidus es, inquit, evomam te ex ore meo (Apoc. III, 16); quotidiana enim meditatio tollit soporem, et facit vigilantem. Opera vero Domini sunt, quae mandat fieri pro utilitate Ecclesiae, id est, fratrum.

Tempori servientes. In graeco dicitur habere sic: Deo servientes; quod nec loco ipsi competit. Quid enim opus erat summam hanc ponere totius devotionis, cum quando singula membra, quae ad obsequia et servitia Dei pertinent, memoret? In omnibus enim iis quae enumerat, plenum Domino servitium exhibetur. Nam servire tempori quid sit, alibi solvit, cum dicit: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt; ut sciatis quemadmodum unicuique respondeatis (Ephes. V, 16). Quoniam autem dixerat: Spiritu ferventes; ne hoc sic acciperent, ut passim et importune verba religionis ingererent tempore inimico, per quod forte scandalum excitarent, statim subjecit: Tempori servientes, ut modeste et cum honestate aptis et locis et personis, et apto tempore religionis fidem loquerentur. Sunt enim quidam etiam in hoc tempore quo pax est, qui sic perhorrent verba Dei, ut audientes cum magna ira blasphement viam Christi. Nam et ipse servivit tempori, quando quod noluit fecit; invitus enim circumcidit Timotheum, et raso capite purificatus secundum Legem ascendit templum, ut Judaeorum sopiret insaniam.

(Vers. 12.) Spe gaudentes. Postquam dixit: Tempori servientes, adjecit: Spe gaudentes; ut si forte propter iniquitatem temporis non liceat de fide publice loqui, sed esse in metu, spe gaudeat; quia haec tristitia parit laetitiam.

In tribulatione patientes. Hoc est spe gaudere, in tribulatione patientem esse; de gaudio enim spei tolerat tribulationem, sciens multo majora esse, quae pro his promissa sunt.

Orationi instantes. Necessaria est valde oratio; quia ut tribulatio possit tolerari, precibus insistendum est.

(Vers. 13.) Memoriis sanctorum communicantes Manifestum est quia qui preces suas exaudiri vult aemulus debet esse vitae sanctorum; cum imitatur enim, communicat; ut hoc sit memorem esse et communicatorem, imitari actus illorum: et si sumptibus indigent, communicandum est eis, sicut dicit alio loco: De collectis autem quae fiunt in sanctos (I Cor. XVI, 1); et ad Galatas: Ut pauperum memores essemus (Galat. II, 10).

(Vers. 14.) Hospitalitatem sectantes. Imitator et amator sanctorum hospitalitatem sectatur exemplis sancti Abrahae, et Loth viri justi.

Benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere. Ut Christianos per omnia novos faciat, etiam ab hac illos consuetudine auferre vult, quae omnibus communis est, ne irato animo incitati prius facile maledicere velint: sed ut magis, victa iracundia, benedicant, et laudi sit disciplina Dominica.

97 (Vers. 15.) Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Hoc est, quod alio loco dicit: Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: et si laetatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26). Cum enim quis fideli solatio est in necessitate, erigit animum ejus, et apud Deum sibi collocat meritum; quia membrum diligit corporis Christi: et si cum infideli condoleat, provocat magis illum ad profectum disciplinae Dominicae.

(Vers. 16.) Idipsum invicem sentientes. Hoc est, quod dictum est, compati debere in fratris tribulatione, sicut et in alia dicit epistola: Considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera sustinete (Galat. VI, 1, 2).

Non alta sapientes. Alta sapere superbia est; nam et diabolus cum alta sapuit, apostatavit. Ne elatio sit in animo, et praesumens forte de incolumitate actus sui, non condoleat fratri suo, sed exprobret quasi peccatori, haec superbia est, quae cum se praeponit, offendit. Quod et Dominus denotat, dicens: Ejice trabem prius de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Luc. VI, 42). Ipsa enim elatio peccatum est: ac si non sit peccator, quod impossibile est; fit peccator, dum superbit. Denique dicit Salomon: Superbis Deus resistit (Prov. III, 34).

Sed humilibus consentientes. Hoc est, ut deposita superbia, alienam causam suam faciat, et suam quasi alienam; ut habeat gratiam apud Deum, quia qui se exaltaverit, humiliabitur (Luc. XIV, 11).

Nolite esse prudentes apud vosmetipsos (Esai. V, 21). Hoc in Esaia propheta scriptum est, quod hic quasi proprium ponit; ut justitia communis habeatur, non ut sibi quis justus sit, caeteris autem injustus.

(Vers. 17.) Nemini malum pro malo reddentes. Hoc est, quod Dominus dicit: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum Dei (Matth. V, 20). Mandatum enim in Lege erat: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Levit. XIX, 18). Haec, quantum videtur, justitia est: sed ut abundet justitia christianorum, docentur non reddere malum pro malo; ut perfecti sint, et pro hoc merces illis reddatur in judicio Dei. Supergredi enim videtur ipsam justitiam, cum quod licet, ut melior sit, non facit coelestis justitiae imitator. Mundi ergo justitia a Deo illi concessa innocentem facit: coelestis autem perfectum, ut meritum habeat apud Deum.

Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Providere est bona futura ante oculos habere; ut ea gerantur, quae possint, postquam facta fuerint, in reprehensionem non venire, sed magis laudi esse, sive apud Deum, sive apud homines. Ne quis aestimet quia Deo licita non displicent, idcirco non curandum, si fratri scandalum sint; hoc praemonet quia illud fieri debet, quod et Deo non displiceat, et fratri scandalum non sit. Etsi liceat enim, et fratrem scandalizet, Deo non placet; quia Deus saluti studendum monet. Sic ergo providentur bona coram Deo et hominibus, si ea quae licent sic agantur, ne scandalum faciant.

(Vers. 18.) Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Omnes vult pacificos esse, qui divinam servant justitiam. Viderit si quis hanc pacem spreverit, ut sit tali viro inimicus, cum aut reprehendi forte ab illo non vult, aut invidet bonis ejus; quod ad illum tamen pertinet, non discordat a bene agentibus. Hic est enim impacificus, qui praetermissa voluntate Legis, suum jus sequitur; quamquam dicat David: Cum iis qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7). Sed hoc necessitatis erat propter potentiam personarum, ut vel obsequiis humilitatis vincatur, quem sic extollit superbia, ut mandata Legis spernat. Potest fieri ut et de timore Dei pacificum se quis praebeat illi, qui odit pacem. Quando enim vicem malis reddere non vult, pacificus est, hoc est, de bono vincere malum, ut vel obsequiis vincatur, quem mandata Legis non vincunt. Ergo, si fieri potest, inquit, quod ex vobis est; ut bene agentes pacem habere videamur. Jam si non fuerit amator pacis, tu tamen vis esse pacificus, quantum ad te pertinet. Si autem irreverens et blasphemus quis sit, et pacem cum illo habere non possis, non utique tibi ascribendum erit; quia 98 Joannes apostolus illos, qui negant in carne Christum venisse, nec salutari permisit (II Joan. VII). Nos ergo parati sumus, si fieri potest, ut cum omnibus pacem habeamus: aliis autem repugnantibus fiet impossibile, non ex nobis; si de nobis tamen querela deponatur. Qui enim nullum laedit, apparet esse pacificus.

(Vers. 19.) Non vosmet ipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Ut pacis foedera servari possint, ab ira dissimulandum monet, maxime quoniam solet per iram peccari, cum quando quis furore commotus, plus exigit, quam postulet causa delicti: aut sibi ipsi incommodum praestat, si graviora peccata incompetenti vindicta vult exsequi; debilem enim efficit, quem potuit emendatum habere et sanum. Unde et Salomon: Noli, ait, justus esse multum; est enim, inquit, qui perit in sua justitia (Eccles. VII, 17). Volens enim singulis peccatis respondere, circa vindictam mortem potest invenire tam sibi, quam ei quem plagis affligit; solent enim in poenas delinquere. Non solum autem de subjectis vindictam prohibet competentem, sed et de paribus et magnis, hoc est, de fratre forte in nos peccante non quaeramus vindicari, sed remittamus, Dei judicio reservantes; ne, dum ab ira detinemur, inveniat locum inimicus, in quo suggerat et suadeat, quod contra nos est.

Scriptum est enim. Ut fortius suadeat, exemplo Legis hoc confirmat, dicens: Scriptum est enim, in Proverbiis, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35). Ut si minime a nobis fiat, quod docet, Deum a nobis contemptum ostendat. Duplici ergo genere proficitur, si Deo remittatur vindicta; quia et cum iracundiam vincit, perfectus fit, et Dei judicio vindicabitur.

(Vers. 20.) Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi; hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Prov. XXV, 21). Non nudam vindictam Deo reservari debere ostendit, sed et beneficia dari inimicis; ut vere ostendamus non meritis nostris habere nos inimicos, quos ut ab inimicitiis desinant, obsequiis vincere nitimur. Qui si in inimicitiis perduraverint impietate mentis suae, nostra obsequia proficient illis ad poenam: aut certe obsequiorum nostrorum sedulitate compuncti, veluti carbones mortui reviviscent. Ut ergo nos in tantum perfectos faciat, ut non solum nos ipsos, sed et alios acquiramus ad vitam, inimicis non solum vicem reddere prohibet Dominus per Salomonem; verum etiam humanitate ad amicitiam provocare hortatur.

(Vers. 21.) Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Haec interpretatio Apostoli est cohortantis, ne vicem reddamus inimicis, sicut dictum est. Multum enim proderit nobis, si malitiae cedamus; vincit enim malum, qui ad tempus vinci videtur ab illo. Etenim Salvator sic vicit malum, dum non restitit; contra se enim agit malitia, et dum vincitur, vincere se putat. Id enim agit inimicus, ut et nos de proposito nostro abstrahat, occasionem quaerens quomodo peccemus. Ideo si provocati ab illo, vicem illi non reddamus, vincimus illum in bono; ideo enim non resistimus, ut bonum servemus, neglecta justitia; quia cogit justitia ad retribuendum.

CAPUT XIII. (Vers. 1.) Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote; non est enim potestas, nisi a Deo. Quoniam coelestis justitiae legem sequendam mandavit, ne ab hac praesenti dissimulare videretur, hanc commendat: quippe cum nisi haec fuerit observata, illa custodiri non possit; haec enim quasi paedagogus est, quae parvulos imbuit, ut possint potioris justitiae viam sequi. Nemini enim potest imputari misericordia, nisi habuerit justitiam. Ut ergo jus et timorem legis naturalis confirmet, Deum auctorem ejus testatur; et ministrantes eam Dei ordinationem habere. Ideo adjecit:

Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt: ut nemo putet quasi humana commenta contemnenda; vident enim jus divinum humanis auctoritatibus deputatum, Hic ergo subjectus est potestati, qui se terrore Dei ab iis abstinet, quae prohibet.

(Vers. 2.) Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Hoc 99 contra illos est, qui per potentiam fortes sunt, aut qui ab aliquo deprehendi se posse non credunt, et per hoc illudere se legem putant; ostendit his Dei esse legem, et non evasuros judicium Dei, qui ad tempus aliquo pacto evadunt. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Manifestum est, quia unusquisque operibus suis aut justificabitur, aut condemnabitur. Qui enim audientes Legem, peccant, inexcusabiles sunt.

(Vers. 3.) Nam qui principantur, non sunt timori bonis operibus, sed malis. Principes hos reges dicit, qui propter corrigendam vitam, et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno sint caeteri. Vis autem non timere potestatem? Bonum facito, et habebis laudem ex illa. Laus ex potestate tunc surgit, cum quis innocens invenitur.

(Vers. 4.) Dei enim minister est tibi in bonum. Manifestum est ideo rectores datos, ne malum fiat. Si autem malefeceris, time; non enim sine causa gladium portat. Hoc est, ideo comminatur, ut si fuerit contemptus, vindicet. Dei enim minister est, vindex in iram, in eum qui male agit. Quoniam futurum judicium Deus statuit, et nullum perire vult, hoc in saeculo rectores ordinavit; ut terrore interposito, omnibus velut paedagogi sint, erudientes illos quid servent, ne in poenam incidant futuri judicii.

(Vers. 5.) Ideoque subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Recte dicit subjectos esse debere non solum propter iram, id est, ultionem praesentem; parit enim ira vindictam: sed et propter futurum judicium; quia si hic evaserint, illic eos poena exspectat, ubi accusante conscientia ipsa punientur.

(Vers. 6.) Nam Idcirco tributa penditis; ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Ideo dicit tributa praestari, vel quae dicuntur fiscalia, ut subjectionem praestent, per quam sciant non se esse liberos, sed sub potestate agere, quae ex Deo est; principi enim suo, qui vicem Dei agit, sicut Deo subjiciuntur, sicut dicit Daniel propheta: Dei est enim, inquit, regnum, et cui vult, dabit illud (Dan. IV, 14), Unde et Dominus: Reddite, inquit, quae sunt Caesaris, Caesari (Matth. XXII, 21). Huic ergo subjiciendi sunt sicut Deo, cujus subjectionis probatio haec est, cum illi pendunt tributa.

(Vers. 7.) Reddite ergo omnibus debita. Reddi vult ab omnibus debita; quia et potentes sunt debitores minoribus, ut respondeant meritis illorum. Cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal. Primum ea quae sunt potestati regiae debita exsolvi jubet; quia major in his causa aut necessitas est. Cui timorem, timorem. Timorem potestati exhibendum, quia timor prohibet peccatum: deinde aut parenti, aut domino terreno; ut gratias agat in filio aut servo christiano. Cui honorem, honorem. Potest hic honor etiam circa eos esse, qui sublimes videntur in mundo; ut videntes humilitatem servorum Christi, laudent magis quam vituperent evangelicam disciplinam.

(Vers. 8, 9.) Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Pacem vult nos habere, si fieri potest, cum omnibus, dilectionem vero cum fratribus, et hanc tamen, honore servato. Idcirco autem debitores dicit; quia homini, qui dignus honore est, sive praesenti, sive futuro, dignum est et debitum inclinari. Illi enim quis inclinatur, a quo honorem accepit: ideo debitor dicitur. Si enim non hoc feceris principi tuo, superbus es; aut enim merito quis, aut aetate honorandus est.

Qui enim diligit proximum, Legem implevit. Legem datam a Moyse implet, qui diligit proximum; nam novae legis mandatum est etiam inimicos diligere. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces (Matth. V, 43). Hoc Moyses scriptum accepit a Deo ad reformationem legis naturalis. Et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo consummatur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum; hoc scriptum est in Levitico (Levit. XIX, 5). Manentibus itaque supradictis mandatis, in dilectione impleri Legem significat, sicut dixit: ac si sint alia mandata, quae nunc tacuit; tamen pro omnibus mandatis dilectio satisfacit. Nam si se humanum genus ab 100 initio dilexisset, iniquitas in terris non esset; exordium enim injustitiae discordia est. Ideoque iniquitatis dilectio iniquitas est; quia quod malo malum est, bono bonum est.

(Vers. 10.) Dilectio proximi malum non operatur; plenitudo enim Legis est dilectio. Malum non operatur, quia bona est dilectio, nec peccare potest illa, quae Legis est perfectio. Per Legis verba ad sensum evangelicum vult pervenire. Ideo enim quod summum est Legis, memorat; ut huic Evangelium societ, ostendens unius esse sensum auctoris. Sed quia tempore Christi addere aliquid oportuit, non solum proximos, sed inimicos diligi praecepit. Unde subditur: Plenitudo Legis est dilectio (Matth. V, 43): ut justitia sit diligere proximum, abundans vero et perfecta justitia etiam inimicos diligere. Inimicum autem diligere quid aliud est, quam optare desinere illum ab odio, et nihil asperum petere adversus illum? Hoc est amare illum, ea illi exoptare per quae Deum habeat propitium: haec coelestis justitia, haec Deo Patri similes facit, qui non colentibus se annua dona largitur. Nam et Dominus in cruce positus postulat pro inimicis (Luc. XXIII, 35); ut plenitudinem justitiae quam docuerat, demonstraret.

(Vers. 11.) Et hoc scientes tempus, quoniam hora est jam nos de somno surgere. Tempus esse dicit, quo ad meritum proficere debeamus. Hoc est, de somno surgere, operari bonum, quasi in die, hoc est, palam; illicita enim nocte, id est, in abscondito fiunt. Jam enim in manifestatione positi, quod est in notitia Dei, agnoscentes quid sequi debeamus, dare operam debemus, ut pure viventes ad promissum praemium veniamus, excusso somno, id est, ignorantia sive negligentia.

Propior enim est nunc nostra salus, quam cum credidimus. Manifestum est, quia post lavacrum bene viventes, et charitati studentes, non longe sunt a merito resurrectionis promissae. Bona enim vita christiani signum est salutis futurae.

(Vers. 12.) Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Noctem veterem hominem significavit, qui per baptismum innovatus est. Hunc praecessisse dicit quasi noctem, diem autem appropinquasse, cujus lumine veritas nobis apparuit; ut sciremus quid agere debeamus. Prius enim ignorantes Christum, in tenebris eramus: at ubi didicimus, lux in nobis orta est; transivimus enim a falso ad verum.

Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Tenebrarum opera sunt vita carnalis, quae illecebris agitur saecularibus: haec digna est tenebris, sicut dicit Dominus: Tollite illum; et ligatis manibus et pedibus, mittite in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Induere vero arma lucis gesta sunt bona; quia sicut mali actus tenebris deputantur, quia occulte fiunt ab iis qui male agunt: ita et qui bene agunt, palam agunt; quia non verentur, sed gaudent. Boni ergo actus arma lucis sunt, impugnantes tenebras, quae sunt vitia carnis.

(Vers. 13.) Sicut in die honeste ambulemus. Verum est; ut quia publice non peccatur, sic agamus quomodo agitur publice; nihil enim tam publicum, quam veritas.

Non in comessationibus et ebrietatibus. Comessationes sunt luxuriosa convivia, quae aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus solent a contubernalibus exhiberi; ut neminem illic pudeat aliquid inhoneste dicere aut facere; quia unusquisque praesumit, quod suum convivium sit. Solent enim in aliena mensa pudore coerceri; sed hic ad hoc convenitur, ut foeda illic gerantur copia vini, et incitetur libidinis diversa voluptas. Idcirco evitanda praecipit hujusmodi convivia.

Non in cubilibus et impudicitiis. Post luxuriosum convivium et ebrietatem hoc subjecit, quod sequitur, id est, concubitus impudicus; hic enim hujus lascivitatis est fructus.

Non in contentione et aemulatione. Recte ab his coerceri monet; quia omnis contentio et zelus inimicitiam parit, quas tenebras vocat; quia ad lucis praemium pervenire non possunt.

101 Sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. Curam carnis prohibet, id est voluptatem; ut omne quod prohibetur per Legem, non desideretur, aut certe desideratum vincatur. Ipsa sunt enim opera carnis; ut his exuti induant Dominum Jesum Christum, id est, innovati per Christum, ab his malis se retineant. Hic enim induit Christum, qui se ab omni errore et turpitudine separaverit; ne in convivio nuptiarum sine veste nova inveniatur, turpiterque abjectus tenebris mancipetur (Matth. XXII, 11): si quominus, non sunt induti Jesum Christum Dominum, super cujus novam vestem veteres pannos induunt; exutis enim veterem hominem in novitate vitae manendum est.

CAPUT XIV. (Vers. 1.) Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatione cogitationum. Quoniam ex Judaeis erant, qui Romanos ad nomen Christi assumpserant, admixta Lege, sicut in primordio epistolae memoravi; ideo quibusdam videbatur prohibitam carnem edere non debere: aliquibus autem qui sine Lege Christum sequebantur, videbatur contra Legem licere edere. Et per hoc ipsum disceptationes erant inter eos, quas Apostolus concordiae et saluti studens, divina disputatione aufert ostendens neque edenti prodesse apud Deum, neque non edenti obesse. Infirmum esse dicit, qui propterea quod Judaei prohibiti sunt, timet edere. Hunc ergo vult remitti judicio suo, ne scandalum passus, a charitate, quae quasi mater est animarum, recedat cum mentis perturbatione; cum christiani pacifici debeant esse et quieti.

(Vers. 2.) Alius enim credit edere omnia. Hic fiducia lectionis non dubitat omnia edenda, quae data sunt humanis usibus. Legit enim in Genesi omnia bona valde esse (Gen. I, 31), quae creavit Deus; ideo nihil rejiciendum, quia neque Enoch, qui primus Deo placuit: neque Noe, qui in diluvio solus justus inventus est: neque Abraham ille amicus Dei, aut Isaac, aut Jacob justi et Dei amici, inter quos et Loth fuit, aut caeteri justi ab his abstinuisse leguntur.

Is vero qui infirmus est, olera manducet. Igitur quia hoc putat, ut ille olera edat: ideo suadendum non est, ut carnem edat, ne cum scrupulo edat, et videatur peccare; quia propositum suum non custodit.

(Vers. 3.) Itaque qui edit, non edentem non spernat: et qui non edit, edentem non judicet. Quia voluntatis est edere, aut non edere; ac per hoc quaestio hinc fieri non debet. Ad hoc enim facta sunt omnia, ut voluntati subjaceant; quia dominio humano subjecta sunt.

Deus enim illum assumpsit. Assumptus est a Deo, dum ad gratiam vocatus est.

(Vers. 4.) Tu quis es, qui judicas alienum servum? Suo domino aut stat, aut cadit. Manifestum est servum non debere conservi voluntatem judicare, cui lex in hac parte tradita non est; nam qua conscientia edat, aut non edat, Deus judex est cujus servus est.

Stabit autem, potens est enim Deus statuere illum. Stabit, inquit, domino suo, propterea quia neque si edat, reus erit; neque si non edat, culpabilis; si tamen devotione hoc agat, non evitans hanc velut contrariam.

(Vers. 5.) Nam alius quidem judicat diem inter diem: hoc est, alicui placet interpositis diebus edere. Nam sunt quidam, qui quarta feria carnem non edendam statuerunt; sunt qui sabbatis, sunt iterum qui a pascha usque ad pentecosten edant.

Alius autem judicat omnem diem. Hic omnem diem judicat, qui numquam edit. Unusquisque in suo sensu abundet: hoc est, unusquisque suo consilio remittatur.

(Vers. 6.) Qui sapit diem, Domino sapit. Verum est, quia qui semper abstinens est, Deo placere se putat. Et qui edit, Domino edit. Domino edit; quia gratias agit Creatori. Et qui non edit, Domino non edit, et gratias agit Deo. Gratias agit, dum fatetur Dei esse creaturam, et bonam creatam; sed se dissimulare ab ea, non condemnare.

(Vers. 7.) Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sibi 102 viveret aliquis, si non ageret sub Lege: at qui freno Legis gubernatur, non sibi utique vivit, sed Deo qui Legem dedit, ut secundum voluntatem ejus vivat. Et qui moritur, simili modo Deo moritur, quo judice aut coronabitur aut condemnabitur.

(Vers. 8.) Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Idem est sensus. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Verum est omnes nos Domini esse quasi servos in conditione et Redemptoris dominio, et unumquemque pro merito suo tractari.

(Vers. 9.) In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit; ut et mortuorum et vivorum dominetur. Per Christum Dominum facta est creatura, quae per peccatum alienata est ab auctore, facta captiva: quam Deus Pater, ne opus ejus periret, misso Filio suo de coelis ad terras, docuit quid faciendo manus piratarum effugeret. Propter quod et occidi se passus est ab inimicis; ut descendens ad inferos, quia innocens erat occisus, reum faceret peccatum; ut quos tenebat apud inferos, amitteret. Quoniam ergo vivis ostendit viam salutis, ac se obtulit pro eis, mortuos vero liberavit de inferno, tam vivorum quam mortuorum dominatur; ex perditis enim iterum reformavit sibi illos in servos.

(Vers. 10.) Tu autem quid judicas fratrem tuum in non edendo? aut tu quare spernis fratrem tuum in edendo? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Docet non oportere judicare in hac re; tum quia non continetur in Lege, praeterea cum Deum judicem exspectemus.

(Vers. 11.) Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo (Esai. XLV, 24). Hoc in Esaia scriptum est; quia omnis lingua confitebitur Deo in fide Christi. Nam quia occisus resurrexit futurus judex, recte ait: Vivo ego, dicit Dominus; et non solum vivo, sed et judicaturus sum, et inimici stupebunt in me, et genu flectent, cognoscentes me Deum de Deo.

(Vers. 12.) Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Quoniam, inquit, nos pro nobis invicem reddituri sumus rationem, non nos in hac parte, quae supra scripta est, alterutrum condemnemus.

(Vers. 13.) Non ergo amplius invicem judicemus, id est, scientes hoc, cessemus a discordia. Sed in hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. In eo judicandum monet, quod prosit, quod potest et auctoritate legis defendi: nulli autem fratrum carnem edenti aut non edenti fiat scandalum.

(Vers. 14.) Scio et confido in Domino quia nihil commune per ipsum. Manifestum est quia Salvatoris beneficio omnia munda sunt, qui de sub jugo Legis eruens homines et justificans, reddidit statum pristinae libertatis; ut digni sint uti tota creatura, sicut et veteres sancti. Qui autem adhuc sub Lege sunt, non licet illis uti aut edere, quae prohibet Lex; quia indulgentiam datam spernunt. Non enim secundum naturam suam, sed cum contra edictum eduntur, immunda sunt. Denique in Lege ait: Erunt immunda vobis, etc. (Levit XI, 4).

Et plane qui existimat aliquid esse commune, illi commune est. Sive qui ex Judaeo christianus est, sive gentilis fidelis putat esse aliquid tale vitandum, ipse est quem supra infirmum dicit; dubitando enim est infirmus. Apud istum immundum est, quod putat non edendum: et quia non hoc superstitione facit, sed timore, suo judicio remittendum.

(Vers. 15.) Nam si propter escam frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. In alia epistola dicit: Esca ventri, et venter escis; et hunc et has Deus destruet (I Cor. VI, 13). Quia non de esca aut placet quis Deo aut displicet; ideo charitatem sectandam monet, qua nos Deus liberare dignatus est; sic enim ait: Deus autem proter charitatem nimiam misertus est nostri (Ephes. II, 4). Qui ergo hujus beneficii memor est, hanc excolit, nec illi aliquid anteponit: sed praetermittit maxima, quae scit promissionem non parare apud Deum.

Noli cibo tuo perdere illum, pro quo Christus mortuus est. Quantum valeat salus fratris, ex morte Christi cognoscitur. 103 Itaque qui scit quantum constet, confirmare illum debet, non scandalizare; ut ex re frivola faciat illi scrupulum: et incipiat haesitare an manducanda caro sit, necne, qui forte simpliciter edebat, securus de conscientia sua. At vero cum adeunt controversiae, incipiet perturbatione in Dei creaturam peccare, et erit in injuriam Creatoris, quae proficiet ad perditionem dubitantis.

(Vers. 16.) Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Hoc est, doctrina Dominica, cum sit bona et salutaris, non debet per rem frivolam blasphemari; blasphematur autem, cum dubitatur de Dei creatura. Potest et sic intelligi bonum nostrum blasphemari, quia qui bona opera habet, si in alia reprehendatur re minima, bonum illud suum offuscat, et incipiet bonum ejus blasphemari per malum ejus, sicut scriptum est in Ezechiele: Justitia justi non proficiet, si erraverit (Ezech. XXXIII, 12). Tale est, si quis aliquid vitii forte decorus habeat in fronte, aut nasum collisum; unde deformetur species ejus. Ideoque illa monet sectanda, quae bonis reliquis non tollant favorem.

(Vers. 17.) Non est enim regnum Dei esca et potus. Manifestum est quia nemo per escam placet Deo aut displicet. Sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Hos in regnum Dei dicit intrare, qui justitiam sequuntur, sed christianam habentes pacem, quam Dominus dedit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27); ex qua oritur gaudium in Spiritu sancto. Disceptatio autem non habet gaudium, sed iram; ideo non illic respicit Spiritus sanctus, quia gaudet in solis pacificis. Sicut enim ex nobis contristatur, sic et gaudet in nobis.

(Vers. 18.) Qui enim in hoc servit Christo placet Deo, et probatus est hominibus. Quoniam Christus nos redemit, ideo ait: Qui in hoc servit Christo, quasi redemptori, placet Deo. Quare? Quia ipse misit Christum, ut redimeret genus humanum, sicut ipse Dominus ait: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Joan. V, 23). Qui ergo placet Deo, probatus est hominibus. Quomodo? Accepit enim donum, per quod appareat dignus Deo.

(Vers. 19.) Itaque quae pacis sunt, sectemur: et quae aedificationis sunt, invicem custodiamus. Quoniam disceptatio discordiam parit, ideoque ut pacifici esse possimus, ab intentione edendi aut non edendi dissimulare nos docet. Aedificationis autem viam sequi hortatur, ut cum pace ea conferamus, per quae invicem nos aedificemus, ab iis quae infructuosa sunt et magis contraria declinantes. Collatio enim potest prodesse, est enim excitans mentem; si tamen vincendi studium contemnatur: hoc est enim quod parit litem.

(Vers. 20.) Noli propter escam solvere opus Dei. Homo opus Dei est per creationem, et iterum opus Dei est, dum reformatur per regenerationem. Et esca opus Dei est, sed non homo propter escam, sed esca propter hominem: multum ergo distat; ideo noli, inquit, hoc opus Dei quod praeclarum est, dissolvere propter id, quod humillimum est. Hoc est saluti fratris studere, non curam escae agere, ut fratrem contristes. Beneficium enim Dei irritum facit, qui fratrem liberatum a peccato per disceptationem rursus provocat ad peccandum, solvens in ipso opera Christi quae gessit, ut hominem a peccato liberaret.

Omnia quidem munda sunt. Verum et manifestum est omnia munda esse: quippe cum in Genesi legatur, omnia quae Deus fecit, esse bona valde; Sed malum est homini, qui per offensionem edit (Gen. I, 31). Cum ergo per naturam omnia bona et munda sint, dubitantibus tamen fiunt immunda: et erit illi offendiculum, qui cum dubitet, edit tamen immunda conscientia; quia quod sibi inutile putat, facit: ideo nulli contradicendum est quid in hac re sequatur.

(Vers. 21.) Bonum est non edere carnem, et non bibere vinum. Cum de sola carne ageretur, adjecit et potum; ut confoveat eos, qui ab his abstinent, per id quod licitum est et carnem edere, et vinum bibere. Ne contristarentur ab illis, qui his utuntur, dedit eis respirandi solatium; ut et in voluntate sua quiescerent, et disceptatio per quam discordia fit cessaret. Cum enim non latet bonum esse carnem edere, et vinum bibere: 104 et e contra carnem non edere, et non bibere vinum, bonum esse addiscunt, nemo litigat. Creatura enim data est ad usum volentibus; non tamen necessitas est imposita aut volenti, aut nolenti.

Neque enim in quo frater tuus offendit, aut scandalizatur, aut infirmatur. Eadem dicit non debere fratri, qui infirmum animum sibi constituit ad edendum, fieri quaestionem; ne perturbatus offendat, nesciens quid teneat.

(Vers. 22.) Tu fidem habes penes temetipsum: habe coram Deo. Hoc est, tu qui sedes securus, quia creatura Dei bona est; non opus est ut de altero judices; quia plus est, ut pacem habeas cum fratre; hoc enim utile est apud Deum. In esca enim utilitas carnis est, in pace vero et carnis et animae: ac per hoc ab hujusmodi disceptatione cessandum est; ut unusquisque in proposito cordis sui maneat.

Beatus qui non judicat semetipsum, in quo probat. Unumquemque proprio judicio censet condemnandum, qui quod dicit non debere se facere, facit: et hunc beatum, qui non aliud facit, quam sibi utile probat.

(Vers. 23.) Qui autem discernit, si ederit, damnatus est. Verum est, quia qui judicat non edendum, et edit, damnatus est; ipse enim se damnat, quando id quod sibi inutile asserit, facit. Quia non ex fide. Non utique ex fide edit, qui edendum negat, et edit.

Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Recte peccatum appellat, quod aliter fit, quam probatum est. Quoniam Romani in lege inducti erant, sicut in primordio epistolae memoravi: advenientibus autem qui rectius crederent, quaestiones moverentur de edenda carne et non edenda; et horum pars, quae edendam et non improbandam diceret, melior videretur; quia omnia munda valde sunt: infirmos dicit qui edendum negarent sive ex Judaeis, sive ex gentibus, et remitti illos in proposito cordis sui. Nec enim obest non edere, aut prodest erga Deum edere; ne quavis ratione astricti, per quod tamen cum scrupulo ederent, delinquerent.

CAPUT XV. (Vers. 1.) Debemus autem nos, firmiores, infirmitates invalidiorum portare. Recte ait, debemus; quia oportet doctores, infirmos firmare, et imperitos erudire cum mansuetudine; ne provocati dum contendere volunt, ne humiles videantur, in pejus proficiant.

(Vers. 2.) Et non nobismetipsis placere, hoc est, non quod nobis prosit et placeat vindicare, sed et quod fratri; quia invicem curam nostri agere debemus. Unusquisque proximo suo placeat in bono ad aedificationem. Nunc personam suam discrevit; hos enim commonet, ut charitati studentes proximis placeant ad id, quod est utile. Haec est aedificatio, sicut alibi ait: Ego, inquit, per omnia omnibus placeo (I Cor. X, 13).

(Vers. 3.) Nam et Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Detractiones exprobrantium te ceciderunt super me. Salvatorem non sibimetipsi dicit placuisse, sed Deo Patri; quia dicit: Non enim descendi de coelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, Patris (Joan. VI, 38). Et quia cum haec diceret, contradicentibus Judaeis quasi peccator occiditur, Psalmographus ex persona ejus verba facit ad Deum Patrem, dicens: Detractiones exprobrantium te ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10); hoc est: Ego cum voluntatem tuam facerem, dixerunt me peccare in te, qui non me recipiendo, quem misisti, exprobraverunt te: quia Judaei cum peccarent in Deum, non recipientes quem misit Christum, insuper et occiderunt eum quasi peccantem in Deum. Sic peccata peccantium in Deum ceciderunt super Christum; innocens enim a peccatoribus occiditur quasi blasphemus, sicut scriptum est in Evangelio (Marc. XV, 28).

(Vers. 4-6.) Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram confirmationem scripta sunt; ut per patientiam et exhortationem Scripturarum, spem habeamus. Manifestum est quia, quaecumque scripta sunt, ad nostram disciplinam scripta sunt; ut ex ipsa exhortatione proficiamus ad spem, non diffidentes de promissis, si adhuc tardent.

Deus autem patientiae et consolationis det vobis anum invicem 105 sapere secundum Jesum Christum; ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Quasi ad salutem missus Apostolus bono voto plebem prosequitur, optans ut Deus det eis unum sensum sapientiae secundum Jesum Christum; ut juxta doctrinam Christi sapiant. Tunc enim poterunt dilectionem servare exemplo Domini dicentis: Majus hac dilectione nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis et fratribus suis (Joan. XV, 13); et ita uno ore, una confessione laudare Deum Patrem in Christo, si invicem se juxta sensum Christi fuerint exhortati; ut sine cessatione laudent Deum omnia, quae fecit per Christum, et post errorem lapsa per eumdem iterum erigere et reformare dignatus est, duplex dans beneficium, misericordiam et cognitionem.

(Vers. 7.) Propter quod assumite alterutrum, sicut et Christus assumpsit vos in honorem Dei (Esai. LVI, 4). Sic assumpti sumus a Christo, dum infirmitates nostras accepit, et aegritudines nostras portavit; ut hoc exemplo nos invicem nostras infirmitates per patientiam confirmemus, ut nomen honoris Dei assumptum in nos non evacuetur; filii enim dicimur Dei per gratiam Christi.

(Vers. 8.) Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis pro veritate Dei, in hoc ut confirmaret promissiones Patrum. Originem commendat Judaeorum; in circumcisione enim filios significat Abrahae, quibus missus Christus ministravit Patribus gratiam repromissam. Unde Salvator: Ego enim sum, inquit, in medio vestrum (Luc. XXII, 27), non ut ministrer, sed ut ministrem; ut veritas in promissione facta Patribus probaretur. Circumcisio enim carnis data est Abrahae in figuram circumcisionis cordis, quam postea propheta futuram significavit, dicens: Circumcidite duritiam cordis vestri (Jerem. IV, 4). Hujus verbis circumcisionis promissae minister Christus est, hoc est, praedicator. Dehinc apostolis, ut circumcisis carne ministrarent cordis circumcisionem, sic ait: Sicut me misisti in hunc mundum, ita et ego misi eos in hunc mnndum (Joan. VI, 58). Circumcisio autem cordis est, sublata erroris nebula, agnoscere creatorem Deum Patrem, et filium ejus Christum, per quem creavit omnia, ut veritas Dei impleretur. Promiserat enim daturum se misericordiam, et promiserat patribus Judaeorum; nam dixerat Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Et ad David dixit: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11), et: Orietur stella ex Jacob (Num. XXIV, 17).

(Vers. 9.) Gentes autem super misericordiam honorare Deum. Quia enim his nulla promissio erat, quasi indigni per solam misericordiam assumpti sunt ad salutem; ut per confessionem honorent Deum; quia increduli inhonorant.

Sicut scriptum est: Propter hoc confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo. Exemplo prophetico probat; scriptum est enim in psalmo decimo septimo gentes admittendas ad gratiam Dei ad percipiendam salutem (Psal. XVII, 50). Vox enim Christi est, qua futurum dixit quod in gentibus praedicatio ejus fructum habitura esset confessionis sacramenti Dei; ideo gratias ex hoc agit Filius Patri in obedientiam gentium. Unde in Evangelio ait: Confitebor tibi, Pater domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis; quoniam bonum placitum fuit ante te (Matth. XI, 25). Confessio ergo ista unius Dei est in Trinitate, ex qua surgit laetitia; ut post veri confessionem laetus decantet misericordiam et donum Dei.

(Vers. 10, 11.) Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus, hoc in cantico Deuteronomii (Deut. XXXII, 43). Et iterum: Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificate eum, omnes populi. Hoc in psalmo centesimo decimo sexto olim decrevisse Deum ostendit, interveniente misericordia sua, concordes facere Judaeos et gentes; ut gratiam adepti gentiles socii Judaeorum fierent, qui et ipsi olim dono Dei plebs ejus erant nominati. Sed jam nobiles Judaei: hi vero ignobiles, per misericordiam nobilitati sunt; ut simul omnes laeti sint agnitione veritatis, et laudantibus gentibus, Deum magnificent omnes populi, duodecim tribus unum Deum, qui auxit numerum plebis 106 suae, adjunctis gentibus. Denique cum disceptarent Judaei contra apostolum Petrum causa Cornelii, reddita sibi ratione, acquieverunt magnificantes Dominum, dicentes: Forsitan Deus et gentibus poenitentiam tribuit ad consequendam vitam (Act. XI, 18).

(Vers. 12.) Et rursus Esaias dicit: Erit radix Jesse; et qui surgit regere gentes, in eum gentes sperabunt (Esai. XI, 10). Ut majorem fiduciam gentibus faciat et spem non dubiam, multis testimoniis firmat decretum Dei hoc fuisse, ut omnes gentes benedicerentur in Christo; ne insolentia infidentium Judaeorum contristaret, et dubias redderet credentium animas gentium, quasi frustra sibi spem promittant, quod a Deo Abrahae accepto feratur fides Judaeorum, ut ipsa laetitia et securitate crescerent. Quare tamen Christus ex radice Jesse, et non ex radice Booz viri justi, aut ex radice Obed? Sed quia David filius dicatur propter regnum; ut sicut ex Deo natus in regem est, ita et ex David rege ortum haberet juxta carnem; ideo radix Jesse arbor David, quae fructum fecit per ramum, qui est Maria virgo, quae genuit Christum.

(Vers. 13, 14.) Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo; ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti. Certus sum autem, fratres, et ego ipse de vobis, quia et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia; ita ut possitis alterutrum monere. Haec exhortationis sunt; per laudem enim provocat eos ad meliorem et intellectum et vitam. Qui enim videt se laudari, data opera elaborat ut vera sint quae dicuntur. Ideo non dixit, ut invicem se doceant, sed admoneant; hoc enim solet moneri, quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo. Caetera non sunt obscura, ut indigeant explanatione.

(Vers. 15, 16.) Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte, tamquam in memoriam vos reducens, propter gratiam quae data est mihi a Deo; ut sim minister Christi Jesu in gentibus, sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata in Spiritu sancto. Non enim temere se scripsisse significat, auctoritatem enim sibi datam per Dei gratiam dicens, ut omnibus gentibus audeat scribere, admonens et confirmans propositum eorum in Christo; ut sollicitudinem suam ostendat in ministerio Evangelii, quasi magister gentium, et sacrificium eorum possit acceptum fieri sanctificationis causa in Spiritu sancto. Quidquid enim fide integra, et mente sobria offertur, a Spiritu sancto purificatur.

(Vers. 17-19.) Habeo igitur gloriam in Christo ad Deum; non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium verbo et factis, per potestatem signorum et prodigiorum in virtute Spiritus sancti. Gloriam habere se dicit apud Deum per Christum Jesum; credens enim, et serviens Christo Jesu in conscientia pura, meritum sibi fecit apud Deum Patrem, in tantum ut nihil deesse dicat, quod non per illum operatus sit Christus ad exhortationem gentium, dando signa et prodigia per manus ejus, ut praedicationem ejus virtus commendaret. Hinc est unde gloriam se ostendit habere in Christo ad Deum; serviens enim Christo gloriam habet ad Deum, in tantum ut in digere non habeat aliquid divinae virtutis, quod sibi praestitum non sit a Deo: sed omnia se, quia idoneus inventus est dispensator, consecutum, quae ad conversionem gentium per signorum virtutem proficerent, profitetur. Quod eo proficit, ut se non minus potuisse probet, quam caeteri apostoli, qui fuerant cum Domino: nec aliquid minus inter gentes virtutum operatum esse Deum; ut per hoc ipsum crescant, videntes hanc se gratiam assecutos, quam assecuti erant Judaei, qui sibi praerogativam vindicant Patrum.

(Vers. 20.) Ita ut ab Hierusalem in circuitu usque Illyricum repleverim Evangelium Dei, et Filii ejus Christi. Sic autem praedicavi Evangelium, non ubi nominatus est Christus; ne supra alienum fundamentum aedificarem. Non sine causa illic se praedicare niti dicit, ubi non nominatus est Christus; sciens enim pseudoapostolos aliter quam oportebat, Christum tradere (ad hoc enim circumibant, ut sub nomine 107 Christi aliis dogmatibus populum manciparent, quod postea corrigere maximi erat laboris), idcirco praevenire voluit, ut inviolatae praedicationis verba traderet audientibus, et ut integra linea superficies ordinata incolumis fundamenti robur haberet. Et quia magister datus est gentibus, oportebat eum sollicite hoc curare, ut illic doceret, ubi Christus non fuerat nuntiatus; et ut auctoritatem suam firmaret, et laborum suorum plenum fructum haberet ex iis, quae plantaverat. Hinc est unde omnia loca Ecclesia occupavit; haereses enim postea subtilitate malignantes, sub nomine Christi Legis et fidei sensum corrumpere nitebantur. Quod testimonio Legis monuit dicens:

(Vers. 21.) Sed sicut scriptum est: Quia quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent: in Esaia habetur (Esai. LII, 15). Ut ergo hic intellectus verus atque inviolabilis esset de vero Dei Filio, se festinasse semper dicit imbuere gentes evangelica veritate:

(Vers. 22-24.) Propter quod impediebar plurimum venire ad vos. Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis; cum in Hispaniam proficisci coepero, videbo vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Quod in capite epistolae memorat dicens: Quia saepe, inquit, proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc (Rom. I, 13). Nunc absolvit, ostendens qua causa impeditus sit; ut volens venire aliud ageret, quod imminebat, ut excluderet pseudoapostolorum prava commenta: et denique postquam omnibus in circuitu praedicavit, jam vacare sibi dicit venire Romam, quod olim optaverat. Romanos igitur, quia in Legem inducti fuerant, interim per epistolam corrigit. Illos autem qui non audierant adhuc praedicationem, utilius esse praesentia sui doceri: ut fundati recta fide difficile aliud aliquid reciperent. Venturum tamen se promisit tempore, quo ad Hispanias erat iturus; quia illic Christus non erat praedicatus, ut occuparet mentes illorum; et quia pseudoapostolis difficile fuit iter ad illos; ideo tardius si iret, non erat molestum.

(Vers. 25, 26.) Nunc vero proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis; probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt Hierusalem. Prius tamen iturum se dicit ministrare sanctis Hierusalem: per quam rem Romanos scire vult quia hujusmodi operibus stutendum est: qui enim per misericordiam vivunt, et justificati sunt apud Deum, huic inservire debent.

(Vers. 27.) Debitores enim sunt eorum; quoniam si spiritualium eorum participes factae sunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. Quippe cum debitores eos dicat Judaeorum credentium; ut sicut in spiritualibus participes eorum facti sunt, ita et hi communicent corporalibus necessitatibus illorum; ut gaudentes ex Judaeis credentes collaudent providentiam Dei in salutem ipsorum, per ministerium eorum. Hi enim totos se divinis dedentes obsequiis, nihil mundanum curantes, exemplum bonae conversationis praebebant credentibus. In tantum denique nos humanos ad misericordiam vult esse Apostolus, ut et debitores nos dicat circa eleemosynam largiendam, et bonis operibus exercendam cum alacritate cordis: quia qui misericordiam a Deo sperat, debet esse misericors; ut probet se recte hanc sperare: quia si homo miseretur, quanto magis Deus! Retributio enim haec est vel merces, ut qui accipiunt misericordiam, misericordiam faciant. Unde Dominus: Beati, inquit, misericordes (Matth. V, 7); ipsorum enim miserebitur Deus.

(Vers. 28, 29.) Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam. Scio enim quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. Certus igitur de dispositione et gratia Dei, promisit se in abundantia benedictionis venturum, quam praedicat Christi. Benedictio autem haec signorum virtus est, per quam confirmati sunt.

(Vers. 30, 31.) Obsecro ergo vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus sancti; ut sollicitudinem impartiamini mihi in orationibus pro me ad Dominum, ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea. Dehinc orat ut 108 adjuvetur in orationibus, ut evaderet manus Judaeorum infidelium: non quia ipse minus mereatur; sed ordinem sequitur, ut ab Ecclesia fiat oratio pro rectore suo. Multi enim minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni: et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo et ipsi cupidi sint videndi Apostolum, impensius orent; ut inde liberatum possint suscipere illum in gaudio charitatis.

(Vers. 32.) Ut et munerum meorum ministratio accepta fiat in Hierosolyma sanctis; ut veniam ad vos cum gaudio per voluntatem Jesu Christi, et refrigerer vobiscum. Etiam hoc orandum dicit, ut ministratio munerum ejus accepta fiat sanctis in Hierusalem, et omnia cum voluntate Dei facere se ostendat; ut quia devotus est animus ejus ad ferenda munera, etiam illorum animum Dei judicio respondere sibi vult; ut intellecta charitate illius erga se, cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim profectus est ei, cujus ministerio laeti effecti, Deum laudibus prosequuntur.

(Vers. 33.) Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. Deus pacis Christus est, qui ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 17), quem optat esse cum his, sciens dixisse Dominum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Tales ergo istos cupit esse, ut sit cum illis Dominus Christus Jesus, qui amputata omni discordia erroris humani, dedit ac ostendit quid sit verum; ut in ipsa veritate maneant pacifici.

CAPUT XVI. (Vers. 1, 2.) Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est ministra Ecclesiae apud Cenchres; ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis illi, in quibuscumque desideraverit vestri; etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi. Phoeben venientem commendat sororem communem, id est, de Lege: quam ut merito commendet, ait hanc ministram esse Ecclesiae Cenchris; et quia multis adjutorio fuit, digne ipsam dicit adjuvandam peregrinationis causa. Ut autem sine intermissione excipiendam illam et assistendum illi in necessitate, si pervenisset, suaderet, etiam sibi illam adfuisse testatur; ut quanto sublimior persona ejus caeteris sit, tanto magis reddi huic debitum obsequium per charitatem ostenderet.

(Vers. 3-6.) Salutate Aquilam et Priscillam adjutores meos in Christo Jesu, qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solum ego gratias ago, sed et cunctae Ecclesiae gentium, et domesticam eorum Ecclesiam. Hi ex Judaeis fuerunt, qui credentes facti sunt socii laboris Apostoli; qui ita recte crediderant, ut etiam ipsi exhortarentur caeteros ad fidem rectam. Denique Apollo quamvis fuerit exercitatus in Scripturis, ab his tamen viam Domini diligentius instructus est: ideo socios laboris sui dicit eos, sed in Christo Jesu; cooperarii enim ejus fuerunt in Evangelio Dei. Aquila vir Pricillae est, quos non otiose Romam venisse manifestum est; propensiores enim erant in Dei devotione: nam ad confirmationem Romanorum ii omnes, quos salutat, ex his fuisse intelliguntur. Unde dicit non solum se, sed et omnes gentium Ecclesias gratias his referre, tangens et Romanos, ut his obediant, quos ad profectum gentium audiunt laborare ad exhortandam fidem in Christo. Quos in tantum laudat, ut pericula pati pro eo non abnuerent; inimicitias enim et Judaeorum et falsorum fratrum subire non aspernati sunt, dummodo Apostolum obsequiis et charitate juvarent. Falsi fratres ii erant, qui credentes in Christum; Legem tamen servandam dicebant, non sufficere ad plenum salutis effectum Christum putantes: quod Apostolus destruebat, quare et persecutiones ab his perpetiebatur. Horum etiam domesticos et vernaculos salutat, quos Ecclesiam appellat; quia sanctorum virorum erant discipuli circa fidem.

Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo. Hujus Epaeneti etiam praesentem dignitatem non tacet, ut ostendat et dignitatis viros credere, et invitet primos Romanorum ad fidem, aut certe ut humiles crescerent.

Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. Commonet 109 hos nomine Mariae, quam intelligimus ad exhortationem illorum impensius laborasse, ut gratias illi agant.

(Vers. 7.) Salutate Andronicum et Juliam cognatos et concaptivos meos, qui sunt insignes in apostolis, qui ante me fuerunt in Christo Jesu. Hos cognatos et juxta carnem et secundum spiritum, quomodo et Angelus dixit ad Mariam: Ecce Elizabeth cognata tua, etc. (Luc. I, 36), quos etiam apostolis prioribus obsecutos cum testimonio sui declarat, et secum parem captivitatem passos fidei causa; ideoque istos plenius honorandos.

(Vers. 8.) Salutate Ampliatum dilectum meum in Christo. Hunc quasi amicum salutat, sed in Domino amicum; non tamen qui interfuerit labori ejus aut captivitati.

(Vers. 9.) Salutate Urbanum adjutorem meum in Christo. Non solum istum suum adjutorem dicit, sed et caeterorum fuisse socium in exhortatione credulitatis. Stachyn quoque dilectum meum. Hunc Stachyn quamvis dilectum vocet, tamen subjicit illum Urbano participi operis evangelici.

(Vers. 10.) Salutate Appellem probatum in Christo. Hunc Appellem non quasi amicum suum, aut participem operis salutat: sed propter quod tentationibus probatus est, et in Christo fidelis inventus.

(Vers. 11.) Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli domo. Aristobulus iste congregator fuisse intelligitur fratrum in Christo: cujus factum sic probat, ut eos quos congregabat, dignos salutatione sua designet.

Salutate Herodionem cognatum nostrum. Hunc quem cognatum tantum vocat, ostendit devotum in charitate renascibilitatis; non tamen vigilantiam illius designavit.

Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino. Narcissus hic illo tempore presbyter dicitur fuisse, sicut legitur in aliis codicibus. Et quia praesens non erat, videtis qua causa eos in Domino salutet ut sanctos, qui ex ejus erant domo. Hic autem Narcissus presbyter officio peregrini fungebatur, exhortationibus firmans credentes; et quoniam non sciebat Apostolus merita illorum, qui cum illo fuerant, sic dixit: Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo in Domino; hoc est, quos scitis esse dignos ex his salutatione mea, qui in Domino posuerunt spem suam, illos salutate nomine meo.

(Vers. 12.) Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Has uno honore dignas declarat in Christo.

Salutate Persidem charissimam, quae multum laboravit in Domino. Ista anteposita videtur supradictis; quia multum laboravit in Domino. Labor hic in exhortatione est, et in ministerio sanctorum, et in pressura, et in egestate propter Christum; quia domos suas relinquebant fugati, et opprobrio erant infidis.

(Vers. 13.) Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus et meam. Ideo istum Rufum praeposuit matri propter electionem administrationis gratiae Dei, in qua mulier locum non habet; electus enim erat, id est, promotus a Domino ad res ejus agendas. Matrem tamen tam sanctam habuit, ut Apostolus suam quoque matrem hanc vocaret.

(Vers. 14.) Salutate Asyncletum, Phlegontem, Herman, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. Hos simul salutat; quia sciebat eos esse concordes in Christo, hoc est, junctos in amicitiam Christianam. Salutat simul et fratres, qui erant cum eis, quorum nomina praetermisit.

(Vers. 15.) Salutate Philologum, et Juliam, et Nereum, et sororem ejus Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. Hi omnes unanimes intelliguntur fuisse, quos hac causa simul salutat, quorum meritum ex iis, qui simul cum eis erant, dignoscitur; sanctos enim nuncupat eos, ut merito illos salutare videatur.

(Vers. 16.) Salutate invicem in osculo sancto. Omnes quibus scribit, et quos nominat, jubet salutare se invicem in osculo sancto, id est, in pace Christi, non in desiderio carnis, sed in Spiritu sancto; ut religiosa sint oscula, non carnalia.

Salutant vos omnes Ecclesiae Christi. Per hoc intelligitur dici Ecclesiam, quae non sit Christi. Unde et David conspirationem iniquorum Ecclesiam malignantium vocat (Psal. XXV, 5). Omnium ergo locorum illorum Ecclesias dicit eos salutare, ut crescant in fide. Hoc ergo ad superiorem sensum retulit; ut ostendat Christum esse, in quo salus est, et hunc esse cujus populus fidelis est, et cujus nutu vivit cuncta creatura. 110 Auctor enim vitae hic est, sicut dicit Petrus apostolus (Actor. III, 15), non Lex in qua quidam illorum putabant sperare debere.

(Vers. 17-19). Oro autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter disciplinam, quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab illis. Hi enim tales Christo Domino Jesu non serviunt, sed suo ventri: et per illecebras ac blandimenta sermonum depravant corda innocentium. Vestra enim obedientia in omni loco divulgata est. Hoc loco de personis prorupit pseudoapostolorum, quos in tota epistola cavendos monuit, sicut et nunc: sed sine manifestatione traditionem illorum compressit. Hi enim cogebant credentes Judaizare, ut Dei beneficium circa se inanirent, sicut supra memoravi; compositis enim genealogiae verbis, tractatus sibi coaptabant ad commendationem traditionis suae, per quos simplicium corda deciperent.

Vestra enim obedientia, inquit, in omnem locum divulgata est. Hoc est quod in primordio epistolae dicit (Rom. I, 8), quia fides vestra praedicatur in universo mundo, hoc significat, quod securus sit de obedientia eorum. Erat enim incredulum quod se subjicerent post cognitam veritatem rei stultae quasi prudentes.

Gaudeo igitur in vobis. Et hic sensus de superiore parte epistolae est; gaudet enim quia Romani, qui regnum habere videntur, subjecerunt se fidei christianae.

Volo vos proficere, ut eruditi sitis in bonum, rudes vero in malum. Eruditus in bono hic est, qui bona operatur: rudes autem in malo ii sunt, qui ignorant opera mala, id est, usum malitiae nesciunt.

(Vers. 20.) Deus autem pacis conteret satanam sub pedibus vestris velociter; id est brevi. Hoc de adventu suo dicit, quia adventus ejus opprimeret diabolum ob hoc, quod isti spiritalem gratiam accepturi erant; cui rei invidet satanas, quia vult homines permanere in errore; caetera ut discrepent, cum sint unius professionis.

Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Gratiam quam promisit illis in adventu suo, jam optat esse cum illis; si enim merentur accipere, jam cum illis est in spe.

(Vers. 21.) Salutat vos Timotheus consors laborum meorum, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. Timotheus consors laborum ejus est quasi coepiscopus, qui cum magna sollicitudine Ecclesiam gubernabat, positus in invidiam Judaeorum usque adeo, ut inter initia circumcideretur propter scandalum Judaeorum; ut quia matre Judaea erat, doctor esse non posset incircumcisus. Illos vero cognatos dicit, partim generis, partim fidei causa.

(Vers. 22.) Saluto vos ego Tertius, qui hanc epistolam scripsi in Domino. Tertius nomine, non numero: hic est scriba epistolae, cui concessit suo nomine salutare plebem Romanam, ad quam scribit; ut caeteros salutent, quos nominat. Adhuc enim rectores Ecclesiis paucis erant in locis.

(Vers. 23). Salutat vos Caius hospes meus; et universae Ecclesiae. Hic est Caius, ut arbitror, ad quem scribit Joannes apostolus (III Joan. 1), exsultans in charitate ejus, quam exhibebat fraternitati, praebens sumptus illis necessarios. Et cum superius dicat: Salutant vos omnes Ecclesiae Christi; nunc iterat dicens: Salutant vos universae Ecclesiae, quod non puto otiose iteratum; nihil enim tantus vir et tam tractabilis superfluum ponebat. Sed quia salutant vos, inquit, omnes Ecclesiae Christi, id est, omnes sancti, sicut alio loco dicit: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt (Gal. V, 24); nunc subjecit etiam hos salutare, qui sequentes sunt; ut benedictum populum significet Ecclesiae, quia in omni Ecclesia duo sunt populi. Potest et duarum provinciarum nominasse Ecclesias, ut primum unius, deinde alterius loci dixisset omnes Ecclesias, aut certe Judaeorum et gentilium.

(Vers. 24.) Salutat vos Erastus dispensator civitatis, et Quartus frater. Dispensator civitatis est quasi curator, qui, dictante justitia, gubernabat civitatem, maxime in pretiis moderandis. Hos omnes ideo nominatim enumerat in salutatione Romanorum, ut scirent quales et quanti congauderent bono coepto illorum.

(Vers. 25-27.) Ei autem qui potest vos stabilire secundum Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii, quod temporibus aeternis in silentio fuit, manifestum 111 est autem nunc per scripturas propheticas secundum imperium aeterni Dei ad obedientiam fidei in omnes gentes, cognitum soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Deo Patri ex quo sunt omnia, dat gloriam; ut coeptum Romanorum, quia potens est, dignetur implere, confirmando in fide animos eorum ad profectum Evangelii, et revelationem mysterii absconditi a saeculis, manifestati autem per Christum, vel in Christo (Ephes. III, 9). Sacramentum enim quod latuit semper in Deo, temporibus Christi declaratum est; quia non singularis est Deus, quia est apud illum ex aeternis et Paraclitus, in qua veritate omnem creaturam decrevit salvam fieri per agnitionem. Cujus quidem sacramenti veritas per prophetas fuerat designata figuris quibusdam, soli Deo cognitum sapienti: cujus gratiae participes voluit esse gentes, quod latuit genus hominum. Solus ergo est sapiens; quia ab ipso est omnis 112 sapientia, sicut dicit Salomon: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum ipso fuit semper (Eccles. I, 1). Sapientia ista Christus est, quia de ipso est, et cum illo erat semper, per quem ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Ideo nihil sine Christo plenum; quia per ipsum omnia: qui cum agnoscitur, datur Deo Patri laus per ipsum; quia intelligitur per Christum, quasi per sapientiam suam, in qua salvos fecit credentes. Gloria ergo Patri per Filium, hoc est, ambobus gloria in Spiritu sancto; quia uterque in una gloria est.

(Vers. 28.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. In conclusione Christum ponit, per quem facti, et iterum reformati sumus gratia ejus, ut mentibus nostris haereat; quia si beneficiorum ejus memores simus, semper nos tuebitur, sicut dixit: Et ecce, inquit (Matth. XXVIII, 20), ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Amen.