Jump to content

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses Primam (Ambrosiaster)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses Primam
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


'Ambros.CoInEpA8 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

Ut horum, id est, Thessalonicensium exemplo alios exhortetur ad fidei incrementa, istos laudat, eo quod in accepta gratia permanentes, ad profectum praemii aucti sunt, meliora sectando: hortatur vero ut ad perfectum tenderent, ut eorum virtutibus quaesita dignitas caeteros provocaret. Tantae enim fidei imbiberant spiritum, ut spe futurorum, etiam civium suorum Macedonum persecutiones illatas pro nomine Christi devoto animo paterentur. Ut horum ergo meritum, et suam ex eorum profectu laetitiam litteris signet, ita scribit ad eos:

CAPUT PRIMUM.

(Vers. 1.) Paulus, et Silvanus, et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et in Domino Jesu Christo, 277 gratia vobis et pax. Trium quidem episcoporum nomina litterae continent, sed sensus et verba solius Apostoli sunt. Quia enim communi gaudio exsultant in profectu illorum, ex consensu ad plebem epistola scribitur in exaltatione Dei Patris, et Domini Jesu Christi pacem et gratiam his exoptans.

(Vers. 2, 3.) Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris, sine intermissione, memores operis fidei vestrae et laborum charitatis, et exspectationis Domini nostri Jesu Christi, coram Deo et Patre nostro. Quoniam omnia bona a Deo sunt, idcirco ei primum gratias referunt in profectu illorum, qui dignatus est non solum donum suum dare hominibus sub peccato constitutis, sed in filios hos adoptare, simul adjuvans eos ad omnia exitia toleranda, ut digniores fiant. Quamobrem meminisse horum dicunt se in orationibus suis, eo quod crebrescerent in opere fidei caeteris Ecclesiis; ut nutu Dei perficerent opus coeptum, prompti in studio charitatis, et patientiae, et spei adventus Domini ante Deum, qui dignatus est Filium suum incarnare pro salute humana. Placitum enim Dei est, si proficiatur in Christo.

(Vers. 4, 5.) Scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram; quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in verbo solum, sed et in virtute, et in Spiritu sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis vestri causa. Humiles se fuisse inter eos significant, ut illis formam darent mansuetudinis, non quod defuerint, quae ad fidem illos hortarentur, magnalia; quia doctrinae evangelicae robur virtus praestabat signorum et prodigiorum, in Spiritu sancto, id est, non in phantasia, sed in veritate plenitudinis; ut nulli necessitati deesset auxilium; sed superabundans gratia videretur et in doctrina, et in conversatione, et in aegris curandis; ut perfectum opus Spiritus sancti appareret in Thessalonicensium Ecclesiis, ut in nullo se minores videntes Judaeorum Ecclesiis, gauderent in dono Dei, qui participes illos facere dignatus est promissionis Abrahae.

(Vers. 6, 7.) Et vos imitatores nostri facti estis, et ipsius Domini, suscipientes verbum in pressura multa cum gaudio Spiritus sancti, ita ut fueritis vos exemplum omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. Cupidi credulitatis, probra et injurias a civibus suis passi tolerarunt fiducia futurorum. Unde aemuli dicuntur apostolorum, et ipsius Domini; quia et Dominus eadem passus est a Judaeis, et apostoli sequentes fidem Dei, persecutiones passi sunt, gaudentes quia digni habiti sunt pro nomine Domini contumelias pati (Act. V, 21), scientes pro his magna fore praemia repromissa; idoneus enim servus probatur, quando pro amore domini sui inimicos ejus offendit. Cujus rei memores, gavisi sunt spe promissionis in pressura. Itaque magna exhortatio est ad profectum, cum similes illos factos dicit et Christi et apostolorum ad formam praebendam caeteris credentibus illis in locis, quibus fama illorum ambulabat.

(Vers. 8.) A vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed et in omnem locum fides vestra, quae est ad Deum, processit. Tale est hoc, quale et illud ad Romanos, cum dicit: Quia fides vestra praedicatur in universo mundo (Rom. I, 8). Sed in his amplius; quia non solum fides, sed opus fidei illorum pervenit in omnem locum.

(Vers. 9, 10.) Ita ut non necesse habeamus nos aliquid eloqui. Ipsi enim de nobis annuntiant, qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum ab idolis, ad serviendum Deo vivo et vero, et ad exspectandum Filium ejus de coelis, quem suscitavit a mortuis Jesum, qui eripuit nos ab ira veniente. Sic peragrasse dicunt famam introitus sui et conversationis eorum cum praedicatione Evangelii, ut non esset necesse ea dicere; superfluum est enim ea fari, quae nota sunt. Ad omnes enim in circuitu pervenerat; ita ut et annuntiarent caeteris qua devotione susceperant apostolos. Et quia ad omnia, quae audierant ab eis, fuerant promptiores, relinquentes deos mortuos: exspectarent autem Christum de coelis, quem humanae salutis causa mortuum audierant, et resurrexisse devicta morte, et cum carne assumptum in coelos ministra nube, ad confusionem prudentium mundi, qui consideratione habita mundanorum, carnis naturam, quia gravis est, putant non posse fieri, ut sustollatur in coelos. Hoc affectu fit Spiritus sancti, ut erubescant terrigenae prudentes. 278

CAPUT II.

(Vers. 1, 2.) Ipsi enim scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: sed ante multa passi, et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, exerta libertate usi sumus in Deo nostro loquendo ad vos Evangelium Dei in magno certamine. Hanc pressuram, quam nunc memorat (Act. XVI, 16 et seq.), passus est in Philippis cum Sila propter spiritum pythonem quem a puella ejecerat, quod jam suo loco dictum est. Cui pressurae non cessit, sed fortior inventus est, dum audet praedicare, nec loqui timet, spe utique promissi praemii; ut et hi securi essent in persecutionibus, gaudentes propter futuram mercedem. Signum ergo devoti et fidelis praedicatoris hoc dicit esse, si in pressura loqui verbum Dei non timeat, inanem illum significans, qui terrore praesenti formidinem patitur praedicandi. Qui enim securus est de promissa spe, non cedit, ut coronetur.

(Vers. 3, 4.) Nam exhortatio nostra non ex fallacia, neque ex immunditia, neque in idolo, sed sicut probati sumus a Deo; ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur, non ut hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Hoc propter pseudoapostolos dicit, qui in dolo et fallacia praedicabant non missi, ut circumvenirent gentes ad serviendum legi factorum. Iste autem electum se et missum praedicare multis probat rebus; quia et in pressuris fortior inventus est, et in conversatione irreprehensibilis; ut nihil esset in hoc, quod minus Deo videretur dignum, prosequentibus signis. Quidam enim quaestus causa Christum praedicabant, favori hominum servientes; quia et in arguendo remissiores erant, quippe cum nec auctoritas esset, et in tribulatione infirmi; quia non ex corde, sed in fallacia erat sermo eorum. Omnis enim qui aliquid sine spe agit, orta tribulatione succumbit.

(Vers. 5.) Neque enim umquam in verbo adulationis conversati sumus, sicut scitis, neque in occasionem avaritiae. Deus testis est. Nunc aperit quod supra significavit, cum dicit: Non in occasione avaritiae, Deum dans testem, quia istud ex corde faciebat, non in hypocrisi, quasi contemnens pauca, ut forte plura offerrentur. Unde et ipsos convenit, scientes ac probantes quia nulli fuerat adulatus; pseudo enim apostoli formam avaritiae dari sibi optabant, ut ipsa occasione, dum veros apostolos omnia illata vident accipere, possent ipsi sine invidia simpliciores homines depraedari.

(Vers. 6, 7.) Nec quaerentes ex hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis; cum possemus apud vos oncri esse, ut Christi apostoli. In tantum gravat pseudoapostolorum causam, ut se abnuere dicat, cum liceret illi obsequia requirere, ad comprimendos eos quibus nec facultas erat, nec pudor, et tamen honorem sibi poscebant; se enim potius quam Dei doctrinam commendare volebant. Apostolus autem qui gloriam non ad praesens, sed in futuro requirebat, se humilem faciebat, ut Dei praedicatio exaltaretur.

(Vers. 8.) Sed fuimus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos; ita desiderantes vos, cupimus impartiri vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras; quia charissimi nobis facti estis. Tantum affectum habere se circa illos ostendit (quem, quia verus est, non verbis magis quam rebus probatum vult videri; potest enim in verbis latere fallacia), ut his exhortationibus provocati omnem sensum suum in dilectione haberent apostoli.

(Vers. 9.) Meministis enim, fratres, laborem nostrum et fatigationem, nocte ac die operantes ad hoc, ne quem vestrum gravaremus. Hoc est, quod dicit in Actis apostolorum. Omnia, inquit, quae mihi, et iis qui sunt mecum, fuerunt necessaria, laboraverunt manus istae. Unde et in alia epistola dicit: Qui non laborat nec manducet. Et hoc contra pseudoapostolos; ut qui otiosi manducarent, praedicatores se fingebant esse. Ut ergo exemplum daret, quemadmodum gubernanda sit vita christiana, et fictores proderet, labori insistebat humano, offuscans pseudoapostolos: praeterea quia qui labori insistunt, a malis cogitationibus declinant, occupantes animum suum, et a periculis prohibentes.

(Vers. 10, 11, 12.) Praedicavimus vobis Evangelium Dei, vos testes estis, et Deus, quam sancte et juste, et sine querela vobiscum qui creditis, conversati sumus sicut scitis: et quomodo erga unumquemque vestrum, ut pater filios suos, obsecrantes vos, et consolantes, et obtestantes ad hoc ut ambuletis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Manifesta sunt haec; commonet enim illos quomodo crediderint se praedicante, 279 et qualem eum fuerint experti, et quae praecepta dederit eis; ut digni fierent Deo, qui illos vocavit de terris ad coelos, ut exsuscitet laetitiam illorum.

(Vers. 13.) Ideoque et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quod cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, suscepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis qui credidistis. Deo gratias referunt, qui aperuit sensum illorum ad recipiendum Evangelium suum. Gloria enim praedicantium est, quando audientes facile credunt; tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.

(Vers. 14, 15, 16.) Vos enim, fratres, imitatores facti estis Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et nos ipsi a Judaeis, qui et Dominum interemerunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui, ut salventur, ad hoc ut suppleant peccata sua semper; sed pervenit ira Dei super eos usque in finem. De impietate atque credulitate queritur diffidentium Judaeorum, qui non solum suae salutis inimici sunt, verum etiam aliorum, prohibentes ne credant, et salvi fiant, ab initio parricidae; vel Domino enim communi parcere debuerant, qui conservis et praepositis suis non pepercerunt: ut repleantur peccata eorum, in tantum, ne aliquando misericordiam consequi mereantur. Ideo Thessalonicenses a civibus suis eadem passos dicit, imitatos patientiam sanctorum, et Domini nostri Jesu Christi: cujus sceleris auctores inducit Judaeos, ut et quanta gloria digni sint, qui pro nomine Domini patiuntur, et quae ultio infestis et infidis praeparata sit, dignoscatur.

(Vers. 17, 18.) Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre in multo desiderio. Quapropter voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas. Non animo, sed corpore divulsos se dicunt ab eis; charitas enim non dividitur, nec separatur: sed propter majorem instructionem etiam faciem eorum cupere se dicunt videre. In rebus enim divinis deficiunt articuli comprehendere, quae possunt dici; nec enim sufficit dies stylo his, quae una hora possunt depromi; ut non dicam quaedam esse mystica religionis nostrae, quae propter carnales sensus, ne scandalum patiantur, facile publicari non debeant: quia non omnibus dicenda sunt omnia, sed pro uniuscujusque captu moderanda sunt dicta, aliter rudibus, aliter fundatis. Idcirco praesentia corporis requiritur; quia sic perficitur veritas charitatis. Quamvis enim charitas non dividatur, desiderium tamen facit absentia corporis: denique osculo et amplexu animorum expletur voluntas. Cui rei impedimento asserit fuisse Satanam, qui etiam apostolis obvias manus tendebat; ne veritatis ratio hominibus panderetur. Accendebat enim perfidorum mentes, ut eos verberibus ac vinculis detinerent; ne loquerentur verbum Dei. Dixerunt enim majores Judaeorum apostolis; Nonne praecipientes denuntiavimus vobis, ne loqueremini in nomine Jesu illi hominum (Act. V, 40)? Sed quia quod non est a Deo, stare non potest, dissolvuntur impedimenta Satanae.

(Vers. 19, 20.) Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos coram Domino nostro Jesu Christo in adventu ejus? Vos enim estis gloria nostra et gaudium. Manifestum est quia perfectio discipulorum gaudium et corona magistri est. Hi enim sunt, qui labores fructuum suorum edituri sunt; fructus enim magistri, discipulus est obediens, cujus dum bona conversatio proficit magistro, fructus sui edit laborem. Labor enim discipuli in opere bono coronam dat magistro, judice Christo.

CAPUT III. (Vers. 1-4.) Idcirco jam non amplius tolerantes, optimum duximus ut Athenis soli relinqueremur: et misimus Timotheum fratrem nostrum, et participem operis Dei in Evangelio Christi, ad hoc ut et vos confirmet, et deprecetur pro fide vestra, ne quis moveatur in his pressuris. Ipsi enim scitis, quia ad hoc positi sumus; nam et cum apud vos eramus, praedicebamus vobis passuros nos pressuram, sicut factum est, et scitis. Desiderii supra memorati causas expressit. Idcirco enim praesentes esse apud eos volebant, ut animos eorum firmarent; ne quis ex his scandalum pateretur de pressuris apostolorum, 280 ut qui tanta signa facerent, aliquando infirmarentur; ita humiliati, ut verberibus et vinculis subjicerentur. Ad quam rem excusandam Timotheum missum testatur idoneum doctorem, qui ostenderet hinc merita crescere christianis, si pro nomine Domini passi gratias agant, a quo hujus rei mercedem exspectant, simulque preces Deo funderent, ut stabiles essent. Quam persecutionem idcirco se passuros praedicaverant; ut per id quod praescientiam hujus rei habere se protestarentur, posse se effugere et declinare has injurias approbarent: sed quia spes magna in his est, ideo dicit illatas sufferre quidem libenter.

(Vers. 5.) Ideo et ego non amplius tolerans, misi ad hoc ut cognoscerem fidem vestram; ne quo modo attentaverit vos ille tentator, et inanis fiat labor vester. Istud propter quosdam dicit, qui possent seduci astutia Satanae; quia in omni plebe est pars firma et infirma, quorum causa sollicitus erat, ne amitteret fructum credulitatis eorum. Et quia diutius passus non est nescire se quid certius ageretur circa illos, misit Timotheum episcopum a se creatum, a quo posset certum scire.

(Vers. 6, 7, 8.) Modo autem cum venisset Timotheus ad nos a vobis, et annuntiasset nobis fidem et charitatem vestram: et quoniam memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos; ideo consolationem sumus adepti, fratres, in vobis super omni necessitate et pressura nostra per vestram fidem; quoniam nunc vivimus, si vos steteritis in Christo. Declaravit cur alacri sermone scribat ad eos; ideo enim, nuntio veniente, et firmitatem devotionis illorum in fide et dilectione Apostoli declarante, laetus factus de communi concordia, scribit ad eos securum habens fructum fidei et bonae conversationis eorum.

(Vers. 9, 10.) Quam enim gratiarum actionem possumus referre Deo de vobis super omni gaudio, quo gaudemus propter vos coram Deo nostro, nocte dieque abundantissime orantes; ut videamus faciem vestram, et suppleamus, quae desunt fidei vestrae. Nihil dicit tam dignum, quod sufficere possit ad compensationem acquisitae salutis gentium. Et quoniam provexerant se perseverantia fidei, et actu vitae melioris, magis ac magis cupit eos videre; ut ea quae ad perfectionem illorum pertinent, ediscant, sacramenta scilicet rerum spiritalium, quae facile publicari non debent; ut scirent quis et quam immensus est ille, quem judicem sperabant. Aliud est enim fidem accipere, et aliud expositionem fidei; altera enim disputatio est de natura Patris, et Filii, et alia de personis. Pater ingenitus est, Filius vero genitus: quantum ad personas pertinet, diversum videtur, cum sit individua unitas naturae; unitas enim non in persona est, sed in substantia: Spiritus autem sanctus non degener putetur; quia tertius ponitur. Qui ergo de secunda persona non ambigit, admittit et tertiam.

(Vers. 11.) Ipse vero Deus et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus dirigat viam nostram ad vos. Integro ordine iter suum disponi postulat, primum a Deo Patre; quia ab ipso sunt omnia: deinde a Domino Jesu Christo, per quem sunt omnia; ut virtus atque providentia Patris et Filii adventum ejus commendet, et ut acceptabilis fiat audientibus se, et impedimenta diaboli solverentur ad dirigendum iter ejus.

(Vers. 12, 13.) Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitate in invicem in vos, et in omnes, sicut et nos in vos ad confirmanda corda vestra irreprehensa in sanctimonia coram Deo et Patre nostro in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis suis. Ut gaudium suum, quo de eis gaudet, cumulet, omnibus bonis multiplicari illos exoptat; ut veniens ad eos, plus inveniat in eis, quod laude dignum sit, quam a Timotheo audierat; ut irreprehensibiles inveniantur cum sanctis in charitate Dei Patris, et in adventu Domini nostri Jesu Christi, cum coeperit ante tribunal ejus examinatio singulos approbare. Deum vocat propter terrorem majestatis ejus: Patrem vero propter benignitatem, qua dignatur credentes sibi adoptare in filios, quod in adventu Domini manifestabitur.

CAPUT IV. (Vers. 1.) Quod superest itaque, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis qualiter oporteat vos ambulare, et placere Deo, sicut et ambulatis, ut abundetis magis. Hoc est, quod supra dixi, quia 281 ad cumulandum gaudium suum crescere illos vult in bonis operibus secundum mandata apostolica.

(Vers. 2-6.) Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum nostrum Jesum. Nam haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, abstinere vos a fornicatione, et scire unumquemque vestrum suum vas possidere in sanctimonia et honore; non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum: et ut ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum; quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis, et testificati sumus. Quamvis laudet eos in tota epistola, tamen commonet ne aliqua subreptione ad illicita deducantur, et incurrunt vindictam, quam ultricem malorum didicerunt: scientes hoc Deo placere, si corpora sua incontaminata custodiant, sed et cum fratribus simpliciter agant; ne similes gentibus inventi, adoptionis nomine abdicentur.

(Vers. 7, 8.) Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctimoniam. Quapropter qui spernit haec, non hominem spernit, sed Deum, qui dedit Spiritum sanctum in nobis. Ut fortius astringat ad ea, quae docet, Dei interponit personam, dicens: Non hominem spernit, qui praeterit praecepta, sed Deum. Quem ideo dicit Spiritum sanctum nobis dedisse, ut sancte vivamus; quia in corpore subdito peccatis non habitat Spiritus sanctus (Sap. I, 4).

(Vers. 9, 10.) De affectione autem fraternitatis non habemus necessitatem scribendi vobis; ipsi enim a Deo edocti estis, ad hoc ut vos invicem diligatis (Joan. XV, 17). Nam et hoc facitis in omnes fratres per universam Macedoniam. Etiam hoc cum facere illos laudat, commonet tamen ut propensius id agant; quos enim ab ipso Deo doctos dicit, promptiores esse debere in fraterna dilectione significat. Propter multam enim charitatem Deus misertus est nostri, cujus imitatores effecti, non immerito adoptatos nos ostendimus a Deo in filios.

(Vers. 11.) Hortamur autem vos, fratres, abundare magis; et eniti quiescere, et vestrum negotium agere, et operari manibus vestris, sicut vobis praecepimus; ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius desiderium sit in vobis. Iterum eadem hortatur, ut data opera abundent bonis actibus; ut enim significet vere hoc esse, quod placet Deo, frequenter hoc monet. Justitiae enim via tenenda est, ut ad misericordiam jure veniatur; ut qui sunt inferiores substantia, manibus laborent; ut ipsa intentione tollantur a vulgari inquietudine, et prava cogitatione, ut disciplina eorum etiam ab infidelibus laudetur, et provocari ad fidem possint.

(Vers. 12, 13.) Nolumus autem vos ignorare, fratres, de iis qui dormiunt; ne contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Nam si credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus illos, qui dormierunt per Jesum adducet cum eo. Manifesta est ratio, quia si resurrectio creditur mortuorum futura, non sunt lugendi, qui cum signo crucis exeunt. Lugendi autem vere sunt infideles, qui hinc transeunt in gehennam; ut ediscant verum esse, quod credere noluerunt. Fideles autem resurgent ad gloriam, ut qui in saeculo stulti habiti sunt propter fidem, videantur prudentes; providerunt enim sibi gloriam. Hi sunt qui per Jesum, id est, sub spe fidei hujus exeuntes, adducentur cum eo in adventu ejus; ut ab hominibus videantur. Cum tamen ipse defuncti excessum lugendum prohibeat, ipse alibi dicit: Ne tristitiam haberem (Philip. II, 27). Sed jam suo loco solutum est.

(Vers. 14-17.) Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui subrelicti sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu, et voce Archangeli, et tuba Dei descendet de coelo, et hi qui in Christo mortui sunt, resurgent primi: deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, una cum illis rapiemur in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. Quare consolamini vos invicem in his verbis. Sensu Domini loqui se profitetur, cum dicit: Hoc vobis dicimus in verbo Domini. Ut enim fidam spem et ratam gloriam resurrectionis sanctis promissae demonstret, ordinem ipsum, quomodo futura sit, exponit, nutu judicis Christi, sancto Spiritu intimante; ut ipsa spe qui charos suos praemiserunt, non doleant, addiscentes quia in adventu Domini priores resurgent, qui in Christo moriuntur. Ipse enim Christus Dominus voluntate Patris, quasi primus angelus de exercitu 282 coelesti, sicut continetur in Apocalypsi Joannis apostoli (Apoc. XII, 7 et seq.), descendet de coelo ad gerendum bellum nomine Dei contra antichristum. Quo exstincto, jussu ejus resurgent mortui. Hoc est ergo in tuba Dei descendere, nomine Dei bellum gerere; est enim, ut ipse dixit ad Jesum filium Nave (Josue V, 14), dux et princeps exercitus Domini, propter quod archangelus dicitur. Cum autem in tuba Dei descendet, Deus est; quia utrumque continent Scripturae, sicut in Exodo, quem angelum in flamma apparuisse Moysi legimus, statim ipsum in subjectis esse Deum agnoscimus, id est, Filium Dei, dicente eadem Scriptura: Et accedens, inquit, Moyses avertit se; quia non potuit considerare in faciem Dei (Exod. III, 6). Deus ergo est, quia Filius Dei verus est Deus: dux autem et princeps ideo, quia caput omnium est; quia per ipsum omnia. Resurgentibus ergo primis, qui in Christo mortui sunt, deinde nos qui vivimus, rapiemur una cum illis bajulis nubibus obviam Christo in aera; ut cum Domino omnes veniant ad praelium, et quos occiderat, videat vivos; quia sicut Domino famulatae sunt nubes, ita et his quos fratres suos dignatus est appellare. Et sic semper cum Domino erimus; in ipso enim raptu mors proveniet et quasi per soporem, ut egressa anima in momento reddatur. Cum enim tollentur, morientur; ut pervenientes ad Dominum, praesentia Domini recipiant animas; quia cum Deo mortui esse non possunt. Itaque consolamini vos invicem in his verbis. Hac spe consolari se invicem jubet eos, qui adhuc more gentili charorum suorum excessum putabant lugendum.

CAPUT V. (Vers. 1, 2, 3.) De temporibus autem et momentis, fratres, non est necesse vobis scribi; ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini, ut fur noctu, ita veniet. Cum enim dixerint: Pax, et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, quemadmodum dolor partus praegnanti, et non effugient. Hoc est quod in Evangelio Dominus locutus est, dicens: Vigilate, quia nescitis horam, qua Dominus vester venturus est (Marc. XIII, 32). Et iterum: Si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus, aut ecce illic; nolite credere (Matth. XXIV, 23). Subito enim et ex insperato apparebit sicut coruscatio apparet ab Oriente in Occidentem, habens secum militiam exercitus Dei Patris ad perditionem antichristi et satellitum ejus. Cum enim securi fuerint perfidi de regno diaboli, interfectis sanctis, id est, Enoch et Elia, laeti de victoria invicem sibi mittentes munera, sicut dicit Apocalypsis (Apoc. XI, 7 et seq.), tunc illis subito veniet repentinus interitus. In adventu enim suo Christus hos omnes disperdet; ut videntes sancti, quod evaserint, glorientur.

(Vers. 4, 5.) Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur apprehendat; omnes enim vos filii luminis estis et filii diei: non estis noctis neque tenebrarum. In tenebris ignorantiam significat et mendacium, in die autem scientiam et veritatem. Idcirco christianos non in tenebris esse dicit, gentiles autem vel incredulos Judaeos filios tenebrarum; quia cultores sunt mendacii. Quamobrem fideles securos esse debere significat; quia non ignorant futurum adventum Domini, sed exspectant solliciti, ut veniat. Qui autem ignorant diffidentes de eo, repente illos apprehendet improvidos, et interficiet.

(Vers. 6-11.) Igitur non dormiamus, sicut et caeteri, sed vigilemus, et sobrii simus. Hi enim qui dormiunt, nocte dormiunt: et qui inebriantur, nocte sunt ebrii. Nos autem qui dici sumus, sobrii simus, induti thoracem fidei et charitatis, et galeam spei salutis, quia non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis; ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Propter quod exhortamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. Apertum est quod dicit; commonet enim, ne securi de nomine Salvatoris, negligenter agamus: ideoque tribus propugnaculis nos muniri debere, id est, fidei, et spei, et charitatis. Dum enim fides manet, spem excitat: spes autem necessario sollicita est de promissione, nec dormit: charitas autem devotum offert Deo; nihil enim adversum admittit charitas. Idcirco enim mortuus est pro nobis Dominus Jesus, et resurrexit; ut sive vigilemus, hoc est, vivamus, sive dormiamus, id est, moriamur, una cum illo aeterna vita fruamur. Hoc est quod supra dixit quia fideles in adventu Domini tam mortui, 283 quam vivi obviam tollentur Domino, et semper vivent cum eo. In hoc meditandum docet, ut invicem se in isto aedificent sensu.

(Vers. 12, 13.) Rogamus autem vos, fratres, ut cognoscatis eos, qui laborant in vobis, et praesunt vobis in Domino, et monent vos; ut illis summum honorem habeatis in charitate propter opera ipsorum: pacem habete inter vos. Hoc est, quod dicit et in alia epistola (I Tim. V, 17) presbyteros duplici honore honorandos, qui laborant in verbo doctrinae. Potest enim pigere eum, qui inopiam patitur, exercitium facere, quod prosit audientibus. Quid enim prodest honorem sine fructu habere: aut quid magnum est offerre ei carnalia, qui tribuit spiritalia? Sicut enim divitiae negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum saturari quaerit, a justitia declinat. Hinc Salomon nec nimis divitem se petit fieri; nec egestuosum (Prov. XXX, 8). Hoc ipsum tamen in charitate fieri debere; ut honorificentia sacerdotis non de timore magis sit, sed de amore; ut etiam illi proficiat, qui facit. Res enim quae sponte non fit, ad effectum non pervenit; quamvis enim ad praesens proficiat sumenti, nihil tamen proderit in futuro danti. Et quia dissensio multa generat mala, pacificos eos esse hortatur.

(Vers. 14-17.) Rogamus vero vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, opitulamini infirmis, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini et in invicem, et in omnes. Semper gaudete in Domino, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. Quoniam necesse est quosdam in plebe esse immodestos, quosdam autem pusillanimes, hoc est, timidos, quosdam vero fide infirmos; ideoque hos qui moderati sunt et magnanimes, et fide fundati, hortatur cum prece, ut his consulant, ut possint proficere, sufferentes eos; ne si retributio fit malorum, pejores se fiant. Idcirco nihil aliud quam bonum sectandum hortatur non solum in causa fratrum, sed et in omnium. Possunt enim bonis operibus attrahi infideles ad credulitatem, ex qua semper gaudeatur in Domino, hoc est, in bonum. Orandum autem sine intermissione; sedulae enim preces provocant animum judicis ad dandam misericordiam. In omnibus vero actibus bonis Deo gratias agendas, qui hanc tribuit doctrinam in Christo Jesu Domino nostro.

(Vers. 18-22.) Spiritum nolite exstinguere: prophetias nolite spernere. Omnia probate: quod bonum est, tenete: ab omni specie mala abstinete vos. Hoc dicit, ut non facile alicui per spiritum loquenti interdicatur (exstinguitur enim, si incipientis loqui fervor contradictione sopitur) ne forte non intelligentes dici ab eo spiritalia, injuriam faciant Spiritui sancto, et peccent per ignorantiam: neque aliquem qui quasi Scripturas revelet, non audiri patienter debere: sed omnia dicta examinari, et sic judicari; ne forte gratiam datam fratri dum respuunt, auctori repugnent. Omnia ergo quae dicuntur, probanda monet; et quidquid sobrie et bene dictum fuerit, retinendum. Quaecumque enim apostolorum et ipsius Domini dictis congruunt, ea bene dicta habenda sunt et retinenda: ab his autem quae inimica fidei videntur, abstinendum. Solet enim spiritus mundi fallaciter quasi per imitationem dicere bona, et inter 284 haec subinducere prava, ut per haec quae bona sunt, accepto ferantur et mala; ut quia unius spiritus dicta putantur, non discernantur ab invicem: sed per id quod licitum est, commendetur illicitum auctoritate nominis, non ratione virtutis. Solent enim sub apostolorum nomine et ipsius Domini infanda docere et adversa; ideoque omnia probanda monet, quia non possunt eloquia Domini esse diversa. Hinc est unde et Joannis apostoli epistola: Nolite, inquit, omni spiritui credere: sed probate spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1), quia si multa bona dicat, in aliquo autem quod fidei adversum est, promat, sciatur non esse Spiritus sanctus. Nihil enim erroris in Spiritu sancto poterit reperiri. Sed per exercitium eloquii quaedam spiritalia, quaedam vero carnalia; quia omnis error carni deputatur, aut certe commento quodam astutiae bona fingit; ut his inserat mala, sicut supra memoravi: quemadmodum in Montano, et Priscilla, et Maximilla prophetis cataphrygarum spiritus mundi imitatione quadam boni simulavit; ut per multa verisimilia, necnon et vera, mentiretur se esse Spiritum sanctum.

(Vers. 23.) Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia perfectos; ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Deus pacis Christus est; ait enim: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan XIV, 27). Quippe cum omnia quae habet Pater, Filii sint, hunc sanctificare nos optat Apostolus; ut nos illustret pietate clementiae suae, et omnem actum nostrum dirigat in perfectione, ut integer sit spiritus datus nobis. Tunc enim integer est, si bonae vitae studeamus, animam habentes mundam, et corpus sine querela; ut totus homo sit perfectus. Potest enim corpus mundum esse, et anima inquinari per malum cogitatum: ideoque spiritum in homine mundum dicit esse debere. Si autem mala vita vel cogitatio intercedat, non erit integer spiritus; quia deserit hominem peccatis obnoxium. Dum enim dissentit anima et corpus, quamvis sine sensu sit, alieni ab eo efficiuntur, et velut perdens eos, non erit integer spiritus; ad hoc enim datur homini, ut maneat in eo, et sit quasi caput ejus. Integer ergo non erit; quia perdit membra, dum recedit ab eo homo, ea agens quae odit Spiritus sanctus.

(Vers. 24, 25.) Fidelis est enim Deus, qui vocavit vos, qui et faciet. Fratres, orate pro nobis. Fidelem Deum dicit in promissis suis, ut securi de praemio recte versentur. Et quia qui recte vivunt juxta Evangelium, facile poterunt impetrare quae postulant; idcirco orare eos pro se hortatur; facile enim multi impetrant, quod desiderant.

(Vers. 26.) Salutate fratres omnes in osculo sancto. Sancta oscula sunt in salutatione christiana, caetera carnalia sunt; quia quidquid sine Christo fit, carnale est, ac per hoc et mortale. Qui enim auctorem vitae contemnit, in morte est.

(Vers. 27.) Adjuro vos per Dominum, ut legatur epistola haec omnibus fratribus. Astringit eos, ut solliciti sint ad legendam epistolam cunctis fratribus; ut cognoscant et laudes et admonitiones suas; per quas fiant perfecti.

(Vers. 28.) Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Sic illos in bonis operibus vult proficere; ut gratia Domini nostri Jesu Christi permaneat in eis in aeternum.