Jump to content

Commentarium in librum Aristotelis Peri hermeneias primae editionis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarium in librum Aristotelis Peri hermeneias primae editionis
commentarium in Aristoteles
c. saeculo VI

editio: Édition Meiser, Teubner 1887.
fons: incognitus
PRIMAE EDITIONIS

LIBER PRIMUS

[recensere]

[INTRODUCTIO]

[recensere]

/3l/ Magna quidem libri huius apud Peripateticam sectam probatur auctoritas; hic namque Aristoteles simplicium propositionum naturam diligenter examinat; sed eius series scruposa impeditur semita et subtilibus pressa sententiis aditum intellegentiae facilem non relinquit. Quocirca nos libri huius enodationem duplici commentatione suppleuimus et quantum simplices quidem intellectus sententiarum oratio breuis obscuraque /32/ complectitur, tantum hac huius operis tractatione digessimus: quod uero altius acumen considerationis exposcit, secundae series editionis expediet. Nunc a me tantum lector exspectet, quantum pedetemptim minutatimque secundum orationis ordinem textumque sermonis id quod angustia breuitatis latet intellegat.

Et prius quae sit huius operis intentio breuiter demonstrandum est. Inscribitur etenim liber Graece *PERIHERMENEIAS* quod Latine "De interpretatione" significat. Quid ergo sit interpretatio paucis absoluam. Interpretatio est uox significatiua per se ipsam aliquid significans. Siue enim nomen sit, quod per se significat, ut est "homo"; siue uerbum, ut est "curro"; siue quod grammatici participium uocant, siue pronomen est, siue ex his iuncta oratio, ut est "Homo currit", siue quolibet alio modo uel nomen uel uerbum uel ex his oratio iuncta per se aliquid significet, interpretatio nominatur. Quare cum sint quaedam in orationis partibus quae per se nihil significant, aliis tamen iuncta designant, ut sunt coniunctiones uel praepositiones, haec interpretationes esse non dicimus. Interpretatio enim siue simplex est, ut nomen et uerbum, siue composita, ut ex his iuncta copulataque oratio, uel per se ipsam significare debet, si simplex est, uel ex his quae per se significant iuncta esse, si composita est. Quare interpretatio est uox aliquid per se ipsam significans. Sed quoniam uerba nominaque interpretationes /33/ sunt, oratio quoque omnis quae ex significantibus per se praedicamentis iungitur interpretatio nuncupatur, et sunt plurimae interpretationes, inter quas illa quoque est oratio, in qua uerum falsumue inueniri potest, id est enuntiatiua, de qua hoc libro tractandum est: idcirco igitur Aristoteles de communi nomine et continenti libro titulum scripsit. Interpretatio namque est nomen et uerbum, interpretatio etiam est huiusmodi oratio:

Omnis homo animal est

Sed in hac uerum falsumque auditor intellegit. Haec enim oratio quae dicit:

Omnis homo animal est

uera uel falsa est. Interpretatio quoque est etiam huiusmodi oratio:

Da mihi codicem

in qua uerum falsumque nullus inueniat. Etenim da mihi codicem neque uerum esse poterit neque falsum. Quocirca quoniam de his solis orationibus in quibus uerum falsumque reperitur, quas enuntiationes uel propositiones uocamus, quae interpretationes sunt, disputaturus est quoniamque de nominibus illi uerbisque dicendum est, quid sint quamque uim in significatione retineant, recte librum de interpretatione signauit.

Nec hoc nos turbet, quod sunt quaedam interpretationes, de quibus in hoc libro non tractet. Tamquam enim si quis de homine disputans titulum operis de animali posuisset, quamquam non de omni animali, tamen quoniam de aliquo disputaturus esset, recte de animali libro nomen imponeret: ita nunc licet non de omni interpretatione pertractet, tamen quoniam de una quae est enuntiatio et de nominibus et uerbis, quae interpretationes /34/ simplices sunt, dicendum erat, a communi et generali uocabulum libri de interpretatione composuit.

Est autem intentio de simplici enuntiatiua oratione disserere. Simplex autem enuntiatiua oratio est in qua cum uerum falsumue sit, illud tamen est, ut sine coniunctione totus orationis ordo proponatur, ut est:

Homo est
Homo animal est
Homo currit
Homo pauidus currit

Hae enim propositiones sine coniunctione propositae sunt et hae dicuntur praedicatiuae, illae uero quae sunt huiusmodi:

Si sol super terram est, dies est

duplices atque hypotheticae nec non etiam conditionales uocantur. Ponitur enim si hoc sit, hoc esse -- id est si sol est, esse diem. Quare hae simplices non sunt; "Sol est" enim et "Dies est" duae propositiones sunt, quas una coniunctio quae est si copulat atque componit. Sed de his nullus hoc libro tractatus habebitur. Quare quoniam de simplicibus enuntiatiuis orationibus tractaturus est, id est de simplici affirmatione et simplici negatione, quoniamque affirmationes et negationes uerbis ac nominibus coniunguntur, ut in ea quae est homo currit affirmatione homo nomen est, currit uerbum, et rursum homo non currit negatio eodem nomine uerboque coniungitur: recte prius de simplici affirmatione et de simplici negatione omninoque de enuntiatione simplici disputaturus, quoniam omnis enuntiatio simplex uerbis ngminibusque coniungitur, primam disputationem de nominibus et uerbis instituit. His enim prius ad scientiam /35/ uenientibus tota facillime natura orationis aperitur. De quibus autem ei in toto dicendum est libro, inchoans ipse praeponit.


[01]

[recensere]

PRIMUM OPORTET CONSTITUERE QUID NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID EST NEGATIO ET AFFIRMATIO ET ENUNTIATIO ET ORATIO.

In principio, inquit, huius sermonis, qui de enuntiatione instituitur, constituere id est definire oportet, quid nomen sit, quid uerbum. Haec enim (ut dictum est) omnem coniungere orationem ualent. Quae oratio aliarum genus est orationum. Sunt autem principales quinque orationum differentiae. Est autem prima oratio deprecatiua ut:

Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis

Secunda imperatiua ut:

Suggere tela mihi

Tertia interrogatiua ut:

Quo te, Moeri, pedes?

Quarta uocatiua ut:

Huc ades, o Meliboee!

Quinta enuntiatiua, in qua uerum inesse falsumque perspicitur. Huius autem duae sunt species, una affirmatio, altera negatio. Affirmatio est ut:

Homo animal est

negatio ut:

Homo animal non est

Ergo orationem uerba nominaque constituunt. Enuntiationis autem oratio genus est, enuntiatio uero affirmationis et negationis.

Quare elementa quaedam sunt quae coniungunt orationem uerba et nomina et de his disputat primum, dehinc propositionis duas /36/ ultimas species sumit et dicit se de affirmatione et negatione dicturum, post has harum genus proponit id est enuntiationem, ultimum uero, quod horum maximum est, orationem. Est uero quodammodo conuersus ordo ab speciebus usque ad earum genera prima perueniens. Progrediendo enim ab affirmatione et negatione ad enuntiationem, quod est genus, ascensum est, ab enuntiatione ad enuntiationis genus, quod est oratio, propositionem operis leuauit; diuerso tamen modo de cunctis disputat. Prius enim de oratione, post de enuntiatione, deinde affirmatione, postremo de definitione negationis edisserit, conuerso scilicet ordine. Sed hoc posterius liquebit. Quod autem prius negationem, postea proposuit affirmationem nihil interest, cum omnes species acquaeuae sibimet sint et uni generi aequaliter supponantur.

Quocirca si affirmatio et negatio enuntiationis species sunt, rectum est quamlibet earum prius indiscrete proponere. Quemadmodum autem affirmatio et negatio species enuntiationis sint et haec earum genus, secunda editione monstrandum est.

SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN UOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN UOCE. ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC UOCES EAEDEM. QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM.

/37/ Quoniam nomen et uerbum in definitionibus suis significatiua paulo post propositurus est, primum explicat quorum sint significatiua quaecumque significant id est quae designent ipsum nomen et uerbum. Tota autem ratio sensus huiusmodi est: tria sunt ex quibus omnis conlocutio disputatioque perficitur: res, intellectus, uoces. Res sunt quas animi ratione percipimus intellectuque discernimus, intellectus uero quibus re ipsas addiscimus, uoces quibus id quod intellectu capimus significamus.

Praeter haec autem tria est aliud quiddam quod significat uoces, hae sunt litterae, harum enim scriptio uocum significatio est. Cum igitur haec sint quattuor: res, intellectus, uox, littera, rem concipit intellectus, intellectum uero uoces designant, ipsa uero uoces litterae significant.

Intellectus uero animae quaedam passio est. Nisi enim quandam similitudinem rei quam quis intellegit in animae ratione patiatur nullus est intellectus. Cum enim uideo orbem uel quadratum, figuram eius mente concipio et eius mihi similitudo in animae ratione formatur patiturque anima rei intellectae similitudinem, unde fit ut intellectu et similitudo sit rei et animae passio.

Horum autem rursus quattuor duae sunt naturales, duae secundum hominum positionem. Voces namque et litterae secundum positionem sunt, intellectus autem et res naturaliter. Hoc illo approbatur, quod apud diuersas gente diuersis uocibus utuntur et litteris, idcirco quoniam ipsi sibi uoces quibus uterentur et litteras quibus scriberent composuerunt. Intellectus autem et res nullus posuit sed uaturaliter sunt. Neque enim quod apud /38/ Romanos "equus" est apud barbaros "ceruus" sed apud diuersas gentes eadem rerum natura est. Praeterea non quod nos intellegimus esse equum canem barbari putant sed eadem apud diuersissimas gentes substantiarum intellectuumque ratio est constituta. Quare duae harum sunt secundum hominum positionem id est uoces et litterae, duae secundum naturam: res et intellectus.

Nunc ergo hoc dicit, quoniam uoces quidem significant intellectum, ipsas autem uoces litterae significant. Sunt autem intellectus animae passiones et uoces quidem et litterae naturales non sunt. Quemadmodum enim uox non eadem apud omnes est, ita nec litterae. Sed intellectus et res eadem apud omnes quamlibet diuersissimas gentes inuenies. Atque hoc est quod ait: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN UOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE id est ipsae, inquit, uoces intellectus qui sunt animae passiones significant eorumque sunt significatiuae; ergo ea quae sunt in uoce significant illas et earum sunt notae quae sunt animae passiones. Animae autem passiones intellectus sunt. Igitur ea quae sunt in uoce intellectnum qui sunt animae passiones notae sunt eosque significant, quoniam his id est uocibus omnis significatur intellegentia mentisque conceptio. At uero quod addidit his: ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN UOCE, tantundem ualet tamquam si diceret: notae sunt litterae quae scribuntur uerborum et nominum quae sunt in uoce.

Monstrauit igitur /39/ uoces intellectuum esse significatiuas et litteras uocum. Nunc de eorum natura pertractat dicens: ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC UOCES EAEDEM. Hoc ad monstrandum ualet uoces et litteras positione constitui, non natura. Etenim diuersae apud diuersos sunt uoces et litterae et quemadmodum litterae eaedem apud omnes homines non inueniuntur, ita quoque nec uoces. Quare hae secundum positionem sunt, quod ipse reticuit uelut planum. Manifestum enim est, quod per gentes singulas permutatur, hoc non natura constitutum esse sed positione. Quod uero addidit: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM ad hoc pertinet, ut naturales esse res intellectusque declaret. Idem namque (ut dictum est) intellectus passiones quidem animae sunt, rerum autem similitudines. Ergo nunc hoc dicit: quorum hae id est uoces, de quibus supra dixerat: sic nec uoces eaedem, quorum ergo hae uoces significatiuae sunt, id est passionum animae, hae sunt apud omnes eaedem. Significant autem uoces illa quae sunt in intellectibus: intellectus igitur animi passio est apud omnes homines non diuersa. Ergo naturalis apud omnes homines /40/ est animi conceptio atque animae passio, quarum sunt notae ea quae uersantur in uocibus. Docetur autem et res, quarum sunt similitudines intellectus, et animae passiones esse non positione sed naturaliter constitutas, idcirco quod eae res, quarum similitudines sunt intellectus, qui intellectus animae passiones sunt, apud omnes eaedem sunt. Hoc est enim quod ait ET QUORUM HAE SIMILITUDINES scilicet animae passiones quae sunt similitudines rerum, RES ETIAM EAEDEM, ac si diceret: quorum intellectus sunt similitudines qui intellectus animae passiones sunt, id est res apud omnes eaedem sunt. Quod autem ita posuit: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, hoc sentit: de uocibus enim dicit, quoniam quorum uoces primorum notae sunt, apud omnes sunt eaedem animae passiones. Vox enim et intellectum rei significat et ipsam rem. Ut cum dico "Lapis" et intellectum lapidis et ipsum lapidem (id est ipsam substantiam) designat -- sed prius intellectum, secundo uero loco significat rem. Ergo non omnia quae uox significat passiones animae sunt sed illa sola quae prima; prius enim significat intellectus, secundo uero loco res. Sed intellectus passiones animae sunt et quorum ergo primorum notae sunt uoces, eaedem sunt apud omnes homines animae passiones. Est alia quoque scriptura hoc modo sese habens: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, HAE OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM HAE. Quod si ita scriptum sit, /4l/ hoc uidetur dicere: ostendit enim quorum sint uoces notae et quorum rursus animae passiones, tamquam si diceret: uoces quod significant et quorum notae sunt, illae sunt animae passiones et rursus quorum similitudines sunt hae quae sunt animae passiones, hae sunt res; tamquam rursus si diceret: quorum sunt similitudines ea quae in intellectibus atque animae passionibus sunt, illae sunt res. Sed de his disputationem trahere longius non uult. Ait enim: DE HIS QUIDEM DICTUM EST IN HIS QUAE SUNT DICTA DE ANIMA, ALTERIUS EST ENIM NEGOTII. Etenim aliud est principaliter de intellectibus animae disputare, aliud tantum sibi ad disputationem sumere, quantum ad logicae possit pertinere peritiam. Quare alterius negotii est principaliter de animae passionibus disputare.

EST AUTEM, QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS QUIDEM INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, ALIQUOTIENS AUTEM CUI IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, SIC ETIAM IN UOCE; CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS UERITASQUE.

De enuntiatione dicturus in qua ueritas et falsitas inuenitur recte prius monstrare proponit, in qua prolatione uocum horum alterum id est aut ueritas aut falsitas inueniri queat. Sed omnis uox animi sensa significat, quare ex animi intellectibus quidquid euenerit uocibus iudicatur. Ergo nunc hoc dicit: similitudo est, inquit, quaedam inter se intellectuum /42/ atque uocum: quemadmodum enim sunt quaedam simplicia quae ratione animi concipiuntur constitunuturque intellegentia mentis, in quibus neque ueritas ulla neque falsitas inuenitur, ita quoque in uocibus est. Simplex enim intellectus, ut uerbi gratia hominis uel equi, neque falsitatem ullam retinet neque ueritatem. Cum enim intellego simpliciter hominem, substantiam ipsam, nihil ueri uel falsi in cogitatione retineo. Quod si cursum rursus animi cogitatione perspexero, cogitatio ipsa, quoniam simplicis rei tenet intuitum, a ueritate et falsitate seclusa est. Sed quando cursum et hominem iunxero et ex his aliquid intellegentia mea fecero (idque si uoce proferam, huiusmodi erit "Homo currit"), tunc ex hac substantiae et accidentis compositione et coniunctione huiusmodi intellectus fit, in quo uel falsitas possit esse uel ueritas.

Ergo quemadmodum in intellectu sunt quaedam aliquotiens simplicia uero falsoque carentia, aliquotiens autem cum iam necesse est aut ueritatem inesse intellectui aut falsitatem, sic est etiam in uoce. Nam si simplicem intellectum et uero falsoque carentem uox proferat, ipsa quoque a ueritate et falsitate relinquetur. Quod si huiusmodi proferat intellectum, qui in se uerum falsumque contineat, ipsa quoque ueri falsique retinet significationem.

Docuit autem per hoc quod ait: CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS UERITASQUE -- in qua prolatione uocis enuntiationes possimus inuenire. Quotiens enim substantiam cum accidenti coniungimus /43/ atque componimus uel intellectum intellectui copulamus, ut fieri propositio possit in cogitatione, tunc fit idem in uoce. Et est nunc affirmatio ut:

Homo currit

hominem quippe cursumque composui atque coniunxi et inde affirmatio nata est ueritatem continens uel mendacium, nunc uero negatio, si huic aduerbium negatiuum iunxero et substantiam ab accidente diuisero atque disiunxero, ut est:

Homo non currit

non id quod est aduerbium negatiuum, hominem a cursu diuisit atque disiunxit factaque inde negatio rursus ueritatem falsitatemue significans. Recte igitur dictum est circa compositionem quod est affirmatio uel diuisionem quod est negatio ueritatis falsitatisque constare naturam.

NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI, UT HOMO VEL ALBUM, QUANDO NON ADDITUR ALIQUID; NEQUE ENIM ADHUC VERUM AUT FALSUM EST.

Nunc qui sit intellectus sine uero uel falso ordinata continuatione persequitur. Ea enim, inquit, quae simpliciter dicuntur, similia sunt simplicibus intellectibus, qui sine ulla compositione uel diuisione animi puro capiuntur intuitu. Cum enim homo uel album ipsa quidem simplicia sint et significent aliquid, nihil tamen neque uerum neque falsum designant. Omne enim simplex nomen uel uerbum a ueritate et falsitate secluditur. Atque ideo, quoniam (ut dictum est) quaecumque sunt in uocibus significant animae passiones, simplices uoces et sine compositione uel diuisione similes sunt his intellectibus quos sine compositione /44/ et diuisione simplex intellegentia concipit. In his enim atque in huiusmodi nulla neque ueritas neque falsitas inuenitur. Nisi enim aliquid addatur, ut id quod simplex intellegis uel per se constituas esse uel ei aliquid secundum esse coniungas, in his ueritas et falsitas non erit. Cum enim simpliciter dico "homo", si non aliquid addidero, ut uerbum est, ut fiat huiusmodi compositio:

Homo est

uel huiusmodi aliquid, ut:

Homo uiuit

quod idem ualet tamquam si dicamus:

Homo uiuens est

ergo nisi aliquid huiusmodi fuerit adiunctum, quod intellectam rem uel per se es se constituat, ut:

Homo est

cum dico per se esse hominem designaui, uel iuncto accidenti tale aliquid apponatur, quod idem ei quod est esse significet, ut est:

Homo uiuit

uita enim homini iuncta est et uiuit idem designat quod uiuens est, nulla ueritas nec falsitas ualet intellegi. Hoc autem conuenientissimo monstrat exemplo.

HUIUS AUTEM SIGNUM HOC EST: HIRCOCERUUS ENIM SIGNIFICAT ALIQUID SED NONDUM VERUM VEL FALSUM, SI NON VEL ESSE VEL NON ESSE ADDATUR, VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS.

Magnam uim habet exempli huius subtilitas. Non enim sola illa nomina uel uerba a ueritate ac mendacio separata sunt, quaecumque simplicia sunt sed etiam illa quaecumque composita, si sint simpliciter dicta. Hircoceruus enim compositum nomen est significans hircum et ceruum sed nisi ei aut esse aut non esse addatur, ut dicamus:

Hircoceruus est

uel:

Hircoceruus non est

nullus inde ueri falsiue intellectus /45/ poterit prouenire. Ipsum enim quamquam sit compositum, tamen simpliciter dictum ueritati et falsitati proximum non est. Si quis enim dicat tantum hircoceruus, nihil enuntiat. Quod si nihil enuntiat, praeter ueritatem falsitatemque quiddam compositum designans nomen auditor intellegit. Quod uero ait VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS, ad hoc ualet, ne putaremus tunc solum fieri de nomine enuntiationem, cum ei praesens tempus adicitur, ut cum dicimus:

Hircoceruus est

uel:

Hircoceruus non est

in his iam ueritas est aut falsitas. Sed non solum si praesens tempus designet propositio sed etiam si praeteritum, ut si quis dicat:

Hircoceruus fuit

uel futurum, ut si quis dicat:

Hircoceruus erit

enuntiationem facit. Ergo id quod ait VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS, huiusmodi est: simpliciter enim facta enuntiatio secundum praesens est. Etenim quod praesens dicimus tempus non est sed confinium temporum, tempus autem est futurum uel praeteritum. Ergo non potest in eo quod est hircoceruus ueritas aut falsitas inueniri, nisi ei aut esse aut non esse addatur, uel praesens significans, quod est simpliciter, uel tempus, quod est praeteritum aut futurum. Si quis enim sic dicat:

Hircoceruus est

simpliciter dixit id est secundum praesens, si quis autem:

Hircoceruus erit (uel fuit)

secundum tempus futurum scilicet (et praeteritum).

Haec igitur quae erant utilia praelocutus ad definitionem nominis disputationis cursum intendit.

[02]

[recensere]

NOMEN ERGO EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM /46/ PLACITUM SINE TEMPORE, CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA.

Omnis definitio genere differentiisque perficitur. Sumpsit ergo ad definitionem uocem nominis genus, caetera uero quae exsecutus est pro differentiis aggregauit. Est autem huius termini talis expositio: NOMEN, inquit, EST VOX. Sed uocum aliae sunt quae significant, aliae quae nihil significant. Nomen autem significat id cuius nomen est. NOMEN igitur EST VOX SIGNIFICATIVA. Vocum significatiuarum aliae sunt naturaliter, aliae non naturaliter. Naturaliter est uox significatiua, ut ea quae dolores naturaliter monstrat aut gaudia, non naturaliter uero significatiuae uoces sunt, quas secundum positionem esse dicimus. Secundum positionem uero sunt, quas ipsi sibi homines posuerunt, ut cum dixit aliquis primus qui rebus nomina condidit: haec substantia dicatur aurum, haec lapis, haec aqua, et alia similia. Tales igitur uoces secundum positionem sunt hominum, et ita secundum positionem, quemadmodum ipsis hominibus placuit, a quibus nomina illa formata sunt. Huiusmodi ergo uoces, quae secundum positionem sunt, secundum ponentium placitum sunt. Sed nomen non naturaliter significat. Apud diuersas enim gentes diuersa sunt nomina. Quae autem apud diuersos diuersa sunt, ea non sunt naturaliter sed secundum placitum eorum qui posuerunt positionemque ponentium. Alioquin si naturaliter essent, quemadmodum ea quae dulcia sunt apud Romanos non eadem sunt apud Scythas amara nec acida sed apud ipsos quoque sunt dulcia et apud omnes /47/ gentes eodem modo: ita quoque omnia nomina si naturaliter essent, isdem omnes homines uterentur. Quare quoniam nomina naturaliter non sunt nec naturaliter significant, SECUNDUM PLACITUM sunt scilicet ponentium atque auctorum et a quibus nomina ipsa rebus impressa sunt. Est ergo nomen VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM.

Secundum placitum autem positionemque significantium uocum aliae tempus secum ad significationem trahunt, aliae praeter tempora praedicantur. Tempus secum trahunt, ut est "curro" et "lego" uel "cucurri" uel "legi" et quaecumque sunt uerba. Omne enim uerbum cum tempore est, nomina uero sine tempore sunt. Cum enim dico "Socrates" uel "albedo" uel aliquid huiusmodi, temporibus carent. NOMEN ERGO EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM SINE TEMPORE. Vocum significatiuarum secundum placitum sine tempore aliae sunt quarum partes extra significent, aliae quarum partes extra nihil designent. Haec namque uox quae est:

Socrates cum Platone aliisque discipulis

quae est oratio, et significatiua est et secundum placitum, partes namque ipsius quae sunt nomina secundum placitum sunt, et sine tempore, nulla namque in ea ne imaginatio quidem temporis inuenitur sed habet hoc quod partes eius extra significant. Tota namque oratio est:

Socrates cum Platone aliisque discipulis

sed eius pars Socrates si a tota oratione disiuncta sit, significat aliquid. Nominis autem pars nihil extra significat; ipsius enim nominis quod est Socrates, /48/ quod disiunctum a tota conexione significat, partes nihil extra designant. Neque enim 'So' neque 'cra' neque 'tes' aliquid praeter totum nomen extra designant. Quare rectissime definito constituta est: nomen esse uocem secundum placitum designatiuam sine tempore, cuius partes nihil extra significent. Hoc autem propositis docet exemplis.

IN NOMINE ENIM QUOD EST EQUIFERUS FERUS NIHIL PER SE SIGNIFICAT, QUEMADMODUM IN ORATIONE QUAE EST EQUUS FERUS.

Si enim sit oratio quae dicat equus ferus; duas res significat: equum et ferum. Utrumque enim est unum substantia, alterum quale. Qui uero dicit equiferus, unum nomen est et ei unum quod significat subiectum est. Quccirca unum quoque permixtio ista significat. Quod si unum significat tota permixtio, pars inde separata nihil extra designat. In toto enim nomine quod est 'equiferus', consignificat quidem 'ferus', per se uero nihil significat. Quod si per se id quod dicimus 'ferus' aliquid significare arbitremur, non iam erit pars nominis sed ipsum erit integrum nomen et habebit partes 'fe' et 'rus'. Quocirca quoniam nominibus unum subiectum est et unum significat totum nomen, uel si sit aequiuocum uel si non sit (canis enim cum sit aequiuocum, semel totum latrabilem, secundo totum rursus marinum significat): quare quoniam quodlibet nomen unum aliquid significat totum, pars eius separata et uelut a tota compositione seiuncta, /49/ in qua unum a]iquid consignificabat, nihil extra significat. Dat autem differentias simplicium nominum et compositorum. Dicit enim:

AT VERO NON QUEMADMODUM IN SIMPLICIBUS NOMINIBUS, SIC SE HABET ETIAM IN COMPOSITIS. IN ILLIS ENIM NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST, IN HIS AUTEM VULT QUIDEM SED NULLIUS SEPARATI, UT IN EQUIFERUS FERUS.

Simplicis, inquit, nominis, quoniam non constat ex aliis, partes ne imaginatione quidem significationis aliquid produnt, ut in eo nomine quod est homo neque 'ho' neque 'mo' quidquam significant nec significare putantur, idcirco quoniam simplex nomen est. In his uero quae composita sunt, quoniam ex duobus significatiuis in unam significantiam rediguntur, uult quidem significare aliquid pars sed nihil separatum designat. In eo enim quod est 'equiferus' dat quidem imaginationem aliquam significationis et putatur significare 'ferus' (hoc est enim quod dixit: VULT QUIDEM) sed nihil extra separatumque significat. Si enim hoc ipsum 'ferus' ut pars nominis dicatur, dimidium nomen dicitur eius quod est 'equiferus', dimidium autem nomen nihil designat. Ergo id quod dicimus 'ferus' cum alia parte nominis quae est equi unum consignificat 'equiferus', separatum autem nihil extra designat. Quod si rursus ipsum nomen extrinsecus, /50/ non in alterius nominis parte ponatur, significat uelut nomen. Ergo non est similis in simplicibus nominibus compositisque partium significatio sed simplicium quidem nominum partes nec ipsae significant nec significare putantur, compositorum uero uolunt quidem partes aliquid significare et dant significationis imaginationem et significare aliquid putantur sed nullius separati retinent significationem.

SECUNDUM PLACITUM VERO, QUONIAM NATURALITER NOMINUM NIHIL EST SED QUANDO FIT NOTA. NAM DESIGNANT ET INLITTERATI SONI, UT FERARUM, QUORUM NIHIL EST NOMEN.

Dixerat superius in definitione nomen esse secundum placitum, non natura. Hoc autem nunc diligentius monstrat dicens nihil esse nominum naturaliter. ATQUE ideo non illi sufficit ad definitionem, quod est significatiua uox, nisi illud quoque adderet, quod secundum placitum uox significatiua est. Alioquin multi inlitterati soni significant, ut sibilus aliquid interdum designat.

Ferarum quoque mutorumque animalium uoces interdum aliqua significatione praeditas esse /51/ perspicimus. Quaedam enim uox canum iras significat, hinnitus quoque equorum saepe alterius equi consuetudinem quaerit. Sed haec naturaliter significant atque ideo nomina non sunt. Quod igitur naturaliter significat, nomen non est. Atque haec hactenus.

Nunc quemadmodum facta sit definitio uideamus. Quod dixit nomen esse VOCEM, traxit a genere definitionem; quod SIGNIFICATIVAM esse consequenter apposuit, nomen ab non significantibus uocibus separauit; quod SECUNDUM PLACITUM, ab naturaliter significantibus uocibus nominis natura diuisa est; quod SINE TEMPORE, ad uerborum discrepantiam respicit; quod eius NULLAM PARTEM EXTRA SIGNIFICARE propositum est, idcirco dictum est, ut nomen ab orationibus distare uideretur.

Hactenus quidem de tota nominis definitione tractatum est et quibus differentiis ab aliis uocibus distare possit explicitum est, nunc autem quae uidentur in definitionem nominis incurrere an nomina sint, diligentius quaerit.

NON HOMO VERO NON EST NOMEN. AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI. NEQUE ENIM ORATIO AUT NEGATIO EST SED SIT NOMEN INFINITUM.

Nunc disserit qualia esse arbitrari oportet, quae cum sub definitionem quidem nominis cadant, integra tamen nomina non esse uideantur. Unde fit ut his diligentissime distributis integerrima nominis definitio concludatur. Hoc enim quod dicimus non homo quid sit ambigitur. Oratio enim non est. Omnis enim /52/ oratio uerbis nominibusque coniungitur. Hoc autem quod dicimus 'non homo' duabus quidem partibus constat sed unum in se retinet nomen, uerbum uero non habet. Negatiua enim particula, quae est 'non', neque nomen est neque uerbum. Rursus negatio non est. Omnis enim negatio uerum falsumue significat. 'Non homo' uero quod dicimus neque uerum est neque falsum. Nisi enim (ut supra ait) aliquid quod sit proximum ad id quod est esse addatur, nulla ueritatis aut falsitatis ratio in qualibet orationis partium compositione perficitur. At uero nomen non est. Omne enim nomen unam rem significat definitam, ut cum dicimus 'homo' substantiam significat nec quamlibet sed rationalem atque mortalem. Eodem modo et caetera nomina. Qui uero dicit 'non homo', hominem quidem tollit, quid autem illa significatione uelit ostendere, non definit. Potest enim quod homo non est et equus esse et canis et lapis et caetera quaecumque homo non fuerint. Quare quoniam id quod definite significare potest aufert in eo negatiua particula, quid uero significare debeat definite non dicit sed multa atque infinita unusquisque auditor intellegit: dicatur, inquit, nomen infinitum. Hoc enim quod dicimus 'non homo' tam multa significat quam multa sunt quae a definitione hominis disinuguntur.

Sed hoc Aristoteles uocabulum, cum infinitum nomen uocaret, prunus inuenit. Apud antiquiores enim ista quidem erat dubitatio sed huic differentiae, qua differt nomen definitum ab huiusmodi nomine quod cum negatione proponitur, impressum uocabulum non erat, quod ipse testatur dicens: AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI. Nullus enim posuit uocabulum, quo oporteat appellari id quod dicimus non homo sed Aristoteles perspicaciter infinitum nomen huiusmodi praedicamentum censuit appellari.

CATONIS AUTEM VEL CATONI ET QUAECUMQUE TALIA SUNT NON SUNT NOMINA SED CASUS NOMINIS.

Omnis, inquit, casus alterius casus est. Itaque fit ut quicumque casus sit alterius inflexio uideatur. Ergo quod dicimus huius Catonis uel huic Catoni uel alia huiusmodi casus nominamus, unde fit ut hi casus inflexiones quoque dicantur. Sed omnis inflexio alicuius inflexio est. Quod autem inflectitur ab eo quod ipsa inflexione fit prius est. Quare cum id quod dicimus Cato nomen sit et sit primum, distat inflexionibus suis. Inflexio autem nominatiui genetiuus et caeteri. Nullus enim dixerit recte nomina casus esse. Si enim id quod dicimus Cato alicuius casus sit, cuius casus esse possit oportet ostendi. Sed ante id quod dicimus Cato nullus praedicatur casus: igitur quoniam Cato nomen nullius inflexio est, nec omnino casus est. Caeteri autem casus qui dicuntur nominatiui inflexione formantur: Catonis et Catoni et Catonem. Quare si distant ea quae ab inflexione nascuntur ab his quae inflectuntur, distant quoque hi omnes casus, qui sunt Catonis Catoni Catonem, eo quod est Cato, id est a nomine principali. Sed hic Cato nomen est, casus igitur nomina non sunt. Aliud est /54/ enim ipse casus, aliud cuius est casus. Quocirca si nominis haec omnia casus sunt, haec nomina non sunt. Atque ideo prudenter ueteres omnes casus genetiuum, datiuum, accusatiuum, uocatiuum, ablatiuum suis diuersisque nominibus uocauerunt, primum uero alias rectum, quasi a nullo inflexum, alias nominis ipsius uocabulo nominatiuum dixerunt. Quare nunc hoc Aristoteles exsequitur, quia casus nominum uideantur non esse nomina sed tantum nominum inflexiones id est casus.

RATIO AUTEM EIUS EST IN ALIIS QUIDEM EADEM SED DIFFERT QUONIAM CUM EST VEL FUIT VEL ERIT INUCTUM NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST, NOMEN VERO SEMPER; UT CATONIS EST VEL NON EST; NONDUM ENIM NEQUE VERUM DICIT NEQUE MENTITUR.

Ratio, inquit, id est definitio nominis et casus nominis eadem est. Nam sicut nomen uox significatiua est secundum placitum sine tempore, ut eius pars nulla extra significet, sic etiam casus. Nam uox est et secundum placitum designatiua et cuius separatae partes nihil designant. Ergo eadem definitio ratioque est nominis et casus nominis sed his una additur differentia, quod omne nomen cum eo quod dicitur est aut non est coniunctum aut affirmatiuam enuntiationem facit aut negatiuam, ut:

Socrates est

uel:

Socrates non est

Hic enim quoniam ueritas aut falsitas incidit, enuntiationem esse necesse est; in /55/ casibus uero quamuis addas est aut non est, nulla inde affirmatio neque negatio fit. Neque enim ulla in hos ueritas aut falsitas cadit. Si quis enim dicat:

Socratis est

uel:

Socratis non est

uel:

Catonis est

uel:

Catonis non est

quid sit uel non sit non apponens, cum simplici casu est aut non est iungens imperfectam faciet orationem falsitate ac ueritate disiunctam. Quare nulla enuntiatio est. Ergo differt nomen casu, quod nomen quidem CUM EST aut NON EST iunctum aut uerum aut falsum facit, casus uero NEC VERUM DICIT NEQUE MENTITUR. Etenim nullo alio addito trunca atque imperfecta sententia est. Sed quorsum istuc? Ut definitio scilicet nominis integerrima compleretur. Etenim iam nunc definitio nominis hoc modo est: nomen est uox significatiua secundum placitum: sine tempore, cuius nulla pars significatiua est separata, defimium aliquid significans, CUM EST aut NON EST iuncta faciens enuntiationem. Sed DE NOMINE hactenus, nunc uerbum diligentissima definitione determinat.

[03]

[recensere]

VERBUM AUTEM EST QUOD CONSIGNIFICAT TEMPUS, CUIUS PARS NIHIL EXTRA SIGNIFICAT.

Verbum distat a nomine hoc solo quod nomen sine tempore est, ut supra iam dictum est, uerbum uim temporis in significationibus trahit. Et esset quidem plena definitio uerbi, si alia in ea omnia quae in nomine ponerentur, hoc solo discrepante quod uerbum /56/ consignificat tempus, essetque definitio ita: uerbum est uox significatiua secundum placitum cum tempore, cuius nulla pars extra significatiua est. Sed quoniam sunt illa nomini uerboque communia, proprium autem uerbi consignificare tempus, a proprietate definiti uerbum uoluit definire. Diligenter autem ait CONSIGNIFICAT. Nam significant nomina tempus, ut dies uel annus, haec enim temporum nomina sunt; uerbum autem consignificat tempus. Principaliter enim aut passionem designat aut actum, ut cum dico "Accuso" uel "Accusor" sed cum ipsa actus passionisque significatione uim quoque secum temporis trahit, ut ille actus aut passio praeter aut futurum aut praeteritum aut quod inter haec est esse non possit.

Sequitur: et est SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA. Sensus huiusmodi est: omne, inquit, uerbum significat aliquod accidens, quod accidens semper de altero praedicatur. Nam si omne uerbum aut actionem aut passionem designat, actio uero et passio in acci dentibus numerantur omne uerbum uim significat accidentis. Sed accidens semper de eo praedicatur quod sibi subiectum est, ut album de corpore et durum de ferro. Quare omnia uerba eiusmodi aliquid designant, quae semper de altero praedicantur, quod per hoc scilicet dixit, quod ait uerbum notam esse id est significationem eorum quae de altero praedicantur, quod idem ualet tamquam si diceret: uerbum semper accidentia significat, quorum haec natura est ut semper de altero /57/ praedicentur; cuius enim quaelibet res nota est, hanc ipsam quae nota est designat.

DICO AUTEM QUONIAM CONSIGNIFICAT TEMPUS, UT CURSUS QUIDEM NOMEN EST, CURRIT VERO VERBUM, CONSIGNIFICAT ENIM NUNC ESSE.

Supra in definitione proposuit nomen esse sine tempore, quod nunc quoque hoc monstrat exemplo et diligentissimo quidem. Nam idem praedicamentum ad nomen relatum sine temporis consignificatione monstratur, ad uerbum uero uidetur esse cum tempore. Cursus enim simpliciter dictus ut nomen et ut res propria sine tempore est, sin uero in actionem, quae uerbi semper est, inducatur, mox proprietatem uerbi ac temporis in se suscipit consignificationem. 'Currit' enim uerbum est et significat actionem et cum eadem tempus ostendit, monstrat enim esse nunc id est praesens tempus. CONSIGNIFICAT autem idcirco dictum est, quoniam quod dicimus currit actum quidem quendam significat, cum eo uero actu in ipsa significatione uerbi praesens tempus inducitur. Atque ideo diligenter ait consignificat. Et est haec uerborum subtilitas in Aristotele mirabilis.

ET SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA EST, UT EORUM QUAE DE SUBIECTO VEL IN SUBIECTO.

Semper, inquit, uerbum ea significat quae de altero praedicentur. Quae sunt autem haec quamquam breuissime, ipse tamen ostendit. Est enim consuetudo /58/ Aristotelis ea quae accidentia sunt in subiecto esse dicere nec non etiam eadem ipsa accidentia de subiecto praedicari, idcirco quod omnia quaecumque accidentia sunt uel denominatiue uel quolibet alio modo et de subiecto praedicantur et in subiecto sunt. Nunc ergo hoc dicit: tale quiddam significat uerbum, quod semper accidens sit, quod accidens uel in subiecto semper uel de subiecto praedicatur. Est alia quoque expositio hoc modo: de subiecto dicitur genus semper ad species. Ergo eorum quae sunt accidentia alia sunt indiuidua, alia generalia. Et illa quidem quae sunt indiuidua in subiecto tantum sunt, ut quodlibet particulari corpori accidens, alia uero sunt generalia accidentia, quae de allis accidentibus praedicantur ut de subiectis, ut est color. Color namque praedicatur de albedine et nigredine et caeteris. Ergo nunc omne, inquit, uerbum quiddam quod de altero praedicetur significat. Sed hoc huiusmodi erit, quod aut particulare sit et in subiecto tantum sit, ut est currit, cursus enim de nullo alio subiecto praedicatur, nisi tantum in subiecto est, aut generale erit illud accidens et uniuersale, ut de alio rursus accidenti praedicetur ut de subiecto, ut si dicam mouetur. Hoc enim quod dicimus mouetur de subiecto cursus praedicatur, qui currit enim mouetur. Significat igitur uerbum aut particulare accidens, quod est tantum in subiecto, aut uniuersale, quod de alio accidente uelut de subiecto praedicetur. Hactenus de definitione uerbi distribuit. /59/

Nunc uero, sicut in nomine, ea quae in uerbum incidere poterant et uerba non esse, a uerbi ratione et proprietate disiungit.

NON CURRIT VERO ET NON LABORAT NON VERBUM DICO. CONSIGNIFICAT QUIDEM TEMPUS ET SEMPER DE ALIQUO EST, DIFFERENTIAE AUTEM HUIC NOMEN NON EST POSITUM; SED SIT INFINITUM VERBUM.

Sicut in nomine fecit, ita quoque in uerbo ad integram definitionem uerbi proprietatemque contendit. Ait enim non currit non esse uerbum et idcirco quod uerbum omne tinitum aliquid designat, non currit autem quemadmodum infinitum sit paulo post demonstrabitur. Quod neque oratio est. In hoc enim quod dicitur non currit neque duo uerba sunt neque duo nomina neque nomen et uerbum, quae sola possunt iungere orationem. At uero negatio non est, etenim tota imperfecta sententia est. Sed neque huic, inquit, antiquiores posuere uocabulum. Haec enim differentia quae est non currit et non laborat, quae a uerbo puro et simplici distat, nulla apud antiquiores uocabulo nuncupata est differentia. Differentiam autem uocauit id quod dicitur non currit et non laborat ab eo quod est currit et laborat. Sed quoniam his nullum est ab antiquis nomen impositum, Aristoteles nomen ipse constituit dicens: sit uerbum infinitum. Alioquin maximam dubitationem facit huius praedicamenti similitudo, quod ipsum quidem praedicamentum uox est designatiua secundum placitum et de altero praedicatur et consignificat tempus, idem scilicet quod uerbum quod est currit. Sed hoc solo differre perspicitur, quod illud /60/ finitum uerbum est, hoc infinitum. Cur autem infinitum est, continua oratione persequitur.

QUONIAM SIMILITER IN QUOLIBET EST, VEL QUOD EST VEL QUOD NON EST.

Infinitum, inquit, uerbum est, quoniam cum de altero semper praedicetur (non currit enim de altero dicitur), tamen aeque uel de subsistente re uel de non subsistente praedicari potest, ut in eo quod est homo non currit. Homo res est subsistens: ergo dicitur id quod est non currit de homine id est de re subsistente. Rursus dicimus chimaera non currit. Chimaera uero non est nec omnino subsistit et potest de ea uere dici, quoniam non currit. Quod enim omnino non est, et non currit. Ergo id quod est non currit et de ea re quae subsistit atque est in rebus dicitur et de ea quae neque est neque esse poterit praedicatur; quare infinitum uerbum dicatur. Nec solum hoc sed illud etiam, quod qui dicit currit rem quam quisque faciat definite significat, cum uero dicit:

Non currit

ipsum quidem cursum uidetur auterre sed utrum sedeat, an iaceat, an ambulet, an quid aliud faciat non relinquit. Quare quoniam et ea quae sunt et ea quae non sunt infinita sunt et de his omnibus praedicatur quoniamque id quod tollit finitum est, quid uero ponat infinitum, propter haec uerbum uocabitur infinitum.

SIMILITER AUTEM VEL CURRET VEL CURREBAT NON VERBUM EST SED CASUS VERBI. DIFFERT AUTEM /61/ A VERBO, QUOD HOC QUIDEM PRAESENS CONSIGNIFICAT TEMPUS, ILLA VERO QUOD COMPLECTITUR.

Ut in nomine fecit, cum casus a nominibus distribuit, ita quoque casus uerborum nunc a uerborum ratione disinugit curret enim quod in futurum est uel currebat quod praeteriti retinet partem uel cucurrit quod est integrum perfectumque praeteritum non sunt uerba sed uerborum casus. Praesens enim aut futurum exspectat aut praeteritum relinquit. Atque ideo futurum tempus ad praesens tendit, praeteritum a praesenti inchoat. Unde fit ut principaliter contineat uerbum id quod est praesens, ut sit uerbum integre quod praesens designat. Haec autem quae praeter praesens in aliqua significatione sunt non sunt uerba sed uerborum casus.

Hic quoque, sicut in nomine fecit, uerborum et casuum differentiam prodit. Ait enim: omne uerbum praesens significat tempus, casus uero uerborum illud tempus significat, quod circa ipsum praesens est idque complectitur. Complectuntur autem id quod est praesens circaque ipsum sunt futurum et prapteritum tempus; inter utraque enim tempora praesens locatur. Quidquid ergo uel futurum tempus uel praeteritum significat, quae tempora praesens complectuntur et circa sunt' non uerba sed uerborum casus dicuntur. Est ergo integra definitio uerbi: uerbum est uox significatiua secundum placitum cum tempore, cuius nulla pars extra significatiua est separata, definitum aliquid /62/ significans, praesentis significationem tenens. Quoniam uero pars uerbi nihil extra designet, ex eo manifestum est quod ne nominis quidem pars quidquam extra significat.

IPSA QUIDEM SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA SUNT ET SIGNIFICANT ALIQUID. CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT; SED SI EST VEL NON EST, NONDUM SIGNIFICAT.

Subtilissimum quidem ingreditur sensum sed est huiusmodi: omne, inquit, uerbum per se et sine alterius coniunctione prolatum nominis quodammodo speciem tenet et uere nomen est. Cum enim dico:

Homo currit

tunc id quod dixi currit ad hominem referens integrum feci uerbum, quoniam sine dubio semper de altero praedicatur. Sin uero per se dixero:

Currit

suum quiddam quodammodo facio ipsum currit cum nullo alio iungens et fit mihi nomen. Unde Graeci quoque his per se dictis uerbis aliquotiens addunt articularia praepositiua, ut est:

  • to trekein*
  • tou trekein*

Si quis erum dicat:

Velocius est id quod est currere eo quod est ambulare

in illo nominatiuum iunxit articulum dicens id quod est currere, in illo uero ablatiuum dicens eo quod est ambulare; uelut si quis in nomine dicat: id quod est scamnum leuius est eo quod est ostium, hoc quod diximus id quod est scamnum ad ipsum scamnum articulare praepositiuum iunximus, tamquam si diceremus hoc scamnum, et quod rursus diximus eo quod est ostium, tamquam si diceremus hoc ostio: ita quoque cum /63/ dicimus:

Velocius est id quod est currere eo quod est ambulare

hoc quod dicimus id quod est currere ita ponimus tamquam si dicamus hoc currere, et rursus eo quod est ambulare, tamquam si diceremus ablatiuo modo ab hoc ambulare, quasi translatum ad nomen sit dictumque hac ambulatione. Quare per se dicta uerba nomina sunt.

Et est huius rei probatio quam ipse Aristoteles ponit. Cum enim simplex dicimus nomen, auditoris inchoat intellectus cum nostra prolatione et dum proferimus, dicentis sequitur uocem et tunc quiescit, cum illud nomen fuerit expletum. Cum enim dico hippo centaurus, ingreditur a prima syllaba audientis intellectus et usque ad finem totius nominis non quiescit. Ubi uero extremam audierit syllabam, mox quid dictum sit auditor intellegit et eius intellegentia conquiescit. Sic ergo et in uerbo. Cum dicimus currere, intellectus quoque audientis per eas syllabas quae sunt cur et re et rursus re uadit sed ubi extremam audierit syllabam, mox totius uerbi capiens significationem intellectus quiescit. Ergo uerbum per se dictum nomini simile est et est quodammodo nomen. Sicut enim in nomine is qui dicit intellectum audientis ultimae syllabae prolatione et totius nominis perfectione constituit et is qui audit quiescit et ultra eius intellegentia non progreditur: ita quoque et uerbum si per se dicatur audientis constituit intellectum. Quod si cum alio coniungatur, nondum tota intellegentia constituitur audientis. Ut cum dico:

Socrates ambulat

in solo ambulat, quod est uerbum, non consistit perfecta sententia nisi in toto, quod est:

Socrates ambulat

Rursus /64/ cum dico:

Ambulare moueri est

non in unoquoque horum uerbo sententia constituta est sed in tota oratione conquiescit auditor, idcirco quoniam, si uerbum de altero subiecto praedicetur, utriusque significationem uerbi inugit auditor et non per se uerbum ipsum considerat quod dicitur sed ad alterum refert, ut:

Ambulare moueri est

ambulationem ad motum, uel:

Socrates ambulat

ambulationem ad Socratem. Tunc ergo fit integrum uerbum, cum refertur ad alterum. At si simpliciter praedicetur uerbum nomen est, idcirco quod sicut nomen dictum ita quoque uerbum audientis constituit intellectum.

SED SI EST VEL NON EST, NONDUM SIGNIFICAT; NEQUE ENIM ESSE SIGNUM EST REI VEL NON ESSE.

Sed quamquam nomen sit, inquit, uerbum et aliquid definite significet per se dictum, solum tamen non faciet enuntiationem neque uerum aliquid falsumue constituet. Hoc est enim quod ait: SED SI EST VEL NON EST, NONDUM SIGNIFICAT, ad affirmationem referens quod dixit SED SI EST, ad negationem quod ait VEL NON EST. Nihil enim horum significat per se uerbi praedicata prolatio. Cum enim dico currit, hoc ipsum currit significat quidem aliquid SED SI EST AUT NON EST NONDUM SIGNIFICAT; NEQUE ENIM ESSE SIGNUM EST REI AUT NON ESSE. Quod tantum ualet tamquam si dicam: id quod dico currit non significat esse ipsum cursum aut non esse. Si enim significaret, ita diceretur: currere est uel currere non est. Nunc autem currit non designat esse ipsam /65/ rem uel non esse. Dicitur enim solum et est intellectus quidam sed neque affirmationem significat neque negationem, idcirco quod neque ponit rem esse nec eam interimit. Quod per hoc monstrauit quod ait: NEQUE ENIM ESSE SIGNUM EST REI VEL NON ESSE, id est neque enim quodlibet uerbum ita praedicatur, ut signum sit rei illius de qua praedicatur, quoniam est uel quoniam non est.

NEC SI HOC IPSUM EST PURUM DIXERIS. IPSUM QUIDEM NIHIL EST, CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM, QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLEGERE.

Est uerbum inuctum cum alio uerbo uel nomine solet facere

propositionem, ut:

Homo est

uel:

Currere est

ipsum autem est purum si dictum, inquit, fuerit, neque uerum est neque falsum, a quo omnes paene enuntiationes fiunt, quae sunt simplices. ERGO NEC SI HOC IPSUM EST PURUM DIXERIS, esse aliquid aut non esse significat, id est aut affirmat aut negat, idcirco quod ipsum est simpliciter dictum NIHIL EST, non quod omnino nihil significet sed quod nihil neque ueritatis habeat neque falsitatis, id est non nihil est ad significationem sed ad ueritatis falsitatisque significationem, de qua nunc tractabitur.

Cur autem nihil ueri falsique monstraret, ostendit. EST enim duobus modis dicitur, ut uerum falsumque designet: aut cum unam rem quamlibet propria compositione constituit, ut cum dico:

Homo est

ipsum est cum homine iunctum atque compositum esse hominem constituit et fit exinde enuntiatio; aut rursus cum duae /66/ res per ipsius uerbi compositionem copulationemque iunguntur, ut est:

Homo animal est

Homo namque et animal copulantur atque iunguntur per id quod dicitur homo animal est. Ergo si omnis ueri falsique in enuntiatione significatio eius quod dicitur est in compositione est, cum aut sua compositione aliquid esse constituit aut duas res copulat atque componit, uis eius quae in enuntiationibus propositionibusque monstratur in ueri falsique scilicet designatione praeter ipsas compositiones, in quibus hoc solet efficere, nulla est. Atque hoc est quod ait: CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM, QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLEGERE. Cum enim dico "est" nihil significaui quid sit aut non sit. Quod si faciam enuntiationem, componam necesse est, ut homo est aut ut homo animal est. Quare si omnis eius uis in ueri falsique enuntiatione ad compositionem refertur, cum praeter compositionem dicitur, quod in compositione designare potest, id praeter compositionem non designat, potest autem compositione facta uerum falsumque in enuntiatione monstrare. Haec igitur sine compositis in uerbo 'est' nullus ualet aduertere. Recte igitur dictum est consignificare quandam compositionem, quae sine compositis intellegi non ualeret.

[04]

[recensere]

ORATIO AUTEM EST VOX SIGNIFICATIVA, CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM, UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO.

Omne quod compositum est eorum suscipit naturam ex quibus totum compositi ipsius corpus efficitur. Quare quoniam oratio uerbis constat atque nominibus, /67/ quae significatiua sunt, recte oratio quoque significatiua esse definitur. Sed distat oratio his ex quibus ipsa effecta est id est nominibus atque uerbis, quod eorum partes nihil extra designant, orationis uero pars aliquid separata significat. Nam si nomen et uerbum partes orationis sunt, haec autem per se significant, non est dubium separatas partes orationum significare. Quo modo autem designant, sequenti determinatione monstrauit. Significant igitur partes orationum UT DICTIO semper, NON semper UT AFFIRMATIO. Nunc autem dictionem dicit simplicem uerbi aut nominis nuncupationem. Sunt enim quaedam orationes, quarum partes ita significant quasi affirmatio, ut in ea oratione quae est:

Si dies est, lux est

id quod dicimus "Lux est" totius orationis pars est et ita est significatiua ut quaedam affirmatio. Sed non omnis oratio affirmationem habet in parte. Haec enim ipsa quae dicit "Lux est", habet in partibus id quod dicimus lux et rursus id quod dicimus est sed neutra ipsarum affirmatio est sed tantum simplex dictio. Omnis ergo oratio dictionem quidem habet in parte, non uero omnis oratio affirmationem. Recte igitur dixit partes orationis significare UT DICTIONEM, NON UT AFFIRMATIONEM. Quid autem sit dictio, ipse paulo post clarius demonstrauit.

UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO. DICO AUTEM, UT HOMO SIGNIFICAT ALIQUID SED NON QUONIAM /68/ EST AUT NON EST SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR.

Quod supra proposuit dicens orationis partes ut dictionem significare, NON UT AFFIRMATIONEM, hoc conuenienti monstrauit exemplo: homo, inquit, dictio est et est pars orationis, si in tota oratione ponatur, ut est:

Homo animal est

Ergo id quod dicimus homo dictio quaedam est sed affirmatio non est. Cum ergo nomen hoc id est homo pars orationis sit et affirmatio non sit, docetur uerum esse quod dicitur orationis partes significare UT DICTIONEM, NON UT AFFIRMATIONEM. Docet autem illa res nomen hoc affirmationem non esse, quod in affirmatione semper ueritas aut falsitas inuenitur, nomen uero simpliciter dictum neque uerum neque falsum est. Quare nomen hoc id est homo ut affirmatio non significat sed designat aliquid simplex, significat igitur aliquid ut dictio. Haec autem dictio, si ei aliquid addatur, ut est uerbum aut quodlibet uerbum aliud quod enuntiationem possit efficere, erit affirmatio. Si enim quis dicat:

Homo est

uel:

Homo uiuit

fit affirmatio. Atque hoc est quod ait: sed erit affirmatio uel negatio, si quid addatur. Si enim aliquid ita apponatur uel appositum ita negetur, ut enuntiatio constitui possit, affirmatio negatione perficitur. Si quis enim dicat:

Homo uiuit

affirmatio est;

Homo non uiuit

negatio est. Docet autem dictionem esse uocem secundum positionem per se significantem per hoc quod ait: SED NON UNA HOMINIS SYLLABA. Una /69/ enim hominis syllaba dictio non est, idcirco quod nihil per se separata significat, ut 'ho'. Si quis enim ab eo quod est homo tollat syllabam ut 'ho' et 'mo' et in caeteris quae supra ostendimus, omnis eiusmodi pars quae per se nihil significat non est dictio sed tantum in toto nomine quiddam positum designat et consignificat, ut in eo quod ipse ponit exemplo:

NEC IN EO QUOD EST SOREX REX SIGNIFICAT SED VOX EST NUNC SOLA. IN DUPLICIBUS VERO SIGNIFICAT QUIDEM SED NON SECUNDUM SE, QUEMADMODUM DICTUM EST.

In eo, inquit, quod est sorex, rex uidetur quidem aliquid significare sed cum toto nomine consignificat potius quam quidquam per se ipsum designat, quemadmodum supra iam dictum est. Docuit enim supra partes nominis nihil omnino significare separatas. Quod ergo dicit SED NON SECUNDUM SE, id est in eo quod est sorex rex per se nihil significat sed tantum quiddam consignificat, quod cum tota nominis compositione designat, cum et 'so' syllaba et 'rex' iuncta in unum id quod est sorex in tota syllabarum coniunctione designet.

EST AUTEM ORATIO OMNIS QUIDEM SIGNIFICATIVA NON SICUT INSTRUMENTUM SED, QUEMADMODUM DICTUM EST, SECUNDUM PLACITUM. /70/

Plato nomina naturalia esse constituit et hoc hinc probare contendit, quod quaedam supellex et quodammodo instrumentum sint inuicem sensa prodendi. Naturalium uero supellectiles sunt naturales: ut oculi instrumenta quidem sunt uidendi, qui uisus res naturalis est, quare oculos quoque naturales esse necesse est: ita etiam oratio rerum naturalium supellex est atque instrumentum id est sententiarum, quare ipsa quoque est naturalis. Aristoteles autem dicit non secundum naturam esse orationem SED SECUNDUM PLACITUM. Quocirca nec esse orationem supellectilem naturalem. Quod enim dicit NON SICUT INSTRUMENTUM, non dicit non per hoc instrumentum sensa proferri sed tantum rem esse orationem secundum positionem, per quam proprias sententias demonstremus. Cuius enim rei partes ad placitum sunt, ipsa quoque est ad placitum. Sed orationis partes nomen et uerbum sunt, haec autem sunt ad placitum, non natura: oratio igitur ipsa secundum placitum positionemque est sed non est naturaliter constituta. Est autem integra definitio orationis haec: oratio est uox significatiua secundum placitum, cuius partes aliquid extra significent.

ENUNTIATIVA VERO NON OMNIS SED IN QUA VERUM VEL FALSUM INEST. NON AUTEM IN OMNIBUS, UT DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST SED NEQUE VERA NEQUE FALSA.

Orationis (ut supra iam diximus) multae sunt /71/ species. Est enim oratio prima optatiua, ut:

Utinam tibi istam mentem di immortales duint!

secunda uocatiua, ut:

Heus tu

tertia imperatiua, ut:

Cape, da hoc Dorcio

quarta deprecatiua, ut:

Iuppiter omnipotens et reliqua

quinta enuntiatiua, ut:

Dies est
Dies non est

Sed in hac sola specie orationis ueritas et falsitas inest, in illis uero caeteris minime. Volens autem Aristoteles ostendere multas esse orationes et non omnem orationem esse enuntiatiuam hoc addidit: DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST SED NEQUE VERA NEQUE FALSA. Etenim deprecatio in orationis speciebus ponitur sed nulla in ea ueritatis natura falsitatisque cognoscitur.

ET CAETERAE QUIDEM RELINQUANTUR; RHETORICAE ENIM VEL POETICAE CONUENIENTIOR CONSIDERATIO EST; ENUNTIATIVA VERO PRAESENTIS EST SPECULATIONIS.

Deprecatiuam, inquit, et optatiuam et uocatiuam atque imperatiuam poetis atque oratoribus relinquamus. Illis enim uel ad imitandos uel ad mouendos adfectus caeterae orationis species adsumuntur. Nos uero philosophi, quibus ueritatis et falsitatis discretio curae est, de illa sola oratione tractamus in qua utrumlibet horum possit agnosci. In enuntiatione uero /72/ aut ueritas inest aut falsitas. Quocirca nos quoque de enuntiatione tractemus.

[05]

[recensere]

EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO; ALIAE VERO CONINUCTIONE UNAE.

Enuntiatiuarum orationum aliae sunt per se unae ut est:

Homo animal est

aliae coninuctione unae, ut est:

Si homo est, animal est

"Homo est" enim et "Animal est" duae sunt sed addita coniunctione quae est si una redditur. Earum autem quae unae sine coniunctione sunt prima est affirmatio, secunda negatio. Hoc enim tollit negatio quod affirmatio ante constituit et hoc negatio diuidit quod illa coniunxit enuntiatiuarum igitur orationum earum quae sunt per se unae prima est affirmatio, deinde negatio. Aliae uero sunt non per se unae sed cum plures sint naturaliter' unae fiunt coninuctione.

NECESSE EST AUTEM OMNEM ORATIONEM ENUNTIATIVAM EX VERBO ESSE VEL CASU. ETENIM HOMINIS RATIO, SI NON AUT EST AUT ERIT AUT FUIT AUT ALIQUID HUIUSMODI ADDATUR, NONDUM EST ORATIO ENUNTIATIVA.

Aristotelis Graecus textus non habet ita ut nos supra posuimus sed hoc modo: ETENIM HOMINIS, SI NON AUT EST AUT ERIT AUT FUIT et caetera, subintellegendum relinquente philosopho, quod de ratione diceret id est definitione quam Graeci *logon* dicunt. Sed /73/ cum supra de oratione tractasset, quae apud illos eodem modo *logos* uocatur, dum de hominis ratione id est definitione uellet dicere, quoniam non significat uerum uel falsum, nisi ei aut est aut fuit addatur, communione uocabuli usus ad *logon* de quo superius tractabat rettulit, ut non orationem intellegeremus sed potius rationem. De qua re illis nunc satisfacimus, si qui Graecae orationis periti nos forte culpabunt, cur quod illic non fuit nostrae translationi adiecerimus. Nos enim ad faciliorem intellectum Latinae orationi famulantes hoc apposuimus, quia de oratione loquentibus intellectus ad rationem, nisi id esset adiectum, transferri non poterat. Totum uero quod dicit tale est: enuntiatiuae orationes si sunt simplices, has uerba constituunt. Ex duobus enim nominibus solis enuntiatio non fit, ex nomine autem et uerbo fit, ut est:

Homo uiuit

Fit quoque ex solis uerbis, ut est:

Ambulare moueri est

Fit etiam ex casu uerbi, ut:

    Socrates fuit

uel:

Dies erit

Erit enim et fuit uerbi casus sunt. Quocirca enuntiatiuam orationem simplicem sola maxime uerba constitnunt. Eorumque ponit exemplum, in quo cum plura sint nomina, nisi addito tamen uerbo in enuntiationis proprietatem et significantiam non uenit, ut est definitio hominis. Ratio enim hominis est speciei hominis definitio. Cui si non aut est aut non est aut aliquid huiusmodi addatur, enuntiatio esse non poterit. Nam si quis /74/ dicat animal rationale mortale, nulla in eo adhuc aut falsitas aut ueritas intellegitur. Si uero addatur est, ut sit animal rationale mortale est, enuntiatio sine ulla dubitatione perficitur. Solum igitur uerbum enuntiatiuam simplicem continet orationem.

QUARE AUTEM UNUM QUIDDAM EST ET NON MULTA ANIMAL GRESSIBILE BIPES, NEQUE ENIM EO QUOD PROPINQUE DICUNTUR UNUM ERIT, EST ALTERIUS HOC TRACTARE NEGOTII.

Cum de simplicibus atque unis orationibus loqueretur, definitionem hominis interposuit, de qua nunc hoc dicit: ita quidem interposita est definitio hominis, tamquam si una esset oratio, cur autem una sit oratio, nunc, inquit, dicere intermittimus. Neque enim idcirco una esse putanda est, quia continue dicitur et sibimet propinque animal gressibile bipes. Posset enim uideri horum continua et sub uno prolatio unam facere enuntiationem sed hoc Aristoteles negat. Nam non idcirco una oratio est, quia propinque et continue dicitur, cur autem una sit, alterius est hoc tractare negotii. Et de eo disputat in his libris quos *Meta ta physika* inscripsit, quod est opus philosophi primum. Nobis autem hoc in secunda editione monstrandum est.

EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE /75/ UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE.

Duplicem modum unarum multarumque orationum esse denuntiat. Est namque una oratio uel cum unam rem significat uel cum coniunctione una est, ut est ea quae dicit:

Animal rationale mortale homo est

Hanc enim huius orationis sententiam nullus in multas significationes diducere poterit sed unum quiddam significat et est praeter coniunctionem. Alia uero oratio est una, quae per coniunctionem una est, ut:

Si dies est, lux est

Est ergo una oratio quae uel unam rem significat uel coniunctione iungitur. Plures autem sunt quae plura significant, ut est:

Canis mouetur

Hanc enim potest et ad latrabilem et ad marinum et ad caelestem auditor aduertere atque ideo, quoniam multa significat, non est una oratio sed plures. Sunt quoque orationes per se plures et numero et significatione, quae nulla coniunctione copulantur, ut si quis dicat:

Sol est, pax erit, nox est, caelum uoluitur

Haec cum plura significent, nulla tamen coniunctione iunguntur atque ideo plures orationes uocantur. In summam igitur unarum orationum aliae sunt significatione unae, aliae coniunctione; non unarum uero orationum aliae sunt significatione plures, aliae eo quoniam nulla coniunctione copulantur.

NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, QUONIAM NON EST DICERE SIC ALIQUID SIGNIFICANTEM /76/ UOCE ENUNTIARE, VEL ALIQUO INTERROGANTE VEL NON SED IPSUM PROFERENTEM.

Per hanc sententiam simplex dictio quid sit exponit. Dicit enim uerbum nomenque dictiones uideri solum, non etiam affirmationes atque huius sententiae causam subnectit. Idcirco enim uerba et nomina dictiones solum sunt, quoniam cum dicta fuerint simplicia siue aliquo proferente uel sponte dicente siue ad alterius interrogationem aliquo respondente neque uerum ex his neque falsum ualet intellegi. Si quis enim per se dicat "Socrates" uel rursus per se solum simplexque "ambulat", neque uerum efficit neque falsum. Sin uero alio interrogante Socratesne ambulet ille respondeat ambulat, si huic ipsi uerbo per se quis animum uelit aduertere quod dixit ambulat, enuntiatio nulla est. Quod si cum superiore interrogatione coniungat, tunc ex interrogationis et responsionis coniunctione enuntiatio nascitur. Solum autem nomen uel uerbum neque dicente aliquo et sponte proferente nec respondente potest quisquam dicere, quoniam enutiatio facta est. Et sensus quidem huiusmodi est ordo autem uerborum talis est: NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, QUONIAM SIC ALIQUID SIGNIFICANTEM UOCE id est nomen aut uerbum simpliciter proferentem NON EST DICERE ENUNTIARE. Non enim possumus dicere, quod aliquid enuntiet is qui simplex nomen aut simplex protulit uerbum, siue alio interrogante uel non interrogante sed ipso sponte proferente. /77/

HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA.

Nunc quid sit oratio simplex compositaque declarat. Est enim simplex oratio quae duobus terminis constat. Termini autem sunt nomina et uerba, quae in simplici propositione praedicamus, ut in eo quod est:

Socrates disputat

Socrates et disputat termini sunt. Et qui minor terminus in enuntiatione proponitur, ut Socrates, subiectus dicitur et ponitur prior; qui uero maior, praedicatur et locatur posterior ut disputat. Quaecumque ergo propositio ex uno subiecto et ex uno praedicato facta est, illa simplex enuntiatio nuncupatur. Atque hoc est quod ait: HARUM AUTEM ID EST ENUNTIATIVARUM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO, ut unum praedicatum quod est ALIQUID DE UNO subiecto quod est DE ALIQUO praedicetur. Hoc autem pertinet ad affirmationem, ut ALIQUID DE ALIQUO praedices, ad negationem uero, ut unum aliquid ab uno aliquo praedicando disiungas, ut in eo quod est:

Socrates non disputat

disputare unum terminum a Socrate alio termino praedicando disiunxi.

Aliae uero sunt orationes enuntiatiuae, quae compositae nominantur, quae ex simplicibus orationibus componuntur, ut est:

Si dies est, lux est

"Dies est" et "Lux est" duae sunt simplices enuntiatiuae orationes, idcirco quod binis terminis constant; ex duabus autem simplicibus orationibus tota haec oratio est, quae dicit:

Si dies est, lux est

Hoc est /78/ enim quod ait: HAEC AUTEM EX HIS CONINUCTA id est ex simplicibus orationibus enuntiatiuis VELUT ORATIO IAM COMPOSITA; quippe quarum totum corpus ex his iungitur, quas simplices esse supra iam docui.

EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT.

Postquam de compositis orationibus simplicibusque tractauit, definitionem enuntiationis ingreditur. Ait enim: enuntiatio est uox significans affirmationem uel negationem, uel in praeteritum uel in praesens uel in futurum tempus. Quod enim dixit DE EO QUOD EST, ad affirmationem rettulit; quod addidit VEL NON EST, ad negationem; quod uero secutus est QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT, ad singulorum temporum rettulit rationem. Siue enim aliquis sic dicat:

Socrates uiuit
Socrates non uiuit

siue:

Socrates uixit
Socrates non uixit

uel sic:

Socrates uicturus est
Socrates uicturus non est

quoniam affirmatio est aut negatio quoniamque quaelibet ipsarum in aliquo temporum est, quae diuiduntur in futurum, praesens ac praeteritum, plenam retinet simplicis enuntiationis naturam.

[06]

[recensere]

AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO, NEGATIO VERO ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO.

Ad affirmationis et negationis determinationem enuntiationis nomen sumpsit ut generis. Est autem /79/ affirmatio quotiens aliquid de aliquo cum eo quod est esse praedicamus, ut cum dicimus:

Homo animal est

animal de homine praedicauimus; quotiens autem aliquid ab aliquo praedicando disiungimus, negatio est, ut :

Homo lapis non est

lapidem enim ab homine disiunximus. Quare recta affirmationis et negationis facta est definitio.

QUONIAM AUTEM EST ENUNTIARE ET QUOD EST NON ESSE ET QUOD NON EST ESSE ET QUOD EST ESSE ET QUOD NON EST NON ESSE, ET CIRCA EA QUAE SUNT EXTRA PRAESENS TEMPORA SIMILITER OMNE CONTINGIT QUOD QUIS AFFIRMAUERIT NEGARE ET QUOD QUIS NEGAUERIT AFFIRMARE: QUARE MANIFESTUM EST, QUONDAM OMNI AFFIRMATIONI EST NEGATIO OPPOSITE ET OMNI NEGATION) AFFIRMATIO. ET SIT HOC CONTRADICTIO, AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE.

Nunc diuidit enuntiationes, uel quae de his fieri possum rebus quae sunt uel quae de his quae non sunt, siue in affirmatione siue in negatione. Dicit enim, quondam est enuntiare quod est non esse, ut si quis dicat:

Nullus homo animal est

Hoc enim quod est non esse proposuit. Haec est falsa negatio. Et quod non est esse, ut si quis dicat:

Omnis lapis animal est

Quod enim non est esse constituit et haec est falsa affirmatio. Et quod est esse, ut si quis dicat:

Omnis homo animal est

Quod enim est esse confirmat et haec est affirmatio uera. Et quod non est non esse, ut si quis dicat:

Nullus lapis animal est

Quod enim non est non esse /80/ proposuit et haec est uera negatio. Et non solum hoc in praesenti tempore sed circa ea quoque quae praeter praesens sunt tempora. Hoc autem tantum ualet ac si diceret: hoc non modo in praesenti tempore ita enuntiari potest, ut sit et uera et falsa negatio et rursus uera falsaque affirmatio sed etiam in praeteritum et futurum, quae extra praesens tempus sunt. Similiter enim omne contingit quod affirmatur negare et quod negatur ab alio alium rursus affirmare. Quod si omni ueritati falsitas opponitur, est autem et affirmationis et negationis falsa proferre, constat quod omni negation) affirmatio et omni affirmationi negatio opponitur.

Hinc ergo quid sit quod dicitur contradictio declaratur. Est enim contradictio affirmationis et negationis oppositio. Cum enim quis affirmat quod alius negat, ipsa utrarumque propositionum pugna contradictio nominatur. Atque hoc est quod ait: ET SIT HOC CONTRADICTIO, AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE. Cum enim affirmatio negationi opponitur, contradictio est. Sed quae sit affirmatio opposite negation) aut quae sit harum propositionum oppositio, in sequentibus prodit. Neque enim quaelibet negatio cuilibet affirmationi opposite est sed tantum quas in sequentibus ipse determinat. Quocirca erit contradictio affirmatio et negatio oppositae. Quae sint autem oppositae, sequens expositionis ordo contexit.

DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM, NON AUTEM AEQUIVOCE ET QUAECUMQUE CAETERA TALIUM /81/ DETERMINAMUS CONTRA SOPHISTICAL IMPORTUNITATES.

Fieri tunc oppositionem in affirmationibus negationibusque demonstrat, cum idem subiectum idemque praedicatum in negatione sit, quod quilibet in affirmatione proposuit. Oportet enim semper, si opposite est affirmatio negation), unam esse ueram, alteram falsam. Quod si utraeque falsae sunt aut utraeque uerae, non sunt oppositae. Neque enim se perimunt. Si autem una sit falsa, alia uera, tunc uera perimit falsam et si illa fuerit uera, alia mox a ueritate discedit. Quod si in qualibet affirmatione aut subiectum aut praedicatum fuerit aequiuocum, non sunt oppositae. Si quis enim dicat:

Alexander Helenam rapuit

et hoc negetur:

Alexander Helenam non rapuit

quondam Alexander nomen aequiuocum est, potest utrumque esse uerum, et negatio, si de Alexandro Magno loquatur, et affirmatio, si de Alexandro Troiano proponat. Quare non sunt hae oppositae. Illas autem esse dicit oppositas quaecumque eiusdem praedicati habent oppositionem de eodem subiecto, ut ibi nulla aequiuocatio diuersitatis causa sit. Hoc enim est quod ait: DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM, NON AUTEM AEQUIVOCE, ut eiusdem praedicati sit oppositio in negatione, quod fuit in affirmatione, et de eodem subiecto fiat negatio, de quo ante facta est affirmatio.

Sed diligentius haec in /82/ libro quem *Sophistikon elenchon* inscripsit edisserit. Illic enim sophistarum, quos fallaces argumentatores Latine possumus dicere, qui per huiusmodi propositiones quae uerum inter se falsumque non diuidunt mendaces colligunt syllogismos, argumenta distinxit, quibus capere respondentem atque innectere consuerunt.

Ergo nunc hoc dicit etiam illa esse obseruanda quae contra argumentatorum importunitatem determinata sunt. Quae uero sunt illa, dicenda a me secundae editionis textus exspectet.

[07]

[recensere]

QUONIAM AUTEM SUNT HAEC QUIDEM RERUM UNIVERSALIA, ILLA VERO SINGILLATIM; DICO AUTEM UNIVERSALE QUOD IN PLURIBUS NATUM EST PRAEDICARI, SINGULARE VERO QUOD NON.

Omnis propositio quemadmodum fiat ostendit. Secundum res enim quae significantur propositionis natura perspicitur. Rerum autem alia sunt uniuersalia, alia particularia. Uniuersale est quod de pluribus praedicatur, ut homo de pluribus dicitur et est uniuersalis. Singillatim uero est, ut quaelibet res indiuidua, euius nulla praedicatio ad sibimet subiecta perueniat, ut Plato uel Socrates. Horum autem naturam docet exemplis. Ait enim: UT HOMO QUIDEM UNIVERSALE, PLATO VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA. Nam si hoc est uniuersale quod de pluribus praedicatur, homo uniuersale est, de pluribus enim indiuiduis dicitur. Quod si hoc rursus est singulare quod de nullo alio praedicatur, Plato singularis est. /83/ Indiuidua namque de nullis aliis praedicantur. Quoniam ergo sunt quaedam rerum uniuersalia, alia uero singularia, manifestum est, quoniam omnis affirmatio aut negatio per haec constituitur.

NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA, ALIQUOTIENS AUTEM EORUM QUAE SUNT SINGULARIA.

Omnis namque propositio aut singulare habet aut uniuersale subiectum, siue affirmatione adnuat siue abnuat negatione. Si quis enim dicat:

Homo animal est
Homo animal non est

uniuersalem rem id est hominem animal aut esse aut non esse proposuit. Atque hoc est quod ait: NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA. Homo enim cum sit uniuersale, animal illi inesse affirmatio proposuit quae dixit:

Homo animal est

et non inesse negatio quae ait:

Homo animal non est

Si uero aliquis sic dicat:

Socrates disputat
Socrates non disputat

alicui eorum quae sunt singularia esse et non esse coniunxit. Et hoc est quod ait: ALIQUOTIENS AUTEM EORUM QUAE SUNT SINGULARIA. Nam cum Socrates singulare quiddam sit, disputatio ei ab affirmatione iuncta est sed a negatione seiancta.

SI ERGO UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERS ALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES. DICO AUTEM IN UNIVERSALI ENUNTIATIONEM UNIVERSALEM, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST. QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS /84/ NON UNIVERSALITER, NON SUNT CONTRARIAE, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA.

Omnis affirmatio omnisque negatio aut uniuersalis est aut particularis aut indefinita. Uniuersalis est affirmatio, ut si quis dicat:

Omnis homo animal est

Cum sit enim uniuersale subiectum homo (de multis enim praedicari aliis potest), uniuersaliter praedicatum est. Diximus enim:

Omnis homo animal est

nec solum hominem, quod est uniuersale, posuimus sed etiam omnem, et uniuersale id est omne adiecimus uniuersali id est homini, et haec est affirmatio uniuersalis. Sin uero dicat:

Aliquis nullus homo animal est

rursus homini, uniuersali rei, determinationem uniuersalem, id quod dicitur nullus, adiecit. Siue ergo in affirmatione siue in negatione, si eas uniuersaliter aliquis proferat, uniuersale in uniuersali proponet. Non proponet autem uniuersale in uniuersali quotiens ita dicit:

Homo animal est
Homo animal non est

Cum enim homo sit res uniuersalis, nulla adiectione uniuersalitatis, quae est nullus aut omnis, affirmationem uel negationem fecit. Quocirca repetendum est: affirmatio uniuersalis est, in qua uniuersale uniuersaliter praedicatur affirmatiue, et negatio uniuersalis, in qua rursus uniuersale uniuersaliter praedicatur negatiue. Sed hae huiusmodi contrariae sunt. Fieri enim non potest ut, ubi uera est affirmatio uniuersalis, illic uniuersalis negatio uera sit sed e contrario fieri tamen potest ut utraeque /85/ inueniri falsae possint, ut:

Omnis homo iustus est
Nullus homo iustus est

hic enim utraeque sunt falsae; et ut una quidem uera, falsa altera reperiatur, ut in eo quod est:

Omnis homo animal est
Nullus homo animal est

una uera est, altera falsa; ut uero utraeque uerae sint, fieri non potest. Quocirca quoniam utraeque falsae inueninutur, oppositae non sunt sed sunt contrariae. Cur autem contrariae dicantur, alio loco nobis erit dicendum.

Particulares uero propositiones sunt huiusmodi:

Quidam homo animal est
Quidam homo animal non est

Hae dicuntur subalternae. Affirmatio enim particularis sub affirmatione uniuersali subalterna est. Rursus eodem modo particularis negatio sub uniuersali negatione subalterna est. Sed hae ut aut utraeque uerae sint aut una uera, alia falsa fieri potest; ut utraeque falsae sint, non potest inueniri: ut in eo quod est:

Quidam homo iustus est
Quidam homo iustus non est

utraeque sunt uerae. Cum uero dicimus:

Quidam homo animal est
Quidam homo animal non est

una uera est, altera falsa. Et dicuntur affirmatio et negatio particulares subcontrariae. Quare nec istae uocantur oppositae, idcirco quia utraeque uerae inueniuntur interdum. Sit autem harum talis descriptio: /86/

⟨FIGURA⟩

Ergo neque superiores uniuersales neque inferiores particulares oppositae sunt, idcirco quod inferiores quidem utraeque uerae, superiores utraeque falsae esse possum. Sunt autem oppositae contradictorie (ut ipse ait) si quis aspiciat angulares, ut affirmationem uniuersalem particular) comparet negation), ut est:

Omnis homo iustus est
Quidam homo iustus non est

hae enim simul neque uerae possum inueniri neque falsae sed semper in omnibus una uera est, altera falsa. Et rursus si uniuersalis negatio particulari affirmationi comparetur, reperiuntur oppositae, ut est:

Nullus homo iustus est
Quidam homo iustus est

Semper enim una uera est, altera falsa. Et hoc in quibuslibet terminis dispexeris: ratio non discrepabit. Sit autem plenissima hoc modo descriptio: /87/

⟨FIGURA⟩

Sunt ergo determinationes uniuersalium quidem omnis et nullus, particularium uero quidam. Illae autem propositiones quae neque uniuersale habent additum neque particulare indefinitae uocantur et particularibus similes sunt, ut est:

Homo iustus est
Homo iustus non est

Possum enim utraeque esse uerae, ut in hoc ipso exemplo quod diximus; potest una esse uera, altera falsa, ut:

Homo animal est /88/
Homo animal non est

utraeque uero ut falsae sint, non potest inueniri. Et hae (ut dictum est) uocantur indefinitae. Praeter has autem omnes singulares sunt, in quibus contradictio poterit euenire, ut in eo quod est:

Socrates animal est
Socrates animal non est
Socrates iustus est
Socrates iustus non est

Nam si nulla eas aequiuocatio uel praedicati uel subiecti uel alterius temporis uel aliquid eorum quae per singula determinantur impediat, semper una uera est, altera falsa. Quare quoniam de omnibus in commune speculati sumus et quid quaeque esset quantum breuitas patiebatur expressimus, ad textum nunc, quoniam tempus est, reuertamur.

SI ERGO, inquit, UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERSALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES. Uniuersaliter enuntiat aliquis in uniuersali, quotiens uniuersalem affirmationem aut uniuersalem fecerit negationem. Cum enim dicit:

Omnis homo animal est

uniuersalem hominem uniuersaliter enuntiauit per id quod addidit omnis; quod si rursus dicat:

Nullus homo animal est

eodem modo uniuersalem hominem uniuersaliter enuntiat per id quod ait nullus: et sunt contrariae. Quas autem dicat esse contrarias, subiecto declarat exemplo: dico autem in uniuersali enuntiationem uniuersalem, ut:

Omnis homo albus est
Nullus homo albus est

una siquidem est affirmatio uniuersalis, altera negatio uniuersalis, quas contrarias esse supra in descriptione docuimus. Quando autem in uniuersalibus non uniuersaliter, non sunt contrariae. Quotiens autem, inquit, indefinitae sunt propositiones /89/ et uniuersale uniuersaliter non proponitur, contrariae non sunt. Ea enim affirmatio quae dicit:

Homo iustus est

ei quae dicit:

Homo iustus non est

contraria non est. Possunt enim utraeque simul esse uerae et in eodem id est homine, quod in contrariis fieri impossibile est.

Quod uero addidit: QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA, tale est: ipsae quidem propositiones contrariae non sunt, significant tamen aliquando contraria. Si quis enim dicat:

Homo albus est

et alius neget:

Homo albus non est

ipsae quidem contrariae non sunt, quod autem dicitur "Homo albus non est" potest quodammodo significare contrarium. Nam designat hoc quod dicitur "Homo albus non est" et rubri coloris esse et pallidi et fusci, designat etiam nigri, quod est albo contrarium. Potest igitur id quod non est album esse nigrum. Ergo quamquam ipsae contrariae. Non sint, tamen potest aliquando quiddam contrarium significari priori affirmationi, ut in eo quod diximus. Nam si id quod dicitur "Non est homo albus" nigrum esse designet, quoniam is qui niger est albus non est, contrariae quidem propositiones non sunt, quoniam possunt esse utraeque uerae, quae autem significantur interdum contraria reperiuntur. Quae autem sint huiusmodi propositiones exemplorum subiectione monstrauit.

DICO AUTEM NON UNIVERSALITER ENUNTIARE IN HIS QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT EST ALBUS HOMO, NON EST ALBUS HOMO. /90/

Et quid dicat esse uniuersale uniuersaliter praedicare, planissime demonstrauit dicens:

CUM ENIM UNIVERSALE SIT HOMO, NON UNIVERSALITER UTITUR ENUNTIATIONE. OMNIS NAMQUE NON UNIVERSALE SED QUONIAM UNIVERSALITER CONSIGNIFICAT.

Nam id quod dicitur 'omnis' illud ad quod praedicatur colligit atque in unum corpus adducit, ut cum dicitur:

Omnis homo iustus est

nullum excipit hominem sed totam colligit humanitatem et fit de re uniuersali, homine, praedicatio uniuersalis, cum dicimus 'omnis homo'. Nam cum sit uniuersale homo, huic uniuersali uniuersalitatem consignificat id quod additur omnis et res uniuersalis uniuersaliter praedicatur.

IN EO VERO, QUOD PRAEDICATUR UNIVERSALE, UNIVERSALE PRAEDICARE UNIVERSALITER NON EST VERUM.

Hac nos sententia quem ad locum uniuersalitatis determinationem recte ponamus instituit. Docet enim semper istam uniuersalitatem, quam determinationem uniuersalem uocamus, ad subiectum poni debere terminum, numquam ad praedicatum. Si quis enim sic dicat:

Omnis homo animal est

recte dixerit omnis ad subiectum id est ad hominem ponens. Quod si sic dicat:

Omnis homo omne animal est

falsum dixerit. Ergo hoc nunc dicit: IN EO VERO QUOD /91/ UNIVERSALE PRAEDICATUR, ut animal de homine (animal enim uniuersale est, de omni enim homine praedicatur), non est uerum hoc ipsum uniuersale, quod est animal, uniuersaliter praedicare, ut dicatur omne animal esse hominem. Nec solum in his sed in nulla recte fieri affirmatione concedit. Ait enim:

NULLA ENIM AFFIRMATIO ERIT, IN QUA DE UNIVERSALI PRAEDICATO UNIVERSALE PRAEDICETUR.

Hoc autem cur eueniat paucis ostendam. Praedicatum semper maius est subiecto uel aequum. Maius, ut cum dico:

Homo animal est

Animal praedicatur, homo subicitur sed maius est animal homine, de pluribus enim quam ipse homo praedicatur. Rursus aequale est, cum sic dicimus:

Homo risibilis est

Homo subiectum est, risibile praedicatum sed homo atque risibile aequalia sunt, proprium namque est hominis quod est risibile. Ut autem minus praedicatum inueniatur quam subiectum fieri non potest. Siue ergo maius sit praedicatum, falsum est uniuersale adicere praedicato, ut in eo quod ipse posuit exemplo OMNIS HOMO OMNE ANIMAL EST, siue aequale sit, superfluum, si quis dicat OMNIS HOMO OMNE RISIBILE EST. Quare uniuersale praedicatum praedicare uniuersaliter non oportet.

OPPONI AUTEM AFFIRMATIONEM NEGATIONI /92/ DICO CONTRADICTORIE, QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM QUONIAM NOD UNIVERSALITER, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NON OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS.

Quid sit proprie contradictio consequenter exponit. Ait enim opponi contradictorie propositiones, quotiens uniuersalem affirmationem particularis abnuit negatio et quotiens uniuersalem negationem affirmatio particularis destruxerit. Cum enim dicitur:

Omnis homo albus est

illa negatio quae dicit:

Non omnis homo albus est

de eodem homine non uniuersaliter tollit, quod uniuersaliter affirmatio constituerat. Illa enim omnem hominem esse album ponit, illa dicit non omnem, tamquam si concedat aliquem sed ei tantum auferat uniuersalitatem. Hoc est enim quod ait QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM QUONIAM NON UNIVERSALITER. Nam sicut uniuersale significat affirmatio dicens hominem, ita quoque negatio uniuersale significat, habet enim et ipsa hominem sed idem ipsum uniuersale docet non esse uniuersaliter, id est non omnem hominem esse album, quod affirmatio uniuersaliter esse posuerat omnem hominem esse album proponens.

Eodem modo etiam in negatione. Quas nos supra angulares posuimus et contradictorias in descriptione, hic nunc easdem oppositas contradictorie uocat. Quod autem uniuersali affirmationi, quae est omnis homo albus est, particularem negationem opposuit, quae est:

Non omnis homo albus est

tantundem est tamquam si diceret:

Quidam /93/ homo albus non est

Nam si non omnis homo albus est, quidam homo albus non est.

CONTRARIE VERO UNIVERSALEM AFFIRMATIONEM ET UNIVERSALEM NEGATIONEM.

Plenissime omnes exsequitur dicitque contrarias uniuersalem affirmationem et uniuersalem negationem. Has enim nos quoque supra descripsimus. Hic uero nunc easdem contrarie demonstrat opponi. Illud quoque addidit, quod eas impossibile sit in eodem ueras aliquando cognosci. Nam sicut contrariorum natura in eodem non potest inueniri, neque enim uno eodemque tempore aliquid nigrum est atque album, sic quoque nec contrariae ut utraeque simul sint uerae fieri potest. Quod autem adiecit HIS VERO OPPOSITAS CONTINGIT IN EODEM, particularem affirmationem et particularem negationem designat. Particularis namque affirmatio uniuersali negationi opposita est contradictorie, particularis uero negatio uniuersali ad firmationi. Contrariarum igitur oppositae possunt in eodem uerae aliquotiens inueniri id est particularis affirmatio et particularis negatio uerae ut sint in aliquibus fieri potest, ut est:

Quidam homo albus est
Quidam homo albus non est

utraeque sunt uerae.

QUAECUMQUE IGITUR CONTRADICTIONES UNIVERSALIUM SUNT UNIVERSALITER, NECESSE EST ALTERAM VERAM ESSE VEL FALSAM ET QUAECUMQUE IN SINGULARIBUS SUNT, UT EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS.

/94/ De contradictorie oppositis loquitur et de singularibus propositionibus, quod unam semper ueram, falsam semper alteram necesse est inueniri. Hoc enim dicit: contradictiones, inquit, eorum, quae sunt uniuersalium uniuersaliter praedicatorum, una semper uera est, altera falsa. Uniuersalium autem uniuersaliter praedicatorum sunt contradictiones uniuersalium particulariter praedicatorum. Nam affirmatio uniuersalis uel negatio in uniuersalibus uniuersaliter praedicantur. Harum contradictoriae particulares affirmationes uel negationes sunt, si sibi angulariter comparentur. Harum igitur contradictionum, quae sunt uniuersalium uniuersaliter praedicatorum, una semper uera est, semper falsa altera reperitur. In singularibus quoque idem est. Nam si nulla, ut dictum est, uarietas aequiuocationis impediat idemque sit praedicatum idemque subiectum ad unum idemque tempus ad unam eandemque partem ad unum idemque relatum uno atque eodem modo, una semper uera est, falsa altera et ueritatis inter se naturam et mendacii partiuntur.

QUAECUMQUE AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SEMPER HAEC VERA EST, ILLA VERO FALSA.

Quae uero sunt, inquit, indefinitae, ut neque uniuersalem habeant neque particularem determinationem quod tacuit, non semper una uera est, altera falsa sed utraeque interdum inueniuntur uerae. In uniuersalibus autem non uniuersaliter praedicatur aliquid hoc modo:

Homo albus est
Homo albus non est

in quo uno eodemque tempore utrasque ueras /95/ esse contingit. Hic enim cum uniuersale sit homo, non uniuersaliter praedicatum est nomen. At uero nec particulariter. Neque enim quidam aut nullus aut omnis adiectum est. Docet autem huiusmodi propositiones non inter se diuidere ueritatem atque mendacium hoc modo:

SIMUL ENIM VERUM EST DICERE QUONIAM EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS, ET EST HOMO PULCHER ET NON EST HOMO PULCHER. SI ENIM FOEDUS, ET NON PULCHER; ET SI FIT ALIQUID, ET NON EST.

Documentum est huiusmodi dictum, indefinitam affirmationem negationemque ueras utrasque posse inueniri. Verum est enim dicere:

Est homo albus

et:

Non est homo albus

Huius autem rei probatio est. Nam si uerum est dicere est homo niger et est homo albus simul uno eodemque tempore, qui autem niger est, albus non est, uerum est dicere uno eodemque tempore quoniam est homo albus et non est homo albus. Rursus si uerum est dicere quoniam est homo pulcher et est homo foedus uno eodemque tempore, qui autem foedus est, pulcher non est, uerum est dicere uno eodemque tempore quoniam est homo pulcher et non est homo pulcher. Verum autem esse dicere hominem esse pulchrum et hominem esse foedum uno eodemque tcmpore manifestum est. Cum enim Achilles esset /96/ pulcher, erat claudus Thersites foedus. Rursus uerum dicere est esse hominem album et rursus uno eodemque tempore fieri hominem album nec hoc ulla contrarietas uetat ut sit homo albus et rursus fiat homo albus. Sed qui fit albus nondum albus est: VERUM EST DICERE IGITUR QUONIAM EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS. Hoc enim est quod ait: ET SI FIT ALIQUID, ET NON EST: cum enim fit, non est; sed potest dici quoniam est albus homo et fit albus homo, ut utrumque uere dicatur: potest igitur uere utrumque dici ET EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS.

VIDEBITUR AUTEM SUBITO INCONUENIENS ESSE, IDCIRCO QUONIAM VIDETUR SIGNIFICARE NON EST HOMO ALBUS SIMUL ETIAM QUONIAM NEMO HOMO ALBUS. HOC AUTEM NEQUE IDEM SIGNIFICAT NEQUE SIMUL NECESSARIO.

Tacite hominum dubitationi respondit. Quod enim dicimus:

Est albus homo

et:

Non est albus homo

utrumque uerum esse, uidetur aliquotiens inconueniens esse. Si enim uerum est dicere "Est albus homo", quemadmodum fieri potest ut uerum sit dicere "Non est albus homo"? Hoc autem uidetur idcirco, quoniam apparet quibusdam id quod dicimus "Non est albus homo" hoc significare, tamquam si dicamus "Nullus homo albus est"; sed hoc uerum non est. Neque /97/ enim idem est dicere:

Non est albus homo

et:

Nullus homo albus est

et quamquam cum dicimus:

Nullus homo albus est

simul significamus quoniam non est homo albus non tamen ex necessitate idem utraque significat. Cum enim dicimus:

Non est homo albus

simul nos dicere, quoniam nullus homo albus est, non oportet intellegi. Neque enim semper simul est non est homo albus et nullus homo albus est. Nam aliquotiens simul est, scilicet cum prius dicitur uniuersalis negatio, cum uero indefinita dicitur prius, non est simul negatio uniuersalis negationi indefinitae. Nam si dicam:

Nullus homo albus est

simul dixi, quoniam homo albus non est quod si dicam:

Homo albus non est

non est simul dicta negatio uniuersalis, quae est:

Nullus homo albus est

quoniam potest quidam esse non albus, de quo dicatur homo albus non est, neque tamen omnes esse non albi. Non igitur sunt simul necessario:

Non est albus homo

et:

Nullus homo albus est

MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM UNA NEGATIO UNIUS AFFIRMATIONIS EST; HOC ENIM IDEM OPORTET NEGARE NEGATIONEM, QUOD AFFIRMAUIT AFFIRMATIO, ET DE EODEM.

Hoc quoque argumentum est negationem indefinitam et uniuersalem idem non significare et a se esse diuersas. Nam si unius affirmationis una negatio est, contra eam quae dicit:

Non est homo albus

illa est affirmatio quae dicit:

Est homo albus

et contra eam quae dicit:

Nullus homo albus est

illa affirmatio /98/ est quae dicit:

Quidam homo albus est

Sed hae affirmationes diuersae sunt (id est "Est homo albus" et "Quidam homo albus est"): diuersae igitur illae quoque sunt quae his proportionaliter opponuntur. Diuersa igitur est negatio quae dicit:

Nullus homo albus est

ea quae dicit:

Non est homo albus

Docet autem nos unius affirmationis unam esse negationem idque hac ratione demonstrat: oportet enim idem praedicatum negare negationem, quod praedicauerit affirmatio, et rursus de eodem subiecto auferre praedicatum negationem oportet ad quod affirmatio ante coniunxerat. Quod si fit, dubium non est unius esse affirmationis unam negationem. Siue autem hoc in uniuersalibus fiat, siue uniuersaliter praedicatis siue indefinite et non uniuersaliter, siue in singularibus, una eademque propositionum natura est, ut unius affirmationis sit tantum naturaliter una negatio. Hoc autem inductione probat.

DICO AUTEM UT EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS.

In hac enim propositione idem subiectum est, idem est praedicatum. Et in medio exemplorum subiecit:

SI AUTEM ALIUD ALIQUID VEL DE ALIO IDEM, NON OPPOSITA SED ERIT AB EA DIVERSA.

Sensus huiusmodi est: si autem aliquid aliud praedicauerit negatio quam affirmatio praedicauit uel /99/ de alio subiecto idem negatio praedicauerit quod in affirmatione fuerit praedicatum, non sunt sibi oppositae sed a se tantum diuersae sunt. Si quis enim dicat:

Socrates disputat

et alius respondeat:

Socrates non ambulat

diuersum praedicatum est et diuersae sunt propositiones et non oppositae. Et hoc est quod dixit: SI AUTEM ALIUD ALIQUID, aliud enim praedicauit negatio quam affirmatio praedicauerat. Quod si quis sic dicat:

Socrates disputat

aliusque respondeat

Plato non disputat

de alio subiecto idem praedicauit et sunt a se diuersae propositiones et non oppositae et erit id quod ait VEL DE ALIO IDEM. Quod si utraque sint diuersa, multo magis diuersae propositiones fiunt. Quibus positis ad proposita rursus exempla contendit et uni affirmationi unam enuntiationem negationis opponit, angularibus angulares et affirmatiuas negatiuis, particularibus uniuersales, indefinitis indefinitas opponens et comparans.

Et post haec concludit sententiam dicens manifestum esse uni affirmationi unam oppositam esse negationem. Reuoluit quoque breuiter, quoniam aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae dicitque se quae sint hae diligentius in superiore disputatione monstrasse, ut illud quoque non omnem esse ueram uel falsam affirmationis et negationis oppositionem, quam nunc /100/ communiter et improprie contradictionem uocat. Et quando sint uerae uel falsae et cur se exposuisse commemorat.

[08]

[recensere]

UNA AUTEM EST AFFIRMATIO ET NEGATIO, QUAE UNUM DE UNO SIGNIFICAT, VEL CUM SIT UNIVERSALE UNIVERSALITER VEL NON SIMILITER.

Quid sit una affirmatio et supra iam diximus et nunc quoque idem docere non piget, cum idem Aristoteles reuoluerit. Una enim affirmatio est, quae unam rem de una significat id est quae huiusmodi habet praedicatum et huiusmodi subiectum, ut utrumque singula significet. Nam si unum aliquid significet praedicatum, simplex atque unum est. Quod si rursus unum aliquid significet subiectum et non plura, simplex rursus est atque unum. Quocirca si unum praedicatum de uno erit subiecto, utraque singula significabunt et non plura eoque fit, ut non sit multiplex propositionis significatio unumque significans una sit. Idem autem oportet esse etiam in uniuersalibus uniuersaliter praedicatis et in particularibus, quas uniuersalibus opponi necesse est. Quorum etiam subdit exempla. Dicit enim unam esse propositionem:

Omnis homo albus est

et ei rursus oppositam unam esse negationem:

Non est omnis homo albus

SI ALBUM, inquit, UNUM SIGNIFICAT. Quod si plura significat, non /101/ est una affirmatio nec una negatio. Hoc autem et in subiecto conuenit custodire, scilicet ut subiecti quoque simplex significatio seruetur. Docet autem non esse unam propositionem, si praedicatum uel quodlibet in propositione uerbum multa significet, hoc modo:

SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO.

Sunt quaedam res quae plura quidem significent, ex quibus omnibus iunctis unum quiddam ualeat effiei. Hominis quidem nomen significat animal, significat mortale, rationale quoque designat sed haec iuncta unum quiddam efficiunt, quod est animal rationale mortale. Haec namque omnia unum hominem complent. Sunt quoque alia quae duas uel plures huiusmodi res designant, ex quibus iunctis unum aliquid esse non possit, ut fiber. Dicitur namque et Dionysus Liber, dicitur fiber et ingenuus sed ingenuus et Dionysus iuncti nihil efficiont. Quare si quid tale sit, inquit, aut subiectum aut praedicatum quod plura significet, ex quibus unum aliquid esse non possit, non est illa una affirmatio neque una negatio. Et hoc ficticii exempli ratione confirmat. Dicatur enim, inquit, equus et homo tunica et habeant uerbi gratia /102/ hoc nomen: -- si quis dicat:

Est tunica alba

quoniam tunica equum atque hominem designat, uidetur dicere quoniam est equus et homo albus. Sed hoc tale est, tamquam si dicat:

Est equus albus et est homo albus

Sed hae duae sunt propositiones et non una; duplex igitur illa quoque propositio est:

Est homo et equus albus

quare duplex illa quoque quae dicit:

Est tunica alba

Etenim subiecti huius id est tunicae duplex significatio propositiones fecit esse multiplices. Quod si quis dicat unum quiddam significare "Est tunica alba", quia significat "Est homo et equus albus", impossibile est. Neque enim ex homine et equo quiddam unum fit, ut haec propositio unum aliquid designet. Quare aut haec propositio multa significat aut si non multa, nihil omnino designat. Nihil enim est homo equus, ut simul dicatur atque intellegatur. Hoc est enim quod ait: SI ERGO HAE MULTA SIGNIFICANT ET SUNT PLURES, MANIFESTUM EST QUONIAM ET PRIMA, id est ea quae dicit:

Est tunica alba

MULTA VEL NIHIL SIGNIFICAT. Nihil autem idcirco quoniam, si non multa designet propositio cuius quilibet terminus aequiuocus est, cum illa quae nomine aequiuoco significantur iuncta fuerint neque in unam substantiam conuenerint, talis iuncturae, quae res sibimet inconexas copulat, non /103/ erit ullus intellectus, ut in ea quae est:

Tunica alba est

Aliter esse una non potest, si tunica equum hominemque significet, nisi si equus atque homo inucti unum aliquid efficiant. Sed hi termini tales sunt ut necesse sit hanc propositionem uel multiplicem esse uel nihil significare. Nam si iungantur homo et equus, fit nihil. Nihil enim est homo equus. Quod per hoc monstrauit, quod ait: NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS.

Hoc autem cur nunc ab ipso propositum sit, lucidissime demonstrauit. Cum enim de his propositionibus loqueretur, quae uerum inter se falsumque diuiderent, hoc addidit, quia etiam hae quae habent uel praedicatum aequiuocum uel subiectum uerum falsumque non diuidunt. Utraeque enim uerae esse possunt, ut hae quae dicunt:

Est liber homo

si ad ingenuitatem referas, et:

Non est liber homo

si ad Dionysum. Recte igitur dictum est:

QUARE NEC IN HIS NECESSE EST HANC QUIDEM CONTRADICTIONEM VERAM ESSE, ILLAM VERO FALSAM.

Cum enim multa significat, multiplex significatio in negatione atque affirmatione se inuicem non perimit. Quod si una sit affirmatio, una negatio, quoniam utraeque in eodem esse non possunt, unam ueram semper, falsam alteram esse necesse est.

[09]

[recensere]

IN HIS ERGO QUAE SUNT ET FACTA SUNT NECESSE EST AFFIRMATIONEM VEL NEGATIONEM VERAM VEL FALSAM ESSE, IN UNIVERSALIBUS QUIDEM /104/ UNIVERSALITER SEMPER HANC QUIDEM VERAM, ILLAM VERO FALSAM, ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, QUEMADMODUM DICTUM EST.

In praesentibus rebus et in praeteritis factas contradictorie enuntiationes dicit definite unam semper ueram, alteram definite semper esse mendacem, ut si quis dicat:

Omnes Fabii perierunt qui ad pugnam contra Veientes priuata conspiratione progressi sunt

Hoc si negetur sic:

Non omnes Fabii perierunt qui ad pugnam contra Veientes priuata conspiratione progressi sunt

necesse est quidem unam ueram, unam esse falsam sed definite uera affirmatio est, definite falsa negatio. Cum id enim quod factum est dicitur factum, definite uerum est; quod si id factum denegetur, falsum id est definite. Siue ergo in uniuersalibus uniuersaliter praedicatis contradictio per oppositionem particularitatis fiat siue in singularibus, ut in Socrate et in caeteris indiuiduis, in his quae sunt praeterita semper una uera est, altera falsa, ut in eo quod est:

Socrates ueneno peremptus est
Socrates ueneno peremptus non est

uera est affirmatio definite et ita rursus falsa negatio. In praesentibus quoque idem esse necesse est. Si enim disputante Socrate dicat aliquis:

Socrates disputat

et hoc alius neget, sicut disputare Socratem praesentis temporis ratione definitum est, ita quoque definite affirmatio retinet ueritatem, negatio definite mendacium. Et in uniuersalibus quidem uel affirmatiuis uel negatiuis, in /105/ quibus uel affirmatio particularis uel negatio particularis opponitur, idem est. Hoc est enim quod ait: IN HIS QUAE SUNT ET QUAE FACTA SUNT, id est in praesentibus atque praeteritis, una semper definite uera est, semper altera falsa definite, siue uniuersalis una sit, altera particularis, quod per hoc monstratur quod ait: IN UNIVERSALIBUS QUIDEM UNIVERSALITER SEMPER HANC VERAM, ILLAM VERO FALSAM, siue in singularibus atque indiuiduis praedicamentis, quod per hoc designat quod addidit: ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA.

Sed postquam de contradictoriis dixit, adiecit in his autem quae indefinitae sunt non necesse est semper inane quidem ueram, illam uero esse mendacem, hoc seilicet designans quod dixit: IN HIS VERO QUAE IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER DICUNTUR, NON EST NECESSE. Non est enim necesse in his unam ueram, alteram falsam proponi, potest enim fieri ut utraeque sint uerae quae fuerint indefinitae.

IN SINGULARIBUS VERO ET FUTURIS NON SIMILITER.

Propositionum aliae sunt tantum inesse significantes, ut si quis Socrate uiuo dixisset:

Socrates caluus est

aliusque negaret:

Socrates caluus non est

Illa enim inesse posuit Socrati caluitium, illa caluitium a Socrate disiunxit.

Aliae uero sunt necessariae, ut si quis dicat:

Necesse est solem annis omnibus in arietem rursus redire

Rem namque necessariam et ex necessitate euenientem praedicans totem fecit necessariam propositionem.

Aliae autem sunt contingentes, quae cum non sint, eas tamen /106/ in futurum euenire possibile est, ut si quis dicat:

Hodie Alexander pransurus est
Hodie Alexander pransurus non est

Etenim cum ista dicuntur, quoniam illi adhuc prandere non inest, inesse tamen contingit et potest fieri ut hodie prandeat, idcirco eas dicimus contingentes. Contingit enim fieri, quod adhuc nondum factum est. Sed hae non insunt quidem, ut dictum est, sunt enim futuri temporis. Quae autem non insunt sed inesse possum, necessariae non sunt, quoniam huiusmodi retinent naturam, ut eas et esse et non esse possibile sit. Potest enim fieri, ut hodie Alexander prandeat, et rursus potest fieri, ut hodie non prandeat. Et hanc eueniendi uel non eueniendi possibilitatem utrumlibet uocamus. In huiusmodi enim rebus utrumlibet contingit, aut affirmatio aut negatio, et non est necesse aut affirmationem fieri aut negationem. Nam cum non sit affirmatio necessaria, non interclusum est contingere negationem. Rursus cum negatio necessaria non sit, interdum accidit, ut affirmatio contingat. Quare haec huiusmodi eueniendi et non eueniendi potentia utrumlibet uocatur, quod in his utrumlibet, id est uel affirmationes uel negationes, euenire conceditur.

Nunc ergo Aristoteles hoc ualidissima argumentatione contendit adstruere, quod quemadmodum in praeteritis et in his quae sunt praesentia non modo in affirmatione et negatione unam ueram, alteram falsam esse necesse est sed definite una uera est, definite altera suscipit falsitatem, non ita in his quae contingentes uocantur. Necesse enim est ut aut affirmatio uera /107/ sit aut negatio sed non ut definite quaelibet earum uera sit, altera falsa definite. Nam quod dicimus:

Alexander lauandus est

id si alius neget dicatque:

Alexander lauandus non est

totum quidem hoc necesse est euenire, ut aut lauetur aut non lauetur, et necesse est unam esse ueram, alteram falsam, aut affirmationem, si lotus fuerit, aut si non lotus fuerit, negationem sed non necesse ut definite affirmatio uera sit, idcirco quod in huiusmodi rebus poterit euenire negatio. Sed nec umquam definitum est, ut negatio uera sit, falsa affirmatio, idcirco quoniam potest non euenire negatio. Quare in tota contradictione unam quidem ueram, falsam alteram esse necesae est, ut autem definite una uera sit, altera falsa definite, sicut in his quae sunt praeterita quaeque praesentia, nulla rerum ratione possibile est.

Sed hoc prius Aristoteles in singularium praedicamentorum propositionibus probat, post autem idem debere in uniuersalibus docet intellegi. Idcirco enim ait in singul aribus uero et futuris non similiter. Id est in singularibus propositionibus, de quibus primum tractat, et futuris id est contingentibus non idem modus est uerarum falsarumque propositionum, qui in praeteritis atque praesentibus, quondam in praeteritis atque praesentibus et totum contradictionis corpus in ueritatem falsitatemque diuiditur et uera una est definite, ut possit ex his certus aliquis ac sciens dicere, quoniam affirmatio uera sit uel rursus quondam negatio; uel si id nullus dixerit, certa praeteriti tamen temporis uel praesentis secundum sui naturam ratio, /108/ certus euentus est. In his uero in quibus contingens est futurum, id est uariabile et instabile, totum quidem corpus contradictionis ueritatem falsitatemque partitur sed haec ueritas atque falsitas indiscreta est atque uolubilis. Nullus enim potest dicere quoniam affirmatio uera est: non est enim necesse ueram esse affirmationem, idcirco quoniam negationem fieri possibile est, nec rursus negationem, quoniam non est impossibile affirmationem contingere, et postremo quoniam utrumlibet ipsorum contingit, idcirco una earum uera esse definite et certa naturaliter non potest. Quibus autem id argumentationibus exsequatur, manifestum erit hoc modo:

NAM SI OMNIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST, ET OMNE NECESSE EST VEL ESSE VEL NON ESSE. ⟨NAM⟩ SI HIC QUIDEM DICAT FUTURUM ALIQUID, ILLE VERO NON DICAT HOC IDEM IPSUM

Si quidquid in affirmationibus negationibusque proponitur uerum uel falsum est definite, sequitur ut, quod illae negationes affirmationesque significant, aut euenire aut non euenire necesse sit. Hoc est enim quod dicit: NAM SI OMNIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST: definite. Idcirco enim addidit omnis. In his enim, quae sunt futura uel contingentia, non esse affirmationes et negationes ueras uel falsas definite probare contendit. Nam si unus dicat aliquid futurum, alius neget, ut utraque eueniant fieri non potest. Quis enim dixerit dicente alio, quoniam Socrates cenaturus est alioque Socrates cenaturus /109/ non est, utrasque ueras in uno eodemque contingere? Hoc igitur fieri non potest. Unus ergo eorum uerum dicturus est, alius mentietur. Ponatur enim definite una earum uera esse uel falsa: si ergo omnis affirmatio et negatio uera uel falsa est definite et uterque negans affirmansque ueri in contradictionibus esse non possunt, necesse est unum uerum dicere alterum falsum et unum definite uerum, falsum alterum definite. Hoc si est in omnibus affirmationibus atque negationibus, ut una definite falsa sit, altera uera definite, quidquid uera dicit euenturum necesse est euenire, quidquid non euenturum non euenire necesse est. Hoc est enim quod ait: MANIFESTUM EST QUONIAM NECESSE EST VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM. Neque enim potest fieri ut affirmatio negatioque consentiant in talibus id est in contradictionis oppositionibus. Necesse autem esse euenire quaecumque uera definite affirmatio loquitur et non euenire quod profert definite uera negatio sic probat:

NAM SI VERUM EST DICERE, QUONIAM ALBUM. VEL NON ALBUM EST, NECESSE EST ESSE ALBUM VEL NON ALBUM, ET SI EST ALBUM VEL NON ALBUM, VERUM EST VEL AFFIRMARE VEL NEGARE.

Quod de futuro possit esse iudicium, a praesentibus trahit exemplum. Ait enim hanc esse rerum consequentiam, ut rem subsistentem propositionis ueritas consequatur, ueritatem propositionis rei, de qua loquitur propositio, essentia comitetur. Nam si hic /110/ lapis uel quodlibet aliud album est, uerum est de eo dicere quondam album est, et hoc conuertitur. Nam si uerum est dicere de eo quondam album est, sine dubio album est et album esse necesse est. Itaque fit ut res ueritatem et ueritas rem, de qua proponitur, subsequatur. Rursus si lapis hic albus non est, uerum est de eo dicere quondam non est albus et si de eo uerum est dicere quondam non est albus, ut sit albus fieri non potest, cum uere dicatur quondam non est albus. Idem quoque etiam in mendaciis ualet. Nam si quid non est, cum hoc aliquis esse proposuit, mentietur. Et si quis de aliquo mentietur, illud de quo fit mendacium non est, ut si quam rem cum alba non sit dicat aliquii esse albam mentitus est, quocirca necesse est illud quoque non esse de qua mentitus est. Ita igitur ueritas quidem rei quae est et res quae est ueritati, falsitas uero rei quae non est et res quae non est falsitati conuertitur.

Quod si hoc est in omnibus rebus et quidquid dicitur cum ueritate uel falsitate ad rem quae est uel non est conuertitur, siue negatio sit siue affirmatio, et unam ueram semper, alteram falsam esse necesse est, si una definite uera est: impossibile quiddam ex hac positione continget. Eueniet namque omnia quaecumque sunt uel fiunt ex necessitate fieri et nihil a casu nihilque esse possibile quod sit et non esse possibile. Nihil etiam in liberi arbitrii moderamine relinquetur sed totum erit ex necessitate, quidquid euenerit. Nam si uerum est definite de qualibet re dicere quondam erit, illam rem /111/ sine dubio futuram esse necesse est et ut non fiat non potest euenire. Verum enim est dicere de ea quoniam future est nec uere de ea quoniam future est poterat dici, nisi eam fore esset necesse. Quare si in omni affirmatione et negatione aut affirmatio aut negatio in futurum definite uera uel falsa est, necesse est uel quod ab affirmatione uera definite uel quod a negatione dicitur euenire. In falsitate quoque similis causa est. Nam quod non erit falsum est dicere quondam erit et quod falsum est dicere quondam erit ex necessitate non erit.

Item quod erit falsum est dicere quondam non erit et quod falsum est dicere quondam non erit necessario erit. Ut igitur ueras propositiones necessarius sequitur euentus ut fiat quod dicitur, ita et falsas propositiones necessarius sequitur euentus ut non fiat quod dicitur a falsa propositione. Quod si in futurum omnis affirmatio uel negatio definite semper diuidunt ueritatem et falsitatem erit rerum quae praedicuntur necessarius euentus et omnia est necessitate contingent uel non contingent. Itaque et casus et possibilitas et liberum periit arbitrium. Syllogismus autem huiusmodi est: si omnis affirmatio uera est aut falsa definite et eodem modo negatio, eueniet ut omnia ineuitabili necessitatis ratione contingent. Quod si hoc est, liberum perit arbitrium sed hoc impossibile est: non igitur uerum est omnem affirmationem uel negationem ueram definite esse uel falsam. Omnia autem ex necessitate contingere, si illae definite uerae uel falsae sunt, talis syllogismus ostendit: omnis in futurum definita ueritas uel falsitas /112/ euentum rei uel futurum uel non futurum ex necessitate constituit. Sed omnes propositiones futurae definite uerae uel falsae sunt: in omnibus est igitur eueniendi uel non eueniendi necessitas. Pro qua conclusione illud Aristoteles intulit quod ait:

NIHIL IGITUR NEQUE EST NEQUE FIT NEC A CASU NEC UTRUMLIBET NEC ERIT NEC NON ERIT SED EX NECESSITATE OMNIA.

Casus namque et id quod est utrumlibet exstinguitur, libera etiam uoluntas adimitur, si omnia quaecumque fient ex necessitate futura sunt. Et probat superiorem conclusionem, quae dicit omnia ex necessitate contingere, per hoc quod ait: AUT ENIM QUI DICIT UERUS EST, AUT QUI NEGAT. Si ergo ueritas rerum necessitati conuertitur et aut qui negat uerus est aut qui affirmat, omnia fieri ex necessitate necesse est. Nam si non erunt ex necessitate, non erunt uerae definite, id quod ipse subiunxit:

SIMILITER ENIM VEL FIERET VEL NON FIERET; UTRUMLIBET ENIM NIHIL MAGIS SIC VEL NON SIC SE HABET AUT HABEBIT.

Exponit enim quae sit contingentis natura, cum quid sit utrumlibet exposuit. Utrumlibet est cuius indiscretus euentus est id est quod aequaliter esse uel non esse contingit. Hoc est enim quod ait similiter enim uel fieret uel non fieret. Neque enim directam unam necessariamque habet uiam uel ad affirmationem /113/ uel ad negationem sed nihil se magis sic habet uel sic non habet. Et est utrumlibet quod aequalem cursum et ad euenire retinet et ad non euenire. Nihil enim se magis uel sic habet uel sic non habet id est aequaliter se habet et ad esse et ad non esse. Nihil enim magis sese habet, ut fiat quam ut non fiat.

AMPLIUS EI EST ALBUM NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM ERIT ALBUM, QUARE SEMPER VERUM FUIT DICERE QUODLIBET EORUM QUAE FACTA SUNT, QUONIAM ERIT.

Validissimam sibi ipsi uim argumentationis opponit, qua possit ostendere affirmationes negationesque ueras uel falsas esse definite. Et ait prouidendum esse ne forte necesse sit suspicari id quod iam factum est uere dici potuisse antequam fieret esse faciendum, ut si Socrates hesterna cenauit nocte, uerum fuit hesterna matutina dicere, quoniam cenaturus est: quocirca definite quoque uerum fuisset, si praediceretur. Omnia igitur ea quae fient definite poterant uere praedici. Hoc est enim quod ait: SI EST ALBUM NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM ERIT ALBUM. Nam si qua res nunc alba est, uerum erat ante dicere quoniam erit alba, quare definite quoque fuit QUODLIBET EORUM QUAE FACTA SUNT uere praedicere. Hoc autem rei ipsius exitus comprobauit.

Huic oppositioni /114/ per eandem rursus occurrit. Non enim qui haec dicit licet ei laqueum superioris argumentationis effugere, rursus enim eadem illum cuncta circumueniunt et eisdem iterum urgetur incommodis.

QUOD SI SEMPER VERUM EST DICERE QUONIAM EST VEL ERIT, NON POTEST HOC NON ESSE NEC NON FUTURUM ESSE.

Mira ratione superiorem argumentationem dicentes ad idem reduxit incommodum dicens: si uerum est omnia quaecumque facta sunt definite uere potuisse praedici, quoniam ueritatem propositionis rei necessitas sequitur, quod uere definite praedictum erat non euenire non poterat. Sed si non euenire non poterat, ut non eueniret erat impossibile. Quod autem non fieri impossibile est, fieri necesse est. Euentus igitur eius ex necessitate consequitur. NIHIL ERGO UTRUMLIBET NEQUE A CASU ERIT; NAM SI A CASU esse poterit, NON EX NECESSITATE futurum est; quod si non est ex necessitate futurum, non est impossibile non fieri; si non est impossibile non fieri, potest non fieri; si potest non fieri, non potest definite uere praedici. Quod enim uere definite praedicitur, ex necessitate futurum est: quod autem casu est, ex necessitate non euenit.

AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE, UT QUONIAM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT.

/115/ Quattuor differentiis contingentium futurorum diuersitas constat. Aut enim id quod affirmatur et negatur in futurum utrumque erit uerum aut utrumque falsum aut unum uerum, falsum alterum definite aut unum uerum, falsum alterum indefinite. Non esse quidem et affirmationem et negationem ueram in his propositionibus, quae de rebus contingentibus in futurum tempus proponuntur, per hoc demonstrauit superius quod ait:

MANIFESTUM EST, QUONIAM NECESSE EST VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM, SI OMNIS AFFIRMATIO VERA VEL FALSA. UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS.

Neque enim fieri potest ut in contradictoria propositionum oppositione utrasque ueras quisquam ualeat inuenire. Nunc autem monstrat, quoniam ne hoc quidem fieri potest ut utraeque sint falsae. Ait enim: at uero ne hoc quidem nobis contingit dicere, quoniam neutrum uerum est id est nec affirmatio nec negatio. Contingeret atltem utramque esse falsam affirmationem scilicet et negationem, si nec quod diceret affirmatio futurum esse esset nec quod non esse negatio diceret non esset. Ita enim fieret, ut nec esset quod esse affirmatio praedicauit nec non esset quod negatio non esse proposuit. Si quis ergo hoc ita dicat, primum, inquit, illud inconueniens atque impossibile est, quod in contradictoria oppositione cum affirmatio falsa sit non est uera negatio et rursus cum negatio falsa sit falsa quoque affirmatio est. Hoc enim in solis contrariis contingebat, non etiam in contradictoria dispositione. In hac enim unam semper ueram esse necesse est, semper alteram falsam. /116/

AD HAEC SI VERUM EST DICERE, QUONIAM ALBUM EST ET MAGNUM, OPORTET UTRAQUE ESSE.

Addidit quoque aliud, quo magis id quod dicitur uideatur incongruum. Omne enim quod praedicitur in futurum, si uere praedicitur, erit. Si quis enim dicat in praesenti tempore: hoc animal quodlibet album est uel magni corporis et hoc uere pronuntiet, album et magnum illud animal esse necesse est. Ita etiam in futurum si quis uere dicat, quoniam hoc animal cras album fiet et corporis uastioris, necesse est cras utraque contingere, ut et album fiat et corporis uastioris. Sin uero falso aliquid praedicatur, necesse est non esse quod dicitur, si sit ⟨falsa⟩ affirmatio: ut si quis affirmet falso futurum nauale bellum, necesse est non fieri quod a falsa affirmatione praedicitur. At si sit falsa negatio, necesse est fieri quod falsa negatio futurum non esse praedixit. Sin uero utraque falsa sunt, nec erit ex necessitate quod dicitur, quia definite affirmatio falsa est, nec non erit quod dicitur ex necessitate, quia definite est negatio falsa. Unde fit ut utrumlibet quod est in rebus omnino perimatur. Utraque enim necessaria sunt et ex necessitate contingunt et est necessitas ipsa impossibilis. Nam si quis dicat cras futurum nauale bellum aliusque neget et pronuntiet non futurum, si utraeque sint falsae, necesse quidem erit non esse cras nauale bellum, quoniam affirmatio, quae illud dicit futurum, falsa est; rursus necesse est esse cras nauale bellum, quoniam negatio quae dicit cras non futurum ipsa quoque mentitur. Quare necesse erit et esse nauale bellum et non esse, /117/ quod est impossibile et praeter communem cogitationis naturam. Non est igitur uerum utrasque simul id est affirmationem negationemque mentiri.

QUAE ERGO, INQUIT, CONTINGUNT INCONUENIENTIA, HAEC SUNT ET HUIUSMODI.

Si quis dicat uel in his quae uniuersalia sunt et uniuersaliter praedicantur uel in his quae singularia in propositionibus enuntiantur unam necessario definite esse ueram, definite alteram falsam, talia illum, inquit, inconuenientia consequentur et alia similia, hoc scilicet dicens de superioribus argumentis, in quibus ostendebat omnia ex necessitate contingere, si quis unam ueram definite, alteram diceret definite mendacem. Quaenam uero adserat alia inconuenientia impossibiliaque concurrere his qui unam definite ueram proponunt, haec sunt; si quis enim proponat unam esse ueram, alteram falsam, tollit (ut supra dictum est) id quod est utrumlibet in rebus et omnia esse uel fieri ex necessitate constituit, nihil a casu, nihil a propria uoluntate. Unde fit ut neque negotiari sit utile nec inire actum, quae omnia consilii ratione tractantur: ipsum enim consilium superuacuum est, cum omnia quaecumque futura sunt necesse sit euenire. Quid enim unusquisque dicat: si hoc faciam, illud mihi eueniet atque continget, si uero hoc, illa /118/ res eueniet? Etenim nihil prohibet quemuis illum affirmare aliquid esse faciendum, alium uero negare cum omnia ui necessitatis eueniant. Nam si omnia quae fiunt nunc ante aliquis uere praediceret, quis dubitat quin illa quae facta sunt immutabili uiolentia necessitatis euenerint? Hoc est enim quod ait: QUARE EX NECESSITATE ERIT QUODLIBET EORUM VERUM ERAT DICERE TUNC.

Sed ne illud uideatur incongruum quod rerum euentum non ex ipsarum natura sed ex propositionum ueritate et falsitate indicamus. Hunc enim scrupulum ipse dissoluit dicens:

AT VERO NEC HOC DIFFERT, SI ALIQUI DIXERUNT CONTRADICTIONEM VEL NON DIXERUNT.

Ad tollendum enim perimendumque consilium, quod nihil omnino homines oporteat consiliari, parum ualet aliquid praedici. Siue enim praedicatur aliquid, siue non, quidquid uere praedici potuisset, illud etiam si non praedicatur euenire necesse est. Idcirco enim uere praedicitur, quia uere praedici potest; idcirco uere praedici potest, quia immutabiliter futurum est. Quare futurum est, si praedicitur uere, nec tantum si praedicitur sed etiam si praedici uere potest siue enim praedicatur, siue non praedicatur, quidquld uere praedici potest, hoc ex /119/ necessitate futurum est.

MANIFESTUM EST ENIM, inquit, QUOD SIC SE HABEAT RES, siue unus eam affirmet, alius neget, ⟨siue non⟩: si euentura est, nihil illi negatio officit; si euentura non est, nihil affirmatio prodest. NON ENIM, inquit, PROPTER NEGARE VEL AFFIRMARE ERIT VEL NON ERIT, nec hanc uim naturae tempus mutabit. Eodem modo enim euenient ea quae post millensimum annum euentura creduntur his quae post quantumlibet tempus ex necessitate futura sunt. Unde sit ut, si in omni tempore omnia sic se habent, ut uuum definite uere dici possit, definite alterum falsa, omnia quaecumque facta sunt uel fient immutabili rerum ratione contingant. Hoc est enim quod ait: NECESSE ESSET ⟨HOC⟩ FIERI ⟨ET⟩ UNUMQUODQUE EORUM QUAE FIUNT SIC SE HABERET, UT EX NECESSITATE FIERET. et hoc superiore argumentatione confirmat dicens: QUANDO ENIM UERE DICIT QUIS, QUONIAM ERIT, NON POTEST NON FIERI, euentus enim necessitas sequitur ueritatem, ET QUOD FACTUM EST VERUM ERAT DICERE SEMPER QUONIAM ERIT, ueritas namque propositionibus ex rerum necessariis uenit euentibus.

QUOD SI HAEC NON SUNT POSSIBILIA: VIDEMUS ENIM ESSE PRINCIPIUM FUTURORUM ET AB EO QUOD CONSILIAMUR ATQUE AGIMUS ALIQUID.

/120/ Longum hyperbaton est, quod nos prius exponimus, postea continuamus. Liquet enim aliquarum rerum nos esse principium, ut actnum nostrorum. Si enim quis aliquid cousilio facit, quidquid consiliatione peregerit, eius rei ipse principium est. A consiliante enim incipit, quidquid consilii sollertia ministratur. Sunt enim quaedam quae actu non sunt sed potestate, quae potestas non fit ex necessitate, id est, ut possit quidem fieri, non tamen necesse sit: ut hanc uel quamlibet tunicam possibile est quidem ferro incidi sed non est necesse. Fortasse enim utendo uetustabitur et ipso cotidiano soluetur adtritu. Ergo potest quidem incidi sed forte non incidetur sed ante quam incidi possit exteritur. Rursus potest fieri ut non diuidatur, neque enim exteri eam possibile esset, nisi prius esset possibile non incidi. Quare possunt quidem quaedam fieri sed si ita contingit fortasse non fient. Sunt igitur quaedam possibilia non necessaria. Et in aliis quoque quae fiunt eadem ratio est. Omne enim quod fit a quolibet consilio, ipse qui consiliatur illius rei principium est, non necessitas. Et quaecumque sunt possibilia mutabiliter euenient. Quae enim secundum aliquam possibilitatem dicuntur, non eueniunt secundum necessitatem. Unde fit ut manifestum sit quoniam non omnia ex necessitate uel sunt uel fiunt sed quaedam sunt quae acquali modo uel fiunt uel non fiunt. Et hoc est utrumlibet fieri. Alia uero in pluribus quidem fiunt, in paucioribus uero non fiunt. Et aequaliter quidem fiunt, ut egredientem domo amicum uidere. Fit enim hoc et non fit aequaliter. Quaedam uero frequentius /121/ fiunt quam non fiunt, ut sexagenarium canescere frequentius fit quam non fit, et tamen ita hoc potest fieri, ut et non fieri impossibile non sit. Hoc est enim quod ait: ALIA VERO MAGIS QUIDEM ⟨ET⟩ IN PLURIBUS ALTERUM, ut canescere in pluribus e sexagenariis quam non canescere SED CONTINGIT FIERI ⟨ET⟩ ALTERUM, scilicet ut non canescat, ALTERUM VERO MINIME, scilicet ut canescat. Est autem hyperbaton hoc modo: quod si haec impossibilia uidemus, sumus enim aliquibus ipsi principium et quaecumque possibilia sunt fieri possum et non fieri; si igitur possibile est ut et sint et non sint, MANIFESTUM EST NON OMNIA EX NECESSITATE contingere sed alia aequaliter, alia uero euenire quidem in pluribus, in paucioribus uero non euenire sed ut non eueniant necesse non est.

IGITUR ESSE QUOD EST, QUANDO EST, ET NON ESSE, QUOD NON EST, QUANDO NON EST, NECESSE EST.

Nunc quid sit necessarium temporale describit. Ait enim: res omnis quando est eam sine dubio esse necesse est. Non enim fieri potest ut cum est non sit. Et rursus res quae non est quando non est eam non esse necesse est. Neque enim fieri potest ut quando non est sit. Sed si, quando est, eam esse necesse est, non idcirco simpliciter et sine temporis /122/ praesentis descriptione ex necessitate. Quando enim sedeo, non potest fieri ut non sedeam et necesse est mihi tunc sedere cum sedeo sed ipsum sedere mihi non ex necessitate inest, possum enim surgere. Rursus cum non sedeo, tunc mihi necesse est non sedere sed ipsum non sedere mihi ex becessitate non inest, possum enim sedere. Ergo quod est, quando est, ex necessitate est, et quod non est, tunc eum non est, fieri ut sit non potest. Non tamen omnia quaecumque sunt aut non sunt aut ex necessitate sunt praeter temporis praesentis nuncupationem aut ex necessitate non sunt nulla mentione praesentis temporis facta. Quare, inquit, non est idem temporaliter necessarium esse, ut est mihi cum sedeo, et simpliciter ex necessitate esse, ut homini mortalitas. Nec idem est, cum non est, necessario non esse, ut mihi cum non sedeo non inest sedere, et quod simpliciter ex necessitate non habeo, ut tres oculos uel immortalitatem. Atque hoc est quod ait: SIMILITER AUTEM ET IN EO QUOD NON EST.

Hoc autem cur dixerit sequitur:

ET IN CONTRADICTIONE EADEM RATIO. ESSE QUIDEM VEL NON ESSE OMNE NECESSE EST ET FUTURUM ESSE VEL NON.

Similis est, inquit, ratio in contradictionibus contingentibus et in his quae, cum sunt, secundum tempus necessaria sunt. Quae autem secundum tempus, simpliciter necessaria non sunt. Nam in futuris /123/ et contingentibus contradictionibus totem quidem contradictionem necesse est unam ueram habere partem, alteram falsam, ut si quis affirmet cras bellum nauale futurum (id ergo non est necesse) et rursus si qui neget non futurum, est quidem aut esse aut non esse necesse sed non est necesse esse nec rursus necesse est non esse sed tantum aut esse aut non esse. Idcirco tota quidem contradictio unam habebit partem ueram, alteram falsam sed non erit ipsarum una definite uera, falsa altera definite. In praeteritis enim sic dicimus:

Romulus Romam condidit
Romulus Romam non condidit

una quidem uera est, altera falsa sed in his definite uera est affirmatio, definite falsa negatio. Nam quia cum factum est fieri ut factum non sit non potest, ideo definite in praeteritum contradictio uera uel falsa est. In futuris uero propositionibus non idem est, in his scilicet quae contingentia significant. Ut si dicam:

Philoxenus cenaturus est
Philoxenus cenaturus non est

in tota quidem contradictione una uera est, altera falsa sed nullus potest diuidere, ut dicat aut affirmationem constitute et definite ueram esse aut negationem. Ante enim quam cenet, indefinitum est et uariabile an cenet, postquam uero cenauerit, praeteritum definitur. Igitur aut esse aut non esse aliquid in futuris contradictionibus necesse est, ut autem unum fiat et unum non fiat, non est necesse. In quo igitur similitudo est contingentis contradictionis et temporalis neque simplicis necessitatis? In eo scilicet, quia sicut necesse est esse quod est, /124/ quando est, non tamen simpliciter necesse est esse quod est praeter temporis adiectionem: ita in contradictione contingenti affirmatio nem quid em uel ne gationem ueram esse necesse est, non tamen uel affirmationem simpliciter ac definite ueram uel negationem sed utramlibet et quam certae ueritatis constituerit euentus.

QUARE QUONDAM SIMILITER ORATIONES VERAE SUNT QUEMADMODUM ET RES, MANIFESTUM EST QUONDAM QUAECUMQUE SIC SE HABENT, UT UTRUMLIBET SINT ET CONTRARIA IPSORUM CONTINGENT, NECESSE EST SIMILITER SE HABERE ET CONTRADICTIONEM.

Habent, inquit, quandam cognationem res et illa quae res ipsas propria significatione designant. Quare et oratio, quae designat atque significat rem, sic se habebit, quemadmodum res ipsa est. Ergo si res non fuerit, falsa oratio est; si res fuerit, uera oratio est; et si uera uel falsa oratio est, erit id quod dicitur uel non erit, ut sibi res et oratio conuertantur. Ergo si res constitute non est nec definita necessitate proueniens, nec illa oratio, quae rem ipsam designat, definitae est ueritatis. Ergo in quibus rebus possibile est non modo esse sed etiam non esse contingere, in his affirmatio et negatio utrumlibet sese habet et quemadmodum rem ipsam et esse et non esse contingit, ita quoque et contradictionem et ueram et falsam esse indefinite proueniet. Hoc autem in quibus fiat, ipse declarat. Ait enim:

IN HIS QUAE NON SEMPER SUNT ET NON SEMPER NON SUNT.

Sola enim sunt /125/ quae et esse et non esse contingit, quae non semper sunt et non semper non sunt. Si enim semper essent, status eorum mutari non posset atque ideo ex necessitate essent; si autem semper non essent, ea non esse necesse esset. Etenim sicut ipsa natura rerum euenientium est uaria, ita quoque altera pars contradictionis habet uariabilem ueritatem. Et semper quidem uera uel falsa est, NON TAMEN una definite, ut HOC uerum sit determinate AUT ILLUD SED UTRUMLIBET, ut sicut status ipse rerum mutabilis est, ita quoque ueritas aut falsitas propositionum dubitabilis sit et eueniat quideml ut in aliquibus frequentius una sit uera, non tamen semper, et ut una rarius uera, non tamen eam falsam esse necesse sit. Quod per hoc demonstrauit quod dixit: ET MAGIS QUIDEM VERAM ALTERAM, NON TAMEN IAM VERAM VEL FALSAM. Concludit igitur totem de futuris et contingentibus propositionibus quaestionem et ait: manifestum esse non necesse esse omnes affirmationes et negationes definite ueras esse (sed deest DEFINITE atque ideo subaudiendum est). Illarum enim quae contingentes et futurae sunt, numquam definite una uera est, altera falsa. NEQUE ENIM, inquit, QUEMADMODUM IN HIS QUAE SUNT, SIC SE HABET ETIAM IN HIS QUAE NON SUNT, POSSIBILIBUS TAMEN ESSE AUT NON ESSE SED QUEMADMODUM DICTUM EST. Illa etenim quae sunt praesentis temporis, sicut ipsorum esse definitum est, ita quoque de his definita est propositionum ueritas falsitasque. Illa /126/ uero quae non sunt quidem, possunt tamen esse et non esse et ita futura sunt, ut non ex necessitate proueniant sed possint ita esse, ut etiam possint non esse, in his hoc modo se habebit contradictio QUEMADMODUM DICTUM EST. Dictum autem est quoniam ESSE QUIDEM VEL NON ESSE OMNE NECESSE EST ET FUTURUM ESSE VEL NON NECESSE EST, non tamen iam diuise ac definite alterum eorum esse necesse est.

Erant autem quattuor diuersitates: ut aut utraeque uerae essent, quod sustulit per hoc quod ait UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS; aut ut utraeque falsae essent, quod per hoc euertit quod ait: AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE; aut ut una uera definite, una definite falsa esset, quod illa argumentatione destruxit, per quam omnia ex necessitate docuit euenire, si hoc admitteretur. Quod si res illae minime sunt, constat unam quidem ueram esse, aliam uero in contradictione mendacem; sed sicut res ipsae mutabiliter et indefinite futurae sunt, ita quoque enuntiationes uariabili nec definita ueritate et falsitate proferentur. /127/

LIBER SECUNDUS

[recensere]

[10]

[recensere]

QUONIAM AUTEM EST DE ALIQUO AFFIRMATIO SIGNIFICANS ALIQUID, HOC AUTEM EST VEL NOMEN VEL INNOMINE.

Postquam de praeteriti ac praesentis, futuri etiam temporis ueritate et falsitate disseruit, nunc uim simplicis et praedicatiuae propositionis informat dicens, quoniam simplex affirmatio unam rem de una significat id est de uno subiecto unum praedicat. Subiectum autem illud aut nomen est aut quod apud ueteres quidem fuit innominatum, ab Aristotele uero infinitum nomen uocatum est. Prius enim dictum est, quod homo nomen esset, non homo uero innominatum quidem apud antiquos sed nunc infinitum nomen. Quoniam igitur manifestum est unum de uno praedicare simplicem propositionem, omnis erit propositio simplex aut ex nomine et uerbo aut ex infinito nomine et uerbo. Quod autem dixit:

NON HOMO ENIM NOMEN QUIDEM NON DICO SED INFINITUM NOMEN

huiusmodi est: nomen, inquit, omnia quidem definita significat, non homo uero quamuis unum quodlibet eorum designare possit, quae homines non sunt, tamen quid designet infinitum est et dubium. Nam cum multa sint quae homines non sunt et unum quodlibet eorum significare possit, quid significet ignoratur: sicut enim non currit non est uerbum simpliciter, /128/ sed infinitum uerbum, ita nomina cum negatione non sunt nomina sed infinita nomina. Erunt igitur in propositionibus subiecta aut nomina aut infinita nomina.

PRAETER VERBUM AUTEM NULLA AFFIRMATIO VEL NEGATIO.

Planissime docuit, quae pars orationis in simplici propositione optineat principatum. Nam si praeter uerbum fieri simplex propositio non potest, constat omnem uim simplicis propositionis uerba complecti. Omnis autem propositio aut esse aut fuisse aut futurum esse aut huiusmodi aliquid habebit. Nam qui dicit currit currens est dicit et qui dicit cucurrit currens fuit proponit et qui curret currens erit. Si ergo omnis propositio aut esse aut foisse aut futurum esse aut aliquid huiusmodi, ut sit enuntiatio, retinebit, manifestum est, quod praeter uerbum esse non possit. Haec enim id est fuit uel est aut futurum est uerba sunt, ut ex his cognosci possit quae sunt superius posita atque confessa, cum diceremus uerba esse quae consignificarent tempus. Etenim est et fuit et caetera significationem temporis secum trahunt.

QUARE PRIMA AFFIRMATIO ET NEGATIO EST HOMO, NON EST HOMO, DEINDE EST NON HOMO, NON EST NON HOMO; RURSUS EST OMNIS HOMO, NON EST OMNIS HOMO, EST OMNIS NON HOMO, NON EST OMNIS NON HOMO. ET IN EXTRINSECUS TEMPORIBUS EADEM RATIO EST.

Simplicium exempla propositionum apposuit. Simplices /129/ autem supra diximus esse propositiones quae duobus terminis iungerentur. Quare quoniam omne definitum prius est infinito et non homo non est nomen sed infinitum nomen, homo uero finitum, recte priores eas propositiones quae ex definito sunt nomine in earum pronuntiauit exemplis. Ait enim: QUARE PRIMA AFFIRMATIO ET NEGATIO EST EST HOMO, NON EST HOMO. Deinde infiniti nominis affirmationes negationesque subiunxit dicens EST NON HOMO, NON EST NON HOMO. Et post uniuersalitatem iungens easdem rursus iterat propositiones. Et prius illas proponit quae ex finito nomine sunt, secundo uero loco eas quae infinito nomine proponuntur. Unde fit ut illud intellegere necesse sit, illas quantitates quae uniuersale et particulare determinant in terminis non haberi. Nam cum duorum terminorum propositio sola simplex sit, inter simplices huiusmodi numerat propositionem quae dicit:

Est omnis homo

cum tres sint partes orationis. Quare determinationes non numerantur in terminis. Eodem modo dicit eademque ratione in extrinsecus temporibus simplices fieri propositiones, ut est:

Fuit homo
Non fuit homo
Fuit non homo
Non fuit non homo

Et in aliis quoque temporibus idem modus est. Extrinsecus uero tempora uocat quae sunt praeter praesens id est praeteritum et futurum. Sed haec de his solis propositionibus locutus est quae unum subiectum habent, alterum praedicatum.

Nunc de his loquetur quae unum habent subiectum, duo praedicata. An uero hae quoque simplices sint, in secundae editionis expositione dicendum est. Nunc /130/ uero praeter demonstrationem esse simplices intellegamus.

QUANDO AUTEM EST TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR, DUPLICITER DICUNTUR OPPOSITIONES.

Unum subiectum et duo praedicata quemadmodum possint esse in propositione commemorat. Si enim hoc modo sit, ut dicamus:

Est iustus homo

est et iustus praedicantur, homo uero subiectus est. Nunc enim non illud aspiciamus, quid prius, quid posterius dictum est sed quoniam uniuersalius est iustum esse quam hominem (potest enim iustus esse et qui homo non est ut deus et rursus potest esse simpliciter et quod homo non est), idcirco est atque iustus, quamquam primo dicantur in eo quod est:

Est iustus homo

tamen, quoniam uniuersaliora sunt, non de his homo sed haec de homine praedicantur et his homo subiectus est. Ex his igitur duplicem fieri oppositionem dicit et quattuor propositiones, quarum subter exempla subiecit addens:

DICO AUTEM QUONIAM ESTAUT IUSTO ADIACEBIT AUT NON IUSTO.

Si quis enim sic dicat faciens duas affirmationes:

Est iustus homo
Est non iustus homo

hae cum duae affirmationes sint duas habebunt negationes. Nam si uerbum est in hac propositione quae dicit:

Est iustus homo

ad iustum posuimus et in hac rursus propositione quae dicit:

Est non iustus homo

rursus ad non iustum idem est uerbum iunximus: quoniam negationis oppositionem efficit cum est uerbo iuncta negatio id est /131/ non, manifestum est quoniam id quod dicitur non est ad iustum rursus et ad non iustum adiungendum est, ut negationes fiant huiusmodi:

Non est iustus homo
Non est non iustus homo

Recte igitur dixit: QUARE, si est iusto et non iusto adiacebit, ETIAM NEGATIO iusto et non iusto adiacebit. Sunt autem propositiones quas dicit quattuor hae:

Est iustus homo

in hac ad iustum uerbum est adiunximus; huius negatio:

Non est iustus homo

in hac quoque negationem quae dicit non est ad iustum rursus adiunximus. Iterum:

Est non iustus homo

in hac est ad non iustum iungitur; huius est negatio:

Non est non iustus homo

etiam in hac quoque negatio quae dicit non est ad non iustum ponitur. Quod uero ait: DICO AUTEM UT EST IUSTUS HOMO; EST TERTIUM DICO ADIACERE NOMEN VEL VERBUM IN AFFIRMATIONE huiusmodi est: tertium, inquit, dico adiacere uerbum est. Homo enim et iustus duo sunt quibus adicitur uerbum est. Idcirco autem dixit NOMEN VEL VERBUM, quia superius quoque iam docuit ipsa uerba nomina esse: hoc eo scilicet loco ubi ait IPSA QUIDEM VERBA SECUNDUM SE DICTA NOMINA SUNT.

Quod autem sequitur continet difficillimum sensum, quem ipse solita breuitate perstrinxit. In medio namque totius sententiae addidit:

QUARE IDCIRCO QUATTUOR ISTAE ERUNT, QUARUM DUAE AD AFFIRMATIONEM /132/ ET NEGATIONEM SESE HABEBUNT SECUNDUM CONSEQUENTIAM UT PRIVATIONES, DUAE VERO MINIME.

Huius sententiae multiplex expositio ab Alexandro et Porphyrio, Aspasio quoque et Hermino proditur. In quibus quid excellentissimus expositorum Porphyrius dixerit, alias dicemus. Quoniam uero simplicior explanatio Alexandri esse uidetur, eam nunc pro breuitate subiecimus.

Priuatoriae propositiones sunt quaecumque praedicant priuationem. Priuatio autem est, ut si quis dicat iniustus, priuat enim iustitia. Ergo affirmatio priuatoria est quae dicit:

Est homo iniustus

negatio rursus priuatoria:

Non est homo iniustus

Sed neque illa in significatione plena affirmatio est (aliquid enim tollit), sed priuatoria affirmatio, quoniam formam quidem affirmationis tenet sed priuationem praedicat et aliquid ab eo cui priuationem copulat abiungit, ut in propositione:

Est iniustus homo

ab homine iustitiam, nec haec rursus pura negatio. Fugans enim priuationem, ut in ea quae est:

Non est homo iniustus

habitum retinet id est iustitiam sed quoniam quod affirmatio praedicabat, hoc aufert negatio, licet habeat talis negatio quasi reponendi habitus significationem, tamen, quia ipsam priuationem subtrahit, priuatoria negatio nominatur. Ergo nunc hoc dicit: cum sint, inquit, quattuor propositiones, quarum duae ex finitis nominibus sint, ut:

Est iustus homo
Non est iustus homo

duae ex infinitis nominibus, ut:

Est non iustus homo
Non est non iustus /133/ homo

duae, inquit, hae quarum una affirmatio est habens infinitum nomen, ut:

Est non iustus homo

et una negatio habens rursus infinitum nomen, ut:

Non est non iustus homo

sic se habent ad affirmationem et negationem id est eandem formam retinent affirmationis et negationis et similes sunt ad affirmandum aliquid uel negandum his quae sunt priuatoriae. Nam quemadmodum priuatoria quae dicit:

Est iniustus homo

non solum affirmatio est sed priuatoria affirmatio, ita quoque ea quae dicit:

Est non iustus homo

non solum est affirmatio sed cum infinito nomine et cum aliqua priuatione affirmatio. Idem enim ualet ad intellegentiam quod dicitur iniustus, tamquam si dicatur non iustus. Et rursus quemadmodum:

Non est iniustus homo non est

solum negatio sed priuatoria negatio, quoniam quamquam det habitum tamen priuationem negat, ita quoque et ea quae est ex infinito nomine:

Non est non iustus homo

non solum est negatio sed ex infinito facta uomine infinitum negans. Quia igitur infinitum negat et subiectum infinito negando priuat, priuatoriae similis est. Nam si idem ualet iniustum esse quod non iustum, idem ualebit non esse iniustum quod non esse non iustum. Igitur hae duae quae infinitum nomen habent, quantum ad speciem formamque affirmationis et negationis, similiter se habent his quae sunt priuatoriae affirmationes et negationes. Duae uero illae quae simplex definitumque praedicant nomen ab omni similitudine priuationum seclusae sunt. Nihil enim similis est illa quae dicit:

Est iustus homo

ei quae dicit:

Est iniustus homo

cum utraeque sint affirmationes sed illa est simplex, /134/ illa priuatoria. At uero ea quae dicit:

Non est iustus homo

ad eam quae dicit:

Non est iniustus homo

nulla similitudinis ratione coniungitur, cmn sint utraeque negationes sed illa est simplex, illa priuatoria. Quare duae, quae ex infinito nomine sunt, similiter sese habent quemadmodum priuationes. Similis namque affirmatio est ea quae dicit:

Est non iustus homo

ei quae dicit:

Est iniustus homo

et rursus ea quae dicit:

Non est non iustus homo

ei quae dicit:

Non est iniustus homo

Priuationes uero simplicibus propositionibus et his. Quae ex finitis nominibus fiunt non coniunguntur. Neque enim quisquam dixerit eam quae dicit:

Est iustus homo

esse comparem ei quae dicit:

Est iniustus homo

nec uero eam quae dicit:

Non est iustus homo

posse aliquid comparari cum ea quae dicit:

Non est iniustus homo

Recte ergo dictum est de his quattuor propositionibus duas ad affirmationem et ad negationem ita se habere, ut sunt priuationes, duas uero esse simplices et praeter aliquam priuationum similitudinem.

Quod autem ait ad CONSEQUENTIAM tamquam si dixisset ad similitudinem, ita debet intellegi. Quae enim sibi sunt similia, a se quodammodo non recedunt et inuicem consequuntur. Describantur ergo duae prius simplices propositiones, post has duae priuatoriae, postremae quae ex infinitis nominibus constant, ut affirmationes sub affirmationibus negationes sub negationibus constituantur. /135/

AFFIRMATIO: NEGATIO:
Est iustus homo Non est iustus homo
Est iniustus homo Non est iniustus homo
Est non iustus homo Non est non iustus homo

Sed hae, inquit, ita sunt dispositae eandemque ad se similitudinem gerunt, quemadmodum in Analyticis (id est Resolutoriis) dictum est. Scripsit autem duos resolutorios libros de syllogismo, in quorum primo de propositionum ex finito nomine et infinito consequentia disseruit. Est uero similitudo affirmatiuae quidem simplicis ex finito nomine et negatiuae eius quae habet infinitum nomen. Namque ea quae dicit:

Est iustus homo

affirmatio ei quae dicit:

Non est non iustus homo

negationi similis est. Negatio quoque simplex finiti nominis affirmationi infiniti nominis conuenit. Ea enim quae dicit:

Non est iustus homo

similis est ei quae dicit:

Est non iustus homo

Sed quemadmodam istae sibi sint similes et quomodo in consequentia proprium teneant ordinem, nunc quidem exsequi distulimus, paulisper tamen describantur, ut earum quaedam proprietas ostendatur. Sit enim affirmatio finiti nominis et sub ea negatio nominis infiniti. Sit item negatio finiti nominis et sub ea affirmatio nominis infiniti.


Aff. Fin. Est iustus homo Neg. Fin. Non est iustus homo
Neg. Inf. Non est non iustus homo Aff. Inf. Est non iustus homo

/136/ In hac igitur descriptione negatio ex infinito nomine sub affirmatione finiti nominis ponitur et rursus affirmatio infiniti nominis sub negatione finiti. Quarum angulares, quoniam sunt indefinitae omnes, simul in omnibus uerae esse possunt, nisi in his tantum quae aut naturaliter insunt aut naturaliter inesse non possunt. Ut si quis dicat:

Est homo animal

numquam cum hac uera esse potest quae dicit:

Est homo non animal

quae est angularis, idcirco quoniam animal naturaliter in substantia hominis perspicitur inhaerere. Rursus si quis dicat:

Est homo lapis
Est homo non lapis

ne hae quidem simul uerae esse possunt, idcirco quod lapidem inesse homini naturaliter impossibile est. Quod si huiusmodi sint quae non insint naturaliter sed inesse possint, ut in his quae supra proposuimus exemplis, angulares uerae sunt semper. Potest enim uera esse et ea quae dicit:

Est iustus homo

et ea quae dicit:

Est non iustus homo

Rursus potest uera esse ea quae dicit:

Non est iustus homo

si hoc de Sulla dicatur, et ea quae dicit:

Non est non iustus homo

si hoc de Catone praedicetur. In his igitur quae sunt indefinitae, si ea quae praedicantur naturaliter non insunt et ea inesse possibile est, semper angulares simul ueras esse contingit. Quod si huiusmodi propositiones cum definitione ponamus, ita dicendum est:

Est omnis homo iustus

huius negatio:

Non est omnis homo iustus

rursus:

Est omnis homo non iustus

huius negatio:

Non est omnis homo non iustus

Quae disponantur hoc modo, ut negatio sub affirmatione sit et sub negatione affirmatio. /137/


Aff. Est omnis homo iustus Neg. Non est omnis iustus homo
Neg. Non est omnis non iustus Aff. Est omnis homo homo non iustus

In his ergo quandam dissimilitudinem monstrat. Nam in indefinitis si ea quae praedicantur naturaliter non inessent, inesse tamen subiectis possent, semper angulares simul ueras esse sine dubio contingebat. Nam et affirmationes affirmationibus et negationes negationibus conueniebant. In his autem quae cum definitione quantitatis dicuntur non idem modus est. Affirmationes enim affirmationibus nulla ratione iunguntur. Nam si uera sit ea quae dicit:

Est omnis homo iustus

numquam uera esse potest ea quae dicit:

Est omnis homo non iustus

quae est angularis. Et hoc discrepare in nullo reperietur exemplo. Negationes autem particulares, quae sunt sibi angulares, simul ueras esse contingit. Potest enim uerum esse in his quae naturaliter non insunt et possibilia sunt inesse, ut negatio particularis negationi particulari eique angulari conueniat, ut ea quae est non est omnis homo iustus ei quae est angularis conuenit non est omnis homo non iustus. Sed hoc dissimiliter in indefinitis. Nam in illis et ea quae dicit:

Est iustus homo

ei quae dicit:

Est non iustus homo

angulari scilicet conueniebat, rursus ea quae dicit:

Non est non iustus homo

ei quae est non est iustus homo angulariter positae congruebat. /138/

In his autem id est secundum quantitatem definitis affirmationes quidem duae uniuersales, quae sunt est omnis homo iustus et est omnis homo non iustus, numquam simul uerae esse possum, angulares autem negationes, quae particulares sunt, id est:

Non est omnis homo iustus

et:

Non est omnis homo non iustus

in his quae et esse et non esse possibilia sunt simul uerae sunt. Non ergo similiter in his quae sunt indefinitae angulares sibimet congrnunt, ut in his quae definitae sunt. Quod per hoc demonstrat quod ait:

SED NON SIMILITER AUGULARES CONTINGIT VERAS ESSE.

In illis enim sibimet utraeque consentiunt angulares, in his autem angulares quidem affirmatiuas numquam simul ueras esse contingit, alias uero angulares quae sunt particulares negationes contingit aliquando. Hoc enim ipsius uerba declarant dicentis:

SED NON SIMILITER ANGULARES CONTINGIT VERAS ESSE. CONTINGIT AUTEM ALIQUANDO.

Non similiter quidem contingit ueras esse, idcirco quod affirmationes uniuersales angulares uerae numquam sunt, quod in his quae indefinitae sunt contingebat. Contingere autem aliquando dixit, cum angularium,'quae sunt particulares negationes, faciemus comparationem, si ea quae praedicantur non sint naturalia subiectis sed tamen inesse possibilia

HAE IGITUR DUAE OPPOSITAE SUNT, ALIAE AUTEM AD NON HOMO UT SUBIECTUM ALIQUID ADDITO, UT EST IUSTUS NON HOMO, NON EST IUSTUS NON HOMO; /139/ EST NON IUSTUS NON HOMO, NON EST NON IUSTUS NON HOMO. MAGIS PLURES AUTEM HIS NON ERUNT OPPOSITIONES. HAE AUTEM EXTRA ILLAS IPSAE SECUNDUM SE ERUNT UT NOMINE UTENTES NON HOMO.

Alias nobis rursus esse propositiones ostendit, quarum alias quidem non praedicatum sed subiectum infinitum sit, alias utraque. Si quis enim dicat:

Est iustus non homo

quondam non homo subiectum est et est infinitum nomen, uocatur propositio ex infinito subiecto. Idem est et in negatione quae est:

Non est iustus non homo

At uero sunt aliae propositiones quae ex praedicato et ex subiecto infinitis esse uideantur, ut est cum dicimus:

Est non iustus non homo
Non est non iustus non homo

In his enim non iustus praedicatum est, non homo subiectum; sed utraque sunt infinita. Unde fit ut in his propositionibus, in quibus est uerbum tertium praedicatum ⟨sit⟩, magis plures propositiones quam hae quae dictae sunt inueniri non possint. Aut enim ex utrisque erunt finitis, praedicato scilicet et subiecto, ut:

Est homo iustus
Non est homo iustus

aut solum praedicatum habebunt infinitum, ut:

Est non iustus homo
Non est non iustus homo

aut praedicatum quidem finitum erit, infinitum uero subiectum, ut:

Est iustus non homo
Non est iustus non homo

aut et praedicatum et subiectum infinita pronuntiantur, ut:

Est non iustus non homo
Non est non iustus non homo

Ultra autem propositiones, in quibus est uerbum tertium praedicatum sit, /140/ inueniri non possum. Sed hae quae subiectum infinitum habent uel utrumque infinitum praeter illas superiores sunt, quae aut praedicatum infinitum habent aut utraque finita, atque ideo praeter illas esse dicuntur et nullam ad eas consequentiam seruant. Et est ita positum in ea propositione quae dicit:

Est iustus non homo

nomen infinitum quod est non homo, tamquam si finitum nomen aliquod poneretur. Atque hoc est quod ait UT NOMINE UTENTES NON HOMO. Ita enim infinitum nomen positum est, tamquam si finitum nomen esset positum; nominis enim locum tenet. Quamquam etiam si non ita positum sit nihilominus tamen nomen sit: infinitum enim nomen licet simpliciter nomen non sit, tamen cum infinito inuctum nomen est.

IN HIS VERO IN QUIBUS EST NON CONUENIT, UT IN EO QUOD EST CURRERE VEL AMBULARE.

Sunt, inquit, quaedam propositiones, quae cum est praedicantur, aliae uero quas cum est uerbo praedicare non possumus, ut in eo quod dicimus:

Homo ambulat
Homo currit

Sed in his nihil differs an ita quis dicat, ut dicitur, id est "Homo currit" et "Homo ambulat", an cum est uerbo eas praedicet. Idem namque est dicere homo currit et homo ambulat, tamquam si dicatur homo currens est, homo ambulans est. Quocirca nihil differs in huiusmodi propositionibus utrum cum est uerbo an praeter est adiuncto uerbi actu proponatur. Idem quoque est etiam in uniuersalibus. /141/ Nam cum dicimus:

Omnis homo currit
Omnis homo non curri

et rursus:

Omnis non homo currit
Omnis non homo non currit

idem est tamquam si dicamus:

Omnis homo currens est

et:

Omnis homo currens non est

et rursus:

Omnis non homo currens est
Omnis non homo currens non est

Docet autem illud quoque multum differre, an ad positum terminum iungatur negatio, an certe ad determinationem. Nam si ad subiectum terminum dicitur, fit nomen infinitum, ut est omnis non homo currit. Quod si ad determinationem, fit negatio, ut est non omnis homo currit. Unde fit ut, si non ad determinationem uniuersalem sed ad rem ac terminum negatio ponatur, sit infinitum nomen, ut est non homo. Quod si non ad rem uniuersalem sed ad determinationem uniuersalem, negatio est. Cum enim dicimus non omnis, omnis quidem uniuersale non est sed consignificat, quondam illud de quo dicitur uniuersaliter dicitur. Ut cum dicimus omnis homo, homo quidem ipsum uniuersale est, omnis uero non est quidem uniuersale sed consignificat, quondam res uniuersalis id est homo uniuersaliter dicta est.

Ergo quotiens ad determinationem quae rem quamlibet uniuersalem uniuersaliter dictam demonstrat negatio ponitur, non nomen infinitum sed negationem constituit. Atque hoc est quod ait:

NON ENIM DICENDUM EST NON OMNIS HOMO SED NON NEGATIONEM AD HOMO ADDENDUM EST. OMNIS ENIM NON UNIVERSALE SIGNIFICAT SED QUONDAM UNIVERSALITER.

Ipsum enim non est uniuersalis terminus nec omnino terminus /142/ sed uniuersali praedicato additum facit illud uniuersaliter enuntiari. Probat autem haec non esse uniuersales terminos sed tantum determinationes uniuersaliter consignificantes hoc modo: cum enim dicimus:

Currit homo
Non currit homo
Currit non homo
Non currit non homo

uniuersalia quidem subiecta sunt in his propositionibus sed non uniuersaliter praedicantur. Distant autem hae ab his propositionibus in quibus sic dicimus:

Omnis homo currit
Nullus homo currit

eo quod istae quidem uniuersale uniuersaliter praedicant, illae uero uniuersale non uniuersaliter. Manifestum est ergo quoniam omnis et nullus non sunt uniuersalia sed id quod uniuersale praedicatur faciunt ut sniuersaliter enuntietur. Quare eadem omnia ponenda sunt. Cum enim dicimus:

Currit omnis homo

si infinitum nomen uolumus facere, non dicamus:

Currit non omnis homo

sed negationem id est non nomini addemus eadem in propositione cuncta seruantes, si affirmationem uolumus ex infinito nomine facere. Quod si ad determinationem uniuersalis rei negationem aptemus, fit non affirmatio nominis infiniti sed propositionis ex nomine finito negatio.

QUONIAM VERO CONTRARIA EST NEGATIO EI QUAE EST OMNE EST ANIMAL IUSTUM ILLA QUAE SIGNIFICAT QUONIAM NULLUM EST ANIMAL IUSTUM.

Hoc quoque supra iam dictum est, quoniam hae quae contrariae sunt simul uerae esse non possunt neque in eodem. Et possunt quidem uicissim et cum temporis diuersitate esse uerae, simul autem esse non /143/ possunt. Ut si quis dicat aureo quidem saeculo omnes homines esse iustos, ferreo uero nullum hominem esse iustum, utraeque uerae esse possunt sed non eodem tempore. Hoc est enim quod ait NEQUE VERAE SIMUL, quod autem secutus est NEQUE IN EODEM IPSO scilicet subiecto, ut si dicamus:

Est omne uiuens iustum

si referamus ad caelestes potestates, uera est;

Nullum uiuens iustum est

si referamus ad equos; utraeque sunt uerae sed non in eodem ipso, illud enim in diuinis, istud in equis retinet ueritatem. His autem quae sunt oppositae id est particulares possunt simul esse uerae, tunc cum superiores uniuersales simul falsae sunt. Quae autem sunt hae, ipse planissimo monstrant exemplo dicens NON OMNE ANIMAL IUSTUM EST, quae est particularis negatio, ET EST ALIQUOD ANIMAL IUSTUM, quae est particularis affirmatio.

SEQUUNTUR VERO HAE: HANC QUIDEM QUAE EST NULLUS EST HOMO IUSTUS ILLA QUAE EST OMNIS EST HOMO NON IUSTUS.

Ostendit superius affirmationem uniuersalem et uniuersalem negationem, quoniam sibi essent contrariae, simul ueras esse non posse. Nunc autem monstrat uniuersali negationi nominis finiti consentire uniuersalem affirmationem nominis infiniti et particulari affirmationi, quae est opposita uniuersali negationi nominis finiti, consentire eam, quae est opposita ⟨uniuersali⟩ affirmationi nominis infiniti, scilicet particularem /144/ negationem praedicatum retinentem infinitum. Et prius describantur hoc modo:


Neg. Nullus homo iustus est Aff. Quidam homo iustus est
Aff. Omnis homo non iustus est Neg. Non omnis homo non iustus est

Est ergo uniuersalis negatio ea quae dicit nullus homo iustus est, huic opposite est contradictorie particularis affirmatio quidam homo iustus est. Rursus est uniuersalis affirmatio infinitum habens praedicatum ea quae dicit:

Omnis homo non iustus est

huic contradictorie particularis ⟨negatio⟩ opponitur infinitum habens praedicatum ea quae dicit:

Non omnis homo non iustus est

Hae igitur sese perimunt. Sed uniuersalis affirmatio nominis infiniti id est:

Omnis homo non iustus est

sequitur negationem eam quae dicit:

Nullus homo iustus est

Nam si uerum est nullum esse hominem iustum, uerum est omnem hominem esse non iustum. Sed his oppositae sibi rursus ipsae consentiunt. Nam si uerum est dicere quoniam quidam homo iustus est, uerum est dicere non omnis homo non iustus est. Si enim non omnis homo non iustus est, aliquem iustum esse necesse est.

MANIFESTUM EST AUTEM, QUONDAM ETIAM IN SINGULARIBUS, SI EST VERUM INTERROGATUM NEGARE, QUONDAM ET AFFIRMARE VERUM EST.

Quotiens aliquis, inquit, in singularibus rebus interrogat et is qui interrogatur negat, tunc is qui interrogat recte negationem cum singulari iungens ex infinito nomine faciet affirmationem. Ut si aliquis /145/ dicat:

Putasne Socrates sapiens est?

Alius respondeat:

Non

erit recta conclusio dicentis:

Socrates igitur non sapiens est

Ex negatione ergo respondentis ex infinito nomine non sapiens facta est affirmatio:

Socrates non sapiens est

Atque hoc quidem in singularibus. Quod si hoc in uniuersalibus fiat uniuersaliter praedicatis, negationem potius fieri contingit quam affirmationem. Ut si quis interroget:

Putasne omnis homo sapiens est?

Ille respondeat:

Non

non necesse est ita concludere ut dicatur:

Omnis igitur homo non sapiens est

Hoc enim falsum est nec hoc euenit necessario ex interrogati responsione sed magis illud:

Non omnis homo sapiens est

Nam cum aliquis interrogat:

Putasne omnis homo sapiens est?

Si ille neget dicens:

Non

tu concludes oportet:

Non omnis igitur homo sapiens est

Hoc enim ex illius responsione necesse est euenire. Sed haec contra iacens est interrogationi id est opposita. Interrogasti enim uniuersalem affirmationem dicens:

Putasne omnis homo sapiens est?

Respondit:

Non

concludes tu particularem negationem:

Non omnis homo sapiens est

Et haec diuidit uerum uel falsum. Nam si contra eam interrogationem per quam affirmationem uniuersalem interrogasti ille neget et tu concludas eam propositionem quae dicit:

Omnis homo igitur non sapiens est

non potius contra iacentem sed contrariam facies. Haec enim quae dicit:

Omnis homo non sapiens est

consentit ei quae dicit:

Nullus homo sapiens est

Quare nihil differt, /146/ utrum hanc aliquis ex infinito nomine affirmationem respondeat, an ex finito nomine uniuersalem negationem, quae cum affirmatione uniuersali, quam interrogasti, uerum falsumque non diuidit. Sed illa sola concludenda sunt, in quibus unum uerum est, alterum falsum. Non igitur ita debet fieri in uniuersalibus, ut interrogata uniuersali affirmatione, si alius negationem responderit, uniuersalis affirmatio ex infinito nomine concludatur sed potius particularis negatio ex nomine finito.

ILLAE VERO SECUNDUM INFINITA OPPOSITAE NOMINA VEL VERBA, UT IN EO QUOD EST NON HOMO VEL NON IUSTUS, QUASI NEGATIONES SINE NOMINE VEL VERBO ESSE VIDEBUNTUR SED NON SUNT.

Cum de propositionibus ex infinitis nominibus loqueretur, ipsa infinita nomina sola sumpsit et de his qualia uideantur esse pertractat. Sermonum, inquit, prolationes, quae secundum contra iacentia nomina uel uerba sibi oppositae sunt, ut in eo quod dicimus homo, non homo; currit, non currit, quotiens finitum infinito comparatur, uidentur quasi quaedam esse negationes sed non ita est. Omms namque negatio uel uera uel falsa est: qui autem dicit:

Non currit

et:

Non laborat

et:

Non homo

neque uerum aliquid enuntiauit neque falsum et fortasse minus aliquid ueri uel falsi significauit, quam is qui finitum nomen ponit. Nam qui finitum nomen constituit /147/ nihil quidem adhuc uerum falsumue enuntiauit sed quoniam quiddam finitum posuit, propinquior est huiusmodi prolatio ad ueritatem, quae aliquid finitum ponit, ea prolatione quae aliquid infinitum, sicut illa quae aliquid significant propinquiora sunt ad enuntiationem faciendam his quae nihil significant.

Quare in his quae infinita sunt minus ulla ueritas falsitasue perspicitur quam in his omnibus quae sunt finita ac multo magis nihil adhuc uerum falsumue designat id quod dicitur non homo uel non currit, nisi aliquid addatur, quod enuntiationem possit efficere. Quod autem dixit QUASI NEGATIONES SINE NOMINE VEL VERBO ESSE VIDEBUNTUR, idcirco addidit guoniam infinita nomina uel uerba neque nomina sunt simpliciter neque uerba et uidentur non homo et non currit negationes esse. Quod si ita est, sine nomine et uerbo esse negationes uidentur. Addidit etiam:

ILLUD NIHIL MAGIS DE HOMINE SED ETIAM MINUS UERUS FUIT VEL FALSUS.

Qui enim dicit homo rem constituit, qui dicit non homo ipsam quidem rem tulit sed nihil addidit. Quocirca longe minus quiddam enuntiauit de homine qui infinitum de homine dixit, quam qui finitum.

SIGNIFICAT AUTEM EST OMNIS NON HOMO IUSTUS NULLI ILLARUM IDEM NEC HUIC OPPOSITA EA QUAE EST NON EST OMNIS NON HOMO IUSTUS.

Illae propositiones in quibus infinita nomina subiecta sunt longe aliud, inquit, significant et non idem his propositionibus quae uel secundum finita uel secundum /148/ infinita praedicata dicuntur. Ea enim quae dicit:

Est omnis non homo iustus

nihil idem significat quam illa quae dicit:

Est omnis homo iustus

uel:

Nullus homo iustus est

uel iterum:

Est omnis homo non iustus

uel:

Nullus homo non iustus
Nulli enim similis est harum ea quae dicit:
Est omnis non homo iustus

Nec huic opposita negatio particularis ea quae dicit:

Non est omnis non homo iustus

ulli earum idem significat quae superius descriptae sunt uel alicui earum quae sunt superius descriptis oppositae. Illae uero quae ex duobus terminis infinitis constitutae sunt illis sunt similes, quae uniuersales negationes sunt habentes subiectum infinitum: ut ea quae dicit:

Est omnis non iustus non homo

illi idem significat eique consentit quae dicit:

Nullus iustus non homo

Et prior quidem utrosque terminos retinet infinitos, haec uero secunda praedicatum quidem finitum, subiectum uero infinitum. Et illa quidem est affirmatio ex duobus infinitis, haec uero ex finito praedicato et subiecto infinito negatio uniuersalis.

TRANSPOSITA VERO NOMINA VEL VERBA IDEM SIGNIFICANT.

Quotiens, inquit, nomina permutantur et uerba, eaedem propositionum significationes permanent, quotiens autem negatio permutatur, non eaedem. Nam si quis dicat:

Est non homo albus

et:

Non est homo albus

non idem significat permutata scilicet et transposita negatione, quotiens autem dicitur:

Est albus homo

et rursus:

Est homo albus

idem transposita /149/ uerba nominaque significant et erunt eaedem affirmationes. Nam si quis hoc negat, contingit ut unius affirmationis uae negationes sint. Hoc autem monstratum est superius fieri non posse sed semper unius affirmationis unam esse negationem. Illius namque affirmationis quae dicit:

Est albus homo

illa negatio est quae dicit:

Non est albus homo

illius autem quae proponit:

Est homo albus

si non est eadem illi affirmationi quae enuntiat:

Est albus homo

et est ab ea diuersa, sit negatio uel ea quae dicit:

Non est non homo albus

uel ea quae dicit:

Non est homo albus

Sed illa quae proponit non est non homo albus habet suam affirmationem ad quam referri debeat, eam scilicet quae enuntiat est non homo albus. Illa uero quae dicit:

Non est homo albus

negatio est eius quae proponit:

Est homo albus

Sed si affirmationes earum diuersae sunt, diuersae erunt etiam negationes. Si quis ergo dicat affirmationem quae proponit:

Est albus homo

diuersam esse ab ea affirmatione quae enuntiat:

Est homo albus

illud quoque concedat necesse est ut negationes quoque ipsarum diuersae sint. Est autem negatio illius quae dicit:

Est albus homo

illa quae proponit:

Non est albus homo

Rursus illius quae enuntiat:

Est homo albus

est negatio:

Non est homo albus

Quare hae duae negationes:

Non est albus homo

et:

Non est homo albus

a se diuersae sunt. Rursus /150/ cum dicimus:

Est albus homo

et negatur:

Non est homo albus

si de eodem homine utraeque dicantur, unam ueram, alteram falsam esse necesse est: ut si de Socrate dicatur:

Est albus homo
Non est homo albus

Quae cum ita sint, necesse est ut eius quae ait:

Est albus homo

negatio sit ea quae dicit:

Non est homo albus

Sed posita est quidem prius negatio quae dicit:

Non est albus homo

eius affirmationis esse quae dicit:

Est albus homo

nunc uero monstramus illam quoque quae dicit:

Non est homo albus

eius affirmationis negationem esse quae dicit:

Est albus homo

Utraeque enim uerum inter se falsumque diuidunt. Neque enim fieri potest ut, si de uno eodemque homine dicatur:

Est albus homo

et:

Non est homo albus

utraeque sint uerae. Quod si ita ut nunc sunt positae aliquando in ueritate concordant, hoc idcirco euenit quia indefinitae sunt, non quia uerbis fiunt nominibusque transpositis. Quare euenit ut unius affirmationis duplex sit negatio. Quod autem diximus inferiore descriptione magis liquebit.

⟨FIGURA⟩

[11]

[recensere]

/151/ AT VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM EX PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO.

Multa Peripateticis de discernendis propositionibus, quae essent unae, quae multae, consideratio fuit. Atque ideo nunc hoc dicit: et si una res, inquit, de pluribus praedicetur in propositionibus uel affirmatiuis uel negatiuis uel rursus tes plures de una iterum praedicentur, et si pluribus illis rebus unum nomen sit positum et una res de uno nomine plura signanti praedicetur, si es illis omnibus rebus unum aliquid non fit, non est una affirmatio nec una negatio. Si quis enim dicat:

Animal rationale bipes homo est

unum hominem pluribus praedicando subiecit. Sed haec singillatim quidem dicta plura sunt, unam uero quandam substantiam informant. Coeuntibus namque animali rationali et bipedi fit una substantia animal rationale bipes, quod est homo. Et quamquam haec singillatim dicta multa sint (si quis enim dicat animal et rursus rationale et intermisso tempore bipes, discerptim multa signant), tamen inucta in unum unam faciunt naturam. Et hoc est quod ait:

UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM SED EX HIS UNUM FIT

tamquam si diceret: homo enim plura significat sed ita, si ea quae signantur discerptim dicantur. Nam et animal et bipes /152/ et mansuetum designat. Dicimus enim hominem animal esse et mansuetum et bipedem. Sed haec iuncta in unum corpus efficiunt animal mansuetum bipes, quod est homo. Quare quamquam de uno plura praedicata sint, tamen, quoniam ex omnibus unum aliquid fit, ex hoc una est affirmatio atque negatio. Quod si duae res tales subiectae sint de quibus una res praedicetur, ut de his unum fieri aliquid nequeat, non est una affirmatib nec una negatio. Si quis enim candido aliquo homine ambulante dicat:

Album et ambulans homo est

album et ambulare in unam naturam non conueniunt nec fit ex utrisque unum aliquid, ita ut alicuius haec duo iuncta subetantiam forment. Quare siue affirmentur siue negentur siue subiecta sint siue praedicata, non erit una affirmatio nec una negatio sed uox quidem una est, tot autem in ea sunt affirmationes et negationes, quot termini sunt positi ex quibus unum non fit. Siue autem de pluribus unus terminus praedicetur, siue plura de uno praedicentur, idem modus est. Ut si quis dicat:

Homo animal rationale bipes est

quoniam ex his unum quiddam fit, una est propositio; sin uero quis dicat:

Homo album ambulans est

quoniam ex his nihil unum fit, non est una propositio. Amplius quoque si pluribus rebus unum nomen sit positum, ex quibus coniunctis nulla una natura sit, et de illo uno nomine unum quodlibet aliud praedicetur, non est una affirmatio nec una negatio. Marinus namque et hic latrabilis uno uocabulo canes uocantur. Si quis igitur dicat:

Canis animal est

quoniam ex his /153/ quae signantur cani in unum coniunctis nihil efficietur (ex cane enim latrabili et ex marino iunctis nulla una substantia est), illa propositio multiplex est et multa significans et non una. Quare quemadmodum, si quis huiusmodi propositiones interroget, debeat responderi docet dicens:

SI ERGO DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS.

Sensus huiusmodi est: quicumque interrogat, si ab arte dialectica non declinet, idcirco interrogat ut ei respondeatur, respondeatur autem aut tota propositio aut contradictionis una particula. Si quis enim sic dicat interrogans:

Animane immortalis est?

Tunc respondens aut "Est" respondebit aut "Non". Hoc autem est totius contradictionis una particula. Contradictio est enim anima immortalis est, anima immortalis non est. Ergo est et non contradictionis sunt particulae. Quod si quis sic interroget:

ANIMANE IMMORTALIS EST AN /154/ NON?

Tunc ille ita respondebit si uelit totam propositionem dicens uidetur mihi immortalis esse uel rursus uidetur mihi non esse immortalis. Ergo quisquis interrogat, ita responsionem petit, ut illa responsionis petitio uel propositionis petitio sit uel unius partis contradictionis. Propositio autem unius contradictionis est id est omnis affirmatio una unam habebit negationem et in duabus propositionibus una erit contradictio. Quare quisquis plura significantem propositionem dixerit, ille non facit propositionem ad quam sit una negatio. Quocirca huiusmodi interrogationi, quae plura significat, nec si uera sit debet esse una responsio. Si quis ⟨enim⟩ interroget:

Substantiane sit canis?

quamquam uerum sit dicere:

Substantia est

quoniam et latrabilis et marinus substantiae sunt, tamen non est ad hanc una facienda responsio sed dicendum est de quo cane interroget. Quod si ille dixerit de marino uel rursus de latrabili, tunc cum per illius determinationem definitionemque interrogationis facta fuerit una propositio unumque significans, adhibenda est una responsio. De his autem in topicis dictum esse commemorat.

SIMILITER AUTEM MANIFESTUM EST, QUONIAM NEC HOC IPSUM QUID EST DIALECTICA EST INTERROGATIO.

Qualis debet esse modus dialecticae interrogationis exsequitur. Ait enim: si quis interroget:

Quid est animal?

Haec non est dialectica interrogatio. Oportet enim per dialecticam interrogationem optionem respondenti dari, utrum affirmare uelit an negare quod dicitur. Ut si /155/ quis sic interroget:

Putasne bonum malo contrarium est?

Tunc respondenti datur electio utrum affirmare uelit an negare. Dicit enim ille aut "Est" aut "Non est". Qui autem interrogat:

Quid est animal?

nullum illi locum aut affirmationis aut negationis reliquit. Quid enim dicturus est interrogante aliquo:

Quid est animal?

Dicturus est "Non" inconueniens erit responsio. Eodem quoque modo si dicat "Est animal", nihil adhuc ad causam. Sola igitur illa est dialectica interrogatio, in qua datur respondenti ex interrogatione optio utram uelit partem contradictionis eligere eamque enuntiare uel affirmando scilicet uel negando. Oportet enim interrogantem determinare, utrum uerbi gratia animal homo sit an non, ut ex illa interrogatione quam uelit partem contradictionis possit is qui respondet eligere.

QUONIAM VERO HAEC QUIDEM PRAEDICANTUR COMPOSITA, UT UNUM SIT OMNE PRAEDICAMENTUM EORUM QUAE EXTRA PRAEDICANTUR

Postquam de unitate propositionis explicuit et quid esset dialectica propositio terminauit, nunc ad illa uenit in quibus plura saepe de uno singillatim ueraciter praedicantur, quae simul praedicata alias uera sunt alias falsa si quis enim sic dicat:

Marius malus est

fortasse uerum est. Rursus:

Marius dux est

et hoc uerum est. Quae iuncta in unum nulla /156/ ratione sunt uera, uelut si quis dicat:

Marius malus dux est

est namque optimus omnium. Rursus:

Homo animal est

uerum est, et:

Homo bipes est

uerum est, et haec iuncta uera rursus sunt. Si quis enim dicat:

Homo animal bipes est

uerum est. Horum ergo qui modus sit uel quando ea, quae singula extra praedicantur, iuncta uera uel falsa sint, regulam daturus adgreditur.

Et sensus quidem huiusmodi est, ordo autem sermonum talis est: quoniam uero, inquit, quaedam sunt, quae ita coniuncta de aliquo praedicantur, ut eorum praedicamentum unum sit et in unam congruat formam eorum quae extra uere poterant praedicari (ut in eo quod est animal bipes: animal bipes de homine iuncta compositaque dicuntur et fit una quodammodo praedicatio, cum animal et bipes extra singillatim ualeant praedicari: dicimus enim:

Homo animal est

et rursus:

Homo bipes est

alia uero quae non sunt eo modo, quae singillatim quidem praedicare uerum est, composita uero falsum: quae horum differentia est uel quando illud, quando hoc euenit dicendum est. Et hoc docet exemplis. DE HOMINE ENIM, inquit, VERUM EST DICERE ET EXTRA ANIMAL ET EXTRA BIPES ET UT UNUM, ut de eo dicatur animal bipes. Rursus quemlibet hominem, ut Socratem, possumus dicere:

Ille homo albus est

rursus:

Ille homo homo est

et haec ut unum iuncta dicentes:

Ille homo homo albus est

Sed aliquotiens euenit ut aliquis homo citharoedus quidem sit imperitus, bonus autem homo. Et si de ipso dicatur /157/ quoniam est citharoedus uerum est et quia bonus est hoc quoque uerum est. Sed non, si et citharoedus est et bonus, idcirco iam bonus est citharoedus. Fortasse enim est imperitissimus, homo autem bonus.

SI ENIM, QUONIAM ALTERUTRUM DICITUR, ET UTRUMQUE DICITUR, MULTA ET INCONUENIENTIA ERUNT.

Si quis sit qui dicat omnia, quaecumque singillatim uere dicuntur, ea iuncta etiam uere posse dici, multa inconuenientia impossibilisque contingunt. Hoc est enim quod ait: SI ENIM, QUONIAM ALTERUTRUM DICITUR, ET UTRUMQUE DICITUR. Si enim aliquis dicat, quoniam alterutrum extra uere dicitur, et utrumque simul uere semper posse dici, multa sunt impossibilia quae coniungunt. Quae autem sint impossibilia quae contingunt haec sunt. De homine enim possumus dicere quoniam homo est et rursus possumus dicere quoniam albus est: dicimus igitur et simul de homine homo albus est. [Rursus de homine albo possumus dicere quoniam homo est, possumus dicere quoniam albus est: igitur et haec inucta dicuntur homo homo albus albus est. Nam si uerum est dicere de homine quoniam homo est et de albo quoniam albus est, et omne hoc uere dici potest id est homo homo albus albus est.] Et si de hoc iterum homine albo uerum est dicere quoniam albus est et uerum est de eo album praedicare, et rursus omne praedicare uerum est: erit ergo homo albus albus. Et rursus de hoc album /158/ praedicare uerum est: erit igitur tertio homo albus albus albus. Et hoc in infinitum progreditur.

Et rursus si uerum est dicere de homine quondam musicus est et rursus quondam albus est et quoniam ambulans est, et haec rursus in unum dicuntur, quondam homo musicus albus ambulans est. Rursus qui musicus albus ambulans est, et albus est et ambulans est et musicus est. Dicuntur haec igitur rursus simul homo albus albus musicus musicus ambulans ambulans est. Et haec adsidue complexa eadem faciunt superfluam locutionem. Nec non etiam in singularibus quoque idem euenit. Si enim Socrates Socrates est et homo, erit Socrates Socrates homo, et si Socrates Socrates est et homo et bipes, erit Socrates Socrates homo bipes; et rursus si hic idem bipes est et homo, erit Socrates Socrates homo homo bipes bipes. Quae omnia quam sint inconuenientia nullus ignorat.

Non igitur dicendum est quondam omnia, quaecumque singillatim praedicantur, eadem iuncta semper poterunt praedicari. Ergo quae iuncta uere dici possum et quae falso eorum, quae singillatim atque extra ante uere dicebantur, exponit.

Hoc enim solum hactenus demonstratum est quoniam, si quis simpliciter et omni modo fieri complexiones dicat, multa inconuenientia euenire necesse est: quemadmodum autem fiant complexiones ponendum atque tractandum est.

EORUM IGITUR QUAE PRAEDICANTUR ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR QUAECUMQUE SECUNDUM ACCIDENS /159/ DICUNTUR VEL DE EODEM VEL ALTERUM DE ALTERO, HAEC NON ERUNT UNUM.

In his, inquit, quae praedicantur et de his, de quibus illa ipsa praedicantur, duplex ratio est. Aut enim duo accidentia de uno subiecto dicuntur, ut:

Marius malus est
Marius dux est

aut unum accidens de uno subiecto praedicatur, aliud uero accidens de illo praedicato accidenti praedicatur, ut si quis dicat:

Cicero est caluus
Caluus orator est

Hic enim caluus de subiecto Cicerone, orator de caluo praedicatur. Hoc est enim quod ait:

QUAECUMQUE SECUNDUM ACCIDENS DICUNTUR VEL DE EODEM VEL ALTERUM DE ALTERO.

DE EODEM, ut si qua duo accidentia de uno praedicentur; ALTERUM DE ALTERO, ut si unum accidens de altero accidenti dicatur, ut ipsum accidens de quo dicitur de altero rursus subiecto praedicetur. Quod si ita fiat praedicatio, in unum fungi accidentia copularique non possunt. Etenim si quis sic dicat: homo albus est, homo musicus est, haec iuncta simul unum non facient, ut est musicus albus. Vel si rursus musicum praedicetur de albo, ut album de homine dicatur et praedicetur illud album musicum est, non idem est album musicum. Nec in unam substantiam coeunt quaecumque sic uere praedicari possum singillatim. Idcirco enim haec de se inuicem uidentur posse praedicari, quia de uno eodemque subiecto praedicantur, non quod ex his unum aliquid fiat. Accidentia enim sunt utraque. QUARE NON ERIT ALBUM MUSICUM sed quondam homo albus idem musicus est, per id quod utraque uni accidunt per accidens /160/ album musicum praedicatur. Nec rursus si citharoedus est et bonus, idcirco iam bonus dici poterit citharoedus. Neque enim bonus et citharoedus talia sunt ut ex his unum fieri possit sed quondam utraque eidem accidunt, idcirco de se secundum accidens praedicantur.

Sed magis fortasse possumus dicere: homo animal est, homo bipes est, ut haec iuncta dicamus animal bipes. Et his iunctis secundum substantiam non secundum accidens est facta praedicatio.

AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALTERO. QUARE NEQUE ALBUM FREQUENTER NEQUE HOMO HOMO ANIMAL VEL BIPES; INSUNT ENIM IN HOMINE BIPES ET ANIMAL.

Quaecumque singillatim secundum accidens praedicantur ea simul praedicari non posse monstrauit. Nunc autem illud etiam docet, quondam illa quoque quae substantialiter praedicantur non semper simul iuncta praedicentur. Et haec ratio et accidentibus conuenit et substantialibus rebus. Quotiens enim inest praedicato aliquid et nos illud extra uolumuspraedicare et in unum rursus duo praedicata coniungere, tunc et incongrua praedicatio. Et hoc aliquotiens quidem in ipsa nominum prolatione perspicitur, aliquotiens uero in ui et intellectu atque in termini continentia. Si quis enim sit homo albus et de eo dicatur uerbi gratia:

Callias homo albus est

et /161/ rursus de eo dicatur:

Callias albus est

si quis id uelit iungere, inconuenientissime praedicabitur -- dicit enim:

Callias homo albus albus est

-- idcirco quoniam albus in homine albo continebatur, quod ante de Callia praedicatum est. Atque hoc est quod ait: QUARE NEQUE ALBUM FREQUENTER. Alia uero sunt quae hoc in prolatione non habent sed in natura. Si quis enim sic dicat:

Socrates Socrates est

et rursus:

Socrates homo est

et haec simul iungat et dicat:

Socrates Socrates homo est

non recte fecerit praedicationem. Nam homo in Socrate inerat et rursus homo de Socrate praedicatum est. Tale est ergo qui haec iuncta id est Socratem hominem uoluerit praedicare de Socrate, tamquam si dicat Socrates homo homo est. Nam in Socrate inest hominis natura. Vel rursus si de aliquo homine uelit aliquis hominem praedicare et rursus animal et dicat homo homo [est et] animal. Homo enim idem est quod animal. Ergo qui haec duo iuncta componit, nihil differt quam si dicat homo animal animal est. Homo namque animal est. Eodem modo et si de aliquo homine hominem praedicet aliquis et rursus bipedem atque haec iuncta uelit dicere, incongruam faciet praedicationem. Nihil enim aliud dicit qui dixerit homo homo bipes est, quam si dicat homo bipes bipes est. Etenim homo per se bipes est. Quare neque ea quae in ipsa prolatione in altero insunt cum extra praedicantur recte iunguntur nec ea quae in prolatione quidem non insunt sed tantum in natura /162/ atque substantia. Quod si neque accidentia sint nec alterum in altero et ea singillatim praedicentur, recte iuncta praedicantur. Si quis enim dicat de homine quoniam animal est, uerum dixerit, et rursus quoniam bipes, uerum hoc quoque dixerit. Haec si iungat, faciet homo est animal bipes; hoc recte praedicatur. Nam neque accidentia dicuntur nec alterum alteri inest. Illa autem sola aliquibus insunt substantialiter quaecumque in eorum definitione sumuntur. Ut in definitione hominis sumitur animal et in definitione rursus hominis sumitur bipes: inest ergo et bipes in homine. Quare illa sola singillatim praedicata recte iuncta praedicantur, quae neque accidentia sunt nec alterum in altero inest uel prolatione uel natura. Idque fiet manifestum, si eorum alterius definitio sumatur. Velut si quaeratur an de homine homo et bipes praedicari simul possint, definiendus est homo et, si in hominis definitione bipes incurrerit, dicendum est bipes inesse homini et utrumque ianctum de homine non posse praedicari.

VERUM AUTEM DICERE DE ALIQUO ET SIMPLICITER, UT QUENDAM HOMINEM HOMINEM AUT QUENDAM ALBUM HOMINEM ALBUM.

Dudum quaesiuit utrum omnia quae singillatim uere praediearentur ea iuncta ueraciter dicerentur, /163/ nunc autem considerat atque perpendit utrum omnia, quaecumque simul uere dicuntur, et simpliciter uere praedicentur. Dicimus enim Socratem quendam hominem esse et rursus simpliciter dicimus Socratem hominem esse. Rursus dicimus uerbi gratia Calliam album hominem esse et de eo album simpliciter praedicamus. Dicimus enim Callias albus est.

Quaerit ergo utrum hoc in omnibus praedicamentis esse uideatur, ut quaecumque uerum est iuncta praedicare eadem quoque uerum sit simpliciter dicere. Sed hoc non in omnibus eueniet. Nam si qua huiusmodi sit praedicatio, in qua aliquid oppositum addatur ipsi praedicationi, praeter illud oppositum simpliciter illa praedicatio non potest praedicari. Ut si quis dicat de Socrate iam mortuo, quoniam hoc quod iacet homo mortuus est, uere dicit, simpliciter autem dicere non potest hoc quod iacet homo est, idcirco quoniam additum est praedicato id est homini id quod homini oppositum est id est mortuus. Dictum est enim hoc quod iacet homo mortuus est. Mortuus autem et homo opposita quodammodo sunt. Nam si eorum definitiones sumamus facile hoc perspici potest. Homo namque est animatus, mortuus uero praeter animam. Atque ideo quaedam est oppositio secundum priuationem atque habitum hominis et mortui et utraque simul uere praedicantur, unum ipsorum, quod est homo, simpliciter et praeter mortuum de cadauere non potest praedicari. Atque hoc est quod ait:

SED QUANDO IN ADIECTO QUIDEM ALIQUID /164/ OPPOSITORUM INEST QUAE CONSEQUITUR CONTRADICTIO.

Quae utraque id est et praedicatum et quod additur praedicato ex ipsa oppositione contradictio comitatur (ut quoniam homo et mortuus opposita sunt ea quaedam comitatur atque consequitur per oppositionem contradictio: dicimus enim: qui homo est uiuit, qui mortuus est non uiuit; uiuit autem et non uiuit quaedam contradictio est): ergo in huiusmodi praedicationibus non est uerum unum simpliciter praedicari. Quando autem huiusmodi oppositio ei quod praedicatur non iungitur, potest simpliciter uere praedicari. Sed nec hoc semper magisque illud uerius dicitur, quoniam, cum ista oppositio est, numquam uerum est eorum quae inucta uere praedicantur simpliciter uere aliquid appellari, cum autem ista oppositio non inest, non semper uere simpliciter praedicari eorum aliquid, quae de aliquo uere iuncta dicuntur. Si quis enim sic dicat:

Homerus poeta est

uerum dixerit; quod si dicat:

Homerus est

(simpliciter praeter poetam) falsum est. Atqui esse et poeta non sunt opposita. Ergo non semper, quando oppositio non est in praedicatis, uerum est aliquid simpliciter praedicari, cum autem oppositio inest, semper falsum unum praedicamentorum quae iuncta dicuntur simpliciter et praeter aliud dicere. Nam cum de Homero dicimus quoniam est aliquid id est quoniam Homerus poeta est, uerum est. Numquid etiam dicendum est per se quoniam est, an potius esse non simpliciter sed secundum accidens /165/ de Homero praedicatum est? Non enim quia est sed quia poeta est et quoniam ei et poetae esse accidit, idcirco esse quoque Homerum aliquid id est poetam, non per se esse praedicamus. Concludit igitur hoc modo: in quibuscumque praedicationibus iunctis neque contrarietas aliqua aut ulla oppositio est, si eorum definitiones pro uocabulis sumantur (in quibusdam enim nominibus dictis non adparet oppositio: quod si definiatur, mox sese illa oppositio patefacit, ut in eo quod est homo et mortuns nomina quidem ipsa opposita non sunt sed definita inueniuntur opposita): in huiusmodi igitur compositionibus uel quotiens non secundum accidens praedicatur aliquid, ut esse de Homero secundum poetam scilicet quod Homero accidens sed per se et secundum ipsum subiectum, manifestum est quoniam quidquid coniuncte uere dici potest idem uere dicitur et simpliciter praedicatum. Ut si quis dicat de aliquo homine quoniam hic homo albus est, uerum fortasse dixerit, et rursus hic albus est hoc quoque uerum est dicere idcirco quoniam de eo non ideo album praedicauit, quia dixit eum esse hominem, sicut de Homero idcirco esse praedicatur, quia poeta esse dicitur sed quod per se albus est. Sed hoc non secundum accidens praedicatur sed per se. Quare recte dictum est quoniam, in quibus inuctis praedicationibus neque oppositio quaedam inest nec ipsa per accidens /166/ praedicatio est, illa simpliciter etiam et posse praedicari.

QUOD AUTEM NON EST, QUONDAM OPINABILE EST, NON VERUM DICERE ESSE ALIQUID. OPINATIO ENIM EIUS NON EST, QUONDAM EST SED QUONDAM NON EST.

Quidam uolentes id quod non est aliquo modo esse monstrare tali utebantur syllogismo: quod opinabile est, est; quod autem non est, opinabile est; concludebant quod non est igitur est docentes ea quae essent scibilia potius, non opinabilia esse, quod autem non est opinioni tantum subiacere, nulla etiam scientia claudi. Quod Aristoteles hoc modo discutit: ait enim: non idcirco est opinabile, quondam est sed idcirco est opinabile, quondam non est; sed hoc quod non est, est quidem quiddam sed est non per se sed opinabile. Et quemadmodum Homerus est quidem quiddam id est poeta, non tamen est per se, ita id quod non est, est quidem aliquid id est opinabile uel ignorabile, non tamen est per se aliquid in natura.

[12]

[recensere]

HIS VERO DETERMINATIS PERSPICIENDUM QUEMADMODUM SE HABENT NEGATIONES ET AFFIRMATIONES AD SE INUICEM

Propositionum aliae sunt quae simpliciter proferuntur, aliae quibus aliquis modus in enuntiatione miscetur. Si quis enim dicat:

Socrates disputat /167/

simplicem propositionem fecit; si uero aliquis dicat:

Socrates bene disputat

modum propositioni quam enuntiabat adiunxit; quomodo enim disputaret apposuit, cum dixit bene.

Nunc ergo hoc speculatur quemadmodum se habeant affirmationes et negationes earum propositionum, quae cum modo aliquo proferuntur: ut si quis dicat possibile est hoc fieri et rursus non possibile est hoc fieri, quemadmodum sese in his affirmationis habeas negationisque natura. Similiter autem et in eo quod est impossibile esse et in eo quod est necesse esse et in eo quod dicitur contingere esse et non contingere esse: quae horum sint affirmationes quaeue negationes aut quam affirmationem cui negationi recte aliquis opponat: de his omnibus perspiciendum, inquit, est, quondam ea quae de coniunctis praedicationibus et simplicibus dicenda fuerant terminate sunt. Nam de earum propositionum quae cum modo proferuntur oppositionibus multa causatio est. Quae autem sint dubitationes uel quemadmodum in his oppositiones inueniendae sunt, continua disputatione persequitur.

NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR ILLAE SIBI INUICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE DISPONUNTUR.

Omnis propositio uerborum et nominum complexione formatur. Ergo propositionum, quae complectuntur /168/ et quarum natura in complexione est, illae solae sunt, inquit, contradictiones, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE PONUNTUR: ut in ea propositione quae dicit:

Est homo

non est illa negatio huius affirmationis quae proponit:

Est non homo

sed illa potius quae enuntiat

Non est homo

ut sit affirmatio et negatio:

Est homo
Non est homo

Illa uero quae dicit:

Est non homo

non est negatio eius quae enuntiat:

Est homo

Rursus cum dicimus est albus homo, non est negatio illa huius affirmationis quae dicit:

Est non albus homo

sed illa potius quae dicit:

Non est albus homo

Hoc autem probatur sic: necesse est enim in contradictionibus unam ueram esse semper, alteram falsam. Ergo si eius affirmationis quae dicit:

Est albus homo

negatio esset:

Est non albus homo

unam ueram, unam falsam esse constaret. Nunc autem si quis de ligno dicat "Est albus homo", falsum dixerit; si quis uero de ligno eodem neget dicens "Est non albus homo", hoc quoque falsum est. Haec enim propositio quae dicit:

Est non albus homo

haec sentit hominem quidem esse non tamen album, quod de ligno falsum est praedicare. Ergo et ea quae dicit:

Est albus homo

et illa quae proponit:

Est non albus homo

utraeque aliquando falsae sunt, ut in ligno. Quare non sunt sibimet oppositae. Igitur nec ea quae dicit:

Est non albus homo

negatio est eius quae dicit:

Est albus homo

Quare illa huius negatio ponenda est quae dicit:

Non est albus homo

In his namque una /169/ semper uera est, altera semper falsa. Quod si ita est, secundum esse semper et non esse natura contradictionis efficitur. Nam cum dico:

Est homo

secundum id quod est esse fit negatio non est homo. Et cum rursus dico:

Est albus homo

secundum id quod est esse rursus negatio fit:

Non est albus homo

Et sensus quidem totus huiusmodi est, ipsi autem in oratione sermones propter similitudinem uidentur quandam obscuri, erit autem planius pronuntiantibus et subaudientibus sic: NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR, id est propositionum quarum natura in complexione est, ILLAE SIBI INUICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE DISPONUNTUR, ut hae quas supra digessimus quarumque ipse exempla proponit: UT EIUS QUAE EST ESSE HOMINEM NEGATIO EST NON ESSE HOMINEM, haec enim ipsius affirmationis secundum esse et non esse negatio est, NON, et hic subaudiendum est illa negatio est per quam dicitur, ESSE NON HOMINEM, ut sit sensus: affirmationis quae est esse hominem negatio est non esse hominem, non illa quae dicit esse non hominem. Et hoc quidem de simplicibus.

Rursus de his in quibus est tertium praedicatur EIUS QUAE EST ESSE ALBUM HOMINEM, NON, huic subaudiendum est illa est negatio quae dicit, ESSE NON ALBUM HOMINEM SED, hic quoque subaudiendum est illa quae dicit, NON ESSE ALBUM HOMINEM, ut sit hic sensus: eius affirmationis quae est esse album hominem non est illa negatio quae dicit esse non album hominem sed illa /170/ potius quae proponit non esse album hominem. Et hoc adprobat inductione. SI ENIM, inquit, DE OMNIBUS AUT DICTIO EST id est affirmatio AUT NEGATIO uera, cum lignum falsum sit dicere esse album hominem, uerum debet esse de eo dicere esse non album hominem, si haec negatio est superioris affirmationis. Sed utraeque falsae sunt. Haec igitur non est illius affirmationis negatio. Ergo semper secundum esse et non esse contradictiones sibimet opponuntur.

QUOD SI HOC MODO, ET QUANTISCUMQUE ES SE NON ADDITUR, IDEM FACIET QUOD PRO ESSE DICITUR.

Sunt quaedam propositiones in quibus esse non additur sed id quod in his enuntiatur idem ualet tamquam si esse poneretur, ut in eo quod est:

Homo ambulat

quod dico ambulat tale est tamquam si dicam:

Homo ambulans est

Ergo in his quoque quae non habent est uerbum iunctum, si negationem ad uerbum illud iunxero, quod pro esse positum est, talis mihi redit negatio, qualis esset si negatio ad esse poneretur. Ut in eo quod est:

Ambulat homo

ambulat pro esse positum est. Huius ergo affirmationis:

Ambulat homo

non est negatio ea quae dicit:

Ambulat non homo

sed illa potius quae dicit:

Non ambulat homo

In hac enim ad id quod est ambulat negatio iuncta est, quod ambulat homini pro eo quod est esse coniunctum est. Tale est enim dicere: /171/

Homo ambulat

tamquam si quis dicat:

Est ambulans homo

QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS, ET EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NEGATIO EST POSSIBILE NON ESSE SED NON, NON POSSIBILE ESSE.

Si in omnibus, inquit, secundum esse contradictio fit, in his quoque quae possibilia dicuntur secundum esse et non es se contradictio facienda est. In eo enim quod dicimus posse esse illa erit negatio quaa dicit posse non esse, non illa quae est non posse esse. Nam si ei quae est possibile est esse illa opponatur quae est non possibile est esse, non secundum esse et non esse oppositio facta est. Quocirca quoniam supra docuit secundum esse et non esse fieri contradictionem, dicendum est eius quae est possibile est esse illam esse oppositionem quae dicit possibile est non esse.

Sed aliud rursus occurrit, quod nos ab hac opinione dimoueat. In omnibus enim aut affirmatio uera est aut negatio. In his autem utraeque sunt uerae. Nam quod possibile est esse possibile est non esse, ut quia possibile est hominem ambulare, possibile est non ambulare, et quod possibile est uideri possibile est non uideri. Rursus quod possibile est secari et diuidi et non secari et non diuidi possibile est. Quare utraeque in eodem uerae sunt possibile est esse et possibile est non esse. Nam quod dicimus possibile est non esse ita intellegendum /172/ est ut si diceremus possibile est hodie pluuiam non esse, cum sit possibile ut sit. Cur autem hoc ita eueniat, ipse demonstrat dicens:

RATIO AUTEM, QUONDAM OMNE QUOD SIC POSSIBILE EST NON SEMPER ACTU EST.

Hoc huiusmodi est: quaecumque ita sunt possibilia ut sint actu et opere, illa nulla ratione possum non esse, ut caelo semper actu est moueri. Semper enim mouetur et dicimus possibile esse caelum moueri, idcirco quondam caeli motus actu est, hoc est id agitur, mouetur enim. In hac ergo possibilitate talis propositio non potest conuenire, ut dicamus possibile esse caelum non moueri; hoc enim impossibile est. Ergo in his quaecumque actu sunt hae duae propositiones possibile est esse et possibile est non esse nulla ratione conueniunt. In his autem quae non sunt semper actu et sunt possibilia esse, conuenire possum propositiones id est posse esse et posse non esse. Non est enim semper actu pluuia et possibile est esse aliquando, quare possibile est eam non esse aliquando. Haec igitur ratio est, cur utraeque inueniuntur uerae, quod in his possibilitatibus, quae non semper sunt actu, et esse aliquid et non esse contingit. Quare si eius quae est possibile est esse negatio est ea quae dicit possibile est non esse, in eodem simul et affirmatio et negatio erunt uerae, et /173/ cui rei inest affirmatio, ut sit esse possibile, eidem rursus inerit negatio, ut sit possibile non esse. Quare et quod ambulabile est, id est quod ambulare potest, potest non ambulare, et quod uisibile est, id est quod uideri potest, potest etiam non uideri. Sed impossibile est ut de eodem oppositae et contra iacentes dictiones simul uerae sins. In omnibus enim aut affirmatio uera est aut negatio.

Si ergo factis negationibus secundum esse et non esse in his quae secundum aliquem modum dicuntur et affirmatio et negatio utraeque sunt uerae, quod fieri non potest, illud magis dicendum est, non faciendas secundum esse et non esse negationes sed potius secundum modum. Quod si illud est impossibilius, ut affirmatio et negatio simul uerae sins, illud magis est eligendum ut non secundum es se et non esse fiat contradictio sed potius secundum modum. Quod autem dixit:

SI ERGO ILLUD IMPOSSIBILIUS, HOC ERIT MAGIS ELIGENDUM

non sic dictum est quod utraque impossibilia sint et affirmationem et negationem ueram esse et non secundum esse et non esse fieri contradictionem. Illud enim unum id est contradictionem simul ueram esse impossibile est. Secundum esse autem et non esse affirmationem non fieri et negationem non est impossibile sed ad hoc rettulit IMPOSSIBILIUS est, tamquam si diceret MINUS POSSIBILE. Minus enim possibile est ut oppositae in eodem propositiones uerae sins, quam at non secundum esse et non esse negationes ponantur. Quocirca eligendum est hoc quod est possibilius, ut secundum modum potius quam secundum /174/ esse et non esse negationes fiant. Quod ipse planius exsequitur dicens:

EST IGITUR NEGATIO EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NON POSSIBILE ESSE.

Hae namque simul uerae inueniri non possunt. Nam si quid est possibile esse, ut idem illud non possibile sit fieri non potest. Nec hoc in solis possibilibus speculandum est sed in omnibus quoque eadem ratio est. Nam in eo quod est contingere esse non est illa negatio quae dicit contingere non esse, haec enim consentit ei quae est contingere esse sed illa quae proponit non contingere esse. Has enim duas simul ueras inueniri impossibile est.

ET IN ALIIS QUOQUE SIMILI MODO, UT NECESSARIO ET IMPOSSIBILI. FIUNT ENIM QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE APPOSITIONES, SUBIECTAE VERO RES, HOC QUIDEM ALBUM, ILLUD VERO HOMO

Et in aliis, inquit, omnibus idem faciendum est. Secundum modum enim negatio ponenda est, ut si contingens est ad contingere, si possibilis ad possibile, si impossibilis ad impossibile, si necessarium ad necessarium negatio coniungatur. Quemadmodum enim, inquit, in his quae praeter modum aliquem sunt et aliquid esse proponunt esse quidem et non es se appositiones quaedam id est praedicationes sunt, res /175/ uero subiectae -- ut in eo quod est:

Homo est

et:

Homo non est

homo quod est res subiectum est, appositio autem quaedam est et praedicatio est et non est; uel in eo quod dicitur:

Album est

et:

Album non est

album quidem res subiecta est, appositum autem et praedicatum est et non est -- ita quoque in his quae secundum aliquem modum dicuntur esse quidem subiectum est uelut quaedam res, modus autem de esse praedicatur. Nam cum dicimus:

Hodie pluuiam esse possibile est

esse subiecimus, possibile praedicauimus. Et sicut uim totam in propositionibus praedicatio tenet in simplicibus et praeter modum quotiens aliquid esse praedicamus, ut in eo quod dicimus:

Homo est

totam propositionis uim continet uerbum est: ita quoque in his quae secundum modum dicuntur, quoniam totam propositionem continet modus aut possibilis aut contingentis aut impossibilis aut necessarii, haec praedicari, res uero aliae subiectae esse dicuntur. Hoc est enim quod ait:

EODEM QUOQUE MODO HOC LOCO ESSE QUIDEM SUBIECTUM FIT, POSSE VERO ET CONTINGERE APPOSITIONES DETERMINANTES QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE UERITATEM.

Nam quemadmodum in simplicibus, si ad esse et non esse negationes fiant, una semper uera est, altera semper falsa, ita quoque in his quae secundum modum dicuntur, si ad ipsum modum enuntiatio negationis aptetur uelut ad quasdam appositiones praedicationesque, ueritas in appositionibus et falsitas terminata diuiditur. Atque hoc est quod ait:

SIMILITER /176/ AUTEM HAE ETIAM IN ESSE POSSIBILE ET ESSE NON POSSIBILE.

SIMILITER enim secundum POSSIBILE et NON POSSIBILE facta oppositio ueritatem falsitatemque determinat, sicut in simplicibus et praeter modum positis secundum esse et non esse negatio. Hinc in omnibus secundum modum affirmationibus oppositiones digerit conuenientium negationum. Dicit enim:

EIUS VERO QUAE EST POSSIBILE NON ESSE NEGATIO EST NON POSSIBILE NON ESSE.

Ut demonstret eam quae dicit possibile est non esse non modo non esse negationem eius quae est possibile est esse sed omnino negationem non esse, huius aliam inuenit negationem. Nam eius quae est possibile est non esse, quam affirmationis loco posuit, negatio reperitur illa quae dicit non possibile est non esse secundum modum scilicet addita negatione. Unde fit, inquit, ut ea quae dicit possibile est esse et illa quae proponit possibile est non esse sese inuicem consequantur. Idem namque possibile est esse quod est possibile non esse. Cur autem se consequi possunt, haec causa est, quoniam non sunt oppositae. Nam si essent oppositae, perimerent se potius quam consequerentur et dissentirent magis quam consentirent, ut est in his possibile est esse et non possibile est esse. Hae enim ita a se disiunctae sunt, ut simul esse non possint. Idcirco autem hoc euenit, quoniam sunt oppositae. Semper igitur secundum modum ponenda negatio est, si integra oppositionis natura facienda /177/ est. Quod plenissime exsequitur singulis propositionum modis negationes accommodans atque integras naturaliter efficiens oppositiones. At uero, inquit, ea quae est possibile est non esse cum ea quae dicit non possibile est non esse simul esse non poterit. Namque oppositas esse manifestum est, siquidem harum negatio ad modum est posita, qui est possibile esse. Eius autem quae est necessarium est esse non oportet dici illam esse negationem, per quam dicitur necessarium est non esse (huius enim alia negatio inueniri potest, quoniam est affirmatio quaedam; est autem eius negatio ea quae dicit non necessarium est non esse) sed potius ei quae dicit necessarium est esse ea opponenda est quae dicit non necessarium est esse ad illam namque quae dicit necessarium est non esse opponitur (ut dictum est) non necessarium est non esse. Eius quoque quae est impossibile est esse non dicenda est illa esse negatio per quam dicimus impossibile est non esse sed ea potius quae proponit non impossibile est esse. Namque affirmatio quaedam est impossibile est non esse. Huius enim inuenitur negatio quae est non impossibile est non esse.

ET UNIVERSALITER VERO, QUEMADMODUM DICTUM EST, ESSE QUIDEM ET NON ESSE OPORTET PONERE QUEMADMODUM SUBIECTA.

Regulam dat uniuersalem dicens: hoc uniuersaliter in omnibus faciendum est, quod supra iam diximus, ut subiectum esse et non esse ponatur, affirmationem /178/ autem et negationem ipsos modos faciamus. Hoc est enim quod ait negationem uero et affirmationem haec facientem. Modos enim ipsos id est possibile et contingens et caeteros pro affirmationibus et ad hos negatiuo aduerbio iuncto pro negationibus disponentes aut ad id quod dicimus est aut ad id quod dicimus non est apponamus, ut, quemadmodum ad unam rem quod est homo est uerbum, non est negatio praedicatum quoddam est in his propositionibus quae praeter modum sunt, ut in ea per quam dicimus homo est, sic in his propositionibus quae cum modo sunt est quidem aut non est subiecta ponamus, modos uero ipsos aut affirmationem, si simpliciter dicantur, aut negationem, si cum negatione ponantur, facientes ad subiectum, quod secundum esse et non esse disposuimus, praedicemus, ut has arbitremur esse oppositas dictiones et negationes, quae secundum modos factae sunt. Eorum autem omnium negationes et affirmationes in contrarium disponantur.


AFFIRMATIO SECUNDUM ESSE NEGATIO SECUNDUM MODOS
possibile est esse non possibile est esse
contingit esse non contingit esse
impossibile est esse non impossibile est esse
necessarium est esse non necessarium est esse /179/
AFFIRMATIO SECUNDUM NON-ESSE NEGATIO SECUNDUM MODOS
possibile est non esse non possibile est non esse
contingit non esse non contingit non esse
impossibile est non esse non impossibile est non esse
necessarium est non esse non necessarium est non esse

Quod autem addidit VERUM NON VERUM ad demonstrationem omnium modorum ualet. Nam si quis dicat:

Verum est

non est ipsius negatio:

Verum non est

sed potius:

Non uerum est

alioquin eius quae est:

Verum non est

illa negatio est quae dicit:

Non uerum non est.

[13]

[recensere]

ET CONSEQUENTIAE VERO SECUNDUM ORDINEM FIUNT ITA PONENTIBUS.

Expeditis omnibus, quae de modorum oppositionibus disputabantur, ad consequentias uenit. Hoc enim dicit, quae propositiones supra dictorum modorum quas propositiones consequuntur quibusque consentiunt. Nos autem ex his quattuor fecimus ordines et consequentias propositionum sub una serie disposuimus. Haec autem prius notans quid ab Aristotele dicatur facilius lector intellegit. /180/

⟨FIGURA⟩

Superius autem descriptas consequential ipse disponit. Nobis autem reddenda est breuiter ratio, cur hae propositiones sese inuicem consequantur. Quod possibile est esse, contingit aliquando ut sit, et hoc est contingit esse; quod autem contingit esse, non est impossibile esse, et quod non est impossibile esse, non idcirco iam esse necesse est. Non est enim impossibile hodie esse pluuiam sed non idcirco esse necesse est. Quod ergo non est impossibile, non necesse est esse. Et hic est unus ordo consequentiae. Rursus secundus ordo propositionum talem habet consequentiam: quod possibile est non esse, potest fieri ut non sit, quare contingit aliquando ut non sit, et quod possibile est non esse, contingit non esse; quod autem contingit non esse, potest fieri ut non sit sed quod potest fieri ut non sit, non est impossibile ut non sit: ergo quod contingit non esse, non est impossibile ut non sit; sed quod non est impossibile non esse, non /181/ idcirco iam illud non esse necesse est. Hodie enim pluuiam non esse non est impossibile, potest enim esse sed non idcirco ex necessitate hodie non pluit. Quare quod non est impossibile non esse, non est ne cessarium non esse. Et secundus quid em ordo sese sic habet. Nunc ad tertium transeamus. Quod non possibile est esse, hoc fieri non potest, quod autem fieri non potest, ut aliquando sit, non contingit: quod ergo non possibile est esse, idem non contingit esse; sed quod non contingit esse, necesse est ut non sit; quod numquam contingit, numquam esse potest, quod numquam esse potest, necesse est non esse: quod igitur non contingit esse, idem necesse est non esse; sed quod necesse est non esse, hoc fieri non potest, quod autem fieri non potest, impossibile est ut fiat: quod igitur necesse est non esse, impossibile est esse. Quartus etiam ordo hoc modo est: quod non possibile est non esse, fieri non potest ut non sit; quod fieri non potest ut non sit, non contingit non esse, ut quoniam non possibile est non esse motum caelo, non contingit caelum non moueri; quare quod non possibile est non esse, idem non contingit non esse; sed quod non contingit non esse, necesse est esse, sicuti de caelo, necesse. Enim est caelum moueri, quondam non contingit caelum non moueri; sed quod necesse est esse, ut non sit fieri non potest: quare quod necesse est esse, impossibile est non esse. Et haec quidem est ordinate ab Aristotele consequentia propositionum, de qua paulo latius disputauit. /182/

ERGO IMPOSSIBILE ET NON IMPOSSIBILE ILLUD QUOD EST CONTINGENS ET POSSIBILE ET NON CONTINGENS ET NON POSSIBILE SEQUITUR QUIDEM CONTRADICTORIE SED CONUERSIM.

Quaedam de superiore consequentium ratione pertractat. In superioribus enim descriptionibus sese sequentium affirmationem possibilem sequebatur impossibilis negatio, rursus negationem possibilis sequebatur impossibilis affirmatio, et de contingenti eodem modo. Affirmationem namque possibilis dicentem possibile esse sequebatur negatio impossibilis dicens non impossibile esse. Rursus cum possibile negaretur per id quod dicebatur non possibile esse hanc affirmatio impossibilis subsequebatur ea scilicet quae dicit impossibile esse. Atque hoc idem de contingenti. Affirmatio namque impossibilis ea quae est impossibile esse sequebatur contingentis negationem eam quae est non contingit esse. Negatio uero impossibilis ea quae dicit non impossibile est esse affirmationem contingentis sequebatur eam quae dicit contingit esse. /183/

Quare hae propositiones se inuicem sequuntur sed conuerse. Namque affirmatio impossibilis contingentis negationem et possibilis subsequitur, negatio uero impossibilis affirmationem possibilis et contingentis, ut subiecta descriptio docet.


AFFIRMATIO NEGATIO
impossibile esse non impossibile esse
NEGATIO AFFIRMATIO
non possibile esse possibile esse


NEGATIO AFFIRMATIO
non contingit esse contingit esse

Idcirco namque ait:

SEQUITUR QUIDEM CONTRADICTORIE SED CONUERSIM

quod omnes in contrarium locatae contradictiones sunt. Contradictio namque est impossibile esse et non impossibile esse et contingere esse et non contingere esse et possibile esse et non possibile esse. Conuerse autem se sequuntur, quondam affirmatio non sequitur affirmationem et negatio negationem sed affirmatio negationes, negatio uero affirmationes, quod ad supra scriptam descriptionem reuertentibus planius liquet. Sensus ergo hic est, ordo autem seriesque sermonum sese sic habet: ERGO, inquit, contradictio quae est IMPOSSIBILE ET NON IMPOSSIBILE ILLUD QUOD EST CONTINGENS ET POSSIBILE, quae duae affirmationes sunt ac se sequuntur, /184/ ET NON CONTINGENS ET NON POSSIBILE, quae duae sunt negationes, SEQUITUR QUIDEM CONTRADICTORIE, ut contradictiones sint in contrarium ductae, SED CONUERSIM, ut affirmatio negationem, negatio sequatur affirmationem. Huius talis ratio redditur: ILLUD ENIM QUOD EST POSSIBILE ESSE, scilicet quod affirmatio est, NEGATIO IMPOSSIBILIS sequitur. Est autem negatio impossibilis non impossibile esse: quod ergo est possibile esse sequitur non impossibile esse. NEGATIONEM VERO possibilis affirmatio impossibilis sequitur. ILLUD namque QUOD EST NON POSSIBILE ESSE sequitur affirmatio quae est IMPOSSIBILE ESSE. Etenim affirmatio EST IMPOSSIBILE ESSE, NON IMPOSSIBILE esse NEGATIO. Et in contingentibus eodem modo. Atque hoc quidem de possibilium et impossibilium consequentia dictum est. Nunc de necessarii et possibilis consequentia tractat.

NECESSARIUM VERO QUEMADMODUM, CONSIDERANDUM EST. MANIFESTUM QUONIAM NON EODEM MODO SED CONTRARIAE SEQUUNTUR, CONTRADICTORIAE AUTEM EXTRA.

Quod dicit huiusmodi est: in his propositionibus quae erant impossibilis et non impossibilis conueniebat non possibile ei quod est impossibile et possibile consentiebat /185/ ei quod est non impossibile, contradictio scilicet impossibilis contradictionem possibilis sequebatur ordine conuerso. In his autem, quae necessarium praedicant uel affirmatiue uel negatiue et quae sequuntur possibilem propositionem, eius quae possibili consentit contradictio non sequitur contradictionem possibilis sed potius contraria. Necessarias uero nunc propositiones dico, quae tametsi non significent necessitatem, tamen siue affirmatiue siue negatiue necessarium praedicant. Sensus ergo hic est: si qua ex his quae necessarium praedicant consentit possibili propositioni, eius quae necessarium praedicat contradictio non sequitur possibilis contradictionem sed eius quae necessarium praedicat contradictionis contraria, ea consentit possibilis propositionis contradictioni. Prius autem disponamus quae sunt contradictoriae, quaeue contrariae. Eius enim quae dicit necesse est esse contradictio est non necesse est esse, contraria uero necesse est non esse; rursus eius quae est necesse est non esse contradictio est non necesse est non esse, contraria uero necesse est esse. Quare describantur et circa unam eandemque contraria et contradictoria disponantur, ut quod a nobis dicendum est, clarius possit liquere.


NEGATIO CONTRADIC. AFFIRMATIO CONTRARIA AFFIRMATIO
Non necesse est esse Necesse est esse Necesse est non esse
Non necesse est non esse Necesse est non esse Necesse est esse

His igitur commode breuiterque descriptis qui in eorum consequentia ad possibiles propositiones modus possit euenire monstrandum est. Illam namque quae est possibile est esse sequitur ea quae est non necesse est esse; nam quod possibile est esse, non necesse est esse. Quod enim possibile est esse, possibile est et non esse; sed quod possibile est non esse, non necesse est esse. Quare id quod est possibile esse recte sequitur non necesse est esse. Sed negationem eius quae dicit possibile est esse id est non possibile est esse non sequitur affirmatio eius quae dicit non necesse est esse, quae est scilicet necesse est esse; haec est enim contradictio necessariae affirmationis; neque enim dici potest consentire propositiones quae dicunt non possibile est esse et necesse est esse sed huius contraria sequitur. Namque eam quae est non possibile est esse illa quae dicit necesse est non esse comitatur. Sed necesse est non esse non est contradictoria eius quae est non necesse est esse; possunt enim utraeque in eodem simul uerae inueniri. Nam quoniam necesse est non esse ignem frigidum, non necesse est esse frigidum ignem. Quocirca hae contradictoriae /187/ non sunt sed est contraria ea quae dicit necesse est non esse eius quae dicit necesse est esse; quae necesse est esse contradictio est eius quae ponitur non necesse est esse. Quare contradictionem eius quae dicit possibile est esse eam scilicet quae proponit non possibile est esse non sequitur contradictio eius quae est non necesse est esse sed ea quae est necesse est non esse, quae contraria scilicet est ei quae est necesse esse, quae haec ipsa contradictio est eius quae proponit non necesse esse. Hoc autem descriptione melius patebit.


AFFIRMATIO contradictoriae NEGATIO
possibile esse non possibile esse
NEGATIO AFFIRMATIO AFFIRMATIO
contradic. contraria
non necesse esse necesse esse necesse esse non esse

Ergo cum sit contradictio possibile qsse et non possibile esse, sequatur autem possibile esse non necesse esse, contradictio tamen eius quae est necesse esse non sequitur contradictionem eius quae est possibile esse sed contraria contradictoriae eius quae est non necesse esse. Nam si contradictio est non necesse esse eius quae est necesse esse, contraria uero eiusdem necesse esse ea quae dicit necesse esse non esse, sequitur autem necesse esse non esse eam quae est non possibile esse, quae est contradictio eius quae est possibile esse, quam sequitur non necesse esse: recte /188/ dicitur contradictiones quidem extra esse, contrarias uero contradictoriis consentire. Nam possibile esse et non possibile esse, quae sunt contradictoriae, sequuntur non necesse esse et necesse non esse, quae non sunt contradictoriae, quod in eodem utraeque uerae inueniri possunt. Quod si contradictio sequeretur, sicut ea quae est non necesse esse sequitur eam quae est possibile esse, sic eam quae est non possibile esse sequeretur necesse esse. Sed hoc inconueniens est. Quare quoniam haec illam non sequitur, contraria ipsius sequitur. Contraria namque est ei quae proponit necesse est esse illa quae dicit necesse est non esse. Eodem quoque modo et in eo quod est possibile non esse, cuius est contradictio non possibile non esse, quod Aristoteles reticuit. Sequitur namque eam quae est possibile est non esse illa quae dicit non necesse est non esse sed negationem eam quae est non possibile est non esse eius affirmationis quae est possibile est non esse non sequitur affirmatio eius quae est non necesse est non esse negationis ea quae est necesse est non esse (negatio enim eius quae dicit necesse est non esse illa est quae dicit non necesse est non esse) sed huius contraria id est affirmationis quae est necesse est non esse illa scilicet quae est necesse est esse sequitur negationem illam quae est non possibile est non esse. Huius quoque sit talis descriptio:


AFFIRMATIO contradictio NEGATIO
possibile est non esse non possibile est non esse


NEGATIO AFFIRMATIO AFFIRMATIO
contradictio contrarium
non necesse est non esse necesse est non esse necesse est esse

Dissimili ergo modo euenit quam dudum contingebat in his quae erant possibilia et quae impossibilia. Illic enim contradictio contradictionem sequebatur sed conuersim, ut negationem affirmatio, affirmationem negatio sequeretur. Hic non idem modus est. Nam cum superiores contradictoriae sint et inferior negatio affirmationem sequatur, negationem non sequitur contradictoria affirmatio sed affirmationis illius contraria. Quod si quis leget attentius, integre descriptum esse ratione perspiciet. Cur autem hoc eueniat causam prodit.

CAUSA AUTEM CUR NON CONSEQUATUR SIMILITER CAETERIS, QUONIAM CONTRARIE IMPOSSIBILE NECESSARIO REDDITUR IDEM UALENS.

Ratio est cur non simili modo consequentia secundum contradictionem propositionis eueniat sicut in his quae sunt possibilia et impossibilia huiusmodi: omne necessarium contrario modo impossibile est. Nam quod est impossibile esse, hoc est necessarium non esse. Non enim est necessarium esse quod est impossibile esse; nullus enim dixerit necesse est esse quod impossibile est esse. Non ergo necesse est esse sed /190/ potius necesse est non esse quod impossibile est esse. Ergo conuerse idem potest impossibile, quod necessarium. Quod enim impossibile iunctum cum esse efficit, hoc efficit necessarium iunctum ad id quod est non esse: igitur quod impossibile est esse, hoc necesse est non esse. Rursus quod impossibile est non esse, hoc necesse est esse, ut igni impossibile est non inesse calorem, necesse est igitur inesse. Quare hic quoque idem conuertitur, ut quod impossibile secundum non esse efficit idem ualeat necessarium secundum esse positum. Quare contrario modo necessarium et impossibile idem potest. Quod si contrario modo impossibile et necessarium idem ualet, manifestum est cur non similiter consequatur necessarium possibilem et non, possibilem propositiones, sicut easdem ipsas id est possibilem et non possibilem propositiones impossibile et non impossibile sequebatur. Nam si conuerso ordine necessarium atque impossibile idem ualet, secundum contrarietatem, non similis consequentia est necessarii et possibilis ei quae fuit possibilis et impossibilis. Nam quoniam non impossibile esse sequitur possibile esse, et hoc rursus id est idem possibile esse non necesse esse comitatur. Rursus id quod est impossibile est esse quondam sequitur non possibile esse, necessarium autem impossibili conuerso ordine idem ualet, sequitur id quod est impossibile est esse necesse est non esse ac per hoc etiam id quod est non possibile esse sequitur id quod est necesse est non esse. Rursus quoniam ei quod est non impossibile non esse consentit id quod est possibile est non esse, et huic conuenit non necesse est non esse; quoniamque id /191/ quod dicitur impossibile est non esse socium est ei quod est non possibile est non esse, ei autem quod est impossibile non esse conuerso modo redditum necessarium idem ualet, sequitur id quod est impossibile est non esse id quod dicimus necesse est esse, ⟨et necesse est esse⟩ sequitur et id quod proponimus non possibile est non esse. Id uero descriptione monstratur.

⟨FIGURA⟩

Causa igitur diuersae consequentiae est in contrarium propositionum impossibilis et necessariae facta conuersio. Sed de his hoc modo speculatus sese quodammodo ip se reprehendit et ad aliam propriam magis consequentiam disputationem dedectit.

AN CERTE IMPOSSIBILE SIC PONI NECESSARII CONTRADICTIONES?

Forte, inquit, errauimus ita consequentias collocantes. Nunc enim disposuimus, ut id quod esset possibile sequeretur illud quod est non necessarium, ut secundum praecessionem possibilis sequentem negationem necessarii poneremus. Nunc autem dicit hoc /192/ permutari oportere et non a possibili inchoandum et huic subiciendam necessarii negationem sed potius primo ponendum esse necessarium, secundo loco possibile. Namque illa propositio quae necessarium continet continere uidetur etiam possibilitatem. Nam quod necessarium est idem possibile est. Quod enim necesse est esse idem esse possibile est. Nam si quis hoc neget et id quod est necessarium dicat non sequi possibilitatem, negatio possibilitatis id quod est necessarium comitabitur. Nam si id quod est necessarium esse falsum est dicere possibile est esse, uerum est dicere quoniam non possibile est esse. In omnibus enim aut dictio est, id est affirmatio, aut negatio, ut si illa uera est, illa sit falsa, si illa non est, illam mox esse necesse sit. Sed non possibile esse sequi diximus id quod est impossibile esse: igitur id quod dicitur necesse esse impossibile est esse. Sed hoc inconueniens est. Non igitur uerum est, quoniam ei quod est necessarium esse id quod est non possibile esse conuenit. Quare sequitur id quod est necessarium possibilitas.

AT VERO ILLUD QUOD EST POSSIBILE ESSE NON IMPOSSIBILE ESSE SEQUITUR, HOC VERO ILLUD QUOD EST NON NECESSARIUM ESSE.

Diximus ei quod est necessarium esse consentire illam propositionem quae dicit possibile esse sed rursus hoc falsum uidetur cogitantibus perspicientibusque, quoniam ei quod est possibile esse consentit et conuenit illa propositio quae dicit non impossibile /193/ esse, hoc uero id est quod dicitur non impossibile esse sequitur id quod proponimus non necesse est esse. Sed possibile esse consentire proposuimus ei quae dicit necesse est esse eamque consequi: sequitur ergo ea quae est non necesse esse illam quae dicit necesse est esse eique consentit, quod est impossibile. quid igitur in his dubitationibus est statuendum? Non potest quidem non consentire possibile esse ei quae est necesse esse. Alioquin propositionem necesse esse id quod est impossibile esse consequetur. Si uero conuenerit ei quae est necessarium esse illa quae est possibile esse, rursus fit ut id quod est necessarium non necessarium sit sed hoc falsum est. Sed hoc quemadmodum sese habeat paulo post explicabitur. Nunc uero priorem sententiam permutantes hoc dicimus, quoniam id quod est possibile esse non potest consequi id quod est ⟨non⟩ necesse esse nec hae sibi propositiones consentiunt possibile esse et ⟨non⟩ necosse esse. Quod Aristoteles hoc modo proponit:

AT VERO NEQUE NECESSARIUM ESSE SEQUITUR POSSIBILE ESSE NEQUE NECESSARIUM NON ESSE. ILLI ENIM UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE, HORUM AUTEM UTRUMLIBET VERUM FUERIT, NON ERUNT ILLA VERA.

Docet id quod est possibile non consentire ei quod est necessarium esse nec rursus ei quae est necessarium est non esse. Nam quod necesse est esse /194/ non potest non esse, quod autem necesse est non esse non potest esse. Quod autem dicimus possibile esse, ita dicimus, tamquam si et non esse possibile sit. Utramque igitur habet naturam id quod dicimus possibile esse, ut et sit esse possibile et sit possibile non esse. Qui uero dicit necesse esse aufert non esse et qui dicit necesse est non esse aufert esse. Ita si hae uerae sunt id est necesse esse aut rursus necesse non esse, utraeque illae falsae sunt quae dicunt et potest esse et potest non esse. Illa enim quae proponit necesse est esse posse non esse subruit, illa iterum quae dicit necesse est non esse posse esse subuertit. Neutra igitur consequitur eam propositionem quae dicit possibile est esse: nec ea quae dicit ex necessitate esse nec illa quae dicit ex necessitate non es se.

Et sensus quidem huiusmodi est, sermonum autem ratio talis est: AT VERO, inquit, NEQUE ID QUOD EST NECESSARIUM ESSE SEQUITUR propositionem illam quae proponit POSSIBILE ESSE NEC rursus illa quae dicit NECESSARIUM est NON ESSE. ILLI ENIM, id est possibili, UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE, id est et posse esse et posse non esse (nam quod potest esse idem potest non esse), HORUM AUTEM, id est uel quae dicit necessarium est esse uel quae dicit necessarium est non esse, UTRUMLIBET VERUM FUERIT, NON ERUNT ILLA VERA, id est posse esse et posse non esse: quod enim possibile est esse idem possibile est non esse. Quod si neque necesse esse nec necesse non esse propropositio /195/ eam quae est possibile esse consequitur, relinquitur ut illa ei consentiat quae dicit non necessarium est non esse. Haec enim sequitur eam quae proponit possibile est esse. Quidquid enim possibile est esse, non necesse est non esse: ut quoniam hominem possibile est ambulare, non est necesse non ambulare. HOC ENIM VERUM EST, inquit, ET DE EO quod est NECESSE EST NON ESSE, id est haec enim propositio quae dicit non necesse est non esse uerum est ut contra eam opponatur contradictorie, quae dicit necesse est non esse. Unde etiam secutus est: HAEC ENIM FIT CONTRADICTIO EIUS QUAE SEQUITUR NON POSSIBILE ESSE. Unde huiusmodi facienda descriptio est:


AFFIRMATIO contradictio NEGATIO
Impossibile est esse Non impossibile est esse


NEGATIO contradictio AFFIRMATIO
Non possibile est esse Possibile est esse


AFFIRMATIO contradictio NEGATIO
Necesse est non esse Non necesse est non esse


Non necesse est non esse contradictio est eius quae proponit necesse est non esse, quae est sequens et consentiens ei qune est non possibile est esse, quae consentit ei quae dicit impossibile est esse, quam rursus sequitur ea quae est ultima, id /196/ est necesse est non esse, cuius contradictio est non necesse est non esse; affirmatio enim est necesse est non esse, negatio non necesse est non esse. Quocirca secundum contradictionem fit haec quoque consequentia. Nam impossibile esse et non impossibile esse contradictio ergo est sed affirmationem id est impossibile esse sequitur negatio non possibile esse, negationem uero id est non impossibile esse sequitur affirmatio possibile est esse. Sed non possibile est esse et possibile est esse contradictio est. Sed negationem possibilis id est non possibile esse consequitur necesse est non esse affirmatio, affirmationem possibilis id est possibile esse sequitur non neeesse est non esse negatio. Quare ita positis nihil euenit impossibile sed omnia consentinut et secundum superiorem possibilis et impossibilis modum affirmationes et negationes conuerso ordine contradictorie sequuntur.

Et sensus quidem totus huiusmodi est, ordo autem uerborum sic: quoniam, inquit, ei quod est possibile esse nec illud quod est necesse esse nec illud quod est necesse non esse consentit, relinquitur ut id quod est non necessarium non esse sequatur possibile esse. HOC ENIM quod dicitur non necessarium non esse VERUM est dicere DE NECESSE esse NON ESSE et subaudimus quoniam est eius contradictio. HAEC ENIM quae dicit Non necesse esse non esse CONTRADICTIO FIT EIUS QUAE SEQUITUR negationem possibilis id est NON POSSIBILE ESSE. Haec est autem ea /197/ quae dicit necesse esse non esse. ILLUD ENIM quod est non possibile esse utrumque horum SEQUITUR, et quod est IMPOSSIBILE ESSE et quod est NECESSE esse NON ESSE. CUIUS affirmationis id est necesse esse non esse NEGATIO est NON NECESSE esse NON ESSE. Sed haec sequitur non impossibile esse et possibile esse. IGITUR ET HAE CONTRADICTIONES SECUNDUM PRAEDICTUM MODUM SE SEQUUNTUR, scilicet contradictorie sed conuersim. Et his sic positis atque ita ordinatis nihil contingit impossibile.

DUBITABIT AUTEM ALIQUIS, SI ILLUD QUOD EST NECESSARIUM ESSE POSSIBILE ESSE SEQUITUR.

Ad superiorem possibilis et necessarii consequentiae reuersus est quaestionem. Dicit enim dubitari posse, si id quod est possibile esse consentiat ei propositioni, quae est necessarium esse. Siue enim consentire dicatur siue non consentire, aliquid impossibile et inconueniens utroque modo contingit. Nam si quis dicat id quod dicitur possibile esse non consentire ei quod est necessarium esse, consentiet negatio possibilis, ea quae est non possibile esse. Sed si ista consentiet, erit idem necessarium esse quod est non possibile esse. Quod si hoc rursus aliquis neget et dicat non esse negationem eius propositionis quae est possibile esse eam quae dicit Non possibile esse sed illam potius quae proponit possibile esse non esse, quamquam falsum sit, tamen ne haec quidem ei /198/ quod est necessarium esse conuenire potest. Sit enim negatio eius quae est possibile esse ea quae dicit possibile esse non esse, si affirmatio possibile esse non sequitur affirmationem quae dicit necesse est esse, sequitur negatio ea quae est possibile est non esse.

Sed quod necesse est esse falsum est dicere quondam possibile est non esse. Quid enim? Quod necesse est esse dici non potest fieri posse ut non Sit sed potius non posse fieri ut non sit. Quod si quis dicat rursus sequi id quod dicitur necesse esse et consentire ei quae dicit possibile esse, sic quoque aliquid inconueniens reperietur. Quod enim possibile est esse, idem possibile est non esse: erit igitur quod necesse est esse possibile non esse et erit contingens quod necessarium est. Possibile enim et contingens in utramque partem facile uertitur et ad id quod est esse et ad non esse, quod autem necesse est interclusum habet euentum ad contrariam dictionem et si necesse est esse, ut non sit fieri non potest, et si necesse est non esse, ut sit impossibile est. Quare qui dicit possibile esse consentire ei quod est necesse esse, quoniam id quod est possibile esse potest etiam non esse et hoc est contingens, dicit id quod esse necesse est posse non es se et ess e contingens, quod est inconueniens. Hanc igitur dubitationem soluens ita sequitur:

MANIFESTUM AUTEM QUONDAM NON OMNE POSSIBILE VEL ESSE VEL AMBULARE ET OPPOSITE VALET. /199/

Multa, inquit, sunt quae unum esse possum id quod sunt, non etiam aliud aliquid quod non sunt. Plura enim sunt quae ab eo quod sunt non mutantur, alia uero sunt quae mutari possum: ut caelum unam rem solam potest id est moueri, huic uero oppositum id est non moueri non potest. Ergo NON OMNE QUOD EST POSSIBILE VEL ESSE VEL AMBULARE, id est non omne de quo quaelibet possibilitas praedicatur, ETIAM OPPOSITE UALET, ut utrumque possit fieri et facere quod facit et huic oppositum id est non facere quod facit sed sunt quaedam in quibus ita potestates praedicentur, ut non sit uerum de his dici quondam et opposita possum, ut est in his quae praeter rationem aliquam possum, ut ignis. Namque ignis praeter rationem aliquam calidus est; non est enim reddere rationem cur ignis sit calidus, natura enim est calidus, et cum possit esse calidus, non tamen potest id quod est oppositum id est non potest non calere, quod est oppositum ei scilicet quod est calere.

ERGO SECUNDUM RATIONEM POTESTATES IPSAE EAEDEM PLURIMORUM ETIAM CONTRARIORUM.

Potestates, inquit, quae sunt secundum rationem, id ast in quibus est aliqua ratio, non unius possibilitates sed plurimorum sunt atque oppositorum, ut possibilitas medicinae est curare; quae, quondam secundum rationem fit ut cures medicus et est rationabilis potestas medico curandi, non solum potest curare sed etiam non curare et potest aliquid plus quam unum et ipsum quod potest oppositum est id est non curare. Oppositum namque est /200/ ei quod est curare id quod dicitur non curare, quae opposita contraria uocauit. Affirmatio namque et negatio contrarietatibus discernuntur.

IRRATIONABILES VERO NON OMNES SED QUEMADMODUM DICTUM EST, IGNEM NON EST POSSIBILE CALEFACERE ET NON.

Omnis, inquit, secundum rationem potestas opposita quoque ualet, irrationabilium uero non omnis huiusmodi potestas est, ut opposita non ualeat. Nam cum ferrum calere sine ratione potestas sit (non enim ex ratione calet, quoniam rationem non habet), potest etiam non calere, igni autem cum irrationabilis potestas sit calefacere, non potest et non calefacere. Quare recte dictum est irrationabiles potestates non omnes non posse contraria sed quasdam, ut ignemr qui cum sit calfactibilis, non calfactibilis non est. Quae autem sint irrationabilia, quae unam tantum habeant potestatem non etiam oppositam, sic demonstrat dicens:

NEC QUAECUMQUE ALIA SEMPER AGUNT.

Ignis enim opposita non potest sed non solum ignis sed illa quoque omnia unum possunt et non multa nec opposita, quaecumque actu semper sunt, ut sol semper actu est lucidus, idcirco non potest non lucere, et nix semper actu frigida est et ideo numquam potest esse non frigida. Ergo QUAECUMQUE SEMPER AGUNT, id est in eo quod sunt semper in actu sunt, manifestum est, quoniam sicut ignis non capit frigus, ita nec illa quoque opposita possunt. Idcirco enim /201/ ignis quoque opposita non potest, quia semper in actu habet propriam potestatem; semper enim est calidus. Sed non omnia irrationabilia (ut dictum est) unam tantum habent potestatem, ut opposita non possint sed sunt quaedam irrationabiles potestates, quae utrumque possint, ut in eo quod est secari pellem uel non secari pellem. Potest namque secari pellis, potest etiam non secari sed haec sunt opposita. Secundum igitur irrationabiles quoque potestates possunt quaedam opposita. Sed idcirco superiora sunt dicta, inquit, quibus monstrauimus quoniam ignis et quaecumque semper sunt actu non possunt opposita, ut docereenus non omnem potestatem oppositorum esse potentiam sed aliquas esse huiusmodi potestates quae actu essent et unam rem solam possent, ab oppositorum uero potestate discederent. Hoc autem non solum in his quae secundum rationem potestates dicuntur sed etiam secundum eam speciem quae irrationabilis dicitur. Sunt enim quaedam eorum quae irrationabilis potestatis esse dicuntur, quae non solum id quod sunt, uerum etiam opposita possint, alia uero unum tantum possunt. Pellis enim potest secari et non secari et idcirco opposita potest, ignis uero cum sit calidus frigidus esse non potest et idcirco nulla illi est oppositorum potestas.

QUAEDAM VERO POTESTATES AEQUIVOCAE SUNT. POSSIBILE ENIM NON SIMPLICITER DICITUR.

/202/ Possibilitatis breuiter diuisio facienda est. Possibile enim duobus dicitur modis. Est enim unum possibile quod cum non sit esse possit, ut homo cum sedet non quidem ambulat sed ambulare potest. Aliud est possibile quod cum sit esse possibile est, ut quoniam ignis calet, potest esse calidus, et quoniam homo sedet, potest sedere. Huius autem possibilis duae sunt species, una cum est quidem potest tamen non esse, ut si quis sedeat, ita quidem potest sedere, ut possit etiam non sedere, alia uero ut cum sit non esse non possit, ut ignis calidus est sed non potest esse non calidus.

Atque hoc est quod ait: QUAEDAM VERO POTESTATES AEQUIVOCAE SUNT, POSSIBILE ENIM NON SIMPLICITER DICITUR SED HOC QUIDEM QUONIAM VERUM EST, UT IN ACTU, id est quod est et fit quod dicitur esse possibile, UT in actu POSSIBILE EST AMBULARE, QUONIAM IAM AMBULAT et est in actu, ET OMNINO POSSIBILE EST ESSE quidquid in actu est, ILLUD VERO QUOD FORSITAN AGET, id est quod non est quidem sed esse poterit, UT POSSIBILE EST AMBULARE, non quoniam nunc quidem ambulat sed quoniam ambulaturus est aliquis. Haec autem sunt quaecumque non secundum actum dicuntur sed secundum potestatem tantum, quae nondum quidem actu sint, esse tamen possint.

ET HAEC QUIDEM IN MOBILIBUS SOLIS EST POTESTAS, ILLA VERO ET IN IMMOBILIBUS.

Mobilia uocat quaecumque sunt naturalia et in generatione et corruptione. Quaecumque enim /203/ generata sunt et corrumpi possunt, ea semper in motu sunt, ipsa enim generatio motus quidam est atque ipsa corruptio. Ergo in huiusmodi rebus, quaecumque generata sunt atque mortalia, in his uera est illa potestas, quae non secundum actum dicitur sed secundum id quod non est quidem sed esse potest. Nusquam enim euenit huiusmodi potestas nisi in his quae nascuntur et mortem oppetunt. Illa uero quae sunt immobilia id est quae sic in sua natura fixa sunt et constituta, ut mutari mouerique non possint, id est diuina, solam illam habent potentiam quae secundum actum dicitur, ut sol immobilis quidem quantum ad substantiam, quamquam sit mobilis secundum locum. Quoniam ergo est immobilis secundum substantiam et ab ea non permutatur neque mouetur, habet in se lumen, quod ita habere potest, ut non habere non possit. Sed in utrisque his uel mobilibus uel immobilibus illud uerum est quod de his dicitur non impossibile est esse. Nam et quae actu quidem non est, esse tamen poterit, ut homo cum non ambulat, ambulandi tamen retinet potestatem, non est eum impossibile ambulare, et solem non est impossibile habere lucem, quam actu retinet sempiterno. In utrisque igitur et mobilibus et immobilibus uerum illud est quod dicitur non impossibile esse. Nam et de eo quod agit et de eo quod agere potest de utrisque idem uere dicitur, quoniam non est impossibile esse. Nam et quod ambulat non est impossibile ambulare et quod est ambulabile id est quod ambulare potest non illi /204/ est impossibile ambulare. Sed quoniam diximus eam quae secundum actum est potestatem duas habere species, unam quidem cum in actu quidem sit et numquam possit non essent igni actu est calere et numquam esse non potest calidus, aliam uero secundum id quod dicimus esse quidem actu, posse tamen non esse, ut aliquis cum sedet potest quidem sedere sed potest etiam non sedere: huiusmodi quidem secundum actum possibile de necessario nullo modo praedicatur, quod enim in actu est et necessarium est esse, est quidem sed ita est ut non esse non possit. Hoc est enim quod ait: SIC IGITUR POSSIBILE, id est quod cum actu sit possit tamen non esse, NON EST VERUM DE NECESSARIO SIMPLICITER DICERE, ALTERUM AUTEM VERUM EST. Nam quod ita est actu, ut non esse non possit, et semper actu est, hoc iuste de necessario praedicatur. Quod enim necesse est esse, est quidem sed non esse non potest.

QUARE QUONIAM PARTEM UNIVERSALE SEQUITUR, ILLUD QUOD EX NECESSITATE EST SEQUITUR POSSE ESSE SED NON OMNINO.

Quoniam semper, inquit, speciem sequitur genus et partem suam sequitur uniuersalitas (si enim homo est, animal est, id est si pars et species est, uniuersalitatem et genus esse necesse est): quod si ita est, sequitur scilicet eam propositionem quae dicit necesse esse illa propositio quae dicit possibile esse eique consentit sed non omnis significatio possibilitatis sequitur necessarium. Illa enim quae ita possunt, ut non sint quidem, esse tamen possint nulla ratione de necessario praedicantur. Necessarium /205/ non modo necesse est sed etiam est. Hoc est enim quod ait SED NON OMNINO. Etenim de necessario quod iam est non potest illud possibile praedicari, quod non est adhuc quidem sed esse poterit.

ET EST QUIDEM FORTASSE PRINCIPIUM QUOD NECESSARIUM EST ET QUOD NON NECESSARIUM OMNIUM VEL ESSE VEL NON ESSE, ET ALIA UT HORUM CONSEQUENTIA CONSIDERARE OPORTET.

Principium, inquit, est fortasse harum propositionum consequentias inueniendi, si quis primo loco necessarium ponat et non necessarium, secundo uero loco possibile esse et caetera naturaliter enim id quod necessarium est prius est. Nam si necessaria sunt ea quae semper actu sunt, quae autem semper actu sunt sempiterna sunt, sempiterna uero rerum omnium principia sunt, recte initium quoque speculandi, quae harum propositionum consequentia sit, ex his sumemus quae sunt necessariae, et praeter has ex necessarii negationibus id est ex non necessario. Constat igitur a necessario et non necessario harum consequentias inueniendi sumenda esse principia. Illae enim, id est possibile esse et contingens esse et caetera, necessarium et non necessarium uelut natura ipsa praecedens subsequnutur. Atque ideo ait: ET ALIA, id est possibile esse et contingens esse, UT HORUM CONSEQUENTIA CONSIDERARE OPORTET. Hoc est ita haec considerari debent, tamquam si quod est necessarium et non necessarium praecedant, consequantur uero possibile et contingens et caetera. /206/

MANIFESTUM EST AUTEM EX HIS QUAE DICTA SUNT, QUONIAM QUOD EX NECESSITATE EST SECUNDUM ACTUM EST.

Patet, inquit, ac liquet omnia quaecumque secundum necessitatem sunt semper esse SECUNDUM ACTUM, quoniam enim ignis ex necessitate calidus est, actu quoque semper est calidus. Quocirca si quae SEMPITERNA sunt omnibus quae non sunt sempiterna PRIORA sunt, etiam ea QUAE semper ACTU SUNT his quae sunt POTESTATE PRIORA SUNT. Horum autem omnium diuisionem facit: sunt enim, inquit, alia quidem praeter potestatem actu tantum, ut sol non potestate mouetur sed actu, et illam mouendi potestatem non habet, quae non est quidem sed esse potest sed actum habet solum, a potestate uero quae praeter actum solet esse relinquitur. PRIMAE etiam SUBSTANTIAE actu quidem sunt, numquam uero potestate. Primas autem substantias dicit diuinas scilicet et sempiternas, non eas quas in praedicamentis primas esse monstrauit id est indiuiduas. Tunc enim de his loquebatur primis, quae nobis primae sunt, nunc de his quae natura sunt primae, quae diuinae sunt scilicet et sempiternae. ALIA VERO, ait, sunt quae actu sunt CUM POTESTATE, id est quae et actum habent et aliquando habuerunt potestatem, ut fabricata iam domus aliquando potuit fabricari et prius habuit potestatem secundum tempus, postea uero actum. Sed natura actus prior est potestate, ars uero ipsa actum cogitatione praecipit formamque domus prius sibi ipsa designat et efficit. Quare natura actus prior est /207/ potestate, potestas actu prior est tempore. ALIA VERO sunt, inquit, quae ACTU quidem NUMQUAM SUNT, semper autem sunt POTESTATE, ut numerus infinitus quidem est, quod eum semper in infinitum possis augere sed actu infinitus non est. Quewcumque enim numerum sumpseris, actu finitus est; quemlibet enim numerum dicas, finita illum numerositas necesse est complectatur, ut decem uel centum. Infinitus uero idcirco est potestate, quod eum possis facere in infinitum concrescere, non tamen ut quilibet actus it numerus infinitus.

[14]

[recensere]

UTRUM AUTEM CONTRARIA EST AFFIRMATIO NEGATIONI ET ORATIO ORATIONI QUAE DICIT QUONIAM OMNIS HOMO IUSTUS EST EI QUAE EST NULLUS HOMO IUSTUS EST AN OMNIS HOMO IUSTUS EST EI QUAE EST OMNIS HOMO INIUSTUS EST?

Propositio quidem quaestionis talis est: quaerit enim, quoniam huic propositioni quae dicit:

Omnis homo iustus est

ea quae proponit:

Nullus homo iustus est

et ea rursus quae dicit:

Omnis homo iniustus est

uidentur oppositae, quae harum magis superiori affirmationi, quae dicit:

Omnis homo iustus est

contraria est? Utrum affirmatio uniuersalis contraria est ei per quam proponimus:

Omnis homo iniustus est

an certe negatio uniuersalis ea quae est:

Nullus homo /208/ iustus est?

Similiter etiam huic propositioni quae est:

Callias iustus est

propositio quae proponit:

Callias iniustus est

an ea quae dicit:

Callias iustus non est

contraria est? De qua re hanc uiam disputationis ingreditur: NAM SI EA, inquit, QUAE SUNT IN UOCE illis quae sunt in anima famulantur hisque in significatione consentiunt, necesse est ut quod in opinionibus animae reperitur hoc idem euenire uideatur in uoce. Quod si illic ei opinioni quae arbitratur omnem hominem iustum esse illa opinio opposita est et illa est maxime contraria, quae putat omnem hominem iniustum esse, et in uocibus quoque affirmatio ea quae est:

Omnis homo iustus est

ei affirmationi magis contraria est quae dicit:

Omnis homo iniustus est

Quod si in opinionibus non haec magis opponitur potius quam illa quae dicit:

Nullus homo iustus est

et in uocibus quoque negatio uniuersalis uideatur esse contraria, non affirmatio quae dicit:

Omnis homo iniustus est

⟨et⟩ erunt contrariae:

Omnis homo iustus est

et:

Nullus homo iustus est

Quod autem dixit: QUOD SI NEQUE ILLIC CONTRARII OPINATIO CONTRARIA EST tale est: iustum enim esse et iniustum esse quamquam sit secundum habitum et priuationem praedicatio, tamen haec nunc, id est iniustum esse, pro contrario sumitur. Ergo si in opinionibus contrarii id est iniusti affirmatio contraria non est, non erit nec in uocibus contraria affirmatio sed potius negatio /209/ quae est nullus homo iustus est. QUARE, inquit, CONSIDERANDUM EST cui opinioni falsae opinio uera contraria est. Nam si qua res bona sit, uerum est de ea dicere, quoniam bonum est, contra quam propositionem falsum est dicere, quia malum est, falsum etiam quia non bonum est. Sed uidendum quae harum sit magis contraria uerae affirmationi, quae dicit bonum esse quod bonum est: utrum illa contraria est quae id quod bonum est dicit esse malum an ea quae id quod bonum est dicit esse non bonum? Atque hoc est quod ait:

DICO AUTEM HOC MODO. EST QUAEDAM OPINATIO VERA BONI QUONIAM BONUM EST, ALIA VERO QUONIAM NON BONUM FALSA, ALIA VERO QUONIAM MALUM. QUAENAM ERGO HARUM CONTRARIA EST VERAE?

Id est utrum ea quae negat id quod est an ea quae ponit id quod non est? Quae magis harum ei quae dicit esse id quod est uideatur esse contraria, requirendum est. Sed quod his adiecit:

ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA?

Tale est: contrariorum alia sunt habentia medium, alia uero sunt non habentia. Et illorum quae habent, si quis unum contrarium neget, non necesse est per illam negationem illud aliud contrarium intellegere. Nam quoniam inter album et nigrum est aliquid, si quis dicat:

Non est album

non idcirco nigrum esse monstrauit. Potest enim esse et rubrum et quidquid /210/ aliud in talium contrariorum medietate locatum est. In illis uero contrariis quae medio carent nihil differt negare rem propositam an affirmare contrariam. Nihil enim differt dicere diem non esse quam dicere noctem esse. Hoc est enim diem non esse quod esse noctem. Nihil enim est inter noctem atque diem. Ergo in his affirmatio contrarii idem ualet quod rei propositae negatio. Ergo nunc hoc dicit: etiamsi in aliquibus, inquit, tales propositiones inueniuntur, ut negatio rei propositae et affirmatio contrarii idem ualeat et sint unae significatione, quaerendum est secundum quam enuntiationem propositio magis est contraria, secundum eam quae dicit non esse diem an secundum eam quae proponit esse noctem. Inuestigandum igitur est quae harum, quamquam unum utraque significet, magis est contraria ei quae dicit esse diem. Hoc est enim quod ait: ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA? Id est et si unum significabunt aliquando rei negatio et contrarii affirmatio, secundum quam harum magis est contraria propositio superiori propositae enuntiationi?

NAM ARBITRARI CONTRARIAS OPINIONES DEFINIRI IN EO, QUOD CONTRARIORUM SUNT, FALSUM EST.

Contrariorum prius naturam recte determinet, qui de contrariis propositionibus tractat. Quidam enim putant contrarias esse opiniones, quae contrariarum essent rerum, quod Aristoteles negat. Dicit enim falsam esse definitionem, quae determinat eas esse /211/ contrarias opiniones, quae sunt contrariarum rerum. Nam cum sit contrarium bonum malo, possumus habere opinionem de bono quoniam bonum est, et haec uera est, possumus rursus id quod malum est putare malum, et haec rursus uera est. Et opiniones quidem boni quoniam bonum est et mali quoniam malum contrariarum rerum sunt, tamen utraeque sunt uerae sed contrariae utraeque uerae esse non possunt. Falso igitur definitum est eas esse contrarias opiniones, quae contrariarum sunt rerum. Quod autem ait: boni ENIM QUONIAM BONUM EST ET MALI QUONIAM MALUM EST EADEM FORTASSE opinio est ET VERA est, aut id quod dixit EADEM ad id rettulit quod post secutus est VERA, namque uerae in eo quod uerae sunt eaedem sunt, aut certe quod eiusdem esset opinionis, quod bonum esset, bonum putare, quod malum esset, malum. Siue autem eaedem sint siue plures, contrariae esse non poterunt, idcirco quoniam simul uerae sunt.

SUNT AUTEM ISTA CONTRARIA. SED NON EO QUOD CONTRARIORUM SINT CONTRARIAE SUNT SED MAGIS EO QUOD CONTRARIE.

Sunt autem, inquit, ista scilicet quae sunt in opinionibus contraria non tunc contraria quando contrariorum sunt sed potius quando de uno eodemque diuerso modo et contrarie suspicantur. Hoc est enim quod ait: SUNT AUTEM ISTA CONTRARIA, ea scilicet quae in animae opinionitus posita sunt, quorum propositiones /212/ sunt contrariae, non eo quod sunt contrariorum sed potius eo quod de uno eodemque subiecto contrarie suspicentur: ut si quis de bono suspicetur quoniam bonum est et rursus alius de eodem bono quoniam malum est, hae sunt contrariae, quae uerae simul esse non possunt, et de eodem id est bono nunc bene, nunc uero male id est contrarie suspicantur.

SI ERGO EST BONI QUONIAM EST BONUM OPINATIO, EST AUTEM QUONIAM NON BONUM EST VERO QUONIAM ALIQUID ALIUD QUOD NON EST NEQUE POTEST ESSE, ALIARUM QUIDEM NULLA PONENDA EST, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINANTUR NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST.

Huius argumenti principium est, quo pro confesso utitur et probato, quod unius rei plura atque infinita non possint esse contraria: quare unius rei unum erit contrarium. Est ergo opinio boni quoniam bonum est, et haec uera est; est rursus boni quoniam bonum non est, et haec falsa est. Potest esse etiam quae putet esse bonum id quod non est, ut si quis dicat id quod est bonum quoniam malum est uel quoniam quantitas est uel quoniam ad aliquid quod non est. Sed haec quae de bono dici possunt, quae ipsum bonum non est, infinita sunt. Rursus possumus de /213/ bono arbitrari multa non esse, quae est. Bonum enim quod honestum est possumus dicere quoniam honestum non est, possumus dicere quoniam utile non est, possumus quoque dicere quoniam expetendum non est et alia plura. Infinita ergo sunt et ea quae possumus arbitrari de bono, quoniam est id quod bonum ipsum non est, et ea quae opinamur non esse bonum quae est, ea quoque sunt infinita. Quare nec ea quae putat opinio bonum esse quod non est nec ea quae putat non esse quod est ei opinioni ponenda est esse contraria, quae putat bonum esse quod bonum est. Hoc est enim quod ait: ALIARUM QUIDEM NULLA PONENDA EST, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINATUR, ut si dicamus de bono quoniam malum est uel inutile uel turpe, NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST, ut si de eodem bono dicamus bonum expetendum non est, bonum honestum non est.

INFINITAE ENIM UTRAEQUE SUNT, ET QUAECUMQUE ESSE OPINANTUR QUOD NON EST ET QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST.

Hae igitur reiciendae sunt et ad nullam contrarii oppositionem sumendae, quoniam infinitae sunt, cum semper contrariorum oppositio sit finita. Quae autem contrariae ponendae sint opiniones, sequitur dicens:

SED IN QUIBUS EST FALLACIA. HAE AUTEM EX HIS EX QUIBUS SUNT GENERATIONES. EX OPPOSITIS VERO GENERATIONES, QUARE ETIAM FALLACIA. /214/

Opinioni, inquit, de bono quoniam bonum est, contraria illa sola ponenda est, in qua primum fallacia reperitur. In qua autem primum fallacia reperiatur, ostendit per id quod dixit: EX QUIBUS SUNT GENERATIONES fallacia facillime reperitur. Generatio enim semper ex oppositis est. Quotiens enim aliquid fit album, non fit ex dulci nec ex duro nec ex liquido sed ex non albo. Et quod dulciscit, non fit ex calido neque frigido nec nigro nec ex ulla alia qualitate nisi ex sibi opposito id est ex non dulci. Eodem quoque modo in aliis sese habet. Omnis generatio ex eo fit quod non fuit, ut dulce ex non dulci, album ex non albo, calidum ex non calido. Quare si generationes quidem ex oppositis sunt, in his autem est fallacia in quibus sunt generationes, erit in oppositis prima fallacia. Prima namque fallacia est non putare aliquid esse quod est, secunda putare quod non est: ut in eo quod est bonum prima fallacia est putare illud non esse bonum, secunda malum esse arbitrari quod bonum est. Quocirca illic maxime ponenda est contrarietas ubi est prima fallacia, in his autem est prima fallacia ex quibus generationes oriuntur (generationes uero dico esse quae fiunt ex his quae id quod fiunt non fuerunt), generationes autem ex oppositis: in oppositis est igitur prima fallacia. Sed in quibus est prima fallacia, maxime contraria illa ponenda sunt: opposita igitur maxime contraria sunt. Sed bonum esse et bonum non esse opposita sunt: bonum igitur /215/ non esse ei quod est bonum esse contrarium est, non illud quod est malum esse. Quod maiore argumentatione confirmat.

SI ERGO QUOD BONUM EST ET BONUM ET NON MALUM EST, ET HOC QUIDEM SECUNDUM SE, ILLUD VERO SECUNDUM ACCIDENS (ACCIDIT ENIM EI MALO NON ESSE), MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA QUAE SECUNDUM SE EST, ETIAM FALSA, SIQUIDEM ET VERA.

Persubtilis argumentatio tali ratione formata est: bonum, inquit, et bonum est et non malum, quorum unum secundum se et proxime et naturaliter est, hoc scilicet quod bonum est, alterum uero est accidenter, id est quod malum non est. Accidit enim ei quod bonum est, ut malum non sit. Ergo quod bonum est naturalius habet bonum esse quam non esse malum. Illud enim secundum se inest, illud (ut dictum est) secundum accidens. Quod si hoc est, uerior est ea propositio quae affirmat quod secundum se est quam illa quae affirmat quod accidens est. Est autem secundum se bonum esse quod bonum est, secundum accidens uero malum non esse quod bonum est: uerius igitur et propinquius est dicere de bono quoniam bonum est, quam dicere de bono quoniam malum non est. Quod si hoc est, etiam ea opinio quae secundum se falsa est mendacior iuste uidebitur ab ea quae secundum accidens mentitur. Nam si illa uera est propinquius quae secundum se est, illa erit falsa propinquius quae secundum se est. Hoc est enim quod /216/ ait: MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA QUAE SECUNDUM SE EST, ETIAM FALSA, SIQUIDEM ET VERA: si illa magis uera est quae secundum se est, recte illa magis falsa dicitur, quae secundum se falsa est, id est quae id negat quod secundum se uerum est.

ERGO EA QUAE EST QUONIAM NON EST BONUM QUOD BONUM EST EIUS QUOD SECUNDUM SE EST FALSA EST.

Ad quid tendat tota superior argumentatio continua disputatione subuectit. Superius enim dictum est opinionem eam quae putat bonum esse quod bonum est secundum se esse: quare illa opinio quae dicit non esse bonum quod bonum est falsa est et de ea re falsa est, quae secundum se uera est. Secundum se enim uera est opinio quae putat bonum esse quod bonum est, quae uero arbitratur non esse bonum quod bonum est eius quae secundum se est ueritatem opinionis intercipit. Nam bonum esse quod bonum est quisquis opinatur secundum ipsius boni naturam habet opinionem atque ideo secundum se opiniones huiusmodi nominantur: quare erit haec quoque secundum se falsa, quoniam secundum se ueritatis uidetur auierre propositionem. Idem autem bonum secundum accidens est non malum et hoc de bono uerum est dicere, quoniam non est malum sed accidenter, bono enim accidit non esse malum. Illa uero quae putat malum esse quod bonum est aufert non malum ab /217/ eo quod bonum est et interimit rem secundum accidens ueram. Vera namque est opinio quae dicit non esse malum quod bonum est sed secundum accidens: quare secundum accidens falsa erit ea quae dicit malum esse quod bonum est. Illam enim propositionem tollit quae secundum accidens uera est. Quare quoniam prior est ea quae secundum se est quam ea quae secundum accidens, eius falsitas quae secundum se est fallacior erit ea falsitate quae secundum accidens est. Sed ea quae putat non esse bonum quod bonum est secundum se ueritatis peremptoria est, ea uero quae dicit malum esse quod bonum est eius quae est non esse malum quod bonum est, secundum accidens rei uerae, peremptoria est. Quare falsior est ea quae dicit non esse bonum quod bonum est quam ea quae dicit esse malum id quod est bonum.

FALSUS EST AUTEM MAGIS CIRCA SINGULA QUI HABET CONTRARIAM OPINIONEM; CONTRARIA ENIM EORUM QUAE PLURIMUM CIRCA IDEM DIFFERUNT.

Quaerebatur, utrum affirmatio contrarii an negatio propositae rei eiusdem propositae rei affirmationi magis possit esse contraria. Sed nunc hoc dicit, quoniam quae falsa sunt magis ea sunt contraria. Contraria /218/ enim sunt quaecumque circa eandem rem plurimum differunt, ut circa colorem album et nigrum. Ergo quoniam quae maxime falsa sunt et maxime uera ea plurimum a se distant, maxime autem uera est secundum se consistentis rei enuntiatio, maxime autem falsa secundum se consistentis ueritatis peremptoria, necesse est autem inter affirmationen contrarii et negationem propositae rei unam magis esse contrariam: falsior et magis contraria est opinio illa quae contradictionem cogitat, ut ea quae est non esse bonum quod bonum est, quam ea opinio quae habet malum esse quod bonum est. [Quoniamque ea quae sunt in uocibus opiniones sequuntur: simili modo negatio eius quae est omne bonum bonum est, ea scilicet quae dicit:

Nullum bonum bonum est

magis est contraria quam ea quae proponit:

Omne bonum malum est

Quocirca et in aliis quoque ut in ea quae est:

Omnis homo iustus est

magis est contraria illa quae dicit:

Nullus homo iustus est

quam ea quae dicit:

Omnis homo iniustus est

ILLA VERO QUAE EST QUONIAM MALUM EST QUOD BONUM IMPLICITA EST.

Addit ad demonstrationem superiorem argumentum quod monstret magis esse contrariam eam quae negat potius quam eam quae contrarium affirmat: implicita est, inquit, affirmatio contrarii. Quisquis enim putat id quod bonum est malum esse, fieri aliter non potest, nisi illud quoque putet non esse bonum. /219/ Quare duplex quodammodo propositio est ea quae dicit malum esse quod bonum est. Nam etiam illud in se continet, quoniam bonum non est. Simplex autem est propositio bonum esse quod bonum est et simplici simplex potest magis esse contraria simplexque est negatio quod bonum est non esse bonum: haec igitur magis contraria est.

AMPLIUS, SI ETIAM IN ALIIS SIMILITER OPORTET SE HABERE, ET HIC VIDEBITUR BENE ESSE DICTUM AUT ENIM UBIQUE EA QUAE EST CONTRADICTIONIS AUT NUSQUAM.

Aut in omnibus, inquit, uere dicitur contradictionem magis esse contrariam quam contrarii affirmationem aut nusquam. Aut enim et in allis quoque idem euenire oportet aut ne hic quidem uerum est quod dicitur contrariam esse eam quae contradictionis est id est negationis potius quam contrarii affirmationem. Hoc autem speculemur, inquit, in his quae contrarium non habent, ut in homine. Si quis enim putet hominem hominem esse, uera est; si quis uero hominem putet non esse hominem, falsa est. Si quis autem putet hominem equum esse, nullus dixerit hanc magis esse contrariam, quae putat hominem equum esse, quam quae hominem non esse hominem arbitratur. Quare si in his quae contraria non habent illa contraria est quae contradictione formatur, in his quoque quae habent contraria non contrarii /220/ affirmatio sed negationis propositio magis contraria est.

AMPLIUS SIMILITER SE HABET BONI QUONIAM BONUM EST ET NON BONI QUONIAM NON BONUM EST, ET SUPER HAS BONI QUONIAM NON BONUM EST ET NON BONI QUONIAM BONUM EST.

Ex similitudine et proportione contrarietatis uim propositionum inuestigare conatur. Sed has prius disponamus, post autem quantum potest breuiter uim Aristotelicae argumentationis exsequemur.


VERA
boni quoniam bonum est
FALSA
boni quoniam bonum non est
VERA
non boni quoniam non bonum est
FALSA
non boni quoniam bonum est

Harum quattuor opinionum duae uerae sunt, duae falsae. Illa quidem quae est boni quoniam bonum est uera est, illa uero quae est boni quoniam bonum non est falsa est; rursus illa quae est non boni quoniam bonum non est uera est, illa uero quae est non boni quoniam bonum est falsa est. Ergo haec est similitudo et proportio harum quattuor propositionum. Nam quemadmodum se habet opinio boni quoniam bonum est ad eam opinionem quae est boni quoniam /221/ bonum non est, eodem modo sese habet opinio quae est non boni quoniam non bonum est ad eam quae est non boni quoniam bonum est. Nam sicut illic una uera est, falsa altera, ita quoque hic una uera est, altera falsa. Capit igitur exemplum prius ab ea quae est non boni quoniam non bonum est. Haec enim, inquit, cum uera sit, quam huic ponemus esse contrariam? Eamne quae dicit malum est? Sed non est contraria. Potest enim simul esse uera et ea quae dicit non esse bonum quod bonum non est et ea quae dicit malum esse quod bonum non est. Sunt enim quaedam non bona quae mala sunt. Quccirca contrariae non sunt, in quibus proponitur quod non bonum est bonum non esse et quod non est bonum malum esse. Contrariae enim uerae simul nequeunt inueniri et uera uerae contraria numquam est. Sed nec illa poterit huic esse contraria, quae dicit non malum esse quod bonum non est. Possunt enim quaedam non quidem esse bona, nec tamen mala, ut ex arbore nullius utilitatis causa ramum defringere, si arborem nihil laedat, neque malum neque bonum est. Quare uerae simul possunt esse et hae quoque quae opinantur id quod est non bonum quoniam non bonum est et id quod est non bonum quoniam malum non est. Quare nec hae sunt contrariae.

Restat igitur /222/ ut eius opinionis quae est non boni quoniam non bonum est ea sit contraria quae est non boni quoniam bonum est. Quod si in his quattuor propositionibus quas supra descripsimus similitudo seruatur et sicut est opinio non boni quoniam non bonum est ad eam quae est non boni quoniam bonum est, sic opinio boni quoniam bonum est ad opinionem boni quoniam bonum non est, contraria autem est opinio non boni quoniam bonum non est opinioni non boni quoniam bonum est: contraria igitur erit opinioni boni quoniam bonum est opinio boni quoniam bonum non est.

MANIFESTUM VERO QUONIAM NIHIL INTEREST, NEC SI UNIVERSALITER PONAMUS AFFIRMATIONEM; HUIC ENIM UNIVERSALIS NEGATIO CONTRARIA ERIT.

Illud quoque recte commemorat quod nihil differat in opinionibus haec es se contraria non uniuersaliter constitutis et in his quae sibi uniuersaliter opponuntur. Similiter enim in ea quoque opinione quae arbitratur omne bonum bonum esse illa contraria est quae putat nullum bonum bonum esse. Nam quod dicimus bonum esse id quod bonum est, id si in opinione uniuersaliter affirmetur, ita putandum est: quidquid bonum est bonum esse. Hoc autem nihil differt, tamquam si dicamus: omne bonum bonum est. Quae opinio cum sit uera, illa ei contrarie opponitur quae dicit quidquid bonum est bonum non est. Hoc autem nihil didert, tamquam si opinemur nullum bonum bonum esse. Et in non bono quoque eodem modo, ut si /223/ ita dicamus: omne quod non bonum est non est bonum et rursus omne quod non bonum est bonum est, eodem modo sibi sunt istae contrariae, ut una uera sit, altera falsa, quod in contrariis maxime reperitur. Quare tota disputatio quaestioque ita concluditur: nam si ea quae sunt in anima principia quaedam sunt eorum quae significantur in uoce, uox autem quaedam nota est animae passionum, quidquid contingit in anima, idem quoque in uoce redire necesse est. Quod si uniuersalis affirmatio et uniuersalis negatio sunt in opinione contrariae, eaedem quoque in uocibus erunt, id est non erit ea contraria quae contrarium affirmat sed ea quae id quod ante propositum est per uniuersalitatis contrarietatem negat, ut est omne bonum bonum est uel omnis homo bonus est, his contraria est nullum bonum bonum est, nullus homo bonus est. Hoc est enim quod ait: VEL QUONIAM NULLUM VEL NULLUS, NULLUM ad illam propositionem referens quae dicit:

Omne bonum bonum est

NULLUS illi scilicet opponit quae dicit:

Omnis homo bonus est

ut sint hoc modo:

Omne bonum bonum est

huic contraria:

Nullum bonum bonum est

rursus:

Omnis homo bonus est

huic contraria:

Nullus homo bonus est

Contradictorias autem dicit esse eas quas supra proposuit, cum de uniuersalibus et particularibus loqueretur, eas scilicet quae sunt angulares. Uniuersalis enim affirmatio particulari negationi et particularis affirmatio uniuersali negationi per contradictionem opponi monstrata est. /224/

MANIFESTUM AUTEM QUONIAM ET VERAM VERAE NON CONTINGIT ESSE CONTRARIAM NEC OPINIONEM NEC CONTRADICTIONEM.

Ex his quae supra sunt dicta illud quoque colligit, quod nec ea quae sunt contraria uera simul esse possint nec ea quae uera sunt sibi possint esse contraria, et hoc non solum in opinionibus es se, ut uera opinio uerae opinioni contraria non sit sed in propositionibus quoque. Neque enim fieri potest ut duas contrarias simul ueras esse contingat. Et hoc per syllogismum colligit huiusmodi: omnia contraria sunt opposita, quae autem opposita sunt simul eidem inesse non possunt: contraria igitur in uno eodemque esse natura non patitur. Quare si duo uera de eodem praedicari possunt, duo autem contraria eidem inesse non possunt, quae contraria sunt uera esse nulla naturae ratione permittitur. Hoc est enim quod ait: CONTRARIAE ENIM SUNT QUAE CIRCA OPPOSITA SUNT, id est omne contrarium oppositum est nec fieri potest ut non quae sunt contraria in oppositis contineantur; sicut enim in praedicamentis edocuit, contrariorum genus quoddam est oppositio.

CIRCA EADEM AUTEM CONTINGIT VERUM DICERE EUNDEM

id est duo uera possunt simul esse et de eodem simul uere praedicari, ut cum dicimus aliquid bonum non esse et malum esse, utraque simul uere dici possunt. Possunt enim /225/ quaedam [quae] cum bona non sint, tamen mala esse, ut turpitudo bona quidem non est, malum tamen est. Ergo ea quae uera sunt simul ut praedicentur uere fieri potest et ut in eodem sint.

SIMUL AUTEM EIDEM NON CONTINGIT INESSE CONTRARIA.

Quocirca si uera quidem possunt eidem inesse, contraria autem eidem inesse non possunt, ea quae contraria sunt uera simul esse non possunt. Quare conuertitur: nec quae uera sunt simul contraria esse possunt. Non igitur fieri potest, ut uel in opinionibus uel in propositionibus ea quae uera sunt possit aliquis recte contraria suspicari.

Haec autem quantum breuitas expositionis per mittebat expressimus: quid autem altior hulus libri tractatus edoceat secundae editionis series explicabit.