Jump to content

Commentarius in Amos (Rufinus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius in Amos
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 21

Auctor incertus

AuInRuA.CoInAm 21 Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?) Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

505 Explanatione sancti Joelis, prout captus noster, adjuvante Deo, protulit, absoluta, ipsa muneris serie vocamur ad tertium prophetam, qui dicitur Amos, virum non minus generis humilitate, quam virtutis eminentia gloriantem. Nullis quippe parentum fultus insignibus, solis meritis ut in prophetarum numero locaretur, obtinuit: prophetarum, inquam, qui non solum magisterium Synagogae, sed etiam fundamentum Ecclesiae praestiterunt, teste magistro Gentium, qui aedificari Ecclesiam super doctrinam apostolorum prophetarumque (Ephes. 2.), commendat. Ergo ad illum coetum siderea luce radiantem, etsi nullo adjutu clariorum natalium, morum tamen, ut diximus, ac totius vitae sanctae profectus est; abunde ipso, etiam si nihil sermone docuisset, probaturus exemplo, quia ad capescendam veram foelicitatis gloriam, pietas mentis devotioque sufficeret, quandoquidem impedimentum ei nec paupertas possit nec obscuritas comparare. Et quia quantum meruit cognovimus, quid docuerit audiamus.

CAPUT PRIMUM.

Vers. 1.-- Verba Amos, qui fuit in pastoralibus Thecue [Al. Thecue]: quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Juda, et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel, ante duos annos terrae motus, et dixit. Animadvertendum primo, quod eadem sunt hujus tempora, quae etiam praecedentium prophetarum, Oseae videlicet et Joelis, tum siquidem cum maxime in decem Tribubus, quae 506 Israel appellantur, servabat impietas, et omnino quasi discernendi [ Ant. discernendis] luminibus effossis, tenebras, quibus se induerat, populus diligebat, ita ut nec salutaribus monitis, nec severis verberibus quicquam omnino respiceret, sed impietati impudentiam copulantes, ut culpas suas pariter et miserias viderentur amplecti. Quia ergo Dominus noster muneri se ultionis accingens, idipsum variis praenunciabat modis, quippe cum emendandi potius, quam puniendi commoveret intentio, praenunciat quae se noverit illaturum. Ante duos, inquit, annos quam prodigiali motu terra quateretur, quod factum esse, licet Regum non prodat historia, tamen nos ipso propheta sumus auctore contenti: nec dubitamus indicem venturae calamitatis terrarum commotionem praeisse. Ergo per interposita temporum spacia, quae vindictam serius differebant, ut de emendatione cogitet, populus admonetur, et fit pompa terroris, ne molem ipsam terroris incipiant experiri. Quae sane dispensatio cum nihil apud illos promovet, non solum securitate, sed excusatione privantur. Concionatoris autem ipsius, qui revelationum magnitudine sublimetur, animadvertenda mediocritas est: quia istam qua inclaruit dignitatem, solorum cum esset morum, non etiam natalium, sicut alii, suffragio consecutus (quorum videlicet majores in titulis collocantur) tamen vilem qua exercitus erat, non celavit industriam: sed in Thecue alendis pecoribus semper se institisse, signavit. Thecue autem viculus esse dicitur, in quo pastorum habitet multitudo, septimo a Bethleem urbe miliario separatus, post quem vasta jam usque ad Oceanum solitudo porrigitur. Ergo inter pastores loca inculta, sed pecori opportuna 507 sectantes, ideo se educatum esse commendat, ne occasione novi muneris videatur elatus, et de se aliquid aestimare sublatius. Quod propositum seriae parcitatis in processu quoque operis explicavit, dicens: Non eram propheta, nec filius prophetae, sed pastor eram ex rubis poma decerpens: et tulit me Dominus, et misit ad prophetandum. Haec autem modestiae virtus est, quam et gentium Doctor ostendit, cum dicit: Revelationum magnitudine ne extollerer, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Sathanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (2. Cor. 12.). Patuit ergo prophetalibus oculis illam terrarum commotionem, ad significandam imperii convulsionem, valere; et hunc esse rugitum Domini irascentis appellat.

Vers. 2.-- Et de Jerusalem, inquit, dabit vocem suam. Hanc nimirum vocem, quae irae ejus congrua, non naturae infremuisse. Ergo aeternum judicem tremor orbis eloquitur, cujus tanta vehementia fuit, ut statim viror graminum disperiret, et non solum hominibus, sed etiam gregibus subducerentur alimenta: speciosa siquidem pastorum laeta pascua nominavit, et exsiccatum Carmeli verticem ad eandem voluit significationem valere. Siquidem pastores soleant aestivas praecipue in verticibus collium quaerere pastiones: quae omnia illo terrarum concussu arefacienda denuncians, opinione quoque naturali videtur aliquid contigisse. Plerique enim, qui eorum curiosi in ejusmodi negotiis exstiterint, opinantur probare caussas terrarum motibus siccitatem, idque exemplis probare et disputationibus persuadere conantur. Quas nunc tamen vobis replicare non est necesse, sed illud breviter adnotavi, quia geminam plagam intulerit vixdum inchoata commotio. Sive autem siccitatem, quasi conturbatis fontium, venis, crearit magna concussio, ad potentiam respicit conditoris, cujus nutui elementa deserviunt: sive praeveniens defectus humoris terram primo arescere, postea etiam fecit intremere, sicque pereuntibus pascuis, siccitatis incommoda patuisse: nihilominus eandem potentiam judicantis ostendit, qui ut pietate continet quae creavit, ita eadem, cum opus est, indignatione conturbat. Possemus autem per tropologiam, pastorum nomine proceres ac reges diversarum gentium indicatos putare, verticemque Carmeli, eam potentiam, quam cum foeliciter degerent, obtinebant, praesertim quia et ad diversas gentes prophetae istius sermo dirigitur; sed et simplicior est prior explanatio et accommodatior historiis, si diversae [ Ant. diversa] afflictionum species profanis institisse dicantur. Sed jam videamus quid infremens ultor exclamet.

Vers. 3.-5.-- Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverunt in plaustris ferreis Galaad. Et mittam ignem in 508 Domum Azahel, et devorabit domos Benadab. Et conteram vectem Damasci, et disperdam habitatorem de campis [Al. campo] idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis et luxuriae, et transferetur populus Syriae Cyrenem, dicit Dominus. Scimas, ait Apostolus, quia omnia quae lex loquitur, his qui in lege sunt, loquitur (Rom. 3. 19.). Cum ergo et prophetis esset propositum, scelera populi sub lege degentis arguere, et beatus Amos decem praecipue Tribubus quae Israel appellantur, insisteret: dispensatoria tamen ac multiplicis ratione consilii Deus noster aliarum quoque gentium intulit mentionem, quas aequi judicii ratione dispungat; sicut et Judaeorum populum, ex eo sibi plurimum contra vitae merita, quod discreti ab reliquis agerent, arrogantem. Cum enim audiunt etiam vicinas gentes ad examen baud segnius, quam suas Tribus vocari, intelligant profecto, et omnium nationum unum esse conditorem Dominum. In eo ergo ipso quod Israelitarum dolor de vicinis gentibus vindicatur, superbia eorum una deprimitur, ut sentiant demum, quod non sit tantum Judaeorum Deus, sed etiam Gentium: quandoquidem nullius populi studia debitis vel consolationis, vel ultionis preciis exuantur. Ad postremum ostendit, quam sit ad parcendum promtior, qui ad irascendum cum tanta difficultate consurgat, ut nunquam eum una culpa alterave commoveat, nisi aliquae tres quatuorve convenerint. Qui tamen numerus pro infinita quantitate docetur assumtus: non ut vere quatuor crimina, sed multa signaret. Idem autem se ignoscendi quoque studium, et jam circa alias gentes habere consignat, quando commotionem suam per similitudinem alienae iniquitatis excusat. Super tribus, inquit, sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverunt in plaustris ferreis Galaad. Egit, inquit, solio meo coaeterna justicia, ut munus demum judicantis assumerem, et horrore mihi multiplicem pariter, et impudentem crudelitatem, converso in tristia statu nocentium, perdocerem. Haud semel quippe nec iterum Damasci populus, caeterum saepenumero Israelis arva populatus est. Galaad autem ita etiam plaustris ferreis tribulisque comminuit, ut gratum spectaculum putaret instar spicarum atque culmorum, passim in campis incolarum membra tererentur. Quia ergo impunitam hanc diu feritatem nec potui ferre, nec debui, mittam ignem in domo Azahel regis Damasci, et devorabit domos Benadab, qui patri suo Azahel in imperio successit: et conteram vectem Damasci, et disperdam habitatorem de campis idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis, id est, habitatores locorum profanos, vel summates quosque, vel proceres, qui omne tempus in voluptatibus transigebant, malis captivitatis involvam. Ac ne ejus captivitatis ignorent, aut spem reversionis usurpent, cum aedes suas in cinere 509 viderint concidisse, ipsi ad Cyrenis arva ducentur. In Regum autem volumine relegimus, hi reges quorum propheta commeminit, id est, Azahel et Benadab, decem Tribus, quam frequenti incursione vexaverint, et ad miseriarum extrema perduxerint. Ea ergo victoria ne videretur Syris foeliciter contigisse, caussam illic facere calamitatis poenarumque, quae describitur. Sed jam progrediamur ad reliqua.

Vers. 6.-8.-- Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum; eo quod transtulerit captivitatem perfectam, ut concluderet eam in Idumaea. Et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes ejus, et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accarum, et peribunt reliquiae [Al. Accaron et reliqui] Philistinorum, dicit Dominus. Eodem narrationis ordine, quem et supra adversum Damascum tenuerat, Gazae quoque urbis crimina, suppliciaque dinumerat: et quasi speciem percunctantis assumit, debeatne tam longam tenere patientiam super homines adeo sceleribus inhaerentes, ut putarent se nihil crudeliter perpetrasse, nisi id ter quaterque geminassent, miramque ambitionem in delinquendo tenuissent: ac non solum propriis, sed etiam alienis criminibus pascerentur. Dedit quippe operam, ut de Judaeorum gente Idumaei, Esau videlicet posteri, quem beati Jacob fratrem fuisse prodit historia (Genes. 25.), poenas agerent. Hi ergo, inquit propheta, qui ab nobis parricidali odio, cum esset junctus sanguine, dissidebat, Gazaeorum auxiliis utebatur, nec in suum gens truculenta compendium, sanguinem meum odiis donabat alienis: tantum in me saeviens, quantum satis ducerent parricidae. Hanc autem professionem malignitatis qualiter sit expuncturus, ostendit: Et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes ejus et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accarum, et peribunt reliquae Philistinorum, dicit Dominus. Per occasionem unius civitatis, aliorum quoque oppidorum nomina percucurrit, de quibus in Regum historia frequenter legimus, quod pene continuos habuerint cum Judaeorum gente conflictus. Hi sunt autem qui et Arcam Testamenti, caeso Judaeorum exercitu, quasi captam ad fanum idoli, cui Dagon erat vocabulum, transtulerunt (1. Reg. 3. et seqq.). Cujus tamen potentiam postquam et Dagonis statua comminuta, et secuta populi calamitate, indicavit, cum officiis eam debitis remiserunt: nec sane cultum Dei talibus miraculis suscepere, sed ingeniis et moribus, et ritibus perstiterunt. Hi ergo jugibus odiis in Dei populum saevientes, quotiens suo nomine bellum inferre non poterant, cum majoribus hostibus copias et arma miscebant; sicut ea praecipue tempestate, qua Assyrii Judaeorum finibus irruerunt, fatigatum ab eis, quem disserimus propheta conqueritur, et ostendit universas nationes, quibus circumdabantur Judaei, in eorum perniciem quasi certantibus 510 studiis laborasse. Quia igitur eorum adverso tempore, vos quoque malorum cumulos addidistis, nec miseria eorum viciniorem in vobis affectum, id est, misericordiae, caeterum magis truculentiae suscitavit, magnitudinem facinoris vestri, quia ratione noluistis, ultione saltem pendente, noscetis: immissum quippe expugnationis incendium, non solum tecta, sed etiam nemora devorabit, id est, ornamenta pariter et monumenta consumens. Sicque incolas vestros internecione delebit, ut nec in proceribus sceptra retinentibus, qui erant vere vel potestate subnixi, vel vitae istius deliciis et voluptate conspicui, adeo ut possent [ Ant. possint] etiam reges vocari, ulla inveniatur exceptio: sed ita super omnes manum nostrae adversionis extendam, ut Philistinorum etiam reliquiae consumantur, et a summis ad imos insaeviat una vastatio. Hoc est autem, quod etiam praecedens propheta signavit, Tyrum videlicet et Sidonem atque omnes Palaestinorum terminos accusando, quod argentum et aurum, atque omnia quae pretiosa erant de Israelis finibus abstulissent: filiosque populi in libertate natos, Graecis ac Barbaris mercatoribus vendidissent, ut procul a paternis regionibus avecti, exilium simul servitiumque paterentur.

Vers. 9. 10.-- Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumaea, et non sint recordati foederis fratrum. Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes ejus. Ejus criminis arguit Tyrum, quod et Gazae nuper objecerat, videlicet, quia non brevem aliquam portionem, sed perfectam captivitatem in Idumaea concludere festinavit, ut periculis Judaeorum Idumaeam gentem, odio videlicet infensi fratris, expleret. Veniet proinde vindicta, quae formam criminis tui et fingat, et superet: tu quippe quasi ardentem invidiam in perniciem fratrum tuis amminiculis incitasti, et non es recordatus, id est, noluisti penitus cogitare illud foedus, quod inter germanos natura ipsa constituit, quorum non tanta laus esset diligere, quantum crimen odisse: sed quasi externissimos, et nec sermone sibi nec opinione compertos, non solum in jurgia, sed etiam in praelia commovisti. Consequenter itaque ardens vindicta corripietur, et ingentes volaptates, quibus famosa gestieras, horribili squalore mutabuntur: tantumque vastatiom adhibebit, ut tam fundamenta, quan culmina turris celsae murique cinere scant.

Vers. 11. 12.-- Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persequutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem. Mittam ignem in Themam, et devorabit aedes Bosrae. Instituti ordinem sermonis exsequitur, et diversas gentes sub increputione compellat, quas Judaeorum duntaxat tam criminibus noverat cohaerere, quam finibus. Ordinate autem post Tyrum posuit Idumaeos, 511 quia et ipsi parricidali adversum Judaeos impietate fervebant. Quod ergo in Tyriis denunciaverat esse plectendum, cur videlicet Idumaeos saevientes vel consiltis adjuvissent, quo facilius fraternis miseriis pascerentur: consequenter nunc ipsos quoque Esau ob eadem crimina compellat, et destinat ultioni: ne qui eorum sociis denunciaverat precia reddenda culparum, ipsis qui auctores criminis erant, pepercisse videretur. Dicit ergo, eum populum non semel sed saepe parricidali animo deliquisse, et si culpa nimirum veniam mereretur, exigeret assiduitas funesta vindictam. Fratrem quippe non jurgio, caeterum gladio persequutus, misericordiae vel caritatis, quam germanitas poscebat, oblitus est. Nec per indignationis quemdam impetum furuisse contentus, longum, inquit, sceleri tempus impendit. Grande autem accusationi pondus adjecit, dicendo: Et tenuit ultra furorem suum, et indignationem suam servavit usque in finem. Non solum enim discessit a moribus germanorum, fratrem praeliis insequendo, sed nec ipsorum consuetudinem, quos in sanguinolenta certamina indignationum facibus incitat, custodivit. Nam ita furuit, quasi celeriter desiturus: ita in odio perseveravit quasi justicia magis, quam furore commotus. Juste ergo immoraturum sibi usque ad consummationem patietur incendium: ut et urbes et castella, sicut unis criminibus sorduerant, ita eisdem calamitatibus atterantur. Multis autem nominibus, id est, Edom et Theman, et Boara, unum indicat populum, videlicet Esau, qui Bosra vocabulo habuerant metropolim civitatem. Hos ergo dicit, et praelio et obsidione vincendos, et vincentium arbitriis saeva passuros, et caedibus exustionibusque perituros: quae omnia partim a Chaldaeis, partim a Machabeis docentur illata.

Vers. 13.-15.-- Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammom, et Super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit praegnantes Galaad, ad dilatandum terminum suum. Et succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis. Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus. Nec isti populi, Ammon videlicet, et Moab de Loth stirpe venientes a parricidali invidia liberantur Israelitarum: sic quidem proximi deteguntur, qui tamen eorum pristinam gloriam non ferentes, nullam praetermiserunt occasionem nocendi Galaad. Denique regionem, quam ultra Jordanem duae in dimidia Tribus, sicut narrat Scriptura, susceperant, finitimam sibi Ammonitae invadere festinantes, nec a gravidarum, inquit, mulierum caedibus abstinebant, ipsam videlicet Judaeorum sobolem interficere cupientes, ut, habitatore consumto, regio Galaditarum eorum tota finibus jungeretur. Remunerabo ergo, inquit, et huic populo quod meretur: faciamque ut hostili igne Rabbae, quae metropolis fuit, aedificia consenescant. Quo sane belli turbine ita consternabuntur, ut videantur et praemori: non solum 512 autem principes ejus, sed etiam Melchom, id est, simulachrum, cujus se numine muniendos credebant, in captivitatis ludibrium transferetur.

CAPUT II.

Vers. 1.-3.-- Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem. Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in sonitu Moab et clangore tubae. Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus. Animadvertendum, quoniam cum omnibus quas annumeravit gentibus contumelias et pericula, quae Israeli congesserant, imputasset, nunc Moabitarum populo objicit, quod in Idumaeum regem saevus exstiterit: eosque ita furuisse caussatur, ut non contenti bellum agere cum vivente, odium suum etiam circa ejus funus ostenderint. Per quod utique et Judaeorum arrogantia, qui solos se ad Dominum pertinere credebant, compressa est: et Gentibus vel spei solacium, vel intelligentiae lumen objectum: ut sentirent se sub una creatoris sui providentia et gubernatione consistere, qui videlicet non solas Judaeorum, sed etiam aliarum gentium injurias ultum iret.

Vers. 4.-5.-- Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini, et mandata ejus non custodierit. Deceperunt enim eos idola sua, post quae abierunt patres eorum. Et mittam ignem in Judam, et devorabit aedes Jerusalem. Cum facinora truculenta diversis gentibus objecisset, venit ad Judam, et dissimulatae religionis facinus imputavit, eodem quo coeperat schemate deliberationis enuntians necessariam conversionem, de laetis scilicet tristia subituros, qui obstinate fuissent turpia quaeque et profana sectati. Non autem existimare debemus, quia eos populos, quorum paulo ante crimina percucurrit, probabiles in religionis parte censuerit, de qua eis nihil objiciendum putarit: sed quoniam erat millies confessa profanitas, qui semper fuissent idolorum cultibus mancipati, nec de pietate rituum nossent competens habere judicium, nequaquam utique eis crimen dissimulatae religionis objectat, caeterum illa morum vulnera, quae etiam extra veram religionem positi, dignoscere ac vitare potuerunt. Judae vero id principio objecit, quod et caeteris flagitiis esset horridius, et de qua stirpe merito etiam alia scelera pullulassent. Abjecerunt enim, inquit, legem Domini per quam solam erant in toto orbe conspicui: neque abjecisse contenti, ad idolorum quoque transiere culturam. Recipient ergo stipendium quod merentur, ut Judam videlicet et Jerusalem incendium hostile consumat, quod, Babylonio vincente, completum est.

Vers. 6.-- Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderint argento justum et pauperem, pro calciamentis. Decem Tribus, quas nominat Jerusalem, non sicut Judam, sed sicut reliquas gentes de morum facinoribus accusat: ut eas 513 nimirum ita profanitati in haesisse monstraret, quatenus super hac parte argui nec erubescerent, nec timerent. Accusat ergo morum vulnera, non quod essent graviora quam rituum: sed vel quod hi fructus foedae religionis liquido viderentur, vel quod in illa quoque actuum portione ostenderentur caeteris Gentibus nequiores. Haud ergo diutius, inquit, censura nostra tolerabit, ut in eo statu maneat, in quo impudens nequaquam ad meliora respirans; sed superveniet eis de prosperis in adversa mutatio, ut quod noluerint discere moniti, incipiant nosse damnati: agere me, videlicet, curam pauperum, nec providentiae meae defensione privari eos, qui seculi istius sunt opibus destituti. Vigeat apud illos tantum cura probitatis, et ipsa (qua humiliores caeteris erant) acceptos mihi reddet carosque mediocritas. Id autem dixi, quia Israelis populus neglexit advertere justum et pauperem, quasi gemino apud me suffragio nitentem: sed meis semper judiciis infensus proterebat pauperes, et pedum calceamentis ornamenta seculi vilia aestimabat, idest, vel in officiis vel in negociis tanta foelicitate peccantes, ut non solum brevibus illecti plerumque compendiis, sed saepe etiam gratuitis justorum suppliciis pascerentur, quandam voluptatem putantes, si virorum virtute humilium, idest, superbiae malum innocentiae sanctitate vitantium, capita ipsa pulveri mixta calcarent. Quod autem ait, viam humilium declinant, dupliciter accipi potest, idest, vel deflectunt ab ea, et longe diversum vitae iter sequuntur, vel certe in judiciis justam inopum caussam fraude commaculant: quale est illud in psalmo: Si videras furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversum filium matris tuae offensionem callidus instruebas (Psal. 49. 19.). Exaggeratur autem illo sensu delinquentium reatus, quia dedita opera, quae erant funesta, sectantes, non solum negligere, sed etiam odisse justitiam deteguntur. Pergit autem propheta crimina diversa memorare; nam post injustitiam et superbiam libidinis peccata contingunt. Filius, inquit, et pater ejus introierunt ad unam puellam, ut violarent nomen sanctum meum. Ostendit, in quos cumulos delinquentium consuetudo procedat. Primo, inquit, civibus justitiam in judiciis, affectum in calamitatibus negavistis: sequutum est continuo, ut neque naturae ipsius apud vos jura consisterent, sed de flagitiis ad incesta venientes, in scorta filii cum patribus irruebant, ut nullam reverentiam, sicut prius civibus, ita deinceps neque genitoribus exhiberent Quo sane vestro facinore sanctum quoque meum nomen violabatur, colloquentibus inter se videlicet Gentibus, Qualis est Deus ille, cujus qui peculiaris populus dicitur, tam deformis apparet?

514 Vers. 8-- Et super [Al. vestimentis pigneratis] vestimenta pignerata accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. Erat quidem consequens, ut cultores idolorum sub multiplici foeditate consisterent: hic tamen propheta in cunctis, quae arguit, illud curat exprimere, quia quasi dedita opera divinis praeceptionibus repugnarent, per quae omnes species praeceptorum scinderent. Ideo totum quod in lege prohibetur enumerans, etiam pigneratis eos vestibus incubuisse pronunciat. Juxta omne autem altare diligenter adjecit, quia aras eorum multiplicarat impietas. Et ideo vinum damnatorum bibebant, id est, de ea pecunia epulabantur in templis, quam acceperant ex preciis innocentium, nimirum de quibus paulo ante dixit, quia vendidissent argento justum, et pauperem pro calciamentis.

Vers. 9. 10.-- Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cujus altitudo cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. Ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti, et eduxi vos per desertum [Al. in aeserto] quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei. Tenet consuetudinem suam, ut ad exasperandum ingratorum facinus, beneficia praemissa commemoret. Et ideo postquam eorum prava et profana studia, quibus erant dediti, percucurrit, bonorum quoque mentionem, quibus [ Forte quorum] eos oblivio ceperat, intromisit. Ac si diceret satis se fuisse deceptum, qui antiquas Gentes, robore viribusque potiores, ut his habitatio pararetur, expulerit, cum hi gloriosum certamen existiment, si illorum crimina et aemulentur et superent. Ego autem exterminavi Amorrhaeum, cujus altitudo cedri similiter, et fortis ipse quasi quercus; contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter [Ant. super ]. Silvam, inquit, Gentium longa jam aetate pervalidam ita celsis verticibus comminantem, et profundis radicibus innitentem sedulus, quasi castrorum metator excidi, ne habitationis levia saltem impedimenta sentirent. Quicquid ergo roboris fuerant, stirpitus amputavi, ut indigenarum silvae, quas amoliebatur nostra sententia, nequaquam ulterius pullularent, sed collatae victoriae gaudia securitas cumulata sequeretur. Quidni? cum eis etiam priscis temporibus beneficia contulissem? Nam cum Aegyptia essent servitute depressi, ad celsa eos libertatis erexi: et per invias solitudines quadraginta annis cibum potumque miraculis sufficiens circumegi, ut possessio felicium, quae fuerat decreta, terrarum eo dulcius saperet, quo tardius contigisset: simulque cognoscerent, quod vita hominis non in fertilitate arborum, sed in Dei providentia gubernante consisteret. Nec tamen praesentis vitae contulisse tantum instrumenta contentus, reddidi vos per spiritalia quoque ornamenta conspicuos, suscitans, inquit, de filiis vestris prophetas, et de juvenibus vestris in 515 Nazaraeos, id est, ut peculiari devotione, ita etiam sacra illuminatione pollentes, quorum aliis futurorum certa cognitio, aliis delictorum esset gloriosa contentio. Haec tamen vos omnia non solum viliter aestimastis, verum etiam impendio respuistis, audentes et prophetis, ne vaticinarentur edicere, et Nazaraeis vinum, quo inebriarentur, ingerere.

Vers. 13.-16.-- Ecce stridebo subter vos sicut stridet plaustrum onustum foeno. Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam; et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam; et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus. Familiare Scripturis sacris est, ut imaginibus etiam de exiguis rebus forte susceptis, ad hoc quod experimentum cupivit, abutantur: sed ita ut mysticorum in his sensuum medulla consistat. Unde et nunc quia diu peccantem populum justus arbiter sustinebat, oneratum se plaustri instar asseruit, sed cui onus vilis materiae contigisset. Quod ergo ait, stridebo subter vos sicut plaustrum onustum foeno, non ita voluit intelligi, ut aliter videretur plaustrum foeno plenum stridere, aliter argento: sed quia sibi similitudinem plaustri stridentis aptabat, sensus arte permiscuit, ac si diceret: si plaustrum onustum haberet discernendi aliquam facultatem, videlicet indignantius sine dubio strideret, si vilia, quam si pretiosa portaret. Ita ergo sicut Apostolus docet, super religionis fundamentum pro diversitate meritorum; alii ut aurum, argentum, lapidesque pretiosos, alii sicut foenum, ligna stipulas congerunt (1. Cor. 3.): merito Deus noster majorem se sarcinam pronunciat experiri, eorum peccata tolerando, in quibus nihil queat de pretiosis studiis reperire, sed qui omnes ad vile foenum, quod facile ignibus consumatur, accesserunt. Cum autem striduero, id est, infremuero, vestra illico vel arrogantia vel fiducia disperibit. Non enim velocitas quemquam subducet exitio, non proteget fortitudo pugnacem, non postremo peditum acies, non equitum manipuli divinam sententiam morabuntur: sed qui erant bellandi arte clari, optabunt amissis latere tegminibus, ut vel nudi ad tuendam vitam utantur latebris. Quae omnia mala hostili evenire victoria, annuis magis cladibus, quam annalibus literis comprobamus. In hoc loco sane Judaei quamdam opinionem sequuntur, diversorum videlicet ducum diverso apparatu signatus fuisse personas: quod nos non magni ponderis aestimantes, ad alia transeamus.

CAPUT III.

516 Vers. 1. 2.-- Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omni cognatione vestra dicens: Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae, idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. Nempe, inquit, hoc insigni praecipue gaudetis, quod nulli in toto orbe genti nisi vobis solis qui sum mundi creator innotui: et cum omnes nationes eadem qua vos pietate formaverim, tamen vester solum Deus appellari atque esse delegi, universaque vestrae devotionis officia muneribus atque miraculis anteveni, valida in vestrum honorem tum Aegyptiorum, tum Palaestinorum regna consumens, ut vobis videlicet gloriosa egressio, opulenta possessio probaretur: nec solum servitute depulsa, gaudia contulisse contentus, lumina quoque doctrinae spiritalis adjeci, ostendens utique per haec omnia, quod vos ex omnibus nationibus elegissem, quos etiam sacris informationibus erudirem, ut qui sine meritis multa susceperant, quemadmodum etiam mererentur, agnoscerent. Verum non ista liberalitas negligentiorem conversationis vestrae judicem reddidit, sed hoc magis malefacta vestra castigo, quo vos cunctis gentibus praetuli. Est enim consequens, ut diligentius inspiciantur quae pretiosius aestimantur. Decor ergo genti vestrae, vel mea indulgentia vel parentum virtutibus comparatus, nullam sinit culpam incastigatam relinqui: quia vilescit concessa nobilitas, si non auferatur indignis. Haud itaque impunitatem criminum, sed custodiam mandatorum nobilitas adquisita commendat. Sed videamus et reliqua.

Vers. 3.-8.-- Nunquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis? Nunquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam? Nunquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? Nunquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe? nunquid auferetur laqueus de terra antequam aliquid [Al. quid.] ceperit? Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit [Al. fecerit.]? Quia non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum servis suis. Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? Variae quorumdam opiniones in hoc loco fuerunt, sed non satis exemplorum sensui concinentes, qui nunc a nobis sub necessaria distinctione reddetur. Diversas enim sententias oratio instituta contingit: et primus quidem versus necessariam, id est, justam docet fuisse ingratae gentis repulsam, quam super videlicet unam ex universis nationibus pronunciarat adscitam. Ea ergo, quoniam studiis in perversa mutatis, iram judicis accenderat, repudiata 517 quae subdebatur exitiis, explicat cur ejusmodi dissidium contigisset. Nunquid ambulabunt duo pariter, inquit, nisi convenerit eis? id est, Quid miraris, quia comitatus nostri defensione nudata sis, cum justa viantium conjunctio, nisi inter concordes diu manere non possit? Tu proinde qui elegisti habere meis legibus contrarias voluntates, fuisse consequens confitere, ut comitatus mei auxilio nudareris, quia non meis itineribus ingredi separata coepisti. Ego non ero te deseruisse contentus, nec hoc fine indignatio nostra claudetur, sed de praesule tuo convertar in saevientem leonem, quem per vasta nimirum lustra gradientem haud levitas in rugitum, sed visa eminus praeda commoveat: qui cum sane fuerit victor optati, ac destinatam venationem ad cubile retulerit, antra ipsa coget fremitu personare, ac nunquam hoc genere vacuus, nisi praeda semper potitus immurmurat. Quibus duobus versibus habitum ulciscentis expressit. Sequitur autem: Nunquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe? Nunquid auferetur laqueus de terra, antequam aliquid ceperit? Ulciscentis partibus absolutis, eos in quos vindicatur compellat, quos tanta facilitate judicat conterendos, ut avi similes, quae laqueum sit ingressa, videantur. Nunquid cadet, inquit, avis in laqueum terrae absque aucupe? ac si diceret: Etsi omnes pariter reticerent prophetae, vox ipsa rerum satis vos posset instruere: istas quibus deterrimini calamitates, non sua sponte vel casu aliquo in vestram potuisse perniciem convenire: nisi manus eas aucupis, id est, judicis intulisset. Per denunciationem itaque prophetalem, miseriae quasi laqueus docentur expositae, ut in eas incidant callem quique justitiae relinquentes. Nihil proinde vos interveniens plerumque dilatio consoletur. Positus enim laqueus, id est, publicatae vatum ore sententiae, non auferentur, nisi captionis suae manus impleverint. Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet: si erit malum in civitate quod Dominus non fecit; quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Concinere sibi expositionem vestram per subdita publicavit, et laqueum videlicet, et tubam et maliciam, id est, afflictionem, qua sacrilegorum urbes perirent, nisi per divinam indignationem non fuisset commota. Ubi tamen pariter propositum suae pietatis, quo parcere destinabat, si per illos liceret, et reverentiam sacri commendat examinis: quod ostendit impune non posse contemni, malitiam autem sicut saepe alias, non peccata, sed tormenta nominat, quibus videlicet cruciantur rei, non maculantur innoxii. Quia non faciet Dominus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Opportune prorsus dignitas commendata Sanctorum est, postquam reorum fuerat publicata despectio: ne hoc ipsum enim quod videbantur viliter aestimati (quippe tot suppliciis obruendi) ad naturae conditionem magis quam ad invidiam improbae conversationis aspiceret. Dispensatorie utiliterque subjectum est, quod 518 ad honorem hominum, id est, prophetarum valeret, qui in eadem videlicet natura, qua alii quique sistentes: tamen usque eo morum preciis differebant, ut de illis posset dicere Deus: Nec memor ero nominum eorum per labia mea (Psal. 15.); de istis vero, quia nihil faciet quod non prius ad ipsorum notitiam retulisset. Sicut ergo nulla, inquit, calamitas orietur in his urbibus, nisi quam divina sententia suscitarit, ita nulla in vos animadversio praeferetur, nisi quae prius ad conscientiam fuerit prolata sanctorum. Constrinxit autem quod egerat majore compendio: Leo, inquiens, rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? Igitur quia supra indignationem suam imagine leonis expresserat, deinceps quod significarat absolvit, ut diceret: Leo rugiet, id est, Deo comminante, et animadversionem quae immineat publicante, quis mortalium est, quem non formido dissolvat? Sed jam quae sit minarum species et pompa, cernamus:

Vers. 9. 10.-- Auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti; et dicite: Congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus. Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis. Tenet morem suum sermo divinus: ut quanta difficultate ad vindicandum moveatur, adsignet. Ideo et nunc postquam schema terroris explicuit, repetit et retractat querelas, vicinosque populos praecipit convocari, ut videant, quibus illa plebs olim Dei squaleat sordibus, furiatque criminibus. Allophylis, inquit, et Aegyptiis nunciate ut congregentur quasi ad spectaculum in montes Samariae, id est, ex eorum edito valles urbesque despiciant, et considerent nec flagitium ullum esse, nec facinus quod non dico eorum studiis appropiet, sed in eorum medio quasi fundata sede consistat. Si ad eos enim convertas oculos, qui per calumniam deprimuntur, portas urbium in quibus judicare consueverant, ac penetralia conferta reperias, ita ut nulla alia vox nisi aerumnosorum videatur audiri. Universi quippe qui susceperant officium judicandi, in tantam oblivionem recti, vel per avariciam, vel per superbiam deciderunt, ut non solum non amare, sed neque nosse tam [ Forte jam] recta videantur. Nemo ergo invidiam severitati meae faciat, qui tam longam patientiam servis delinquentibus praestiti, ut eis censura etiam in oblivionem veniret. Vos, inquam, nationes quas in istorum liberationem gloriamque contriveram, vos, inquam, denuo convenite, ut vobis ipsis testibus, et meae indulgentiae magnitudo, et Effraim impietas detegatur.

Vers. 11.-- Propterea haec dicit Dominus Deus, Tribulabitur, et circumietur terra, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae. Saepe, ut diximus, de facinoribus flagitiisque conquestus est, ut tandem possit promulgare sententiam, et ad illum quem in exordiis fecerat sensum, sub expositione respondit: id est, super tribus 519 sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum. Quia ergo exigente justitia, Israeli et Judae est decreta conversio, ut e [ Ant. et] laetis videlicet in tristitia collabantur, nec tamen internecione pereant, ad quem modum populator sit saeviturus, accipite.

Vers. 12.-- Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel qui habitant in Samaria, in plaga lectuli, et in grabbato Damasci. Quia corrigendi proposito Israelitas Deus noster castigaret, ut prophetis idipsum commendantibus, ita etiam dispensationum vocibus indicabat. Nam cum illos semper exosos faceret dilecta profanitas, statum tamen eorum variabat Omnipotens: tum videlicet tristibus affligendo, tum prosperis confovendo. Syrus ergo qui erat vicinior, id est, habitator Damasci, sicut Regum prodit historia, decem Tribus frequenti eruptione vexabat: ita ut quodam tempore ad eam inopiam Samaritae longa obsidione pervenerint, quatenus matres filiorum carnibus vescerentur, et in toto exercitu vix decem equi potuerint inveniri. Sed cum beatus Heliseus mandasset regi Joram, quia altero die in portis Samariae ubertas annonae maxima viseretur, facta est subito tanta mutatio, ut fugientibus qui obsiderant Syris, non solum evaderent Israelitae, verumetiam quasi triumphi opima spolia perciperent (4. Reg. 6. et seqq.). Hoc autem genere frequenter eis salutem et gaudia legimus contigisse. Parcus itaque vindicandi, et miserendi dives Deus noster, annunciat, quia quamvis munus judicantis assumserit, pastoris tamen officium non reliquerit. Caeterum et grabato Damasci, cujus quasi funibus febribusque tenebantur, et per ipsam viciniam morbum longissimum praeferebant, reliquias eorum dignaretur eruere: ac sicut de faucibus leonum, id est, regum membra populi, qui fuerat laniatus, extrahere.

Vers. 13. 14.-- Audite, et contestamini in domo Jacob dicit Dominus Deus exercituum. Quia in die qua [Al. cum] visitare caepero praevaricationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Bethel: et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram. Quantum ad contextum quidem respicit lectionis, hostilem vastationem promittit, et dicit altaris cornua, quae Jeroboam in Bethel locaverat, conterenda. De duobus siquidem vitulis unum in Dan posuisse, alterum in Bethel legitur. Ergo est in praesenti loco sensus ejusmodi: quia licet non vos sinam internecione deleri, sed paratus sum de captivitate reliquias vestrae gentis extrahere, nec vos vicinus hostis, Damasci videlicet regnator, absumat: tamen id quod agitis, transire impune non patiar. Posset autem dici quia sub nomine Jacob, Judam voluisset intelligi, ni processus sermonis Israelem magis, id est, decem Tribus signaret et exprimeret. De hac autem destructione altaris, et in Regum libris legimus: venisse jam prophetam ad Jeroboam, qui vaccas fuerat fabricatus, immolanti quidem istud esse sub comminatione pollicitum. Quem ille cum extensa manu corripi praecepisset, potentiam vatis, dextra protinus arescente, persensit, statimque fractus in preces, usum quidem manus recepit: losiam vero exorturum, 520 qui illud sacrilegium ulcisceretur, audivit (3. Reg. 13.). Ergo quae longa tempora, vel castigatio populi, vel longa captivitas ultima comprehendit, praesenti vaticinio pariter indicantur, quae diversis sunt inferenda temporibus.

Vers. 15.-- Et percutiam, inquit, domum hyemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes multae, dicit Dominus. Non unum aliquod vitium profanae gentis exagitans, avaritiae quoque et luxuriae peccata contingit, atque ideo queritur quod diversas habitationes ad voluptatem diversorum anni temporum congruentes, quasi luxuriae sibi construxerunt instrumenta: cum essent culpis multiplicibus involuti, nihil de compunctione, aut emendatione penitus cogitaverint, sed consectanda solum amoenitate sollicitos, alias aedes aestibus, alias parasse frigoribus, hasque vindictae tempore pariter auferendas, variasque molitiones hostili incendio concremandas.

CAPUT IV.

Vers. 1.-3.-- Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae: quae columniam facitis egenis, et confringitis pauperes: quae dicitis dominis vestris, Afferte et bibemus. Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon dicit Dominus. Quamquam esset totius gentis profanitas arguenda, tamen quia in divites atque opulentos objurgationem praecipue dirigebat, qui non unis aedibus, sed pro tempore variandis coenaculis uterentur, eaque eboris nitore percolerent: merito eis vaccarum quoque pinguium nomen ascribit, quia vox earum erat mugitibus destinanda, et venter eorum Deus, et gloria in turpitudine ipsorum. Potest etiam illud decenter adjungi, ut non solum de vitiis morum, sed de genere impietatis ipsius appellati esse dicantur: ut qui colendos receperant vitulos, vaccarum nomine signarentur. Pingues autem notantur, secundum illud quod beatus David accusat: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in affectum cordis: cogitaverunt et loquuti sunt nequitiam, iniquitatem in excelso loquuti sunt (Psal. 72.). Ergo in monte Samariae, id est, in regia civitate sistentes, et aulica familiaritate turgentes, atterebatis pauperes, ut de eorum spoliis instrumenta luxuriae vestrae quaereretis. Quod autem ait: quae dicitis dominis vestris: afferte et bibemus, sic accipiendum est, ut vel dominos suos ipsa idola nominarent, a quibus videlicet serio precarentur copiam rerum, quippe qui omnem beatitudinem suam in intempestivis lautisque conviviis collocassent: vel certe minores quique [ Ant. quippe], et proceribus criminum suorum opera se locantes, hanc mercedem ab his peterent, in quorum questum saepe peccabant, ut eis potatio non deesset. Quid autem pro hac petulantia consequuntur? Juravit, inquit, Dominus in sancto suo, id est, decrevit, statum sui judicii violari nescia sanctitate, quia veniet, immo jam appropiat tempus quo carnes vestrae leventur in contis, et reliquiae in ollis ferventibus. Transtulit autem similitudinem a vaccis, quae convivantibus aut barbaris, aut militibus apponuntur. Et quoniam earum vocabulo notarat 521 profanos ipsarum, denuo exitio subjiciendos eos esse denunciat. Contos ergo hic posuit pro verubus, id est, subulis, quibus insertae plerumque vaccarum carnes prunarum vapore torrentur: reliquias vero, vel intestina, vel eas accipe portiones, quae comminutiores in ollis magis, quam in subulis decoquuntur. Et quoniam dixerat quod totius honestatis, et timoris obliti, etiam pretia criminum ventris metirentur ingluvie, merito subdidit, quod ipsi incendio captivitatis invasi, luxuriantibus et quasi voraturis hostibus exponantur. Et per aperturas exibitis [Ant. exhibitis] altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus. Superioribus versibus metaphoram impleverat a vaccis, convivioque susceptam: in ultimo autem ad simplex revertitur judicium: dicitque eos diruptis parietibus extrahendos, quod eversionem indicat civitatis. Alteram vero contra alteram, secundum idioma Hebraicum, invicem sibi occurrentes captivos, aut se mutuo consequentes, qui ad Armeniae montes, Assyrio vincente, transferantur, ostendit. Sed videamus et reliqua.

Vers. 4.-6.-- Venite ad Bethel, et impie agite, ad Galgala, et multiplicate praevaricationem; et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate; sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me, dicit Dominus. Hanc fuisse praecipuam, imo unicam caussam denunciandi per prophetas, quae calamitates peccantibus imminerent, ut in eis correctionem formido generaret, totus ipse objurgationis textus ostendit; cui quoniam consilio judicis ad indulgentiam promptioris per delinquendi impudentiam resistebant, quoddam inter Deum et homines videbatur certamen existere. Sed quoniam non erat aequa luctatio, hoc videlicet decernente, illis vero quae erant acerba subeuntibus, illico interdum eos sub derisione compellat, ipsum eis quod elegerint certamen exprobrans. Venite, inquit, ad Bethel, et impie agite. In imperativo modo, sed per ironiam et insultationem ea quibus offendatur, enunciat, quae figura celebratur in liberalibus quoque literis. Ergo profanato Israeli insultanter objectat, ut studiis quae elegit, immineat, et Bethel atque Galgal, quas civitates idolis scatere, etiam praecedentes indicaverunt prophetae, frequentare non desinant, sed praevaricationibus augmenta comportent: et offerant victimas matutinas, et victimarum oblationi deserviant, fermentatosque panes altari, qui (ut ita dicamus) laudatorii, vel voluntariae oblationis appellabantur, imponant. Quod totum ita intelligendum est, quoniam ceremoniarum ordines ritusque, quos ex sacra lege susceperant, idolis mancipassent, quippe quae pro Deo veneranda decreverant, sed easdem observationes sicut impie ad idola transtulissent, ita etiam licenter plerumque variarent. Hoc proinde utrumque pariter exprobrat, id est, quod vel institutiones legales idolis ad quae defecerant, 522 mancipassent, vel eas pro suo arbitrio corrupissent: quorum utrumque ad eamdem impietatem valeret, vel eas nimirum observationes, quas sibi Deus jusserat exhiberi, ad impia delubra transferre, vel certe quasi fastu et animo corrigentis aliquid ex his, quae fuerant instituta mutare. Denique hoc crimen superbae mentis exaggerans, ait: Sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. Insistite ergo, inquit, studiis quae elegistis, ut stipendia vos digna comitentur, quorum gustum ex maxima jam parte cepistis. Nam dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me, dicit Dominus. Ideo autem indigentiam panum post stuporem dentium locavit, ut esset sensus ejusmodi: quia in oblivionem operis sui viderentur dentes adducti, et desuevissent incidere, aut emolere cibos, longoque intervallo temporis quemdam paterentur stuporem. Verum cum tam acerba vos castigatio percutisset, non estis reversi ad me, dicit Dominus. Quo versu, duo pariter indicavit, et illorum videlicet in delinquendo pertinaciam, et suam in consulendo benignitatem: qui illa nimirum verbera, non ut puniret, sed ut corrigeret, intulisset. Huic autem consilio infeliciter resistentes, quoddam sicut supra diximus, certamen ingressi sunt, et ideo quid adjiciat, audiamus.

Vers. 7.-8.-- Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent, usque ad messem; et plui super civitatem unam, et super civitatem alteram non plui: pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit. Et venerunt duae et tres civitates ad civitatem aliam, ut biberent aquam, et non sunt satiatae et non redistis ad me, dicit Dominus. Ostendens supra, subita lue frugum copiam disperisse, et quia emendatio nulla successerit, clariora se etiam indignationis testimonia praebuisse, atque prima pullulatione herbarum, negatu pluviarum germina suffocasse, consequenter adjunxit, quia imbrium solatia nequaquam omnibus in commune subduxerit, ne eventui potius, quam indignationi, quod acciderat, applicarent. Sed ut sentiretis, inquit, judicio fieri siccitatem, super civitatem unam plui, et super civitatem alteram non plui, ut simul, o popule, negato tibi solatio, ex vicino mordereris exemplo. Tanta etiam fuit imbris exilitas, ut nec ipsorum sitim locorum, quae aspersisse videbatur, expleret. Attamen vos, qui ad opinionem pluviae, ut pecudes currebatis, ad me noluistis per voluntatis emendationem redire: eoque factum, ut et vobis fixae calamitates, et mihi dispensationes meae infructuosissimae redderentur.

Vers. 9.-- Percussi vos in vento urente, et in aurugine, multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca; et non redistis ad me, dicit Dominus. Iniquitatum vestrarum iste cumulus rite censebitur, quia cum totiens operam severitatis assumserim, nihil tamen ad vestram correctionem promovi. Pro beneficiis ergo quicquid aerumnarum hausistis, enumero, et confiteor me quasi oblitum fuisse benignitatis meae, dum perniciosam vobis delinquendi obstinationem superare contendo. 523 Ideo geminare plagas, immo etiam multiplicare non distuli, et hominibus frugum adminiculo destitutis, pomorum quoque solatia hortorumque subduxi: ut sicut longa siccitas spem messis, ita etiam autumni, et hyemis bona, vel aura pestilens, vel frequens eruca consumeret: et non redistis ad me, dicit Dominus.

Vers. 10.-- Misi ad vos mortem in via Aegypti, percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum: et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; et non redistis ad me, dicit Dominus. Quod Aegypti commemorationem intulit, dupliciter intelligi potest. Nam cum ille populus, qui sexcentorum millium fuisse narratur, ab annis viginti et supra, extra Josue, et Caleb in solitudine docetur extinctus, merito hic Deus Aegyptiae profectionis instar occubuisse dicit, quos pronunciat internecione delendos. Vel certe quoniam imminentibus Assyriis, Israelitae, sicut beatus Osee docet, ab Aegyptiis auxilium postularunt, nec tamen ullum sunt remedium consecuti: consequenter missam in eos mortem Aegyptiae viae, propheticus sermo denunciat, per quam ad eos nimirum non arma socia, sed iratior hostis irrupit. Cui sensui magis conveniunt quae sequuntur, id est, quod et juvenes et equos in castris obsidione corruptos, vel captivitate judicat comminutos. Sed cum vos, inquit, conclusos castrorum putredo cruciaret, et videretis vobis mala captivitatis protinus inferenda, nec sic reversi estis ad me, dicit Dominus. Tot ergo castigationum fructum mihi per vos perisse, quomodo me ferre arbitramini.

Vers. 11.-- Subverti vos, inquam, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus de incendio; et non redistis ad me, dicit Dominus (Ose. 14.). Quis sapiens, et cognoscit haec? Tunc intelliget misericodias Domini, quas sane in omnibus suis dispensationibus commendare non desinit: unde eas et in praesentibus locis, cum certe magno severitatis ambitu procedat oratio, ita tamen abundare ac supereffluere demonstrat ut [ Ant. vel] doceat quas intulit plagis, multo sibi graviores, quam his qui patiantur, videri. Subverti vos, inquit, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram. Quod certe non accidisse Israeliticis populis, spes etiam promissae liberationis affirmat: fit proinde sensus ejusmodi. Quoniam tantum calamitates, quas intuli, in vestrum sanguinem saevierunt, ut videantur mihi Sodomitae ipsi non esse majora perpessi: juxta modum quippe necessitudinis, quia vos mihi adsciveram, aerumnarum ista congestio illis est incendiis exaequanda, quibus abscoena turba cum tectis conflagravit et terris. Quamvis enim vobis spem recuperandae libertatis indulserim, tamen videmini mihi sicut torris magis aliquis semiustus extractus de ignibus, quam in virenti consistens firmitate.

524 Vers. 12.-13.-- Quapropter haec faciam tibi, Israel; postquam autem hoc fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel. Quia ecce formans montes et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae: Dominus Deus exercituum nomen ejus. Et quia, inquit, statuisti cum benevolentia mea impudenti obstinatione certare, necessitatemque mihi exerendae severitatis imponis, faciam tibi quod ipse castigationum ordo deposcit. Neque enim decet, ut plus virium impudentia tua, quam nostra censura videatur habuisse, priusque ista quasi lassata desinere [ Ant. desivere], quam tua aut iniquitas finiatur, aut vita. Quantum ergo ad me respicit, medendi continuabo propositum: per te vero stabit, utrum ista multiplex castigatio emendationi proficiat, an potius ultioni. Quia ergo illa numeravi nuper incommoda, id est, penuriam frugum et imbrium, copiam vero locustarum et erucarum, si quid viroris reliqui fuerat absumentem luem, anni germina, corporaque populantem, mala postremo hostilis obsidionis, tota in corruptionem castra vertentis, et gladium domi forisque saevientem: (quae certe ego, inquit, per compatientem misericordiam illi exitio, quo Sodoma perierat, comparavi: ita ut ad similitudinem combustorum torrium videatur reliquias vestras redditura captivitas) quia ista, inquam, omnia correctionis inefficacia fuerunt: hoc faciam tibi sub ejusdem sane tenore propositi, ut perniciosa sane impietate depulsa, affectum emendationis assumas. Et idcirco postquam id tibi, quod denuncio, inferri videris, in occursum Domini tui, spei melioris factus, accingere, neque perculsus parte sententiae vel desperes salutem, vel judicantis oculis apparere formides. Nam cum eo est tibi ratio, qui nequaquam mortem morientis exoptet, sed qui etiam addictis, si eos commissorum videat poenitere, succurrat. Quidam hunc locum ubi ait, Quapropter haec faciam tibi, ita accipiendum putarunt, ut ex industria dicerent, comminationis speciem fuisse celatam, quatenus quicquid posset auditor atrocissimum suspicari, id etiam crederet fuisse promissum. Sed animadverti licet, non suspicionibus territorum rem fuisse promissam: caeterum quid se facturum diceret, post paululum publicasse. Nam interpositis quae ad potentiam creatoris valerent, quasi cum repetitione subjunctum est:

CAPUT V.

Vers. 1.-2.-- Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: Domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, et non est qui suscitet eam. Sicque sensuum ordo subtexitur, ut more suo sedulo Deus noster caussas illatae captivitatis absolverit: quam nimirum velut invitus implevisse videatur. Sed ad lectionis ordinem revertamur. Postquam ergo dixit: Hoc faciam tibi, Israel. Postquam autem hoc fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel: Quia ecce, 525 inquit, formans montes, et creans ventum, et annuncians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae, Dominus exercituum nomen ejus. Ob reverentiam judicis in reorum pectoribus suscitandam, opera creatoris interserit: ut vel affectum erga se censoris prudens auditor intelligat, vel de effectu non dubitet ultionis, qui eum sibi videat comminantem, cujus virtute subsistat universitas. Id est: O tu Israel, quis sit meritorum tuorum expunctor, inspicito: ille nimirum per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. 1.): ille qui elementa jussione formavit atque distinxit: ille qui dedit sideribus ut lucerent, vallibus ut desinerent, campis ut jacerent, montibus ut tumerent: ille qui spirabilem aerem, quo a coelo in terras media impletur inanitas, tum densari in nubem, tum moveri in ventos praecepit: cujus providentiae nova opera variis elementorum declarantur officiis: qui cum sit tantus virtutis eminentia, tamen homini eloquium suum, id est, legem suam intimare dignatur. Et inter gubernationis miracula, quibus facit, ut nebulae de terris, ubi eas matutinus sol afflaverit, exhalentur, donec immoratu ejusdem vaporis aut comprimantur, aut omnino siccentur; imo cum oportuerit, concretae in nubes ad superiora ducantur, redditaeque cunctis montibus celsiores, aquas conceptorum imbrium in subjecta diffundant: atque ita sibi gubernationis ipsius vestigia impressa consignent; ipse inquam, factor elementorum, cui nomen est Exercituum Dominus, id est, cujus ea potestas est, ut nutui ejus serviant angelorum catervae, eumque regem suum conditoremque fateantur: ipse, inquam, ea vobiscum benignitate contendit, quatenus inferenda vobis tormenta denunciet, si quo modo affectu poenitendi in vestris mentibus excitato, vel sera emendatio reos subtrahat ultioni. Quod sane remedium quoniam obstinata pravitate corrumpitis, vocem nostrae lamentationis accipite, cujus semper monita respuistis: vocem, inquam, qua suprema vestra prosequimur. Cecidit cecidit, non adjiciet ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. Id est, illa gens de clara Israelis stirpe descendens, et quae virgo appellari vel ante meruerit, vel sueverit (quippe cujus pudicitiam, qua in consortium fuerat proprii rectoris ascita, profanitas nulla violasset: vel cujus felicitatem continua integritate pollentem, captivitas nulla corripuisset) ea nunc proculcatui vincentis exposita, probra simul et tormenta perpetitur. Nec usurpat aliquod de amovenda calamitate solatium; caeterum in terra sua velut mulier pollutionibus subjecta decubuit, et miseriis deprimentibus, ad sepulchra pervenit, nec est qui opem ferre valeat, et sublevare dejectam, quam censura omnipotentis attrivit. Ab illo ergo versu 526 in quo ait, Formans montes, et creans ventum, usque in praesentem locum, ex persona dictum prophetae accipi potest, de Dei videlicet potentia disserentis. Quod autem dicit ita in terram suam cecidisse Israelem, ut penitus non resurgat: cum et praecedentes et sequentes sententiae solvendarum quandoque miseriarum solatia repromittant, et in ipsius animadversionis tempore imminutionem magis populi quam internecionem minentur, ita debemus accipere, quod vel lugentis affectu cumulatius aestimavit illata discrimana: sicque funditus appellasse deletos, quos ex majore videret parte contritos; vel certe in eorum personis, quos captivitas absumebat, ire pessum; neque a quopiam gentem Israelis suscitari posse signaverit.

Vers. 3.-- Quia haec dicit Dominus Deus, Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israelis. Non subito captivitatis miserias irruisse, sed multis temporibus cum expectatur emendatio, castigatum fuisse populum, Regum declarat historia: atque ideo per prophetas varia eum Deus noster voce compellat, tum denunciando perniciem, eamque fixam esse dicendo, tum prospera, si emendaverit, pollicendo. Haud itaque quasi in unum tempus coarctans, aliquam in dictis esse discrepantiam suspiceris: sed prolatas sententias per longa tempora, eaque opportuna distribuens, consequentiam suam omnibus constare reperies: ac paulatim crescentibus malis, regnum profani populi comminutum, donec ad ultimae captivitatis exitium perveniret. In illis proinde urbibus atque regionibus, quae adhuc quasi stante metropoli, id est, Samaria, vastabantur, gentis decimationem factam intelligamus, ut nobilibus intereuntibus partibus, quae erat extrema permaneret. Quae quoniam ad hoc illata fuerat decimatio, ut sicut alios justo dabat exitio, ita alios pereuntium emendaret exemplo: exhortatio continuo ipsius judicantis insonuit.

Vers. 4.-6.-- Quia haec dicit Dominus domui Israel, Quaerite me, et vivetis. Et nolite quaerere Bethel, et in Galgala nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutitis. Quaerite Dominum, et vivite, ne [Ant. nec] forte comburantur igni domus Joseph, et devorabit, et non erit qui exstinguat Bethel. Quia id, inquit, quod a lege et pietate debueras discere, o tu Israel, ut uni videlicet factori tuo continuae devotionis adhaereres officio, qui te et propitius beatum, et iratus miserrimum redderet, saeva demum pericula docuerunt: vel nunc studium poenitentis assumto, et de correctione actuum, si vis vivere, cogitato. Require me proinde, quem profanitati serviens reliquisti: require me, inquam, inveniri paratum, et ubi primum quaerere coeperis, obviantem inveniens: quia omnis qui petit, accipiet: qui quaerit 527 inveniet, pulsanti aperietur (Matth. 13.). Noli sacrilegiis tuis dissimulationem nostrae quaestionis adjungere, ne horridior detegaris, oblata remedia negligendo, quam, quae promulgata fuerant, praecepta temerando. Quaerite me, et vivetis, Nolite quaerere Bethel et Galgala et Bersabee: hae autem urbes sicut Regum prodit historia, et vitulis, quos Jeroboam fecerat, et reliquis erant idolis mancipatae (3. Reg. 12.). Denunciat ergo consulens Dominus, ut illa quae abominabilia profanitas reddidisset, frequentare desinerent, ne cum eis pariter quippe [ Forte quique] destinatis exitio disperirent. Quaerite ergo Dominum, quia non vult mortem morientis; et quaerentes revertimini ad eum, et vivetis, ne incipiatis immisso tectis profanorum incendio concremari. Sed videamus et reliqua.

Vers. 7. 8.-- Qui convertitis in absynthium judicium, et justitiam in terra relinquitis. Facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen ejus. Eodem quo supra, ordine, ut potentiam judicis explicaret, quod idem esset creator, admonuit, propositumque ejus, qui quantum in se est, cunctis consultum vellet, ostendens (quippe quibus existendi caussam solam ejus bonitas praestitisset) dicit: quia judicium ejus, quod dulce esset innoxiis, isti sibi instar absynthii amarissimum reddidissent. Ergo quod ait, Qui convertitis in absynthium judicium, vel ita debemus accipere, ut divinum judicium, quod sibi meritis suis fieri exitiabile compulerunt, convertisse eos in amaritudinem, conqueratur: vel certe ipsum humanae rationis examen in amaritudinem dicat fuisse corruptum: culturam videlicet idolorum, sacris quos per Moysem acceperant, ritibus praeferendo. Sequitur autem, Et justitiam in terra relinquitis: quod ad ipsius electionis culpam revocare possemus, quae judicandi normam, quasi aliquid proculcabile reliquisset, nisi subjectis versibus quid justitiam vocasset, ostenderet. Ait enim, Facientem Arcturum et Orionem, convertentem in mane tenebras. Justitiam ergo appellavit ipsum Deum nostrum qui merito, et virtus et sapientia nominatur (1. Cor. 1. 24.): eumque a profanis esse relictum, id est, spretum, conquestus, opera ejus, quibus mundus gubernatur, enumerat: ut illorum nimirum crimina cumulet, qui tantae majestatis Deum non timuerint asperare. Quod autem astrorum ea vocabula intulit, quae a Gentilibus videntur imposita (quamquam alii Interpretes solum sidera dixerint) possemus consequenter accipere, quia obviis vocabulis ad distinctionem astrorum, non ad confirmationem fabularum sit usus propheta: secundum illud quod et Apostolus poetarum sententias nequaquam est dedignatus assumere (Act. 17.). Notandum etiam illud, quod cum descriptionem aethereae informationis vellet amplecti, astrorum vocabulis quatuor plagas, quae etiam Climata vocantur, expresserit: id est, Arcturo Septentrionem, Orione vero Australem, quae est e regione, constituens: diei autem et noctis vicissitudine, ortum Solis, 528 occasumque signando. Ubi pulchre potentiam opificis admiratus, tenebras ipsas ait eum in mane convertere: ita enim Solis globus cum explicaverit gyros, repentino terras splendore profundit, ut inventas tenebras non pepulisse, caeterum in lucem mutasse videatur. Qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen ejus. Elegantissime et scientissime cum de elementorum loqueretur officiis, ad creatoris institutionem et gubernationem pertinentibus, eum quidem dixit omnia facere, cujus nimirum potentia et formavit eosdem ordines et tuetur: cujus tamen praecipue sideris ministerio ad creandas fruges uteretur, ostendit: nimirum Solis, qui discessu quidem noctem, nobis regressu diem pararet. Ergo quoniam descriptionem naturalium sermo contigerat, subdidit etiam, quod vel exhalatus de terris humor, vel assumta de marinis fluenta gurgitibus, ad superna eodem vapore raperentur, ac denuo suspensa de nubibus, quae ire ad summa coeli ipso jam pondere non valerent, amaram salsedinem transfusione deponerent, et ita demum terris sitientibus redderentur: sicque alendis frugibus permixtu contrariorum, humoris, videlicet, et vaporis, ubertas admiranda contingeret: quod utique tantae magnitudinis negotium explicare non posset, nisi ille qui solus universorum Dominus jure creationis ostenditur. Sed videamus et reliqua.

Vers. 9.-- Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. Cui negotio pararetur potentiae praemissa descriptio, consequenter aperuit, id est, ut metum in audientium pectoribus excitaret, et intelligerent quantus calamitatum agger impenderet his, quibus tantae potestatis judex esset infensus. Ille, inquit, qui est universorum creator, merita quaeque pergit expungere: et licet viribus ejus nemo possit obsistere, tamen reorum, qui sibi videbantur esse potentes, tormenta subridet, quos ea videlicet facilitate comminuet, ut indignationem suam subrisione potius indicet, quam clamore. Quidni, cum ejus nutui universa famulentur, et pro diversitate meritorum dicto obaudientia, tam adversa, quam prospera consequantur? Subridet ergo vastitatem super eos, qui sibi videbantur potentes, ac dicere solebant: Linguam nostram magnificabimus: labia nostra a nobis sunt: quis noster Deus est (Psal. 21.)? Adversum ejusmodi, inquit, profanissime sibi de prosperis viribus arrogantes, ille, inquit, ultor aeternus afflictionis tormenta subridet, atque indignationem suam ejusmodi rictus [ Forte risus], qui a tempore discrepet, usurpatione declarat. Robustos proinde et potentes, vel pro invidia superbiae, vel pro memoria felicitatis antiquae, Israelitas vocat: quos jam denunciavit, et ex majori parte consumtos, et captivitate proxima transferendos.

Vers. 10. 11.-- Odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. Idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo; domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabilis in eis: Vineas amantissimas plantabitis, 529 et non bibetis vinum earum. Propheticae orationis institutio custoditur, ut postquam videlicet fuerint denunciata supplicia, statim severitatis ipsius caussa subdatur, ne videlicet tantae pietatis Dominus, indignatione potius aliquid quam ratione fecisse videatur: simul etiam ut ostendat, quanta consulat benignitate pauperibus, cum eorum contumelias et rapinas violatui religionis annectit. Per quod consequens esse convincit, quia profanatis mentibus nulla insit civilis cura justitiae, nullus humanitatis affectus: sed sociis suis quasi perciti vento furoris insiliant, et pauperes quosque professa feritate dilacerent. Unde et hi qui ad cultum idolorum sacrilega mente defecerant, nullis penitus sceleribus abstinerent, sed tam essent pestiferi sociis et civibus, quam ipsi Domino, quem aversabantur, ingrati. Quod autem dicit, quia in portis corripientes odio fuerint insecuti, morem Judaicae institutionis ostendit, qui ita fuerat ordinatus, ut negotiorum arbitri in portis urbium quarumque residerent: ne qui opus eorum habuisset examine, quaestione aliqua laboraret, sed in ipso ingressu, apud quos experiretur, offenderet. Non autem Israelitas, maxime jam sub regum profanorum potestate degentes, hunc morem qui per beatum Moysem in sacerdotali republica fuerat constitutus, mansisse arbitremur: sed quod ostendat, illos cum ritibus etiam civilia jura violasse, et virtutum odium cum ipsarum praedicatoribus induisse; ac si quis adhortari ad correctionem sanctitatemque voluisset, eum protinus, odiis conspirantibus, interisse. Cur autem censorum monitis adversarentur ostendit. Diripiebatis, inquit, pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo. Igitur ut sine impedimento aliquo vel timoris, scilicet, vel pudoris, per damna et contumelias pauperum vaderetis, monitores sobrios estis perosi. Notandum vero quod ait, quia electam praedam ab inopibus auferrent, cum itique consequentius aestimetur alterum e duobus: ut aut non habuerint magna quae perderent, quos pauperes confitetur, aut locupletes merito nominentur, si ab his pretiosa quaeque praedator auferret. Intelligendum ergo, quia vel appellaverit pauperes, quos illi rapinis suis ex locupletibus inopes reddidissent, vel certe ad affectum magis possidentium, quam ad damnorum momenta respiciens, et si parvas res, tamen pauperibus ipsa exiguitate pretiosas, atroci dixerit cupiditate sublatas. Ad cujus rei testimonium, vel unius saltem recordemur exempli Nabuthae sancti viri vineam, brevem illam spatio quidem, sed domino suo gratissimam, ac ipsa jocunditate 530 pretiosam, Achab rex stolidissimus concupivit: et cum domino de venditione mandasset, respondit Nabutha, se haereditatem paternam non posse contemnere, nec eadem, si liceat, velle privari. Tunc rex profanissimae conjugis stimulatus hortatu, avaritiae suae facinus crudelitatis adjunxit, et interfecto Nabutha, vineam quam concupierat, occupavit (3. Reg. 21.). Sic ergo electas praedas, quibus domini videlicet nihil pretiosius aestimarent, cruentis ausibus auferebant, pro quibus factis quid eis denunciet, audiamus.

Pro eo quod despoliabatis pauperes, domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabilis in eis. Vineas amantissimas plantabitis, et non bibetis vinum earum. [Vers. 12.] Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra. Hoc nempe depraedationum vestrarum tenebat audacia, ut suppeterent instrumenta luxuriae, atque habitationes vestras grandibus coleretis expensis, quasi et munimento et voluptati futuras. Sed duo vobis pariter evenient, ut aedificetis quidem, sed [ Ant. et] in eis nequeatis habitare: et tam molitione operis quam ejus amissione cruciemini, atque in eo sentiatis cumulatum dolorem, quod non tumultuariis, sed elegantibus habitationibus excidatis, nec sane de calamitate conqueri possitis, aut divinum inter gemitus sperare subsidium, quorum precatui resistat turba culparum. Quidni cum videant simul se atrociora, et in cives, et in proximos edidisse? Haec autem omnia, ut prodit historia, decem illae Samariticae tribus, et a vicinis saepe hostibus, sed potissimum ab Assyriis pertulerunt. Judas vero, vastante Babylonio, eisdem communicavit exitiis. Cum ergo domibus amplissimis, atque ornatissimis, vineisque fertilibus, et proprio quod est amplius labore plantatis, fueritis, addita etiam captivitate, privati, reputate hoc peccatis, quae maxima commisistis.

Vers. 13.-- Hostes justi, accipientes munus, et pauperes in porta deprimentes. Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. Per varias species, statum corruptae civitatis exaggerat. Et sicut supra dixit, quoniam hortantes ad justitiam sprevissent, imo etiam perculissent: ita consequenter eosdem justi hostes vocat. Quod sane duobus modis intelligi potest, ut justi quasi genitivo singulari, justitiae pronuncientur inimici, id est, justitiae non vos negligentes arguo, sed osores: ex quo descendit affectu studiorum vestrorum funesta perversitas, cum iniquitati impudentiam copulantes, nec optetis latere quod geritis: sed in porta civitatis, in locis videlicet judiciorum, spectante populo, nequaquam meritis caussas, caeterum pretiis aestimetis: 531 et iniquitatem pecuniosorum de pauperum facultatibus adjuvetis: vel certe hostes justi per nominativum pluralem appellari esse credantur, ut enumeratis multis magnisque criminibus, quasi commotus intulerit, quod justi hostes essent, id est, religioni se et Deo adversarios quasi legitimos exhiberent. Locutio est vero familiaris disertis, qui et justos exercitus, et justas provincias, id est, magnas appellare consueverunt. Sed videamus et reliqua.

Vers. 13.-- Ideo prudens, inquit, in tempore illo tacebit, quia tempus malum. Tempus in declinatione mutavit: vel praeterita quippe, vel praesentia populi gesta dinumerans, consequentius diceret, prudens in tempore illo tacebat, pro quo ait tacebit. Quia ergo eos justum, id est, legitimum, adversum honestatem et religionem, bellum pronunciaverat suscepisse: merito, inquit, ad justitiam revocantium ora siluerunt, et prudens quisque cum gemitu ac dolore conticuit, considerans nimirum nihil loci salutari superesse doctrinae, et ideo sibi consulere debere reticendo, cum nihil jam promoveat disputando. Ipsi sunt autem prudentes in silentium publico horrore compulsi, de quibus supra dixerat: Odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. Cum ergo ita profanarum plebium conspirarit audacia, ut veritatem pietatemque doctrinae, quasi denunciato certamine persequatur, prudens quisque doctor flebit quidem, sed tacebit: videns quoniam sicut aspides surdae obturaverint aures suas, ne quid ad eos de salutaribus possit penetrare carminibus. Id sane ipsum quaestionis aliquid videtur afferre, quod brevi est expositione purgandum. Laudatur siquidem prudentia doctoris inter silentii se tuta redigentis, si a parte auditorum reflarit adversitas. Atqui magister Gentium praecipit, increpat, obsecrat opportune (2. Tim. 4.), eamque perseverantiam omnis fere sacra Scriptura commendat. Est proinde adhibenda distinctio, quae concordiam possit vendicare mandatis. Quandiu populus, etsi per negligentiam multa delinquens, tamen sub discendi professione consistit, debet legitimus magister nequaquam clandestinas aliquorum offensiones timere; caeterum omnibus qui ad audiendum convenerint, docendi assiduitate consulere: quippe qui pecuniam sibi commissam numulariis audierit esse credendam: alium autem venturum, qui et sortem reposcat et foenus. Si vero fuerit tanta in pejus facta mutatio, ut impietate plebis ipsi discipulatui colla subducant, et pruritum aurium sustinentes, ineptis tantum fabulis acquiescant: tum plane jam necessarium esse silentium doctoribus cum propheta dicentibus, Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est (Psal. 38.).

Vers. 14. 15.-- Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis, et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut 532 dixistis. Odite malum et diligite bonum, et custodite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. Hi versus ex persona miserantis prophetae interpositi videntur, Israelitas videlicet etiam sub ipso jam exitio positos commonentis [ Ant. commoventis], ut in correctionis vota studiaque conspirent, si forte Deus exercituum, cujus tanta est clementia, quanta potentia, ejusmodi emendationibus mitigetur, et delendis saltem reliquiis attritae gentis abstineat. Subjicit autem quod habeat ad superiora contextum.

Vers. 16. 17.-- Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum dominator, In omnibus plateis erit planctus, et in cunctis quae foris sunt dicetur, Vae, vae: et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. Et in omnibus vineis erit planctus, quia petransibo in medio tui, dicit Dominus. Sepositis illis versibus, quos ex persona diximus prophetae miserantis illatos, invectionis ordo decurrit: ut post illud quod ait, hostes justi, accipientes munera, et pauperes in porta deprimentes, ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est, connexe videatur illatum: Propterea haec dicit Dominus Deus, et reliqua, quae sequuntur: lamentationes videlicet in omnibus plateis audiendas. Et in cunctis, inquit, quae foris sunt dicetur, Vae, vae: quia planctus fore dixerat in plateis, addidit, et quae foris sunt simili cum ploratione [ Forte comploratione] miscenda, ut non utique solis videretur urbibus comminari. Dicetur itaque tota regione Vae, vae: et tam vineae, quam campi, atque montes miserabilibus personabunt lamentis. Quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. Diu me, inquit, quasi absentem, et quae gereretis penitus non videntem, ne quidquam estis experti: nihil enim de emendatione per tam longas inducias cogitastis. Nunc jam in regionem tuam sacrilegiis inquinatam is animadversor ingrediar, cui ulterius non possitis illudere. Pertransire se vero dicit, ut illius memoriam temporis introducat, quo vel Aegyptum, vel Sodomam legitur interiisse, Aegyptia primogenita, vel Sodomitica tecta consumens. In hunc ergo modum pertransibo, ut edam quam merita exigunt, ultionem. Unde et apud beatum Osee, cum de mitigatu sententiae disputaret, ait: Quia Deus ego, et non homo, in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem (Osee 11. 9.). Quod ergo ibi se miseratus promiserat non esse gesturum, id nunc facturum pollicetur iratus, id est, per medium populi ulciscentis animo transiturum. Cum autem harum calamitatum agger irruerit, agricolae non ad culturam, sed ad lamenta convenient, convocantes secum qui sciant plangere. Quod secundum morem illius regionis, qui etiam apud alias gentes vigebat, illatum est: erant enim funebres cantilenae, quas ad rythmum praecinentibus aliis, turba resonabat. Ergo quasi ut legitimum 533 populi funus exprimeret, plangendi scientes denunciat convocandos.

Vers. 18.-20.-- Vae desiderantibus diem Domini, ut quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebrae et non lux. Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei rursus: et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. Nunquid non tenebrae dies Domini, et non lux: et caligo, et non splendor in ea? Consilium et propositum pietatis divinae, Gentium magister ostendens: Bonitas, inquit, Dei ad poenitentiam te adducit, secundum autem duritiam tuam, et cor impoenitens, tu tibi thesaurizas iram in die irae (Rom. 2. 5.), ut ipsa dilatione cumulatam excipias ultionem. Hoc ergo proposito consulendi per multorum regum aetates prophetalis comminatio personabat: et praeibat describendis calamitatibus terroris ambitio, quae in pectoribus audientium formidinis et correctionis suscitaret affectum; sed illi qui abuti remediis adsuevissent, dilationem poenarum atque mortium ad mendacii argumentum trahebant, dicentes, videlicet, prophetas commemorando diem Domini, vanos excitare terrores. Ergo inter caetera, quae lascive improbeque loquebantur, ista quoque cum irrisione dicebant, videlicet, se desiderare diem Domini, et ut tandem revelaretur, optare; non quod veris desideriis eam postularent, sed quod nequaquam veniente, comminantium prophetarum falsitas proderetur. Proinde sacrilegis conscia suae veritatis censura denunciat, quod illam desideratae diei professionem afflictio multiplex consequatur, nec eis illud tempus ad bona argumenta, sed ad stipendia dura respondeat, talesque calamitatum oriantur procellae, ut illic acerbius discrimen semper occurrat, quocunque miseri confugiendum putarint. Dies (inquit) ille squalebit adeo angorum tenebris, ut nullum consulentiae lumen relinquat, sed a pernicie in perniciem, se formidine miserrimi exagitante, discurrant: ut si quis fugiens insequentem leonem ursis saevientibus obviet, ac subitae formidinis augmenta perpessus, domum aliquam occulendus irrumpat, cumque manu parieti, ut post tantam consternationem paululum requiescat, admoverit, morsum serpentis in foramine latentis incurrat: sicque veneno in viscera labente, dispereat. Nunquid non tenebrae dies Domini, et non lux: et caligo et non splendor in ea? Non solum tenebrosam, sed etiam caliginosam illam esse noctem denuncio, qua videlicet et lux securita i abigetur, et nulla consolationum sidera sublucebunt.

Vers. 21.-24.-- Odi et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum. Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra non suscipiam, et vota pinguium vestrorum non respiciam. Aufer a me tumultum carminum tuorum: et cantica lyrae tuae non audiam. Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. Quamvis arguendo Israeli, id est, decem tribubus, majore parte orationis institerit, tamen etiam 534 Judae delicta contingit. Siquidem et inter principia operis cum intulisset diversarum gentium mentionem, pervenit ad Judam, et ait: Super tribus sceleribus Judae et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini, et mandata ejus non custodierit. Deceperunt enim eos idola sua, post quae abierunt patres eorum: et mittam ignem in Judam, et devorabit aedes Jerusalem. Quamquam ergo Israeli vehementior institisset: tamen postquam ad exprimendam diem Domini, id est, ultionis tempus sermo pervenit, ejusque severitatem diversis imaginibus explicare contendit, quae utique terribilis pompa vindictae non minus Judae, quam Samariae plebibus imminebat: ceremoniarum quoque solatia, quae, profanato Israel, Judas adhuc videbatur celebrare, enervata potius et abjecta monstravit, commendandae videlicet occasione censurae, apud quam inter damna morum, placamenta ejusmodi nihil valerent, aequum se judicem utrisque fore tribubus indicavit. Ergo dilatione sententiae etiam Judae cum Israele denunciat, quoniam coetus eorum oblationesque fastidiat, et vota in quibus soleant pingues hostias immolare contemnat: carminibusque quibus Dei canant laudes, ita offendatur, ut tumultus magis se pronunciet sentire, quam coetus. Haec siquidem omnia religionis officia tunc grata esse Deo, tunc placita, quando cum bonis moribus exhibentur. Caeterum si ea usurpent sacrilegiis et iniquitatibus servientes, ita nihil promoveant ad impetrandam salutem, ut oratio eorum fiat in peccatum (Psal. 108.). His ergo cunctis solatiis convictis atque depulsis, judicium Dei revelabitur quasi aqua: quod ne obscurum esset, adjecit: et justitia quasi torrens fortis. Inundatio eas nimirum immissae calamitatis abripiet, et diluvii instar extinguet. Diversis enim imaginibus potentiam et cognitionem vindicantis gestit exprimere: quae sicut potest fletibus antequam irruat mitigari: cum inciderit, non valebit eludi.

Vers. 25.-27. Nunquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? Et portastis tabernacula Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum, sidus Dei vestri, quae fecistis vobis. Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus, Deus exercituum nomen ejus. Hujus loci etiam beatus Stephanus sub tempore gloriosae meminit passionis. Nam cum furentium Judaeorum cinctus agminibus de praenuntiato a sacris vatibus Redemptoris nostri mysterio disputaret: Convertit, inquit (Act. 7. 42.), Deus, et tradidit illos servire militiae coeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: Nunquid victimas aut hostias obtulistis mihi quadraginta annis, domus Israel, et suscepistis tabernacula Moloch, et sidus Dei vestri Rempha: figuras quas fecistis vobis adorare eas, et transferam vos trans Babylonem. Locus vero ipse quamquam apertam habere videatur caussam, id est, censuram iniquas plebes increpantem: tamen ita sententias miscuit ad diversa tempora pertinentes, ut non parum obscuritatis offuderit. Denique 535 Hieronymus in hoc loco adeo miseram recepit opinionem, ut diceret quia quadraginta annis, quos in solitudine referuntur egisse, non Deo, sed idolis servisse videantur: cum nihil utique tale historia consignet, sed tantum quod caput vituli, Moyse morante, conflaverint, quod tamen statim, eodem jubente, contriverint. Non ergo caeremonias Legales sideribus aut angelis offerebant, quarum ritum et ordines auctor noster proprio ore composuit, sibique uni omnia offerenda mandavit. Secundum consuetudinem ergo Scripturarum diversa quidem tempora, caeterum similia increpantis sermo conjunxit, ut ostenderet, quia in praesentibus sacrilegiis profanos imitarentur parentes, qui sibi deos improbe fieri postulantes, in vasta solitudine concidissent. Quid ergo, ait, mirum, si et hi de propriis finibus exigantur trans Damascum, videlicet, in Babylone ultraque perituri? Quod autem posuit sidus Dei vestri, in Hebraico dicitur stellae habere nomen, id est, Luciferi, quem usque hodie Sarraceni colere feruntur. De quo tamen nihil tale Scriptura commemorat, videlicet eo tempore, quo fuit caput idoli fabricatum, ad similitudinem nimirum Aegyptii bovis, quem Apim nominant, quod stellis quoque servire decreverint. Sed colligimus, quia per imitationem Aegyptiae superstitionis, aliis quoque Gentibus componantur, quasi nihil sit profanitatis, quod non per susceptionem unius idoli venerari et colere censeantur. Fit autem contextus in sensibus, si his quae fuerant interjecta, sepositis, ad illud quod dixerat, Vae desiderantibus diem Domini, 536 hoc respiciat quod ait, Nunquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto: id est, longanimitate et benevolentia mea, quae differt longis temporibus ultionem, ita abutitur vestra profanitas, ut argumentemini nunquam venturum esse illud exitium, quod necdum venerit, cum fuerit saepe promissum: quasi non suppetant exempla, quibus agnoscatis consuetudinem meam, quia his nimirum qui destinantur exitio, longum ad poenitendum tempus indulgeat. Sed ut praetermittam reliqua, saltem illud aspicite: quia cum eductus de Aegypto populus ad montem Sinae pervenisset, et consistens inter miracula meis digna virtutibus, ad cultum tamen idolorum, quae reliquerat, revertisset, meruit exitio destinari. Ego tamen nec sacrificiis eorum, nec muneribus mitigatus, quadraginta annorum tempus indulsi, neque iram subito in reos saevire promisi [ Forte permisi]. Caeterum agmina sensim jam sententiae addicta consumsi, sicque nec indulti temporis longitudo, quod denunciatum est, frustravit judicium, nec accensam praecipitavit horror criminis ultionem. Cur itaque dubitetis futurum quod jam factum videtis? id est, ideo vobis denuntiari venturas calamitates, nec easdem celeriter inferri, ut emendationis spatium praebeatur, non ut evanescat ultio, cui nihil valebit tempus officere. Vos autem quoniam bonitate Dei impudenter abutimini, consequetur finis eorum parentum, quos in sacrilegiis estis imitati: ut sicut eorum cadavera in vasta solitudine corruerunt, ita et vos de patriis excussi finibus, in barbara regione moriamini.

LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.

Vers. 1.-- Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Exosam quidem Deo semper fuisse superbiam, frequens Scriptura commendat, quippe quae initium peccati talis fuerit, ut Angelos in daemones commutaverit. Unde et beatus David sollicite deprecatur, ne subjacent proculcatui superborum: ibi enim, inquit, ceciderunt omnes operantes iniquitatem (Psal. 35.). Hic tamen propheticorum ordinem in increpatione custodit, ut superbiam quasi fructum esse impietatis ostendat, per quem tenorem Apostoli quoque sermo videtur ingressus: qui cum diceret, quod creaturis, creatore relicto, servissent, enumerationem deinceps facinorum flagitiorumque subjecit: propterea illos nefandis actibus scatere pronuncians, quod pietatis erga Deum jura temerassent. Vae, inquit, ergo vobis, qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, non quo pauperum crimina laevius aestimemus, sed vos scelerum major pulsat invidia, quos major extendit opulentia. Quo enim magis estis de honore ac facultate conspicui, hoc vos decuit majus studium religionis 537 habuisse: nunc vero non minus impietate quam pecunia locupletes esse contenditis. Comprehendent ergo vos lamenta gravia, quia secundum divinam sententiam exiguis potest miseratio nonnulla conferri, Potentes autem potenter tormenta patientur. Inter tantas ergo miserias regionum, quas de vel amissis viribus, vel de irruentibus jam calamitatibus experitur, in locorum praesidiis et munitione confiditis: in Sion videlicet et Samaria fore vos tutos adversus iram judicis aestimantes. Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Nunquam enim vos magis quam adversorum tempore publicastis, quanta vos luxuriae implevisset ambitio, qui gentis imperio, majore jam ex parte consumto, intra obsessas tamen urbes opulentia tumetis luxuriaque diffluitis.

Vers. 2.-- Transite in Chalanne, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Intulit opportune externarum gentium mentionem, et per occasionem alterius sermonis, ostendit quia et aliis regiones quas incolerent, et regna quibus florerent, rerum conditor deputasset: illos siquidem populos plura non cupere, istos vero et ingratos et profanos doceri, qui ita fuissent urbibus pestilentes, ut quos ante per exempla corruperant, eosdem postea fastu praedae protererent. Notanda vero divini forma judicii, apud quam non pro afflictorum qualitatibus affligentium quoque merita ponderantur (ut si nocentes non fuerint qui teruntur, excusabilis quoque deprimentium videatur injuria), sed ita rei ac si sanctos violaverint, arguantur. Neque enim odio malignitatis alienae, caeterum impetu propriae iniquitatis insiliunt: praedonum, non censorum animum deferentes, quorum ut iniquitas exprimatur, profanarum eis conterminarumque gentium modestia et quaedam probitas antefertur. Transite, inquit, in Chalanne, in Emath magnam, in Geth Palaestinorum, et diligenter inspicite si latiores vestris terras quas incolerent, acceperint: quarum ita sunt sorte [ Ant. forte] contenti, ut nihil aliud videantur expetere. Quae sane exprobratio, ut illos cupiditatis accusat, ita desiderat explicari. Inconsequens enim videtur, ut postquam opulentiae ac luxuriae crimen objecit, ad comprobationem adduceret eos, qui breviores terras viderentur incolere. Posset enim referri, ideo istos plus habere jactantiae, quia majores opes delatae sibi regionis vectigalibus collegissent, nullamque ad exprobrandum vim comparatio illata retineret, quia hoc fiebat quod ipsa consequentia postularat. Quis ergo sensus hic est, quem verba destituunt? Ille nimirum qui parricidales animos in sacrilegis plebibus fuisse convincit, quem alius propheta, id est, beatus Osee evidenter ostendit, cum diceret: In diebus desolationis ostendit fidem, facti sunt principes Judae quasi assumentes terminum, id est, decem tribubus, Assyrio vincente, translatis. Judae populus, misericordiae et compunctionis alienus gaudebat, dilationem sibi finium contigisse. Hoc ergo intuitu et nunc propheta non solum in Juda, sed etiam in ipso Israele, qui captivitati prior subjacuit, impios 538 principes exultasse demonstrat: quod popularibus incolisque regionis varia clade consumtis, istis velut inter urbium moenia liberandis, latior possessio provenisset: quod tamen tribui Judae magis crimen objectat, ejus quippe in sequentibus nomen appellat. Merito ergo et hostias et munera eorum, vicina quoque gentium laudata parcitate damnavit. Sed videamus et reliqua.

Vers. 3.-6.-- Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. Qui canitis ad vocem psalterii: sicut David, putaverunt se habere vasa cantici. Bibentes in phialis vinum et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. Eorum, quos supra optimates vocaverat, pompatice ingredientes domum, in divitiis et epulis suis gloriantes, atque humilium capita deterentes, fraterna etiam captivitate gaudentes, consequenter epulas et delicias percucurrit. Vae, inquit, vobis, qui separati estis in diem malum, quibus tempus videlicet ultionis impendet, cui vos estis ita dicati, ut videamini ad hoc prorsus electi. Quod autem ait, et appropinquatis solio iniquitatis, vel sic intelligere debemus, ut conjunctiva ista, quae est praelata conjunctio, id est, appropinquatis, vim rationalis conjunctionis obtineat, id est, quia: ut sit sensus, separatos in diem malum qui appropinquaverint solio iniquitatis, videlicet ideo puniendos, quia in alios exercuerunt iniqua judicia; vel certe solium iniquitatis appellat, quo injustitia examinata damnabitur: sicut judicium pecuniarum et caedis vocamus, non quo peculatus aut homicidia perpetrentur, sed cujus examine puniantur. Sub tali autem scelerum atrocitate degentes, adeo nihil de poenitendi studio cogitatis, ut omnia luxuriarum instrumenta generaque sectemini, nec totos dies lusui dedisse contenti, thoris eburneis et stra is mollibus incubetis, ut obscoenitatis operi corpora sericis fota sufficiant: epulas autem vestras etiam aurium voluptate conditis. Nam cum electos de gregibus et armentis agnos vitulosque consumitis, et usque ad temulentiam vina defunditis, psalterium et lyras facitis concrepare: hisque flagitiis etiam contumelias antiquitatis adjungitis, dicentes videlicet, ea vos habere organa, quae David beatissimo suppetiverint. Neque miseri consideratis tantum inter studia, quantum inter merita vestra atque illius interesse. David enim laudes creatoris legesque virtutis et remedia perturbationis sacro carmine personabat: vos vero econtrario incentiva luxuriae cum injuria creatoris (cujus lex spernitur) concrepatis. Ille epulis sobriis, et prophetalibus delectabatur ac muniebatur unguentis, vos vero ebrietate crapulaque, oleo etiam vulgari, et quod sit arte corruptum, madetis. Denique ille misericordiae plenus affectu, multis post saeculis venturas suae genti calamitates, et fletibus prosequebatur, et precibus. Vos vero easdem jam illatas jamque grassantes, ita siccis oculis intuemini, ut eas venisse, parricidaliter gaudeatis. Quod ergo ait: nihil patiebantur super contritione Joseph, ad compassionem retulit, quam in pectoribus vel diligentium, vel miserantium 539 noverat solere cooriri; quam duritiam etiam illud sub persona justi carmen accusat: Quaesivi, qui simul mecum contristaretur, et non fuit: et consolantes me, et non inveni (Psal. 68.). Cum ergo Joseph, id est, decem Tribus captivitas occuparet, nullum Juda misericordiae, nullum compassionis sensit affectum. Quidni, cum magis putaret augendae opulentiae tempus oblatum, si suis finibus fraterna rura conjungeret? Tale autem votum ac tale propositum, quid recipiat, audiamus.

Vers. 7.-- Quapropter, inquit, nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium, id est, inanitatem sperum suarum protinus fatebuntur, quando et ipsos comprehenderit, quae fuerat paululum dilata captivitas. Exigentur enim de suis finibus in capite transmigrantium, id est, inter primos isti, qui se tutos fore crediderant exulabunt: sicque catervae luxuriantium disperibunt.

Vers. 8. 9.-- Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur. Ut graviter se horruisse despectum fraternae captivitatis ostenderet, in proferendae ultionis verba juravit. Quod autem ait propheta, per animam suam Deum jurasse, more nostro dictum, quibus loquebatur, intellige: ut quoniam nihil pretiosius anima nostra, aut dulcius aestimamus, ille quoque non quasi animal aliquod ex anima membrisque compositum, sed qui majestatem et vitam suam animae appellatione signaverit, detestari se domos Jacob, superbiamque juravit tantisque eas esse calamitatibus subditurum, ut populosae familiae tam assiduis mortibus absumantur, nec supersit in eis qui possit sepehre defunctos. Nomine autem Jacob, et Judam et Israelem pariter indicavit, quippe quos paulo ante jam in calamitate miscuerat. Cum ergo ad eam solitudinem multae domus venerint, ut non inveniant funerantem, vicini venient et propinquorum busta curabunt; neque honoratis ex more condent sepulchris, sed vulgari ea incendio concremabunt, ingredientesque ipsi quos diximus vicini, ne lateat in penetralibus, vel remaneat aliquis, scrutabuntur, sibique invicem colloquentur:

Vers. 10.-12.-- Et dicet [Ant. dicent] ei, Tace, et non recorderis nominis Domini. Quia ecce Dominus mandabit [Ant. mandavit], et perculiet domum majorem in ruinis, et domum minorem in seissionibus. Quid est, quod ait, Tace, et non recorderis nominis Domini, cum utique magnitudo miseriae etiam obstinata corda potuerit ad recordationem judicis et creatoris sui inflectere, perque hoc competentius diceretur, Recordemur nominis Domini, cujus indignatio tam multiplici nos calamitate vastavit [ Ant. vastabit]. Sensum ergo in hoc loco latentem de superioribus colligamus: Vae, inquit, desiderantibus diem Domini; ut quid eam vobis? dies Domini est vobis tenebrae, et non lux; non quo illi possent damnationis suae tempus expetere, sed quia, 540 ut exposuimus, abutentes dilatione vindictae, prophetas ipsos de mendaciis infamabant, quasi comminantes ea mala, quae nulla essent aetate ventura. Ideo nunc ait, cum noxiorum agmina promissa olim captivitas occupaverit, et ille dies, id est, tempus advenerit, quod se per irrisionem desiderasse jactaverant, tantus eos divini nominis terror implebit, ut invicem colloquantur, ne quis audeat recordari nominis Domini, cujus offensi tanta severitas apparuerit, ut putetur excitanda commotio etiam nominati. Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem in ruinis, et domum minorem in scissionibus. Paulo ante nomine Jacob, et Judam et Israelem, id est, omnes simul tribus quae inter se divisae fuerant, diximus indicatas. Hoc itaque praesens versus absolvit, qui et majorem et minorem domum percelli scissionibus, ruinisque denunciat: diversis autem verbis unum videtur ostendere, id est, eversionem domorum. Quia enim ruinam scissiones parietum praecedere solent, utramque ruituram collapsione et scissione signavit; majorem autem domum pro numero tribuum, Israelem, minorem vero Judam vocavit, easque ambas sicut simili iniquitate pollutas, ita simili denunciat calamitate perituras.

Vers. 13.-- Nunquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis: quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absynthium? Gratissimus sensus, et qui elocutionis sit genere contectus. Allegoricis enim verbis populo vitia, quibus squalebat, exprobrat: neque enim hic quadrupedes simpliciter, aut equos signavit, aut bubalos, sed superbiam profanae gentis exaggerat; jam enim judiciorum dulcedinem in conterendis innocentibus, in amaritudinem verterat, tantumque sibi de viribus arrogabat, ut nullis incommoditatibus se percellendam putaret: quippe quae tantum sibi opulentiae comparasset, ut instar bubalorum nunquam videlicet aratris colla subdentium, continua libertate frueretur: nec per itinera equis difficilia, ut habenarum liber equus, caeterum per campos et prata discurreret. Ergo, inquit, certum est, quod nec juga bubalus portet, nec per saxa equus sponte incedat: vos autem, qui vos et juga discussisse, et frenos rupisse gaudentes, equi vobis in luxuria, in virtute et libertate bubali videbamini, rebus probate, quod spebus hausistis, id est, quia nullis subjaceatis imperiis. Quod cum utique in contrarium cadit, atque ad arbitrium hostium, et per itinera asperrima ingredimini, et graves labores confracta cervice toleratis, confiteamini necesse est, nec equos vos esse, nec bubalos, nec quicquam praesidii atque virium, vel opes vestras comparasse, vel mentes.

Vers. 14. 15.-- Qui laetamini in nihilo: qui dicitis, Nunquid non in fortitudine nostra assumsimus nobis cornua? Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum gentem: et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti. Adjuvit omnino expositionem praemissam, 541 illam videlicet, quod se instar bubalorum et equorum liberos fortesque crediderant, haud de conscientia virium, sed de propria opinione et spei vanitate venisse. Laetati enim, inquit, estis in nihilo, dicentes apud vos: Nunquid non in fortitudine nostra assumsimus nobis cornua, quae nimirum bubalorum formam videbantur ostendere. Ergo de vestris vobis tantum viribus arrogastis, ut putaretis praecepta posse tuto contemnere. Veniet super vos fortis exercitus, teque priorem, o Israel, vincentium potestate vastabit: ab introitu Emath, id est, ab Antiochia, usque ad torrentem deserti, partem scilicet quae tangit heremum: omnes videlicet fines tuos hostili crudelitate populabitur: et te, o Juda, sub brevi dilatione manentem, tamen vicino afflabit et consternet incendio.

CAPUT VII.

Vers. 1. 3.-- Haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsorem gregis. Et factum est cum consummasset comedere herbam terrae, dixi, Domine Deus propitius esto, obsecro, quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus. Prophetali sermonem suum more contexit: imo quid revelationum in spiritu prophetae conspicari solerent (unde etiam videntes vocabantur) ostendit, id est, quia eis rerum futurarum sub diversa specie breves illae quidem imagines apparerent, sed quarum jam intelligentiam caperent: et ita in diversos moverentur affectus, vel ad censuram nimirum, vel ad misericordiam pertinentes. Postquam ergo excitatum iri gentem denunciavit, quae eis esset allatura perniciem, ne ipsa judicii brevitas non satis auditorem moveret, explicandis quas viderat imaginibus immoratur, et per earum occasionem, quam sedulo pro eis precaretur ostendit, ne quis eum vel insultantis, vel nihil dolentis animo annunciare illas calamitates putaret. Audite ergo, in quarum me imaginum spectacula Deus noster induxerit. Stabat quidam qui in morem figuli locustarum fingeret, id est, formaret examina, eisque numeros excedentibus id negocii delegaret, ut omnes segetum fibras et cuncta germina, quasi indefessis morsibus pascerentur. Quod autem ait, in principio germinantium serotini imbris, ad augmentum ostendit cladis valere: id est, ut tempestivi imbris tempora gravis siccitas occupare videatur, et longa pluviarum 542 exspectatione defatigati vexatique cultores Luciferi, imbris coeperint habere solatia, sicque raptim desperatas collocarint sementes; verum cum et ipsa semina vix et tardissime obruta germinare coepissent, priusquam in culmos spicasque consurgerent, locustis pascentibus disperirent: quod tamen malum, ne spes sua, vel exigua temperaret, alter serotinus post locustam veniret. Ecce enim, inquit, serotinus post tonsorem gregis: id est, ea germina quae locustae totonderant, usque ad radices ei [ Forte is] qui sequebatur absumeret: cujus quoniam hic vocabulum siluit, de superiore prophetia quid signaverit, colligamus. Ait enim beatus Joel, Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. Ergo et propheta Amos serotinum, tonsoris reliquias insequentem, bruchum indicavit. Quod autem fictorem videt locustae, cum potuisset, quasi exstantis jam creaturae evocator ostendi, ad illud nimirum valet, ut inaestimabilis multitudo ipsarum animantium publicetur, quarum videlicet non quanta inveniri in mundo poterant examina congregentur, sed per potentiam judicantis, qui sit etiam universitatis creator, nova fingantur: cum proinde caussam formationis prodidisset impleta vastatio, et morientium multitudinem alimentorum consumtio: exclamavi, inquit: Domine Deus, propitius esto, obsecro: Quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? id est, Si per tuam indignationem ad tantam exiguitatem, quantam hae pollicentur figurae, gens nostra perveniet, quis eam poterit ulterius suscitare, quam tali vastitate confeceris? Misertus est Dominus super hoc, Non erit, dixit Dominus, id est, efficacem fuisse deprecationem meam, docuit sententiae consecuta mutatio. Promptus quippe ad misericordiam Deus, plagam illam, cujus magnitudinem vidit me expavisse, submovit: responditque hoc non fore, quod ne fieret supplicaram. Verum aliud quod esse judicabat mitius, intromisit.

Vers. 4.-- Id enim ostendit mihi Deus: ecce vocabit judicium ad ignem Dominus Deus, et devorabit abyssum multam, et comedet simul partem. Nisi prudenter atque sollicite quae sunt dicta capiamus, non exigua in sensibus detegetur absurditas. Post ea siquidem damna, quae depascens locusta et sequens bruchus intulerat, quasi mitior plaga ignis inducitur: cum omnino 543 non sit ambiguum, multo majorem esse calamitatem quam, immissa operetur exustio, omni illa quam germinum afferebat attonsio. Quomodo ergo dicit propheta, misertum Deum, et quasi lachrymis interventoris inflexum ad ignem vocasse judicium, id est, reos incendio deputasse, a quibus inopiae periculum depulisset? Animadvertendum quapropter, quia hic nomine ignis transcursum flammae voluerit indicare, quae licet sui vehementia quod contigerit amburat: tamen quandiu non immoratur afflatis, nec in ea quae sunt profunda descendit, nec robora quae videbatur occupasse, consumit. Igitur locustarum aut bruchorum imaginibus, operi quod susceperant insidentium, internecionem voluit addictae gentis ostendere. Quod cum in spiritu propheta vidisset, et per affectionem populo, et per reverentiam judici debitam consternatus occurrit: atque ut illa sententiae mutaretur atrocitas, obtinuit. Sed quoniam conferri plenam veniam non sinebat populi inveterata profanitas, ejusmodi poena succedit, quae etsi magnam partem immissa consumat, tamen reliquias manere patiatur. Sic enim ait: Ecce vocabit judicium ad ignem Dominus Deus, et devorabit abyssum multam: et comedet simul partem. Sed propheta cum effectus primae supplicationis animasset, huic quoque denunciatui audet obsistere, et dicit parvulum Israelem, imminutas videlicet ejus copias internecione delendas, si iram hostium ipse qui judicat, quasi castigator, accenderet. Imagine autem locustae Assyrios, et imagine ignis Babylonios significatos esse quidam putarunt, non videntes, quoniam repugnaret historiae. Dicit enim propheta, et locustae et ignis plagas suis precibus fuisse submotas, ac de utraque respondisse Dominum supplicanti: Non erit istud, id est, Nequaquam irruet ista vastatio. Assyrius vero et Babylonius hostes, victoriarum potiti, et Israelem et Judam gravi caede vastarunt. Hic ergo ostendit Deus noster per prophetam, qui erat imaginum spectator effectus, et quod populus Judaeorum multo gravius quam sustinuit mereretur exitium, et quod eum aethereus arbiter posset internecione delere, si hostium vel multiplicare numerum, vel indignationem voluisset accendere: et quod necessitatem quamdam affligendae ejus gentis, quam nollet penitus interire, pateretur.

Vers. 7.-9.--Verum, cum has duas species imminentium discriminum submovisset, Hoc [Al. Haec] mihi ostendit, ait, Dominus. Et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla coementarii. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi, Trullam coementarii. Et dixit Dominus ad me: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel: non adjiciam ultra superinducere eum. Et demolientur excelsa 544 idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur: et consurgam super domum Jeroboam in gladio. Magnam partem dispositionum Dei, sub quibus mortalium vita decurrit, prophetae de quo loquimur, visio publicavit. Nam cum praecedentes sententiae vel comminantem judicem ostenderint, vel frementem, et reorum mortibus leonis instar inhiantem (qui motus utique vel affectus a natura Dei continua tranquillitate gaudentis, secundum rationem dogmatis docentur alieni) praesentis loci reseravit occasio, quo potissimum genere ad ulciscendum Deus noster insurgeret, relinquendo videlicet potius, quam fremendo. Nam quoniam calamitatum agger protinus irruebat, si ille aegre destitisset, dicit eos se feriente collapsos, compunctionisque gratia in reorum pectoribus excitandae, eum sibi et habitum sumit et motum, quem habuisset inimicus, hoc permittente, desaeviens. Ideo cum geminam ejus sententiam, quam pro Judaeorum meritis proposuerat, interveniens precatio sustulisset, tertiam intulit: cui quidem propheta quasi mitissime non auderet obsistere, sed quae affectum ultionis plenissimum contineret, inquit, Super murum enim litum, id est, structoria arte compositum, stare mihi rerum Dominus videbatur, habens in manu trullam caementarii, per quam munus videlicet quo fungi consueverat, indicaret, id est, quod et jugi eos propugnatione tueretur, et quod frequentem medelam, per quam sanarentur et instaurarentur, adhiberet. Caeterum, si ista miseris conferentem providentiam submoveret, neminem eorum vel posse cohaerere, vel posse subsistere. Ergo trullam hanc, inquit, id est, curam meam, qua liniebantur et firmabantur quassa, deponam, atque otium quoddam benignitati, quia ita Israel cogit, indicam, nec sustinebo ulterius laborem cum impudenti nimirum profanitate inefficaci pietate certandi. Sicque demum quid perpetravere cognoscent, cum me nequaquam feriente, sed tamen non protegente, dispereunt [ Forte disperibunt]. Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur: et consurgam super domum Jeroboam in gladio. Venient enim hostes, ac plenum agentes triumphum ferro ignique desaevient, fana et profana cum totis urbibus concremantes, atque Jeroboae familiam gladio ulciscente vastabunt. Verum postquam hucusque concionantis prophetae sermo processit, Amasias quidam nomine, sacerdos Idolorum misit ad Jeroboam per idem tempus decem tribuum imperio praesidentem, nunciavitque ei quod Amos spiritu potius rebellantis quam vaticinantis instinctu, et nominatim ei, id est, regi denunciaret exitium, et totum populum ita multiplici comminatione terreret, ut etiam sententiae dubiae fieret, quem 545 videlicet regem sequeretur incertus. Totiusque voluminis prophetici propositum breviter amplectens,

Vers. 11.-- Haec enim, inquit, Amos dicit, In gladio morietur Jeroboam et Israel captivus migrabit de terra sua. Ex quibus dictis consequenter advertimus, quod etiam in nostrorum temporum negociis experimur, quia pars gentis humilior, id est, quique populares, quominus habebant de nobilitate superbiae, hoc etiam prophetarum dictis facilius movebantur. Sacerdotes vero et optimates cum regis vitiis favere contenderent, respuebant, imo criminabantur, et si liceret, interficiebant salutares magistros. Sed lectionis ordinem prosequamur. Cum ergo ad Jeroboam regem, quibus adversum Dei prophetam succendi posset, mandata misisset, non contentus finem excitati quasi certaminis praestolari: sed ut quocumque modo vir sanctus fugaretur exoptans, ad ipsum conciliator accessit.

Vers. 12. 13.-- Et dixit Amastas ad Amos, Qui vides, gradere, fuge in terram Judae, comede ibi panem, et ibi prophetabis. Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia santificatio regis est, et domus regni. Metuens credo, ne reverentia prophetae etiam regis indignatio frenaretur, per seipsum tentavit eum expellere, et cum honore compellans: Qui vides, abi inquit, et ad vicinam Judae confuge regionem, ubi et vivere tuto valeas et docere. Hoc vero loco, id est, Bethel, in quo respicis aulam fabricatam, et sanctificationes regis, videlicet simulacrum, cujus sumus cultui cum ipso principe mancipati, ne pergas ulterius ejusmodi vocibus personare, quas nequaquam tibi forte impunitas intelliges.

Vers. 14. 15.-- Respondit Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetae, sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit ad me, Vade, propheta ad populum meum Israel. De occasionibus responsionum etiam quae tacita sunt plerumque intelligenda succurrunt, sicut nunc propheta, cum ei aruspex dixisset ut fugeret, respondit nec se de prophetarum descendere stirpe, nec hoc munus ab initio suscepisse, nec ideo tamen quasi falsa vaticinantem debuisse auditoribus esse despectui. Sed quod illi ad ejus contumeliam dicere solerent, hoc se etiam cum gaudio profiteri, id est, nec de choro se, nec de stirpe prophetarum fuisse: caeterum pastorali tantum officio deditum, et per saltus armenta ducentem, atque cibos ex arboribus vilissime colligentem, a Deo inspectore cordis, electum et ad hoc prophetandi officium destinatum, secundum quem morem gloriatur et Apostolus cum dicit, quod ubi placuerit Deo, ut revelaret Filium suum, per me, continuo non adquievi carni et sanguini, neque ad antecessores meos Apostolos veni, sed abii in Arabiam, et inde reversus sum Damascum (Gal. 1. 17.), id est, nec magisterium aliquod nec privilegium requisivi, sed statim vocanti me Redemptori nostro ita proinde [ Forte prompte] et impigre parui, ut ad opus praedicationis ingrederer. Ergo et pastorem pecudum se beatus Amos profitetur, nulla ad opus hoc ambitione, sed sola vocantis 546 electione venisse, qui dicit ad me (inquit), Vade, propheta ad populum meum Israel. Ea ergo quae supra comminanter injeci, debuisti tu, o Amasia, et omnes tui participes non ut mea, sed Dei per me loquentis dicta suscipere, nec dubitare quod Dei voluntate ea quae ventura cognoveram, nuntiarem. Quod ne nescias, accipe experimentum ejus, qui in me loquitur Christi.

Uxor tua in civitate fornicabitur, filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur. Et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua. Quid ergo tibi prodest audire nolle quod necesse habeas sustinere, cum non te denunciantis verba crucient, sed vulnera persequentis. Proinde ut sentias nulla arte impendentem removendam sententiam, praedico omnium te affectuum tormenta sensurum, id est, quae maritus, quae pater, quae clarus civis excipiat. Uxor enim tua non clandestina turpitudine polluetur, sed in medio urbis vincentium libidini subjacebit, et liberos tuos gladius, te spectante, cui non liceat lugere, vastabit: tuque simul dedecore et orbitate perculsus in terra polluta morieris, id est, vel in ipsa Judaeorum regione quam videlicet prius sacrilegia civium, deinceps vero facinora hostium polluerunt: vel certe in barbaris finibus, quos semper esse politissimos aestimastis, et Israel in exilium turbine captivitatis abigetur. Sed videamus et reliqua.

CAPUT VIII.

Vers. 1.-3.-- Haec ostendit mihi Dominus Deus, et ecce uncinus pomorum. Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi, Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me, Venit finis super populum meum Israel: non adjiciam ultra ut pertranseam eum. Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur, in omni loco projicietur silentium. Usque ad praesentem locum denuntiaverat calamitates, quae debebantur criminibus, fixaque aeterni judicis sententia contineri, ut profani neutiquam evaderent impuniti. Sed cum longa hoc sonuisset vis orationis, nunc jam ferendarum poenarum vicinum etiam tempus ostendit, ac secundum morem prophetarum, imaginem quae idipsum exprimeret, intromisit. Sicut enim supra trulla caementarii curam providentiae publicavit, quam de manu sua judex sub indignatione deponens docuit, quod eos jam protegere cessavisset: ita nunc vicinitatem damnationis ostendens, corripuit uncinum pomorum, id est, quem illi habere solent, qui ascendunt in arbores ut poma distringant, et quia per teneritudinem ramorum progredi ad extrema non possunt, consistentes in solido, ad se inflectunt capita ramorum, poma quae matura viderint colligentes. Ergo cum et judex aeternus jam opportunam cerneret ultionem, quasi maturuisse ad suscipiendam eam populos fecit intelligi, pronunciatque munus suscepisse vindictae, nec ulterius impunitum Israelem posse consistere. Non adjiciam ultra ut pertranseam eum, sicut videlicet, collectores pomorum quae adhuc acerba vident, pertranseunt, quae vero sunt esui apta decerpunt. Ergo jam tempus implendae sententiae uncini forma monstravit: eos scilicet, qui videbantur florere divitiis et abundare 547 filiis, ad debita supplicia pertrahentis. Stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus; multi morientur: in omni loco projicietur silentium. Nec ambiguum putes, o tu popule, quid haec uncini forma denuntiet: Stridebunt cardines templi: id est, cum urbibus delubra omnia, in quibus fiditis, destruentur, neque enim januae eorum sensim pro venerantium recludentur officiis: caeterum vi expugnantium dissilibunt, et profanum vulgus confusa caede morietur: sicque compita quae multitudine civium perstrepebant, lugubri silentio complebuntur. Videretur autem nomine templi, cujus ait cardines stridere, Judae quoque calamitatem, et templi apud Jerusalem positi, denuntiare perniciem, nisi totus ipse contextus decem magnis tribubus conveniret. Ergo ejus cardines templi convellendos dixit, de quo et superius ait (Cap. 7, v. 9.), Demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur, et post pauca apertius: Qui juravit in delicto Samariae, et dixit: Vivit Dominus Deus tuus, Dan, viae Bersabeae cadent, et non resurgent ultra.

Vers. 4.-6.-- Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae, Dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces: et Sabathum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas. Ut possideamus in argento egenos, et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus. Iisdem regulis, quibus institutus est, prophetalis sermo contexitur, ut quanquam super omnia crimina cultum accuset idolorum, quo videlicet, deserentes Deum, profanissimi reddebantur: tamen etiam alias vitae partes, id est, reliqua morum delicta non sileat: sicque vel ostendat, quia magisterium legis sacrae vitiorum amore contemserint, vel quales morum fructus impietas proferat, quae licet per omnes fere species improbitatis vagetur, tamen prae caeteris avaritiae studet: quae et apud Apostolum idolorum servitus vocatur (Gal. 5. 20.). Ergo et hic sermo divinus cum sacrilegos arguisset, eisque jam vicinum minaretur exitium, exclamavit subito, quasi qui profanorum vellet rumpere surditatem, ut si de studiorum meritis judicare negligerent, sed quae erant foeda pulchris et vilibus anteferrent, saltem, jam rebus in angustum redactis, et motae ultionis fragore cominus sonante, aspicerent, in quem usum pecuniam congregarent, quoque aere marsupia niterentur implere, quae certi essent ventura protinus in hostium potestatem. Audite, inquit, hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae (Psal. 4.). Filii hominum, usquequo graves corde, utquid diligitis vanitatem, et divitiis mendacibus impudenter inhiatis? Nihil de his auxilii, nihil imo solatii sentietis, quae vobis et culparum caussam faciunt et poenarum. Qua spe credita vobis, judicantium munera corrupistis, ut de oppressis necatisque pauperibus, 548 spolia cruenta reciperetis, nec ullum industriae genus haberetis innoxium: neque enim solum corruptione sententiarum in judiciis deliquistis, sed etiam cum de agrorum fructibus pecuniam redigere pergebatis, ipsa quae honeste geri potuissent commercia polluentes concessae industriae votorum scelera miscuistis. Quando enim, aiebatis: Transibit mensis, et venundabimus merces: et sabathum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas. Non minus ergo avaritia, quam iniquitate peccantes, publicam expectabatis et optabatis inopiam: quanquam luxuriosissimi perque hoc inertissimi, tamen fastidiebatis feria sabbathorum, quia indicto otio, uno saltem die vos a fraudibus continebant. Ergo increpabatis, inquit, transeuntis otii tarditatem: ad actuosa nimirum tempora festinantes, in quibus esurienti populo magnis preciis venderetis non solum frumenta, sed etiam quisquilias, quas utique projicere solebatis, talia apud vos mutua iniquitate meditantes, ut possideatis in argento egenos, et pauperes pro calceamentis. Cum ergo vos ita gesseritis humanitatis inimicos, ut quo eratis caeteris ditiores, hoc vos crudeliores civium turba sentiret: et nec ipsa vos rerum copia ad largiendum vocaret, debetis profecto nullam consequi ab aeterno judice misericordiam, quam proximis vestris tanta obstinatione, tantaque impudentia denegastis.

Vers. 7.-- Juravit Dominus in superbiam Jacob, si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. Magnitudinem iniquitatis tuae, o Israel, Creatoris indignatio publicavit, qui se etiam obtestatione constrinxit, quod nullus tot malorum immemor redderetur: sed donec ultimos eos finiret exitio, vim severitatis intenderet. Simul etiam latentes reorum detexit affectus, qui cum viderentur in fraude mensurarum, et ponderum per solam avaritiam deliquisse, in superbiam eorum se surrecturum minatur: ostendens profecto, quia nunquam illi tot crimina, nisi per contemtum legis admitterent, atque ut pecuniam immodice, ita etiam praecepta Dei viliter aestimarent. Non est, inquit, quod eorum fastum contumeliis inopum terminetis, longe ulterius effrenata impiorum processit audacia, nostrum inquam hausere contemtum: propter quod merito, qui sum inspector animorum, superbiam eorum detestor: et juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam (Psal. 94.). Quae enim potest censuram miseratio temperare, cum tali atrocitate grassentur, ut universa eorum regio mereatur intremere, cupiens eorum pondere, quos degeneres aluit, liberari.

Vers. 8.-- Nunquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus: et ascendet quasi fluvius universus, et ejicietur et defluet quasi rivus Aegypti? Quid esset terram moveri, quod per schema utique terroris edixerat, 549 subjecto sermone patefecit dicendo, Et lugebit omnis habitator ejus. Veniet, inquit, olim promissa et hactenus delata captivitas: jam quippe ultionis negotium, ille quem supradixi sententiae nostrae uncinus attraxit. Et implebitur omne, quod tam contemtus protuli, quam juratus, omnisque Israelis populus non majori difficultate, quam rivus Aegypti, videlicet Nilus, effluet, atque ad Assyrios transire cogetur. Cujus temporis erit tam tristis et acerba facies, ut die medio sol defecisse et nox irruisse videatur. Ita enim nulla ordinum distinctio, lux consilii nulla remanebit, ac si palpabiles tenebrae terram et coelum pariter miserorum oculis abstulissent.

Vers. 10.-- Et convertam, inquit, festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum: et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium. Et ponam eam [Ant. eum] quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum. Quoniam non unam personam, sed populum simul institutus sermo designat, ideo permutatio et numeri contingit et generis: ut tum pluraliter tum singulariter alloquatur. Convertam, inquit, festivitates vestras in luctum, et cantica vestra in planctum, id est, aemula laetis cuncta succedent, et quae liberi ad voluptatem parastis, luctui subjiciet immissa captivitas: corporaque nobilium pretiosis paulo ante tecta ornamentis, cilicium pannique convestient. Quod totum tempore captivitatis obtingere, utinam, lectione tantum indicante, nossemus. Sed tam frequens nostris temporibus ejusmodi est facta conditio, ut quidquam melius sperantium miremur audaciam. Inducam, inquit, super omne dorsum vestrum saccum, et super caput calvicium: et ornamenta corporum, firmamenta virium perdetis, ut caesaries vel ludibrio, vel morbo incipiat consumente defluere: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum, id est, gentis Israeliticae status ab arce felicitatis antiquae ad ima descendit miserae servitutis: ut tam acerbo luctu digna sit, quam illa orbitas, quae de unigenitis consuevit accidere, ubi non solum amissa pignora, sed etiam posteritas extincta lugetur. Sed videamus et reliqua.

Vers. 11.-- Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini. Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab Aquilone usque ad Orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient. Inter extremas calamitates ejus populi, qui Legis conditione floruerat, numerandum esse monstravit defectum salutarium magistrorum. Quidni cum ea sit conditio, ut si discenda non audias, subeat imperitia, perque hoc ignorantiae nocte verseris, atque in multiplices miserias, velut luminibus captus, incurras? Qui enim, ut alius propheta denuntiat, non didicerit justitiam, super terram veritatem non faciet, sicque mendacia loquentes peribunt. Propter quod, et populo, cui per Osee prophetam exprobratum fuerat, quia scientiam repulisset, ob id quia ipse ab 550 omnipotente Domino mereretur repelli, etiam in praesenti loco sub denuntiatu poenae idem crimen objicitur, ut qui pietatis magistros studiis fuerant profanitatis exosi, quantum in exitium suum laboraverint, agnoscant: qui hoc videlicet peccando fecerint, quod eis judex inter caetera imo supra caetera supplicia comminetur, idest inter captivitatis aerumnas doctrinae eos egestate feriendos, ut illo insigni, quo inter omnes nationes conspicui fuerant, deserantur, nec quisquam eos prophetarum vel instruat ignorantes, vel consoletur afflictos. Quod totum sub hostili damnatione contingere, assidua nos pericula docuerunt. Hanc autem minarum speciem Esaias quoque beatus asseruit, auferendum videlicet a Judaea principem, atque seniorem consoliorum, doctoremque, praenuntians in eorum locum pueros reges et effaeminatos principes subrogandos. Quod autem ait, non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini, illis populis inferendam, quantum ad tenorem quidem pertinet lectionis, eo sensu videtur illatum, ut dixerit, non solum famem panis, neque solum sitim aquae, sed audiendi verbum Domini eam fore penuriam, ut nusquam valeant doctorem, etiamsi eum avidissime quaesierint, reperire. Neque enim quasi doctrinae spiritalis cupidos, perque hoc dispendia ejus graviter aestimantes edicenda, solorum magistrorum ablatione terreret. Secundum eloquia itaque Scripturis familiaria non utique negavit, eos fame sitique vexandos, sed subaudiendum reliquit, non his solum, quae pro conditione mortalis vitae bonis malisque quasi promiscue interdum accidunt, subjugandos, verum alia majore calamitate, et ea quae ad omnium respicit, et non noxiis accidere non potest, esse plectendos, id est, ut divina eos doctrina non instruat, sed auris eorum, etiamsi adjurent se discere velle, contemnat. Quasi quibus conveniat illud, quod apud alium prophetam legimus: Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. 49. 16.), fingitur sensus ex omnibus, quia pro sceleribus, et religionis et conversationis suae captivitati barbarae Judaeorum gens quondam dilecta subdatur: qui tantum sane a prisci decoris arce defluxerint, ut voluntatis suae crimina recognoscant in poenis, atque fererum tolerantes jussa dominorum, doctrinam sacrae legis nusquam audiant insonantem: cujus nimirum adhuc in patriis collocati finibus, illuminantia se praecepta contemserint. Verum ut contextus ipsius lectionis intelligentiae hujus tenorem poscit, ita etiam debemus advertere, eadem quoque ad futurorum significationem valere, eorum videlicet temporum, in quibus Judaei sceleratissime peccantes, gravissime conciderunt. Postquam enim vinea illa, quae translata ex Aegypto (Isai. 5.), plantata est in regionibus opimis, et aedificato templo, torcular sacri altaris accepit, expectataque, ut faceret uvas, fecit spinas, et non justitiam, sed clamorem, ita ut cultores ejus in ipsum filium patris familias efferati (Marc. 12. Luc. 20.), crederent se absque molestia reliquum 551 esse tenturos, quod cum legitimi haeredis interitu pervasissent, Juravit Dominus Deus in superbiam Jacob, si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum, quorum tanta emersit atrocitas, ut ipsa terra eorum moveretur, ac medium diem lugubris auferret obscuritas. Sexta siquidem hora tenebrae factae sunt usque ab horam nonam, et terra mota est, petrae scissae sunt (Matth. 27.), sicque festivitates eorum in luctum, et in planctum cantica pervenerunt, atque impiorum dorsa sacco tecta sunt, et capita sensere calvicium: venientibusque in ultionem piaculi gentibus, Jerusalem est obsidione circumdata, atque adeo illisa terrae, ut ulterius nequaquam possit adsurgere. Sensit ergo quasi luctum unigeniti, et amaro conclusa fine est gens illa, quae Unigenitum Dei contumeliis plagisque violavit, secutumque est vere tempus, in quo fame spiritalium bonorum consumatur: nec penuriam panis, aut aquae sitim, sed audiendi verbum Domini, videmus eos, qui in verbum Domini contumaces fuerant, experiri. Annon eorum ista calamitas in ipsa rerum attestatione collucet? Nam cum spiritalis philosophiae, erga Dominum scilicet pietatem, erga proximos benignitatem, et probitatem docentis, ab eis origo discesserit, ad tantam studiorum et doctrinae sunt inopiam devoluti, ut a solis ortu usque ad occasum, id est, in toto orbe terrarum dispersi, nusquam verbum Dei, quo vegetentur, audiant, nec coruscantis Evangelii fulgore tangantur; sed instar infantium pro virtutibus morum vitalibusque sacramentis, rebus pudendis et ludicris intumescant: carnis videlicet concisione, et sabbatibus feriis gloriantes. Consequenter ergo nec doctor apud eos aliquis eruditus, nec princeps, nec sacerdos, a quo reformentur, existit: quia loquente Moyse, oculi eorum velamine conteguntur, quod non aliter aufertur, nisi cum in Christo, qui nos redemit, aboletur. Circumibunt, inquit, verbum Domini quaerentes, et non invenient (Joan. 1.), quia eum, qui Verbum caro factum est, negaverunt, sicque lux in tenebris lucet, et tenebrae eum non comprehenderunt.

Vers. 13. 14.-- In die illa deficient virgines pulchrae, et adolescentes in siti. Quia juravit in delicto Samariae, et dicit: Vivit Dominus Deus tuus Dan, et vivit via Bersabee, et cadent, et non resurgent ultra. Licet sui temporis mores prophetalis accuset oratio, tamen per censurae cumulum, etiam futura signa consequenter ostendimus; atque ideo, etsi sermo progrediens ad negocia, quae videbantur instare, respexit, nihilominus et isti conditioni potest, quae nunc Judaeos detinet, convenire. Neque enim absurdum est, si de praeterita dignitate ipsae Tribus pulchrae virgines nominentur, quae ut tunc idola sequendo, exitio leguntur addictae: ita nunc cum Redemptorem suum negarunt, idem commisisse dicuntur, quod et cum in Dan et Bersabee locatos 552 vitulos adorarent, ut fiat sensus: Quia frustra se Judaei, Christo Domino non credentes, immunes impietatis existiment, per id videlicet quod idola nulla venerentur, cum nihil apud eos de antiqua patriarcharum pietate resederit, quia nomen Christi pervicaci infidelitate violando, participes et aequales idolorum cultoribus conteguntur: propter quod etiam in Evangelio pronunciat inspector animorum: Qui me odit, et Patrem meum odit (Matth. 16.): proinde eos adducit cumulata damnatio, qui negando Filium, Patrisque pronunciantur inimici. Quod autem ait, Vivit Dominus Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee, vulgi consuetudinem denotavit, qui videlicet superstitione prolabens, et itinera plerumque quibus ad delubra itur, adjurat. Cadent, inquit, et non resurgent ultra, id est, spei solatiis inniti non sinentur ulterius, ut putent usque ad terrorem ejusmodi comminationes sonare, statimque occursum ire liberationis gaudia, sicut leguntur frequenter experti; sed quia ultionis tempus comprehensus demum uncinus attraxit, patiendo sentiant, quod hactenus didicerant audiendo, et ita cadent, ut rebus ipsis deprimentibus conterantur.

CAPUT IX.

Vers. 1.-- Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria. Avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam. Altare hoc quidam, super quod ultor astiterit, legitimum videlicet, quod esset in Jerosolymae templo positum, crediderunt, secundum illud, quod alius propheta dicit, A sanctis meis incipite, videatur templi quoque ipsius exitium comminari; sed intellectum ejusmodi loci contextus refutat. Mentio quippe Judae nulla praecesserat: caeterum decem Tribubus specialiter imminebat. Denique postquam dixit, Jurant in delicto Samariae: et, Qui dicunt, Vivit Dominus Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee: cadent, inquit, et non resurgent ultra, ac deinde subdidit: Vidi Dominum stantem super altare. Cum ergo signantissime decem Tribus Samariamque pulsaverit, altare quoque et delubrum, quod praecipiat everti, ipsum debemus accipere, de quo paulo ante dixit: Et venit finis super populum meum Israel, non adjiciam ultra, ut pertranseam eum, et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus. Et paulo supra, Dixit ad Amasiam Amos: Nunc audi Verbum Domini: Tu dicis, Non prophetabis super domum Israel et non stillabis super domum Idoli. Propter hoc haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabit, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur, et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua. Quia ergo dixerat, quod in delicto Samariae jurantes debito subderentur exitio, persequitur ipsius comminationis effectum, et dicit se vidisse Dominum ad eruenda profanorum altaria constitisse. Et 553 quamvis sub imagine varia, tum occurrentis, tum stantis appareat: tamen quia omnia jussione perfecit, et dixit, inquit, ministris, vel angelis nimirum, vel gentibus, ex ejus voluntate venientibus, ut percuterent valvas, et commota superliminaria dissilirent, sicque omnis aedium ruina sequeretur, statimque causas commotionis ostendens: Avaritia enim, ait, in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam. Quidam in elocutionibus videtur esse defectus, sed si diligenter inspicias, consilio potius quam forte susceptus. Quia enim toto volumine scelera eorum, hisque debita tormenta digesserat, merito nunc compendium sermonis elegit, ut et morum vulnera unius vitii signaret indicio, et damnationis pondera succincto nimirum sermone contingeret. Percussu quippe cardinum, et superliminarium motu, ruinam fanorum; avaritiae vero nomine in capite omnium commorantis, a principibus ad imos, sordibus cunctos et sacrilegiis horrere pronunciat: novissimos vero eorum quod interficiendos hostili mucrone signavit, ostendit neque exiguis esse parcendum: sed optimates et vulgum confusa caede perituros. Non erit [Ant. erat ], inquit, fuga eis: fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit. Fugam pro effugio nominaverat, quod ut exponeret, postquam dixit: Non erit in eis fuga, continuo subjecit, fugiet, et non salvabitur ex eis qui fugerit. Ergo quia nihil proderat fugisse capiendis, neque fugam eos arreptum ire pronunciat. Verum ne hoc esset incertum, intulit, quod ad expositionem valeret. Fugiet, inquit, et non salvabitur ex eis qui fugerit. Ex quo sensu est illud in psalmo: Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos (Psal. 34.). Verum ne hoc ipsum breviter indicatum sensum eluderet audientium, pergit sententiam dilatare per species, ut affectum timoris longitudine descriptionis exasperet, simulque commendat, se indignante, qui sit totius orbis inspector, nullam religionem, nullam esse creaturam, quae vel auxilium aliquod vel solatium valeat praebere damnatis. Postquam ergo dixit, Non erit fuga eis: fugiet, et non salvabitur, qui fugerit ex eis:

Vers. 2.-4.-- Si descenderint, inquit, usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque in coelum, inde detraham eos. Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos: et si celaverint se ab oculis meis in fundo [Vulg. profundo] maris, ibi mandabo serpenti et mordebit eos. Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos. Non quo horum aliquem quos enumeravit locorum, adire captus Israel aut posset, aut cuperet, sed ut magnitudo se aeterni judicis publicaret, ab impossibilibus exempla collegit, id est: Si me 554 insequente, possent aut ad coeli ardua subvolare, aut vorari terrarum hiatibus, ut laterent, aut, sicut est stultitia plerumque metuentium, Carmeli verticem peterent, quasi tutas latebras, vel si in profunda marinorum gurgitum mergerentur, nusquam tamen possent vim nostrae ultionis effugere. Quibus sane ne haec ipsa forte, qua puniantur, conditio blandiatur, putentque, se ita ferenda captivitate defungi, ut nihil in eos reliqui juris habeam, quos dominationi barbarae mancipavero: denuncio, quia nec captivorum valeant sorte defendi, quibus videlicet parcere solet dominantium vel lassata vel satiata crudelitas: sed ibi quoque ad nutum meum jugulos eorum tela penetrabunt; neque enim cuiquam licebit misereri eorum, in quos ego quoque fuerim saevire compulsus. Hunc autem colorem in laudem Dei sacrorum carminum scriptor excoluit; Quo ibo, inquiens (Psal. 138.), a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es, si descendero in infernum, aderis. Si sumsero pennas meas ante lucem, et habitavero in extremis maris: illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Etiamsi dicam, Tenebrae occultabunt me, noxque mihi consolatio erit, considero rursus atque conspicio, quia sicut tenebrae, ita et lumen ejus: id est, oculis Dei ita sunt praeviae, quamvis densae noctis tenebrae, sicut et lumen diei. Ut ergo beatus David haec caetera numeravit sub divinae admiratione virtutis, ita etiam nunc per Amos, et ad indicium virtutis suae Deus noster, et ad cumulum timoris valitura proposuit, quodque nihil solatii possent invenire monstravit, dicendo: Et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum, id est, hos ego puniturus aspiciam, ut sentiant in doloribus, cujus potentiae Deum longa miseri aetate contemserint.

Vers. 5.-- Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescit [Vulg. tabescet]: et lugebunt omnes habitantes in ea. Videtur quidem ad indicium potentiae suae nomine totius terrae, totius orbis mentionem fecisse: quod is videlicet, si Deus praeciperet, absque ulla difficultate deflueret, secundum illud Apostoli Petri, qui ait: Quales oportet nos esse in sanctis conversationibus, exspectantes adventum Domini, in quo coeli magno impetu transibunt, et elementa ignis ardore tabescent (2. Petr. 11. 12.): fieretque sensus ejusmodi: O tu, Judaeorum popule, profanitatibus dedite, hoc quod dixi, te ultionis meae vim nullis effugiis posse vitare, ne ita accipias, quasi omne, quod possum in magnitudinem tuae calamitatis expenderim. Quam sit enim hic exiguus meae virtutis effectus, hinc [ Ant. hic, et mox universa] intelligere potes, quia si universam terrae molem iratus aspexero, haud difficilius, quam cera ignis vapore solvatur. Ego enim Dominus Sabaoth, id est, exercituum, cui 555 nimirum militant innumerabiles angelorum catervae, qui mentem sero licet, demum tamen ultor accingor. Magnitudinem proinde tuae calamitatis expendito, quia omnia potest, cujus te nunc ira persequitur. Sed ad consequentiam magis respicit lectionis, si de Judaea id quoque dixisse regione videatur, in quam comminationes ab exordio voluminis personabant. Cum enim dixisset, Ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum, et quod nulla eos elementa vel auderent eos celare vel possent, consequenter adjecit: quia rex virtutum esset, Dominusque dominorum, qui illo pollutam regionem squalore vestiret. Et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Aegypti. Id est, in captivitatem gens tota migrabit. Et sicut alius propheta ait, Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens (Psal. 57.). Rivum enim Aegypti Nilum vocat, qui cum inundatu annuo Aegyptia arva contexerit, ita rursum in alveum suum fluenta subducit, ut aquarum nulla fere in campis vestigia relinquantur. Ergo et Samariae populus, qui quondam Palestinae terram quasi uberaturus impleverat, dignitate ac libertate depositis, claustra alienae dominationis intrabit, et nulla pristini decoris signa retinebit.

Vers. 6.-- Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit. De laudibus Dei pergit contexta praedicatio quae nunc videtur: ad illud enim quod dixerat, Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescit: et lugebunt omnes habitantes in ea, cohaeret istud, Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit, id est, ejus oculos nec si ad coelum ascenderes, nec si in profunda pelagi mergereris, posses effugere, qui angelorum Dominus est, qui mundum creavit et continet. Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit. Est autem sensus, quia cum in coeli solio pro sui majestate considat, tamen dignatus est in terra quasi proprium habere fasciculum, videlicet Abraham, Isaac et Jacob posteros, quorum vocari specialiter Deus, cum sit Dominus universitatis, elegit. Fasciculum ergo quasi possessionem vocavit, secundum illud Deuteronomii: Cum divideret Excelsus gentes, statuit terminos earum secundum numerum Angelorum Dei, et facta est pars ejus Jacob, et haereditatis ipsius, Israel (Deut. 32.). Quod utique breviter inferendo, ostendit quanta benevolentia cum Judaeis gesserit, quantisque eorum sit sceleribus asperatus. Qui ergo aedificat, id est, qui aedificat, et ab initio creaturae sacris legibus ordinavit, ut ipse in coelum quasi in excelsa mundi ejus rector ascenderet, et aeterna illic dominatione consideret, terram vero famulorum suorum incolatui deputaret, secundum illud quod beatus David eloquitur: Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum (Psal. 113.). Cum ergo ita sit throno sublimis et sceptro, 556 cumque non solum sidera, sed coeli coelorum cum tremore suscipiant: tamen ad infima oculos suae pietatis inclinat, et humilia ita respicit, ut nullam creaturam providentiae suae gubernatione destituat. Non si fasciculum, ut diximus, videlicet gentem sacris ritibus imbuendam in honorem Abrahae, Isaac et Jacob habere dignatus est, tamen (secundum quod sacrum carmen eloquitur [Psal. 144.]: Bonus est Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Solemque suum facit oriri super bonos et malos [Matth. 5.], pluit super justos et injustos ) non solum hominibus, sed etiam avibus et jumentis alimenta suppeditans, secundum illud Davidicum: Omnia a te expectant, ut des illis escam in tempore: dante te illis colligent, aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate: Avertente te autem faciem tuam, turbabuntur (Psal. 103.). Et alibi, Qui dat escam jumentis et herbam servituti hominum, ut exhilaret faciem in oleo, et pane confirmet corda hominum (Ps. 103. v. 15.). Ut ergo in victum hominum fruges et fructus terrae pariant, lapso de nubibus imbre foetantur, quarum est ad hoc creata mollicies, ut missae in fluctus quasi spongiae compleantur: et eisdem aquis a genuina salsedine ipsa transfusione purgatis, atque in dulcedinem potabilem transeuntibus, sitientia arva perfundant, diversitatemque seminum mirabili ubertate multiplicent: unum esse certo jure Dominum, qui haec videlicet ordinaverit, confitentes. Sed videamus quo proficiat divinae virtutis praemissa descriptio.

Vers. 7.-- Nunquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel, ait Dominus? An Judaeorum Deus tantum? nonne imo et Gentium? unus enim Deus qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (Rom. 3.). Quamvis ergo providentiae meae testimonio, quae consulit omnibus in commune mortalibus, potueritis et debueritis agnoscere, vestrum me quidem genus in honorem sanctorum parentum praecipue delegisse, non tamen alias gentes a mea consulentia repulisse, saltem me esse universorum Dominum, ex his quae sunt gesta, cognoscite: neque tantum vobis, cum decideritis in crimina, vendicate, ut solos vos anteferri caeteris aestimetis, pro hoc quod de Aegyptia servitute mirabiliter estis educti, et regionem uberem, ejectis, quod est amplius, incolis, possidetis; neque enim circa vos tantum ejusmodi dispensationis munus exercui, sed sicut Israelitae de terra Aegypti, ita et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene assumtos, in eorum locos qui expelli meruerant, intromisi. Haud ergo vestras credatis meruisse virtutes, quod ego justitiae meae semper impendi: videlicet ut polluta sacrilegiis regna delerem, legitimi Domini hanc praecipuam curam esse contestans, ut neminem impunitum relinquat, quem nihil cogitare de correctione perspexerit.

Vers. 8.-- Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et 557 conteram illud a facie terrae. Discite proinde rerum saltem periculis, nullum mortalium vel opibus tutum esse vel viribus, qui non fuerit innocentiae pravitate circumdatus. Mea ergo justitia semper exposcit, ut non solum unus aut duo, sed etiam totum regnum, si peccatis est subditum, depereat. Verumtamen parentum a me vestrorum sanctitas impetravit, ut vos non patiar internecione deleri, sed etiam si meritorum momenta perpendens, in crimina vestra ultionem suscitavero, miserendi etiam mihi nunquam subrepat oblivio, sed etiam si conteram reos, non etiam sinam Israelitarum nomen perire. Erit ergo inter vos reliquosque discretio, quod vos castigati, illi autem docebuntur extincti. Et quoniam in ipso indignationis impetu Deus tamen prodidit, reliquis se esse parsurum, quae sunt laeta persequitur.

Vers. 9. 10.-- Ecce enim ego mandabo, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur [Vulg. addit triticum] in cribro, et non cadet lapillus super terram. In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum. Hoc proinde quod toto volumine indignatio mea fremuit, non effusa pernicitate grassabitur, sed quasi cauta manu et sollicita vos inspectione concutiet, instar videlicet cribri quo frumenta purgantur: cujus augusta foramina nec grana sinunt decidere nec lapillos, sed solum pulverem ac lolium, ac reliqua quae sunt inutilia secernunt. Quod autem lapillos ait inter frumenta residere, ad consuetudinem videtur respexisse purgantium, qui plerumque ad hoc in cribrum mittunt lapillos, ut vim concussui addant marginibus illisi, et nihil de quisquiliis remanere patiantur. Secundum subtiliorem vero sensum, propius eam rem pro qua fuerat suscepta, tangentem, nomine lapillorum, eorum indicat firmitatem, qui malis haud facile corrumpantur exemplis, ut illis temporibus et prophetas et alios justos fuisse legimus: qui cum reliquum vulgus ut ligna ac stipulae deperirent, illi velut solidi, perque hoc pretiosi lapides permanebant: super quos merito Ecclesia fundaretur, quoniam nulla posset procella subruere. Ergo etsi omnes ait pariter abripiat immissa captivitas, tamen nequaquam vos viliter aestimabo, ut confusa videlicet caede pereatis: sed exercebitur libra judicii, ut nullum gladius contingat innoxium, nullum praetereat criminosum. In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabit et non veniet super nos malum, id est, qui sacris vatibus restiterunt, et eos quasi convincere gestientes, affirmabant, nihil calamitatum, quas illi denunciabant, esse venturum, neque se ulla malorum experimenta capturos: hos, inquit, vindicta persequetur saeviens. Caeterum omnes vel innocentia vel examinata virtute 558 conspicuos ita manus nostra defendet, ut exercitati quidem, nec tamen doceantur extincti. Sed videamus et reliqua.

Vers. 11. 12.-- In die illa, dicit Dominus, Suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant instaurabo: et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis. Ut possideant reliquias Idumaeae et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec. Quia promiserat, se etiam sub tempore indignationis accensae, circa Judaeorum tamen gentem ita misericordiae habere respectum, ut non eos usquequaque pateretur aboleri (sed in ipso captivitatis turbine, cum jam eos fera barbaries possideret, mirabili tamen auxilio innocentia vel justitia praeditos defensurum iri, ut potestatem in eos non haberet interitus, quod utique videbatur esse difficile) opportune et necessarie prospera quae essent ventura subjunxit, ut clementiae videlicet suae, cujus signa promiserat, evidentiora etiam documenta congereret, et eorum se habere curam, de quorum meritis judicabat, ostenderet, sicque intelligerent, quia neminem sine judicio pateretur perire, quandoquidem non solum erga personas, sed etiam inter gentes hoc discrimen exereret. Jam enim decem tribubus Assyria dominatione possessis, Judam et Benjamin, qui una tantummodo, Judae videlicet, commemoratione signantur, a Sennacherib expugnatione defendere. Dicit ergo prophetali more tempus appellans: In die, ait, illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant instaurabo, et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis. Quibus verbis utique illam signat aetatem, quae et Judae tribus cum reliquis de Babylonia captivitate liberata est. Ea enim, sicut omnes pene prophetae concinenter praedixerant, ita etiam rerum exitus comprobavit. Hic ergo cum tristia omnia sub persona decem tribuum narrasset, ubi ad praedictionem laetorum ventum est, per Judae occasionem, eorum seriem percucurrit: simul indicans Jerosolymitas sub adversa venturos, de quibus nimirum eos educendos esse promittit: cujus sane libertatis sub Ezechia signa paruerunt, quando videlicet in Jerusalem a manibus obsidentium, gravi penuria laborantes, mirabili Deus protectione defendit. Cunctis ergo quaeque fuerant adversa depulsis, illam, inquit, quam indignatus posueram, caementarii opificis trullam, resumam, ut aedificem interrupta murorum, quae hostium fuerant impugnatione quassata, aedesque omnes quae consenuerant suscitabo, et in vigorem antiquae felicitatis reducam: nec solum libertatis dulcia, sed etiam ultionis attribuam, id est, ut possideant reliquias Idumaeae gentis, scilicet de Esau stirpe 559 venientis, cujus assidue parricidali odio laboraverant, cunctasque nationes ita sub propria ditione constituant, ut appareat quantum pietatis fructum fuerint consecuti, qui opimas crebra sane victorias nominis mei invocatione perceperint. Notandum vero, quoniam hujus loci in Actibus Apostolorum (Act. 13. 15.) B. Jacobus ad praedicandum mysterium Redemptoris nostri, sub intelligentia subtiliore fuerit recordatus, tabernaculum videlicet David corpus Christi appellans: quod cum pro ipsa conditione naturae cecidisset in mortem resurrectionis est virtute ac mysterio suscitatum: et vere sanctificatio David fidelis, id est, aeterna resplenduit, quando non permisit sanctum suum Deus videre corruptionem (Psal. 15.), sed clarificavit eum ante faciem omnium populorum, ad gloriam plebis suae Israelis. Apostolorum ergo doctrinam sequentes, sic esse intelligenda prophetarum o volumina noverimus, ut per contextum sui temporis gesta complexi, et per excursus subitos vel sensuum cumulos etiam futura signaverint, eorumque magnitudinem docuerint spectari in narratione praeviorum. Sic enim forma loci praesentis instituit: quia quantum ad historiam respicit, et Babyloniorum soluta damnatio, et quam Judaei pertulerant, rescissa captivitas est, atque resplenduit anxiis, ut saepe promissa fuit, longum expectata libertas: quam tamen, si ad regulam virtutis examines, quippe mortalibus, et vitae istius amara tolerantibus, nimis exiguam fateberis contigisse. Haec autem liberatio, quam Christi mysteria Fidelibus contulerunt, cum semel venerit, absque fide longior est, et absque comparatione sublimior: cui ita moenia firmitatis et dulcedinis comparantur, ut repositae in eis divitiae nec oppugnationem possint timere nec fraudem. Idumaeae autem reliquias possessura credatur, quando corpus hoc, quod per rufum Judaeorum colorem videtur ostendi, quemadmodum seminatum est in ignominia, sic consurget in gloria (1. Cor. 44.), nec aliquas de infirmitate molestias aut intellectui generabit aut sensui; caeterum, erit Deus omnia in omnibus. Verum his breviter explicatis, revertamur ad seriem lectionis.

Vers. 13.-- Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen, et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles culti erunt. Non solum, inquit, libertatem restituisse contentus, frugum quoque vos faciam ubertate gaudere, ita ut toto anno colligenda suppeditent, et ad vindemiam tempus messis nimium opima procedat: vindemiam 560 sementis excipiat, secundum illud, quod apud beatum David canitur: Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent fines deserti, et exultatione colles accingentur (Psal. 64.). Sic ergo et hic post praemissa subjecit, Stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles culti erunt. Adversorum siquidem tempore raritas erat magna cultorum; nunc econtrario multiplicabit incolas restituta tranquillitas, et bonum pacis publicae montium cultura testabitur: ita ut stillent dulcedinem, id est, videantur effluere vina de rupibus, mella de montibus.

Vers. 14.-- Et convertam captivitatem populi mei Israel, et aedificabunt civitates desertas, et habitabunt: et plantabunt vineas, et bibent [Ant. bibentem] vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum. Quod per exaggerationem dixerat, id est, quasi passim de montibus eruptum iri nectar, subdita narratione composuit, dicendo videlicet, quod bonis libertatis utentes, exstruerent urbis maenia, aedesque repararent: pangerent vineas, nec praedatorem timerent, sed optatis earum fructibus implerentur. Nec solum divites, sed etiam mediocres, hortos sedulo colerent, et libenter indeptis eorum copiis vescerentur.

Vers. 15.-- Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus. Id est, populum quem captivitatis flagella correxerint, cum ad possessionem terrarum suarum respexero [ Forte reduxero], ita faciam continua securitate gaudere, ut non experiatur ulterius superborum jussa dominorum, nec amarum iterum gustet exilium, sed in regionibus propriis sempiterna possessione consistat. Quod dicendo, utique non est pollicitus, illos in pravam voluntatem nunquam esse mutandos, quos constat, postea et Redemptorem humani generis tam negasse, quam persequendo violasse, et de illis terris, quas acceperant, usque eo fuisse depulsos, ut ab earum incolatu jugiter arceantur. Sed suum propositum rerum Dominus publicavit, quod eos scilicet ita restituerit finibus paternis, ut nunquam eos vellet expelli, si eorum vita pateretur: sicque ad intelligendum pateret, adversa omnia quae sunt deinceps consecuta, illorum esse moribus imputanda. In Christi autem corpore, id est, Ecclesiae membris, haec omnia fideliter et cumulate apparent impleta, quibus scilicet ea est, spei collata felicitas, ut cum tempus resurrectionis advenerit, et beatitudinem quae est vera contigerint, bona sua, ut suavitate, ita fateantur aeternitate pretiosa.