Jump to content

Commentarius in Matthaeum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius in Matthaeum
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 9


HilPic.CoInMa 9 Hilarius Pictaviensis315-367 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

De nativitate Christi, et de Magis cum muneribus, ac de infantibus occisis. 1. Christi ex regio et sacerdotali genere ortus.-- Gradum, quem Matthaeus in ordine regiae successionis ediderat, Lucas in sacerdotali origine computat. Quem dum uterque dinumerat, cognationem in Domino utriusque tribus uterque significat. Recteque generationis gradus ponitur: quia sacerdotalis et regiae tribus societas per David ex conjugio inita, jam a Salathiel in Zorobabel confirmetur ex genere. Atque ita dum Matthaeus paternam originem, quae ex Juda proficiscebatur, recenset, Lucas vero acceptum per Natham ex tribu Levi genus edocet (Luc. III, 24); suis quibusque patribus Domino nostro Jesu Christo, 669 qui est aeternus et rex et sacerdos, etiam in carnali ortu utriusque generis gloriam probaverunt. Quod vero Joseph potiusquam Mariae nativitas recensetur, nihil refert: eadem enim est totius tribus atque una cognatio. Exemplum autem etiam Matthaeus et Lucas dederunt, patres invicem appellantes, non tam genere quam gente: quia ab uno tribus coepta, sub unius successionis et originis familia continetur. Cum enim filius David atque Abrahae esset ostendendus, quia ita Matthaeus coepit; Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abrahae (Matth. I, 1): non differt quis in originis numero atque ordine collocetur, dummodo universorum familia coepta esse intelligatur ab uno. Ita cum ejusdem tribus sit Joseph et Maria; dum profectus esse ex Abrahae genere Joseph ostenditur, profecta quoque docetur et Maria. Haec enim in lege ratio servata est, ut si mortuus sine filiis familiae princeps fuisset, defuncti uxorem posterior frater ejusdem cognationis acciperet, susceptosque filios in familiam ejus qui mortuus esset 670 referret (Deut. XXV, 5): maneretque ita in primogenitis successionis ordo, cum patres eorum, qui post nati essent, aut nomine haberentur, aut genere. 2. Cur generationes quaedam omissae. Cur quatuordecim ubi tantum tredecim recensentur.-- Sequens illud est, ut quia diximus, secundum rerum fidem, generationis istius ordinem nec numero sibi nec successione constare; hujus quoque rei ratio afferatur. Non enim levis causa est, ut aliud in narratione sit, aliud fuerit in gestis; et aliud referatur in summa, aliud vero teneatur in numero. Namque ab Abraham usque ad David quatuordecim generationes enumeratae sunt, et David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim, cum in Regnorum libris decem et septem deprehendantur. Sed in hoc non mendacii aut negligentiae vitium est. Tres enim ratione praeteritae sunt. Nam Joras genuit Ochoziam, Ochozias vero genuit Joam, Joas deinde Amasiam, Amasias autem Oziam (IV Reg. VIII, 25). Et in Matthaeo Joras Oziam genuisse scribitur, cum quartus ab eo sit. Hoc ita ( supple, factum est), quia ex gentili femina Joras Ochoziam genuit, ex Achab scilicet domo: dictumque erat per prophetam, non nisi quarta generatione in throno regni Israel quemquam de domo Achab esse sessurum. Purgata igitur Achab familia gentili, tribusque praeteritis, jam regalis in quarto generationum consequentium origo numeratur. Quod vero usque ad Mariam generationes quatuordecim esse scribuntur, cum in numero tredecim reperiantur; nullus error esse poterit scientibus non eam solum esse Domino nostro Jesu Christo originem, quae coepit ex Maria; sed in procreatione corporea, nativitatis aeternae significantiam comprehendi. 3. In eos qui nolunt Mariam virginem permansisse.-- Generationis autem ratio simplex est. Nam conceptum ex Spiritu sancto, natum ex Maria virgine, omnium opus prophetarum est. Sed plures irreligiosi, et a spiritali doctrina 671 admodum alieni, occasionem ex eo occupant turpiter de Maria opinandi, quod dictum sit, Priusquam convenirent, inventa est in utero habens (Matth. I, 18): et illud, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Ibid. 20): et illud, Non cognovit eam donec peperit (Ibid. 25); non recordantes desponsatam fuisse, et dictum hoc Joseph volenti eam abjicere; quia justus ipse nollet in eam lege decerni. Igitur ne qua de partu ejus ambiguitas existeret, ipse concepti ex Spiritu sancto Christi testis assumitur: dehinc quia desponsata esset, in conjugem recipitur. Cognoscitur itaque post partum id est, transit in conjugis nomen. Cognoscitur enim, non admiscetur. Denique cum transire Joseph ad Aegyptum admonetur, ita dicitur: Accipe puerum et matrem ejus; et, Revertere cum puero et matre ejus (Matth. II, 13 et 20); et rursum in Luca (Luc. II, 33, juxta graec.): Et erat Joseph et mater ejus. Et quotienscumque de utroque fit sermo, mater potius Christi, quia id erat; non uxor Joseph est nuncupata, quia non erat. Sed haec quoque ab angelo ratio servata est: ut cum desponsatam cum justo Joseph significabat, conjugem nuncuparet. Nam ita ait: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Ergo et conjugis nomen sponsa suscepit, et post partum in conjugem recognita tantum Jesu mater ostenditur: ut quemadmodum justo Joseph deputaretur ejusdem Mariae in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matre virginitas. 4. Josepho ex priore conjugio filii.-- Verum homines pravissimi hinc praesumunt opinionis suae auctoritatem, quod plures Dominum nostrum fratres habuisse sit traditum. Qui sit Mariae filii fuissent, et non potius Joseph ex priore conjugio suscepti; numquam in tempore passionis Joanni apostolo transcripta esset in matrem, Domino ad utrumque dicente: Mulier, ecce filius tuus (Joan. XIX, 26 et 27); et Joanni: 672 Ecce mater tuas nisi quod ad desolatae solatium, charitatem filii in discipulo relinquebat. 5. Magorum fides et munera quid indicent.-- Stellae autem ortus primum a Magis intellectus, indicat mox gentes in Christum credituras, et homines professionis longe a scientia divinae cognitionis aversae, lumen quod statim in ortu ejus exstitit cognituros. Denique oblatio munerum intelligentiam in eo totius qualitatis expressit: in auro regem, in thure Deum, in myrrha hominem confitendo. Atque ita per venerationem eorum, sacramenti omnis est consummata cognitio: in homine mortis, in Deo resurrectionis, in rege judicii. Quod vero repetere iter, atque ad Herodem in Judaeam redire prohibentur (Matth. II, 12): nihil a Judaea petere scientiae agnitionisque permittimur, sed in Christo salutem omnem et spem locantes, admonemur prioris vitae itinere abstinere. 6. Quid fuga Christi in Aegyptum. Innocentes, martyres.-- Parante autem Herode parvuli necem, Joseph per Angelum monetur, ut eum in Aegyptum transferat (Ibid. 13): Aegyptum idolis plenam, et omnigenum deum monstra venerantem. Jam post Judaeorum insectationem, et in exstinguendo eo profanae plebis assensum, Christus ad gentes inanissimis religionibus deditas transit: et Judaeam relinquens, ignoranti eum saeculo colendus infertur, Bethlehem, id est, Judaea, martyrum sanguine redundante. Herodis vero furor et infantium interfectio, populi Judaici in Christianos saevientis est forma: existimantis se beatorum Martyrum caede posse in omnium fide et professione Christi nomen exstinguere. 7. Ecclesia dolet Judaeorum perditionem.-- Sed gloriosus per prophetam neci eorum honor redditur, dicentem, Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos: et noluit consolari, quia non sunt (Jerem. XXXI, 15: et Matth. II, 18). Rachel Jacob uxor fuit diu sterilis; sed nullum ex his quos genuit amisit. Verum haec in Genesi Ecclesiae typum praetulit. Non igitur illius vox et ploratus auditur, quae nullum habuit amissorum filiorum dolorem, sed hujus Ecclesiae diu sterilis, nunc vero fecundae. Hujus ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur; sed quia ab his perimebantur, quos primum genitos filios retinere voluisset. Denique consolari se noluit quae dolebat. Non enim non erant ii, qui mortui putabantur; in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur. Consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae. 673

CAPUT II.

De Jesu regresso ex Aegypto, et de praedicatione Joannis et baptismo ipsius, et de Domino baptizato. 1. Joseph apostolorum typus.-- Post quae, mortuo Herode, Joseph per Angelum monetur, ut in Judaeam cum puero et matre ipsius redeat (Matth. II, 20). Et revertens cum Archelaum Herodis filium regnare audisset, timuit eo venire (Ibid. 21): et per angelum monetur, ut in Galilaeam transeat, et in regionis ejus civitate Nazareth inhabitet. Reverti ergo ad Judaeam monetur: et reversus timet. Et rursum visu admonitus, transire ad regionem gentium jubetur. Sed aut timere eum qui admonitus sit non oportuit, aut per angelum deferri admonitio mox mutanda non debuit. Verum typica ratio servata est. Joseph enim apostolorum habet speciem, quibus Christus circumferendus est creditus. Hi tamquam Herode mortuo, id est, populo ejus in passione Domini deperdito, Judaeis praedicare sunt jussi; missi enim erant ad oves perditas domus Israel: sed manente haereditariae infidelitatis dominatu metuunt et recedunt. Admoniti per visum, sancti scilicet Spiritus donum in gentibus contemplantes, ad eas transferunt Christum, Judaeae missum, sed vitam et salutem gentium nuncupatum. 2. Joannis locus, praedicatio, vestitus, cibus.-- In diebus illis venit Joannes praedicans in deserto Judaeae, dicens, Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum, etc. (Matth. III, 1). In Joanne locus, praedicatio, vestitus, cibus est contuendus: atque ita, ut meminerimus gestorum veritatem non idcirco corrumpi, si gerendis rebus interioris intelligentiae ratio subjecta sit. Fuerant enim praedicanti et locus opportunior, et vestitus utilior, et cibus aptior: sed subest gestis rebus exemplum, et in eo operatio ipsa meditatio est. Nam et ad desertam Judaeam venit, desertam Dei frequentatione, non populi; et vacuam sancti Spiritus habitatione, non hominum; ut praedicationis locus, eorum quibus praedicatio erat missa, solitudinem protestaretur. Poenitentiam quoque regno coelorum propinquante pronuntiat, per quam est reditus ab errore, et recursus a crimine, 674 et post vitiorum pudorem professio desinendi: ut deserta Judaea meminisset eum se suscepturam, in quo coelorum est regnum; non vacuam deinceps futuram, si se a veteribus vitiis poenitentiae confessione purgasset. Pilis etiam camelorum vestis adtexta, peregrinum propheticae istius praedicationis habitum designat: cum exuviis immundarum pecudum, quibus pares existimamur, Christi praedicator induitur; fitque sanctificatum habitu prophetali, quidquid in nobis vel inutile fuerat ante, vel sordidum. Zonae autem praecinctio, efficax in omne opus bonum est apparatus: ut ad omne ministerium Christi voluntate simus accincti. In esum etiam eliguntur locustae, fugaces hominum, et ad omnem adventus nostri sensum evolantes: nos scilicet, qui ab omni sermone et congressu prophetarum ipsis quibusdam corporum saltibus efferebamur. Voluntate vagi, operibus inutiles, verbis queruli, fide peregrini, nunc sumus sanctorum alimonia et satietas prophetarum electi simul cum melle silvestri: dulcissimum ex nobis cibum, non ex alveariis legis, sed ex truncis silvestrium arborum praebituri. 3. Filios Abrahae vel diaboli facit fides aut infidelitas.-- Tali igitur Joannes habitu praedicans, venientes Pharisaeos et Sadducaeos ad baptismum, progenies nuncupat viperarum: fructum ut dignum poenitentiae faciant monet, neve Abraham patrem habere se glorientur, quia ex lapidibus Deus potens est Abrahae filios excitare (Matth. III, 7-9). Non enim successio carnis quaeritur, sed fidei haereditas. Dignitas igitur originis in operum consistit exemplis: et prosapiae gloria fidei imitatione retinetur. Diabolus infidelis, Abraham fidelis. Nam ille in hominis transgressione fuit perfidus, hic vero justificatus ex fide est. Igitur uniuscujusque mores atque vita propinquitatem cognationis acquirit: ut qui fideles sunt, Abrahae propago per fidem sint; qui autem infideles sunt, in diaboli progeniem infidelitate mutentur: quando et Pharisaei viperarum natio nuncupantur, et gloriatio 675 sanctificati parentis eis inhibetur, et ex saxis ac rupibus Abrahae filii excitantur, et ut operantes dignos fructus poenitentiae sint admonentur: ut qui diabolum patrem habere coeperant, cum eis, qui de lapidibus excitarentur, rursum Abrahae filii per fidem fiant. 4. Christus noster servator et judex.-- Securis vero radicibus arborum apposita testatur (Matth. III, 10) jus praesentis in Christo potestatis, infructuosarum arborum caede et concrematione significans inutilis perfidiae excidium conflagrationi judicii praeparari. Et quia Legis opus esset jam inefficax ad salutem, et Joannes baptizandis in poenitentiam nuntius exstitisset (prophetarum enim officium erat a peccatis revocare, Christi vero proprium, salvare credentes); se quidem baptizare in poenitentiam dicit, sed fortiorem esse venturum, cujus ferendorum calceamentorum sit indignus officio (Ibid. 11): apostolis circumferendae praedicationis gloriam derelinquens, quibus speciosis pedibus pacem Dei erat debitum nuntiare (Esa. LII, 7). Salutis igitur nostrae et judicii tempus designat in Domino, dicens, Ille baptizabit vos in Spiritu sancto et igni: quia baptizatis in Spiritu sancto, reliquum sit consummari igne judicii. Habens ventilabrum in manu, et purgabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum; paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Ventilabri opus est, ab infructuosis fructuosa discernere. Quod in manu Domini sit, arbitrium indicat potestatis, triticum suum, perfectos scilicet credentium fructus, horreis recondentis; paleas vero, id est, inutilium atque infructuosorum hominum inanitatem, igni judicii concremantis. 5. Hominem assumptione, aquas lavacro sanctificavit.-- Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo (Ibid. 13); et reliqua. Erat in Christo Jesu homo totus; atque ideo in famulatum spiritus corpus assumptum, omne in se sacramentum nostrae salutis explevit. Ad Joannem igitur venit ex muliere natus, constitutus sub lege, et per Verbum caro 676 factus. Ipse quidem lavacri egens non erat, quia de eo dictum est, Peccatum non fecit (I Pet. II, 22); et ubi peccatum non est, remissio quoque ejus est otiosa. Sed assumptum ab eo creationis nostrae fuerat et corpus et nomen: atque ita non ille necessitatem habuit abluendi, sed per illum in aquis ablutionis nostrae erat sanctificanda purgatio. Denique et a Joanne baptizari prohibetur, ut Deus (Matth. III, 14): et ita in se fieri oportere, ut homo edocet (Ibid. 15). Erat enim per eum omnis implenda justitia, per quem solum lex poterat impleri. Atque ita et prophetae testimonio lavacro non eget, et exempli sui auctoritate humanae salutis sacramenta consummat, hominem et assumptione sanctificans et lavacro. 6. Baptismi nostri effectus in Christi baptismo adumbrati.-- Ordo etiam in eo arcani coelestis exprimitur. Nam baptizato eo, reseratis coelorum aditibus, Spiritus sanctus emittitur, et specie columbae visibilis agnoscitur, et istius modi paternae pietatis unctione perfunditur. Vox deinde de coelis ita loquitur: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ibid. 17). Filius Dei auditu conspectuque monstratur, plebique infidae et prophetis inobedienti testimonium de Domino suo mittitur et contemplationis et vocis: ac simul ut ex eis quae consummabantur in Christo cognosceremus, post aquae lavacrum, et de coelestibus portis sanctum in nos Spiritum involare, et coelestis nos gloriae unctione perfundi, et paternae vocis adoptione Dei filios fieri; cum ita dispositi in nos sacramenti imaginem ipsis rerum effectibus veritas praefiguraverit.

CAPUT III.

De tentatore diabolo, et de jejunio Jesu quadraginta diebus, de Petro et Andraea piscatoribus. 1. Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV, 1), et reliqua. Et in desertum traductio, et quadraginta dierum jejunium, et post jejunium fames, et satanae tentatio, et responsio Domini, magni coelestisque consilii effectibus plena 677 sunt. Nam quod in desertum ductus est, significatur libertas Spiritus sancti, hominem suum jam diabolo offerentis, et permittentis tentandi et assumendi occasionem, quam non nisi datam tentator habuisset. Erat igitur in diabolo de metu suspicio, non de suspicione cognitio: movebatur enim quadraginta dierum jejunio. Sciebat totidem diebus aquas abyssi effusas (Gen. VII, 17), exploratam repromissionis terram, Moysi legem a Deo scriptam, annorum quoque, quibus plebs in eremo vita angelorum habituque mansit, hunc numerum fuisse expletum. Igitur istius temporis metu, in tentando eo, quem hominem contuebatur, sumpsit temeritatem. Adam enim pellexerat, et in mortem fallendo traduxerat. Sed ita dignum nequitia ejus et scelere erat, ut in eo, cujus morte et calamitatibus gloriabatur homine vinceretur; et qui Dei beneficia homini invidisset, ante tentationem Deum in homine intelligere non posset. Tentatur igitur statim post baptismum Dominus, tentatione sua indicans in sanctificatis nobis maxime diaboli tentamenta grassari: quia victoria ei est magis exoptata de sanctis. 2. Fames Christi qualis.-- Non cibum etiam hominum esuriit, sed salutem: nam post quadraginta dies, non in quadraginta diebus esuriit (Matth. IV, 2), Moyse et Elia in eodem jejunii tempore non esurientibus. Igitur cum esuriit Dominus, non inediae subrepsit operatio: sed virtus illa, quadraginta dierum non mota jejunio, naturae suae hominem dereliquit. Non enim erat a Deo diabolus, sed a carne vincendus: quam utique tentare ausus non fuisset, nisi in ea per esuritionis infirmitatem quae sunt hominis recognovisset. Quam utique in eo sentiens ita orsus est: Si filius Dei es (Matth. IV. 3). Anceps sermo est, si filius Dei es. Licet esurientem videret, quadraginta tamen dierum in eo jejunium pertimescebat. Qua rerum ratione indicat, post quadraginta dierum conversationem, quibus post passionem in saeculo erat commoraturus, esuritionem se humanae salutis habiturum. Quo in tempore, exspectatum Deo patri munus, hominem quem assumpserat reportavit. 3. Quid diabolus Christi deitatem explorare, vel patientiam tentet frangere. Christus Deus et homo. --Contuendum itaque nunc illud est, quibus tandem interrogationibus usus sit. Ait: Si 678 filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Fallax diabolus, et ad traducendum artifex callidissimus, posse omnia Christum sciebat, et esuritionem in homine ex ipso jejunii tempore sentiebat, ignarus quidnam esuriretur. Eam ergo in tentando conditionem operis proposuit, per quam et in Deo, ex demutatione lapidum in panes, virtutem potestatis agnosceret; et in homine, oblectamento cibi, patientiam esuritionis illuderet. Sed Dominus non panem potius, quam salutem hominum esuriens, ait: Non in pane solo vivit homo (Ibid. 4): quia ipse non solum homo, sed et Deus, licet usque in tentationis diem cibo hominis abstineret, Dei tamen Spiritu alebatur: ostendens non in pane hoc solitario, sed in Verbo Dei alimoniam aeternitatis esse sperandam. 4. Diabolus silet quae contra se: jactantia cavenda. --Sequens etiam interrogatio talis est, cum eum in summum templi sustulisset: Si filius Dei es, mitte te deorsum, et reliqua (Ibid. 6). Laborat tentatione Dominum de excelsis ad inferiora deducere: et positum in templi summo, id est, super leges et prophetas eminentem, in humilibus continere. Sciebat quidem et ministeria angelorum prompta esse Dei filio, neque in lapidem posse offensionis incidere (Psal. XC, 12 et 13): quippe super aspidem et basiliscum ambulaturum, et calcaturum leonem et draconem. De his enim quae in se dicta sunt tacuit; sed superiora memorando, vult quoquo modo obedientiam elicere tentato; relaturus hinc gloriam, si sibi Dominus majestatis, licet per confidentiam, paruisset. Sed nulla diabolo contigit tantae fraudis occasio, idipsum Domino tempore posteriore testante, cum dicit: Venit princeps hujus saeculi, et non invenit in me quidquam (Joan. XIV, 30). Digna igitur hanc ejus petulantiam Domini est secuta responsio: Non tentabis Deum et Dominum tuum (Matth. IV, 7). Diaboli conatus et tentamenta contundens, et Deum se protestatur et Dominum: docens a fidelibus abesse oportere jactantiam, quia cum omnia possibilia Deo sint, nihil tamen in tentationem ejus audendum sit. 5. Tentationum Christi idem ordo, qui Adae. Honor saeculi, opus diaboli. --Sed jam tertio tota diabolicae potestatis commovetur ambitio. Constituto igitur Domino in monte excelso, universa orbis terrarum regna, eorumque gloriam obtulit, si modo adoraretur ipse (Ibid. 8 et 9). Jam gemina responsione opinionem suspicionis excesserat. Cibo Adam pellexerat, et de paradisi gloria in peccati locum, id est, in regionem vetitae arboris deduxerat: tertio divini nominis ambitione corruperat, diis futurum similem pollicendo. Igitur adversus Dominum tota jam saeculi potestate pugnatur, et Creatori suo possessio hujus universitatis offertur: ut tenens ordinem fraudis antiquae, quem neque 679 cibo pellexerat, nec loco moverat, nunc vel ambitione corrumperet, Sed responsio Domini dignum de superioribus gradum fecit. Ait enim: Vade satana. Scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Ibid. 10). Temeritatis tantae congruum exitum tulit, cum et criminum suorum in satana nomen audivit, et Dominum Deum suum adorandum in homine cognovit. Praebuit etiam hujus responsionis effectu magnum nobis Dominus exemplum: ut contempta humanae potestatis gloria, et saeculi ambitione postposita, solum meminissemus Deum et Dominum adorandum; quia omnis saeculi honor diaboli sit negotium. Post hanc ergo diaboli fugam, Angeli Christo ministrant (Matth. IV, 11); ostendentes, a nobis victo calcatoque diaboli capite, et Angelorum ministeria, et Virtutum in nos coelestium officia non defutura. 6. Apostolorum priorum vocatio quid designet. -- Cum audisset autem Jesus, quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam (Ibid. 12). Transitus in Capharnaum, et prophetia Esaiae, rei gestae ordo est. In piscatorum vero electione, ex hominum arte futuri eorum officii opus proditur; ut piscibus e mari, ita hominibus deinceps e saeculo in locum superiorem, id est, in lumen coelestis habitaculi protrahendis. Quibus et artem et patrias et domos relinquentibus, docemur Christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine, et paternae domus consuetudine non teneri. In quatuor vero primum Apostolis eligendis, praeter rerum, fidem, quia et ita gestum est, futurorum Evangelistarum numerus praefiguratur. Galilaeam igitur circuit, et in synagogis praedicat regni Evangelium: et omnium aegritudinum infirmitates medendo, factis ipse se profert: ut quem in prophetarum voluminibus legere erant soliti, praesentem operibus contuerentur.

CAPUT IV. De beatitudine et praeceptis, de reconciliatione fratrum, de adulterio, de oculo et manu eruenda, de juramentis et eleemosyna.

1. Christus in monte, quid. --Congregatis igitur pluribus turbis, montem conscendit, et docet (Matth. V, 1): in paternae scilicet majestatis positus celsitudine, coelestis vitae praecepta constituit. Non enim aeternitatis instituta, nisi in aeternitate positus, tradidisset. Denique ita scriptum est: Aperuit os suum, et docebat eos (Ibid. 2). Locutum eum fuisse, promptius erat dicere. Sed quia in gloria paternae majestatis institerat, et aeternitatem 680 docebat, idcirco ad motum Spiritus eloquentis obedisse ostenditur humani oris officium. 2. Humilitatis causae et praemium. -- Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum (Ibid. 3). Exemplo Dominus docuerat humanae ambitionis gloriam relinquendam, dicens: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10). Et cum se per prophetas populum humilem et ad verba sua trementem praemonuisset esse electurum (Esai. LXVI, 2); in spiritus humilitate perfectae beatitudinis posuit exordium. Igitur humilia spirantes, id est, esse se homines recordantes, in coelestis regni possessione constituti, conscii sibi ex sordentibus ac tenuissimis se principiis coalitos in hanc formam perfecti corporis procreari, et in hunc sentiendi, contuendi, judicandi, agendi sensum, Deo profectum ministrante, procedere: nihil cuiquam suum esse, nihil proprium, sed cunctis dono parentis unius eadem et veniendi in vitam tribui primordia, et utendi ea substantiam ministrari: ac nos optimi illius, qui nobis sit ista largitus, exemplo, perfunctae in nos bonitatis ejus esse aemulos oportere; ut boni omnibus simus, communia omnia omnibus existimemus; nulla nos nec saecularis fastus insolentia, nec opum cupiditas, nec inanis gloriae ambitio corrumpat: sed subjecti Deo simus, et de communione vivendi in omnes communis vitae charitate teneamur, magnum etiam in eo, quod nati sumus, divinae bonitatis futurum profectum existimantes, cujus praemium atque honor praesentis vitae operibus sit merendus: atque ita per hanc spiritus humilitatem qua de Deo nobis meminerimus et indulta omnia, et deinceps potiora speranda, coelorum regnum erit nostrum. 3. Beati mites; quoniam ipsi haereditabunt terram. (Matth. V, 4). Mitibus terrae haereditatem pollicetur, id est, ejus corporis, quod ipse Dominus assumpsit habitaculum (Vid. infra, n. 12). Quia per mansuetudinem mentis nostrae habitaverit Christus in nobis, nos quoque 681 gloria clarificati ejus corporis vestiemur. 4. Cujus luctus erit consolatio. -- Beati lugentes; quoniam ipsi consolabuntur (Ibid. 5). Lugentibus aeternae consolationis solatia repromittit. Non orbitates aut contumelias aut damna moerentibus, sed peccata vetera flentibus, et criminum quibus obsordescimus conscientia aerumnosis, haec sedula in coelo consolatio praeparatur. 5. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur (Ibid. 6). Sitientibus et esurientibus justitiam, beatitudinem tribuit: significans extensam in Dei doctrinam sanctorum aviditatem bonis perfectae in coelo satientatis expleri. 6. Beati misericordes; quoniam ipsis miserebitur Deus (Matth. V, 7). Misericordibus misericordiae munera praeparat. In tantum enim Deus benevolentiae nostrae in omnes delectatur affectu, ut misericordiam suam sit solis misericordibus praestiturus. 7. Dei conspectum ferre nequit immundus. -- Beati mundo corde; quoniam Deum ipsi videbunt (Ibid. 8). Mundis corde conspectum Dei spondet. Nihil enim pollutum et sordidum ad occursum divinae claritatis insistit, et ad conspectum Dei acies obsoletae mentis hebetatur: eos scilicet et visui et occursui Dei esse patentes, quibus per animi nitorem ac vitae puritatem potestas sit contuendi. Non enim nisi spiritu perfecti, et immortalitate immutati, quod solis mundis corde dispositum est, hoc quod in Deo est immortale cernemus. 8. Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur (Ibid. 9). Pacificorum beatitudo adoptionis est merces, ut filii Dei maneant; parens enim omnium Deus unus est. Neque aliter transire in nuncupationem familiae ejus licebit, nisi oblivione earum rerum assumpta, quibus possemus offendi, fraternae invicem charitatis pace vivamus. 9. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, et reliqua (Ibid. 10). Perfecta ad postremum eos beatitudine muneratur, quibus omnia pro Christo pati pronus affectus est: quia ipse justitia est. His igitur et regnum reservatur, et merces 682 in coelo copiosa promittitur, qui in contemptu saeculi pauperes spiritu, et damnis rerum praesentium jacturisque probrosi, et adversus maledicta hominum coelestis justitiae confessores, ac deinceps gloriosi promissorum Dei martyres, omnem vitae usum testimonio aeternitatis ejus impenderint. 10. Sal terrae apostoli. -- Vos estis sal terrae. Quod si sal infatuatum fuerit: ad nihilum valet id quod salietur (Matth. V, 12). Sal, ut arbitror, terrae nullum est: quomodo ergo apostolos sal terrae nuncupavit? Sed proprietas est quaerenda dictorum, quam et apostolorum officium, et ipsius salis natura monstrabit. Sal est in se uno continens aquae et ignis elementum; et hoc ex duobus est unum. Hic igitur in unum usum humani generis effectus, incorruptionem corporibus quibus fuerit adspersus impertit, et ad omnem sensum conditi saporis aptissimus est. Apostoli autem sunt rerum coelestium praedicatores, et aeternitatis velut satores: immortalitatem omnibus corporibus, quibus eorum sermo adspersus fuerit, conserentes, atque, ut Joannes superius testis est, sacramento aquae ignisque perfecti. Merito igitur sal terrae nuncupati sunt, per virtutem doctrinae saliendi modo aeternitati corpora reservantes. Sed natura salis semper eadem est, nec immutari umquam potest. Verum quia conversioni homo subjacet, et solus beatus, qui ( supple, est) usque ad finem in omnibus Dei operibus permanserit; ideo eos, sal terrae nuncupatos, monet in traditae sibi potestatis virtute persistere, ne infatuati nihil saliant, et ipsi sensu accepti saporis amisso vivificare corrupta non possint, et projecti de Ecclesiae promptuariis, cum his quos salierint, pedibus incedentium proterantur. 11. Mundi fugant tenebras. -- Vos estis lumen mundi (Matth. V, 14). Natura luminis est, ut lucem quocumque circumferatur emittat, illatumque aedibus tenebras interimat, luce dominante. Igitur mundus extra cognitionem Dei positus obscurabatur ignorantiae tenebris: cui per apostolos scientiae lumen invehitur, et cognitio Dei claret, et de parvis eorum corpusculis, quocumque incesserint, lux tenebris ministratur.

12. Civitas caro a Christo assumpta, cives homines. -- Non potest civitas abscondi supra montem aedificata, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, et reliqua (Ibid. 15). Civitatem carnem quam 683 assumpserat nuncupat: quia ut civitas ex varietate ac multitudine consistit habitantium; ita in eo, per naturam suscepti corporis, quaedam universi generis humani congregatio continetur. Atque ita et ille ex nostra in se congregatione fit civitas, et nos per consortium carnis suae sumus civitatis habitatio. Abscondi ergo jam non potest: quia in altitudine positus celsitudinis Dei, admiratione operum suorum et contemplandus et intelligendus omnibus efferatur. 13. Synagoga, modium occultans lumen. Christus lucerna. --Sed nec lucerna accenditur, recondenda sub modio. Qui enim fructus est, clauso impensam luminis continere? Verum Synagogam digne Dominus modio comparavit: quae susceptos fructus intra se tantum receptans, certum modum dimensae observantiae continebat; nunc tamen fructu omni, adveniente se, vacua sit, non tamen adhuc potens luminis occulendi. Atque ideo jam lucerna Christi non recondenda sub modio est, neque operimento occultanda Synagogae: sed in ligni passione suspensa, lumen aeternum est in Ecclesia habitantibus praebitura. Pari etiam fulgere apostolos monet lumine (Matth. V, 16); ut admiratione operis eorum Deo laus impertiatur: non quod ab hominibus oporteat gloriam quaerere, quia omnia in honorem Dei sunt agenda; sed ut, dissimulantibus licet nobis, opus nostrum his inter quos vivimus eluceat. 14. Lex Christi praenuntia. -- Nolite putare quoniam veni dissolvere legem aut prophetas: non veni dissolvere, sed adimplere (Ibid. 17). Virtus et potestas verborum coelestium grandia in se momenta complexa sunt. Lex enim operum posita est, et omnia in fidem eorum, quae in Christo erant revelanda, conclusit: cujus et doctrina et passio grande et profundum est paternae voluntatis arbitrium. Lex autem sub velamento verborum spiritalium nativitatem Domini nostri Jesu Christi, et corporalitatem, et passionem, et resurrectionem locuta est: atque id ita jam ante tempora saecularia in aetatis nostrae tempus esse dispositum, frequens et prophetica et apostolica auctoritas est. Igitur post jejunium dierum quadraginta, satanas tantis suspicionibus anxius, usque ad tentandi erupit audaciam: ingens in Jesu pertimescens coelestis molitionis arcanum. Jesus enim Domino nostro nomen ex corpore est. Itaque et 684 corporalitas ejus et passio, voluntas Dei et salus saeculi est: et ultra humani sermonis eloquium est, Deum ex Deo, Filium ex Patris substantia atque intra Patris substantiam consistentem, primum in hominem corporatum, dehinc morti hominis conditione subjectum, postremo post triduum in vitam ex morte redeuntem, consociatam Spiritus et substantiae suae aeternitati materiem ad coelum assumpti corporis retulisse. 15. Qui a Christo impleta. Crux Christi non erusbescenda. --Ne igitur aliud existimaremus in operibus suis esse, quam contineretur in lege; non solvere se legem professus est, sed implere: coelum quidem et terram, maxime, ut arbitramur, elementa esse solvenda: caeterum ne minimum quidem posse esse de mandatis legis infectum; in ipso enim lex et prophetia omnis impletur. Sub passione et jamjam spiritum traditurus, magni hujus in se certus arcani, potus aceto consummata omnia est professus: fidem enim gestorum, omnia tum prophetarum dicta sumebant. Itaque ne minima quidem mandatorum Dei, nisi cum piaculo Dei constituit esse solvenda (Ibid. 19): futuros minimos, id est, novissimos ac poene nullos denuntians, minima solventes. Nulla autem his minora possunt esse, quae minima sunt. Minimum autem est omnium, Domini passio et crucis mors: quam si quis tamquam erubescendam non confitebitur, erit minimus; confitenti vero magnae in coelo vocationis gloriam pollicetur. 16. Evangelium qui legem excedat. -- Dico autem vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Ibid. 20). Pulcherrimo ingressu opus legis coepit excedere, ut non dissolveret eam, sed profectu potiore praecederet: aditum apostolis in coelum, nisi justitiam Pharisaeorum aequitate anteissent, denuntians non futurum. Propositis igitur his quae in lege praescripta sunt, profectu ea non abolitione transgreditur. 17. Ira sine causa homicidii rea. --Lex vetuit occidere, reatum homicidii severitate judicii expiatura (Ibid. 21). Sed male in alterum commotae mentis affectio idem in Evangeliis habet poenae; et ex praecepto fidei non minus rea ira est sine ratione suscepta, quam in operibus legis homicidium. Et qui dixerit fratri suo racha, reus erit concilio (Ibid. 22). Racha vacuitatis opprobrium est: et qui sancto Spiritu plenum convicio vacuitatis insimulat, fit reus concilio sanctorum; contumeliam Spiritus sancti 685 sanctorum judicium animadversione luiturus: Qui autem fatuum dixerit, reus erit gehennoe ignis. Piaculi magni periculum est, quem salem Deus nuncupaverit, eum contumelia infatuati sensus lacescere: et stultorum intelligentiam salientem (eum qui salit), stultae intelligentiae exasperare maledicto. Istiusmodi igitur aeterni ignis erit pabulum. Ita quidquid lex ne in ipsis quidem operibus damnavit, evangeliorum fides pro contumeliosa tantum verborum facilitate condemnat. 18. Pax cum fratribus paci Dei praemittenda. --Mutua igitur universos charitate devinciens, nullam impacificae orationis fieri precem patitur: sed altario munera offerentes, si recordentur habere se cum fratribus aliquid simultatum, reconciliatos humana pace reverti in divinam pacem jubet, in Dei charitatem de charitate hominum transituros (Ibid. 23 et 24). 19. Cito ineunda est. --Et quia nullum tempus vacuum affectu placabilitatis esse permittit, cito in omni vitae nostrae via reconciliari nos adversario benignitate praecepit: ne in reditu gratiae morosi, in mortis tempus non inita pace veniamus, nosque adversarius judici tradat, et judex ministro, et in carcerem mittamur, et non exeamus inde, donec reddamus novissimum quadrantem (Ibid. 25 et 26). In praeceptis dominicae orationis remitti nobis peccata nostra oramus exemplo, et data adversariis conditione veniae, ipsius veniam deprecamur (Matth. VI, 12). Haec itaque negabitur nobis, si aliis negetura nobis: nostroque ipsi judicio rei sumus, si in judicii tempus non remissis simultatibus transeamus; adversario tradente nos judici, quia manens in eum simultatis nostrae ira nos arguit. Et quia charitas plurimum peccatorum tegit (I Petr. IV, 8), et errorum nostrorum ambitiosa ad Deum patrona est; novissimum poenae quadrantem solvemus, nisi pretio ipsius aliquantorum criminum culpa redimatur. Quid autem a pluribus in hoc capite sensum sit, non putavi esse tractandum. Hoc enim, quod adversario reconciliari benevolentia jubemur, ad corporis et spiritus adversantium sibi concordiam retulerunt; sed nos ordinem doctrinae tenentes, et opus legis evangelicis profectibus excedentes, non putavimus intelligentiae continuationem oportere convelli. 20. Audistis quia dictum est antiquis, non moechaberis, etc. (Matt. V, 27). Fertur suo cursu ordo praecepti, et praetermissis legis operibus, jam in Evangeliis adulterio motus tantum oculi incidentis aequatur: et cum fornicationis opere punitur illecebrosa visus transcurrentis affectio. 686 21. Membra abscidenda, propinqui scandalizantes. Frustra corpus, et non cor, exsecatur. -- Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te, etc. (Ibid. 29). Fit innocentiae gradus celsior, et profectum fides sumit. Carere enim non solum propriis vitiis, sed et extrinsecus incidentibus admonemur. Non enim ex causis peccantium membrorum, corporis damna praecepta sunt: dextro enim oculo non minus sinister erraret. Certe pes sensu concupiscentiae carens damno inutilis est, in quem poenae causa non incidet. Sed quia diversa invicem membra, corpus tamen omnes unum sumus; abjicere a nobis, vel potius eruere, propinquitates carissimorum nominum admonemur, si in illis aliquid tale cernamus, ne in consortium criminis eorum de familiaritate veniamus: rectius utilibus et maxime necessariis, tamquam oculi et pedis membris carentes, quam usque in societatem gehennae, vitiosae propinquitatis teneamur affectu. Esset autem abscisio membrorum utilis, si et cordis esse posset exsectio. Cum enim concupiscentia efficientiae comparetur, damnum corporis otiosum est, relicto voluntatis instinctu. 22. Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi repudium, etc. (Ibid. 31). Aequitatem in omnes concilians, manere eam maxime in conjugiorum pace praecepit: legi addens plura, nihil demens. Nec sane profectus argui potest. Nam cum lex libertatem dandi repudii ex libelli auctoritate tribuisset, nunc marito fides evangelica non solum voluntatem pacis indixit, verum etiam reatum coactae in adulterium uxoris imposuit, si alii ex discessionis necessitate nubenda sit: nullam aliam causam desinendi a conjugio praescribens, quam quae virum prostitutae uxoris societate pollueret. 23. Jurandi consuetudo ac necessitas Christianis sublata. -- Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis, etc. (Ib. 33). Lex poenam posuerat perjurio, ut fraudulentiam mentientium sacramenti religio contineret; simulque plebs rudis atque insolens frequentem de Deo suo mentionem haberet familiaritate jurandi. Fides vero sacramenti consuetudinem removet, vitae nostrae negotia in veritate constituens, abjecto fallendi 687 affectu, simplicitatem loquendi audiendique praescribens; ut quod erat esset, non esset vero quod non erat: quia inter est et non, patens esset materia fallendi, et quod ultra est, id omne de malo est (Ibid. 37). Quod enim est, suum est ut semper sit: quod vero non est, naturae est ut non sit. Ergo in simplicitate viventibus jurandi religione opus non est, cum quibus semper quod est, est: quod non, non: et per haec eorum et opus et sermo omnis in vero est. 24. Judaeorum superstitio damnatur. -- Neque per coelum jurabis, quia sedes Dei est, et reliqua (Ibid. 34). Non solum nos reddere Deo sacramenta non patitur, quia omnis Dei veritas dicti factique nostri simplicitate retinenda est: sed superstitionem contumaciae veteris condemnat. His enim elementorum nominibus Judaeis erat religio jurare, et coeli, et terrae, et Jerusalem, sed et capitis sui, quibus in contumeliam Dei sacramento venerationem deferebant. Quid enim momenti erat jurare per coelum Dei sedem, jurare per terram scabellum pedum ejus, jurare per Jerusalem urbem brevi ob insolentiam et peccata inhabitantium destruendam: cum praesertim in praeformationem Ecclesiae, id est, corporis Christi, quae magni regis est civitas, esset constituta? Per caput autem jurare cur vellent? Numquid vel capilli unius mutandi facultas esse poterat juranti, cum omnibus colorem natura a Deo profecta suggereret? Atque ita haec sacramentorum pignora plena apud eos piaculi fuisse demonstrat: cum ignorato aut neglecto opifice suo, religionem operibus impertirentur. 25. Ulciscendi libido coercetur. -- Audistis, quia dictum est, oculum pro oculo, dentem pro dente, et reliqua (Ibid. 38). Extensam fidei nostrae in aeternum spem rebus ipsis Dominus vult probari: ut ipsa dissimulandae injuriae tolerantia testis judicii sit futuri. Lex infidelem Israel intra metum metu continebat, et injuriae voluntatem injuriae vicissitudine coercebat. Fides autem nullius tam gravem dolorem esse patitur injuriae, ut ultionem expetat, et illatae sibi quisquam vindex sit contumeliae: 688 quia in judicio Dei, et perpessis injuriam plus est consolationis, et poena severior injuriosis. Atque ita non solum ab iniquitatibus nos abesse Evangelia praecipiunt, verum etiam ulciscendae injuriae exigunt dissimulationem. Nam accepta alapa maxillam alteram jubemur offerre (Ibid. 39), et mille passus onus vehentes, progredi in spatium passuum duum millium, injuriae augmento profectum ultionis habituri, ipso virtutum coelestium Domino ad incrementum gloriae et maxillas palmis, et flagris scapulas offerente. 26. Litium causae amputantur. Munificentia jubetur. Gratiae Dei grutuita sit dispensatio. --Non solum autem judicii humani refugienda esse arbitria praecipit, verum etiam cum damni voluntate vitanda; ut tunicam nobis volenti judicio exuere, remittamus et pallium (Ibid. 40): et per spem bonorum futurorum saecularem supellectilem contemnentes, inanem gentium cupiditatem et vanitatem infructuosae avaritiae arguamus. Omnibus etiam dari quae poposcerint jubet, et a precibus volentium mutuari os atque animum non referre; ut his, quibus indigent, per nostram munificentiam expleantur, et eorum vel sitim potu, vel famem cibo, vel nuditatem vestitu indulto arceamus: ac sic bonorum eorum, quibus a Deo indigemus, digni reperiamur; cum obtinendi meritum indulgendi consuetudo conciliet. In officio quoque dispensandae ejus quam accepimus gratiae, pronos esse oportere demonstrat; ut boni gratuiti sit dispensatio gratuita, et mutuari volentibus non negemus quod mutuamur a Deo, semper sine habendi damno impertiendi ministerio functuri. 27. Inimicorum dilectio. -- Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum, et reliqua (Ibid. 43). Conclusit omnia bonitate perfecta. Amari enim lex proximum exigebat, et in inimicum licentiam odii dabat. Diligi vero inimicos fides praecipit, et petulantes humanarum mentium motus, publicae charitatis frangit affectu (Ibid. 44); non solum iram ab ultione depellens, sed etiam in amorem mitigans injuriosi: quia gentium sit amantes amare, et commune sit diligere diligentes. Vocat igitur nos in Dei ut haereditatem, ita et imitationem: bonis et injustis, Christi sui adventu, in baptismi et Spiritus sacramentis et solem tribuentis et pluviam (Ibid. 45). Ita nos ad perfectam vitam, per hanc publicae bonitatis concordiam, quia nobis in coelo pater sit perfectus imitandus, instituit. 28. Jactantia fugienda. -- Attendite, justitiam vestram ne faciatis coram hominibus, etc. (Matth. VI, 1). Omnem curam rerum praesentium amovet, et attentos tantum esse in spem futuri jubet, neque sectari vel hominum 689 favorem ostentatione bonitatis, vel jactantiam religionis orationis publicae copia, sed intra conscientiam fidei fructum boni operis continendum: quia humanae laudis consectatio eam tantum, quam ab hominibus expetit, mercedem sit receptura; caeterum promerendi Dei exspectatio, praemium sit longae patientiae consecutura. Sinistra quoque manus ut ignoret opus dexterae ( subaud. jubet) (Ibid. 3). Sed numquid istud natura corporis sinit? aut intelligentiae sensum manuum ministeria sortiuntur? Verum ( subaud. hoc vult) ut in Dei scientia opera nostra consistant: cum sub nuncupatione membrorum, in his quae geramus, eorum quae nostra sunt atque nobiscum sunt conscientia arceatur

CAPUT V.

De oratione et jejunio, de thesauro in coelo, de lucerna corporis, de duobus dominis, de cibo et vestitu, de volatilibus et liliis agri et foeno, de sollicitudine diei, de festuca et trabe in oculo. 1. Orationis locus, cor. --Clauso quoque cubiculi ostio jubemur orare, atque in omni loco precem fundere edocemur (Matth. VI, 6): et sanctorum oratio inter feras, carceres, flammas, et de profundo maris ac bestiae ventre suscepta est (Jonae II, 2). Ergo non occulta domus, sed cordis nostri cubiculum ingredi, et clauso mentis nostrae secreto orare ad Deum, non multiloquio, sed conscientia admonemur, quia dictorum verbis opus omne praecellat. De orationis autem sacramento necessitate nos commentandi Cyprianus vir sanctae memoriae liberavit. Quamquam et Tertullianus hinc volumen aptissimum scripserit: sed consequens error hominis, detraxit scriptis probabilibus auctoritatem. 2. Jejunantis sit conscientia pura, et bona opera. -- Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes: exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus jejunantes, etc. (Ibid. 16 et 17). Jejuniorum profectum docet extra jactantiam confecti corporis esse oportere, neque de injuriae ostentatione favorem gentium consectandum; sed omne jejunium in sanctae operationis decore ponendum. Oleum enim fructum misericordiae esse, coelestis et propheticus sermo est. Ergo bonitatis operibus caput nostrum, id est, vitae nostrae sensus ornandus est; quia intelligentia omnis in capite est: sordesque in facie abluendae, ne quid sit horroris ex vitiis, sed magis gratia candoris sit in occursu: atque ita nos 690 in splendorem bonae conscientiae elutos, et in gratiam misericordis operis delibutos, Deo jejunia nostra commendent. Caeterum fugientes in jejuniis hominum conscientiam unctis capitibus, et ridiculi magis erimus, et cogniti. 3. Ubi cor hic, ibi post hanc vitam erit. -- Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, et reliqua (Ibid. 19). Praetermissa igitur humanae gloriae et opulentiae sollicitudine, omnem placendi Deo curam sumi oportere demonstrat: quia humanam laudem vel corporum vitia, vel obtrectatio invidentium corrumpat; et hic thesaurus pecuniae, aut detrimento sit periculosus, aut furto. Caeterum laus coelestis aeterna est, nec subrepentis furto subtrahenda, nec tinea aut rubigine invidiae exedenda: corde nostro sedem thesauri utram sit secutum habituro, et intelligentiae nostrae lumine aut cum pecunia damnosa futuro, aut cum Deo sempiterno. 4. Corporum claritas aut tenebrae aeternae pro diversa ratione animorum. -- Lucerna corporis tui est oculus tuus (Ibid. 22). Continens sensus est. De oculi enim luminis officio lumen cordis expressit. Quod si simplex et lucidum manebit; claritatem aeterni luminis corpori tribuet, et splendorem originis suae corruptioni carnis infundet. Si autem obscurum peccatis, et voluntate erit nequam; vitiis mentis natura corporis subjacebit. Et si lumen, quod in nobis est, tenebrosum sit; quantas necesse est ipsarum tenebras esse tenebrarum (Ibid. 23)? quia jam periculose soleat animi generositati terrenae carnis vitiosa origo dominari, longeque magis peccata corporum ingravescere, si etiam cupiditatibus adjuventur animorum: ex eoque fieri praeter naturam suam corpora nostra tenebrosa, si in illis mentium lumen exstinctum sit; quod si per simplicitatem spiritus retinuerimus, lumine suo necesse est et corpus illuminet. 5. Deo et saeculo serviri nequit. -- Nemo potest duobus dominis servire, etc. (Ibid. 24). Duum dominorum infidele servitium est, nec par ejusdem potest esse ad saeculum atque ad Deum cura. In alterum enim necesse est odium sit, in alterum amor: quia idem opus diversae dominorum non conveniat voluntati, nec pauperes spiritu Deo placentes ambitiosae saeculi hujus possint apti esse jactantiae. 6. Saeculi contemptu coelum unum suspiret animus. -- Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis; neque corpori vestro, quid vestiatis. Nonne anima vestra pluris est quam esca, et corpus pluris est quam vestimentum (Ibid. 25)? Contemptum saeculi, et fiduciam futurorum toto superiore 691 sermone praeceperat. Nam cum ad injuriam pronos jubet esse, et ad damnum voluntarios, et ad ultionem negligentes, et ad diligendum promiscuos, et ad humanam gloriam incuriosos; confirmari nos in spem bonorum aeternorum laborat. Plures enim et amor praesentium, et desperatio futurorum incertos facit: et aut illecebris capit, aut infidelitate confundit: Ergo regnum coelorum, quod prophetae nuntiaverunt, Joannes praedicavit, Dominus noster in se esse positum est professus, vult sine aliqua incertae voluntatis ambiguitate sperari: alioquin justificatio ex fide nulla est, si fides ipsa fiat ambigua. Igitur curam nullam esse vestitus et cibi praecipit, dicens et escis animam, et cibo corpus esse pretiosius. 7. Altior sensus latet in praedictis. --Et quidem pulchrum est, praesentium rerum contemptu, curam tantum divinis rebus impendere: sed altius sermo descendit, et in coelestis dicti intelligentiam verbis subjecta ratio extenditur. Thesaurum Dominus condi jussit in coelo, et ex oculi lumine corpori quoque splendorem spopondit, et dominis duobus neminem placere posse testatus est: et post haec ait: Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis; neque corpori vestro, quid induatis. Quae consequuntur, non satis propositionibus congruunt. Numquid et unius domini servus non possit circa vestem esse cibumque sollicitus? Numquid per adversam valetudinem hebetato oculi lumine obscurabitur corpus? aut quod corporis lumen esse possit ex oculo? Numquid thesaurizare in coelis sola nuditas aut fames poterit? 8. De resurrectione quaedam dubia solvuntur. --Sed quia corruptus circa futurorum curam infidelium sensus est, calumniantium quae in resurrectione corporum species sit futura, quae in substantiam aeternitatis alimonia; et cum ex difficultatibus quaestionum inutilium, quaedam utendarum praesentium voluptatum ratio quaesita est, inutili metu circa Dei reverentiam demorantes, in saeculi gaudia transeunt; atque ita est, ut duobus dominis unius infidele servitium sit: igitur ex summo pietatis affectu, gravissimo diffidentiae periculo ante praedicto, ita admonet: Nonne anima pluris est quam esca, et corpus pluris est quam vestimentum (Ibid. 25)? In dictis Dei veritas est, et rerum creandarum efficientia omnis in verbo est. Ita nec quod spopondit ambiguum est, nec inefficax 692 quod locutus est. Nihil est quod non in substantia sua et creatione corporeum sit: et omnium, sive in coelo sive in terra, sive visibilium sive invisibilium, elementa formata sunt. Nam et animarum species, sive obtinentium corpora, sive corporibus exsulantium, corpoream tamen naturae suae substantiam sortiuntur; quia omne quod creatum est, in aliquo sit necesse est. Atque ideo ineptiam inutilissimae quaestionis Deus arguens, non patitur, anima et corpore in aeternitatis substantia collocandis, spem nostram futuri in resurrectione cibi et vestitus sollicitudine demorari: ne tanto pretiosa reddenti, corpus scilicet atque animam, contumelia in non efficiendis levioribus inferatur. 9. Non laborant daemones ut habeant unde vivant. -- Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque congregant in horrea: et pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis (Ibid. 26)? Sub nomine volucrum exemplo nos immundorum spirituum adhortatur: quibus sine aliquo negotio quaerendi et congregandi, vivendi tamen tribuitur de aeterni consilii potestate substantia. Atque ut ad immundos istud spiritus referri oportere monstraret, adjecit: Nonne vos magis pluris estis illis? de comparationis praestantia, discrimen nequitiae et sanctitatis ostendens. 10. Corpora in statura viri perfecti suscitandi. -- Quis autem vestrum potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid 693 solliciti estis (Ib. 27, 28)? Fidem vitalis substantiae nostrae de documento spirituum firmavit: opinionem autem habitus futuri, judicio communis intelligentiae dereliquit. Cum enim universorum corporum, quae vitam hauserint, diversitatem in unum consummatum virum perfectumque sit excitaturus, solusque potens sit ad uniuscujusque proceritatem cubitum unum et alterum tertiumve praestare, de vestitu, id est, de specie corporum, cum quanta ejus contumelia ambigimus (Ephes. IV, 13)! qui ut aequalem atque uniformem omnem hominem efficiat, tantum mensurae sit humanis corporibus additurus. 11. Lilia non laborantia angeli. Cur liliis comparati angeli. -- Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis, etc. (Ibid. 29). Lilia non laborant, neque nent: et Salomon coopertus eorum gloria non fuit, propheta magnus, et merito dilectae sapientiae Deo carus. Sed lilia nascuntur potius, quam operiuntur. Coopertio autem velamentum est corporis, non corpus ipsum. Quod si ad sensum humanae intelligentiae refertur, colorem lilii, velamenti candor potuerat aemulari. Sed lilia non laborantia neque nentia significari intelligenda sunt angelorum coelestium claritates, quibus extra humanae scientiae eruditionem, suique operis mercedem, a Deo gloriae 694 candor indultus est: ne quid ex proprio labore aut arte existimarentur habuisse. Et cum in resurrectione similes homines Angelis erunt, sperare nos coelestis gloriae voluit operimentum, exemplo angelicae claritatis. Est autem in natura istius germinis, ut aptissime coelestibus Angelorum substantiis comparetur. Hoc enim efflorescens, cum a stirpe detentae humi radicis avellitur, naturae suae virtutem licet aruisse putetur occultat, et redeunte tempore rursum lilii sui honore vestitur. Ex se enim efflorescit ac redditur; et quod est, nec radici potest debere nec terrae: cum ille qui se subeat succus, ex se sit. Atque ita annuae licet hujus viriditatis exemplo, virtutem suae coelestis substantiae aemulatur: cum ex eo tantum, quod intra se acceptum habeat, alatur in florem. Ideo ergo lilia non laborant, neque nent: quia Virtutes angelorum, ex ea quam adeptae sunt originis suae sorte, ut sint semper accipiant. 12. Foenum, gentes. Resurgent ad ignem aeternum. Justorum resurrectio longe minus ambigenda. -- Si enim foenum agri, quod hodie est, et cras in ignem mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei (Ibid. 30)? Fidei nostrae inviolabilem confidentiam exemplorum auctoritate confirmat: ut tanto majoris periculi res sit ambigere, quanto impensiore cura omnem occasionem infidelitatis abstulerit. Foenum non idcirco nascitur, ut detur igni; neque ideo vestiendi ejus peculiaris Deo cura est, ut cremetur: sed sub foeni nomine nuncupatas esse a Deo gentes, crebro invenimus. Germen autem illud est, quod virtutis suae flore dilapso, ad calorem solis arescit. Igitur requies nulla gentibus, neque mortis, ut volunt, compendio quies dabitur: sed corporalis et ipsis aeternitas destinabitur ut ignis aeterni in ipsis sit aeterna materies, et in universis sempiternis exerceatur ultio sempiterna. Si igitur gentibus idcirco tantum indulgetur aeternitas corporalis, ut mox igni judicii destinentur; quam profanum est, sanctos de gloria aeternitatis ambigere, cum iniquis aeternitatis opus praestetur ad poenam. Omnem igitur exspectationem nostram in fide repromissionum et virtutis suae potestate exigit collocari: ut cura rerum quibus indigemus omissa, ab eo potius omnia, a quo ipsi vitale exordium sumpsimus, exspectemus, regnumque Dei vitae nostrae stipendiis quaeramus. Et haec recte perfecteque viventium merces est, ut in novam coelestemque substantiam ex hac corruptibilis corporis materie transferantur, et corruptio terrena coelesti incorruptione mutetur. Gentium igitur est, infidelitatis istius cura angi: quibus saeculi amore detentis, et corporis gaudiis occupatis, nullum per fidem et confessionem Dei in coeleste regnum iter quaeritur et optatur. 13. Dies quid. Sollicitudo in diem non cadit. Circa quae tota versari debeat hominis cura. -- Nolite ergo solliciti esse de crastino. Crastinus 695 enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua (Ibid. 34). Commune judicium est, diem esse labentium temporum cursum luce solis illuminatum, quem nox interjecta discriminat, et interventu suo diei diem subrogat: futuri autem temporis significantia continetur in crastino. Ergo de futuro sollicitos nos esse Deus vetuit. Incuria autem sollicitudinis relaxatae, non negligentiae. sed fidei est. Cur enim solliciti simus in crastino; cum crastinus dies sibi ipse sollicitus sit? Ergo anxietatem nostram ipsa pro nobis dies sollicita depellit. Sed sollicitudo, ut arbitror, proprius est hominis affectus: hanc enim excitat aut curae, aut metus, aut doloris anxietas, Dies vero cursus est temporis: et sola providentiam consecuta sollicitudinis recipiunt affectum. Constituetur ergo dies esse animal, quod et caveat, et prospiciat, et curet; cui et malitia propria sufficiat, neque extrinsecus accidenti sit cumulanda peccato. Sed natura rei non capit, diei deputare mentis affectum: ergo et quod sibi ipsa sollicita est, et quod ei malitia sua sufficit, et quod inhibemur solliciti esse de crastino; totum sub dictis coelestis significantiae continetur. Jubemur igitur non ambigere de futuris; satis enim vitae nostrae malitia, et dierum quibus vivimus peccata sufficiunt, ut circa haec purganda et promerenda omnis vitae nostrae meditatio laborque versetur, ne etiam de futurorum diffidentia inexpiabilis irreligiositas contrahatur: cum cessante cura nostra, ipsa in officio suo, quae sunt futura, sollicita sint, et nobis aeternae claritatis profectus, Dei procurante bonitate, jam non sollicitis praeparetur. 14. Judicare de Dei sponsionibus nefas est. Cur. -- Nolite judicare, ne judicemini. Quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 1, 2). Omne judicii officium penitus Deus submovet, nec ullum omnino suscipi patitur. Sed compugnare propositis subsequentia existimantur, cum dicit: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. Sed superius ait: Nolite judicare, ne judicemini. Numquid boni judicii arbitrium suscipi non oportebit? Atquin profitetur pro conditione judicii judicandos, et universis genere quo mensi sunt metiendum. Ergo numquam bene judicabitur, si omnino non erit judicandum. Sed jam dudum, ut superius cognoscitur, nihil in verbis Dei leve aut inane tractatur: omnisque hic ultra sensum gentilium aurium sermo est. Judicari enim de sponsionibus suis vetuit: quia ut judicia ex incertis rebus inter homines sumuntur, ita et hoc judicium adversum Deum ex sentiendi atque opinandi ambiguitate suscipitur, quod penitus repellit a nobis, ut constans potius fides retineatur; quia non sicut in rebus caeteris, peccatum sit 696 perperam judicasse; sed in his rebus tantummodo de Deo judicium, initium esse sit criminis. 15. Infidelitas quale et quantum peccatum. Frustra alios corrigit non correctus. -- Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides, et reliqua (Ibid. 3)? In consequentibus docuit, solam in Spiritum blasphemiam extra veniam futuram, caeteris omnibus Deo indulgentiam largiente. Peccatum autem in Spiritum est, Deo virtutis potestatem negare, et Christo substantiam adimere aeternitatis: per quem, quia in hominem Deus venit, homo rursum fiet in Deum. Ergo quantum inter festucam et trabem discriminis est, tantum ostendit peccatum in Spiritum conditionem caeterorum criminum excedere: ut cum infideles delicta corporis aliis exprobrent, onus peccati quo de promissis Dei ambigant, in se ante non videant, infidelitatis trabe in oculo tamquam in mentis acie insidente. Fit enim saepe, ut assumamus nobis arguendi alios auctoritatem, sine ullo propriae emendationis exemplo; et medendae caecitatis alienae jactantiam praeferamus, ipsi in tenebris corrupti luminis constituti: cum difficile quemquam sit praestare quod egeat, et optimum sit exemplo potius docere quam dictis. Cura erga propriae abhibenda est caecitati: quia ex natura rerum est, non prius aliquem purgandae de oculo fratris festucae idoneum effici posse doctorem, quam de mentis suae lumine trabem perfidiae gravantes ejecerit.

CAPUT VI.

De margaritis ante porcos, de pseudopropheta, de domo aedificata supra petram. 1. Mysteria Christi caute gentibus et haereticis aperienda. -- Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, et reliqua (Matth. VII, 6). Praeceptis et promissis Dei nihil pretiosius sanctiusque est, quae sanctificatis nobis immortalitatis thesaurum largiuntur. Horum igitur sacramenta atque virtutes neque in gentes efferre, neque cum haereticis conferre permittimur. Canes enim, de oblatrandi adversus Deum rabie, gentes sunt nuncupatae. Porcorum vero haereticis est nomen: quia quamvis ungulae bifidae sint, acceptam tamen Dei cognitionem non ruminando disponunt. Ergo et concorporationem Verbi Dei, et passionis mysterium, et virtutem resurrectionis non promiscue tractare nos convenit, neque imperite incurioseque proferre: ne ignorantiam nostram, si perfectae 697 scientiae desit instructio, proterant atque conculcent, et infirmitatem in Deo passionis irrideant; conversique in nos, contradictionum aculeis imperitiam nostram fidemque disrumpant. 2. Orationis vis contra imperitiam. Lex caritatis. --Sed in his, quae ignorabimus, via nobis consequendae veritatis aperitur: quam obtinere in sola precum mora est. Ut igitur sentiamus credamusque omnia, et nullo ambiguae voluntatis differamur incerto; orandum est, quaerendum est, pulsandum est (Ibid., 7): oratione misericordiam, inquisitione profectum, tentamento aditum reperturi. Quin etiam ad spem obtinendi, exemplo humani affectus docemur. Nam cum nos filiis piscem panemve poscentibus, non serpentem simus aut lapidem reddituri; quanto magis nobis optimus ac praestantissimus pater Deus orantibus perfectae fidei munera largietur (Ibid., 9 et seq.); neque sit pro vitae cibo lapidem duritiae gentilis, aut pro baptismi conservatione serpentem veneni haeretici praestiturus? Consummavit deinde omnia bonitatis exemplo, universos amoris mutui pace conjungens: in eo legis et prophetarum mandata constituens, ut universorum in nos bonitatem optantes, ipsi omnibus boni simus. 3. Via coeli a paucis trita, et e contra. -- Intrate per angustam portam. Quam lata et spatiosa via, quae ducit ad perditionem! Arduum in coelum iter hominis est, et aditus angustus ac tenuis: caeterum perditionis via lata est. Hanc plures obtinent, illam porro pauci inveniunt. Paucis enim damna rerum praesentium cara sunt: quibus cupiditates et animi vincere et corporis frangere, et exposita totis saeculi viribus illecebrarum omnium lenocinia praeterire, maximum coelestis spei lucrum est. Illis autem quibus solum bonum est scortari, comessari, ambire, insolescere, fastidire, odisse, diripere, plurimus est frequentatum iter tale comitatus. 4. Dei servus non verbis, sed factis dignoscitur. --Et quia paucorum esset viam angustam invenire, fraudelentiam eorum qui eam se quaerere mentirentur exponit, dicens: Attendite a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, etc. (Ibid., 15). Blandimenta verborum et mansuetudinis simulationem admonet fructu operationis expendi oportere: ut non qualem quis se verbis referat, sed qualem se rebus efficiat spectemus; quia in multis vestitu ovium rabies lupina contegitur. Ergo, ut spinae uvas, ut tribuli ficus non generant, et ut iniquae arbores utilia poma non afferunt (Ibid., 16): ita ne in istis quidem consistere docet boni operis effectum; et idcirco omnes cognoscendos esse de fructibus. Regnum enim coelorum sola verborum officia non obtinent: neque qui dixerit: Domine, 698 Domine, haeres illius erit (Ib., 21). Quid enim meriti est Domino dicere Domine, Domine? Numquid Dominus non erit, nisi fuerit dictus a nobis? Et quae officii sanctitas est nominis nuncupatio; cum coelestis regni iter obedientia potius voluntatis, non Dei nuncupatio repertura sit? 5. Coelum non mirabilibus sed bonis operibus redditur. -- Multi mihi dicent in illa die, Domine Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus? et reliqua (Ib. 22). Etiam nunc pseudoprophetarum fraudulentiam et hypocritarum simulamenta condemnat, qui gloriam sibi ex verbi virtute praesumunt, in doctrinae prophetia, et daemoniorum fuga, et istiusmodi operum virtutibus: atque hinc sibi regnum coelorum pollicentur. Quasi vero eorum aliquid proprium sit, quae loquuntur aut faciunt, et non omnia virtus Dei invocata perficiat: cum doctrinae scientiam lectio afferat, daemoniorum fugam Christi nomen exagitet. De nostro igitur est beata illa aeternitas promerenda: praestandumque est aliquid ex proprio, ut bonum velimus, malum omne vitemus, totoque affectu praeceptis coelestibus obtemperemus: ac talibus officiis cogniti Deo simus, agamusque potius quod vult, quam quod potest gloriemur: repudians eos ac repellens, quos a cognitione sua opera iniquitatis averterint. 6. Tentationum progressus. -- Omnis ergo qui audit verba mea, et facit, similem eum aestimabo viro sapienti, qui aedificavit domum suam super petram, et reliqua (Ibid., 24). Sensus est superioribus junctus. Objurgans enim pseudoprophetarum jactantiam et hypocritarum figmenta, per comparationis exemplum perfectae in se fidei hominem exponit, quod is, qui verba sua et audiat et faciat, super petram sit aedificatus, et fundamento stabili firmoque consistat, eumque incidentium tempestatum impetu non posse dissolvi; in petra se ipsum Dominus significans, validum aedificii fundamentum. Cum autem qui ex se in sublime opus excreverit, moveri non possit vel pluviis, vel fluminibus, vel vento; in pluviis, blandarum et sensim illabentium voluptatum illecebras significat, quibus primum fides rimis patentibus immadescit: post quas torrentium procursus, id est, graviorum cupiditatum motus incurrit: atque exinde tota ventorum vis circumflantium desaevit, universus scilicet diabolicae potestatis spiritus infertur. Sed fundamento petrae homo aedificatus 699 insistet, nec moveri loco suo poterit. Stultus vero haec audita dissimulans, tamquam super arenam opus aedificationis impenderit, infideliter stat, cito pluviis illabentibus subluendus, et fluminibus propellendus, et ventis differendus, secundum naturam super quas aedificatus est arenarum, cum gravi ruinae suae strage solvendus (Ibid., 25). 7. Scopus praedictorum. --Atque ita superiorum comparationum exemplo Dominus nos voluit, et efficere quae jussit, et credere quae spopondit. Consummatis igitur omnibus, turbae mirabantur doctrinam ejus, qua se non Scribarum et Pharisaeorum more docuisset (Ibid., 28 et 29). In verborum enim virtutibus effectus potestatum metiebantur.

CAPUT VII.

De leproso quem curavit, de puero tribuni paralytico, de socru Petri, de plurimis et diversis curis. 1. Sensus allegoricus nil detrahit litterae veritati. Lex jam inutilis. -- Et descendente eo de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus quidam veniens adorabat eum dicens, Domine, si vis, potes me mundare, et reliqua (Matth. VIII, 1 et 2). In exordio sermonis admonuimus, ne quis forte existimaret aliquid rerum gestarum fidei detrahendum, si res ipsas profectus rerum consequentium continere in se doceremus. Nihil enim veritati detrahit, imitationem veritas consecuta. Toto igitur superiore sermone Dominus fidei praecepta tradiderat, legem excesserat, jam inutilem atque inefficacem excedendo significans. Mandatorum observantiam exegerat, ante promissorum suorum spem fidissimam imperaverat: quod igitur post haec primum gesserit, contuendum est. 2. Legis infirmitas a Christo suppletur. --Adest leprosus, emundari se rogat, purgatur verbi potestate cum tactu, jubetur silere (Ibid., 3 et 4), sed tamen ostendere se sacerdoti et munus quod Moyses in testimonium fieri praecepit offerre. Curatio igitur audientis et credentis turbae et cum Domino de monte venientis in leproso ostenditur: quae vitiosa labe corporis contaminata, auditaque regni coelorum praedicatione curari se rogat; cum tactu corporis visitatur, Verbi virtute curatur, et ut salus haec 700 non offerretur potius, quam quaereretur, silentium imperatur, et ostendere se sacerdotibus jubetur: ut praenuntiatus in lege factis et operibus cernatur; et in quo lex infirmabatur, in eo verbi virtus intelligeretur: praemium quoque receptae salutis, qui purgatus est, Deo offerat; sed ut donum illud non sit ex avibus, sed ut homo ipse a sordibus peccati corporis emundatus, in sacrificium Dei transeat (Levit. XIV, 4); quia quod Moyses in lege praeceperit, testimonium sit, non effectus. 3. Tribunus, princeps gentium crediturarum. -- Post haec autem cum introisset Capharnaum, accessit ad eum quidam tribunus rogans eum, et dicens: Puer meus jacet in domo paralyticus, etc. (Matth. VII, 5 et 6). Sequitur emundationem leprosi, paralytici pueri curatio. Sed quid istud est, quod non dignum se tribunus pueri dominus profitetur esse, ut Christus domum ejus introeat, puerum videat, et praesens praesenti opem afferat; seque habere milites, jubere quod velit, et in potestate posito parere sibi plurimos, similiter et Dominum curationem verbo posse praestare? De tribuno posuisse me satis sit, principem esse gentium crediturarum. Quis hic princeps sit cui subjecti sunt plures, qui volet scire, Moysi in Deuteronomio canticum (Deut. XXXII), et Salomonis librum Ecclesiasticum, ubi de dispersione gentium quaedam locuti sunt, legat: nobis tantum de puero tractatus sit. 4. Gentium salus ex fide. --Succedit deinde in hoc puero post paralysis sanitatem curationi populi de monte descendentis, salus gentium. Jacebat enim puer dissolutus in domo humili, corruptibili, et ingressu ejus, cujus tamen egens erat, Salvatoris indigna. Et tribunus scit puerum verbo posse sanari: quia salus gentium omnis ex fide est, et in praeceptis Domini vita est universorum. Igitur jacentes in saeculo, et peccatorum morbis dissolutae gentes existimandae sunt: omnibus undique artubus fluidis, et ad consistendi officium ingrediendique corruptis. Quarum salutis sacramentum in tribuni puero expletur, non tamen ingressuro domum Christo. Licet enim in saeculo demoratus sit, vitia tamen saeculi et peccata non adiit. 5. Tribunus non erat de gentibus --Miratus deinde fidem ait, Non inveni tantam fidem in Israel (Ibid. 10). Non erat tribunus iste de gentibus: et quomodo in Israel fides talis non est reperta; cum qui crederet esset Israelita? Sed ut similitudinem futuri haec ipsa veritas aemularetur; idcirco verbi ratio subjecta est, tantam fidem, quanta gentium est, in Israel non reperiendam, et cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum ex ultimis gentibus quieturos (Ibid. 11). Perfecta quidem est in puero secundum credentis fidem veritas sanitatis: sed praesentium efficientia etiam futurorum imagini proficere monstratur, quando et tribuno credente, 701 et puero salvato, nec talis in Israel fides reperta est, et regni coelorum consortium cum Abraham gentibus destinatur. 6. Petri socrus infidelitatis affectio. Petrus fidei et apostolatus princeps. -- Cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem, et reliqua (Ibid. 14). In socru Petri, vitiosa infidelitatis aestimatur affectio, cui adjacet libertas voluntatis, quae nos quadam sibi conjugii societate conjungit. Ergo ingressu Domini, in Petri domu, id est, in corpore curatur infidelitas peccatorum calore exaestuans, et vitiorum aegra dominatu. Mox deinde sanata, officii famulatu ministrat. Nam primus credidit, et apostolatus est princeps: et quod in eo ante languebat, Dei verbo invalescens ministerio tamquam publicae salutis operatum est. Recte autem hanc ex socru Petri similitudinem ad affectionem infidelitatis aptari, loco qui de nuru et socru consequitur tractabimus (Cap. 10, n. 18). Nunc autem ideo infidelitatis socrus Petri nuncupabitur, quia usque dum credidit, voluntatis suae servitio detinebatur. 7. Christus passione sua infirmitates nostras sanavit. -- Vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus immundos, etc. (Ibid. 16). Curationem promiscuam horis vespertinis, concursu eorum quos post passionem docuit recognoscimus: omnium peccata dimittens, omnium infirmitates auferens, et malarum voluptatum insidentium incentiva depellens, passione corporis sui, secundum prophetarum dicta, infirmitates humanae imbecillitatis absorbens (Ibid. 17). 8. Qua ratione haec explicanda. -- Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit discipulos suos ire trans fretum. Et accedens ad eum quidam Scriba ait, Magister, sequar te quocumque ieris, et reliqua (Ibid. 18 et 19). Multa incurrunt, quae sensum communem movere possunt. Atque non nos intelligentiam fingimus, sed gesta ipsa intelligentiam nobis impertiuntur. Neque enim res intelligentiae, sed rei intelligentia subsecundat. Turbae plures sunt, et ire trans fretum Dominus discipulis praecipit. Non existimo cadere in Salvatoris bonitatem, ut circumcursantes relinquere voluerit, et secretum quoddam impertiendae salutis eligere. Deinde consequitur Scriba, dicens magistrum se quocumque ierit secuturum: sed nihil a Scriba dictum factumve legitur, quod posset offendere. Dominus respondit, vulpibus esse foveas, et coeli volucribus nidos quiescendi, filio autem hominis, quo reclinet caput suum, locum esse nullum (Ibid. 20). Et discipulum postulasse, dari sibi tempus patris sepeliendi: hoc negatum, et pii atque humani officii vetitam religionem (Ibid. 21 et 22). Ergo rerum tantarum, et tam diversarum ratio promenda est: atque ita, ut secundum continentem rerum ordinem, et gravissimas veritatis ipsius causas, interioris significantiae intelligentia explicetur. 702 9. Fidelium electionis typus. Ecclesiae navis. --Discipulorum nomen non in duodecim tantum Apostolis versari existimandum est. Nam praeter Apostolos, plures fuisse discipulos legimus. Ex omni igitur turba quaedam fieri jubetur electio: eorum scilicet, qui Dominum per multa saeculi hujus pericula et jactationes essent secuturi. Ecclesia enim instar est navis, et plurimis locis ita nuncupata est: quae diversissimi generis et gentis vectore suscepto, subjecta est omnibus et ventorum flatibus et maris motibus. Atque ita illa et saeculi et immundorum spirituum vexatur incursibus. Propositis enim periculorum omnium motibus, Christi navem, id est, Ecclesiam introimus: scientes nos mari ventoque jactandos. Ut igitur ordo typicae significantiae cohaereret, possetque intelligi fidelium portio conscendentium navem, et infidelium turba residentium; Scribae et discipuli persona subjungitur. 10. Scriba doctor legis, infideles adumbrat. Vulpes, pseudoprophetae. Volucres coeli, daemones. Caput Christi Deus. Omnes in Ecclesiam invitati. --Et quidem Scriba, qui est unus ex doctoribus legis, an sit secuturus interrogat. Quasi vero lege non hunc esse Christum, quem sequi esset utile, contineretur. Igitur infidelitatis affectum sub diffidentia interrogationis expressit: quia fidei assumptio non interroganda est, sed sequenda. Ut autem eadem interrogatio infidelitatis esset punita judicio; Dominus respondit, vulpes habere foveas, et volucres coeli nidos quibus requiescant, hominis autem filium non habere ubi caput suum reclinet. Vulpes est animal insidiosum, circa domorum se occulens foveas, et domesticis avibus insidians: atque hoc nomine pseudoprophetas nuncupari aliquot locis legimus. Volucres autem coeli saepe numero immundos spiritus cognominari didicimus. Dei ergo filius paucitatem sequentium contuens, et doctore legis diffidente an sequeretur ipsum, exprobrat pseudoprophetis esse foveas, et immundis spiritibus nidos quiescendi; quod extra navem relicti, id est, extra Ecclesiam positi, effecti sint incolatus pseudoprophetarum, et habitatio daemonum: filium autem hominis, se scilicet cui caput Deus sit, non reperire in quos collocata Dei cognitione requieseat: invitatis omnibus ut in navem, ita in Ecclesiam; paucis metu maris, id est saeculi, secuturis. 11. Patri infideli an jus in filium fidelem. --Adest post haec discipulus, non interrogans an sequatur (jam enim sequi oportere se credidit), sed permitti sibi orans sepelire patrem. Accepimus in dominicae orationis exordio, ita primum precandum: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9). Ergo quia credentis in discipulo populi persona est, admonetur ut meminerit quod pater sibi vivus in coelis est. Sequi autem 703 Dominum jubetur, quia et volebat, ita ut mortui mortuum sepeliant. Sed nullum arbitror officium exspectari a mortuis posse. Quomodo ergo mortui mortuos humabunt? Primum igitur ostendit, perfectam in se fidem nulla saecularis in alterum officii religione esse devinctam: deinde inter fidelem filium patremque infidelem jus paterni nominis non relinqui. Non igitur obsequium humandi patris negavit: sed addendo, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, admonuit non admisceri memoriis sanctorum mortuos infideles: mortuos autem etiam eos esse, qui extra Deum vivant. Et idcirco mutua mortuis officia relinquenda, ut mortui sepeliantur a mortuis: quia per Dei fidem vivos vivo oporteat adhaerere. CAPUT VIII. De discipulis in navi excitantibus Jesum, de duobus daemoniacis in terra Gerasenorum, de paralytico curato et lectum auferente. 1. Christus quando et quanto periculo dormiat in nobis. -- Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli. Et ecce tempestas magna facta est in mari, et reliqua (Matth. VIII, 23 et seqq.). Navem discipulis introgressis tempestas oritur, mare commovetur, navigantes turbantur. Ipse vero somno consopitus timentium metu excitatur, oratur ut opem afferat. Et increpitis iis quod modicae essent fidei, vento et mari tranquillitatem imperavit, cum admiratione hominum praeceptis ejus ventum et mare obedisse. Igitur secundum haec ecclesiae, intra quas verbum Dei non vigilaverit, naufragae sunt: non quod Christus in somnum relaxetur, sed quod somno nostro consopiatur in nobis. Maxime autem illud accidit, ut a Deo praecipue in periculi metu et vexatione speremus. Atque utinam vel spes sera confidat sese periculum posse evadere, Christi intra se virtute vigilante. Perpetuam autem nobis objurgationis suae recordationem reliquit, dicens: Modicae fidei, quid timidi estis (Ibid. 26)? metum scilicet motuum saecularium, cum quibus Christi fides vigilet, nullum esse oportere. 2. Discipuli cur jam homines, non discipuli dicantur. --Consequitur deinde hominum admiratio dicentium: Qualis hic homo est, quod venti et mare obediunt ei (Ibid. 27)? Non discipulorum hic sermo, sed gentium est. Nam cum superius et discipulos tantum navem introisse, et a discipulis tantum excitatum esse dixisset; nunc admiratos esse homines significat, hominibus hominem 704 in ipsa admiratione dicentibus. Qua nominum conversione intelligitur, omnia opera Christi, omnesque ejus virtutes ut Dei esse laudandas: quia piaculi gentilis miserrimique erroris stultitiam demonstrat, quod eum ex humilitate passionis hominem potius nuncupent, quam ex virtutibus Deum. 3. Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo homines daemonia habentes de monumentis exeuntes, periculosi nimis, et reliqua (Ibid. 28). Duum hominum occursus, daemonum in duos homines longa possessio, et periculosa transeuntibus via, et transfugiendi in porcos deprecatio, et purgatis hominibus gregis ipsius per praeceps in mare casus, dehinc pastorum in oppidum fuga, populi de civitate progressus, et ne urbem Dominus adiret legatio, et reditus ejus in patriam, et illic paralytici in lecto jacentis oblatio, et pro fidei merito in tempore ipso peccatorum remissio, et murmur Scribarum, et virtutis confessio, et paralytici etiam sub onere lectuli in domum reditus, et hominum admiratio, hanc habent causam. 4. Daemones e gentibus expulsi haereticos obtinent. Christus a Judaeis repudiatus ABIT AD GENTES.--In exordio generis humani in tres fuit humani generis divisio, Noe scilicet filios, ex quibus secundum prophetiam Genesis, Sem in possessionem Dei delectus est. Extra urbem autem, id est, extra legis et prophetarum synagogam, duos homines in monumentis daemones detinebant: duarum scilicet gentium origines intra defunctorum sedes et mortuorum reliquias obsederant, efficientes praetereuntibus viam vitae praesentis infestam. Igitur ut esset in rebus gerendis futuri plena meditatio, venienti Domino duo homines occurrunt: ut occursu eorum, concurrentium ad salutem voluntas indicaretur. Sed in hominibus daemones proclamant, cur sedem invideat, cur ante judicii tempus infestet. Adjacebat etiam eis duobus gentium populis plebs ex Sem genere Sadducaeorum, quorum haeresis ex Judaeis negatae resurrectionis piaculum est. Videntes igitur daemones, non sibi jam locum in gentibus derelinqui, ut patiatur habitare se in haereticis deprecantur: quibus occupatis, totus in mare impetu rapido per praeceps grex coactus est: in cupiditatem scilicet saecularem daemonum praecipitantur instinctu, in aquis multis, id est, cum reliquarum gentium 705 infidelitate morituri. Atque etiam in hoc typica ratio servata est, ut non satis esset dixisse praecipitatos in mare, nisi etiam adderetur, Et mortui sunt in aquis multis. Quorum principes atque pastores rerum talium admiratione turbati ad urbem veniunt, et quae gesta sunt nuntiant (Ibid. 32, 33). Urbs illa Judaici populi habet speciem, quae Christi operibus auditis, Domino suo obviam pergit, prohibens ne fines suos urbemque contingeret; neque enim Evangelia lex recipit: a qua repudiatus, in civitatem suam revertitur (Matth. IX, 1). Deo civitas fidelium plebs est. In hanc igitur navi, id est Ecclesia, vectus introiit. 5. Adam obtinuit veniam. --Jamque in paralytico gentium universitas offertur medenda. Sed et curationis ipsius verba sunt contuenda. Non dicitur paralytico, Sanus esto; non dicitur, Surge et ambula; sed dicitur, Constans esto fili, remissa sunt tibi peccata tua (Ibid. 2). In Adam uno peccata universis gentibus remittuntur. Hic itaque Angelis ministrantibus curandus offertur, hic filius nuncupatur, quia primum Dei opus est: huic remittuntur animae peccata, et indulgentia primae transgressionis ex venia est. Non enim paralyticum peccasse aliquid accepimus: cum praesertim alio in loco idem Dominus dixerit, caecitatem a nativitate non ex peccato aut proprio aut paterno fuisse contractam (Joan. IX, 3). 6. Christum esse Deum. -- Veritatis deinde ordo succedit in gestis, quamvis futuri species expleatur in dictis. Movet Scribas remissum ab homine peccatum (Matth. IX, 3): hominem enim tantum in Jesu Christo contuebantur. Et remissum est ab eo, quod lex laxare non poterat; fides enim sola justificat. Deinde murmurationem eorum Dominus introspicit, dicitque facile esse filio hominis in terra peccata dimittere (Ibid. 4 et 5). Verum enim nemo potest dimittere peccata, nisi solus Deus: ergo qui remittit Deus est. Quia nemo remittit nisi Deus, Deus in homine manens curationem homini praestabat: et nulla ei agendi et loquendi erat difficultas, cui subest totum posse quod loquitur. 7. Paralytici curatione quam multa doceantur. -- Porro autem ut ipse esse in corpore positus intelligi posset, qui et animis peccata dimitteret, et resurrectionem corporibus praestaret; ait, Ut sciatis quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittere peccata, ait paralytico, Surge, et tolle lectum tuum (Ibid. 6). Satis fuerat 706 dixisse, Surge: sed quia omnis erat perficiendi operis ratio explicanda; adjecit, Tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Primum remissionem tribuit peccati, dehinc virtutem resurrectionis ostendit, tum sublatione lectuli infirmitatem ac dolorem corporibus docuit afuturum ( al. abfuturum), postremo reditu in domum propriam iter in paradisum credentibus esse redhibendum, ex quo Adam parens universorum peccati labe dissolutus excesserat. 8. Venia omnes egent. Non miranda in Christo potestas dimittendi peccata. -- Videntes autem turbae timuerunt (Ibid. 8). Opus istud admiratio potius consequi, non metus debuit; sed manet etiam nunc ordo mysterii; ut veritati praesentium, futurorum species adjecta sit dictorum et factorum Domini virtutem turbae timent. Magni enim timoris res est, non dimissis a Christo peccatis in mortem resolvi: quia nullus sit in domum aeternam reditus, si cui indulta non fuerit venia delictorum. Et honorificaverunt Deum, qui tantam dedit potestatem hominibus. Conclusa sunt omnia suo ordine, et cessante jam desperationis timore honor Deo redditur, quod tantam dederit hominibus potestatem: sed soli hoc Christo erat debitum, soli de communione paternae substantiae haec agere erat familiare. Non ergo hoc venit in admirationem, quod posset ista (quid enim non posse Deus credetur?); alioquin laus de uno homine, non de pluribus exstitisset: sed delati Deo honoris hinc causa est, quod potestas hominibus ac via data sit per verbum ejus, et peccatorum remissionis, et corporum resurrectionis, et reversionis in coelum. CAPUT IX. De Matthaeo publicano, de Pharisaeorum et discipulorum Joannis jejunio, de assuto panno rudi, de profluvio mulieris, de filia principis excitata a mortuis, de duobus caecis, de surdo et muto. 1. Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in teloneo Matthaeum nomine, et ait illi, Sequere me, et reliqua (Matth. IX, 9). Matthaeum publicanum sedentem in teloneo sequi se jubet. Et concedens in domum convivium instruit, et cum eo publicanorum et peccatorum turba discumbit: Pharisaeis discipulos objurgantibus, cur magistro cum publicanis cibus esset. Quibus respondet, Sanis medico opus non esse, sed curatione aegrotos indigere: euntesque jubet discere quid sit, Misericordiam 707 volo quam sacrificium. 2. Publicani. Matthaei vocatio. Salus omnibus necessaria, nulli a lege praestatur. --Publicanorum nomen ex vita, est, qui relictis legis operibus, gerere se usu communi et publico maluerunt. Ergo ex domo, id est, ex peccatis corporis, Matthaeum Dominus evocavit, in cujus mentem ingressus recumbit. Hic enim idem Evangelii istius scriptor est, et de peccati sui domo exiens, Dominum ipse ( f. in se) suscepit, interiore ejus habitatione illuminatus, intra quem evangelicis cibis peccatoribus et publicanis convivium divite copia praeparatur. AEmulatio deinde agitat Judaeos, Dominum publicanis et peccatoribus communicare (Ibid. 11). Quibus ille operta infidelitatis velamine verba legis exprompsit, se quidem aegrotis opem ferre et medicinam egentibus praestare; eis autem, qui se sanos existimarent, necessariam curationem nullam esse. Sed ut intelligerent, neminem suorum sanum esse; admonuit ut discerent quid est, Misericordiam volo, non sacrificium (Ibid. 13): legem scilicet, sacrificiorum observatione devinctam, opem ferre non posse; sed salutem universis in misericordiae indulgentia reservari. Non enim veni justos vocare, sed peccatores in poenitentiam. Omnibus venerat; quomodo ergo non se justis venisse dicit? Erant ergo quibus necesse non erat ut veniret? Sed nemo justus ex lege est. Ostendit ergo inanem justitiae esse jactantiam: quia sacrificiis infirmibus ad salutem, misericordia erat universis in lege positis necessaria. Nam si justitia fuisset ex lege, venia per gratiam necessaria non fuisset. 3. Christus sponsus. Cibus vitae, quo praesente nemo esurit. -- Tunc accesserunt ad eum Joannis discipuli dicentes, Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant (Ibid. 14)? Jejunabant Pharisaei et discipuli Joannis, et Apostoli non jejunabant. Sed istis spiritaliter respondet, sponsumque se Joannis discipulis ostendit. Joannes enim repositam in Christo omnem vitae spem spopondit; et recipi a Domino discipuli ejus adhuc eo praedicante non poterant. Usque in eum enim lex et prophetae sunt; et, nisi lege finita, in fidem evangelicam eorum nemo concederet. Quod vero praesente sponso jejunandi necessitatem discipulis non esse respondet (Ibid. 15); praesentiae suae gaudium, et sacramentum sancti cibi edocet, quo nemo se praesente, id est, in conspectu mentis Christum continens, indigebit. Ablato autem se jejunaturos esse dicit: quia omnes non credentes resurrexisse Christum, habituri non essent cibum vitae. In fide enim resurrectionis sacramentum panis coelestis accipitur: et quisquis sine Christo est, in vitae cibi jejunio relinquetur. 708 4. Hunc cibum non percipit vetus homo. --Ut autem intelligerent, non posse sibi in veteribus positis perfecta haec salutis sacramenta committi, comparationis posuit exemplum. Pannum rudem vestimento veteri non adsui, quia vetustatis infirmitatem virtus adsumenti rudis dissolvat: et vinum novum veteribus utribus non infundi; ferventis enim musti calor utres veteres abrumpit (Ibid. 16 et 17): infirmas videlicet vetustate peccatorum et animas et corpora, novae gratiae sacramenta non capere. Fiet enim scissura pejor, effusoque vino utres veteres peribunt. Duplex enim talium erit reatus, si praeter vetustatem peccatorum suorum virtutem novae gratiae non sustinebunt: atque ideo et Pharisaeos et discipulos Joannis nova non accepturos esse, nisi novi fierent. 5. Princeps filiae vitam deprecans, legis typus. -- Haec illo loquente, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens, Domine, filia mea modo defuncta est, veni et pone manum super eam, etc. (Ib. 18). Preces principis, fides mulieris, turbae in domo conventus, et caecorum duum clamor, muti et surdi et daemoniaci oblatio, ex superioribus dictis connexae sibi intelligentiae tenent ordinem. Princeps hic, lex esse intelligitur; quae Dominum orat pro plebe, quam ipsa Christo praedicata adventus ejus exspectatione nutriverat, ut vitam mortuae reddat. Nam nullum principem credidisse legimus: ex quo persona principis hujus orantis merito in typum legis aptabitur. Cui quidem Dominus opem spopondit, ad quam praestandam profectus est. 6. Salutem Judaeis paratam gentes praeripiunt. --Sed prior cum apostolis peccatorum turba salvatur. Et cum primum electionem, quae ex lege destinabatur, vivere oportuisset: anterior tamen in mulieris specie salus publicanis et peccatoribus redditur. Haec itaque ad Domini praetereuntis occursum tactu vestis Domini sanam se de profluvio sanguinis futuram esse confidit: sordibus scilicet polluta corporis sui, et interioris vitii immunditiis dissoluta, fimbriam vestis per fidem festinat attingere, donum videlicet Spiritus sancti, de Christi corpore modo fimbriae exeuntis, cum apostolis conversata contingere; fitque mox sana (Ibid. 22). Ita alteri salus, dum alii defertur, est reddita. Cujus fidem et constantiam Dominus mox laudavit: quia quod Israeli parabatur, plebs gentium occupavit. 7. Virtus Christi infinita. --Est autem in simplici intelligentia, magna virtutis dominicae admiratio: cum potestas intra corpus manens rebus caducis efficientiam 709 adderet sanitatis, et usque in vestium fimbrias operatio divina procederet. Non enim divisibilis et comprehensibilis erat Deus, ut corpore clauderetur. Ipse enim dona in Spiritu dividit; caeterum non dividitur in donis. Virtutem autem ejus fides ubicumque consequitur: quia ubique est, et nusquam abest. Et assumptio corporis non naturam Virtutis inclusit, sed ad redemptionem suam, fragilitatem corporis Virtus assumpsit: quae tam infinita, tam libera est, ut etiam in fimbriis ejus humanae salutis operatio contineretur. 8. Judaei resurrectionem rident. Pauci ex eis credituri. --Ingreditur deinde Dominus domum principis, synagogam videlicet, cui in canticis legis hymnus luctuum personabat (Ibid. 23): et irridetur a plurimis. Numquam enim illi Deum in homine crediderunt, quin potius praedicari resurrectionem ex mortuis riserunt. Apprehensam igitur puellam manu, cujus apud se mors erat somnus, retraxit ad vitam (Ibid. 25). Atque ut rarus hinc esse ex lege credentium electionis numerus intelligi posset, turba omnis expulsa est: quam utique salvari Dominus optasset; sed irridendo dicta gestaque ejus, resurrectionis non fuit digna consortio. Et exeunte fama in universam terram illam (Ibid. 26), post electionis salutem donum Christi atque opera praedicantur. 9. Fides ad salutem praerequisita. --Exeunte igitur Domino, mox caeci duo sequuntur (Ibid. 27). Sed caeci et egressum et nomen Domini quomodo scire potuerunt? Quin etiam et filium David nuncupant, et salvari se rogant. In caecis duobus ratio totius superioris praefigurationis absolvitur. Ex his enim filia principis esse monstratur, Pharisaei scilicet et discipuli Joannis, qui Dominum jam superius in commune tentaverant. His igitur nescientibus a quo salutem peterent, indicavit lex, et his salvatorem suum in corpore ex David genere monstravit, et caecis vetere peccato, quia Christum nisi admoniti non videbant, lumen mentis inseruit. Quibus Dominus, ostendens non ex salute fidem, sed per fidem salutem exspectandam (caeci enim quia crediderant viderunt, non quia viderant crediderunt (Ibid. 28): ex quo intelligendum est fide merendum esse quod petitur, non ex impetratis fidem esse sumendam), si credidissent, visum pollicetur, et credentibus praestat, et silentium imperat (Ibid. 30): quia apostolorum erat proprium praedicare. 10. Gentes daemoniaco designantur. --Quin etiam post haec, in muto et surdo 710 et daemoniaco (Ibid. 32), gentium plebs indiga totius salutis offertur. Omnibus enim undique malis circumsessa, totius corporis vitiis implicabatur. Et in eo rerum ordo servatus est. Nam daemon prius ejicitur, et tum reliqua corporis officia succedunt. Dei quippe cognitione superstitionum omnium vesania effugata, et visus et auditus et sermo salutis invehitur. Cujus facti admirationem talis turbae est consecuta confessio, Numquam sic apparuit in Israel (Ibid. 33): cum, cui per legem nihil afferri opis potuerat, verbi virtute salvari; quodque laudes Dei homo mutus surdusque loqueretur. Salute autem gentibus data, civitates omnes et castella omnia virtute et ingressu Christi illuminantur, et omnem infirmitatem veterni languoris evadunt.

CAPUT X.

Ubi duodecim discipulos praemittit cum doctrina. I. Videns autem turbas, misertus est: quod essent vexatae et jacentes, et reliqua (Matth. IX, 36). Verborum virtutes non minus oportet introspicere, quam rerum: quia, ut diximus, paria in dictis atque in factis significationum momenta consistunt. Turbarum Dominus miseretur vexatarum et jacentium, tamquam gregis sine pastore dispersi. Et ait, messem multam, paucos operarios, orandum Dominum messis, ut operarios plures in messem ejiciat (Ibid. 37). Et discipulis convocatis, dedit potestatem ejiciendorum spirituum immundorum, curandaeque cunctae infirmitatis, omnisque languoris (Matth. X, 1). Haec igitur licet in praesens gesta sint, quid tamen in futurum significent, contuendum est. 2. Messis Spiritus sancti munus. Quam abundet. Per precem praestatur Virtus ejus. --Nullus in turbas vexator irruperat, neque casu aliquo motuque perculsae jacebant: quomodo ergo jacentes vexatasque miseratur ( al. miseretur)? Immundi videlicet spiritus dominante violentia vexatam, et sub legis onere aegrotam plebem Dominus miseratur, quia nullus adhuc his pastor esset, custodiam sancti Spiritus redditurus. Erat autem doni istius copiosissimus fructus, sed nondum messus a quoquam. Ejus enim copia haurientium de se multitudinem vincit. Nam quantumlibet assumatur a cunctis, ad largiendum se tamen semper exuberat. Et quia plures esse utile sit, per quos ministretur; rogari Dominum messis jubet, ut in messem operarios plures ejiciat: ad capessendum scilicet quod praeparabatur donum 711 Spiritus sancti, messorum copiam Deus praestet: per orationem enim ac precem hoc nobis a Deo munus effunditur. Atque ut in messem illam messores numerosos ex his duodecim primum Apostolis diffundendos indicaret; convocatis illis dedit ejiciendorum spirituum potestatem, et omnis infirmitatis medendae. Hujus enim doni virtutibus, poterant et turbator expelli, et infirma curari. Et dignum est praeceptorum singulorum significantiam contueri. 3. Praecepta Christi apostolicum munus spectantia. --Abstinere se a viis gentium admonentur (Ibid. 5): non quod non etiam ad salutem gentium mitterentur, sed ut opere et vita gentilis ignorantiae abstinerent. In civitates Samaritanorum vetiti sunt introire. Numquid non potius Samaritanam ipse curavit (Joan. 4)? Sed ut ecclesias haereticorum non adeant admonentur. Nihil enim differt ab ignoratione perversitas. Mittuntur deinde ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 6). Atquin in eum ( Scil. Christum) luporum ac viperarum linguis et faucibus saevierunt. Sed legislatio obtinere privilegium Evangelii debebat: hoc minus Israel sceleris sui excusationem habiturus, quo plus sedulitatis in admonitione sensisset. 4. Perfecta in Apostolis Christi imago. --Tota deinde in apostolos potestas virtutis dominicae transfertur: et qui in Adam in imaginem et similitudinem Dei erant figurati, nunc perfectam Christi imaginem et similitudinem sortiuntur, nihil a Domini sui virtutibus differentes; et qui terrestres antea erant, coelestes modo fiunt. Praedicent regnum coelorum propinquare (Ibid. 7), imaginem scilicet et similitudinem Dei nunc in consortium veritatis assumi; ut sancti omnes, qui coeli nuncupati sunt, Domino conregnent. Infirmos curent, mortuos suscitent, leprosos emundent, daemones ejiciant (Ibid. 8); quidquid malorum Adae corpori satanae instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione dominicae potestatis emundent. Et ut ex toto, secundum Genesis prophetiam (Gen. I, 26), Dei similitudinem consequantur, dare gratis quod gratis acceperunt jubentur: ut sit scilicet ministratio gratuita muneris gratuiti. 5. In apostolico ministerio nil venale. --Aurum, argentum, pecuniam possidere inhibentur in zonis, et peram in via ferre, et duas tunicas et calceamenta, et virgam in manibus assumere: et dignus mercede sua est operarius (Ibid. 9 et 10). Non invidiosus, ut arbitror, thesaurus in zona est: et quid sibi vult auri, argenti, atque aeris in zona inhibita possessio? Zona est ministerii apparatus, et ad efficaciam operis praecinctio. Ergo ne quid in ministerio nostro venale sit admonemur; neque hoc apostolatus 712 nostri opus fiat auri, argenti, aerisque possessio. Nec peram in via, curam scilicet saecularis substantiae relinquendam: quia omnis thesaurus sit perniciosus in terra, corde nostro illic futuro, ubi condatur et thesaurus. Non duas tunicas. Sufficit enim nobis semel Christus indutus: neve, per pravitatem intelligentiae nostrae, altera deinceps vel haerescos vel legis veste induamur. Non calceamenta. Numquid humanorum pedum infirmitas patiens est nuditatis? Sed in sancta terra, et peccatorum spinis atque aculeis non obsessa, ut Moysi dictum est, nudis pedibus staturi (Exodi III, 5), admonemur non alium ingressus nostri habere, quam quem a Christo accepimus, apparatum. Neque virgam in manibus, id est, potestatis extraneae non indigi, quaerere jura, habentes virgam de radice Jesse; nam quaecumque alia fuerit, non erit Christi: instructi omni superiore sermone ad conficiendum iter saeculi, gratia, viatico, veste, calceamento, potestate; in his enim operantes, digni mercede nostra reperiemur, id est, per horum observantiam coelestis spei praemia recepturi. 6. In quamcumque civitatem introieritis interrogate quis in ea dignus est, et reliqua (Ibid. 11). Levia forte Dominus dedisse Apostolis praecepta existimabitur: quod se usque ad monita introeundi, habitandi, morandi, exeundique summiserit. Haec quidem intellecta simpliciter sanctorum modestiae congruunt, ut cum digno sit hospitalitas, neve per incuriam aut ignorantiam cohabitatione probrosae familiae polluantur. Sed introeuntes civitatem de digno jubet interrogare, et cum eo habitare usque ad profectionem: domum quoque ab introeuntibus pacifice salutari: quae si digna est, et pacis (etiam pacis) communione sit digna; si indigna, pax invicem revertatur: qui autem non receperint eos, sermonesque eorum; his excusso pedum pulvere, aeternae maledictionis semina relinquenda (Ibid. 13 et 14). 7. Domus digna, Ecclesia; dignus hospes, cujus Christus habitator. --Haec non mediocriter sensum intelligentiae commovent. Si enim successuri hospitio non erunt, nisi ante quis dignus sit interrogaverint; quomodo indigna domus postea reperietur? Et quomodo sermones eorum non audiet, et ipsos non audiens, et ipsos non recipiens? Aut enim hoc in eo qui justus est non est verendum: aut si indignus repertus sit, nec communio erit habitationis ineunda. Et quid interrogasse proderit et quaesisse de digno, si adversus indignum hospitem et observantia praecipiatur et poena? Sed instruit eos Dominus, non admisceri eorum domibus ac familiaritatibus, qui Christum aut insectantur, aut nesciunt: et in quacumque civitate interrogare quis eorum habitatione sit dignus, id est, sicubi Ecclesia sit, et Christus habitator: neque quoquam alibi transire, quia sit domus digna, et justus hospes. 8. Qui pax dicta reverti queat. --Quod autem ab introeuntibus salutari domum voce praecepit, dicens, Dicite, Pax 713 huic domui: et si digna domus reperta sit, venire super eam pacem oportere; si vero indigna, pacem ad ipsos reverti: sed si jam primo ingressu in salutationis officio dicta pax est; quomodo postea veniet, aut quomodo postea revertetur? Aut enim dici pax ante non debuit, quam utrum digna esset probaretur: aut si digna fuit et salutata cum pace est, conditio et venturae et reversurae pacis non potest ex ratione superioribus cohaerere. Quae ergo dictorum sit proprietas monstranda est. 9. Judaeorum fidem profitentium varia fallacia. Pax indignis optata, non data. --Judaeorum plures erant futuri, quorum tantus in favorem legis affectus esset, ut quamvis per admirationem operum in Christum credidissent, tamen in legis operibus morarentur; alii vero explorandae libertatis quae in Christo est curiosi, transisse se ad Evangelia ex lege essent simulaturi: multi autem etiam in haeresim per intelligentiae perversitatem traducerentur. Et quia istius modi omnes fallentes, et audientibus blandientes, penes se esse veritatem catholicam mentiuntur; ideo superius admonuit, dignum cum quo habitandum sit esse quaerendum: quia vero per verborum fallaciam incidere ignorantes in istius modi hospitem possent; domo ipsa quae digna sit dicta, id est, Ecclesia quae catholica dicitur, caute et diligenter utendum; salutandam quidem cum pacis affectu, sedita ut potius pax dicta, quam data sit. Nam ita praecepit: Salutate eam, dicentes, Pax huic domui. Ergo pax salutationis in verbis est et orationis sermone tribuenda. Porro autem pacem propriam, quae viscera miserationis sunt, non oportere in eam venire nisi digna sit: quae si digna reperta non fuerit, sacramentum pacis coelestis intra propriam eorum conscientiam continendum. 10. Habitationis communio. --In eos autem, qui audita coelestis regni praedicatione apostolorum praecepta respuerint, egressu eorum, et signo pulveris de pedibus excussi, aeterna maledictio relinquatur (Ibid. 14). Nescio enim quae insistenti in loco cum eo in quo institerit loco videtur esse communio, et fit inter eos quaedam corporis solique conjunctio. Ergo omne domus illius habitationisque peccatum intra ipsam excusso pulvere pedum relinquitur, nihilque sanctitatis de insistentium apostolorum vestigiis mutuatur: ut quorum aditu ingressuque delicta terrenae originis auferuntur, eorum testimonio infidelitas cum omni terrae suae pulvere judicetur. Tolerabilius in die judicii terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum erit, quam civitati isti (Ibid. 15): quia illis ignorato Christo errasse sit levius, his vero inexpiabile sit, aut praedicatum non recepisse, aut receptum non sancte neque catholice praedicasse. 11. Serpentis prudentia quatenus imitanda secundum quosdam. --Et quidem plures hos, qui vesano furore in Apostolos desaevituri essent, futuros esse significat, cum se eos sicut oves in medio luporum ait mittere, praedicans simplices sicut 714 columbas, et prudentes sicut serpentes esse oportere (Ibid.) 16). Sed columbae simplicitas in absoluto est: quae autem sit serpentis prudentia, contuendum est. Nescio quid in illo prudentiae consiliique exstet, licet quaedam hinc aliqui memoriae mandaverint, quod ubi se in manus hominum venisse intelligat, omni genere ab ictu caput subtrahat, idque aut collecto in orbem corpore contegat, aut foveae immergat, caedique partem reliquam derelinquat: nosque hoc exemplo oportere, si quid acciderit persecutionum, caput nostrum, quod est Christus, occulere; ut oblatis nobis in omnes cruciatus, fidem ab eo acceptam jactura corporis communiamus. 12. Sed omnis hic Domini de Judaeis atque haereticis sermo est: Tradet frater fratrem, et pater filium, et insurgent filii in parentes (Ibid. 21): id est, familiam inter se ejusdem modi dissidere: quia de parentum cognationumque nominibus, populi quondam unitas indicatur nunc hostili invicem odio diversi; judicibus etiam et regibus terrae offerendos (Ibid. 18), dum extorquere aut silentium nostrum, aut conniventiam tentant. Testes enim ipsis et gentibus futuri: quo testimonio excusatio ignoratae divinitatis adimenda sit persequentibus; gentibus vero via pandenda credendi Christum, pertinacibus inter saevientium poenas confessorum vocibus praedicatum. Instructos igitur nos serpentis prudentia monet esse oportere. 13. Serpens uti praedicatoribus imitandus. --Hunc antequam Adam traduceret, jam sapientem Genesis nuncupavit (Gen. III, 1); et prudentiam ejus malignantis consilii ordine docuit. Primum enim animum sexus mollioris aggressus est, spe deinde illexit, communionem immortalitatis spopondit: et per haec tanta praemia, opus consilii et voluntatis suae gessit. Pari igitur opportunitate, introspecta uniuscujusque et natura et voluntate, verborum adhibenda prudentia est. Spes bonorum futurorum revelanda, et sic coelestia perfectae fidei praemia proferenda: ut quod ille mentitus est, nos praedicemus ex vero, secundum sponsionem Dei angelis similes futuros esse qui crederent: ut mentes plebium faciles et absolutas, circumsaevientibus licet et lupis et haereticis, promissis regnorum coelestium occupemus, et rerum fidem serpentis prudentia, columbae simplicitate tradamus. 14. Gentes quando crediturae, quando Judaei. --Monet etiam traditis abesse oportere 715 curam responsionis, sed exspectandum potius quid Spiritus Dei suggerat (Matth. X, 19); quia fides nostra omnibus praeceptis divinae voluntatis intenta, ad responsionis scientiam instruetur: in exemplo habentes Abraham, cui postulato ad hostiam Isaac non defuit aries ad victimam (Gen. XXII, 13). Ex una deinde in duas urbes fugam suadet (Matth. X, 23). Quia praedicatio ejus primum a Judaea effugata transit ad Graeciam, dehinc diversis intra Graeciae urbes apostolorum passionibus fatigata, tertio in universis gentibus demoratur. Sed ut ostenderet, gentes quidem apostolorum praedicationi credituras, verum ut reliquum Israel crederet, esse adventui suo debitum; ait, Non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis (Ibidem): post plenitudinem scilicet gentium, quod erit reliquum Israel, ad implendum numerum sanctorum, futuro claritatis suae adventu in Ecclesia collocandum. 15. Passionum est solatium, quod per eas Domino assimilamur. -- Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum (Ibid. 24). Multum proficit ad tolerantiae assumptionem rerum imminentium cognitio, maxime si patientiae voluntas praesumatur exemplo. Dominus noster, lumen aeternum, et dux credentium, et immortalitatis parens, discipulis suis futurarum passionum solatia ante praemisit: ne se quis discipulus magistro potiorem, aut super dominum esse servus existimaret. Si enim patri-familias cognomentum, per invidiam, daemonis addiderunt; quanto magis in domesticos ejus omnia injuriarum et contumeliarum genera perficient (Ib. 25)? Sed ea nihil nos terreant, gloriae loco potius amplectentes, si Domino nostro vel passionum conditionibus adaequemur. 16. Judicii die occulta prodentur. -- Nihil est occultum, quod non revelabitur (Ibid. 26). Diem scilicet judicii ostendit, quae abstrusam voluntatis nostrae conscientiam prodet: et ea quae nun occulta existimamus, luce cognitionis publicae deteget. Igitur non minas, non consilia, non potestates insectantium monet esse metuendas: quia dies judicii nulla haec fuisse atque inania revelabit. 17. Dei cognitio constanter ingerenda. -- Et quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Ibid. 27). Non legimus Dominum solitum fuisse noctibus sermocinari, et doctrinam in tenebris tradidisse. Sed quia omnis sermo ejus carnalibus tenebrae sunt, et verbum ejus infidelibus nox est; et cuique quod a se dictum est, 716 cum libertate fidei et confessionis est loquendum; idcirco quae in tenebris dicta sunt, praedicari jussit in lumine, et quae secreto aurium commissa sunt, super tecta, id est, excelsa, ut loquentium praeconio audiantur. Constanter enim Dei ingerenda cognitio est, et profundum doctrinae evangelicae secretum lumine praedicationis apostolicae revelandum: non timentes eos, quibus cum sit licentia in corpora, tamen in animam jus nullum est (Ibid. 28); sed timentes potius Deum, cui perdendae in gehenna et animae et corporis sit potestas. 18. Passeres duo asse, corpus et anima peccato vendita. -- Nonne duo passeres asse veneunt; et unus ex illis non cadit in terram sine voluntate patris vestri (Ibid. 29)? Non est, ut puto, criminis agere aucupium; neque venditio passerum habet culpam. Et quod ait: Unus ex illis non cadit super terram sine voluntate Patris vestri, contra apostolicum dictum facere videtur quod ait: Non est pecudum Deo cura (I Cor. IX, 9). Et auctoritati ejus multum derogabitur, si sensisse aliter, quam in evangeliis traditum est, reperietur. Nec enim apostolis multum dignitatis tribuitur, si passeribus ante stabunt. Locus hic ex sensu superiore proficiscitur. Iniquitates enim eorum exaggerantur, qui tradituri sunt, qui insectaturi, qui in fugam coacturi, quibus propter nomen Domini esse odio nos oportet, qui omne jus suum in solis corporibus exerceant, potestatem in animam non habentes. Hi igitur passeres duos asse veneunt. Et quidem quae sub peccato vendita sunt, redemit ex lege Christus: ergo quod venditur, corpus atque anima est; et cui venditur, peccatum est: quia Christus et de peccato redemit, et animae ac corporis est redemptor. Qui igitur duos passeres asse veneunt, se ipsos peccato minimo veneunt, natos ad volandum, et ad coelum pennis spiritalibus efferendos. Sed capti pretiis praesentium voluptatum, et ad luxum saeculi venales, totos se talibus actionibus nundinantur. 19. Corpus et anima nata ut sint unum in coelis, qui cadant unum in terram. --Sed quaerendum est, quomodo unum ex 717 illis est, quod sine voluntate Dei non cadet. Dei voluntas est, ut unum ex illis magis evolet, sed lex ex constitutione Dei profecta decernit unum ex eis potius decidere. Quemadmodum autem si evolarent, unum essent, id est corpus in naturam animae transisset, et gravitas illa terrenae materiae in profectum et substantiam animae aboleretur, fieretque corpus potius spiritale: ita peccatorum pretio venditis, in naturam corporum animae subtilitas ingravescit, et terrenam contrahit ex vitiorum sorde materiem, fitque unum ex illis quod tradatur in terram. Plurimis autem eos ante stare passeribus cum dicit, ostendit multitudini infidelium electionem fidelium praesse: quia his casus in terram sit, illis volatus in coelum. 20. Vitae melioris spe timor mortis aufertur. --In numerum autem aliquid colligi, diligentiae ac sollicitudinis cura est: neque enim dignum negotium est, peritura numerare. Ut igitur nihil ex nobis periturum esse cognosceremus, quia multo passeribus meliores simus; ipso capillorum nostrorum supputatorum numero indicatur, salvis nobis ex solido futuris (Ibid. 30 et 31): cum quod innumerabile in nobis sit, conservandi et affectu et potestate numeretur. Nullus igitur corporum nostrorum casus est pertimescendus, neque ullus interimendae carnis admittendus est dolor: quando pro naturae suae atque originis conditione resoluta, in substantiam spiritalis animae refundatur. 21. Et quia doctrinis talibus confirmatos, oportet liberam confitendi Dei habere constantiam; etiam conditionem qua teneremur adjecit, negaturum se eum Patri in coelis, qui se hominibus in terra negasset (Ibid. 32): eum porro, qui confessus coram hominibus se fuisset, a se in coelis confitendum; qualesque nos nominis sui testes hominibus fuissemus, tali nos apud Deum patrem testimonio ejus usuros. 22. Quaestiones variae proponuntur. -- Nolite arbitrari quoniam veni pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium. 718 Veni enim separare filium adversus patrem, et filiam adversus matrem, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus (Ibid. 34-36). Quae ista divisio est? Inter prima enim legis praecepta accepimus: Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. XX, 12). Et ipse Dominus ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Quid sibi vult missus potius gladius in terram, et separatus a patre filius, et filia a matre, et nurus adversus socrum, et hominis domestici ejus inimici? Igitur exinde publica auctoritas impietati proferetur. Ubique odia, ubique bella, et gladius Domini inter patrem et filium, et inter filiam matremque desaeviens. Et in Luca quidem talis de hoc sermo est: Erunt enim ex hoc quinque in una domo divisi, tres in duos, et duo super tres dividentur (Luc. XII, 52). Numquid non in majorem numerum potest agnationis domesticae familia diffundi? Aut praescripto temporis continebatur, ut ex hoc essent quinque tantum in domo una, iidemque divisi? Ergo qui sit gladius in terra, quae proprietas nominum, et in numero quinque quae ratio, et quomodo tres in duos, et duo super tres dividendi, et quatenus homini domestici ejus inimici, contuendum est. 23. Gladii natura. Dei verbum significat. In Adam ante peccatum tria, in posteris quinque. --Et singularum quidem rerum, et universae quaestionis primum natura est explicanda: nec minus intelligentiam nostram sensus et superior et consequens adjuvabit. Gladius telorum omnium telum acutissimum est, in quo sit jus potestatis, et judicii severitas, et animadversio peccatorum. Et hujus quidem teli nomine novi Evangelii praedicationem appellatam, frequens in prophetis auctoritas est. Dei igitur verbum nuncupatum meminerimus in gladio: qui gladius missus in terram est, id est, praedicatio ejus hominum corporibus infusa. Hic igitur quinque habitantes in una domo dividit, et dividit tres in duos, et duos super tres. Sed tria tantum in homine reperimus, id est, et corpus et animam et voluntatem. Nam ut corpori anima data est, ita et potestas utrique utendi se ut vellet indulta est: atque ob id lex est proposita voluntati. Sed hoc in illis deprehenditur, qui primi a Deo figurati sunt, in quibus coeptae originis ortus effectus 719 est, non traductus aliunde. Sed ex peccato atque infidelitate primi parentis, sequentibus generationibus coepit esse corporis nostri pater peccatum, mater animae infidelitas; ab his enim ortum per transgressionem primi parentis accepimus. Nam voluntas unicuique sua adjacet. Ergo jam unius domus quinque sunt: pater corporis peccatum, mater animae infidelitas, et accedens voluntatis arbitrium, quod totum hominem quodam conjugii sibi jure distringit. Huic infidelitas socrus est, quae nos ex ea natos, atque a fide metuque Dei peregrinantes accipiens, ut inter infidelitatem voluptatemque possessos, et in ignoratione Dei et in omnium vitiorum oblectatione detineat. 24. Regenerationis effectus. Concupiscentiae lucta in regeneratis. --Cum ergo innovamur baptismi lavacro per verbi virtutem, ab originis nostrae peccatis atque auctoribus separamur; recisique quadam exsectione gladii Dei, a patris et matris affectionibus dissidemus: et veterem cum peccatis atque infidelitate sua hominem exuentes, et per Spiritum anima et corpore innovati, necesse est ut ingeniti et vetusti operis consuetudinem oderimus. Et quia corpus ipsum per fidem mortificatum, in naturam animae, quae ex afflatu Dei venit (quamvis id ipsum adhuc in materia sua exstet), evadat; quia communio ipsis invicem concilietur ex verbo: idcirco jam unum atque idem cum anima velle coepit effici, scilicet ut illa est spiritalis, quibus libertas voluntatis a socru sua, id est, ab infidelitate divisa, jus suum omne concedit: ut quod erat libertas voluntatis, deinceps animae sit potestas. Fitque gravis in domo una dissensio, et domestica novo homini erunt inimica: quia ille per verbum Dei divisus ab illis, manere et interior et exterior ( subaud. homo), id est, et corpus et anima, in spiritus novitate gaudebit: ea vero, quae ingenita et a quadam prosapiae antiquitate deducta, consistere in his quibus oblectata sunt concupiscent. Et origo carnis et origo animae et libertas potestatis in duos dividentur, animam scilicet et corpus hominis novi, quae unum atque idem velle coeperunt: divisique tres duobus subjacebunt, in dominatum eorum de Spiritus novitate potioribus. Et idcirco illi, qui domesticas nominum charitates dilectioni ejus praetulerint, 720 futurorum bonorum indigni erunt haereditate. 25. Crux, sacramentum fidei. --Pergit deinde eodem praeceptorum et intelligentiae decursu. Nam postea quam relinquenda omnia quae in saeculo carissima sunt imperaverat; adjecit, Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Ibid. 38): quia qui Christi sunt, crucifixerunt corpus cum vitiis et concupiscentiis. Et indignus est Christo, qui non crucem suam, in qua compatimur, commorimur, consepelimur, conresurgimus, accipiens, Dominum sit secutus, in hoc sacramento fidei spiritus novitate victurus. 26. Mortem infert vitiis, mortis aufert metum. -- Qui invenerit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Ibid. 39). Verbi scilicet potestate, et veterum divisione vitiorum, proficiet lucrum animae in mortem, et damnum in salutem. Ergo suscipienda mors est in novitate vitae, et cruci Domini configenda sunt vitia: et adversus persequentes, contemptu praesentium, gloriosae confessionis retinenda libertas est, et damnosum animae lucrum refugiendum: scientes cuiquam jus in animam non relinqui, et detrimento brevis vitae, foenus immortalitatis acquiri. 27. Christus qui mediator. -- Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Ibid. 40). Universis doctrinae affectum et praeceptorum sedulitatem impendit. Et qui periculum non recipientium apostolos excussi pulveris testimonio denuntiasset, recipientium, meritum ultra gratiam sperati officii commendat: docetque in se etiam mediatoris officium, qui cum sit receptus a nobis, atque ille profectus ex Deo sit, Deus per illum transfusus in nos sit. Atque ita qui apostolos recipit, Christum recipit; qui vero Christum recipit, patrem Deum recipit: quia non aliud in apostolis recipit, quam quod in Christo est, neque in Christo aliud est, quam quod in Deo est: perque hunc ordinem gratiarum, non aliud est apostolos recepisse, quam Deum; quia et in illis Christus, et in Christo Deus habitet. 28. Plures consequendae aeternitatis occasiones. -- Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet (Ibid. 41). Qui prophetam recipit, habitantem recipit in propheta: fitque prophetae mercede dignus, prophetam prophetae nomine recipiens. Par quoque recepisse justum merces deputatur, fitque justus ex honore justitiae. Ac sic consummatur justitia ex fide, et mercedem acquirit officium, plures consequendae aeternitatis occasiones Deo largiente: quando in recipiendo justo et propheta, ipse reverentiae affectus et justi honorem accipiat et prophetae. 29. Obsequium sub religionis opinione delatum indigno, mercede non fraudatur. -- Et quicumque potum dederit uni ex minimis isti calicem aquae frigidae, et reliqua (Ibid. 42). Non inane esse bonae conscientiae opus docuit, neque spem fidei alienae infidelitatis crimine laborare. 721 Providens enim plures futuros tantum apostolatus nomine gloriosos, omni vero vitae suae opere improbabiles, eosdemque diu fallere diuque mentiri, tamen obsequium, quod ipsis sub religionis opinione delatum sit, mercede operis sui speique non fraudat. Nam licet ipsi minimi essent, id est, peccatorum omnium ultimi (minimum omnium autem est, quo minus nihil aliud est), non inania tamen in eos etiam levia, quae sub frigidae aquae nomine designat, officia esse decernit. Non enim peccatis hominis, sed discipuli nomini honor praestitus est. Atque ita probitatem obsequentis, fallentis de se probra non laedunt: cum mercedem suam dantis fide, non assumentis mendacio consequatur. CAPUT XI. Joannes de carcere ad Jesum mittit, et Jesus de Joanne ad turbas loquitur. Item confessio Jesu ad Patrem. 1. Joannes Christum non ignoravit. -- Joannes cum audisset in carcere opera Christi, mittens ad eum discipulos suos, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 2 et 3)? Joannes detentus in carcere Dominum ignorat? et propheta tantus Deum suum nescit? Atquin venturum ut praeitor nuntiavit, consistentem ut propheta agnovit, adeuntem ut confessor veneratus est. Unde tam variae et tam abundanti ejus scientiae error obrepsit? Sed consequens de eo Domini testimonium sentiri hoc ita non sinit. Neque sane credi potest, Spiritus sancti gloriam in carcere posito defuisse, cum Apostolis virtutis suae lumen esset in carcere positis ministraturus. 2. Legis forma fuit. Legis opus. Cur Joannes ad Christum misit. --Sed praebetur in his, quae in Joanne gesta sunt, intelligentia amplior: et cum facti efficientia, gratia in eo expressa sentitur; ut propheta ipse, ipso quoque conditionis suae genere prophetaret, quia in eo forma legis elata est. Christum enim lex annuntiavit, et remissionem peccatorum praedicavit, et regnum coelorum spopondit: et Joannes totum hoc opus legis explevit. Igitur cessante jam lege, quae peccatis plebis inclusa, et populi vincta vitiis, ne Christus posset intelligi, vinculis et carcere continebatur. Ergo ad Evangelia contuenda lex mittit: ut infidelitas fidem dictorum contempletur in factis; et quod intra eam peccatorum fraude sit vinctum, per intelligentiam libertatis evangelicae absolvatur. Tali igitur Joannes exemplo, non suae, sed discipulorum ignorantiae consulit: ipse enim venturum in remissionem peccatorum praedicavit. 722 Sed ut scirent non alium a se praedicatum, ad opera ejus intuenda discipulos suos misit: ut auctoritatem dictis suis illius opera conferrent, neque Christus alius exspectaretur, quam cui testimonium opera praestitissent. 3. Scandalum crucis praedicit Christus. --Et cum totum se Dominus rerum miraculis prodidisset, caecorum scilicet visu, claudorum cursu, leprosorum curatione, surdorum auditu, voce mutorum, vita mortuorum, pauperum praedicatione; ait, Beatus qui in me non fuerit scandalizatus (Ibid. 6). Numquid aliquid jam in Christo erat gestum, quod Joannem scandalizaret? Non utique. Nam in ipso doctrinae suae cursu et operis morabatur. Sed superioris sententiae vis et proprietas contuenda est, quid illud sit quod pauperes bene nuntiantur; id est, qui perdiderint animam, qui crucem suam acceperint et sequentur, qui humiles spiritu fient, quorum regnum praeparatur in coelo. Ergo quia in Domino haec passionum universitas conveniret, futuraque esset crux sua plurimis scandalum; beatos eos professus est, quorum fidei nihil tentamenti afferret crux, mors, sepultura. Itaque cui rei Joannes cavisset ostendit, dicens beatos eos, quibus aliquid in se scandali non fuisset: quia metu ejus discipulos suos Joannes, ut Christum audirent viderentque, misisset. 4. Arundo quos significet. --Ac ne istud referri ad Joannem posset, tamquam aliquid scandalizatus esset in Christo; abeuntibus illis, ad turbas de eo locutus est: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri (Ibid. 7)? Desertum sancto Spiritu vacuum sentiendum est, in quo habitatio Dei nulla sit. In arundine enim homo talis ostenditur, de gloria saeculi vitae suae inanitate speciosus, in se autem fructu veritatis cavus; exterior placens, et nullus interior; ad omnem ventorum motum, id est, immundorum spirituum flatum movendus, neque ad consistendi firmitatem valens, et animi medullis inanis. Ergo cum dicit: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? hoc loquitur: Numquid existis videre hominem cognitione Dei vacuum, et ad immundorum spirituum flatum vagantem? Nam increpantis affectu potius quam confirmantis hoc loquitur: ostendens scilicet non eum in Joanne conspici, qui et inanis et mobilis sit. 5. Corpora luxu dissoluta domus sunt daemonum. -- Sed quid existis videre? Hominem, mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Ibid. 8). Vestem ambitum corporis quo induitur 723 anima significat, quod luxu ac lasciviis mollescat. Sed qui vestiti mollibus sunt in domibus regum sunt. In regibus, transgressorum angelorum nuncupatio est: hi enim saeculi sunt potentes, mundique dominantes. Ergo vestiti mollibus in domibus regum sunt, id est eos, quibus per luxum fluida et dissoluta sunt corpora, esse daemonum habitationem, consimilem sedem propositis suis atque operibus eligentium. 6. Joannis gloria. -- Sed quid existis videre? Prophetam? Dico vobis, etiam plus quam prophetam, etc. (Ibid. 9 et seqq.). Gloriam omnem Joannis Dominus ostendit, dicens esse eum ultra prophetam: quia soli ipsi licuerit et prophetare Christum, et videre. Et quomodo Christum ignorare creditur, qui missus in angeli potestate viam venturo paraverit, et quo ex natis mulierum nullus major propheta surrexerit; nisi quod qui minor eo est, id est, qui interrogatur, cui non creditur, cui testimonium nec opera sua praestant, hic in regno coelorum major est? 7. Regnum coelorum qui rapiant gentes judaeis. -- A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (Ibid. 12). Ut rerum natura exigit, vim potior affert; minorque erit, cui vis afferatur. Quid ergo est quod diripiens est, quodque vim patitur, contuendum est. Infidelitatem discipulorum Joannis Dominus adverterat, turbae etiam opinionem de ejus nuntio intellexerat, in crucis scandalo ingens fidei periculum sentiebat. Ire potius apostolos ad oves Israel perditas jusserat: ipsos constitui oportebat in regno, et in Abrahae et Isaac et Jacob familia atque agnatione retineri. Sed omnis haec praedicatio profectum publicanis et peccatoribus afferebat. Ex his enim jam credentes, ex his jam apostoli, ex his ( puta Matthaeus) jam regnum coelorum. Caeterum Joanni a plebe non creditur, auctoritatem Christi opera non merentur, crux futura erat scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur, jam praedicatio omnis includitur, jam Eliae spiritus in Joannis voce praemittitur. Aliis Christus praedicatur, et ab aliis agnoscitur: aliis nascitur, et ab aliis diligitur. Sui eum respuunt, alieni suscipiunt: proprii insectantur, complectuntur inimici. Haereditatem adoptio expetit, familia rejicit. Testamentum filii repudiant, servi recognoscunt. Itaque vim regnum coelorum patitur, inferentesque diripiunt: quia gloria Israel a patribus debita, a prophetis 724 nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. 8. Judaei a Lege et Evangelio abdicati exciderunt. -- Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, et clamantibus ad invicem, et reliqua (Ibid. 16). Totus hic sermo infidelitatis opprobrium est, et de affectu superioris querimoniae descendit; quia insolens plebs per diversa praedicationum genera edocta non fuerit: in pueris scilicet prophetas significans, qui in medio synagogae, tamquam in publico fori conventu, populum coarguant, quod cantantibus sibi officio corporis non obsecundaverint, id est, quod dictis suis non paruerint. Ad cantantium enim modum saltantium motus aptatur. In simplicitate autem sensus, ut pueri, praedicaverunt, et ad confessionem psallendi Deo provocaverunt, ut cantico Moysi tenetur, ut Esaiae, ut David, ut caeterorum prophetarum: rursumque eos in poenitentiam peccatorum, et ad dolorem ac luctum veterum delictorum nec Joannis praedicatio inflexerit: quibus et lex gravis visa sit potus cibique praescriptis et difficilis et molesta, peccatum in se, quod daemonium nuncupat, habens (Ibid. 18): quia per observantiae difficultatem necesse sibi esset in lege peccare: rursumque in Christo Evangelii praedicatio vitae libertate non placeat, per quam difficultates legis et onera laxata sint, et jam publicani peccatoresque crediderint (Ib. 19): atque ita tot et tantis admonitionum generibus frustra habitis, nec per gratiam justificentur, et a lege sint abdicati. 9. Juste reprobati sunt. Christus Sapientia ipsa, non solum Sapientiae opus. -- Et justificata est Sapientia a filiis suis: ab his scilicet, qui vim facientes regno coelorum, ipsum illud fidei justificatione diripiunt: confitentes justum Sapientiae opus esse, quia munus suum ad fideles et obsequentes a contumacibus infidelibusque transtulerit. Est autem non otiosum hoc in loco virtutem dicti contueri. Et justificata est Sapienta de se utique locutus est. Est enim ipse Sapientia, non ex efficientiis, sed ex natura: rei enim omnis habet potestatem. Caeterum negotium omne potestatis effectus est: et non idem est opus virtutis et virtus, et efficiens discernitur ab effecto. Plures enim eludere dictum apostolicum, quo ait Christum Dei sapientiam et Dei virtutem (I Cor. I, 24), his modis solent: quod in eo ex virgine creando efficax Dei sapientia et virtus exstiterit, et in nativitate ejus divinae prudentiae et potestatis opus intelligatur; sitque in eo efficientia potius, quam 725 natura sapientiae. Quorum ne quid tale intelligi posset, ipsum se Sapientiam nuncupavit; eam in se, non quae ejus sunt ostendens. Est enim Sapientiae opus, fides, spes, charitas, pudicitia, jejunium, continentia, humilitas, humanitas: sed haec naturae opera sunt, non ipsa natura; et non in his quae fiunt, consistit res ipsa quae faciat. Cur Apostolus Dei virtutem et Dei sapientiam dixerit, quia ex ea Sapientia quae erat, creata sapientia est? 10. Judaeorum incredulitas quam rea. -- Vae tibi Corozain et Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, et reliqua (Matth. II, 21). Inobedientiae maledictum cum obedientiae benedictione decernitur. Primis enim Judaeis oportuit praedicari; sed privilegio praedicationis infidelitatis cumulatur invidia, cum credentium arguantur exemplo, quibus nulla factorum admiratione proposita, salus omnis ex fide sit. Dominum enim in Bethsaida et Capharnaum muti laudant, caeci vident, surdi audiunt, claudi circumcurrunt, mortui sentiunt; et nullum fidei voluntate rerum tantarum admiratio commovebat, cum sola gestorum auditio vocare ad metum, atque ad fidem rapere debuisset. Sed non solum Tyri et Sidonis, sed ipsa Sodomorum et Gomorrhaeorum facient levia peccata: quia forte illis credendi fuisset affectus, si talium virtutum contemplatio contigisset. 11. Christi de fide gentium gaudium. -- In illo tempore respondens Jesus dixit, Confiteor tibi, Domine pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis, et reliqua (Ibid. 25). Digne superioribus dictis confessio talis adjungitur. Nam tametsi optabilis fuerit salus Israel, tamen non extra gaudium Domini erat praedicata olim fides gentium. Coelestium enim verborum arcana atque virtutes sapientibus absconduntur, et parvulis revelantur: parvulis malitia, non sensu; sapientibus vero stultitiae suae praesumptione, non prudentiae causis. Factique hujus aequitatem Dominus paternae voluntatis judicio confirmat (Ibid. 26): ut qui dedignantur parvuli in Deo fieri, stulti deinceps in sapientia sua fiant. 12. Pater et Filius unius substantiae. --Ac ne quid in illo minus, quam quod in Deo est, existimaretur; omnia sibi a Patre ait tradita esse, solique se Patri cognitum, Patremque soli sibi notum, vel cui ipse revelare voluisset (Ibid. 27): revelaturus ei, a quo ut revelare velit oretur. Qua revelatione eamdem utriusque in mutua cognitione esse substantiam docet, 726 cum qui Filium cognosceret, Patrem quoque cogniturus esset in Filio: quia omnia ei a Patre sint tradita. Tradita autem non alia sunt, quam quae in Filio soli nota sunt Patri. Nota vero Filio soli esse, quae Patris sunt. Atque ita in hoc mutuae cognitionis secreto intelligitur, non aliud in Filio, quam quod in Patre ignorabile sit, exstitisse. 13. Jugum Christi unde suave. --Legis deinde difficultatibus laborantes, et peccatis saeculi oneratos ad se advocat (Ibid. 28): dempturumque se laborem onusque promittit, si modo ejus jugum tollant, mandatorum scilicet suorum praecepta suscipiant, eumque sacramento crucis adeant: quia corde humilis et mitis sit, et in his animabus suis requiem inveniant (Ibid. 29): jugi suavis et levis oneris blandimenta proponens, ut credentibus ejus boni scientiam praestet, quod solus ipse novit in Patre. Et quid jugo ipsius suavius, quid onere levius, probabilem fieri, scelere abstinere, bonum velle, malum nolle, amare omnes, odisse nullum, aeterna consequi, praesentibus non capi, nolle inferre alteri, quod ipsi sibi perpeti sit molestum. CAPUT XII. Discipuli spicas vellunt. Manus aridae hominem sabbato curavit Jesus. Caecum et daemoniacum curavit. De blasphemia Spiritus, de fructu arboris bonae et malae, de omni verbo otioso, de Ninivitis et regina Austri, de septem spiritibus et octavo, de matre Jesu et fratribus. 1. Christi gesta aliud portendunt. -- In illo tempore abiit Jesus per segetes sabbatis: discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare (Matth. XII, 1). Et egressus in segetem, et dies sabbati, et discipulorum esuritio, et spicarum praecerptio, et Pharisaeorum insimulatio, et Domini responsio habent, ut caetera, subjacentem interioris causae intelligentiam. Omnes enim, ut diximus, factorum veritates, in ipsis illis gestorum effectibus sui similem atque ex se intelligendam futurae veritatis imaginem consequuntur. 2. Gentium fides et Judaeorum infidelitas praemonstrantur. --Ac principio contuendum, sermonem hunc ita coeptum esse: In illo tempore abiit Jesus per segetes, id est, in eo tempore quo patri Deo gratiam de data gentibus salute confessus est: ut idem sensus et superiora et consequentia contineret. Ergo per reliqua curramus. Ager mundus est, sabbatum otium est, seges crediturorum profectus in messem est. Ergo sabbato in agrum profectus, in legis otio Domini progressus in hunc mundum est, segetem eam, id est, sationem humani generis invisens. Et quia esuritio fames est salutis humanae; 727 spicas praecerpere ac vellere, scilicet sanctorum se salute satiare discipuli festinant. Neque enim homini congruit cibus spicae, neque praecerptarum esus est utilis aristarum: sed futuri fidem facti species exsequitur, et virtus interjecta verborum sacramentum et esuritionis et satietatis absolvit. 3. Pharisaei, qui penes se clavem coelorum esse existimarent, illicita agere discipulos coarguunt (Matth. XII, 2): quos Dominus facti ejus, in quo sub rerum argumento prophetiae ratio continetur, admonuit David una cum his qui secum aderant esurientem panibus illicitis expletum fuisse (Ibid. 3). Neque enim si non licebat fieri, David creditus fuisset fecisse sine crimine. Verum sine criminis piaculo factis prophetat in lege; ut ipse cum caeteris, panibus propositionis expletus sit: ita ostendens Christum cum apostolis gentium salute satiandum, quod Judaeis illicitum videretur. 4. Alterius quoque eos admonet prophetiae, ut consummari in se omnia, quae anterius sunt dicta, cognoscerent in lege; sabbatum in templo sacerdotes violare sine crimine (Ibid. 5); templum se ipsum scilicet indicans, in quo per apostolicam doctrinam, populo legis infideliter otiante, salus gentibus datur: quia major ipse sit sabbato, et absque violatae legis culpa, evangelica fides operetur in Christo. 5. Lege cessante Dei bonitate salvamur. --Atque ut ostenderet omnem rerum efficientiam hanc speciem futuri operis continere, adjecit: Si enim sciretis quid est, Misericordiam volo, non sacrificium; numquam condemnassetis innocentes (Ibid. 7). Opus salutis nostrae non in sacrificio, sed in misericordia est: et lege cessante, in Dei bonitate salvamur. Cujus rei donum si intellexissent, numquam condemnassent innocentes, id est, apostolos: quos insimulaturi erant transgressae legis invidia, cum sacrificiorum vetustate cessante universis per eos misericordiae novitas subveniret; neque existimassent sabbati praescripto Dominum sabbati contineri. Haec in campo dicta gestaque sunt. 6. Manci curatio. --Et post haec synagogam ingresso hominem aridae manus offerunt, interrogantes an curare sabbatis liceret (Ibid. 9): occasionem arguendi eum ex responsione quaerentes. Quos decidentis in foveam ovis conclusit exemplo, quam sine crimine sabbato extrahere sint solliciti (Ib. 11): rectiusque homini, qui ovi praestet, medendum esse; neque ministerio salutis humanae existimandum sabbatum posse violari, quod extrahendae de fovea ovis sollicitudo non violet. 7. Eos significat, quibus virtutum potestatem fecit Christus. --Subjicitur recte talis Domini curatio. Nam post reditum de segete, ex qua jam apostoli fructus sationis acceperant, ad synagogam venit: etiam illinc messis suae operarios paraturus, qui plures postmodum una 728 cum apostolis exstiterunt. Hi igitur curantur in manco. Dandae enim salutis substantiam non habebant, et manus officium cessabat, et ministerium corporis, quo aliquid agitur atque impertitur, aruerat. Dominus igitur manum eum jussit extendere, quae restituta est ei sicut altera (Ibid. 13). Curatio omnis in verbo est, et manus sicut altera redditur, id est, similis ministerio apostolorum in officium dandae salutis efficitur: docetque Pharisaeos aegre ferre non oportere operationem humanae salutis in apostolis; cum ipsis ad officii ejusdem ministerium manus sit reformanda, si credant. 8. Sed invidia facti Pharisaeos commovet, et adversus eum ineunt consilium (Ibid. 14): quia contuentes hominem in corpore, Deum in operibus non intelligebant. Sciensque eorum consilia secessit (Ibid. 15); ut a consiliis malignantium procul affuturus cognosceretur. Pluresque turbae eum secutae sunt: ab infidelibus videlicet recedenti, fidelium comitatus assistit. 9. Cur sanatis silentium de se jubeat Christus. --His vero, quos curat, silentium imperavit (Ibid. 16). Sed numquid curationis taciturnitas jubebatur? Non utique; nam salus unicuique reddita, erat sibi ipsa testis. Sed jubendo secretum, et gloriandi de se jactantiam declinat, et nihilominus cognitionem sui praestat in eo ipso, dum admonet de se taceri; quia observantia silentii ex re quae sit silenda proficiscitur. 10. Qui arundinem quassatam non frangat. Qui linum fumigans non exstinguat. --Quin etiam per hanc tacendi de se voluntatem, dictorum per Esaiam effectus impletur (Ibid. 17; Esai. XLII, 1 et seqq.): de cujus prophetia illud nunc tantum admonemus, hunc et dilectum a Deo, et in eo paternae beneplacitum voluntati, et Spiritum Dei super eum esse, et ab eo judicium gentibus nuntiari, et arundinem quae quassata sit non esse confractam, et linum fumigans non exstinctum: id est, caduca et quassata gentium corpora non fuisse contrita, sed in salutem potius reservata: neque exiguitatem ignis tantum jam in lino fumigantis exstinctam, exiguum Israel ex reliquiis veteris gratiae spiritum non ablatum; quia resumendi totius luminis in tempore poenitentiae sit facultas. Sed istud intra certi temporis statuta praescribitur, donec cum ejiciat victoriam ad judicium (Matth. XII, 20), sublata scilicet mortis potestate judicium claritatis suae reditu introducat, in nomine ejus per fidem gentibus credituris. 11. Daemoniaci caeci et muti curatio, gentium salus. Tunc oblatus est ei homo daemonium habens caecus et mutus, et reliqua (Ibid. 22). Sequitur daemoniaci et caeci et muti opportuna curatio. Non enim sine ratione, cum turbas omnes curatas in commune dixisset, nunc extrinsecus daemonium habens caecus et mutus offertur: ut sine ambiguitate aliqua idem intelligentiae ordo sequeretur. Spicas vellere, id est, homines saeculi praecerpere, apostolos Pharisaei arguebant, misericordia 729 super sacrificium praedicabatur, manus aridae homo oblatus in synagoga curabatur: atque haec ad convertendum Israel non solum nihil proficiunt, verum etiam Pharisaei consilium necis ineunt. Oportebat igitur, ut post haec in unius hujus forma gentium salus fieret: ut qui erat habitatio daemonis et caecus et mutus, Deo capax pararetur, et Deum contueretur in Christo, et Christi opera Dei confessione laudaret. Stupuerunt facti istius opus turbae; sed Pharisaeorum ingravescit invidia. Nam quia humanam infirmitatem haec tanta ejus opera excederent, pudorem confessionis suae majore perfidiae scelere declinant: ut quia haec opera esse existimare hominis non possent, confiteri Dei nollent, omnemque hanc ejus ex Beelzebub principe daemonum esse dicerent in daemonas potestatem (Ibid. 24). 12. Sermo Dei quam dives. -- Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit illis: Omne regnum divisum contra se desolabitur (Ibid. 25). Sermo Dei dives est, et ad argumentum positus intelligentiae, plurimam de se exemplorum copiam praebet: et vel simpliciter intellectus, vel inspectus interius, ad omnem profectum est necessarius. Sed relictis his, quae ad communem intelligentiam patent, causis interioribus immoremur. 13. Praedicitur regni Israel jactura. -- Omne regnum divisum contra se desolabitur. Responsurus ad id quod de Beelzebub erat dictum, in eos ipsos, quibus respondebat, responsionis ipsius conditionem retorsit. Lex enim a Deo est, et regni Israel pollicitatio ex lege est, et Christi ortus et adventus ex lege est. Si regnum legis contra se dividitur, dissolvatur necesse est. Et potestas omnis divisione detrahitur, et regni virtus adversum se separata consumitur: ac sic regnum Israel amisit ex lege, cum quando adimpletionem legis in Christo plebs legis impugnet. 14. Jerusalem excidium. -- Sed et civitas et domus divisa contra se, non stabit (Ibidem). Domus quoque et civitatis eadem est ratio, quae regni. Sed civitas hic Jerusalem indicatur, gentium semper gloriosa dominatu. Nunc posteaquam in Dominum suum furore plebis exarsit, et apostolos ejus cum credentium turbis effugavit, discedentium illinc divisione non stabit: atque ita, quod mox consecutum est per hanc divisionem, civitatis illius denuntiatur excidium. 15. Virtute divina Christum ejicere daemonia. -- Si enim satanas satanam ejicit, adversus se divisus est (Ibid. 26). Dicti superioris malevolentiam, quo cum in Beelzebub haec agere loquebantur, eo ipso quo locuti sunt genere condemnant: non intelligentes confessos se fuisse, Beelzebub esse divisum: et si ad divisionem suam coactus est, ut daemon daemones proturbaret, et adversus se divisio ipsa consisteret; hinc quoque existimandum esse, plus in eo qui diviserit, 730 quam in his qui divisi sint, inesse virtutis. Ergo jam divisus est, et adversum se coactus est, regnumque ejus divisione tali est dissolutum. Quod si in virtute Beelzebub Christus daemones ejicit, filii eorum, id est apostoli, in cujus nomine ejiciunt (Ibid. 27)? Atque idcirco digne sunt in eos judices constituti, quibus id dedisse Christus adversus daemones potestatis reperietur, quod ipse sit negatus habuisse. Ergo si discipuli operantur in Christo, et ex Spiritu Dei Christus operatur; adest Dei regnum, jam in Apostolos mediatoris officio transfusum. Sed cum per Beelzebub posse Christus arguitur, Deus blasphematur in Christo: atque ita in Deum inexpiabilis convicii contumelia per Pharisaeos in Beelzebub nomine comparatur. 16. Quomodo potest intrare quis in domum fortis, et vasa ejus diripere? et reliqua (Ibid. 29). Contusam a se in tentatione prima omnem diaboli indicat potestatem, quia nemo domum fortis introeat ejusque vasa diripiat, nisi fortem alligaverit, et tunc domum ejus diripiet: et necesse est haec agens illo forte sit fortior. Ligatus est ergo tum, cum satanas a Domino nuncupatus, ipsa nequitiae suae nuncupatione constrictus est (Matth. IV, 10): cui ita vincto spolia detraxit, et domum abstulit, nos scilicet quondam arma ejus, regnique militiam in jus suum redegit, victoque atque vincto domum sibi ex nobis vacuam et utilem comparavit. Longe autem a se esse, ut aliquid ab eo mutuatus sit potestatis ostendit: quando qui secum non est, adversum se sit; et qui secum non congregat, dispergat (Matth. XII, 30). Ex quo ingentis periculi res intelligitur, male de eo opinari, cum quo non esse, idipsum est quod contra esse: et non congregare, dispergere sit. 17. Blasphemia Spiritus, negare Christo divinitatem, quam operibus prodit. -- Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur (Ibid. 31). Pharisaeorum sententiam, et eorum qui ita cum his sentiunt perversitatem severissima definitione condemnat; peccatorum omnium veniam promittens, et blasphemiae Spiritus indulgentiam abnegans (Ibid. 32). Nam cum caetera dicta gestaque liberali venia relaxentur, caret misericordia, si Deus negetur in Christo. Et in quo sine venia peccator, benevolentiam iteratae admonitionis impendit: omnino peccata cujusque generis remittenda, blasphemiam in Spiritum 731 sanctum non remittendam. Quid enim tam extra veniam est, quam in Christo negare quod Deus sit, et consistentem in eo paterni Spiritus substantiam adimere: cum in Spiritu Dei opus omne consummet, et ipse sit regnum coelorum, et in eo Deus sit mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19)? Ergo quidquid contumeliae exstiterit in Christo, id omne exstabit in Deo: quia et in Christo Deus, et Christus in Deo sit. 18. Contra Judaeos et Arianos. Christum qui colunt, sed Deum negant, pejores sunt quam qui ignorant. -- Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos: aut facite arborem malam, et fructus ejus malos, et reliqua (Matth. XII, 33). Sermo se et in praesens exserit, et effert in futurum. Nam in praesens Judaeos refellit, qui cum intelligerent Christi opera ultra humanam esse virtutem, nollent tamen quod Dei sint confiteri. In futurum vero omnem fidei perversitatem coarguit, eorum scilicet, qui divinitatem et communionem paternae substantiae Domino detrahentes, in diversa haereseos studia efferbuerunt: neutrum facientes, nec inter gentes sub venia ignorationis habitantes, nec in veritatis cognitione versantes. Arborem se in corpore positum significat: quia per interiorem virtutis suae fecunditatem exeat ubertas omnis in fructus. Igitur aut arbor bona facienda cum bonis fructibus est, aut mala constituenda cum malis fructibus; quia ex fructibus suis de se arbor ipsa testabitur: non quod secundum arborum naturam arbor mala possit constitui quae bona sit, aut eadem ipsa cum ramis suis bona esse si mala sit; sed ut per hanc significantiam intelligeremus, Christum aut tamquam inutilem relinquendum, aut tamquam bonum bonorum fructuum utilitate retinendum: quia adversum filium hominis dicta sub venia sint, blasphemia autem Spiritus careat venia. Caeterum medium se agere, et Christo aliqua deferre, negare quae maxima sunt; venerari tamquam Deum, Dei communione spoliare, haec blasphemia Spiritus est: ut cum per admirationem operum tantorum Dei nomen detrahere non audeas; per malevolentiam mentis et sensus, generositatem ejus, quam confiteri es coactus in nomine, abnegata paternae substantiae communione decerpas. Atque ideo etiam in eo Dominus bonitatis suae munus extendit, dicens aut malam arborem cum malis fructibus, aut bonam cum 732 bonis fructibus esse faciendam: quia in malae arboris opinione sub secreto, indulgentiae Dei reposita sit venia; (quia omne peccatum sit remittendum); in bonae confessione fructus aeternus sit: ne incidentes ( f. incedentes) mediam inter utrumque sententiam, cum constituere malum non audeamus; confiteri bonum nolimus, indissolubili corruptae de se opinionis judicio relinquamur. 19. Omnem autem ita sentiendi corruptelam, ex naturae vitio proficisci docuit, dicens: De malo thesauro non nisi quae mala sunt posse proferri, et omnis otiosi, id est, inepti et inutilis dicti rationem Deo esse reddendam (Matth. XII, 35): quia de confessionis nostrae verbis aut condemnandi simus, aut justificandi; talem futuri judicii benevolentiam recepturi, qualem de coelestis gloriae Domino sententiam tenuerimus. 20. Fide gentium arguitur infidelitas Judaeorum. --Signum deinde rogatur ut praestet, quod se ex Jonae signo daturum esse respondit (Ibid. 38): et sicut triduo et totidem noctibus Jonas in ceti ventre detentus sit, ita se intra interiora terrae pari temporis spatio demoraturum. Sed majorem futuram gentium fidem monstrat. Ninivitae enim Jona praedicante poenitentiam egerunt, et a Deo veniam poenitendi confessione meruerunt. Sed et Austri regina nunc in exemplum Ecclesiae praesumpta, sapientiam admirata Salomonis, ex ultimis terrae partibus venit audire quam erat admirata sapientiam (Ibid. 41 et 42). Cumulat igitur invidiam comparatio, et Judaeos sine excusatione facit fides gentium: ut cum illi prophetis, id est, Jonae Salomonique crediderint, Christo isti non credant Jona Salomoneque potiori. Et idcirco in resurrectione eos judicabunt, quia in his repertus timor Dei fuerit, quibus lex non erat praedicata: hoc magis indigni venia qui ex lege sunt infideles, quo plus fidei in eis qui legem ignoraverunt sit repertum. 21. Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non inveniet, et reliqua (Ibid. 43). Continens lectio est, et, ex ipso initi sermonis exordio, ex sensu superiore proficisci indicatur: ex verbi enim conjunctione coepit. Sed totius propositae comparationis ratio tractanda est. Exiens ab homine immundus spiritus, arida et inaquosa loca circuit, in quibus nullus fons vitae effluebat. Et cum requiem non inveniet, tum intra se loquetur, congruum sibi esse, ad domum suam unde exivit reverti; quam inveniet vacantem, scopis mundatam et ornatam; assumetque secum 733 septem spiritus se nequiores, introeuntesque habitabunt ibi, et novissima hominis illius primis pejora erunt. Et quidem Dominus absolvit, dicens: Sic erit generationi huic pessimae (Ibid. 45). 22. Judaeis superiora aptantur. Daemon ante legem Israelitas obtinebat. Lege expulsus gentes invasit. --Non igitur ambigere possumus, totum hoc ad personam populi hujus esse referendum: sed contuendum est quatenus proposita singula singulis temporibus rebusque reddantur. Superius, nempe in Ninivitarum et reginae Austri nomine, justificata fides gentium est: sed longe antea, post multa in Deum et gravia peccata, Judaeis data lex est. Et peccata quidem eorum libris Moysi continentur. Verum post tot divinae virtutis documenta, id est, decem plagis percussam Aegyptum, et columnam nubis ac luminis nocte dieque famulantem, et in Erythreo mari iter praebitum, et fontes ruptis saxis effluentes, et ministratam esurientibus mannam, et ad postremum in quadraginta annorum tempore vita atque habitu angelorum populum viventem; adoratum supplicatumque postea pecudibus et saxis, hisque cum choris canticisque saltatum, et metalla deos nuncupata. Ergo insidentem plebis istius pectoribus spiritum immundum lex, quae postea data est, interventu suo ejecit, et veluti quadam custodia circumjectae potestatis exclusit. Qui illinc exiens, circum gentes desertas atque aridas oberravit, domum veterem derelinquens: ut in his usque in diem judicii non inquietata habitatione requiesceret. 23. Gentibus indulta gratia ad Judaeos rediit. Cur septem secum assumat. --Sed rursum Dei gratia impertita gentibus, postquam in aquae lavacro fons vivus effluxit, habitandi cum his locus nullus est: et cum jam in his requiem non haberet, intra se reputans, optimum credit regredi in eam ex qua profectus est domum. Haec emundata per legem, et prophetarum ornata praeconiis, et Christi adventu praeparata, vacua invenitur: a qua et custodia legis abscesserit (quia omnis lex usque ad Joannem est (Matth. II, 13), et ad habitandum non receptus sit Christus. Atque ita et habitatore vacua est, et deserta custodibus: cum tamen veniente habitatore, praeeuntium sollicitudine, et mundata sit et ornata. Septem igitur spiritus nequiores assumuntur; quia tot erant gratiarum munera destinata cum Christo, quae in eo multiformis illa Dei sapientia septiformi gloria collocavit: ut tanta iniquitatis fieret possessio, quanta futura fuerat gratiarum. Atque ita novissima hominis illius pejora erunt prioribus: quia ex Judaeis immundus spiritus metu 734 legis excesserat, nunc autem in eos cum ultione repudiatae ab eis gratiae revertetur. 24. Propinquitatum jus jam unde sumendum. Christi propinqui foris stantes, Synagoga. --Et quia totum istud in paternae majestatis virtute loqueretur; nuntianti sibi quod foris a matre atque a fratribus exspectaretur, manum in discipulos extendens, eos sibi fratres esse matremque respondit; et quicumque voluntati paternae obsecutus esset, eum esse et fratrem et sororem et matrem: formam se ipsum universis agendi sentiendique constituens, propinquitatum omnium jus atque nomen, jam non de conditione nascendi, sed de Ecclesiae communione retinendum. Caeterum non fastidiose de matre sua sensisse existimandus est, cui in passione positus maximae sollicitudinis tribuerit affectum (Joan. XIX, 26 et 27). Est autem etiam in eo typica ratio servata, ut mater ejus et fratres foris starent, cum utuiqe ingrediendi ad eum haberent ut caeteri potestatem. Sed quia in sua venit, et sui eum non receperunt; in matre ejus ac fratribus Synagoga et Israelitae praefigurantur, ingressu ejus atque aditu abstinentes.

CAPUT XIII.

Sedens in navicula Jesus turbis parabolas loquitur de seminante bonum semen, de zizania et tritico, de grano sinapis, de fermento absconso in farina, et expositio zizaniae, de thesauro in agro, de bona margarita, de reti misso in mare. 1. Verbum Dei non capiunt ab Ecclesia alieni. -- In illa die exiit Jesus, et sedebat secus mare: et congregatae sunt ad eum turbae, ita ut in naviculam ascenderet (Matth. XIII, 1 et 2): Sedisse Dominum in navi, et turbas foris stetisse, ex subjectis rebus est ratio. In parabolis enim erat locuturus: et facti istius genere significat eos, qui extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis capere posse intelligentiam. Navis enim Ecclesiae typum praefert: intra quam verbum vitae positum et praedicatum hi, qui extra sunt, et arenae modo steriles atque inutiles adjacent, intelligere non possunt. De parabolis autem jam a Domino absolutis loqui otiosum est. 2. Legem ob inopiam fidei perdiderunt Judaei. -- Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (Ibid. 12). Regni mysteria fides percipit. Haec in quibus fuerit proficiet, et incrementis profectus sui abundabit: in quibus vero non fuerit, etiam quod habent auferetur ab eis. Damnum scilicet legis ex fidei inopia declarat: quam fidem Judaei non habentes, legem quoque quam 735 habuerant perdiderunt. Et ideo perfectum fides evangelica habet donum; quia suscepta novis fructibus ditat, repudiata vero etiam veteris substantiae opes detrahit. 3. Vestri autem beati oculi qui vident, et aures quae audiunt (Ibid. 16). Apostoloci temporis beatitudinem docet, quorum oculis atque auribus contigit Dei Salutare visere et audire: prophetis atque justis cupientibus videre et audire in plenitudinem temporum destinatorum, et exspectationis istius gaudium Apostolis reservatum. 4. Granum sinapis Dominus. Olera prophetarum verba. Apostoli quomodo rami. -- Simile est regnum coelorum grano sinapis, et reliqua (Ibid. 31). Grano sinapis se ipsum Dominus comparavit, acri maxime, et omnium seminum minimo, cujus virtus ac potestas tribulationibus et pressuris accenditur. Granum hoc igitur postquam in agro satum fuerit, id est, ubi a populo comprehensus et traditus morti, tamquam in agro, satione quadam fuit corporis consepultus; ultra mensuram omnium olerum excrescit, et universam prophetarum gloriam excedit. Oleris enim vice, tamquam aegroto, Israeli data est praedicatio prophetarum. Sed jam ex ramis arboris ex solo in sublime prolatae, coeli volucres inhabitant. Apostolos scilicet, et Christi virtute protensos, et mundum inumbrantes, in ramis intelligemus: in quos gentes in spem vitae advolabunt, et aurarum turbine, id est, diaboli spiritu flatuque vexatae, tamquam in ramis arboris acquiescent. 5. Christus in lege, prophetis et evangeliis. -- Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae mensuris tribus, donec fermentatum est totum (Ibid. 33). Fermentum de farina est, quod virtutem acceptam acervo generis sui reddit. Huic se Dominus comparavit, quod acceptum mulier, synagoga scilicet, per judicium mortis abscondit, arguens legem et prophetas evangeliis dissolvi. Hoc autem farinae mensuris tribus, id est, legis, prophetarum, evangeliorum aequalitate coopertum, omnia unum facit: ut quod lex constituit, prophetae nuntiaverunt, id ipsum evangeliorum profectibus expleatur. Fiuntque omnia per Dei Spiritum ejusdem et virtutis et sensus: nihilque aliud ab alio mensuris aequalibus fermentatum dissentiens reperietur. 6. Ad Trinitatis unitatem aut trium gentium vocationem praedicta non recte referuntur. --Quamquam ad fidei sacramentum, id est, ad Patris et Filii et Spiritus sancti unitatem, sed et ad trium gentium vocationem, ex Sem, Cham et Japhet, tres mensuras farinae esse referendas, sensisse multos meminerim. Sed nescio an hoc ita opinari ratio permittat: cum tametsi omnium gentium vocatio sit aeque, tamen in his Christus non absconsus sit, sed ostensus; et in tanta infidelium multitudine non fermentatum sit totum: in Patre autem 736 et Filio et Spiritu sancto, sine admixti extrinsecus fermenti necessitate in Christo, omnia unum sint. 7. Thesaurus in agro, Christus in carne. -- Iterum simile est regnum coelorum thesauro abscondito, et reliqua (Matth. XIII, 44). Per similitudinem thesauri in agro, spei nostrae opes intra se positas ostendit: quia Deus in homine sit repertus, in cujus pretium omnes saeculi vendendae sunt facultates, ut vestitu, cibo, potuque indigentium, aeternas coelestis thesauri divitias comparemus. Sed contuendum est, inventum thesaurum et absconsum fuisse; cum utique qui invenit, et secreto et tempore quo abscondit auferre potuisset, et auferens emendi necessitate caruisset. Sed ut rei, ita et dicti fuerit ratio explicanda. Ideo enim absconsus est thesaurus, quia et agrum emi oportebat. Thesaurus enim in agro, ut diximus, Christus intelligitur in carne, quem invenisse est gratuitum. Evangeliorum enim praedicatio in absoluto est, sed utendi et possidendi hujus thesauri cum agro potestas non potest esse sine pretio; quia coelestes divitiae non nisi damno saeculi possidentur. 8. Negotiator, a lege ad Evangelium transiens. -- Et de margarita par ratio est (Ibid. 45). Sed ad negotiatorem jamdiu in lege versantem proficiens hic sermo est, qui longo ac diutino labore ad margaritae scientiam pervenerit, et ea quae sub onere legis adeptus sit, derelinquat. Diu enim est negotiatus, et margaritam aliquando qualem optabat invenit: cui et unius hujus desiderati lapidis pretium, reliqui laboris jactura est comparandum. 9. Praedicatio qui rete. -- Iterum simile est regnum coelorum reti misso in mare, et reliqua (Ibid. 47). Merito praedicationem suam reti comparavit, quae in saeculum veniens, sine saeculi damno habitantes intra saeculum congregavit, modo retis, quod mare penetrans ita agitur de profundo, ut per omne elementi illius corpus evadens, clausos intra ambitum suum extrahat, nosque ex saeculo in lumen veri solis educat: in bonorum electione, et malorum abjectione, futuri judicii examen ostendens.

737 CAPUT XIV.

De scriba in regno coelorum, de fratribus et sororibus Domini, de Joannis capite in disco, de quinque panibus et duobus piscibus, ubi supra mare ambulat, et Petrum mersum erexit. 1. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei, utique. Et ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, etc. (Matth. XIII, 51 et 52). Non turbis, sed discipulis est locutus; et intelligentibus parabolas dignum testimonium reddit, ipsos scilicet sub patris familiae nomine sibi comparans, quod doctrinam de thesauro suo novorum ac veterum sint adepti: quosque scribas propter scientiam nuncupat, quod intellexerint ea, quae ille nova et vetera, id est, in Evangeliis et in lege protulerit, et ejusdem patrisfamilias, et unius utraque thesauri.

2. Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde, et venit in patriam suam, et reliqua (Ibid. 53). Inhonoratur Dominus a suis. Quamquam et docendi prudentia, et operandi virtus admirationem commoveret; infidelitas tamen eorum veritatem judicii non recipit. Non enim credunt haec in homine Deum agere: quin etiam patrem ipsius, matrem, fratresque nuncupant, et paternae artis quodam opprobrio lacessunt (Ibid. 55). Sed plane hic fabri erat filius, ferrum igne vincentis, omnem saeculi virtutem judicio decoquentis, massamque formantis in omne opus utilitatis humanae: informem scilicet corporum nostrorum materiem in diversa membrorum ministeria, et ad omnia aeternae vitae opera fingentis. In his igitur scandalizabantur omnes: et inter tot tamque magnifica quae gerebat, corporis ejus contemplatione commovebantur. Quibus Dominus inhonorabilem in patria sua prophetam esse respondit (Matth. XIII, 57), quia in Judaea esset usque ad crucis sententiam contemnendus. Et quia penes solos 738 fideles Dei virtus est, propter eorum incredulitatem omnibus divinae operibus virtutis abstinuit. 3. Evangeliis est et interior sensus. -- In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis, et reliqua (Matth. XIV, 1, 2). Frequenter monuimus, omnem diligentiam Evangeliorum lectioni adhiberi oportere: quia in his, quae gesta narrantur, subesse interioris intelligentiae ratio reperiatur. Habet enim omnium operum narratio suum ordinem: sed gestorum effectibus causae subjacentis species praeformatur, ut in Herode ac Joanne intelligitur. Nam et Herodes princeps erat populi, et Herodiadem uxorem Philippi fratris sui in matrimonium suum jure potestatis assumpserat. Et huic Herodiadi erat filia: quae natali die, cum saltans placeret, potestatem cujus vellet praemii, sacramento jurantis accepit: et Joannis caput in carcere diu habiti, puella matre admonente disco sibi inferri precata est. Et Herodes, tristis licet, sacramento fidem reddidit, et matri puella munus exhibuit: et sepulto eo discipuli ejus ad Dominum transierunt (Ibid. 6-11). 4. Auditisque his Dominus in naviculam in loca deserta secessit, et sequentium se turbarum vexationem misertus est, et dimitti eas in castella ad coemendos cibos Apostoli admonent. Et Dominus respondet, necessitatem eo revertendi ipsas non habere, darique his cibum praecipit. Et solos se quinque panes et duos pisces habere causantur. Et offerri sibi eos jussit, turbamque sub strato foeno accumbere. Et oblata benedixit, et turbae manducanda comminuit, et dedit discipulis ut offerrent: et saturatis omnibus supplementa cophinorum duodecim superfuerunt, cum tamen extra mulierum puerorumque numerum, quinque millia virorum expleta essent (Ibid. 13-21). 5. Et discipulos naviculam conscendere, et trans fretum praecedere jubet, dimissaque ipse turba in montem orare solus ascendit: factoque vespere solus fuit: et navis mari medio, vento adversante, fluctibus jactabatur. Et quarta vigilia Dominus venit super mare ambulans: videntesque turbati sunt, et inanis visus phantasma credentes, clamaverunt prae timore. Quibus mox Dominus locutus est, et constantes esse jussit. Et ex plurimis Petrus respondens, postulavit uti ad Dominum super aquas veniret. Qui de navicula descendens, et progressus aliquantulum, vento invalescente et timere coepit et mergi. Quem apprehendens Dominus, objurgavit cur fidei modicae sit: ingressusque navem, tranquillitatem vento et mari quiescente revocavit (Ibid. 22-32). 6. Igitur haec ut commemoravimus gesta sunt: sed his omnibus personis, effectibus, causis, numeris modus adjacet, ut quae gesserunt, praeter gerendi munus instinctumque, quem unusquisque ex natura sua sumpsit, extrinsecus omnia gesserint in exemplum: hoc 739 majore ita opinandi reverentia, si tam diversarum causarum efficientiam una atque eadem intelligentia consequatur. Sermo igitur ad originem propositionis referendus est. 7. Joannes, lex. Herodes et frater, Judaei et gentes. Gentium uxor, infidelitas. Filia, voluptas. --Joannes, ut frequenter admonuimus, formam praetulit legis: quia lex Christum praedicavit, et Joannes profectus ex lege est, Christum ex lege praenuntians. Herodes vero princeps est populi: et populi princeps, subjectae sibi universitatis nomen causamque complectitur. Joannes ergo Herodem monebat, ne fratris sui uxorem sibi jungeret (Ibid. 4). Sunt enim atque erant duo populi, circumcisionis et gentium. Sed Israelem lex admonebat, ne opera gentium infidelitatemque sibi jungeret. Gentium enim socia infidelitas est, quae ipsis tamquam vinculo conjugalis amoris annexa est. Hi igitur fratres ex eodem humani generis sunt parente. Ob hanc itaque asperae admonitionis veritatem, Joannes tamquam lex in carcere continebatur. Die autem natalis, id est, rerum corporalium gaudiis, Herodiadis filia saltavit (Ibid. 6): voluptas enim tamquam ex infidelitate orta, per omnia Israelis gaudia totis illecebrae suae cursibus efferebatur. Cui se omnem etiam sacramento venalem populus addixit: sub peccatis enim et saeculi voluptatibus, Israelitae vitae aeternae munera vendiderunt. Haec matris suae, id est, infidelitatis instinctu, deferri sibi Joannis caput, id est, gloriam legis oravit (Ibid. 8): quia lex incestuosum Israelem auctoritate divinorum praeceptorum arguebat. 8. Lex infidelitate ac voluptate interiit. --Sed superius Herodes significatus est Joannem velle occidere, et metu populi demorari, quia sicut propheta habebatur (Matth. XIV, 5). Nunc vero petita ipsius nece, cum praesertim religione sacramenti detineretur, quomodo tristis efficitur (Ibid. 9)? Contrarium videlicet est, tunc eum voluisse, nunc nolle: et praesens molestia anteriori non convenit voluntati. Verum in superioribus gestae rei ordo est, in his autem nunc species causae consequentis exponitur. Gloriam legis voluptas ex infidelitate orta occupavit. Sed populus boni ejus quod in lege erat conscius, voluptatis conditionibus non sine aliquo certi periculi sui dolore connivet. Scitque se tali praeceptorum gloria non oportuisse concedere: sed peccatis tamquam sacramento coactus, et principum adjacentium metu atque exemplo depravatus et victus, illecebris voluptatis etiam moestus obtemperat. Igitur inter reliqua dissoluti populi gaudia, in disco Joannis caput affertur (Ibid. 11); damno scilicet legis voluptas corporum et saecularis luxus augetur: et ita per puellam ad matrem defertur. Ac sic probrosus Israel et voluptati et infidelitati suae familiae, scilicet antea gentium, gloriam legis addixit. Finitis igitur legis temporibus, et cum Joanne consepultis, discipuli ejus res ita gestas Domino nuntiant, ad Evangelia scilicet ex lege venientes (Ibid. 12). 9. 740 Legis finis, Ecclesiae initium. --Ergo Dei Verbum lege finita navem conscendens Ecclesiam adit, et in desertum concedit (Ibid. 13): relicta quippe conversatione Israel, in vacua divinae cognitionis pectora transiturus. Turba haec audiens, Dominum de civitate pedes sequitur in desertum: de Synagoga videlicet ad Ecclesiam concedit. Quam videns misertus est, et omnem languorem ejus infirmitatemque curat (Ibid. 14): obsessas scilicet mentes et corpora infidelitatis veterno ad intelligentiam novae praedicationis emundat. 10. Legalis doctrinae cibus. Quinque panes et duo pisces quid significent. --Et cum discipuli dimitti turbas in castella proxima ad coemendos cibos admonerent (Ibid. 15); respondit: Non habent necesse ire (Ibid. 16): ostendens eos, quibus mederetur, legalis doctrinae cibo non egere, neque necessitatem habere regredi ad Judaeam cibumque mercari; jubetque apostolis ut eis escam darent. Numquid ignorabat, non esse quod dari posset; et humanarum mentium interna conspiciens, modum repositi penes apostolos cibi nesciebat? Sed erat omnis typica ratio explicanda. Nondum enim concessum apostolis erat, ad vitae aeternae cibum, coelestem panem perficere ac ministrare. Quorum responsio ad spiritalis intelligentiae ordinem tendit. Solos enim se quinque panes et duos pisces responderunt habere (Ibid. 17): quia adhuc sub quinque panibus,, id est, quinque libris legis continebantur, et piscium duorum, id est, prophetarum et Joannis praedicationibus alebantur. In operibus enim legis, tamquam ex pane erat vita: praedicatio autem Joannis et prophetarum, in virtute aquae, vitae humanae spem confovebat. Haec igitur primum, quia in his adhuc erant, apostoli obtulerunt: sed ex his evangeliorum praedicatio profecta monstratur, et his originibus deducta in majorem virtutis suae abundantiam crescit. 11. Christus in cibum versus. Cur dentur apostolis panes, V. 20. Cur quinque millia inde saturentur: cur duodecim cophini reserventur. --Acceptis igitur panibus atque piscibus, Dominus respexit ad coelum, benedixit et fregit, Patri agens gratias post tempora legis ac prophetarum se in evangelicum cibum verti. Accumbere post haec supra foenum populus jubetur; non jam in terra jacens, sed lege suffultus: et tanquam terrae foeno, fructibus operis sui unusquisque substernitur. Dantur quoque apostolis panes, quia per eos erant divinae gratiae dona reddenda. Plebs deinde quinque panibus et duobus piscibus pascitur et expletur: et fragmenta panis et piscium, saturatis accumbentibus, usque in duodecim cophinorum plenitudinem abundaverunt, Dei scilicet 741 verbo ex doctrina legis prophetarumque veniente, multitudo satiatur: et reservata gentium plebi ex aeterni cibi ministerio, in duodecim apostolorum plenitudinem, copia divinae virtutis exuberat. Idem autem edentium numerus invenitur, qui futurus fuerat crediturorum. Nam sicut libro Praxeos continetur, ex Israel populi infinitate, virorum quinque millia crediderunt (Act. IV, 4). Rerum enim admiratio usque in mensuram causae subjacentis extenditur. Confractique cum piscibus panes, saturato populo, in tantum deinceps cumulantur augmentum, quantus et credentis populi, et explendorum coelesti gratia apostolorum numerus destinabatur: ut et modus numero, et numerus modo obtemperaret; intra fines suos ratio conclusa, ad consequentis effectus conditionem ipso divinae virtutis moderamine contineretur. 12. Cur in coelum respexerit Christus. Mundi auctor hoc facto innotescit. --Vincit autem humanam intelligentiam opus facti: et cum frequenter quaedam sint quae concepta sensu, sermo non explicet; in his tamen ipsa sensus subtilitas ingravescit, et ad rei contemplationem pro difficultate tam invisibilis negotii obstupescit. Acceptis enim panibus quinque, in coelum Dominus respexit, honorem ejus, a quo erat, ipse confessus: non quod carnalibus oculis contueri Patrem esset necesse; sed ut qui adessent, intelligerent a quo virtutis tantae accepisset effectum. Dat deinde discipulis panes. Non quinque multiplicantur in plures, sed fragmentis fragmenta succedunt, et fallunt semper praefractu frangentes. Crescit deinde materies: nescio utrum in mensarum loco, an in manibus sumentium, an in ore edentium. Ne mirere fontes fluere, inesse uvas vitibus, et uvis vina diffundi, et omnes mundi opes annuo quodam meatu indefessoque defluere: auctorem enim hujus universitatis tantus panum profectus ostendit, per quem tali incremento modus pertractatae materiae adderetur. Agitur enim in opere visibili invisibilis molitio: et arcanorum coelestium Dominus, arcanum negotii praesentis operatur. Superat autem omnem naturam virtus operantis, et supergreditur facti intelligentiam ratio virtutis, et sola relinquitur admiratio potestatis. Ordo etiam causarum operumque consequitur. 13. Israel reliquiis erit salus. -- Conscendere post haec in navem discipulos praecepit, donec turbas ipse dimitteret: et dimissa turba montem conscendit orare, et vespere facto solus erat (Matth. XIV, 22 et 23). Horum ratio distinguenda temporibus 742 est. Quod vespere solus est; solitudinem suam in tempore passionis ostendit, caeteris trepidatione dilapsis. Quod autem navem conscendere discipulos jubet, et ire trans fretum, dum turbas ipse dimittit, et dimissis turbis ascendit in montem, esse ( supple, eos) intra Eccelesiam, et per fretum, id est, per saeculum ferri usque in id tempus jubet, quo revertens in claritatis adventu populo omni, qui ex Israel erit reliquus, salutem reddat ipse, ejusque peccata dimittat: dimissoque, vel in coeleste regnum potius admisso, agens Deo patri gratias, in gloria ejus et majestate consistat. 14. Dei supra Ecclesiam vigiliae quatuor. Antichristi terror. --Sed inter haec discipuli vento ac mari differuntur, et totis saeculi motibus, immundo spiritu adversante, jactantur (Ibid., 24.). Sed quarta vigilia Dominus venit: quarto enim tum ad Ecclesiam vagam et naufragam revertetur. In quarta enim noctis vigilia, totidem sollicitudinis ejus numerus reperitur (Ibid., 25). Prima enim vigilia fuit legis, secunda prophetarum, tertia corporalis adventus, quarta autem in reditu claritatis. Sed inveniet fessam, et antichristi spiritu et totius saeculi motibus circumactam. Veniet enim maxime anxiis atque vexatis. Et quia de antechristi consuetudine ad omnem tentationum novitatem solliciti erunt; etiam ad Domini adventum expavescent, falsas rerum imagines, et subrepentia oculis figmenta metuentes. Sed bonus Dominus statim loquetur, timoremque apellet, dicetque: Ego sum (Ibid., 27), adventus sui fide metum naufragii imminentis apellens. 15. Petri fervor, lapsus, poenitentia. --Quod vero ex omnium consistentium in navi numero, respondere Petrus solus audet, et juberi sibi ut super aquas ad Dominum veniat precatur (Ibid., 28); passionis tempore voluntatis suae designat affectum, tum cum solus retro veniens, et vestigiis Domini inhaerens, contemptis saeculi, ut maris, motibus, pari ad contemnendam mortem virtute comitatus est: sed infirmitatem futurae tentationis timiditas ejus ostendit. Nam quamvis incedere ausus esset, tamen submergebatur (Ibid., 30): per imbecilitatem enim carnis et metum mortis, etiam usque ad negandi necessitatem coactus est. Sed proclamat, et salutem orat a Domino. Clamor iste, poenitentiae suae genitus est. Nondum enim passo Domino in confessionem reversus est, et negandi veniam habuit in tempore; Christo postea pro universorum redemptione passuro. 16. Cur non a trepidatione liberatus. Christus omnium redemptio. --Quod autem trepidandi illi, non virtutem perveniendi ad se Dominus indulsit, sed manum extendit, apprehensumque sustinuit; haec ratio est. Non erat quidem Petrus Domini sui indignus accessu, nam et tentavit accedere, sed et typicus in eo ordo servatus est. Non enim Domino saeculi motus tempestatesque 743 calcanti, quisquam passionis esse particeps poterat; solus enim passurus pro omnibus omnium peccata solvebat: nec socium admittit, quidquid universitati praestatur ab uno. Ita cum esset ipse redemptio universorum, erat etiam Petrus ante redimendus, ad redemptionis istius fidem tum in Christi martyrem reservatus. 17. Petrus fide caeteros anteiit. --Et hoc in Petro considerandum est, fide eum caeteros anteisse: nam ignorantibus caeteris, primus respondit: Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 17). Primus passionem, dum malum putat, detestatus est (Ibid., 22). Primus et moriturum se, et non negaturum spopondit (Matth. XXVI, 33). Primus lavari sibi pedes prohibuit (Joan. XIII, 8). Gladium quoque adversus eos, qui Dominum comprehendebant, eduxit (Joan. XVIII, 10). 18. Ascensu autem ejus in navim, ventum et mare esse sedatum: post claritatis suae reditum, aeterna Ecclesiae pax et tranquillitas indicatur. Et quia tum manifestus adveniet, recte admirantes universi locuti sunt: Vere filius Dei est (Matth. XIV, 33). Confessio enim universorum tum et absoluta et publica erit, Dei filium non jam in humilitate corporea, sed in gloria coelesti pacem Ecclesiae reddidisse. 19. Ex Christo prodit apostolorum virtus. -- Cum transfretassent, venerunt in terram Gennesar: et cum cognovissent eum viri loci illius, adorabant eum (Ibid. 34 et 35). Multa et media inciderunt, quae nos, post quinque millium virorum et congregationem et satietatem, reddendae rationis studio demorata sunt: sensus autem usque in hunc locum idem est. Finitis enim legis temporibus, et ex Israel quinque millibus virorum intra Ecclesiam collocatis, jam credentium (Israelitarum) populus occurit: jam ipse ex lege per fidem salvus, reliquos ex suis infirmos aegrotosque afferens Domino, oblatique fimbrias vestimentorum contingere optabant, sani per fidem futuri. Sed ut ex veste tota fimbriae, ita ex Domini nostro Jesu Christo sancti Spiritus virtus exiit: quae apostolis data, ipsis quoque tamquam ex eodem corpore exeuntibus, salutem his qui contingere cupiunt, subministrat.

CAPUT XV.

De lavandis manibus, et non ea quae in os intrant, sed ea quae ex ore exeunt inquinare, de filia Chananaeae mulieris, de septem panibus et paucis piscibus. 1. Tunc accesserunt ad eum Scribae et Pharisaei ab Jerosolymis, dicentes, etc. (Matth. XV, 1). Absoluta et dictorum et gestorum in consequentibus ratio est: nam his, quae 744 proposita fuerant, ipse respondit, omnem plantationem, quae non a Patre sit, eradicandam dicens (Ibid., 13), id est, traditionem hominum eruendam, cujus favore, legis praecepta transgressi sunt: et ideo esse eos duces caecos, vitae aeternae iter quod non videant pollicentes, caecisque ipsis et ducibus caecorum casum in foveam esse communem. 2. (al. CANON XV) Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa, clamavit, et reliqua (Ibid. 21 et 22). Diversa curationum genera diversos causarum complectuntur effectus: sed res atque sermo ordinem ex superioribus sumit. Infidelitatem enim Pharisaeorum, et opprobrio caecorum ducum, et humanarum traditionum superstitionibus coarguit. Et post haec ad regiones Tyri et Sidonis venit, et Chananaea a finibus illis egressa clamat atque orat, et Dominum David filium confitetur, et filiae suae opem poscit. Dominus silet, discipuli pro ea rogant: quibus se perditis ovibus domus Israel missum esse respondet. Illa vero adorans, adjuvari se postulat: cui Dominus ait, illicitum esse panem filiorum canibus offerre. Vicissimque illa respondet, decidentibus de mensa dominorum micis ali catellos solere. Post quae fidem ejus Dominus collaudat, et in tempore ipso puellae sanitas reddita est. (Ibid., 23-28). 3. Chananaea proselytorum figura. Chananaei qui. -- Ut igitur illa, quae gesta sunt, ea quae interior est ratio consequatur; quae Chananaeae persona sit, ex ipsis verborum virtutibus contuendum est. Fuisse, atque etiam esse penes Israel proselytorum plebem, fides certa est: quae ( scil. proselytorum plebs) de gentibus in legis opera transcendit, et vitae anterioris egressa regionem, peregrinae dominantisque legis tamquam domo continebatur. Chananaei autem fuerunt terras, in quibus nunc Judaea est, incolentes: qui vel bello consumpti, vel in loca vicina dispersi, vel in servitutem devictorum conditione subjecti, nomen tantum sine patria sede circumferunt. Plebs igitur haec cum Judaeis admixta de gentibus est. Et quia non est ambiguum, in ea turba quae credidit, partem nonnullam proselytorum fuisse, merito haec Chananaea, proselytorum formam praeferens, existimabitur fines suos egressa, ex gentibus scilicet in populi alterius nomen excedens: quae pro filia, videlicet gentium plebe, orat. Et quia Dominum cognovit ex lege, David filium nuncupat. In lege enim virga de radice Jesse (Esai. XI, 1), et David filius aeterni et coelestis regni rex continetur (Jer. XXIII, 5). 4. Chananaeae filia typum gerit Ecclesiae. Fidei primitiae ex Israel. --Ipsa quidem curatione jam non eget, quae Christum et Dominum et David filium confitetur: sed filiae suae, plebi videlicet gentium, 745 dominatu immundorum spirituum occupatae, opem poscit. Dominus tacet, silentii patientia Israel privilegium salutis reservans. Et miserantes discipuli preces jungunt: sed arcanum ille paternae voluntatis continens, ovibus se perditis Israel missum esse respondit: ut absolute liqueret, typum Ecclesiae Chananaeae filiam continere; cum illa posceret quod aliis deferebatur, non quod non et gentibus impertienda salus esset: sed suis Dominus atque in sua venerat, primitias ergo fidei ab his quibus erat ortus exspectans, caeteris deinceps Apostolorum praedicatione salvandis. Atque ideo ait: Non licet accipere panem filiorum, et dare canibus (Ibid., 26). Delatus Israel honor, affectus in eum Dei cumulat invidiam: juxta quem plebs gentium accepit canum nomen. Sed Chananaea jam ipsa per fidem salva, et interioris certa mysterii, respondit micis, quae de mensa exciderint, pasci catellos, canum opprobrio jam sub blandimento diminutivi nominis mitigato. 5. Tum deinde ad fidem vocantur gentes. --Et ut silentium Domini intelligeremus ex ratione temporis, non ex voluntatis difficultate proficisci, adjecit: O mulier, magna est fides tua (Ibid., 28): ( supple, ut) salutis suae scilicet ipsa jam certa, quin etiam de gentium congregatione confidat: quo in tempore ita credentes, mox ut puella, ab omni dominatu immundorum spirituum liberabuntur. Et continuo facti fides sequitur. Nam post praefiguratam in Chananaeae filia gentium plebem, continuo in monte obsessi vario genere morborum a turbis Domino offeruntur (Ibid., 29 et 30), id est, a credentibus infideles aegrotique ut adorent et procidant instruuntur: quibusque salus redditur, atque ad sentiendum, contuendum, laudandum, comitandumque Deum, omnia et mentis et corporis ministeria reformantur. 6. Jesus autem convocatis discipulis ait: Misereor turbae huic; quia triduum est jam quod perseverat mecum, et reliqua (Ibid., 32). Tenet ordinem cursus operandi, sed et operibus iisdem sermonum par ratio succedit. In filia enim Chananaeae, Ecclesiae formam constitutam meminimus: et consequentis populi curationem, concursum aegrotarum gentium esse tradidimus. Nunc ergo diligenter et dicta Domini et facta tractanda sunt: ut videamus an superior res atque sermo ita, ut a nobis intelligi traditus est, etiam ex consequentibus ejusdem intelligentiae accipiat auctoritatem. Miseretur turbae Dominus, quod triduo secum maneat: quam dimittere jejunam non vult, ne in via prae inedia deficiat. Causantur discipuli panes non esse tantos, quibus expleri saturarique possit (Ibid., 33). Percontatus est 746 Dominus quot panes haberent. Responderunt illi, septem panes esse, et paucos pisces. Turbis jubetur in terram discumbere: et Dominus panes ac pisces accipiens gratias egit, ac fredit, et discipulis praefracta ut offerrent dedit (Ibid., 34 36). Sed fragmenta panum septem paucorumque piscium explent virorum quatuor millia ita tamen, quod replendis septem sportis praefractus panis, saturatis omnibus, abundavit (Ibid., 37). 7. Supra Israelitarum, nunc gentium fides exprimitur. --Et occurrunt quidem multa quae nova sunt (collata cum eo quod Matth. XIV, XV, etc., enarratum est). Discipuli unius diei jejunium miserantes; quinque millia virorum ad coemendos cibos remitti in castella voluerunt: nunc toto triduo tacent. Et deinceps foeno superior turba substernitur: haec accumbit in terra. Illic quinque panes, hic septem offeruntur: illic duo pisces, hic indefinitus, sub paucitatis tamen significatione, numerus est. Illic quinque millia virorum, hic quatuor: illic duodecim cophini, hic septem sportae repletae. Et superioribus quidem puto esse responsum, et omnia juxta personam populi congruenter esse subjecta. Nunc quoque competentem rei atque causae rationem afferre tentemus: ut quemadmodum illa Judaicae credentium congruunt plebi, ita haec populo gentium comparentur. 8. Baptizandorum fidei professio. Jejunium passionis dominicae tempore. --Ordo igitur idem in sermone Domini est, qui in consequenda gratia manet. Venturi enim ad baptismum, prius confitentur credere se in Dei filio et in passione ac resurrectione ejus: et huic professionis sacramento fides redditur. Atque ut hanc verborum sponsionem quaedam rerum ipsarum veritas consequatur, toto in jejuniis passionis dominicae tempore demorantes, quadam Domino compassionis societate junguntur. Igitur sive sponsionis sacramento, sive jejunio, omne illud passionis dominicae cum Domino agunt tempus. 9. Apostolorum de salute Israel sollicitudo. --Et hujus spei atque comitatus Dominus misertus, ait triduo secum esse. Quos ne in vitae saecularis cursu, id est, in viae opere defectio labefactaret, vult cibo suo alere, atque ad peragendam totius itineris fortitudinem panis sui virtute firmare: conquerentibus discipulis, panes in deserto nullos esse. Atquin in superioribus exemplum sumpserant, nihil impossibile Deo esse. Sed gestorum causae rationem interioris intelligentiae moliuntur. Quantus enim apostolorum in salvando Israel favor fuerit, beatissimi Pauli epistolae docent (Rom. IX, 3): atque ideo eodem demorante, nunc in concursu gentium et de pane causatio, et de jejunio silentium introducitur. 10. Panes septem Spiritus sancti septem dona. Pisces indefiniti, diversa charismata. Gentes ex quatuor orbis partibus vocandae. --Panes igitur septem offeruntur. Nulla enim ex lege et prophetis gentibus salus sumitur, sed per gratiam Spiritus vivunt, cujus septiforme, ut per Esaiam traditur, munus est, Ergo Spiritus per fidem salus gentibus est (Esai. XI, 2). Quae in terram recumbunt; nullis enim legis operibus fuerant ante substratae: sed peccatorum et corporum suorum origini inhaerentes, ad donum Spiritus septiformis vocantur. 747 Indefinitus piscium numerus, diversorum donorum et charismatum partitiones ministrationesque significat: quibus fides gentium gratiarum diversitate satiatur. Sed quod septem sportae replentur; redundans et multiplicata septiformis Spiritus copia indicatur, cui quod largiatur exuberet: fitque saturatis nobis ditior semper et plenior. Quod vero quatuor millia virorum congregantur, multitudo, innumerabilium ex quatuor orbis partibus intelligitur. Ad formam enim futuri in tot partium millia plebs dinumerata satiatur, quotidem de partibus ad coelestis cibi donum concursura essent millia crediturorum. Turba igitur dimittitur satiata et expleta. Et quia omnibus diebus vitae nostrae nobiscum Dominus manet, navem, id est Ecclesiam, credentium plebe comitatus ingreditur.

CAPUT XVI.

De Jonae prophetae signo, et de fermento Pharisaeorum, de confessione Petri et benedictione Domini, et de se abnegando qui Christum sequi voluerit. 1. Christi dignoscendi nota, operum virtus. -- Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum, ut signum de coelo illis ostenderet, et reliqua (Matth. XVI, 1). Adsunt Pharisaei et Sadducaei legis fiducia insolentes dedignantesque opera virtutum fidei, signum ostendi sibi de coelo precantur. Humilitatem in Christo carnis et corporis contuentes, doctrinam ex his quae sub hominis habitu gerebat dedignantur accipere. Quorum insolentiam et inanitatem irridens, multa eos de natura coeli conjicere solere respondit, cum rubicundo aut ortu aut vespere serenum nimbosumve pronutient (Ibid., 2): porro autem ignorare eos temporum signa (Ibid., 4), cum omnis lex et prophetae adventus sui indicia ex operum quae gereret admiratione significent: ut quemadmodum fidem tempestatis coeli vel matutini vel vesperis rubor redderet; ita manifestam temporum cognitionem virtutum atque operum indicia praestare deberent. 2. Jonas Christi figura. --Sed ortus e coelo signum his terrestre constituit, ut eos intra confessionem humilitatis corporeae contineret, dandum dicens Jona signum: Huic se Dominus comparat, quem ad futurae passionis effectum in praedicationem poenitentiae ad Ninivitas pari specie praemiserat. Namque Jonas ventis desaevientibus projectus e navi est, et devoratus a ceto, et post triduum vivus emissus, non retentus a monstro, non cibi conditione confectus: sed contra humani corporis naturam integer et illaesus in auras superas virtute dominicae praefigurationis evadit. Hoc ergo potestatis suae signum constitutum 748 esse demonstrat, ipse remissionem peccatorum per poenitentiam praedicans, de Jerusalem vel Synagoga immundorum spirituum dominante flatu ejiciendus, et Pilati potestati, id est, saeculi judicio tradendus: et a morte tamquam elementi ejusdem monstro glutiendus: et post triduum ex ea, contra conditionem hominis quem assumpserat non retentus, vivus atque incorruptus emergens. Ea igitur, quae in homine de conceptu virginis sumpto divinarum erant plena virtutum, cognosci atque intelligi de se voluit et prophetae signo et hominis exemplo. 3. In legis operibus spes nulla, ubi veritas contigit. -- Et relictis illis abiit (Ibid., 4). Non sicut locis aliis legitur, dimissis turbis abiit: sed quia infidelitatis error insolentium animos obtinebat, non dimisisse eos scribitur, sed reliquisse. Et cum venisset trans fretum, obliti sunt discipuli ejus panes accipere. Jesus autem dixit illis: Attendite vobis a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum (Ibid., 5, 6). Absoluta omnis de fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum obscuritas est. Quod autem abstinere se eo apostoli jubentur, non admisceri doctrinae Judaeorum monentur; quia legis opera in effectum fidei et in praeformationem rerum consequentium constituta sint: ut in quorum tempora atque aetatem veritas contigisset, nihil ultra in veritatis similitudine spei positum arbitrarentur; ne doctrina Pharisaeorum Christum nesciens, effectus veritatis evangelicae corrumperet. 4. Filius et Deus aeternus et natus est. -- Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, et reliqua (Ibid., 13). In processu sermonis atque operis absolutius discipulis cognitionem suam ( id est, sui) praestat, et quamdam intelligendi se formam rationemque constituit. Est autem haec vera et inviolabilis fides, ex Deo aeternitatis (cui ob id quod semper filius fuerit, semper et jus patris et nomen sit; ne si non semper filius, non semper et pater sit) Deum filium profectum fuisse, cui sit ex aeternitate parentis aeternitas. Nasci autem eum voluntas ejus fuit (V. l. III de Trin., n. 4), cujus in virtute ac potestate inerat ut nasceretur. Est ergo filius Dei ex Deo Deus, unus in utroque: theotetam enim, quam deitatem Latini nuncupant, aeterni 749 ejus parentis, ex quo nascendo est profectus, accepit. Accepit autem hoc quod erat: et natum est Verbum quod fuit semper in Patre. Atque ita Filius et aeternus et natus est: quia non aliud in eo natum est, quam quod aeternum est. 5. Filius Dei est et filius hominis. --Hunc igitur assumpsisse corpus, et hominem factum esse, perfecta confessio est: quia sicut aeternitas naturae nostrae corpus accepit; ita cognoscendum est, naturam corporis nostri aeternitatis assumere posse virtutem. Igitur quia summum in fide ista bonum est; a discipulis requirit quem se homines esse dicerent: et adjecit, hominis filium. Haec enim confessionis tenenda ratio est, ut sicut Dei filium, ita et filium hominis meminerimus: quia alterum sine altero nihil spei tribuit ad salutem. 6. Petri juxta Christi placitum confessio. --Editis itaque, quae diversae de eo erant, hominum opinionibus, quid de se ipsi sentiant quaerit. Petrus respondit: Tu es Christus filius Dei vivi (Ibid., 17). Sed Petrus conditionem propositionis expenderat. Dominus enim dixerat: Quem me homines esse dicunt, filium hominis? Et certe filium hominis contemplatio corporis praeferebat: sed addendo, quem me esse dicunt, significavit, praeter id quod in se videbatur, esse aliud sentiendum; erat enim hominis filius. Quod igitur de se opinandi judicium desiderabat? Non illud arbitramur, quod de se ipse confessus est: sed occultum erat de quo quaerebatur, in quod se credentium fides debebat extendere. 7. Confessionis merces. --Et dignum plane confessio Petri praemium consecuta est, quia Dei filium in homine vidisset. Beatus hic est, qui ultra humanos oculos et intendisse et vidisse laudatus est: non id quod ex carne et sanguine erat contuens, sed Dei filium coelestis patris revelatione conspiciens; dignusque judicatus, qui quod in Christo Dei esset, primus agnosceret. O in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae infernas leges, et tartari portas, et omnia mortis claustra dissolveret! O beatus coeli janitor, cujus arbitrio claves aeterni aditus traduntur, cujus terrestre judicium praejudicata 750 auctoritas sit in coelo: ut quae in terris aut ligata sint aut soluta, statuti ejusdem conditionem obtineant et in coelo. 8. Divitatis Christi testes lex et prophetae, resurrectionis apostoli. --Jubet etiam discipulis, ne cui loquantur quod ipse est Christus (Ibid., 20): alios enim Spiritus sui esse testes oportebat, legem videlicet et prophetas. Caeterum resurrectionis testimonium proprium est apostolorum. Et quia scientium in Spiritu Christum beatitudo monstrata est; negatae rursum humilitatis et passionis ejus periculum declaratur. 9. Christus Deus et homo confitendus. --Nam cum praedicare coepisset, oportere se Jerosolymam ire, pati deinde plura a senioribus plebis, et a Scribis et principibus sacerdotum, occidi etiam, et post diem tertium resurgere (Ibid., 21), apprehendens eum Petrus, ait: Absit a te, Domine, non erit istud. At ipse conversus, Petro dixit: Vade retro post me, satana, scandalum mihi es (Ibid., 22, 23). Ut Dei munus est, Christum in Spiritu Deum nosse; ita diaboli opus est Christum in homine nescire. Atque ejusdem periculi res est, vel corpus negare sine Deo, vel Deum negare sine corpore. Corpus autem carnis hujus in aeternitate Spiritus Deo nullum est: verum humanae salutis causa Christus in corpore est, quod assumpsit ex homine. 10. Diabolus auctor infidelitatis Petri. A Christo cum opprobrio revincitur. --Igitur post praedicationem passionis accipiens diabolus facultatem (usque ad tempus enim ab eo secesserat), quia incredibile satis apostolis videretur, eum in quo Deus erat esse passibilem, sumens hanc humanae infidelitatis occasionem, opinionis istius Petro insinuavit affectum. Denique ita passionem detestatus est, ut dixerit, Absit: quo verbo, rerum detestandarum exsecratio continetur. Sed sciens Dominus diabolicae artis instinctum, Petro ait: Vade retro post me: id est, ut exemplo se passionis sequatur. In eum vero per quem opinio haec suggerebatur conversus, adjecit: Satana scandalum mihi es. Non enim convenit existimare, Petro satanae nomen et offensionem scandali deputari post illa indultae et beatitudinis et potestatis tanta praeconia. 751 Sed quia infidelitas omnis diaboli opus est; Petri responsione Dominus offensus, cum opprobrio nominis, infidelitatis istius est detestatus auctorem. 11. Felix sui damnum. Crux saltem voluntate tollenda. -- Tum Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget se ipsum, et reliqua (Ibid., 24). O beatum damnum, et jactura felix! Ditescere nos Dominus detrimento animae et corporis voluit, et esse sui similes hortatur: quia ipse in figura Dei constitutus, usque ad mortem humilis et obediens factus, principatum potestatis totius quae in Deo est, accepit. Sequendus igitur est cruce assumpta: et passionis suae si non forte, attamen voluntate comitandus est. Quid enim prodest occupasse mundum, et toto terrenae potestatis dominatu opibus saeculi incubare, si perdenda anima, et suscipiendum vitae detrimentum est (Ibid., 26)? Quae autem commutatio pro anima, cum fuerit amissa, Quaeretur? Cum angelis enim Christus aderit, reddens singulis ut merebuntur. Quid afferemus ad vitam? Praeparatos credo terrenarum opum futuris commerciis thesauros, ambitiosos dignitatum famaeque titulos, aut veteres delicatae nobilitatis imagines? Neganda sunt haec omnia, ut melioribus abundemus: et contemptu universorum Christus sequendus est, et aeternitas spiritalium, terrenorum damno est comparanda.

CAPUT XVII.

Ubi in monte cum Moyse et Elia videtur, et vox de coelo auditur, ubi puerum lunaticum solvit, de credentium fide, de didrachma postulata, et statere in ore piscis. 1. Praecepta superiora non mediocri debebant auctoritate firmari; indulto gloriae pignore mulcentur. -- Amen, amen dico vobis, quoniam sunt aliqui de adstantibus istis, qui mortem non gustabunt, donec videant filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28). Docet Dominus et 752 rebus et verbis: et fidem spei nostrae aequaliter sermo atque opus instruunt. Grave enim onus infirmitati humanae imposuerat, ut cum sensum vitae homines ex vivendi affectu habere coepissent, fructum ejus qui praesens corporibus blandiebatur ammitterent negarentque se sibi, id est, quod esse coepissent, esse se nollent; cum sensus hujus exordium ex affectu voluntatis habuissent: deinde opinionem spei ambiguae incertaeque sequerentur; cum in his, quae praesentia haberentur, illecebrae gandii blandientis existerent. Opus ergo erat veri ac manifesti exempli auctoritate, ut contra vim sensumque judicii optabile fieret praesentium damnum, lucro deinceps non ambiguo futurorum. Igitur postquam et tollendam crucem, et perdendam animam, et damno mundi commutandam vitae aeternitatem monuerat, conversus ad discipulos, ait aliquos ex his futuros, qui gustaturi mortem non essent, donec filium hominis in regni sui gloria contuerentur. Ex conditione autem gustatus, tenuem quamdam fidelibus libationem mortis ostendit. Itaque verba res sequitur. 2. Transfiguratio. Cur tres apostoli assumpti. Cur ex Sanctis Moyses tantum et Elias adsint. --Nam post sex dies, Petrus, Jacobus et Johannes assumuntur seorsum, et in excelso monte consistunt (Matth. XVII, 1): ipsisque inspectantibus Dominus transfiguratur, et toto claritatis suae habitu circumsplendet. Et in hoc quidem facti genere, servatur et ratio et numerus, et exemplum. Nam post dies sex, gloriae dominicae habitus ostenditur: sex millium scilicet annorum temporibus evolutis, regni coelestis honor praefiguratur. Tribusque assumptis, de trium origine, Sem, Cham et Japhet, futura electio populi ostenditur. Quod autem Moyses et ex omni sanctorum numero assistunt; 753 medius inter legem et prophetas Christus in regno est; cum his enim Israelem, quibus testibus praedicatus est, judicabit: simulque ut et humanis corporibus decreta esse resurrectionis gloria doceretur, cum quando Moyses conspicabilis astitisset. Ipse autem Dominus fit nive ac sole candidior (Ibid., 2), supra opinionem scilicet nostram coelestis luminis splendore conspicuus. Petro autem, ut tria illic tabernacula fierent offerenti, nihil respondetur (Ibid., 4): nondum enim ut in hac gloria consisteretur erat tempus. 3. Christi praecepta audienda. Silentium cur Apostolis imperetur. --Sed loquente adhuc eo, nubes eos candida inumbravit, et divinae virtutis spiritu ambiuntur (Ibid., 5). Hunc esse filium, hunc dilectum, hunc complacitum, hunc audiendum, vox de nube significat: ut idoneus ipse praeceptorum talium auctor esset, qui post saeculi damnum, post crucis voluntatem, post obitum corporum regni coelestis gloriam ex mortuorum resurrectione facti confirmasset exemplo. Territos deinde et consternatos elevavit: et solum contuentur, quem medium constitisse inter Moysen et Eliam viderant. Ad futuri enim formam, atque ad facti fidem, Moyses et Elias in monte constiterant. Silentium enim rerum gestarum quas viderant imperat, donec cum a mortuis resurgeret (Ibid., 9); (hoc enim fidei praemium reservabatur, ut honor redderetur iis, apud quos non levis sola praeceptorum auctoritas reperiretur); infirmos enim senserat ad vocis auditum: ut cum essent Spiritu sancto repleti, tunc gestorum spiritalium testes essent. 4. Solliciti etiam de temporibus Eliae requirunt (Ibid., 10). Quibus respondet Eliam esse venturum, et restituere universa (Ibid., 11), id est reliquum, quod deprehenderit ex Israel, ad cognitionem Dei revocaturum. Sed in virtute ac spiritu Eliae 754 Johannem venisse significat, in quo ( in quem ) gravia quaeque atque aspera exercuissent: ut Domini adventum praenuntians, passionem quoque praecurreret et injuriae et vexationis exemplo. 5. Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus, dicens: Domine, miserere filio meo (Ibid., 14). Reverso ad turbas Domino, a patre genibus advoluto puer offertur daemoniacus, frequenter et in aquam decidens et in ignem, cui curationem afferre discipuli non potuerint. Objurgatis his, et increpato daemone, sanus puer factus est. 6. Apostolorum fides primum imperfecta. --Crediderant quidem Apostoli: nondum tamen erant perfectae fidei. Nam Domino in monte demorante, et ipsis cum turba residentibus, quidam tepor eorum fidem relaxaverat; atque idcirco ait: Generatio (Ibid., 16) incredibilis et perversa, quousque ero vobiscum (V. l. VI de Trin., n. 23)? quia, absente se, antiquae infidelitatis consuetudo subrepserat. Docet igitur, eos nihil salutis afferre posse, qui medio Evangeliorum et iterati adventus sui tempore, a fide tamquam Domino absente decesserint. 7. Diabolus in profundum inferni a quibus ejiciendus. --Denique quaerentibus a se, cur daemonium ejicere non potuissent, respondit, de inopia fidei effectum esse ne possent (Ibid., 18 et 19): quae si in illis tamquam granum sinapis esset, monti huic, ut a loco in locum transiret, cum efficiendi potestate praeciperent. Sed jam de monte decesserat, et inter turbas haec loquebatur. Itaque et se granum sinapis nuncupavit omnium minimum, et diabolum montem cognominavit: quia in illo spiritales nequitiae sunt coelestesque virtutes per eos ejiciendae, et in altitudinem maris tamquam in profundum inferni abjiciendae, quos in hanc efficaciam jejunium et oratio prosequentur. 8. Apostolorum nomine Pharisaei et Scribae tractantur. --Tenebimus quoque etiam cum ordinem, ut sub discipulorum nomine, Pharisaeorum et Scribarum persona tractetur. Quibus lex curandum ut discipulis populum, tamquam pater filium, cum Dominus abesset, obtulerit. Qui peccatis dominantibus, nunc in ignem judicii decidebat, nunc in aquam diurnarum sordium suarum consuetudine mergebatur. Hi igitur nihil opis attulerunt: quia demorante Moyse cum Domino in monte, effecti fuerant infideles. Et ut typica ratio impleretur, discipuli mirantur se ejicere daemonem non potuisse: 755 cum omnis potestas non solum daemonum fugandorum, verum etiam mortuorum excitandorum esset indulta. Quia vero ultra cum his lex futura non esset, ait: generatio incredibilis et perversa (non utique ad eos quos sanctificaverat, videtur haec loqui), quo usque, inquit, ero vobiscum? Quia fidem non habentes, ipsam illam, quam habebant, amissuri erant legem. Quam fidem si in se habuissent, quia ipse est granum sinapis, verbi virtute hoc peccatorum onus, et gravem infidelitatis molem, ab eo qui offerebatur populo ejicientes, tamquam in mare montem, sic ad conversationem gentium et saeculi transtulissent. 9. Ipsis autem conversantibus in Galilaea, dixit Jesus: Futurum est ut filius hominis tradatur in manus hominum (Ibid., 21). Sequitur moestitia cognitionem passionis: nondum enim sacramentum ineundae crucis, resurrectionis virtute fuerat revelatum. 10. Didrachmi solutio lege sancita quid significet. -- Et cum venisset Jesus Capharnaum, accesserunt qui didrachma exigebant ad Petrum (Ibid., 23). Dominus didrachma solvere postulatur: hoc enim omni Israel lex pro redemptione animae et corporis constituerat in ministerio templi servientium (Exod. XXX, 12). Sed lex, ut scimus, futurorum umbra est. Non enim aeris praetium Deus desiderabat: ut per tam exiguam impensam criminibus corporis atque animae quaedam redemptio concederetur. Ut igitur inscriptos nos et professos et Christi nomine consignatos offerremus in Christo, qui verum Dei templum est, pro testimonio filii Dei hujus didrachmae oblatio constituta est. 11. Christus redemptor redemptionis pretio non eget. --Itaque Petrum post conventionem silentem, tali eum sermone praevenit: Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum aut censum? etc. (Ibid., 34). Numquid ambiguum est, filios regum tributis obnoxios non esse; et quibus regni haereditas est, eos esse liberos a servitute? Sed sermo interius intendit. Postulabatur didrachma a populo. Lex enim in eam fidem, quae per Christum erat revelanda, concluditur. Ergo haec eadem didrachma, consuetudine legis, tamquam ab homine poscebatur a Christo. Sed ut ostenderet, legi se non esse subjectum, et ut in se paternae dignitatis gloriam contestaretur, terreni privilegii posuit exemplum: censu aut tributis regum filios non 756 teneri, potiusque se redemptorem animae nostrae corporisque esse, quam in redemptionem sui aliquid postulandum; quia regis filium extra communionem oportere esse reliquorum scandalum igitur praestat ut solvat, caeterum debito legis est liber (Ibid., 26). 12. Deinde sub rerum praesentium effectu, et significantiam legis, et constantiam evangelicae libertatis exposuit: ut cognosci promptum esset, quid didrachma praefiguraret in lege. Ire Petrus jubetur ad mare, hamumque mittere, et primi piscis ascendentis os requirere, repertumque in eo staterem pro se ac Domino offerre. Didrachma Dominus postulatur, id est, denarios duos; cur staterem (quatuor denarios complectentem) Petrus offert? Deinde cum primum piscem admonetur inquirere, ascensuri ostenduntur et plures. Numquid etiam natura piscium ferret, ut in littore fortuito repertum staterem ore potius contineret, non intra viscera conderet? Subest igitur efficiendis praesentibus rebus ratio interior. 13. Destinatus enim ad praedicationem Petrus, et piscator hominum factus, doctrinae hamum misit in saeculo, quo appositi sibi dulcedine vagos ex eo fluctuantesque protraheret. Huic adhaesit beatus ille primus martyr hamo, qui ore suo quadrigeminum denarium continebat: id est, evangelici numeri unitate, Dei gloriam Dominumque Christum in passione contuens praedicabat. Stephanus igitur primus ascendit, Stephanus staterem ore continuit: in quo etiam didrachma novae praedicationis, tamquam duo denarii habebantur. Hoc lex praefigurabat, hujus veritatis umbram, tamquam corporis imaginem circumferebat, haec redemptio animae et corporis designabatur: ideoque ait: Da pro me et te: quia jam talis non didrachma, sed stater, et pro Christo erat et pro Christi praedicatione solvendus.

CAPUT XVIII.

De infantibus inhibitis, et de humilitate eorum assumenda, de manu et pede et oculo eruendo, de ove perdita, de corripiendis fratribus secreto primum, tum duobus testibus, postremo Ecclesia praesente. Semper ignoscendum. Qui conservum, remisso sibi a domino debito, suffocat. 1. Pueri credentes. Puerorum indoles. In illa die accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis putas major est in regno coelorum? et reliqua (Matth., XVIII, 1). Non nisi reversos in naturam puerorum introire regnum coelorum 757 Dominus docet, id est, in simplicitatem puerilem vitia corporum nostrorum animaeque revocanda. Pueros autem, credentes omnes per audientiae fidem nuncupavit. Hi enim patrem sequuntur, matrem amant, proximo velle malum nesciunt, curam opum negligunt: non insolescunt, non oderunt, non mentiuntur, dictis credunt, et quod audiunt verum habent. Et haec omnium affectionum assumpta in nobis et consuetudo et voluntas, coelorum iter pervium praestat. Revertendum igitur est ad simplicitatem infantium: quia in ea collocati, speciem humilitatis dominicae circumferemus. 2. Judaeis praestaret cum gentibus Deum ignorasse, quam Christum non recepisse. --Si qui autem in Christi nomine tales receperint, Christi recepti praemium consequentur: Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, qui offendiculum tentationis intulerit, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Ibid., 6). Tot tantaeque res non otiose comparatae sunt: et mola, et asinaria, et cum ea in mari mergendus, et hoc ei expediens. Communi omnium sensu, semper quod expedit utile est. Quid ergo utilitatis est, mola asinaria collo suspensa demergi? Mors enim tam gravis proficiet ad poenam: et nescio quomodo erit utile, id expetere quod ultimum sit malorum. Quid ergo sentiri oporteat, quaerendum est. Molae opus, labor est caecitatis: nam clausis jumentorum oculis aguntur in gyrum. Et sub asini quidem nomine, frequenter gentes cognominatas reperimus. Igitur gentes quod agunt, nesciunt: et in vitae suae opere detentae, caeci laboris ignorantia continentur. Judaeis autem scientiae iter in lege praestatum est. Qui si Christi apostolos scandalizarent, rectius illigata collo mola asinaria demersi in mare fuissent, id est, gentium labore depressi in ignorantia saeculi demorarentur: quia illis tolerabilius fuerit nescisse Christum, quam istis prophetatum non recepisse. 3. Scandalum crucis necessarium, et quam periculosum. -- Vae huic mundo ab scandalis. Necesse est enim venire scandala; verumtamem vae homini illi, per quem scandalum venit (Ibid., 7). Humilitas passionis scandalum mundo est. In hoc enim maxime ignorantia detinetur humana, quod sub deformitate crucis aeternae gloriae Dominum nolit accipere. Et quid mundo tam periculosum, quam non recepisse Christum? Verumtamen sub hominis nuncupatione, auctorem scandali hujus Judaicum populum designat, per quem omne hoc mundo periculum comparatur, ut Christum in passione abnegent, quem lex et prophetae passibilem praedicaverunt. Ideo vero necesse esse ait venire scandala: quia ad sacramentum reddendae nobis aeternitatis, omnis in eo passionis humilitas esset explenda. 4. Superius autem in abscindendis manu vel pede propinquitatum contineri nomina exposuimus (cap. 4, n. 21): atque ideo cognationem generis Israelitae 758 relinquendam veluti quadam membrorum recisione significat, quia per eam mundo scandala comparentur. 5. Angelorum de nobis cura. -- Videte ne contemnatis unum de pusillis istis, qui credunt in me (Ibid., 10). Arctissimum vinculum mutui amoris imposuit, ad eos praecipue qui vere in Domino credidissent. Pusillorum enim angeli quotidie Deum vident (Ibid., 11): quia filius hominis venit salvare quae perdita sunt. Ergo et filius hominis salvat, et Deum angeli vident, et angeli pusillorum sunt. Fidelium orationibus praeesse angelos, absoluta auctoritas est. Salvatorum igitur per Christum orationes angeli quotidie Deo offerunt. Ergo periculose ille contemnitur, cujus desideria ac postulationes ad aeternum et invisibilem Deum ambitioso angelorum famulatu ac ministerio pervehuntur. 6. Ovis una errans, homo. Nonaginta novem non errantes, angeli. Horum numerus ex hominibus perficitur. --Atque ut ingentem esse in coelis laetitiam reditu humanae salutis ostenderet, comparationis posuit exemplum, ejus qui oves nonaginta novem in montibus reliquisset, et errantem unam requisisset: qua inventa plus gaudii sit, quam habebatur in nonaginta et novem conservatione laetitiae (Ibid., 12). Ovis una, homo intelligendus est, et sub homine uno, universitas sentienda est. Sed in unius Adae errore omne hominum genus aberravit; ergo nonaginta novem non errantes, multitudo angelorum coelestium opinanda est, quibus in coelo est laetitia et cura salutis humanae. Igitur et quaerens hominem, Christus est; et nonaginta novem relicti, coelestis gloriae multitudo est: cui cum maximo gaudio errans homo in Domini corpore est relatus. Merito igitur hic numerus per litteram et Abrahae additur et consummatur in Sara: ex Abram enim Abraham nuncupatur, et ex Sarai Sara accipit nomen. In uno enim Abraham omnes sumus: et per nos, qui unum omnes sumus, coelestis gloriae numerus explendus est. Atque ideo et creatura omnis 759 revelationem filiorum Dei exspectat: et ideo congemiscit et dolet, ut numerus, qui per alpha Abrahae additus est, et qui in alpha consummatus in Sara est, ad coelestem constitutionem incremento credentium impleatur. 7. Correptionis ordo in Judaeos a Deo servatus. -- Quod si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum, et reliqua (Ibid., 15). Eum ordinem continendae charitatis nobis Dominus imposuit, quem ipse in conservando Israel tenuerat (Lev. XIX, 18): jubet enim peccantem fratrem ab eo solo, in quem peccaverit, corripi atque objurgari. Ipse enim sacrificantem diis alienis populum Judaicum, majestatis suae adventu, et toto praesentis potestatis terrore corripuit. Et tum, cum idem populus Dei propinquantis adventum, extra montem licet positus, ferre non potuit, inobedienti etiam unum atque duos jussit adhiberi, ut in ore duum testium fides verbi ac veritas maneat: quia insolenti Israel lex et prophetae et Joannes est missus, testibusque istis ut peccare desineret conventus est, tertio ipso Domini adventu, tamquam coetu Ecclesiae inspectantis, admonitus est: frustraque habitis his objurgationibus, publicani aut ethnici vilitate negligitur. 8. Ligandi et solvendi potestas apostolis data. --Ad terrorem autem metus maximi, quo in praesens omnes continerentur, immobile severitatis apostolicae judicium praemisit: ut quos in terris ligaverint id est, peccatorum nodis innexos reliquerint, et quos solverint, confessione videlicet veniae receperint in salutem (Matth., XVIII, 18); hi apostolicae conditione sententiae in coelis quoque aut soluti sint aut ligati. 9. Unitatis merito nil negat Deus. --In tantum igitur humanae pacis studuit concordiae, ut unitatis merito omnia, quae a Deo precanda sint, impetranda esse confirmet (Ibid., 19 et 20); et ubi duo atque tres pari spiritu ac voluntate collecti sint, ibi se medium eorum polliccatur futurum. Ipse enim pax atque charitas, sedem atque 760 habitationem in bonis et pacificis voluntatibus collocabit. 10. Deus sine modo nobis ignoscens, vult et nos sine modo aliis ignoscere. In Cain homicidarum, in Lamech Deicidarum poena est adumbrata. --Quaerenti deinde Petro, an peccanti in se fratri septies remitteret, respondit: Non usque septies, sed usque septuagiessepties (Ibid., 21 et 22). Omni modo ad similitudinem nos humilitatis ac bonitatis suae instruit, et molliendis ac frangendis turbidorum motuum notrorum aculeis, placabilitatis suae confirmat exemplo: quippe peccatorum omnium veniam per fidem tribuens. Neque enim naturae nostrae vitia indulgentiam merebantur. Ergo venia omnis ex eo est: cum etiam ea quae in se sint peccata, post reditum confessionis indulgeat. Solvenda quidem per Cain poena in septuplum constituta est (Gen. IV, 24): sed peccatum illud in hominem est; in Abel enim fratrem peccatum usque ad necem fuerat. Sed in Lamech supplicium usque ad septuagies et septies est constitutum; et in eo, quantum existimamus, constituta in auctores dominicae passionis est poena. Sed Dominus per confessionem credentium hujus criminis veniam largitur, id est, per baptismi munus obtrectatoribus ac persecutoribus gratiam salutis indulget: quanto magis oportere ostendit sine modo ac numero veniam a nobis esse reddendam, nec cogitandum quotiens remittamus; sed ( supple, oportere) ut irasci his qui in nos peccant, quotiens irascendi necessitas exstilerit, desinamus? Quae utique veniae assiduitas docet, nullum omnino penes nos irae tempus esse oportere: quando omnium omnino peccaminum veniam Deus nobis suo potius munere, quam nostro merito largiatur. Neque enim fas est, nos ex praescripto legis, dandae veniae numero concludi, cum per Evangelii gratiam sine modo nobis a Deo fuerit indulta. 11. Quin etiam ad perfectae bonitatis affectum comparationis posuit exemplum, in qua servo unde redderet non habenti, omne Dominus debitum relaxavit (Ibid., 26): conservoque suo servus ille exiguum quod sibi debebatur extorquens, per hoc voluntatis suae vitium donum munificentiae Domini et liberalitatis amisit. Absoluta autem comparationis ejus est ratio, atque ab ipso Domino omnis exposita est.

761 CAPUT XIX.

Uxorem non debere dimittere, de eunuchis, de infantibus inhibitis. Divitem difficile introire in regnum coelorum. 1. Cur Galilaeos in Judaeae finibus curet Christus. -- Et factum est, cum locutus esset sermones istos Jesus, transtulit se in Galilaeam, et venit in fines Judaeae, etc. (Matth. XIX, 1). Galilaeos in Judaeae finibus curat. Potuerat namque aegrotorum turbas non fatigare, et intra ipsam Galilaeam opem ferre debilibus: sed typica ratio etiam locorum erat explenda privilegiis, ut peccata gentium in eam veniam quae Judaeae parabatur admitteret. 2. Tunc accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa (Ibid., 3)? In eo sermone, qui de uxore et de repudio est, occurrit illud, aliter scriptum esse in Genesi (II, 24), quam nunc in praesens Dominus sit locutus (Matth. XIX, 4 et 5). Illic enim sub verbis Adae res omnis refertur: hic Dominus indicat ab eo, qui et hominem figuraverit et mulierem fecerit, omnia illa dicta esse. Sed nos secuti apostolicam auctoritatem, qui hoc mysterium grande esse professus est, se autem in Christo atque in Ecclesia accipere (Ephes. V, 32; vid. cap. 22, n. 3), locum hunc sicuti est intactum relinquamus. Admonemus tamen legentem, ut quotienscumque de hac eadem quaestione se consulat, verborum virtutes, et quibus Dominus responderit, et quibus discipuli usi sint, diligenter advertat: Pauli autem apostoli de hoc affectum, vel silentis, vel interdum sub aliis locis tractantis, expendat. Nobis circa eunuchos sermo sit et voluntas. In uno posuit naturam, in altero necessitatem, in tertio voluntatem (Ibid., 12): naturam in eo qui ita nascitur, necessitatem in eo qui ita factus est, voluntatem in illo qui spe regni coelestis, talis esse decreverit: cui nos similes effici, si tamen possimus, admonuit. 3. Infantes, gentes a discipulis inhibentur prae favore Israel. -- Tunc oblati sunt ei infantes, ut manus his imponeret et oraret: Discipuli autem prohibebant eos, et reliqua (Ibid., 13). Novum est, discipulos prohibuisse ne infantes ad Christum accederent, qui offerebantur ut super eos manum imponeret et oraret. Res evangelica, ut diximus, inter praesentis et futuri effectum, mediam utrique rei et congruam rationem temperavit: ut his, quae efficiebantur, futuri species adhaereret. Infantes quidem vere oblati sunt, sed et vere inhibiti sunt. Sed hi gentium forma sunt, quibus per fidem et auditum salus redditur. Verum ex affectu primum salvandi Israel, a discipulis inhibentur 762 accedere. Inhibendi quidem voluntas placabilitati apostolicae non convenit: sed in typicam consummationem prohibendorum infantium subrepit instinctus. Quos Dominus ait non oportere prohiberi, quia talium sit regnum coelorum: munus enim et donum Spiritus sancti per impositionem manus et precationem, cessante legis opere, erat gentibus largiendum. 4. Judaeorum insolentia in juvene adumbrata. Christus quatenus non bonus. -- Et ecce unus accessit ad eum, et ait illi: Magister, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? et reliqua (Ibid., 16). Opportune post sermonem superiorem; quo et infantes inhibiti sunt, et talium regnum coelorum esse responsum est, succedit hic juvenis, requirens quibusnam bonis operibus vitam aeternam habere posset. Juvenis iste et interrogavit, et insolens fuit, et rursum moestus est factus: resque omnes, quae scriptae sunt, gestae effectaeque sunt. Sed admonuimus ea, quae sub Deo agebantur, praesentium effectibus consequentium formam praetulisse: atque ita semper in Scripturis coelestibus sermonem omnem temperatum fuisse, ut non minus his quae gerebantur, quam eorum quae gerenda essent similitudini conveniret. Juvenis hic itaque formam Judaici populi habet, in lege insolentis, et nihil praeter praecepta Moysi spei exspectantis a Christo. Cui Dominus, in responsione ipsa, severitatem judicii ex se futuri protestatus est, dicens (Ibid., 17): Quid me vocas bonum? (V. lib. IX de Trin., n. 16.) Is enim, cui necesse sit impia et iniqua punire, nomine bonitatis abstinuit, soli hoc nomen Deo patri reservans, qui se, judicem dando, officio severitatis exuerit: non quod bonus et ipse non esset, sed quod congrua in cum severitate judex esset usurus. 5. Judaei in lege gloriantes lege convincuntur nil recti egisse. --Hunc igitur ex lege insolentem, sollicitum de salute remittit ad legem: ut in ea ipsa, in qua gloriaretur, intelligeret nihil se exinde recti operis fecisse. Verbis enim legis ei Dominus respondit. Sed adolescens, tamquam populus insolens et glorians, in lege confidit, cui tamen obsecutus ex nullo est. Jussus enim fuerat non occidere: prophetas interfecerat. Non moechari: hic corruptelam fidei, et legi adulterium intulerat, et deos alienos adoraverat. Non furari: hic ante quam libertatem credendi in fide Christus redderet, furto legis praecepta dissolvit. Non falsum testem fieri: hic Christum negavit ex mortuis. Patrem et matrem 763 jussus est honorare: hic ipse se a Dei patris atque ab Ecclesiae matris familia abdicavit. Proximum tamquam se amare praeceptus est: hic Christum, qui omnium nostrum corpus assumpsit, et unicuique nostrum assumpti corporis conditione factus est proximus, usque in poenam crucis persecutus est. Ut igitur his depositis, ac recisis omnibus vitiis in legem reverteretur, est jussus. 6. Ab umbra legis ad evangelicam veritatem migrare suadentur. --Sed respondet, haec omnia fecisse se a juventute sua: et quaerit quid adhuc sibi restet (Ibid., 20). Sed, ut diximus, neque superiora illa egerat ad quae remittitur, et in ipsis glorians tamquam consummatus haec loquitur. Cui Dominus respondet, vendenda omnia bona sua esse, et danda pauperibus: et tunc eum futurum esse perfectum, habiturumque thesaurum in coelis (Ibid., 21). Respondetur huic quidem juveni, pulcherrimo illo ac maxime utili relinquendi saeculi praecepto, quo jactura terrenae substantiae coelorum opes emendae sunt: sed in eo quod bona sua vendere et dare pauperibus jubetur, confidentiam legis relinquere admonetur, et eam felici commercio mutare: et ut meminerit umbram in ea veritatis esse, quae deinceps pauperibus, id est, gentibus sit sub ipsius veritatis corpore dividenda; haec autem neminem posse efficere, nisi qui sequi coeperit Christum. 7. Quid sit quod adolescens a juventute legi se servisse testetur. --Sed adolescens, auditis his, tristis recessit (Ibid., 22): multam enim opulentiae fiduciam habebat ex lege. Atque in eo etiam typicae efficientiae ratio servata est, ut cum adolescentem hunc esse significet, ipse superius dixerit, ab omni se juventute sua praeceptis his quae habentur in lege servivisse: cum adolescentia intra juventutem sit, et posterior aetatis gradus non possit intra prioris terminos contineri. Sed hoc ideo, ut a juventute hoc serviente, longum jam in opere legis populi tempus ostenderet. 8. Israeli superbo difficilis coeli aditus. --Dehinc Dominus cognita adolescentis moestitudine respondit, difficile divitem venturum in regnum coelorum (Ibid., 23). Divitem se igitur Israel, ut diximus, legis fiducia gloriabatur. Huic difficilis est aditus in coelum, veteres opes sub Abrahae nomine inanis prosapiae ambitione retinenti. 9. Crimen non est in habendo, sed in habendi modo. Opum cura periculosa. --Quin etiam adjecit, camelum facilius per foramen acus posse transire, quam coelorum regnum divitem introire (Ibid., 24). Habere criminis non est, sed modus in habendo retinendus 764 est. Nam quomodo impertiendum est, quomodo communicandum, si impertiendi et communicandi materia non relinquatur? Ergo nocenter magis habere, quam illud ipsum habere fit crimen. Sed periculosa cura est, velle ditescere: et grave onus innocentia subit, incrementis opum occupata. Rem enim saeculi, famulatus Dei non sine saeculi ipsius vitiis assequitur. Hinc difficile est divitem regnum coelorum adire. Atque etiam, quia uti plures his quae habent recte possent, ea in sermone Domini ratio servata est, ut non absolute regnum coelorum nemo introire posset; sed intelligi posset futurorum raritas ex difficultate. Et haec quidem ad simplicis sensus intelligentiam pertinent: verum eodem cursu interioris causae ordo retinendus est. 10. Cur Judaeis difficilis coeli aditus. --Adolescens, ut diximus, insolens, ubi jacturam legis facere praecipitur, moestus et tristis est. Est autem huic populo crux et passio scandalum; et idcirco ipsi nihil salutis ex ea est. Sed gloriatur in lege, et cohaeredes gentes aspernatur, et transire in evangelicam libertatem recusat: atque ideo difficile regnum coelorum introibit. Pauci enim eorum, et juxta multitudinem gentium admodum rari erant credituri: ut ( mss. et) difficile praeduratam in lege voluntatem, ad praedicationem evangelicae humilitatis inflecterent. 11. Pervius est gentibus. Cameli natura. --Sed facilius camelus per foramen acus transibit. Non convenit camelo cum acus foramine: neque in angustiis cavernae exiguissimae, recipi poterit belluae ingentis informitas. Sed in primordio libri (cap. 2, n. 2), sub vestitu Johannis, in camelo gentes significari admonuimus. Pecus enim hoc verbis obedit, metu continetur, jejunii patiens est, et oneri suo quadam disciplinae ratione succumbit: cujus exemplo, gentium immanitas ad obedientiam praeceptorum coelestium emollitur. Hae igitur angustissimum iter regni coelestis introeunt: acus scilicet, quae est verbi novi praedicatio, per quam corporum vulnera assuuntur, et dissuta vestium retexuntur, et mors ipsa compungitur. Ergo hujus novae praedicationis hoc iter est: in quod facilius informitas gentium introibit, quam opulentia divitis, id est, gloriantis in lege.

765 CAPUT XX.

De spe apostolorum, de novissimis primis efficiendis. Ubi conducuntur operarii ad vineam. De filiis Zebedaei, de primo accubitu, de duobus caecis secus viam sedentibus. 1. Summa sacri textus. --Auditis itaque istis, discipuli admirantur et metuunt, dicentes neminem posse salvari (v. 25-30). Dominus respondit, hoc impossibile esse apud homines, possibile apud Deum. Rursum illi dictis Domini haec reddunt: reliquisse se omnia, et cum ipso esse. Quibus Dominus, cum sederit in majestatis suae sede, sessuros super sedes duodecim, ac totidem tribus Israel judicaturos spopondit; omnibusque, qui universa reliquerint propter nomen ejus, fructum centupli praemii reservatum: multos autem ex novissimis primos, et ex primis futuros novissimos. 2. Spiritaliter intelligi debet. --Multa sunt, quae non sinunt nos simplici intellectu dicta evangelica suscipere. Interpositis enim nonnullis rebus, quae ex natura humani sensus sibi contrariae sunt, rationem quaerere coelestis intelligentiae admonemur. Apostoli dicunt, et sequi se Christum, et se omnia reliquisse: quomodo igitur fiunt tristes, et quomodo metuunt, dicentes salvum esse neminem posse? Namque et ab aliis fieri poterat, si quid fecissent ipsi. Deinde cum fecissent ipsi; quare metus vel unde susceptus est? Additur etiam in responsione Domini, haec apud homines impossibilia, possibilia apud Deum. Numquid apud homines impossibilia erant, quae et Apostoli fecisse se gloriantur, et fecisse eos Dominus agnoscit: et deinceps plures usque ad martyrii beatitudinem essent omnia relicturi? Aut numquid est Deo, quo egere possit; relictumque sit aliquid, quod jactura rerum quas habeat sit sequendum, ut soli ipsi hoc facere possibile sit? Omnis itaque hic sermo est spiritalis. 3. Apostolis sine Lege salus nulla videbatur. --Apostoli enim spiritaliter audientes, neminem ex lege posse salvari, cum ipsi etiam tunc in lege essent; nam vehemens eos amor legis favorque detinuit: hi igitur nondum penitus evangelici mysterii veritate comperta, metuunt neminem salvum esse posse sine lege: quia omnem salutem etiam tunc in lege constituant. Sed Dominus brevi absolutaque ratione, eorumdem et ignorantiam et metum solvit, dicens, Hoc quidem impossibile est apud homines possibile autem apud Deum. Quid enim Judaeo tam sine effectu videtur, ut ab homine magis 766 salutem exspectanti et ex lege, quam ut in crucis scandalo legislatio, et testamentum, et adoptio, et haereditas negligatur? Quid autem Dei virtuti tam possibile est, quam ut per fidem salvet, ut per aquam regeneret, ut per crucem vincat, ut per Evangelia adoptet, ut per resurrectionem ex morte vivificet? 4. Regeneratio quid. Centesimus fructus. --Quibus auditis apostoli cito credunt, seseque omnia reliquisse profitentur. Sed hanc eorum obedientiam cito Dominus muneratur, omnem difficultatem superioris quaestionis absolvens, cum dicit: Vos qui secuti estis me in regeneratione judicabitis duodecim tribus Israel. Secuti in regeneratione sunt, in lavacro baptismi, in fidei sanctificatione, in adoptione haereditatis, in resurrectione ex mortuis. Haec enim illa regeneratio est, quam apostoli sunt secuti, quam lex indulgere non potuit, quae eos super duodecim thronos in judicandis duodecim tribubus Israel, in duodecim patriarcharum gloria copulavit. Caeteris quoque contemptu saeculi se sequentibus, centesimi fructus copiam pollicetur. Hic centesimus fructus est, qui in centesima ove cum coelesti laetitia expletur. Hic centesimus fructus est, quem perfectae terrae ubertas consequitur. Qui Ecclesiae honor jam in Sarae (V. cap. 18, n. 6) cognomento est destinatus, et jactura legis ac fide evangelica promerendus est: atque ita ( subaud. pollicetur) ex novissimis primos efficiendos, quia novissimi efficiantur ex primis. 5. Pater familias. Vinea. Denarius. Forum. -- Simile est regnum coelorum homini patri familias, qui exivit primo mane conducere operarios, et reliqua. (Matth. XX, 1.) Comparatio omnis per se absoluta est: sed personis distinguenda, et discernenda temporibus est. Patremfamilias hunc, Dominum nostrum Jesum Christum existimari necesse est: qui totius humani generis curam habens, omni tempore universos ad culturam legis vocaverit. Vineam vero, legis ipsius opus et obedientiam; denarium autem, obedientiae ipsius praemium significari intelligimus. Et de denario jam superius tractavimus. De vinea vero, opportunius in consequentibus rationem afferemus. Forum autem pro saeculo accipi res ipsa admonet, aequabiliter turbis hominum, calumniarum, injuriarumque contentionibus, et diversorum negotiorum difficultatibus semper tumultuosum. 6. Quinque testamenta. Quando Christus in carne natus sit. --In prima igitur hora, tempus constituti testamenti ad Noe ex matutini significatione 767 noscendum est, tertia autem hora ad Abraham, sexta ad Moysen, nona ad David et prophetas. Totidem enim testamenta humano generi constituta per singulos reperiuntur, quotidem ad forum enumerantur egressus. In undecima autem hora, corporei adventus Domini tempus ostendit; nam ex omni numero, qui spatio est praesentis saeculi constitutus, in eam rationem convenit ortus ejus ex Maria, in quam undecimae horae tempus ex die est. Divisione enim per quingentenum numerum facta, in omni sex millium annorum summa, tempus corporei ortus ejus undecimo divisionis totius calculo supputatur. 7. Judaei gentibus invident gratiam. --Et quidem diversus ad undecimae horae operarios sermo est. Primis enim, sed et caeteris dictum est: Ite ad vineam (Ibid., 4): merces tamen denarii cum primo constituta est; nam caeteris, justae solutionis promissa spes est, novissimis vero dicitur: Quid hic statis (Ibid., 6)? quia quamvis ad Israel lata lex fuerat, voluntas tamen gentium non excludebatur a lege. Qui responderunt: Nemo nos conduxit (v. 7). Debitum namque erat per orbem terrarum Evangelium praedicari, et gentes fidei justificatione salvari. Hi igitur mittuntur ad vineam. Et cum sero esse coepisset, donum constitutae in totius diei labore mercedis, primi operarii horae vesperis consequuntur (v. 8). Merces quidem ex dono nulla est, quia debetur ex opere; sed gratuitam gratiam Deus omnibus ex fidei justificatione donavit: verum secundum insolentiam populi jam sub Moyse contumacis, hinc murmur operantium est, hinc gratuitae mercedis invidia est, quod sine longi laboris difficultate, et sub aestus nomine non longo in eos diabolici instinctus calore flagrante, idem praemium redhibeatur operantibus. Sed ideo quod apud homines impossibile est, possibile est apud Deum: ut mercedem legis optime et inculpabiliter custoditae, donum gratiae per fidem credentibus primis ex novissimis largiatur. 8. Et adscendens Jesus Jerosolymam assumpsit duodecim discipulos, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et reliqua (Ibid., 17 et 18). Jam sine scandalo audituris apostolis sacramentum crucis Dominus exponit (denique nulla hunc sermonem moestitia consequitur): confirmatis scilicet superiore sermone, per fidem crucis novissimos primos futuros; divitibus autem, id 768 est, confidentibus legis in eamdem crucem scandalizantibus, invium iter regni coelorum futurum. 9. Zebedaei filiorum mater, lex; filii ejus, Judaei credentes. -- Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, et reliqua (Ibid. 20). Non sine aliquo momento rerum ita effectum fuisse existimandum est, ut mater filiorum Zebedaei Dominum deprecaretur. Numquid et filiis petendi familiaritas non erat? Sed erat gestorum effectibus prophetandum. Apostoli quidem jam ex lege crediderant, quae eos in fidem evangelicam nutriverat. Itaque in matre filiorum Zebedaei lex intelligitur quae confidentia privilegii sui pro credentibus ex se populis deprecatur. Quae quia superius audierat primos novissimos, et novissimos primos futuros; deferri filiis suis orat, ut in Domini regno unus ad dexteram ejus sedeat, alius ad sinistram (Ibid., 21). Cui Dominus respondit, nescire eam quid oret (Ibid., 22). Nihil quidem de gloria apostolorum ambigebatur, et judicaturos eos sermo superior exposuit. Denique in medio sermone an calicem suum possent bibere interrogat. Non utique de communis poculi genere loquebatur; neque enim labor est bibere de calice: sed ille de calice sacramenti passionis interrogat. At illi, qui jam martyrii libertatem constantiamque retinebant, bibituros se pollicentur. Dominus collaudans eorum fidem ait, martyrio quidem eos secum compati posse; sed laevae ejus ac dexterae assidere, aliis a Deo patre fuisse dispositum (Ibid., 23). 10. Qui destinati sint, ut Christo in regno assidant. Et quidem, quantum arbitramur, ita honor iste aliis est reservatus, quod tamen nec apostoli ab eo erunt alieni: qui in duodecim patriarcharum sede considentes, Israelem judicabunt. Et quantum sentire ex ipsis Evangeliis licet, in regno coelorum Moyses et Elias assidebunt. Nam cum spopondisset Dominus, visuros quosdam de apostolis, antequam mortem gustarent, filium hominis venientem in regno suo; assumptis Petro et Jacobo et Johanne, apparuit 769 cum gloriae suae habitu, Moyse et Elia in monte comitantibus (Matth. XVI, 28). Et hos quidem eosdem prophetas duos praevenientes adventum ejus esse intelligimus, quos Apocalypsis Johannis (XI, 7) ab antichristo esse dicit: licet variae vel de Enoch, vel de Jeremia, plurimorum exstiterint opiniones, quod alterum eorum sicut Eliam mori oporteat. Sed non possumus veritatis fidem, quam Dominus tribus superioribus testibus revelavit, sensus nostri opinione corrumpere: neque alios venturos existimare, quam qui ad sponsionem fidei venisse conspecti sunt. Et quamquam ultra evangelicam veritatem non necesse sit opinari: tamen si quis conditionem et mortis et sepulturae et sepulcri Moysi diligenter adverterit, et secretarum Scripturarum, secundum Apostoli auctoritatem, cognitionem adeptus sit; intelliget omnia ita esse tractata, ut Moyses potuerit jam videri. Et haec quidem instruendi causa sint dicta. 11. Vocationes duae ex Judaeis; his apostoli optant gloriae suae consortium. --Caeterum ut ratio spiritalis intelligentiae plena esset, pro duobus Dominum mater oravit. Duae enim sunt vocationes ex Israel: una discipulorum Joannis, altera per apostolos pharisaeorum. Namque post passionem Joannis superius legimus discipulos ejus ad Dominum transisse. Ideo igitur pro duobus oratur, quia Evangelio Christi hae vocationes geminae crediderunt. Post haec igitur decem discipuli contristati sunt de fratribus duobus: verum ipsorum duorum discipulorum nulla moestitia est. Hoc ratio non patitur, ut alterius contumelia alius fiat moestus. Certe etiam pro se decem moesti esse potuissent; sub duorum enim nominibus negatum hoc omnibus videbatur; sed typicus ordo servatus est. Apostoli de se certi erant: ideo solum moesti sunt de duobus, quia etiam his duabus vocationibus, quae ex lege sunt, consortium gloriae hujus optabant. Ita enim rationem et futuri et praesentis sermo moderatur, ut non de se neque decem, 770 neque duo solliciti scriberentur, et in decem sollicitudine de duobus, praesentis negotii efficientiae obtemperaretur. --12. Ad gloriam humilitate pervenitur. --Volens igitur Dominus proprietatem nobis istius praefigurationis ostendere, atque hanc praesumptionem eos, qui erant ex lege venturi, de praerogativa israelitici nominis velle praesumere; docet principatum ab his non modo gentium capessendum, sed ministros et servientes, et non quibus ministratum sit, ad gloriam honoris maximi advocandos (Ibid. 25): exemplo scilicet patriarcharum et prophetarum qui servierint, exemplo etiam apostolorum qui ministraverint, exemplo etiam Domini qui animam suam pro redemptione nostrae salutis impenderit. Ad gloriam autem humilitatis istius, coenae eos et convivii modo instruit (Luc. XIV, 8): monens in locis eminentioribus accubari non oportere, ne forte eo adveniente qui clarior est, per dominum coenae occupato loco cum decenti contumelia admonitus decedat. Porro autem si in humilibus accubuerit; advenientibus humilioribus, ad gloriam loci celsioris accedet. Atque ita non praesumere aliquid honoris decet, sed humilitatis operibus promereri.

13. Caeci duo, gentes ex Cham et Japhet. Deum praedicant Christum. -- Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa: et ecce duo caeci sedentes super viam audierunt quod Jesus transit, etc. (Matth. XX, 30). Superius per figuram duorum filiorum Zebedaei, de Israelitico populo tractatum est, qui ex semine Sem erat ortus. Competenter igitur caeci duo viam adsident: populi videlicet gentium duo ex Cham et Japhet procreati egressus et iter ejus observant, sibique caecis visum reddi deprecantur. Denique eos turba objurgat cur clament, et ut sileant increpat: non quod silentium causa honoris exigerent, sed acerbe a caecis audiunt quod negabant, Dominum esse David filium. Illuminatis enim caecorum mentibus Deus in homine praedicabatur, ut verum esset quod a Domino dictum est: In judicio mundi hujus veni, ut qui vident non videant, caeci vero respiciant (Joan. IX, 39). At illi magis clamant: et demorante legis populo, vehementiorem fidei suae protestantur calorem. Sed Dominus miseretur, et quid volunt requirit. Illi vero aperiri oculos suos precantur. Quibus misertus oculos contigit, et visum cognoscendi Dei reddidit (Matth. XX, 34). Atque ut typus crediturarum gentium expleretur, coelestis gratiae cognitione percepta, qui caeci fuerant, videntes Dominum suum sunt secuti.

771 CAPUT XXI.

De asina et pullo ejus, de ejectis a templo nummulariis, de ficu maledicta, de duobus filiis ad vineam missis, de publicanis et meretricibus. 1. Superiori cap. duae vocationes ex Israel, nunc totidem ex gentibus praesignantur. -- Tunc Jesus misit duos ex discipulis suis dicens: Ite in castellum quod contra vos est, etc. (Matth. XXI, 1 et 2). Duo discipuli ad vicum mittuntur, ut asinam ligatam cum pullo ejus absolvant, atque ad eum perducant: et si quis interroget cur ita fiat, respondeant Domino necessarios, ac statim remittendos. Post superiorem sermonem, quo in duobus filiis Zebedaei duplicem ex Israel vocationem significatam meminimus, competenter nunc duo discipuli ad solvendam asinam et pullum destinantur: quia duplex erat ex gentibus plebis vocatio consecutura. Erant enim atque sunt Samaritae, profecti quondam per secessionem ex lege, et sub quadam observantiae suae consuetudine servientes: erant etiam gentes indomitae et feroces. Igitur duo mittuntur, ut solvant ligatos et obstrictos et erroris atque ignorantiae vinculis praepeditos: et mittuntur extra Jerusalem; extra eam enim hae duae vocationes habebantur. Caeterum mater filiorum Zebedaei intra Jerusalem Dominum oravit: duabus enim vocationibus Israel vel per apostolos vel per Joannem ex lege salvatur. Verum aeque per Philippum Samaria credidit (Act. VIII, 5); per Petrum autem Cornelius Christo tamquam primitiae gentium adductus est (Act. X, 5). Quod autem instruuntur, ut quaerenti respondeant Domino necessarios et mox remittendos, id est, eos ipsos genti suae praedicatores fidei evangelicae esse reddendos. Impleta igitur est prophetia, quae invectum asina et pullo novo Dominum venturum in Jerusalem nuntiabat (Zach. IX, 9). Sed gestorum effectibus prophetatur. Asina namque, quae de vico solvitur, atque exhibetur, Samaria videlicet alieno et peregrino obsessa dominatu, per apostolos solvitur, et Domino suo redditur. Pullum vero idem Dominus adscendit, novellum, contumacem, durum: atque haec omnia gentilis ignorantiae vitia dominantur, et tot animarum ferocitates vectio Deo factae sunt. 2. Vestimenta Domino a patriarchis et prophetis qui substrata. Rami ab apostolis excisi, quid. --Omnis autem haec species futuri ordinem tenet: et parabolicis significationibus, rerumque praesentium conditionibus, futuris forma praemittitur. Erit enim Dominus in claritatis 772 suae adventu gentes possidens: earumque mentibus tamquam vector insidens, toto comitatus sui agmine praedicabitur, patriarcharum, prophetarum atque apostolorum. Nam gloriam suam in vestimentis patriarchae Domino substernunt: eorum enim et generationibus et nominibus et insectationibus est Dominus prophetatus. Eique omni dignitatis suae ornatu concedentes, seque sedili ejus substernentes, docent omnem gloriam suam praeparationi dominici adventus fuisse substratam (Ibid. 8). Illic etiam Prophetae vestimenta sua incedentis itineri substernunt; hanc enim viam gentium vecturarum Deum praedicaverunt: quique saeculi amore postposito, mortibus se et lapidationibus offerendo, ipsis se quodam modo corporibus exuerunt, ad ingressum viae talis oblatis. Apostoli quoque excisarum arborum ramos post vestimenta substernunt: sed nulla in hoc est humani officii reverentia. Rami enim incedentem impedirent, et implicitum iter facerent properantis ingressui: verum explicatur omnis ratio prophetiae, et futuri forma servatur. Igitur infructuosarum gentium rami, id est infidelium quondam gentium fructus, per apostolos itineri Domini substernuntur, et Salvatoris justificantur ingressu: et per eos inceditur, et gratissimum fit incedenti Deo ex ramis infecundae radicis officium. 3. Populi in Christum compugnantes affectus. -- Turba autem et praecedens et consequens clamabat: Hosanna fili David, benedictus qui venit in nomine Domini (Ibid. 9). Sed crucifigendum quomodo turba collaudat, aut quomodo odium meruit ex favore? Verum laudationis verba, redemptionis in eo exprimunt potestatem. Nam hosanna hebraico sermone significatur redemptio domus David. Deinde David filium nuncupant, in quo agnoscerent regni aeterni haereditatem. Postremo benedictum qui venit in nomine Domini confitentur. Atquin acclamandum ab his erat "crucifige" blasphemum. Sed peragunt formam futuri gesta praesentia; et compugnantibus licet eorum inter quos haec gerebantur affectibus, quamvis mox diversa essent consecutura, rerum tamen coelestium fidem etiam invitorum meditatur operatio. Commovetur deinde Jerosolyma; rerum enim novitas motum attonitis afferebat. 4. Vendentes columbas, hoc est, Spiritus sancti dona, de templo ejiciuntur. --Templum vero introiit, id est, ecclesiam traditae a se praedicationis ingressu (Ibid. 12). A qua primum omnia sacerdotalis ministerii vitia jure potestatis expellit: reddenda enim ab omnibus 773 gratuita tradiderat, quae gratuita fuerant consecuti (Matth., X, 8): quia neque emi aliquid per corruptelam sacerdotis aut vendi, libertas doni debebat admittere. Cathedras autem, praecipue vendentium columbas, evertit. Quae porro dignitas est in nundinis columbarum? aut quod privilegium in avium istarum commerciis reservatum est, ut vendentes eas honorem sibi arrogent cathedrarum? Sed in omni loco admonemus, altius verborum virtutes in istius modi significationibus contuendas. In columba, secundum prophetiae exempla, sanctum Spiritum intelligimus: in cathedra, sacerdotii sedes est. Ergo eorum, qui sancti Spiritus donum venale habent, cathedras evertit, quibus ministerium a Deo commissum negotiatio est; admonitionis ejus commemorans auctoritatem, quae in propheta teneatur. Nam scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum (Esai. LVI, 7; Matth. XXI, 13). Sed neque emere Judaeos in Synagoga, neque vendere Spiritum sanctum posse existimandum est. Non enim habebant ut venire possent, neque erat quod emere quis posset: sed praefiguratio futurorum dictis praesentibus continetur, Ecclesiae vitia in ipso adventu dominicae claritatis esse purganda. 5. Infirmitates quoque caecorum et claudorum curavit in templo (Ibid. 14): et publicas ejus operationes favor populi consecutus est. Invident autem puerorum clamoribus principes sacerdotum, eumque admonent cur ista audiat (Ibid. 15); in redemptionem enim venisse domus David praedicabatur. Quibus respondit, non legisse eos: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Ibid. 16; Psal. VIII, 3): cessantibus enim prudentum judiciis, hanc sibi a pueris atque infantibus. quorum sit regnum coelorum, confessionis gloriam praeparatam; quia prudentes et principes saeculi sapientiam Dei reprobaverint, Christum autem regenerationis parvuli lactentesque sint praedicaturi: Et his dictis civitatem egressus reliquit eos, atque in Bethania mansit (Ibid. 17). Infidelem videlicet Synagogam deserens in Ecclesia gentium demoratur. 6. Ficus fructu non foliis carens. Synagoga. -- Mane autem transiens in civitatem, esuriit: et videns arborem fici unam secus viam, venit ad eam, et reliqua (Ibid. 18, 19). Idem etiamnum rerum coelestium ordo praemittitur. Nam in ficu Synagogae positum exemplum est. Dato enim poenitentiae spatio, eo videlicet tempore quod inter passionem et reditum claritatis est medium, veniet esuriens plebis hujus salutem, et inveniet infecundam, foliis tantummodo vestitam, 774 id est, verbis inanibus gloriantem, sed fructibus vacuam, operibus quippe bonis sterilem, et exspectatis proventibus nudam. Et quia poenitendi tempus excesserit, in perpetuum sententia judicii coelestis arescet. Et in eo quidem bonitatis dominicae argumentum reperiemus. Nam ubi afferre voluit procuratae per se salutis exemplum, virtutis suae potestatem in humanis corporibus exercuit. spem futurorum et animae salutem curis praesentium aegritudinum commendans. Nunc vero ubi in contumaces formam severitatis constituebat, futuri speciem damno arboris indicavit, ut infidelitatis periculum sine detrimento eorum, in quorum redemptionem venerat, doceretur. 7. Sterilitati damnatio est aeterna. Fidei jus. --Admirantur vero discipuli arborem in momento dicti ipsius aruisse (Ibid. 20): quia praesentis facti efficacia futuri imaginem praeferebat. Cum enim in regno coelesti advenerit, in tempore ipso adventus ejus infidelitatis Judaicae sterilitatem aeternae damnationis sententia consequetur. Quos ( discipulos ) Dominus, si fidem habuerint non solum haec, sed et majora horum eos posse confirmat. Illi quidem judicaturi erant Israel, secundum antecedentes sponsiones: sed etiam jus omne in diabolum, quem montem nuncupat, essent consecuturi. Ait enim ita: Si fidem habueritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle et jacta te in mari, fiet (Ibid. 21). O ingens fidei praemium, cujus merito in tantum potestas credentium extollitur, ut judicaturi universos, pari severitatis sententia in damnationem saeculi diaboli celsitudinem molemque demergant! 8. Synagoga qua ratione ficui comparetur. --Contuendum autem est, qua ratione Synagoga ficus arbori comparetur. Haec namque arbor dissimiliter a caeterarum arborum et natura et conditione florescit. Nam flos ei primus in pomis est, sed non in his ( pomis ), quae maturitatem ut emerserint consequantur. Grossa enim haec et communis usus et prophetica auctoritas nuncupavit. Verum postea internae fecunditatis virtute exuberante, ejusdem speciei atque formae poma prorumpunt, quibus prorumpentibus ista truduntur, et dissolutis quibus continebantur radicibus decidunt, aliaque illa exeuntia usque ad maturitatem fructuum provehuntur. Sed de superioribus illis si quando inciderit, ut in sinu virgularum ex ramulo eodem prodeuntium emerserint; manent semper, et non sicut grossa caetera decidunt, sed haerent sola tantum, pomaque caetera maturitate praeveniunt. Et hos pulcherrimos fructus arbor illa ex se dabit, qui cum grossis caeteris promergentes, de medio utrarumque virgularum claviculo proferentur. Igitur ex conditione arboris propria et competens Synagogae similitudo proposita est. 9. Apostoli primi ex Synagoga fructus. Aliorum infidelitas in Adam et Eva praesignata. --Primos enim populi fructus, quos ab exordio protulerat, grossorum amisit exemplo: 775 quia plebem ejus inutilem, fidelis et pertinax et usque ad consummationem temporum manens populus gentium protrusit. Verumtamen credentes primi ex Israel Apostoli, et inter Legem et Evangelia grossorum modo inhaerentes caeteros resurrectionis gloria et tempore anteibunt. Et quidem jam in exordio Genesis (III, 7), in hujus rei formam, pudorem suum Adam atque Eva hujus arboris foliis texerunt, cum se ipsos ad adventum Domini vocantis occulerent: quia Synagoga infidelis, et legis mandata transgrediens, impudentiae suae foeditates, et turpitudinum confusionem infructuosis esset verborum velamentis tamquam ficus foliis contectura. Atque haec quidem de natura arboris hujus interjecta sunt, ut comparationis proprietas intelligi posset. Reliquus itaque gestorum ordo est contuendus. 10. Pharisoeorum de Joannis baptismo responsum qui verum. --Pharisaei multa exinde viderant ingentibus magis digna miraculis: sed nunc maxime solliciti sunt, et interrogant, in qua haec faciat potestate (Matth., XXI, 23). Res enim, sub praesentium gestorum effectibus, ingens futurorum complectebatur arcanum. Atque idcirco ex eo specialiter interrogandi reperitur instinctus, sub quo totius periculi praeformatio proferebatur. Dominus respondet dicturum esse se in qua haec faceret potestate, si modo illi interroganti sibi respondissent, Joannis baptisma utrum de coelo, aut ex hominibus putarent esse (Ibid. 24). At illi responsionis suae periculo cunctantur, cogitantes, si de coelo professi essent, confessione sua se reos deprehendendos, cur coelestis testimonii auctoritati non credidissent: si ex hominibus dixissent, turbas verebantur, plures enim prophetam Joannem habebant (Ibid. 26). Responderunt itaque, nescire se (Ibid. 27). Non utique de coelo nesciebant, cum convinci veritate professionis suae metuunt. Sed verum de se etiam cum fallendi voluntate dixerunt. Per infidelitatem enim suam de coelo esse Joannis baptisma nescierunt. Quod autem ex hominibus esset, idcirco non potuerunt scire, quia non erat. 11. Difficultas prima, quis filius senior, quis junior. -- Homo quidam habebat duos filios, et reliqua (Ibid. 28). Multa et gravia sunt, quae confundere intelligentiam possunt, nisi prioris et posterioris sensus ordinem tenuerimus. Quis enim hic existimari poterit filius senior, qui iturum se ad opus negaverit, et per poenitentiam emendatus eo rursum profectus sit? Atquin Israel non poenituit, sed in Dominum manus intulit, et universitas ejus Deum suum impio ore crucifixit. Juniorem autem quem sentiemus, qui iturum se spoponderit, et non abierit? Sed gentium peccatorumque plebs id quod spopondit effecit. Abiit enim, et ad opus ad quod vocabatur egressa est: quomodo ergo ea esse quae non abiit, sentietur? 12. Difficultas altera, qui junior obediens. --Deinde ipsa Pharisaeorum responsio quid momenti habeat, quaerendum est. Dicunt voluntati 776 juniorem obedisse. Hoc rerum ratio non patitur, ut simulata professio meritum perfectae veritatis obtineat; ut plus sit fefellisse spondentem, quam perfecisse omnia non pollicentem. Quis autem non malit negari sibi id quod poscat, dummodo id quod poposcerit fiat, quam non fieri quod spondeatur ut fiat; cum facti effectus ex desperatione sit gratior, spes autem destituta plus doleat? Nisi forte poscentium voluntas sola sibi adulatione spondentium blandiatur. 13. Filius prior, qui ex Pharisaeis crediderunt. --Recordandum igitur est, propositionem comparationis istius ex eo sermone descendere, qui initus sit de Joanne, ut infidelitatis cunctationem, et ex ea silentii necessitatem istiusmodi positum objurgaret exemplum. Sed sicut in caeteris admonuimus, hic quoque meminisse nos oportet, rationi rerum praesentium aliquid interdum ea conditione deesse, ut futurorum species sine damno aliquo praefiguratae efficientiae expleatur. Primus est filius, populus ex Pharisaeis in praesens a Deo per Joannis prophetiam ut praeceptis suis obtemperaret admonitus. Hic insolens et inobediens et dictis praesentibus contumax fuit, habens in lege fiduciam, et poenitentiam peccatorum gloria praerogativae ex Abraham nobilitatis adspernans: qui deinceps operum miraculis post Domini resurrectionem poenitens sub apostolis credidit, facti fide ad voluntatem evangelicae operationis regressus, anterioris insolentiae culpam poenitendo confessus est. 14. Filius junior, publicani et peccatores. --Filius autem minor, plebs est publicanorum et peccatorum, ipsa peccati in qua tum demorabatur conditione posterior, cui praeceptum sit per Joannem ut a Christo exspectaret salutem, et ab eo baptizata crediderit. Sed quod ait, spopondisse eam ituram se, et non isse; ostendit credidisse eam quidem Joanni, sed quia evangelicam accipere doctrinam non nisi post passionem Domini per apostolos potuit (tum enim erant humanae salutis sacramenta peragenda); non isse eam significat. Denique non ait noluisse, sed non abisse. Res extra culpam infidelitatis est, quia in facti erat difficultate ne fieret. Non igitur ire statim ad opus quod praeceptum est noluit; sed quia 777 ire non poterat, non iit. In eo enim necessitatis mora sine crimine voluntatis ostenditur. 15. Hi quomodo obedientes. --Et in responsione quidem Pharisaeorum quaedam est necessitas prophetiae. Nam inviti licet, confitentur quis obsecutus sit voluntati, junior scilicet filius, obediens professione, licet non efficiens in tempore; quia fides sola justificat. Atque ideo publicani et meretrices in regno erunt priores (Ibid. 3), quia Joanni crediderint, et in remissionem peccatorum baptizati in adventum Christi confessi sint, curationum opera laudaverint, sacramentum passionis acceperint, virtutem resurrectionis agnoverint. Principes autem sacerdotum et Pharisaei videntes haec, et contemnentes, qui justificati per fidem non erant, nec per poenitentiam regressi sunt ad salutem: atque ideo in perpetuum fructus eorum sub maledictione ea, quae in arbore ficu praeformabatur, arescit.

CAPUT XXII.

De vinitoribus qui missos ad se ob repetendos fructus interficiunt, de invitatis promiscuis et veste nuptiali. 1. Paterfamilias Deus. Vinea, Israelitae. Torcularia, prophetae. -- Aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias, et plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et turrem aedificavit, et reliqua (Ibid. 33). Quaestio omnis in absoluto est. Nam etiam ipsi principes sacerdotum et Pharisaei de se dici haec intelligentes, in iram accensi sunt. Sed personarum proprietas, et rerum comparationes sunt proferendae. Patremfamilias hic patrem Deum intelligimus, qui populum Israel in proventus optimorum fructuum plantaverit, quique eos sanctificatione paterni nominis, id est, nobilitate Abrahae et Isaac et Jacob intra fines suos, tamquam septo aliquo custodiae peculiaris, incluserit; prophetas quoque quaedam quasi torcularia aptaverit, in quos musti modo quaedam ubertas sancti Spiritus ferventis 778 influeret: in turri autem eminentiam legis exstruxerit, quae et in coelum ex solo egressa proveheret, et ex qua Christi speculari posset adventus. In colonis vero, principum sacerdotum et Pharisaeorum est species, quibus in plebem potestas est permissa doctrinae. 2. Servi missi. Filius occisus. Sceleris spes. Patrisfamilias reditus. Lapis angularis. --In servis vero, qui missi sunt ut fructus perciperent (v. 34), varius et saepe repetitus progressus est prophetarum. Missi autem rursum plures prioribus (v. 36), tempus illud est, quo post singulorum praedicationem, plurimus in unum prophetantium numerus emissus est; qui variis temporibus verberati et lapidati et occisi sunt, fructus institutae plebis edoctaeque repetentes. In filio vero ad ultimum misso (v. 37), Domini nostri et adventus et passio est: qui extra Jerusalem, tamquam extra vineam, in sententiam damnationis abjectus est. Consilium vero colonorum et haereditatis occiso haerede praesumptio (v. 38), spes inanis est gloriam legis, perempto Christo, posse retineri. In patrisfamilias reditu (v. 40), tempore judicii gloria est in Filio paternae majestatis assistens. In responsione autem ipsorum principum et pharisaeorum, redditur dignius apostolis legis haereditas. Sed hic filius lapis est ab aedificantibus improbatus, et in fastigium angularis erectus, et in oculis omnium mirabilis, et inter legem atque gentes lateris et aedificii utriusque conjunctio. 3. Nuptiae quid: cur a Patre factae. -- Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, etc. (Matth. XXII, 2). Et haec quidem parabola distinguenda temporibus est, et dignoscenda personis. Et de persona regis et filii absoluta intelligentia est. Fecisse autem patrem nuptias filio, et sic invitasse, nova ratio est. Nam nuptias facere, et auctoris et temporis est nuptiarum. Verum hic nuptiae, vitae coelestis et in resurrectione suscipiendae aeternae gloriae sacramentum est. Merito igitur a Patre sunt factae; quia aeternitatis hujus societas, et novi corporis desponsa conjunctio, jam perfecta habebatur in Christo. Et in hoc quidem loco admonebimus ita, ut et in superiore (cap. XIX, n. 2) ubi de repudii conditione tractatum est, diligenter quae de ratione resurrectionis significata sunt contueri, et id quod sub persona Adae ad Evam dictum est, quia sacramentum magnum sit, ne incuriose relinquatur (Ephes. 5, 32). 4. Missi ad invitandum qui. --Qui autem admonentur ut veniant (Matth. XXII, 3), invitati antea populus Israel est: in gloriam enim aeternitatis per legem est advocatus. Servi missi, qui invitatos vocarent, apostoli sunt: eorum enim erat proprium, commonefacere eos quos 779 invitaverant prophetae. Qui vero iterum cum praeceptorum conditione mittuntur, apostolici sunt viri et successores apostolorum. Tauri autem saginati, gloriosa martyrum species est, qui confessioni Dei, tamquam hostia electa, sint immolati. Saginata vero ( supple, hostia), sunt homines spiritales, tamquam coelesti pane ad evolandum aves pastae, caeteros accepti cibi ubertate expleturae. His enim omnibus jam paratis, et in numerum complacitae Deo multitudinis collectis, regni coelestis gloria tamquam nuptiae nuntiantur. 5. Quomodo excepti ac vindicandi. --Sed eorum quoque admonitionem ita neglexerunt, ut aliqui eorum ambitione saeculi tamquam agro occuparentur: plures vero ob pecuniae cupiditatem negotiatione detinerentur (Ibid. 5). Caeteri autem missos servos, quod in ipsis apostolis expletum est, affectos injuriis occiderunt (v. 6). Sed tam immanis facti scelus ultio digna consequitur. Missi exercitus coelestes omnem eorum congregationem judicio Dei urent, et flammis aeterni ignis succendent (v. 7); quia contra humanitatis affectum, homicidarum odiis saevierunt. 6. Gentium vocatio. Vocatio bonos efficit quantum ex se est. --Quoniam vero de judicii tempore et resurrectionis ista loquitur, sermonem eumdem ad congregationem gentium retulit. Indignis enim repertis his, qui primi invitati fuerant, jubet iri ad exitus viarum (v. 9). Dono enim gratiae, vitae anterioris crimina omittuntur. Nam saepissime viam tempus saeculi intelligendam monuimus. Atque ideo ad exitus viarum jubentur ire; quia omnibus retroacta donantur. Vocari deinde omnes sine aliqua exceptione ad nuptias jubet, et mali simul cum bonis veniunt (v. 10). Vocatio quidem bonos efficere debuerat, quia sancta est, et ex optimo affectu invitantis profecta est: sed per vitium inemendatae voluntatis discrimen est vocatorum. 7. Non omnium est nosse malos. --Et quia in fallendis hominibus plurimum artis habere soleat simulatio, quae si nos vel secreto mentis alienae, vel simplicitate judicii nostri fefellerit, tamen Deum latere non possit: ideo ingressus Deus felicis resurrectionis istius coetum, et hominem accumbentem sine nuptiali veste conspiciens, interrogat quomodo sit ingressus (v 11). Numquid invitandorum habitum designaverat? Deinde cum invitari quoscumque jussisset; quomodo unus omnibus poterat esse vestitus? Aut si certus ex consuetudine convivantium in nuptiis habitus esse soleret: et ab invitantibus ac ministris potuisset inhiberi. Sed quia malos intelligere non omnium est, et humana simplicitas difficile fraudulentiam simulatae mentis intelligit; idcirco hunc malum et indignum coetu nuptiali Deus solus invenit. 780 Vestitus autem nuptialis est gloria Spiritus sancti, et candor habitus coelestis: qui bonae interrogationis confessione susceptus, usque in coetum regni coelorum immaculatus et integer reservetur. Hic itaque tollitur, et in exteriores tenebras mittitur, quia multi vocati sunt, et pauci electi (Ibid. 13 et 14). Non est igitur paucitas in invitatis, sed raritas in electis: quia in invitante sine exceptione publicae bonitatis humanitas est; in invitatis vero de judicii merito probitatis electio est.

CAPUT XXIII.

De tributo et imagine Caesaris, de eadem septem fratrum uxore, de mandatis maximis, de David filio. 1. Tunc abierunt Pharisaei, et consilium fecerunt, ut eum caperent in verbo, etc. (Matth. XXII, 16). Frequenter Pharisaei commoventur, et occasionem insimulandi eum habere ex praeteritis non possunt: cadere enim vitium in gesta ejus et dicta non poterat. Sed de malitiae affectu in omnem se inquisitionem reperiendae accusationis extendunt. Namque a saeculi vitiis atque a superstitionibus humanarum religionum universos ad spem regni coelestis vocabat. Igitur an violaret saeculi potestatem, de propositae interrogationis conditione pertentant: an videlicet reddi tributum Caesari oporteret (v 17)? Qui interna cogitationum secreta cognoscens (Deus enim nihil non eorum quae intra homines sunt absconsa speculatur), afferri sibi denarium jussit, et quaesivit cujus et inscriptio esset et forma (v 18 et 19). Pharisaei responderunt, Caesaris eam esse. Quibus ait: Caesari redhibenda esse, quae Caesaris sunt, Deo autem reddenda esse quae Dei sunt (v 20 et 21). 2. Mentium Deo uni deditarum libertas. Quid Deo debeamus. --O plenam miraculi responsionem, et perfectam dicti coelestis absolutionem! Ita omnia inter contemptum saeculi, et contumeliam laedendi Caesaris temperavit, ut curis omnibus et officiis humanis devotas Deo mentes absolveret, cum Caesari, quae ejus essent, redhibenda decernit. Si enim nihil ejus penes nos resederit, conditione reddendi ei quae sua sunt non tenebimur. Porro autem si rebus illius incubamus, si jure potestatis suae utimur, et nos tamquam mercenarios alieni patrimonii procurationi subjicimus; extra querelam injuriae est, 781 Caesari redhiberi quod Caesaris est, Deo autem quae ejus sunt propria reddere nos oportere, corpus, animam, voluntatem. Ab eo enim haec profecta atque aucta retinemus: et proinde condignum est, ut ei se totum reddant, cui debere se recolunt et originem et profectum. 3. In illa die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et reliqua (Ibid. 23). Sadducaei extra fidem resurrectionis sunt. Et quia eam Dominus praedicaret, calumniam divinis rebus ex efficiendi voluntate proponunt, septem videlicet fratrum eamdem conjugem, cujusnam eorum in ressurrectione futuram esse respondeat. 4. Scripturae auctoritas. In qua forma muliebris sexus resurgat. --Atque ita quidem publica opinio accipit, de resurrectionis conditionibus nihil scripturis prophetalibus contineri. Sed Dominus ait: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Ibid. 29). Ergo scriptum est; et cessare debet ambiguitas, quam auctoritas tanta condemnat. Hanc enim eamdem calumniam afferre plures solent, in quam formam muliebris sexus resurgat, et an rursum cum ipsis naturae suae et corporis officiis reformetur? Nos quidem temere locum hunc a cunctis ferme praeteritum contingimus: sed admonemus id tantum Domino fuisse propositum, cujus uxor sit deputanda de septem; Dominum autem objurgasse, cur errarent nescientes Scripturas Deique virtutem, quia non nubent neque nubentur (v 30). Et quidem suffecerat adversus Sadducaeos ita sentientes, opinionem corporeae illecebrae recidisse, et officiis cessantibus inania haec corporum gaudia sustulisse: sed adjecit: Erunt similes angelis Dei. Quia igitur eas angelis similes sacramentum Scripturarum et divinae virtutis potestas futuras esse demonstrat; qualis in Scripturis auctoritas est de angelis opinandi, talem in resurrectione spei nostrae sensum oportet esse de feminis. Et haec quidem de resurrectionis conditionibus propositae reddidit quaestioni. 5. Resurrectionis aeternae veritas ex Lege. --De ipsa vero resurrectione adversum infidelitatem eorum ita locutus est: Non legistis quod dictum est vobis a Deo dicente, Ego sum Deus Abrahae, Deus Isaac, et Deus Jacob; non est Deus mortuorum, sed viventium (Ibid. 31 et 32). Sermo enim hic ad Moysen sanctis istis patriarchis jam pridem quiescentibus exstiterat. Ergo quorum erat Deus, hi Deum habebant. Nihil autem poterant habere, si non erant; quia in natura rei est, ut esse id necesse sit, cujus sit alterum. Atque ita Deum habere viventium est; 782 cum Deus aeternitas sit, et non sit eorum quae mortua sunt, habere id quod aeternum est. Et quomodo esse illi futurique semper negabuntur, quorum se esse profiteatur aeternitas? 6. Pharisaei scientia legis elati. Officium Christi proprium. -- Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, congregati sunt adversus eum, et interrogavit eum unus ex his legis doctor, et reliqua (Ibid. 34 et 35). Succedunt Sadducaeis tentantibus Pharisaei. Et illis quidem congruenter fuerat de resurrectione responsum, ut in lege ipsa, ex qua erant profecti, contineri sperandae resurrectionis fidem convincerentur. Pharisaei vero habere se scientiam legis gloriabantur, quae ad futurorum speciem praelata, imaginem consecuturae veritatis continebat. Quaerunt autem, quod mandatum esset potissimum in lege (v. 36): non contuentes meditationem legis in Christo fuisse perfectam. Et quidem insolentium ignorantiae legis ipsius verbi responsum est: quae responsio omnem in se veritatis est complexa doctrinam. Proprium enim Domini nostri Jesu Christi officium est, cognitionem Dei afferre, et intelligentiam nominis ejus potestatisque praestare (V. lib. II de Trin. n. 22). Missus enim venerat, et ex aeternitate deductus, his quae erant Deo placita perfungebatur. Respondit itaque primum esse mandatum: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua (v. 37). Non enim aliud ille efficiebat, quam quod lex continebat; quia praecepta legis, eorum quae gesturus ipse erat, formam complectebantur. Admonet igitur cognitionis ejus, quam habere se gloriabantur in lege, Deum omnipotentem omni affectu mentis, cordis, animae diligendum, ut admonitionem suam praemissa legis mandata firmarent. 7. Proximi nomine Christus diligendus jubetur. --Deinde adjecit: Hoc est magnum et primum mandatum. Secundum vero simile huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Ibid. 38 et 39). Sed mandatum sequens et simile significat idem esse et officii et meriti in utroque (Sic cap. 4, n. 7, idem poenae). Neque enim aut Dei sine Christo, aut Christi sine Deo potest utilis esse dilectio. Alterum igitur sine altero nullum ad salutem nostram affert profectum. Et ideo in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (v 40); quia lex et prophetae omnis Christi deputabatur adventui, et adventus ejus per supplementum eorum cognoscendi Dei intelligentiam praestabat. Nam de proximo frequenter admonuimus, non alium intelligendum esse quam Christum. Cum enim patrem, matrem, filios charitati Dei praeponere inhibeamur, quomodo dilectio proximi diligendi Deum simile mandatum est? Aut relinquetur aliquid, quod amori Dei possit aequari? nisi quia similitudo praecepti parem charitatem diligendi Patrem et Filium exigebat. 8. Christus qui filius David secundum carnem, Dominus est David. --Atque ut legis ipsius verbis argui possent, et 783 de proximo manifestior intelligentia panderetur; requirit quid illis videretur Christus, cujusnam filius futurus esset. Qui responderunt, David. Quibus ait, quomodo in spiritu Dominus a David nuncuparetur, qui ejus filius futurus esset; et quomodo ab eo dictum esset: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ibid. 42 44). Erat quidem verum, Christum ex David semine procreandum: sed similitudo nominis, qua Dominus Domino dicebat, et qua a dextris collocabat, donec omnes inimicos subderet pedibus ipsius, significabat et de consortio nominis substantiae unitatem, et assidendi invitatione judicium, et de universorum subjectione virtutem; ut ( al. et) meminissent in eo, qui ex David oriebatur, aeternae virtutis et potestatis et originis substantiam contineri, et Deum in homine mansurum.

CAPUT XXIV.

De cathedra Moysi super quam sederunt Scribae et pharisaei, de clauso ab iisdem regno coelorum, et ab iisdem comedi domos viduarum, circumeuntibus mare et aridam, et dicentibus: Quicumque juraverit in templo, nihil est, et decimantibus mentham et anethum, et aedificantibus sepulcra prophetarum, et de Jerusalem quae interficit prophetas, et lapidat eos qui ad se missi sunt. 1. Legis doctrina commendatur. Pharisaeorum iniquitas, ignorantia, ac superbia. -- Tunc Jesus locutus est turbis et discipulis suis, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, et reliqua (Matth. XXIII, 1 et 2). Legis de se testantis gloriam praetulit, quae imaginem in se futurae veritatis expresserat. In omnibus enim Christi meditabatur adventum. Quidquid enim in ea continebatur, in profectum manifestandae ejus cognitionis assumptum est. Jubet igitur praeceptis Pharisaeorum obtemperari, quia in Moysi cathedra sederint: jubet legis mandatis omnibus obediri, sed a factis eorum atque operibus abstineri; ut mores hominum atque infidelitas, non legis doctrina vitetur. Ipsi enim subdito sibi populo gravissima legis onera imponunt, ne digitum quidem suum contingendis ipsis admoventes (Ibid. 4). Quin etiam praecipiunt Dominum ex toto corde diligi, et proximum tamquam se amari, ipsi adversum legis sibi latae testimonium, Deum in Christo passionibus persequentes. Verborum quoque suorum gloriam tamquam philacteria 784 dilatantes (v. 5), quibus vitae aeternae auctor Deus non sit intellectus in Christo, seseque ex honore legis emissos tamquam fimbrias ex veste magnificent, qui totius legis ignari, neque opera neque virtutem ejus ipsius legis agnoverint: amantes primos accubitus in conviviis, qui igni aeterno (convivantibus potius cum Abraham gentibus) deputantur: et primas cathedras in synagogis, ipsi doctorem suum secundum legis et prophetarum testimonia nescientes (v. 6): sed et salutationes in foro, quibus humilitas cordis et ministerium in omnes est imperatum. Vocari etiam ab hominibus magistri volunt (v. 7), doctrinae legis ignari, et magistrum salutis perpetuae respuentes. Quae quia omnia profana atque perversa essent, factorum imitatione damnantur. Legis autem audientia, et dictorum obedientia, quia Christum loquebantur, exigitur. 2. Charitatis et humilitatis praecepta. --Verum in contrarium discipulis jam se scientibus totius humilitatis praecepta consummat, ut meminerint omnes fratres esse se, id est, filios parentis unius, et per novae nativitatis generationem terreni ortus excessisse primordia, et unum sibi esse omnibus coelestis doctrinae magistrum, et gloriam honoris aeterni humilitatis conscientia capessendam; quia insolentiam Deus humilem effecturus sit, et humilitatem elaturus in gloriam (Ibid. 8-12). 3. Pharisaei Christum respuendo claudunt coelum. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum (v. 13). Simulationem eorum poenae significatione condemnat. Vae enim vox dolentis est. Claudere autem eos regnum coelorum ideo ait, quia in lege meditationem ejus quae in Christo est veritatis occultent, et corporeum adventum a prophetis praedicatum doctrinae simulatione abscondant; ipsique non adeuntes viam aeternitatis in Christo, adire quoque caeteros non sinant. 4. Qui imponant aliis. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui comeditis domos viduarum (v. 14). Hinc illae sunt veritatis inficiae, hinc adeundae caeteris salutis inhibitio, et regni coelestis obseratio, ut in obeundis viduarum domibus retineatur ambitio, ut longae orationis dignatione spolientur, ut ab his coelestis cognitio tamquam a thesauro repositae opulentiae expetatur, ut legis dignitas gratiae silentio perseveret. Et ideo accipient amplius judicium, quia et poenam proprii peccati, et reatum alienae ignorantiae debebunt. 5. Eorum odium in Evangelium. Qui poena duplici plectendi. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam (v. 15). Maris et terrae peragratione significat, in totis orbis finibus eos esse Christi Evangelio obtrectaturos, et legis jugo contra justificationem fidei aliquos subdituros: proselyti enim sunt ex gentibus in Synagogam recepti. Quorum futurorum raritas in uno indicatur: neque enim post Christi praedicationem doctrinae eorum fides relicta est. Sed quisquis fuerit acquisitus ad plebem, filius fit gehennae, poenae soboles, et aeterni judicii 785 haereditas: quia adoptio ex gentibus Abrahae familiam factura sit. Ideo autem poenae duplicatae erit filius, quia neque remissionem peccatorum sit gentilium consecutus, et societatem eorum qui Christum persecuti sunt sit secutus. 6. Lex futurorum forma, sedes est et thronus Christi. Christo adveniente cur inutilis. -- Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit in templum, nihil est (Ibid. 16). Reverentiam humanarum observationum, et contumeliam propheticae traditionis exprobrat, quod inanibus honorem darent, et detraherent honorandis. Legem namque ipse dederat, et lex non efficientiam continebat, sed meditabatur effectus. Nam ornatus altarii atque templi non dignitatem de cultu conciliabat, sed futurorum speciem de decore fingebat. Nam aurum, argentum, aes, aurichalcum, margaritae, crystallus propriam significantiam pro natura uniuscujusque metalli complectuntur. Igitur redarguit, quod aurum templi et dona altaris pro sacramentorum religione venerarentur; cum honor potior esset et altaris et templi, quia ad futurorum speciem et aurum templo et donum dedicaretur altari. Et ideo adveniente Christo inutilem esse fiduciam legis: quia non in lege Christus, sed lex sanctificaretur in Christo, in qua veluti sedes thronusque sibi positus sit. Qui quia religiosus habeatur, religionem ab eo necesse est qui in illo considat acceperit: atque ita stulti caecique sint, sanctificante praeterito, sanctificata venerantes (v. 17). 7. Opera externa, etsi non omittenda, internis tamen virtutibus posthabenda. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum, et omne olus, et reliqua (Ibid. 23). Mentis occulta et obscuram voluntatum iniquitatem redarguit: quod ea quae in decimis menthae atque anethi lex praescribit efficiant, ut implere legem ab hominibus existimentur; misericordiam vero atque justitiam et fidem et omnem benevolentiae affectunt reliquerint, quod proprium hominis officium est. Quia decimatio illa oleris, quae in praeformationem futurorum erat utilis, non debebat omitti: effici autem hoc oportebat, ut fidei et justitiae et misericordiae partibus functi, non imitatione fingendae, sed veritate retinendae voluntatis operibus placeremus. Et quia minus piaculi esset, decimationem oleris potius quam benevolentiae officium praeterire; irridet eorum in colandis culicibus diligentiam, quorum in glutiendis camelis esset incuria, peccata videlicet levia vitantium, et gravia ( mss. grandia) devorantium (v. 24). Par quoque in eos poenae denuntiatio est, qui calices et paropsides extrinsecus eluentes, eorum interiora non mundent (v. 25): et jactantiam inutilis studii sequentes, utilitatis perfectae ministerium derelinquant. Calicis namque usus interior est: qui si obsorduerit, quid proficiet lotus exterius? Atque ideo interioris conscientiae nitor est obtinendus, ut ea quae corporis sunt forinsecus eluantur (v. 26). Sepulcris quoque eos comparavit, quae humano opere cultuque 786 splendentia, mortuorum ossibus et cadaverum immunditiis interius sordescant (v. 27): praeferant scilicet inanibus verbis justitiae speciositatem, habeant vero intra se conscientiae suae mentisque foetorem. 8. Judaei prophetas in odium veritatis occisos non nesciunt. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et reliqua (v. 29). Judicii forma in absoluto est, et unicuique nostrum ex natura sensus atque opinio aequitatis imponitur: ut minus ex eo veniae iniquitatis opus habeat, quo magis aequitas ignorata non fuerit. Prophetas namque omnes legis populus occidit. In odium enim eorum, amaritudine objurgationis, accensi sunt: nam voce publica furta, caedes, adulteria, sacrilegia ejus coarguebant. Et quia indignum eum coelesti regno ob haec opera denuntiabant, et haeredes testamenti Dei gentes futuras praedicabant; vario poenarum genere confecti sunt. Sed parentum facta posteritas ita detestata est, ut prophetiae libros veneretur, memorias adornet, sepulcra restauret: talique reverentia extra culpam se esse paterni sceleris testetur. 9. Tanto magis sunt rei de nece Christi, qui prophetarum opus. Apostolorum elogia. --Qui ergo prophetas cum gravissimo piaculo occisos fatentur, qua venia Christum, qui prophetarum opus est, condemnabunt; cum ea, quae detestentur, etiam multiplicato facinore perficiant? Atque ideo et serpentes et viperina generatio sunt, quia mensuram paternae voluntatis implebunt (v. 33). Et quomodo effugient judicium, detestantes caedem prophetarum, eorumque ad crucis mortem Dominum persequentes? A quibus propter apostolos, qui de futurorum revelatione prophetae sunt, de Christi agnitione sapientes, de legis intelligentia scribae, caesos, lapidatos, crucifixos, et a civitatibus in civitates fugatos, omnis sanguis justorum ab Abel usque ad Zachariam redundavit (Ibid. 34 et 35): ut quibus obeditum si fuisset, propriorum criminum esset venia praestanda, ob hos eosdem interemptos poena in eos, qui peremerint, paternorum quoque facinorum congereretur. 10. Christi in Judaeos affectus. -- Jerusalem, Jerusalem, quae interficis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, etc. (v. 37). Inter multa objurgationum genera semper misericordiae suae protestatur affectum: cujus hinc omnis querela est, quod regredi in salutem quam praestabat abnuerent. Occiderat enim prophetas, et ad se missos lapidaverat Jerusalem. In civitatis nuncupatione, habitantium facinus ostenditur. Et idcirco Abel sanguis et Zachariae in hanc eorum posteritatem venturus ostenditur: 787 quia jam in his habitans Christus et praedicans erat passus. Quod si creditum ei fuisset; non solum extra poenam necis prophetarum, credentium fides foret, sed ipsam illam dominicae passionis sententiam esset venia consecuta. At vero cum nec post resurrectionem creditum ei fuerit; etiam ultio ab his Abelis et Zachariae sanguinis reposcetur. 11. Gallinae opus. Pullorum duplex generatio. Quid Judaeis obtulit Christus. Eorum poena. --Quamvis enim corporeus haec loquatur, et opem universis homo repertus exhibeat, frequenter tamen congregare eos voluit praedicationibus prophetarum. Sed frustra hunc impendit affectum et in cassum. Tamquam gallina congregans pullos suos continere eos sub alis suis voluit: terrena videlicet nunc et domestica avis factus, quodam corporis sui tamquam alarum operimento, calorem ut pullis suis vitae immortalis indulgens, et in volatum velut nova generatione producens. Pullis enim alia nascendi ratio est, alia volandi. Nam primum ovorum testis tamquam claustro corporis continentur: dehinc postea parentis sedulitate confoti, exeunt in volatum. Hujus igitur familiaris ac pene terrenae avis more, congregare eos intra se voluit: ut qui conditione nascendi editi jam fuissent, nunc alterius generationis ortu, et calore confoventis renati, in coeleste regnum tamquam pennatis corporibus evolarent. Quod quia noluerunt; domus eorum deserta et vacua relinquetur (v. 38), id est, indigni habitatione sancti Spiritus erunt. Sua enim domus, non Dei esse coeperunt: et in contumacia infidelitatis manentes, usque in id tempus eum non videbunt, quo in Domini nomine revertentem, etiam invitae infidelitatis confessione benedicent (v. 39).

CAPUT XXV.

De structura templi interrogantibus discipulis, et de his qui in tecto sunt, ne descendant tollere aliquid de domo; et qui in agro sunt, ne revertantur tollere tunicam suam, et de praegnantibus et nutrientibus. 1. Homo qui templum Dei aeternum. -- Et egressus de templo ibat: et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei structuram templi (Matth. XXIV, 1). Post comminationem deserendae Jerusalem, tamquam commovendus ambitione templi esset, magnificentia ei exstructionis 788 ostenditur. Qui ait destruenda omnia esse, et dispersis totius substructionis lapidibus diruenda. Templum enim aeternum ad habitationem sancti Spiritus consecrabatur: homo scilicet per agnitionem Filii et confessionem Patris et praeceptorum obedientiam Deo fieri dignus habitaculum. 2. Eversionis Jerusalem tempus ac signa. Simon Samaritanus. --Et cum secessisset in montem, adeuntes eum secreto discipuli interrogant quando haec fierent, quodve signum adventus sui et consummationis saeculi noscerent (v. 3). Et quia tria haec in unum quaesita sunt, distinctis et temporis et intelligentiae significationibus separantur. Respondetur igitur primum de civitatis occasu: et confirmantur veritate doctrinae, ne quis fallax ignorantibus posset obrepere. Venturi enim etiam eorum tempore, qui se Christum essent nuncupaturi. Ut igitur fides pestifero mendacio detrahi posset, admonitio praecessit. Venit enim Samaritanus Simon diabolicis instructus et operibus et dictis: pluresque factorum miraculis depravavit. Et quia hoc in Apostolorum tempora conveniret; ait: Non est finis. Sed ne tunc quidem ( supple, erit finis), cum gentes adversus se mutuo et regna concurrent, et fames ac terrae motus erunt: quia in his non universitatis hujus dissolutio est, sed dolorum initia, malis omnibus exinde coepturis. Confirmat igitur eos ad tolerantiam passionum, fugae, verberationis, interitus: et publicum in eos gentium odium propter nomen ejus. Atque his quidem vexationibus multi turbabuntur, et tantis insurgentibus malis scandalizabuntur, et usque in mutuum odium excitabuntur. Et falsi prophetae erunt (ut Nicolaus unus ex septem diaconibus fuit), multosque ementita veritate pervertent: et abundante nequitia charitas frigescet. Sed usque in finem perseverantibus salus reservata est: ac tum per omnes orbis partes viris apostolicis dispersis, Evangelii veritas praedicabitur (Ibid. 4-13). Et cum universis fuerit cognitio sacramenti coelestis invecta, tum Jerusalem occasus et finis incumbet: ut praedicationis fidem, et infidelium poena et metus civitatis erutae consequatur. Haec igitur in eam, ut fuerant praedicta, perfecta sunt: et lapidatis, fugatis, peremptis Apostolis, fame, bello, captivitate consumpta est. Ac tum fuit digna non esse, cum ejectis praedicatoribus Christi, indignam Dei praedicatione se praebuit. 3. Adventus Christi indicium. Antichristus cur abominatio desolationis. --Sequitur deinde et indicium adventus futuri, cum abominationem desolationis stantem in loco sancto videbunt, tunc claritatis reditum intelligendum. Et de hoc quidem, beatissimo Daniele et Paulo praedicantibus, superfluum nos puto habere sermonem (Dan. IX, 27; II Thess. II, 4): de antichristi enim temporibus haec locutus est. Abominatio ex eo dictus, quod adversus Deum veniens honorem 789 sibi Dei vindicet: desolationis autem abominatio, quia bellis et caedibus terram cum piaculo desolaturus sit. Atque ob id a Judaeis susceptus loco sanctificationis insistet; ut ubi sanctorum precibus Deus invocabatur, illic ab infidelibus receptus Dei honore venerabilis sit. 4. Judaea cur deserenda. --Et quia proprius iste Judaeorum erit error, ut qui veritatem respuerunt, suscipiant falsitatem; Judaeam deseri monet, et transfugere in montes (v. 16); ne admixtione plebis illius antichristo crediturae vis aut contagio afferatur; sed omnibus, qui tunc fideles erunt, tutiora futura sint deserta montium, quam frequentia Judaeae. 5. Qui in perfectionis apice, ne rerum terrenarum cupiditate descendat. --Quod autem ait: Et qui in tecto sunt, non descendant tollere aliquid de domo (v. 17): praeceptum istud secundum humanam intelligentiam rationem dicti factique non recipit. Qui enim in tecto est, et Judaeam sit relicturus, nisi descendens ex eo abire non poterit. Aut quae utilitas est, consistere in tecto, et non in domo manere? Sed frequenter admonuimus, proprietates verborum et locorum contuendas, ut momenta praeceptorum coelestium consequamur. Tectum est domus fastigium, et habitationis totius celsa perfectio. Domus enim nulla dici poterit vel esse sine tecto. Qui igitur in consummatione domus suae, id est, in corporis sui perfectione constiterit, regeneratione novus, spiritu celsus, et divini muneris absolutione perfectus, non descendere in humiliora rerum saecularium cupiditate debebit, neque inferioribus corporis illecebris provocatus de tecti sui sublimitate decedere. Et qui in agro erit, non revertatur tollere tunicam suam (v. 18). Scilicet positus in operatione praecepti, non ad curas pristinas revertatur: neque aliqua corporis indumenta desideret, ob quae reversus, veterum exinde peccaminum, quibus antea contegebatur, erit tunicam relaturus. 6. Nil homini nisi sua culpa malum. Praegnantes, animae peccatis graves. -- Vae praegnantibus et nutrientibus (v. 19). Simpliciter quidem istud propter moram fugae accipi potest: quia ventris onere impeditas, imminentem temporum ruinam effugere sit molestum. Sed quid conditio, sexus et generationis ordo commeruit? Nisi forte aetas illa mulierum, quae in illa tempora inciderint, proprie sit futura maledicta. Sed absit istud, ut quidquam sit, quod homini nisi sua culpa malum fiat. Non igitur de fetarum onere Dominum admonuisse credendum est, cum dicit: Vae praegnantibus: sed animarum peccatis repletarum ostendisse gravitatem, quae neque in tecto positae, neque in agro manentes repositae irae tempestatem vitare possint. Dolor enim praegnantes ex natura consequitur: et partus sine totius corporis vexatione non funditur. Quae ergo tales animae reperientur, in suo et onere et dolore continebuntur. 790 Illis quoque vae erit quae nutrientur. Est infantia lacte depulsa non minus ad fugam inutilis, quam ea quae etiamnum lacte alatur. Et quomodo vae illi quae nutriatur; cum nihil intersit aetatis ac temporis, nutriri lacte, et decessisse de lacte? Sed perinde hic etiam infirmitatem animarum, quae ad cognitionem Dei tamquam lacte adhuc alantur ostendit: quae perfecti cibi virtute indigentes, tenui divinae cognitionis infirmoque gustatu imbuantur. Et idcirco vae ipsis erit: quia et ad effugiendum antichristum graves, et ad sustinendum imperitae, nec peccata effugerint, nec cibum veri panis acceperint. 7. Fuga in hyeme aut sabbato, quid. --Atque idcirco orare admonemur, ne vel hyeme fuga nostra vel sabbato sit, id est, ne aut in peccatum frigore, aut in otio bonorum operum reperiamur: quia gravis vexatio incumbet et intolerabilis cunctis, nisi quod causa electorum Dei diebus illis sit brevitas afferenda, ut vim incumbentium malorum coarctatum digrassandi tempus exsuperet (Ibid. 20 et 21). 8. Pseudoprophetarum conatus. Aquilae, sancti. Adventus Christi locus ibi, ubi passionis. --Et quia in magna vexatione positis pseudoprophetae, tamquam praesentem in Christo opem sint indicaturi, multis in locis Christum esse atque haberi mentientur, ut in antichristi famulatum depressos vexatosque deducant; nunc in desertis esse dicentes, ut errore depravent; nunc in penetralibus asserentes, ut dominantis potestate concludant: sed se Dominus non loco occulendum, nec a singulis contuendum esse profitetur; sed ubicumque et in conspectu omnium praesentem futurum modo fulguris, quod ab oriente elatum, lumen suum usque ad occidentis plagas spargit, et undecumque micans ubicumque cernitur (Ibid. 22-27). Ac ne vel loci quidem ejus, in quo futurus esset, essemus ignari, ait: Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae (Ibid. 28). Sanctos de volatu spiritalis corporis aquilas nuncupavit: quorum, congregantibus angelis, conventum futurum in loco passionis ostendit. Et digne illic claritatis adventus exspectabitur, ubi nobis gloriam aeternitatis passione corporeae humilitatis operatus est.

791 CAPUT XXVI.

De sole obscurato, luna et stellis. (De signo ficus, de diei adventus Domini incertitudine, de assumenais et relinquendis, et de vigilantia servanda. Haec absunt a mss.) 1. Gloriosus Christi adventus quando et qualis. --Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et reliqua (Matth. XXIV, 29). Gloriam adventus sui et claritatis reditum indicat obscuritate solis, defectione lunae, casu stellarum, virtutum coelestium motu, ostensione signi salutaris, lamentatione gentium cognoscentium filium hominis in Dei gloria, et ad collectionem sanctorum destinatione angelorum cum tubae, id est, jam publicae libertatis hortatu (v. 30 et 31). Sic erit de grano sinapis arbor ingens (Matth. XIII, 31): sic de lapide montis contrita imagine orbem terrae mons occupans (Dan. II, 34): sic civitas omnibus contemplabilis (Matth. V, 14 et 15): sic lucens universis lumen in ligno: sic ex humilitate mortis Dei gloria. Quarum omnium rerum indicio, scire nos voluit tempus nostrae redemptionis, quo ex corruptione corporum in honorem spiritalis substantiae transferemur. 2. Ramus ficus antichristus. Qui frondescat. --Cognoscendi autem temporis signum in similitudine ficus arboris posuit (Matth. XXIV, 32): cujus cum ramus tener fuerit atque fronduerit, tum prope esse aestas, intelligitur. Sed longe alia natura et aestatis et arboris est. In veris (verni temporis) enim initiis intumescit: et non exiguum tempus est medium, inter id quod aestas ingruit, et arboris ramus tenerescit in frondes. Ex quo, non de arbore hoc dictum esse noscendum est. Et quidem jam superius de arboris istius proprietate tractavimus (c. 21, n. 8). Hujus etiam foliis Adam legimus indutum, et pudorem conscientiae texisse, id est, tamquam peccati veste sub lege circumdatum. Ramus igitur ficus antichristus esse intelligitur, diaboli filius, peccati portio, legis assertor. Qui cum tenerescere coeperit atque frondescere, tunc proxima esse aestas, id est, dies judicii sentietur. Frondescere autem quadam peccatorum exsultantium viriditate noscetur: erit enim tum flos criminosorum, et honor facinorosorum, et gratia profanorum: quibus tamen aestas, id est, calor aeterni ignis in proximo est. 3. Atque ut fides certa esset futurorum, amen dicendo professione veritatis, adjecit generationem nostram praeterire non posse, nisi universa ista transcurrerent, eaque quae firma existimantur, coelum videlicet et terram, non futura; verba autem sua non posse non esse: 792 quia illa ex conditione creationis suae, id est, profecta ( mss. perfecta) de nihilo, habeant id in se necessitatis ut non sint; haec autem ex aeternitate deducta, id in se contineant virtutis ut maneant (Ibid. 34 et 35). 4. Finis temporum cur non definitus. --De fine autem temporum curam sollicitudinis nostrae ademit, diem illum dicens esse nemini cognitum, et non solum angelis, sed etiam sibi ignoratum (Ibid. 36). O divinae bonitatis inaestimabilem misericordiam! Numquid Deus pater cognitionem diei, celandi Filium proposito, abnegavit; cum dictum ab eo sit: Omnia mihi a patre meo tradita sunt (Matth. XI, 27)? Ergo non omnia sunt, si est aliquid quod negatur. Sed quia ad nos omnia a Patre accepta deveheret, Deique Verbum non tam futuri in se fidem contineat, quam facti; ideo extra definitionem dies posita est, ut largum licet Deus poenitentiae nobis tempus indulgens, incerti tamen metu semper nos sollicitos detineret; et ipse, nulli loquendo voluntatem dandi hujus diei, nulla dicti sui definitione cohiberet, quia secundum diluvii tempus, in ipso vitae nostrae cursu omnia agentibus ac patientibus, magnus ille dies aderit (Matth. XXIV, 38). 5. Discretio fidelium et infidelium. Judaeorum creditororum et non crediturorum, haereticorum et catholicorum. --Quin etiam in assumendis fidelibus futurum esse discrimen ostendit, cum duobus in agro positis, assumatur unus, et alius relinquatur; et duabus molentibus, improbetur altera, et altera eligatur; et ex duobus qui in lecto erunt, adhaereat unus, alter deseratur. Infidelium enim et fidelium discrimen in relinquendis aliis et aliis assumendis docet. Dei enim ira ingravescente sancti (ut propheta ait) in promptuariis recondentur; perfidi vero ad coelestis ignis materiem relinquentur (Matth. III, 12). Duos igitur in agro, duos populos, fidelium et infidelium, in saeculo tamquam in vitae hujus opere dies Domini deprehendet; separabuntur tamen, relicto alio, et alio assumpto. De molentibus quoque par ratio est. Mola, opus legis est. Sed quia pars Judaeorum ut per apostolos credidit, ita per Eliam est creditura, et justificanda per fidem: ideo una per eamdem fidem boni operis apprehendetur, alia vero in infructuoso legis opere relinquetur, molens in cassum, et non factura coelestis cibi panem. Duo autem sunt in lecto, eamdem passionis dominicae requiem praedicantes: circa quam et haereticorum et catholicorum eadem atque una confessio est. Sed quia unitatem Patris et Filii, et communem eorum theotetam, quam deitatem nuncupamus, catholicorum veritas praedicabit, et eamdem rursum plurimis contumeliis haereticorum falsitas impugnabit; idcirco ex duobus in lecto alius relinquetur, et alius assumetur: quia fidem confessionis utriusque in uno assumendo, et alio relinquendo, divini arbitrii judicium comprobabit. 793 6. Vigilantiae necessitas. --Atque ut ignorantiam illam diei omnibus taciti, non sine utilis silentii ratione esse sciremus; vigilare nos propter adventum furis admonuit, et orationum assiduitate detentos omnibus praeceptorum suorum operibus inhaerere (Matth. XXIV, 43). Furem enim esse ostendit diabolum, ad detrahenda ex nobis spolia pervigilem, et corporum nostrorum domibus insidiantem ut ea, incuriosis nobis et somno deditis, consiliorum suorum atque illecebrarum jaculis perfodiat. Paratos igitur esse nos convenit: quia diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitet.

CAPUT XXVII.

De servo fideli quem constituit dominus super familiam suam, de decem virginibus, de homine in peregre profecto, qui tradidit substantiam suam servis suis. 1. Praepositis praesertim vigilandum. Praepositi diligentis opus ac merces.--Quis namque est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? etc. (Matth. XXIV, 45). Quamquam in commune nos ad indefessam vigilantiae curam adhortetur; specialem tamen populi principibus, id est, episcopis, in exspectatione adventuque suo sollicitudinem mandat. Hunc enim servum fidelem atque prudentem, praepositum familiae significat, commoda atque utilitates commissi sibi populi curantem. Qui si dicto audiens et praeceptis obediens erit, id est, si doctrinae opportunitate et veritate infirma confirmet, disrupta consolidet, depravata convertat, et verbum vitae in aeternitatis cibum alendae familiae dispendat, atque haec agens hisque immorans deprehendatur; gloriam a Domino tamquam dispensator fidelis et villicus utilis consequetur, et super omnia bona constituetur, id est, in Dei gloria collocabitur, quia nihil sit ultra quod melius sit (v. 47). 2. Negligentis vitia ac vindicta. --Quod si contuens longam Dei patientiam, quae in profectum humanae salutis extenditur; adversum conservos insolescet, et saeculi malis vitiisque se tradet, praesentium tantum curam in cultu ventris exercens: desperata die Dominus adveniet, eumque a bonis quae spoponderat dividet, portionemque ejus cum hypocritis in poenae aeternitate constituet, quia adventum desperaverit, quia mandatis non obtemperaverit, quia praesentibus studuerit, quia vita gentium vixerit, quia desperatione judicii commissam sibi familiam fame, siti, caede vexaverit (Ibid. 48-51). 794 3. Cur Moyses Decalogum duabus tabulis accepit. -- Tunc similabitur regnum coelorum decent virginibus, et reliqua (Matth. XXV, 1). Ex dictis superioribus ratio quoque hujus sermonis intelligi potest. De die enim magno Domini omnis est sermo, quo occulta humanarum cogitationum divini judicii cognitione prodentur, et vera exspectati Dei fides non ambiguae spei meritum consequetur. Absolute enim in quinque prudentibus et in quinque fatuis, fidelium atque infidelium est constituta divisio: quo exemplo Moyses decem verba duabus tabulis conscripta acceperat. Necesse enim erat, omnia ea in utraque conscribi: et duplex pagina, inter proprietatem dexterae ac sinistrae, divisionem sub uno licet testamento bonorum malorumque signabat. 4. Parabolae virginum brevis et acuta expositio. --Sponsus atque sponsa, Dominus noster est in corpore Deus. Nam ut Spiritus carni ( supple, sponsus), ita Spiritui caro sponsa est. Denique tuba excitante, sponso tantum obviam proditur; erant enim jam ambo unum; quia in gloriam spiritalem humilitas carnis excesserat. Primo autem progressu, vitae hujus officiis, occurrere in resurrectionem quae est a mortuis praeparamur. Lampades igitur, animarum splendentium lumen est, quae sacramento baptismi splenduerunt. Oleum, boni operis est fructus. Vasa, humana sunt corpora, intra quorum viscera thesaurus bonae conscientiae recondendus est. Vendentes sunt hi, qui misericordia fidelium indigentes, reddunt ex se petita commercia, indigentiae suae scilicet satietate, boni operis nostri conscientiam veneuntes. Haec enim indefessi luminis copiosa materies est, quae misericordiae fructibus et emenda est et recondenda. Nuptiae, immortalitatis assumptio est, et inter corruptionem atque incorruptionem ex nova societate conjunctio. Mora sponsi, poenitentiae tempus est. Exspectantium somnus, credentium quies est, et in poenitentiae tempore mors temporaria universorum. Nocte media clamor, cunctis ignorantibus tubae vox est, Domini praecedentis adventum, et universos ut obviam 795 sponso exeant excitantis. Lampadum assumptio, animarum est reditus in corpora: earumque lux, conscientia boni operis elucens, quae vasculis corporum continetur. 5. In adventu Christi neminem juvabunt aliena merita. Jam poenitentiae nullum tempus. --Prudentes virgines hae sunt, quae opportunum in corporibus operandi tempus amplexae, in primum se occursum adventus dominici praeparaverint. Fatuae autem, quae dissolutae ac negligentes, praesentium tantum sollicitudinem habuerint; et immemores promissorum Dei, in nullam se spem resurrectionis extenderint. Et quia prodire obviam fatuae exstinctis lampadibus non possunt? deprecantur eas quae prudentes erant, ut oleum mutuentur (v.. 8). Quibus responderunt, non posse se dare, quia non sit forte quod omnibus satis sit (v. 9): alienis scilicet operibus ac meritis neminem adjuvandum, quia uniquique lampadi suae emere oleum sit necesse. Quas hortantur ut redeant ad emendum: si vel sero praeceptis Dei obsequendo, cum lampadum luce sponsi dignae efficiantur occursu. Quibus morantibus, sponsus ingressus est; atque una cum eo in nuptias sapientes, quae comparato lampadum lumine operiebantur, introeunt, id est, in coelestem gloriam sub ipso statim adventu dominicae claritatis incedunt (v. 10). Et quia jam poenitentiae nullum est tempus, fatuae accurrunt, aperiri sibi aditum rogant. Quibus respondetur a sponso, quia nescio vos (v. 12). Non enim in officio advenientis adfuerant, neque ad vocem tubae excitantis occurrerant, neque introeuntium comitatui adhaeserant: sed morantes et indignae, introeundi ad nuptias tempus amiserant. 6. Talenta secundum fidei mensuram distributa. -- Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis substantiam suam, et reliqua (v. 14). Divisio pecuniae inaequalis est: sed non ad dividentem referenda diversitas est; ait enim, unumquemque secundum virtutem suam accepisse. Ergo in quantum quis capax esset accepit: et extra moderantis arbitrium est, quod erat in jure sumentis. Patremfamilias, 796 se ipsum esse significat. Peregrinationis tempus poenitentiae spatium est: quo in coelis a dextris Dei assidens, potestatem universo generi humano fidei atque operationis evangelicae permisit. Igitur unusquisque secundum fidei suae mensuram talentum, id est, Evangelii praedicationem a praedicante suscepit. Haec enim incorrupta substantia est, hoc Christi patrimonium aeternis haeredibus reservatum. 7. Cui quinque talenta. --Sed servus ille, qui quinque talenta accepit (v. 20), populus ex lege credentium est: ex qua profectus, meritum ipsius recte probeque perfuncta evangelicae fidei operatione duplicavit. In ratione autem ponenda judicii examen est, quo coelestis verbi usus, et reditus dispensati talenti postulatur. Igitur cui erant quinque commissa, Domino reverso de quinque decem obtulit: talis scilicet in fide repertus, qualis in lege, qui decem verborum quinque libris Moysi praeceptorum obedientiam per gratiam evangelicae justificationis expleverit. Igitur jubetur in gaudium Domini introire, id est, in honorem gloriae Christi recipitur (v. 21). 8. Cui duo. --Ille vero servus, cui duo talenta commissa sunt (v. 22), gentium populus est, fide atque confessione et Filii justificatus et Patris, et Dominum nostrum Jesum Christum Deum atque hominem et Spiritu et carne confessus. Nam et corde fides, et ore confessio est. Haec ergo huic sunt duo talenta commissa. Sed ut prior ille omne sacramentum in quinque talentis, id est, in lege cognoverat, idque ipsum fide Evangelii duplicaverit: ita iste incremento duum talentorum, idque operatione promeruit. Ratione ac reditu dissimili, par tamen a Domino munus amborum est; ut gentium fidem exaequatam credentium ex lege scientiae nosceremus. Nam collaudatione eadem jubetur in gaudium Domini introire (v. 23). Est autem duplicatio sumptae pecuniae, operationem fidei addidisse, et quae opinione crediderant, rebus factisque gessisse. 9. Cui unum talentum. --Qui vero unum talentum accepit, et in terra recondidit (v. 24), populus est in lege persistens, totus carnalis et stupidus, et nihil spiritale intelligens, et quem virtus praedicationis evangelicae non subeat, sed propter invidiam salvandarum gentium, in terra acceptum talentum absconderit; neque ipse utens, neque utendum aliis dispenset, sed sufficere sibi legem existimet ad salutem. Atque ideo cum ab eo ratio expostularetur, ita ait: Timui te (v. 25), tamquam per reverentiam ac metum veterum praeceptorum, usu evangelicae libertatis abstineat dicatque: Ecce quod tuum est, velut in his quae a Domino praecepta sunt fuerit immoratus. 10. In terra abscondere quid. --In terra vero talentum abscondere hoc 797 est, novae praedicationis gloriam sub obtrectatione corporeae passionis occulere. Qui cum Christum Dominum ad salutem gentium missum fuisse non possit abnuere (nam et adventus et passio ejus ex lege est), obtemperare tamen Evangeliis ipse noluerit. Ait enim: Scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et colligis ubi non sparsisti (v. 24). Rerum praesentium natura non fert messem esse sine semine, et colligi quae sparsa non fuerint: sed totus spiritalis hic sermo est. Diximus enim hunc populum esse de lege, non ignorantem Domini adventum et gentium salutem; sed infidelem: quippe cum sciat metendos illic justitiae fructus, ubi lex sata non sit, et colligendos ex gentibus, qui non ex Abrahae sint stirpe dispersi: et idcirco durus hic homo sit, scilicet sine lege justificaturus, sine dispersione collecturus, et sine satione messurus. 11. Quanta culpa. Quae hujus culpae vindicta. --Atque ideo hoc magis sine venia erit, cur praedicationem occuluerit, et commissum sibi talentum suffoderit, cum scire messurum esse sine semine, et collecturum esse quae non sparsisset: sed potius oportuisse eum nummulariis dare, id est, universo generi hominum, quod saeculi negotiis occupetur, usum crediti sibi talenti communicare, Domino reditus ejus a singulis postulaturo. Ob quam culpam talentum ab eo non tam Evangelii, quod suffoderat, quam legis aufertur, eique qui quinque duplicaverit datur, Domino dicente: Omni enim habenti dabitur, et abundabit: qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (v. 29). Potest quidem habens abundare; quia facile est, per incrementum vel munificentiae vel laboris, opulentum posse ditescere: sed quo modo non habens habebit ad damnum? Hoc ideo, quia habentibus usum evangeliorum, etiam legis honor redditur: non habenti autem fidem Christi, etiam quod ex lege habere sibi videbatur honoris, aufertur.

CAPUT XXVIII.

De adventu filii hominis venientis in majestate sua. 1. Malorum et bonorum discretio in judicio. -- Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, et reliqua (Matth. XXV, 31). Omnem ipse sermonis hujus rationem absolvit. De judicii enim tempore adventuque commemorat, quo fideles ab infidelibus separabit, atque ab infructuosis fructuosa discernet, haedos videlicet ab agnis, et in dextera ac sinistra collocans unumquemque, digna aut bonitatis aut malitiae suae sede constituet: indicans se in minimis suis, id est, iis qui sibi 798 cum humilitatis suae exspectatione famulentur, et esurientibus ali, et sitientibus potari, et peregrinantibus confoveri, et nudis contegi, et infirmis visitari, et sollicitis consolari (v. 40). Ita enim in universorum fidelium corporibus mentibusque transfunditur, ut haec humanitatis officia, aut gratiam suam impensa mereantur, aut offensam negata commoveant. 2. Post quem sermonem, quo se venturum in reditu claritatis ostenderat, nunc passurum esse se admonet (Matth. XXVI, 1): ut sacramentum crucis admixtum esse gloriae aeternitatis agnoscerent. Sumitur inter haec perimendi ejus a Judaeis consilium: et congregatis principibus sacerdotum, occasio tanti facinoris exspectatur (v. 4).

CAPUT XXIX.

De muliere, quae accessit ad Jesum in domum Simonis leprosi habens alabastrum unguenti pretiosi. 1. Cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et reliqua (Matth. XXVI, 6 et 7).Sub ipso tempore passionis non ex nihilo est, ut mulier unguentum pretiosum recumbentis Domini capiti infuderit: dehinc ut discipuli irascerentur, et dicerent vendi istud potius in usum pauperum debuisse (v. 8 et 9): tum ut Dominus et mulieris factum comprobaret, et aeternam cum praedicatione Evangelii operis hujus esse memoriam sponderet: postremo ut post id Judas ad vendendam salutem ejus erumperet. 2. Mulier ungens Christum, plebs gentium. Discipulorum pro Israel favor. Pauperes, Judaei fidei indigi. --Mulier haec in praefiguratione gentium plebis est, quae in passione Christi gloriam Deo reddidit. Caput enim ejus perunxit: caput autem Christi Deus est. Nam unguentum boni operis est fructus. Et propter corporis curam mulierum sexui maxime gratum est. Igitur omnem curam corporis sui, et totum pretiosae mentis affectum in honorem Dei laudemque transfudit. Sed discipuli favore salvandi Israelis, ut saepe numero, commoventur: vendi hoc in usum pauperum debuisse. Sed neque mulier haec venale unguentum circumferebat. Et pauperes, fidei indigos instinctu prophetico nuncupaverunt. Atque hanc gentium fidem emi potius ad salutem egeni hujus populi debuisse. Quibus Dominus ait, plurimum esse temporis, quo habere curam pauperum possent; caeterum non nisi ex praecepto suo salutem gentibus posse praestari, quae secum infuso mulieris hujus unguento sint consepultae (v. 11 et 12): quia regeneratio non nisi commortuis in baptismi professione redhibetur. 799 Et idcirco ubi praedicabitur hoc Evangelium, narrabitur opus ejus (v. 13): quia cessante Israel, Evangelii gloria fide gentium praedicatur. Qua aemulatione in Judae persona Israel profanus accensus, omni odio ad exstinguendum nomen Domini incitatur.

CAPUT XXX.

De die prima azymorum, in qua accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha? 1. Christianum nomen quando indultum. -- Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi pascha manducare? et reliqua (Matth. XXVI, 17). Discipuli ire ad quemdam hominem jubentur, et ei dicere quod cum eo Dominus pascha cum discipulis facere vellet. Qui praeceptis obtemperaverunt, et pascha paraverunt (v. 19). Sed oportuerat eos scire quo pergerent, et de hominis nomine edoceri. Alioquin incerti ad quem mitterentur, quomodo missi quae praecepta fuerant, exsequerentur? Verum sermo prophetiae, rerum praesentium effectibus admiscetur. Hominem enim, cum quo pascha celebraturus esset, non nominat. Nondum enim Christiani nominis honor credentibus erat praestitus, qui vere sunt Deum mentis ac fidei oculis contuentes: ut cum eo pascha Domini Apostolos praeparare sciremus, cui in tempore Domini novum nomen esset addendum. 2. Judas corpus Christi non sumpsit. --Post quae Judas proditor indicatur, sine quo pascha accepto calice et fracto pane conficitur: dignus enim aeternorum sacramentorum communione non fuerat. Nam discessisse statim hinc intelligitur, quod cum turbis reversus ostenditur. Neque sane bibere cum Domino poterat, qui non erat bibiturus in regno: cum universos, tunc bibentes ex vitis istius fructu, bibituros secum postea polliceretur (v. 29). Hymnoque dicto, in montem reversi sunt (v. 30). Consummatis scilicet universis divinorum mysteriorum virtutibus, gaudio et exsultatione communi in coelestem gloriam efferuntur. 3. Petri in Christum affectus. --Futurae quoque eos infirmitatis admonuit, et nocte eadem omnes metu atque infidelitate turbandos (v. 31). Cujus rei fides etiam auctoritate prophetiae veteris continebatur, percusso pastore oves esse spargendas (Zach. XIII, 7): se tamen resurgentem in Galilaeam praecessurum esse, ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur (Matth. XXVI, 32). Sed Petrus pro fidei suae calore respondit, caeteris licet scandalizantibus ( passive ), numquam se scandalizaturum. In tantum enim et affectu et charitate Christi efferebatur (v. 33), ut et imbecillitatem 800 carnis suae, et fidem verborum Domini non contueretur: quasi vero dicta ejus efficienda non essent. Cui ait: Priusquam gallus cantet, ter me negabis (v. 34). Sed tam ille, quam caeteri ne mortis quidem metu decessuros se de confessione nominis sui pollicentur: ad omnem enim se ministerii constantiam, intrepida fidei voluntate firmaverant.

CAPUT XXXI.

Cum venit Jesus in agrum qui dicitur Gethsemani, et dicit discipulis suis, Sedete donec eam illuc orare, et de tristi anima sua usque ad mortem, de calice si possibile est transire a se, de spiritu prompto et carne infirma; et rursum, Pater, non potest hic calix transire nisi illum bibam? fiat voluntas tua. 1. Tunc venit cum illis Jesus in agrum, qui dicitur Gethsemani, et dicit discipulis suis, Sedete hic donec eam illuc orare, et reliqua (Matth. XXVI, 36). Fidem discipulorum, et constantiam devotae sibi voluntatis acceperat: sed et turbandos et diffisuros sciebat. Quos considere in loco jubet, dum progrederetur orare. Et assumpsit Petrum, Jacobum et Joannem Zebedaei filios. Quibus assumptis, tristis esse moestusque coepit: et ait tristem animam suam usque ad mortem esse (v. 37, 38). 2. Divinitati Christi tristitiam, metum, etc., tribuentium opinio confutatur. --Aliquorum ea opinio est, quod cadere propter se moestitudo in Deum potuerit, eumque futurae passionis metus fregerit: quia dixerit, Tristis est anima mea usque ad mortem (v. 38); et illud, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (v. 39); et rursum, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (v. 41); et ad postremum bis idipsum, Pater, si non potest hic calix transire, nisi illum bibam, fiat voluntas tua (v. 42). Volunt enim ex infirmitate corporis aerumnam Spiritui adhaerere: ac si virtutem illam incorruptae substantiae, imbecillitatis suae sorte assumptio carnis infecerit, et aeternitas naturam fragilitatis acceperit. Quae si ad metum tristis est, si ad dolorem infirma, si ad mortem trepida; jam et corruptioni subdita erit, et incidet in eam totius infirmitatis affectio. Erit ergo quod non erat, de angore moesta, de timore sollicita, de dolore perterrita: ac sic aeternitas demutata in metum, si potest esse quod non erat, potuit perinde hoc 801 quod in ea est aliquando non esse. Deus autem sine mensura temporum semper est: et qualis est, talis aeternus est. Aeternitas autem in infinito manens, ut in his quae fuerant, ita in illis quae consequentur extenditur: semper integra, incorrupta, perfecta, praeter quam nihil, quod esse possit, extrinsecus sit relictum. Non ipsa in aliquo, sed intra eam cuncta: potens ita largiri nobis ipsa quod suum est, ut sibi nihil de eo quod sit largita decedat. 3. Quinam opinionis hujus auctores. --Sed eorum omnis hic sensus est, ut opinentur metum mortis in Dei filium incidisse qui asserunt non de aeternitate esse prolatum neque de infinitate paternae substantiae exstitisse, sed ex nullo per eum qui omnia creavit effectum: ut assumptus ex nihilo sit, et coeptus ex opere, et confirmatus ex tempore. Et ideo in eo doloris anxietas, ideo Spiritus passio cum corporis passione, ideo metus mortis: ut qui mortem timere potuit, et mori possit; qui vero mori potuit, licet in futurum erit ( subaud. aeternus), non tamen per eum qui se genuit ex praeterito sit aeternus. Qui si per fidem vitaeque probitatem capaces Evangeliorum esse potuissent, scirent Verbum in principio Deum, et hoc a principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc in eo esse qui natus est, quod is ipse est penes quem erat ante quam nasceretur: eamdem scilicet aeternitatem esse et gignentis et geniti. Mori igitur nihil in Deo potuit, neque ex se metus Deo ullus est. In Christo enim Deus erat mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). 4. Tristitia Christi non de se, sed de discipulis orta est. --Sed introspiciendus omnis hic sermo est, ut quia moestum fuisse Dominum legimus, causas moestitudinis reperiamus. Admonuerat superius, omnes scandalizaturos. Petrus de se confidens responderat, etiamsi caeteri perturbarentur, se non commovendum: quem Dominus etiam ter negaturum esse respondit. Sed et ille et caeteri omnes discipuli, ne si in ipsa quidem morte positi sint, pollicentur sese negaturos. Et procedens, jussit discipulos suos consedere dum oraret. Assumptisque Petro et Jacobo et Joanne coepit tristis esse. Ergo non ante tristis est quam assumit, et omnis metus illis esse coepit assumptis: atque ita non de se orta est, sed de his quos assumpserat, moestitudo. Et quidem recordandum est, non alios hic assumptos fuisse, quam ipsos illos, quibus venturus in regno suo filius hominis ostensus est, tum cum assistentibus in monte Moyse et Elia, toto aeternae gloriae suae honore circumdatus est (Matth. XVII, 1 et seqq.). Sed 802 quae tunc assumendorum eorum, eadem et nunc fuit causa. 5. Tristitia Christi usque, non ob mortem. Blasphemiam in Spiritum Christus timet suis. -- Denique ait, Tristis est anima mea usque ad mortem. Numquid ait, Tristis est anima mea propter mortem (V. lib. X de Trinit. num. 36)? Certe non ita. Nam si de morte erat metus, ad eam utique referri per quam erat debuit. Sed aliud est usque in id, aliud ob id metuere. Et causam non facit quidquid in fine est, quia usque in id quod ab altero coeptum sit differatur. Superius igitur dixerat, Scandalum patiemini in me in ista nocte (Matth. XXVI, 31). Sciebat exterrendos, fugandos, negaturos: sed quia Spiritus blasphemia nec hic nec in aeternum remittitur, metuebat ne se Deum abnegarent, quem caesum et consputum et crucifixum essent contemplaturi. Quae ratio servata in Petro est, qui cum negaturus esset, ita negavit: Non novi hominem (Ibid., 72): quia dictum aliquid in filium hominis remittetur. Tristis ergo est usque ad mortem. Non itaque mors, sed tempus mortis in metu est: quia post eam resurrectionis virtute fides esset firmanda credentium. 6. Sequitur illud: Sustinete et vigilate mecum. Et progressus procidit in faciem suam orans (Ibid., 38, 39). Manere secum pervigiles admonet. Sciebat enim ingravante diabolo fidem eorum consopiendam: et parem secum vigilantiam imperat, quibus eadem passio immineat. 7. Transitum calicis non sibi, sed suis deprecatur. --Deinde orat: Pater meus, si possibile est, transeat a me calix iste: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Transire a se calicem rogat. Numquid ait, Transeat me calix iste? haec enim futura erat pro se timentis oratio. Sed aliud est, ut se transeat, aliud ut a se transeat deprecari. In eo enim quod se transit, ipse ille a molestia transeuntis excipitur: qui autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur orat, sed ut in alterum id quod a se transit excedat. Numquid possibile erat non pati Christum? Atquin jam a constitutione mundi sacramentum hoc in eo erat nostrae salutis ostensum. Numquid pati ipse nolebat? Atquin superius fundendum in remissionem peccatorum corporis sui sanguinem consecraverat (Ibid., 28). Quomodo ergo ait, Pater, si possibile est? et quomodo, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis? Totus igitur super his qui passuri erant metus est: atque ideo, quia non est possibile se non pati pro his rogat qui passuri post se erant, dicens, Transeat calix a me, id est, quomodo a me bibitur, ita ab his bibatur, sine spei diffidentia, sine sensu doloris, sine metu mortis. 8. Patiendi virtutem eis flagitat. --Ideo autem si possibile est; quia et carni et sanguini horum gravis terror est, et difficile est eorum acerbitate corpora humana non vinci. 803 Quod autem ait, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis: vellet quidem eos non pati, ne forte in passione diffidant, sed cohaereditatis suae gloriam sine passionis difficultate mereantur. Non ergo ut non patiantur rogat, dicens, Non ut ego volo: sed ut, ait, quod Pater vult, bibendi calicis in eos ex se transeat firmitudo: quia ex voluntate ejus non tam per Christum vinci diabolum, quam etiam per ejus discipulos oportebat. 9. Metus Christi causa, infirmitas nostra. --Post quae ad discipulos redit, et dormientes deprehendit: et Petrum coarguit cur secum una saltem hora non vigilet (v. 41). Petrum ideo ex tribus, quia prae caeteris non se scandalizaturum fuerat gloriatus. Superioris autem metus sui indicat causas, dicens, Orate ne intretis in tentationem (v. 41). Hoc erat igitur quod volebat; et ideo in oratione tradiderat, Non inducas nos in tentationem, ne quid in nos infirmitati carnis liceret (Matth. VI, 13). Cur autem ne in tentationem venirent orare eos admonuisset, ostendit dicens, Spiritus quidem promptus, caro autem infirma, non utique de se: ad eos enim hic sermo conversus est. Aut quomodo nunc de se spiritus promptus, si superius tristis est anima usque ad mortem? Sed vigilari praecipit et orari, ne in tentationem incidant, ne infirmitati corporis succumbant: et idcirco si possibile est ut a se transeat calix orat, quia bibendi ejus caro omnis infirma sit. 10. Passio Christi virtutem nobis contulit patiendi. --Rursum vero discedens oravit, dicens, Pater, non potest transire calix iste nisi illum bibam? fiat voluntas tua (Ibid., 42). Passuris discipulis per fidei justificationem, omnem in se corporis nostri infirmitatem assumpsit: crucique secum universa ea quibus infirmabamur affixit. Ideo peccata nostra portat, et pro nobis dolet: quia fidei in nobis calore fervente, cum adversum diabolum passionis bello sit decertandum, omnes imbecillitatum nostrarum dolores cum corpore ejus et passione moriuntur. Et ideo transire ab eo calix non potest, nisi illum bibat: quia pati nisi ex ejus passione non possumus. 11. Discipulorum somnus et variae Christi allocutiones quid significent. --Verum quod iterum reversus reperit dormientes; ostendit absentiae suae tempore plures quodam fidei somno detinendos. Sed rursum oravit, idem repetens: reversusque, qui vigilare jusserat, qui consopitos objurgaverat, ait, Dormite jam et requiescite (v. 45). Post orationem frequentem, post discursus recursusque multiplices, metum demit, securitatem reddit, in requiem adhortatur, voluntatem Patris jam de nobis securus exspectat, dicens, Fiat voluntas tua: quia transiturum in nos calicem bibens, infirmitatem corporis nostri, et timoris sollicitudinem, et ipsum dolorem mortis absorberet. Quod autem ad eos revertens, dormientesque 804 reperiens, primum reversus objurgat, secundo silet, tertio quiescere jubet: ratio ista est, quod primum post resurrectionem dispersos eos et diffidentes ac trepidos reprehendet: secundo misso Spiritu paracleto, gravatis ad contuendam Evangelii libertatem oculis, visitabit. Nam aliquandiu legis amore detenti, quodam fidei somno occupati sunt. Tertio vero, id est claritatis suae reditu, securitati eos quietique restituet.

CAPUT XXXII.

De Juda, qui erat unus de duodecim discipulis, veniente ad Jesum cum plurima turba ut eum traderet; de gladio quem jussit Petro convertere in locum suum. 1. In Christum nulla potestas nisi quam dederit. -- Et adhuc eo loquente ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo plurima turba (Matth., XXVI, 47-49). In his omnibus passionis est ordo. Sed in osculo Judae haec fuit ratio: ut doceremur inimicos omnes, eosque quos sciremus desaevituros in nos esse, diligere. Osculum enim ejus Dominus non respuit. Quod autem ait Judae, fac quod facis traditionis suae potestatem sub verbi hujus conditione permittit. Nam qui juris sui habebat adversum traditores advocare duodecim millia legionum angelorum, longe facilius unius hominis et consiliis et artibus potuisset occurrere (v. 53). Denique Pilato ait: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset (Job. XIX, 11). Dat igitur in se potestatem dicendo: Fac quod facis (Joan. XIII, 27): scilicet quia voluntatis crimen pro facti pensatur invidia, re perageret quod voluntate jam faceret. 2. Qui gladio utens gladio peribit. -- Unus autem ex his, qui erant cum eo gladium exserens, servo principis sacerdotum aurem abscidit: eique Dominus ait: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui gladio utuntur, gladio peribunt (Matth. XXVI, 51, 52). Ergo hic ipse jam judicatus est, quia gladio utens gladio interibit? Sed non omnibus gladio utentibus mors solet esse per gladium. Nam plures aut febris aut alius accedens casus absumit, qui gladio aut judicii officio aut resistendi latronibus necessitate sint usi. Igitur ab apostolo servo principis sacerdotum auricula desecatur: populo videlicet sacerdotio servienti, per Christi discipulum inobediens auditus exciditur, et ad capacitatem veritatis hoc quod erat inaudiens amputatur. 805 Turba autem omnis adversus Dominum gladiis armata processerat. Recondi gladium praecepit: quia eos non humano, sed oris sui gladio esset perempturus. Caeterum si secundum sententiam ejus omnis gladio utens, gladio perimeretur; recte ad necem eorum gladius exserebatur, qui eodem utebantur ad facinus. 3. Sacerdotis confessio. Vestis discissio. -- Reliqua vero gestorum ordinem habent. Falsi testes conquisiti: sacerdos ejus ipsius, in qua gloriabatur, legis ignarus, etiam sacramento an ipse Christus esset fidem quaerens: quasi occulte de eo lex prophetaeque loquerentur. Quin etiam is ipse Christum est confessus invitus, Domino dicente: Tu dixisti. Cujus majestate audita vestem sibi discidit, ipsum videlicet quo contegebatur velamentum legis abrumpens. In palmis vero atque sputis, ad consummandam hominis humilitatem, universa in eum contumeliarum genera exercebantur (Ibid., 59-67). 4. Petri negatio. --Diligenter autem contuendum est, qua conditione Petrus negaverit: quanquam de hoc superius tractatum est. Nam primo ait, non se intelligere quid diceret: sequenti, non se ei adhaesisse: tertio vero, se hominem non nosse. Et vere prope jam sine piaculo hominem negabat, quem Dei filium primus agnoverat: tamen quia ex infirmitate carnis vel ambiguus extitisset, amarissime flevit, recolens trepidationis istius culpam se nec admonitum potuisse vitare (Ibid., 70-75). 5. Judae poenitentia ementium arguit infidelitatem. --Traditur deinde Pilato gentium judici. Non enim judicari reus poterat ex lege, ipse sine dolo atque peccato. Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quoniam damnatus est, et caetera (Matth., XXVII). Judas agens poenitentiam, pretium sanguinis Christi reddidit sacerdotibus: ut licet ipse venditi sanguinis justi auctor esset, tamen ementium infidelitatem ipsa professio vendentis argueret. Qui responderunt, quid ad nos? Tu videris (v. 4). Professio audax atque caeca est. Emisse se justi sanguinem audiunt, et extra judicii reatum futuros esse se credunt: cum tamen dicendo: Tu videris, facinus ipsum in vendente constituant, contra autem vendentis testimonio scelus ementium confirmetur. Secedens itaque suspendit se damnato Christo (v. 5). Ita mortis Judae tempus est comparatum ut sub passione Domini commotis infernis supernisque omnibus et revulsis, et in oblivionem officii sui universorum elementorum procuratione stupefacta, nec inter mortuos visitaretur, nec inter vivos post resurrectionem haberet poenitentiae facultatem. 6. Emptio agri figuli de pretio Christi plena mysteriis. --De argenteis vero redditis (Ibid., 6), quia pretium 806 sanguinis esset, neque in corbanan, id est, in oblationum pecunia admisceri liceret, consilio inito emitur ager figuli, et in sepulturam peregrinorum deputatur. Magnum in hoc prophetiae sacramentum et in factis iniquitatis miraculi plena meditatio. Figuli opus est de luto vasa formare: cujus in manu sit, ex luto eodem vas aut idipsum aut pulchrius reformare. Agrum autem saeculum nuncupari, ipsis Domini nostri verbis continetur (Matth. XIII, 38). Christi ergo pretio saeculum emitur, id est, universitas ejus acquiritur, et in sepulturam peregrinorum atque inopum deputatur. Nihil hinc pertinet ad Israel, et totus hic saeculi empti usus alienis est: his videlicet, qui in pretio Christi sanguinis sepelientur, quo universa sunt empta. Omnia enim a Patre accepit, quae in coelis et quae in terra sunt (Matth. XXVIII, 18): et ideo hic ager figuli est, quia Dei omnia sunt, cujus in manu sit, nos ut velit tamquam figulus reformare. In hoc igitur agro Christo commortui et consepulti, hujus peregrinationis nostrae aeternam requiem sortiemur. In cujus rei fidem Jeremiae prophetia subditur, ut in facti istius opere tanto ante divinae vocis auctoritas ostenderetur (Matth. XXVII, 9). 7. Cur sacerdoti: Tu dixisti, Pilato: Tu dicis, responsum est. --Interroganti autem Pilato, an ipse esset rex Judaeorum, respondit: Tu dicis. Sed quam diversus sermo est, qui fuerat ad sacerdotem? Illi enim quaerenti, an ipse Christus esset, dixerat: Tu dixisti (Matth. XXVI, 64). Hoc ideo, quia lex omnis venturum Christum praedicaverat, respondetur tamquam de praeteritis sacerdoti, quia semper venturum Christum ex lege ipse dixisset. Huic vero legis ignaro, interroganti an ipse esset rex Judaeorum, dicitur: Tu dicis: quia per fidem praesentis confessionis salus gentium est, et quod hoc de se ille qui antea ignorabat loquatur, quod hi negent qui antea loquebantur.

CAPUT XXXIII.

De Pilato: cum sederet pro tribunali, misit ad illum uxor sua, dicens: Nihil tibi sit et justo isti. De transeuntibus juxta crucem qui movebant capita sua, et dicebant: Hic est qui destruebat templum, et in triduum illud reaedificabat. 1. Pilati uxor, gentium plebs. Lotio manuum Pilati. -- Sedente autem Pilato pro tribunali, misit ad illum uxor sua, dicens: Nihil tibi sit et justo isti (Matth. XXVII, 19). Species in ea gentium plebis est: quae jam fidelis eum, cum quo conversabatur, incredulum populum ad Christi fidem 807 advocat. Quae quia ipsa multum sit passa pro Christo, in eamdem gloriam futurae spei illum cum quo conversabatur invitat. Denique Pilatus et manus lavit, et populo Judaico innocentem se a Domini sanguine esse testatus est (v. 24): quia Judaeis suscipientibus in se ac filios suos fusi dominici sanguinis crimen, quotidie in confessionem fidei ablutus gentium populus demigrat (v. 25). 2. Barabbas quid. -- Offerenti vero Pilato, ut, secundum solemnis diei privilegium, quo unum ex reis, poscentibus dimitti oportebat, Jesum absolveret (Ibid., 17): Barabban potius hortantibus sacerdotibus populus elegit (v. 20, 21). Interpretatio autem nominis Barabbae est patris filius. Jam itaque arcanum futurae infidelitatis ostenditur, Christo patris filium praeferendo, antichristum scilicet hominem peccati et diaboli filium: potiusque adhortantibus principibus suis eligunt damnationi reservatum, quam salutis auctorem. 3. Chlamys coccinea et purpurea. Corona spinea. Calamus in manu. In capite. --Caeso deinde Domino imponitur chlamys coccinea, et vestis purpurea, et corona spinea, et arundo dexterae, et genu posito adoratus illuditur. Susceptis videlicet omnibus corporis nostri infirmitatibus, omnium deinde martyrum, quibus regnum secum erat debitum, sanguine in cocci colore perfunditur: pretiosoque prophetarum ac patriarcharum, in purpura, honore vestitur. Spinis quoque, id est, compungentium quondam peccatis gentium coronatur: ut ex rebus perniciosis atque inutilibus, quae capiti ejus, id est, Deo circumdata moliuntur, gloria quaereretur peccatorum. Est enim aculeus in spinis, ex quibus Christo victoriae corona contexitur. In calamo vero earumdem gentium infirmitas atque inanitas manu comprehensa firmatur. Quin etiam capiti ejus illiditur. Capiti, ut opinor, de ictu calami non grandis injuria est: sed typica in eo ratio servatur, ut infirmitas gentilium corporum manu Christi antea comprehensa, etiam in Deum patrem, quod caput ejus est, acquiescat. In his autem omnibus Christus dum illuditur adoratur (Ibid., 28-30). 4. Procedentes autem, homini quidam Cyrenensi lignum passionis imponunt. Indignus enim Judaeus erat Christi crucem ferre: quia fidei gentium erat relictum, et crucem accipere et compati. Locus deinde crucis talis est, ut positus in medio terrae, et tamquam in vertice hujus universitatis insistens, ad capessendam Dei cognitionem universis gentibus esset aequalis. Oblatum quoque vinum felli admixtum bibere recusavit: non enim aeternae gloriae incorruptioni peccatorum amaritudo miscetur. Vestis 808 vero ejus sorte potius divisa quam scissa, mansuram incorruptionem corporis indicabat (Ibid., 32-35). 5. Latronum situs quid repraesentet. --Atque ita in ligno vitae, cunctorum salus et vita suspenditur: cui duo latrones, laevae ac dexterae affiguntur, ( et ideo cum eo, ut intelligi posset mors hominum a morte Unigeniti discrepare: ille enim reddidit spiritum sponte cum voluit, istis crura sunt comminuta (Lucae XXIII, 33) omnem humani generis universitatem vocari ad sacramentum passionis Domini ostendentes. Sed quia per diversitatem fidelium atque infidelium fit omnium secundum dexteram sinistramque divisio: unus ex duobus ad dexteram situs, fidei justificatione salvatur (Ibid., 43). Additur etiam illud opprobrium, quo se ipse Israel infidelitatis argueret, cum dicitur: Hic est qui destruebat templum Dei, et in triduum illud reaedificabat, et reliqua (Matth. XXVII, 40). Non erat difficile de cruce descendere: sed sacramentum erat paternae voluntatis explendum. Sed majora opera in cruce positus agebat, totius commotione naturae: hoc igitur maximum omnium, et veluti difficillimum ponitur? Quid ergo veniae erit, cum post triduum reaedificatum Dei templum in corporis resurrectione cernetur? Quod autem latrones ambo conditionem ei passionis exprobrant (v. 44); universis etiam fidelibus scandalum crucis futurum esse significat. 6. Triduum mortis Christi. Derelictio Christi a Deo. Aceti potati mysterium. --Nox autem ex die, divisio temporum est. Ita enim tertius dierum trium totidemque noctium numerus expletur: et occultum divinae operationis mysterium totius creationis stupore sentitur. Clamor vero ad Deum, corporis vox est, recedentis a se Verbi Dei contestata dissidium. Denique cur relinquatur exclamat, dicens: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (v. 46)? Sed relinquitur; quia erat homo etiam morte peragendus. Quin etiam hoc, quod per calamum datum in spongia acetum cum potasset, proclamans spiritum reddidit, diligenter est contuendum (Ibid., 48-50). Vinum et honor est immortalitatis et virtus, quod per vitium aut incuriae aut 809 vasis inacescit. Hoc igitur cum in Adam coacuisset, ipse accepit et potavit ex gentibus. In calamo enim ex spongia ut potaret offertur, id est, ex corporibus gentium vitia corruptae aeternitatis accepit; et in se atque immortalitatis communionem ea quae in nobis erant vitia transfudit. Denique in Joanne, post quam perpotaverat, dixit: Consummatum est (Joan. XIX, 30): quia omne vitium humanae corruptionis hausisset. Et quia nihil agendum esset extrinsecus, spiritum cum clamore et voce magna emisit (Matth. XXVII, 50): dolens non omnium se peccata portare. 7. Quae Christi mortem consecuta sunt. -- Et deinceps velum templi scinditur: quia exinde populus est divisus in partes, et veli honor cum custodia Angeli protegentis aufertur. Movetur terra: capax enim hujus mortui esse non poterat. Petrae scissae sunt: omnia enim tum valida et fortia penetrans Dei verbum et potestas aeternae virtutis irruperat. Et monumenta aperta sunt: erant enim mortis claustra reserata. Et multa corpora sanctorum dormientium surrexerunt: illuminans enim mortis tenebras, et infernorum obscura collustrans, in sanctorum ad praesens conspicatorum resurrectione mortis ipsius spolia detrahebat. Ut autem infidelitatis facinus Israeli accumularetur; centurio et custodes hanc totius naturae perturbationem contuentes, Dei filium confitentur (Ibid. 51-54). 8. Sepultura Christi. --Quod autem a Joseph rogato Pilato ut corpus redderet, et sindone involvitur, et in monumento novo in petra excisa reponitur et saxum monumenti ostio advolvitur (Ibid., 58-60): quamquam sit ordo gestorum, et sepeliri eum esset necesse, qui resurrecturus esset ex mortuis; tamen non sine rerum aliquarum momento expressa sunt singula. Joseph apostolorum habet speciem: et idcirco quamquam in duodecim apostolorum numero non fuerit, discipulus Domini nuncupatur. Hic munda sindone corpus involvit. Et quidem in hoc eodem linteo reperimus de coelo ad Petrum universorum 810 animantium genera summissa (Act. X, 12). Ex quo forte non superflue intelligitur, sub lintei hujus nomine consepeliri Christo ecclesiam: quia tum in eo, ut in confusione ecclesiae, mundorum atque immundorum animalium fuerit congesta diversitas. Domini igitur corpus tamquam per apostolorum doctrinam infertur in vacuam et in novam requiem lapidis excisi: scilicet in pectus duritiae gentilis quodam doctrinae opere excisum Christus infertur, rude scilicet ac novum, et nullo antea ingressu timoris Dei pervium. Et quia nihil praeter eum oporteat in pectora nostra penetrare, lapis ostio advolvitur: ut quia nullus antea in nos divinae cognitionis auctor fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur. Metus deinde furandi corporis et sepulcri custodia atque obsignatio, stultitiae atque infidelitatis testimonium est: quod signare sepulcrum ejus voluerint, cujus praecepto conspexissent de sepulcro mortuum suscitatum. 9. Resurrectio die Dominica. Angelus ejus index primus cur. Cur primum mulierculae ejus consciae. --Motus vero terrae tempore matutino (Matth. XXVIII, 2), diei dominici resurrectionis est virtus: cum contuso mortis aculeo, et illuminatis illius tenebris, resurgente Virtutum coelestium Domino, infernorum trepidatio commovetur. Angelus autem Domini de coelo descendens, et lapidem revolvens, et sepulcro adsidens, misericordiae Dei patris insigne est, resurgenti filio ab inferis Virtutum coelestium ministeria mittentis. Atque ideo prior ipse resurrectionis est index, ut quodam famulatu paternae voluntatis resurrectio nuntiaretur. Sed confestim Dominus mulierculis per angelum adhortatis occurrit, et consalutat (Ibid., 9): ut nuntiaturae exspectantibus discipulis resurrectionem, non angeli potius quam Christi ore loquerentur. Quod vero primum mulierculae Dominum vident, salutantur, genibus advolvuntur, nuntiare apostolis jubentur; ordo in contrarium causae principalis est redditus: ut quia a sexu isto coepta mors esset, ipsi primum resurrectionis gloria et visus et fructus et nuntius redderetur. Emitur vero a custodibus, qui omnia haec viderant 811 argento resurrectionis Christi silentium, et mendacium furti honore scilicet saeculi et cupiditate, quia in pecunia honor ejus est, Christi gloria denegatur (Ibid., 12, 13). 1. Principes vero sacerdotum, qui debuerant converti ad poenitentiam, et Jesum quaerere resurgentem, perseverant in malitia: et pecuniam, quae ad usus templi data fuerat, vertunt in redemptionem mendacii, sicut ante triginta argenteos Judaei (Hieron. Judae) dederant proditori. Omnes igitur, qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt Scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris. 2. Undecim autem discipuli ejus abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus (v. 16). Post resurrectionem Jesus in monte et Galilaea conspicitur, ibique adoratur, licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem. 3. Tum manifestius ostenditur Thomae: et latus lancea vulneratum, et manus fixas demonstrat clavis. Accedens Jesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (v. 18). Illi potestas data est, qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui mortuus jacuerat, qui postea resurrexit. In coelo autem et in terra potestas data est: ut qui ante regnabat in coelo, per fidem credentium regnet in terris. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (v. 19). Primum docent omnes gentes, deinde doctas intinguunt aqua. Non enim fieri potest, ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Baptizantur autem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: ut quorum est una divinitas, sit una largitio; nomenque Trinitatis unus Deus est. 4. Docentes eos servare omnia quaecumque mando vobis (v. 20). Ordo praecipuus: jussit apostolis, ut primum universas docerent gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac baptisma, quae essent observanda praeciperent. Ac ne putemus levia esse quae jussa sunt et pauca, addidit: Omnia quaecumque mandavi vobis: ut qui crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt. Et ecce ego vobiscum sum ( mss. addunt, omnibus diebus) usque ad consummationem saeculi. Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se numquam a credentibus recessurum. Qui autem usque ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat illam diem, in qua scit se futurum cum apostolis.