(addit manus in margine sinistra) Nota. sicud (supra lineam) si homo ex clausa manu in qua nichil aliud haberet, quae vellet. numeraret/ puta si ex illa numeraret denarios. licet nullum in manu haberet/ sic deus ex clausa manu. scilicet virtute sue potencie/ omnia numerat/ et hoc numerare est creando discernere/ educit enim de manu potencie sue omnia licet ex nichilo cum nichil omnium quae numerando creantur sit in manu clausa seu virtute potencie/ campsor de manu clausa numerat denarios/ sed quos habet in ea. enumerat/ vnde nostrum numerare est post esse numerabilium/ numerare dei non est post esse. sed est ipsum essenciare seu formare/
Commentatio de notione creandi
Appearance