Compendium in Canticum Canticorum (Alcuini)/Cap. 2

E Wikisource
 Cap. 1 Cap. 3 
C a p. II.
1 Ego flos campi, & lilium convallium.[1]

Ego decus mundi, & lilium convallium.


2 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

Tv requiem quæris, & laudes lectuli; recordare quod candidor tribulationum aculeis efficieris, & major est fructus prædicationis,[2] quam quietis.


3 Sicut malus inter ligna sylvarum, sic Delectus meus inter filias.[3]

Sicut malus, visi, odore, & gustu antecedit ligna sylvestria: sic Christus antecedit omnes sanctos, qui filii Dei dicuntur ex gratia, ille solus natura.


Sub umbra illius quem desideraveram, sedi
Eodem protegente quem semper adesse quæivi, quiesco, & secura permaneo.
Et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Qvia gratiæ suæ cœlesti dulcedine me reficit.


4 Introduxit me rex in cellam vinariam.

Cella vinaria Ecclesia debet intelligi, in cujus unitate solummodo Spiritus Sanctus dari solet & accipi; cujus gratia hoc loco vini nomine designatur.


Ordinavit in me charitatem

In qua cella ordinata charitas est, ut quisque Deum toto corde plusquam seipsum, proximum tanquam seipsum diligat.


5 Flucite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
Consolamini me exemplis seu incipientium, seu terminantium, viam salutis mihi ostendite, dum adhuc in hujus peregrinationis tædio amore supernæ visionis languesco.
6 Læva ejus sub capite meo, & dextra illius amplexabitur me.

In læva Christi temporalia ejus dona, in dextra perpetuæ vitæ beatitudo signatur, quia hic per spem mentem roborat, & illic per remunerationem glorificat.


7 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosq; camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis Dilectam, quoadusque ipsa velit.[4]

Contestor pacificas fidelium animas per suas quamque virtutes (quæ per munda & ruminantia animalia signatæ sunt) ne pia fratrum studia aliqua importunitate impediant; sed sic quisque de proximorum profectu, quasi de suo gaudeat. Per capreas & cervos, virtutem opera signantur, quæ quantum munditia præeminent, tantum violentas antiqui hostis insidias contemnere, immo disperdere consueverunt. Caprea montem ascendit, acumen visus habet, meliora pascua eligit.


8 Vox Dilecti mei.[5]
Svbauditur; Hæc est quam audivi adjurantem filias Jerusalem, ne me in ejus amplexu quiescentem suscitarent.
Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.

Tales enim saltus fecit Dilectus meus: de cœlo venit in uterum, de utero in præsepe, de præsepi in crucem, de cruce in sepulchrum, de sepulchri rediit in cœlum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes & colles, id est, Sanctorum altitudines.


9 Similis Dilectus meus capreæ hinnuloque cervorum.

In assumptione carnis & humilitate, capreæ in varietate virtutum & innocentia, hinnulo cervorum Christus comparatur, id est, Patriarcharum.


En ipse stat post parietam nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

Indutus pariete nostræ mortalitatis latuit, sed prospiciens ad nos per cancellos & fenestras dum miracula fecit, vel ex miraculis appareret qui ex[6] passionibus latuit.


10 Et Dilectus meus loquitur mihi.
Ad prædicandum me hortatur, dicens.
Surge, propera, amica mea, formosa mea, & veni.[7]

Surge de strat quietis, in qui tuimet solius curam agere quæris. Propera & veni ad implendam etiam proximis curam salutis per studium sedulæ prædicationis.


11 Jam enim hyems transiit, imber abiit & receßit.

Iam frigus infidelitatis, & imber inquietatis recesserunt, quæ totum orbem usque ad tempus Dominicæ incarnationis tegebant.


12 Flores apparuerunt in terra.

Id est, Initia fidei & justitiæ floruerunt in mundo, crescente Ecclesia.


Tempus putationis advenit.
Id est, Amputatis inutilibus vanæ religionis sarmentis, futuro fidei fructui præparantur corda hominum.
Vox turturis audita est in terra nostra.[8]

Id est, Christi salvatoris nostri, dicentis, Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cœlorum.[9]


13 Ficus protulit grossos suos.

Veteris legis præcepta ceciderunt.


Vineæ florentes odorem dederunt.

Id est, Evangelicus populus, seu vites florentes, sanctæ conversationis odorem longe lateque dederunt.


Surge amica mea, speciosa mea, & veni.[10]

O Sponsa & amica mea, cui tanta obtuli bona, surge & veni, & accinge te ad certamen, unde æternum quietem accipias.


14 Columba mea.

Per infusionem Spiritus Sancti.


In foraminibus petræ, in cavernis maceriæ.

Id est, vulneribus quæ pro salute Sponsae Sponsus accepit; & caverna maceriæ, id est, custodia virtutum cœlestium. In foraminibus petræ columba sedens nidificat, cum in passione Dominica spem suæ salutis ponit Ecclesia, cum in sacrament mortis ejus, ab insidiis hostis antiqui, quasi a raptu accipitris, sese tutari confidit, & in eodem spiritualium filiorum, id est, virtutum sobolem creare satagit. Vnde Jeremias in persona Moab hæreticos ad unitatem invitans, ait Relinquite civitates, & habitate in petra, habitatores Moab; estote quasi columba nidificans in summor ore for aminis.[11] Maceria valet ad munitionem vineæ, & de lapidibus hic exponitur: unde Isaias, Vinea facta est Dilecto in cornu, in loco uberi, & maceria circun dedit:[12] quæ maceria custodiam significat, quia Dominus circundat Ecclesiam, ne immundorum spirituum incursu vastari possit.


Ostende mihi faciem tuam.

Qvæ in abdito secretæ quietis quasi columba delitescere cupis, precor in publicas actiones procede, & ex operibus ostende faciem tuam.


Sonet vox tua in auribus meis.

Vox, videlicet, laudis & prædicationis.


Vox enim tua dulcis, & facies tua decora.

Illius namque vox Domino dulcis est cui dulce est verba Domini proximis enunciare, vel ipsi Domino laudes resonare; & illa fides decora est, quæ operibus ornata, adversa pati non metuit.


15 Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas.[13]

Id est, Vincite hæreticos & schismaticos, parvulos fide, & dolosos verbo, qui dente pravæ doctrinæ rudes fidelium mentes lacerare solent.


Nam vinea nostra floruit.

Id est, late electorum plebes germinant.


16 Dilectus meus mihi.[14]

Id est, Solus mihi Dilectus, & solus mihi adjutor est.


Et ego illi.

Sola sum dilecta; quia nulla alia recte diligit Christum, nisi unica Ecclesia, & nulla alia ab eo diligitur.


Qui pascit inter lilia.
Id est, munditia fidea, & candore virtutum.
17 Donec adspiret dies, & inclinentur umbræ.

Donec venturi seculi lux oriatur æterna, & umbra, id est, errores præsentis vitæ transeant.


Revertere, similis esto, Dilecte mi, capreæ aut binnulo cervorum super montes Bethel.

Obsecro, Dilecte mi, ut sæpius dulcedine tuæ visitationis revertaris ad me, quia cum carne quam de patriarcharum origine sumpsisti, super altitudinem omnem cœlestium montium ascendisti, ut laborem peregrinationis meæ speculatione æternæ patriæ releves.

  1. Vox Christi.
  2. f. persecutionis.
  3. Vox Ecclesiæ.
  4. Vox Sponsi
  5. Vox Sponsæ.
  6. f. in
  7. Vox Christi.
  8. Vox Ecclesiæ.
  9. Matth. 3.2.
  10. Vox Sponsi.
  11. Jer. 48.28.
  12. Is. 5. 1, 2.
  13. Vox adversus hæreticos.
  14. Vox Ecclesiæ.
 Cap. 1 Cap. 3