Compendium in Canticum Canticorum (Alcuini)/Cap. 3

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Cap. 2 Cap. 4 Fairytale right blue.png
Foliot Canticum Ornamentum Alcuini Regula.png
C a p. III
1 In lectulo meo per noctes quæ sivi quem diligit anima mea; quæsivi, & non iuveni illum.[1]
Iamdudum, inquit, multo studio quæsivi Dominum; sed quæ adhuc illecebris carnis meæ subdita fui, & tenebris profundæ ignorantiæ obcæcata, non inveni lumen veritatis, id est, Dominum.

2 Surgasm, & circuibo civitatem; per vicos & plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, & non inveni.

Proposui in animo meo de lectulo carnalium voluptatum surgere, terras ac maria circuire, & Philosophorum adire magisteria; sed nec sic inveni illum.


3 Invenerunt me custodes qui custodiunt civitatem. Num quem dilexit anima mea vidistis?

Vigiles sunt qui custodiunt Ecclesiam, Apostoli & Doctores qui gentilitatem veritatis indagine solicitam invenerunt.


4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.
Dvm me illorum magisterio tradidi, mox lumen veritatis quod diu quæsiveram, inveni.

Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, & in cubiculum genitricis meæ.

Tenui illum firma fide, & tenebo, donec in fine seculi per officium prædicationis introducam illum in domum & cubile synagogæ quæ me genuit in Domino, & fiet unum ovile & unus pastor.


5 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis Dilectam, donec ipsa velit.[2]

In superoribus Sponsam non invenimus ad quietem somno pervenisse, sed potius de lectulo exsilientem labore maximo ad inventionem Dilecti sui prosperasse, & quomodo idem Dilectus, ne eam exagitent, adjurat filias Jerusalem. Sed forte anima illa felici sopita sopore, quæ in divino amore novit quiescere, claudit oculum in exterioribus cordis, & aperit in interioribus. Merito ergo adjurantur filiæ Jerusalem, ne suscitent Dilectam, id est, ne mentem Deo devotam ab intentione desiderii cœlestis importuna irruptione præpediant. Repetitur hic locus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus curam Ecclesiæ de Gentibus gerere designet, quam Ecclesiæ collectæ de Judæis. Quod enim adjurat filias ne suscitent Dilectam, ita potest accipi, quod præcipiat eis qui de Judæis in fidem præcesserunt, ne inquietent eos, neque quieti eorum contradicant, qui de gentilitatis errore ad fidem pervenrunt.


6 Quæ est ista quæ ascendit per desertum?

Miratur sunagoga quomodo Gentium populus nullo circumcisionis ministerio emundatus, nulla Prophetarum admonitione eruditus, subito ab infimis voluptatibus per desertum gentilitatis & idololatriæ, ad alta virtutum culmina, & Sponsi amplexus ascendisset: cujus fides eo majoris est miraculi, quo hanc superne susceptam invincibiliter servat, testante Joanne, qui ait, Scio ubi habitas, ubi sedes est Satana, & tenes nomen meum, & non negasti fidem meam.[3] Per desertum etiam signari potest ea confersation quæ a mundi illecebris separata, Dei tantum legi scrutandæ, & cœlestium præceptorum observationi dedita est.


Sicut virgula fumi ex aromatibus.
Igne amoris accensa, omni nisu virtutum ad cœlestia tendit. Fumus eodem tempore partim solet oriri, partim ad sublimia ductus disparere: sic & Ecclesia in membris quibusdam suis per gratiam Sancti Spiritus nova nascitur, in quibusdam ut in ante natis ad cœlestia colligitur. Non fumo, sed virgulæ fumi assimilatur, ut unitas fidei Ecclesiæ significetur.

Myrrhæ, & thuris, & universi pulberis pigmentarii.

Ex mortificatione carnalium voluptatum, & puritate orationum, & omnium virtutum odore.


7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortißimis Israel.

Lectulus Salomonis est conversation quieta sanctorum. Sexaginta fortes sunt sancti prædicatores, & fortissimi bellatores, qui mundo corde digni sunt Deum videre.


8 Omnes tenentes gladios, & ad bella doctißimi.

Tenent enim gladium Spiritus, quod est verbum Dei, qui quod ore docent, opere complent.


Uniuscujusque enfis super femur suum propter timores nocturnos.
Nocturni timores sunt insidiæ tentationis occultæ: Ensis autem est custodia vigilans, carnis concupiscentias premens, ne verbum prædicationis immunditia vitæ maculet.

9 Ferculum fecit sibi Salomon rex de lignis Libani.

Ferculum Salomonis, est sanctu Ecclesia quæ credentes ad æternæ beatitudinis epulas levat, quæ de fortibus animo, quasi lignis imputribilibus constructa est.


10 Columnas ejus fecti argenteas.

Columna argentea sunt Doctores, eloquii, luce fulgntes.


Reclinatorium aureum.

Reclinatorium aureum est spes perpetuæ quietis fidelibus promissæ.


Ascensu purpureum.

Ascensus purpureus quid aliud est, nisi martyrum sanguis, & passio Redemptoris nostri? quia non ascenditur ad epulas vitæ, nisi per mysterium passionis Christi.


Media charitate constravit propter filias Ierusalem.

Omnis enim qui charitatem habet Dei & proximi, ad hanc requiem, ad has epulas lætus perveniet. Hæc omnia ornamenta Ecclesiæ præstitit Christus, ob nimiam charitatem qua dilexit nos, & tradidit seipsum pro nobis.


11 Egredimini & videte, filiæ Sion, Regem Salomonem.[4]

Egredimini mente & actu de turbulenta mundi conversatione, ut regem pacis valentis videre.


In diademate que coronavit eum mater sua.

Videte Dominum Christum in humanitate quam de virgine matre susceptam in majestatis paternæ dextra collocavit.


In die dispensationis illius.

In tempore incarnationis illius, quo ad copulandam sibi Ecclesiam Sponsam, ex virginali utero processit.


Et in die lætitiæ cordis ejus.

Id est, redemptionis humani generis, quæ fuit dies lætitiæ Christo.

  1. Vox electæ de Gentibus Ecclesiæ.
  2. Vox Christi.
  3. Apoc. 2.13.
  4. Vox Ecclesiæ de Christo.
Fairytale left blue.png Cap. 2 Cap. 4 Fairytale right blue.png