Compendium in Canticum Canticorum (Alcuini)/Cap. 4

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Cap. 3 Cap. 5 Fairytale right blue.png
Foliot Canticum Ornamentum Alcuini Regula.png
C a p. IV.
1 Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es?[1]

Pvlchram dicit Ecclesiam, & pulchram repetit, quia hanc & actione & prædicatione vidit esse laudabilem, actione videlicet, quia sicut fami virgula ex armorativus ascendit; & prædicatione, quia ad suum consortium etiam proximas venire satagit, dicens, Egredimini & videte.


Oculi tui columbarum..

Sensus tui spiritualium rerum contemplatione sunt excellentes ac verecundi,[2] quibus mea dona quæ nuper exposuisti, meum diadema quod nuper prædicasti, videre & cognoscere meruisti.


Absque eo quod intrinsecus latet.
Magna est quippe gloria aperti operis, sed longe incomparabilior merces æternæ retributionis, quæ dum in terris peregrinamur, videri non potest.

Capilli tui sicut greges caprarum.

Posunt in capillis populi fidelis accipi, qui maximum decus sua numerositate præbent Ecclesiæ.


Quæ ascenderunt de monte Galaad.

Galaad, Acervum testimonii, interpretatur, qui bene conuenit adunatæ multitudini Sanctorum.


2 Dentes tui sicut greges tonsarum

In capillis fragiliores, in dentibus uero perfectiores, quique & ad regendam Ecclesiam apti designantur.


Quæ ascenderunt de lavacro.

Id est, fonte sacri Baptismatis, qui & tonsi & loti sunt, hoc est, nudati renunciando seculo, & vitæ lavacro mundati.


Omnes gemellis fœtibus.
Id est, gemina charitate fœcundi.

Et sterilis non est inter eas.

Non est qui in fœtus boni operis non agat.


3 Sicut vitta coccinea labia tua, & eloquium tuum dulce.

Vitta cocinea doctrina veritatis intelligitur. Labia Sponsæ cocco assimilantur, quia Dominici sanguinis (quo redempta est) pretium prædicare non cessat Ecclesia; vel quia prædicatio sancta charitatis ardore flammescit.


Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ absque eo quod intrinsecus latet.

In genis verecundia, in malo punico passio Christi exprimitur: habet ergo ruborem in genia Sponsa mali punici, cum sacramentum Dominicæ passionis verbis fatetur, & factis probat.


4 Sicut turris David collum tuum.
Turris David Ecclesia est, collum prædicatores quorum fide & constantia in eadem civitate firma est, & undique inexpugnabilis.

Quæ ædificata est cum propugnaculis.

Propugnacula autem ejusdem civitatis, Scripturarum Sanctarum munimina sunt, vel Patrum præcedentium exempla.


Mille clypei pendent ex ea.

Qv ia quot in divinis libris præcepta sunt, tot sunt nostri pectoris munimina, quibus contra omnes insidias defendimur.


Omnis amratura fortium.

Omnis inctructio est vel operationis, vel doctrinæ cœlestis, per quam non solum evadimus, sed & superamus.


5 Duo ubera tua sunt duo hinnuli capræ, gemelli qui pascuntur in liliis. 6 Donec adspiret dies, & inclinentur umbræ.

Dvo ubera duo sunt populi ex circumcisione venientes & gentilitate, qui per humilitatem quidem parves se intelligunt & peccatores, sed charitate currentes omnia obstacula mundi transeunt. Qui pascuntur in liliis, hoc est, candidissimis sanctorum patrum exemplis, donec presentis mortalitatis umbras æterno die adspirante transeamus.


Vadum ad montem myrrhæ, & ad collem thuris.

In myrrha mortificatio carnis, in thure devotio orationis exprimitur; quasi diceret Sponsus, frequentabo eos, & pia propitius illustratione glorificabo, quos in passionis sive orationis virtute sublimes esse suspicio.


7 Tota pulchra es, amica mea, macula non est in te.

In omnibus, scilicet, Deum timentibus, pusillis & magnis.


8 Veni de Libano, Sponsa mea, veni de Libano, veni.
Libanus, candor, interpretatur, id est, Anima bonis actibus candidata, quam tertio hortatur Sponsus ut veniat: primo, viventem in carne per bona opera; secundo, absoluta carne, ad percipiendam vitam beatam; tertio, recepto corpore, ad fruenda post resurrectionem gaudia perfecta.

Coronaberis de capite Aman, de vertice & Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

Leones propter superbiam, parti propter crudelitatem, maligni sunt spiritus. Montium vero nomine, superba infidelium corda, ubi immundi spiritus sedem habent, designantur. Dum sancti prædicatores tales ad viam salutis convertunt, coronantur de capite & vertice montium, id est, principibus iniquorum, quia de labore certaminis crescit corona gloriæ.


9 Vulnerasti cor meum, soror mea, Sponsa mea, vulnerasti cor meum.

In vulneratione cordis magnitudo amoris Christia in Ecclesiam intelligitur.


In un oculorum tuorum, & in uno crine colli tui.
In unitate sancta Doctorum, id est, oculorum, & in unitate pia subjectæ plebis, id est, crinium.

10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea Sponsa!

Item mammæ nomine sancti Doctores, propter consolationem infirmorum, & parvulorum sustentationem quæ lacte fit, exprimuntur.


Pulchriora ubera tua vino.

Svavitas gratiæ pulchrior est susteritate Legis.


Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

Fama suavissima diffusa per orbem totum fidei, latior est quam veteris legis, & Patrum, quæ in sola Judæa coangustatur.


11 Favus distillans labia tua, Sponsa!
Favus mel in cera est: mel autem in cera, spiritualis est divinorum eloquiorum sensus in litera. Mel stilans, quia multiplices sensus pene singulæ sententiæ habent. Labia Sponsæ, sunt Doctores, qui multifarios sensus sacris literis inesse pandunt.

Mel & lac sub lingua tua.

In lacte eruditio parvulorum, in molle fortior doctrina perfectorum signatur. Sub lingua, id est, in meditatione cordis.


Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

Vestimenta Ecclesiæ, opera sunt ejus, quæ odori thuris comparantur, quia cuncta quæ sancta pro Domino agit Ecclesia, orationum per ea vicem reddunt.


12 Hortus conclusus soror mea, Sponsa, hortus conclusus fons signatus.

Hortus conclusus Ecclesia est, quia multifaria spiritualium operum germina gignit: Fons est, quia doctrina salutari redundat; conclusus, quia Domini protectione munita persistit; signatus, sermone fidei.


13 Emißiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus.

Per irrigationem sacri Baptismatis sancta Ecclesia paradisum ex se omittit malorum punicorum, id est, sanctorum martyrum; Cum pomorum fructibus, id est, sanctarum virtutum fructu.


14 Cypri cum nardo, nardus & crocus.

Cyprus arbor aromatica est, significans cœlestis gratiæ benedictionem: Nardus, Dominicæ passionis typum; crocus, charitatis fervorem exprimit. Conjungitur cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos pro Christo pati. Item nardus croco jungitur, cum charitate Christi mortem libenter suscipimus.


Fistula & cinamomum.

Fistula, quæ & cassia, arbor aromatica, sed modica, & ideo humiles spiritu designat. Item cinamomum, qui seipsos despiciunt, signat, quæ & ipsa est brevis ardor, sed odorifera & dulcis; sed humilitas magnam habet laudem & dulcedinem apud Deum.


Cum universis lignis Libani.

Sicut fistula & cinamomum, humiles santorum cogitationes; sic & ligna Libani, sublimes eorum actiones demonstrant.


Myrrha & aloe, cum omnibus primis unguentis.

Arbores sunt aromaticæ, quæ continentiam carnis exprimunt, cum omnibus primis unguentis, id est, charismatibus virtutum excellentioribus. Et pulchra est conjunctio harum arborum cum unguentis, quia dum carnem a lascivia refrænamus, consequens est ut majora Spiritus dona percipiamus.


15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium quæ fluunt impetu.

Vtrumque Ecclesia est, & fons hortorum, quia spirituales gignit fructus; & puteus aquarum viventium, propter occulta mysteria quæ Sanctis per revelationem Sancti Spiritus solis panduntur. Aquarum viventium, propter eloquia divina quæ de invisibilibus divinæ gratiæ thesauris procedunt.


De Libano

De ipsa Ecclesia dicit, quæ & candida est per munditiam fidei, & alta per virtutum gloriam.


16 Surge Aquilo, & veni Auster, & perfla hortum meum.[3]

In Aquilone, adversa mundi; in Austro, blandimenta designantur; quia gemina expugnatione probatur Ecclesia. Surge, permittentis vox, non imperantis est.


Et fluant aromata illius.
Id est, Virtutum constantia miros odores dispergat.

Veniat Dilectus meus in hortum suum.[4]

Veniat Dominus in Ecclesiam suam, ac eam ipse conservet ubique immaculatam, & fidei fruge fœcundet.


Et comedat fructum pomorum suorum.

Et libenter inspiciat, gratanterque accipiat opera Sanctorum suorum.

  1. Vox Sponsi
  2. al. venerandi,
  3. Vox Sponsi
  4. Vox Ecclesiæ.
Fairytale left blue.png Cap. 3 Cap. 5 Fairytale right blue.png