Compendium in Canticum Canticorum (Alcuini)/Cap. 6

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Cap. 5 Cap. 7 Fairytale right blue.png
Foliot Canticum Ornamentum Alcuini Regula.png
C a p. VI.
1 Quo abiit Dilectus tuus, O pulcherrima mulierum![1]

Pro decore enim carminis variantur personæ loquentium, sed tamen Christi Ecclesiam, quæ Sponsæ vocabulo exprimitur, designant. Pulcherrima mulierum. Pulchræ sunt singulæ Sanctorum Ecclesiæ, sed pulcherrima universitas totius sanctæ Ecclesiæ per totum orbem.


Quo declinavit Dilectus tuus, & quæremus eum tecum.

Qvi aliquando in terra corporali specie versatus est, dic quo declinarit ille, ut illum sequamur[2] tecum.


2 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis.[3]
Qvasi dixisset, Illuc ascendit, unde descendit; In hortum, id est, in Ecclesiam suam, ut eam fonte gratiæ suæ quasi areolam aromatum irrigaret, ut virtutum floribus germinaret.

Ut pascatur in hortis, & lilia colligat.

Pascitur in hortis, dum piis sanctorum laboribus delectatur; & lilium colligit, dum ad perfectum meritorum candorem pervenientes ad cœlestia regna perducit.


3 Ego Dilecto meo, & Dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

Ego Dilecto meo locum habitationis præparo in me, & ipse mihi apud se, qui semper inter sancta desideria mentium castarum pascitur. Hactenus sanctæ Ecclesiæ vox est, laudantis ac quærentis Sponsum; nunc quid quæsitus respondeat, subinfertur:


4 Pulchra es mea; suavis & decora sicut Jerusalem.

Sancta Ecclesia suavis & decora ut Jerusalem dicitur, quia ejus vitæ desiderium visioni jam pacis intimæ assimilatur.


Terribilis ut castrorum acies ordinata.
Id est, charitate unita[4] & compacta, ut nullus locus hosti per malum discordiæ aperiatur quia solummodo in unitate pacis terribiles sumus hosti.

5 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt.

Id est, oculos mentis tuæ. Noli quærere in tuæ peregrinationis itinere perfecte me cognoscere, quod fieri non potest; quia quo intentius me agnoscere quæris, eo certius me incomprehensibilem esse intelliges; & non quæras in via præmium quod tibi in patria reservatur.


Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. 6 Dentes tui sicut greges ovium, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, & sterilis non est in eis.

Hi versiculi prius expositi sunt, sed repetitio firmitatis est indicium. In capillis, populi; in dentibus, Doctores; in gemellis fœtibus, duo præcepta charitatis intelliguntur.


Sicut cortex mali punici genæ tuæ, aqsque oculis tuis.

Genæ, sanctæ Ecclesiæ spirituales sunt Patres, qui virtutibus sunt mirabiles, & moribus venerabiles, in Christi cruce gloriari non erubescentes. Et hæ magna sunt valde quæ videntur in ea, sed multo majora quæ non videntur, & in futurum reservantur.


8 Sexaginta sunt reginæ, & octoginta comcubinæ, & adolescentularum non est numerus.

Regina sunt, quæ amore Sponsi, & cœlestis præmii intuitu, per prædicationem veritatis & fidei, & sacri Baptismatis fontem, sobolem æterno Regi generant. Concubina sunt, quæ carnalibus solummodo Christum prædicando vel baptizando docent. Et ideo illæ perfectione senarii numeri per decalogum[5] multiplicatæ, hæ octonarii imperfectione non sinceriter decalogum servantes designantur. Adolescentulæ sunt animæ nuper Christi gratia renatæ, quarum summa, propter multitudinem civium cœlestium, numerum transcendit.


9 Vna es, columba mea, perfecta mea.
Sancta, videlicet, & universalis per totum orbem Ecclesia.

Una est matri suæ, electa genitrici suæ.

Id est, cœlesti Jerusalem, quæ est mater omnium nostrum, unde ad nos gratia Sancti Spiritus descendit, per quam renascimur Deo.


Viderunt eam filiæ Zion, & beatissimam prædicaverunt; reginæ & concubinæ laudaverunt eam.

Qvas prius dixit adolescentulæ; nunc filias nominat. Reginæ & concubinæ idem sunt quæ ante; quæ omnes catholicam laudant Ecclesiam.


10 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens.[6]

Progreditur Ecclesia quasi aurora, quia jam veri luminis in ea Sol ortus mundo post tenebras longæ ignorantiæ monstratur.


Pulchra ut Luna, electa ut Sol.
Qvia Sole justitiæ illustrata, noctem mundi illuminat, quia[7] imaginem sui conditoris in omni justitia, sanctitate, & pietate portat.

Terribilis ut castrorum acies ordinata.

Terribilis aeris potestatibus in unitate charitatis, fidei, & spei.


11 Descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis.[8]

Hortus etenim nucum est Ecclesia præsentis seculi, ubi nostras conscientias altertrum minime videmus, sed fracta per tentationem testa corporis, apparebit internæ dulcedinis gustus. Poma convallis fructus est humilitatis. Descendit sancta Ecclesia per Doctores sanctos, qui proficiunt ad fructus bonos, quive adhuc indigent doctrinæ irrigatione.


Ut inspcerem si floruissent vineæ.

Inspicere si virtutum studia floruissent.


Et germinassent mala punica.
Si qui ad exemplum Dominicæ passionis, præparati essent suum fundere sanguinem.

12 Nescivi, anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab.[9]

Nescivi dona gratiæ spiritualis in te esse, Sponsa! Sed anima mea conturbavit me propter introductionem novi Testamenti, & Evangelicæ quadribæ qua Aminadab (qui interpretatur, Populi mei Spntaneus) id est, Christus, per totum vehitur mundum; cui Ecclesia consolando mox respondet:


13 Revertere, revertere Sunamitis, revetere, revertere ut intueamur te.[10]

Noli turbata esse, sed revertere ad agnitionem tui redemptoris, qui tibi toties in Prophetis & Lege promißus est. Revertere puritate fidei, operum perfectione. O Sunamitis, id est, captiva jam, vinculo infidelitatis penitus abraso, revertere ad tuum redemptorem ut salveris.

  1. Vox Synagogæ.
  2. al. quæramus
  3. Voc Ecclesiæ.
  4. al. vincta
  5. f. denarium
  6. Vox Synagogæ mirantis Ecclesiam
  7. al. qua
  8. Vox Christi.
  9. Vox Synagogæ
  10. Vox Ecclesiæ ad Synagogam.
Fairytale left blue.png Cap. 5 Cap. 7 Fairytale right blue.png