Compendium in Canticum Canticorum (Alcuini)/Cap. 7

E Wikisource
 Cap. 6 Cap. 8 
C a p. VII.
1 Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum?[1]
Tv doles synagogam obduratam: prope est tempus quo choros bellantium adversus malignos spiritus, & laudantium Deum videbis in ea.
Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!

Nvnc laudes, Ecclesiæ ab ibso Sponso proferuntur: & primo operum constantia & mortificatio voluptatum laudantur in ea, quam & filiam principis, id est, Christi, ob gratiam Baptismatis, & nobilitatem virtutum nominat.


Juncturæ feminum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt per manum artificis.

Dvorum concordia populorum spirituali prole fœcundantium, in junctura feminum designatur; quæ sicut monilia fabricata sunt manu artificis, id est, ineffabili largitate conditoris nostri firmata: in monilibus, bona opera exprimuntur.


2 Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis.
Vmbilitus, id est, fragilitas infirmitatis nostræ contra fidem. Crater sit Tornatilis, cum conscientia mortalitatis atque infirmitatis nostræ admoniti, calicem verbi salutatis proximis prompta mente propinare satagimus.
Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

Accervus tritici vallatus liliis est, cum abundantia boni operis sola spe perpetuæ lucis colligitur. In ventre, memoris; in tritico, multiplicatio boni operis; in liliis, castitas spei exprimitur. Item in tritico, panis, & in cratere, potus, qui pauperibus datur, exprimitur.


3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli gemelli capreæ.

De hoc versu superius dictum est. Duo ubera, Doctores sunt utriusque populi; hinnuli gemelli, duo Testamenta sunt invicem concordantia.


4 Collum tuum sicut turris eburnea.

In collo item Doctores designati sunt, qui turri eburneæ pro firmitate & pulchritudine comparantur, quia civitati Dei & robur præstant & decus.


4 Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis.

Item oculis Ecclesiæ, Doctores sunt propter providentiam, sicut collum propter nutrimentum. Et recte piscinæ comparantur, quia fluenta doctrinæ suis auditoribus præbere non cestant. Esebon, cingulum mæroris, interpretatur, quia Sancti pro vana lætitia carnis, cingulo abstinentiæ constringuntur. Et bene in partis filiæ multitudinis, ob abundantiam populorum concurrentium per portam fidei in Ecclesiam.


Nasus tuus sicut turris Libani,

Item in naso verbi Dei Dispensatores causa discretionis designantur. Turris, quia eminentissimum locum tenent in Ecclesia.


Quæ respicit contra Damascum.

Id est, sanguinarios & impios; quia Damascus sanguinem bibens, interpretatur. Significat carnales & crudeles, contra quos sancti Doctores in turre Libani, id est, firmitate Ecclesiæ, semper vigilant.


5 Caput tuum ut Carmelus, & coma capitis tui purpura regis vincta canalibus.
In capite, mens designatur; in comis, cogitationes: & sicut capite membra, ita mente cogitationes reguntur, ut in Carmelo, (qui interpretatur, conscientia circumcisionis,) it est, sublimibus, & passione Christi (quæ nomine purpura exprimitur) versentur. Canales, præcordia sunt Sanctorum, in quibus alligantur tales cogitationes.
6 Quam pulchra es, & quam decora, charißima in deliciis![2]

Pulchra fide, & opere decora, charissima in deliciis, id est, spiritualibus virtutibus.


7 Statura tua aßimilata est palmæ,

Id est, Rectitudo operationis bonæ semper ad victoriam tendit.


Et ubera tua botris.

Vberibus Doctores Ecclesiæ propter lac primæ eruditionis comparantur, & botris æquantur propter mysteria dulcissimæ æternitatis.


8 Dixi, Ascendam in palma, apprehendam fructus ejus, & erunt ubera tua sicut botri vineæ.
Apte quidem crux victrix palmæ comparatur, in quam Christus ascendens apprehendit fructus ejus, id est, dona quæ largitus est sanctæ Ecclesiæ, quæ ex illo tempore botros vinea germinavit, id est, sanctos Doctores, qui majore scientia & gratia post crucem & resurrection Salvatoris abundabant.
Et odor oris tui sicut malorum. 9 Guttur tuum sicut vinum optimum ad potandum,

In gutture, vox præsentis doctrinæ; in odore, fama absenteis designatur: & ideo vino illa propter fragrantiam virtutum, hæc malis ob suavitatem absentis famæ comparatur.


Dignum Dilecto meo,[3]

Rapuit enim Sponsa verbum ex ore Sponsi, quia ille vino optimo eam comparavit, & subjecit, dignum Dilecto meo, id est, tanta sublimitas est Evangelicæ prædicationis, ut ipse Dilectus primus per hanc in carne apparens, mundo iter cæleste aperuerit.


Libiisque & dentibus illius ruminandum:

Id est, Apostolis, prædicatoribusque maxime dedit ad meditandum.


10 Et ad me conversio ejus.
Me solam diligit & adjuvat ne deficiam in via.
11 Veni, Dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. 12 Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si fructus parturiunt, si floruerunt mala punica.

Qvia nullatenus sancta Ecclesia, vel ad bene operandum egrediendo procedere, vel in exercitio bonæ operationis persistendo commorari, vel saltem ad propositum bene agendi assurgere, vel animos auditorum suorum quantum profecerint discernere sufficit, nisi Dei gratia adjuta, qui dixit, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi.[4] Item, in agro Christiani, in villis Pagani, in vineis Ecclesiæ, in floribum fides, in fructibus virtutes, in malis punicis martyrium designatur. In his enim singulis Sponsa Dilecti sui præsentiam quærit.


Ibi dabo tibi ubera mea.

Id est, parvulorum meorum pædagogos, quia in his omnibus proficiunt Doctores sancti.


13 Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris.

Mandragora propter multimoda medicaminum genera Sanctorum virtutibus comparatur. Portæ Ecclesiæ, Doctores sunt sancti. In hujusmodi portis mandragoræ dant odorem, cum spirituales quiq; ex se virtutum famam longe lateque spargunt.


Omnia poma nova & vetera, Dilecte mi, servabi tibi.

Poma nova & vetera, præcepta sive promissa sunt novi veteris Testamenti, quæ omnia ad ejus gratiam refert Ecclesia.

  1. Vox Sponsi respondentis Ecclesiæ de Synagoga.
  2. Vox Sponsi
  3. Vox Ecclesiæ
  4. Matth. 18.20.
 Cap. 6 Cap. 8