Complexiones

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Complexiones
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Complexiones (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

PRAEFATIO.

(1319D)Breves apostolorum, quos nos proprie Complexiones possumus appellare, summatim dicendo diversa (1320D)complectuntur, quae sibi tangenda esse proponunt; ut nec relatio judicetur effusior, nec aliquid (1321A)brevitate constrictum praetermissum esse videatur. Sit ergo nobis propositae rei brevis et absoluta narratio, summas rerum in parvitate complectens, non cuncta verba discutiens, sed ad intentiones suas summatim dicta perducens; ad quod nos studium sensum lectoris deducere festinamus, ut altius ad intellectum perveniat, ubi nostra eum deducere voluntas congrua intentione festinat. Inter Breves autem et Complexiones hoc interest, quod Breves sunt subsequentium (1322A)rerum particulatim divisa commonitio; Complexiones autem similium rerum juncta copulatio: quod tibi jam notum facio, lector, ammonitus ut alterum interrogare non egeas, dum ipse plenissima quod dicimus satisfactione cognoscas. Nunc ad exponendum textum in Christi nomine veniamus.

Cassiodorii Senatoris, jam Domino praestante conversi, explicit Praefatio.

M. AURELII CASSIODORII COMPLEXIONES IN EPISTULIS APOSTOLORUM. EPISTOLA SANCTI PAULI AD ROMANOS. (1321B)1.--I, 1. Paulus, servus Christi Jesu, vocatus Apostolus, et caetera. Nomen suum competenter praeponit Epistulis, quoniam scribebat absentibus: vocatum (1321C)se quoque a Deo dicit Apostolum, sicut Ananiae dictum est: Vas electionis est mihi, ut portet nomen meum in gentibus: et segregatum in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas, de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem: per quae se dicit accepisse gratiam, ut in omnibus eum gentibus praedicare debuisset. Ita catholicae fidei fundamenta in ipsis primordiis, velut doctus architectus, salutari praedicatione constituit. Benedicit etiam Romanos, ut gratiam et pacem a Deo Patre et Domino Jesu Christo percipiant; ubi etiam et Spiritus sanctus intellegi debet: quoniam ex tribus una, vel duae nominatae personae, totam plenissime noscuntur indicare Trinitatem; sicut in Actibus apostolorum beatus Petrus ait: Et jussit eos in nomine Jesu Christi (1321D)baptizari (Act. X, 48): cum Dominus dixerit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, (1322B)et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19. V., Euntes ergo docete). Legitur etiam in suprascripto libro, de solo Spiritu sancto: Joannes quidem baptizavit aqua, (1322C)vos autem baptizabimini Spiritu sancto (Act. I, 5).

2. --I, 8. Primum quidem gratias ago Deo meo, per Jesum Christum, pro omnibus vobis, et reliqua. Imprimis Deo gratias agit, Romanorum praedicans fidem, et pro eis se orare testatur assidue; promittens habere se desiderium, ut ad eos tandem aliquando venire praevaleat ad confirmationem fidei, quae jam illis probabatur esse communis: nam frequenter se desiderasse dicit ad eos venire; sed testatur quibusdam impedientibus causis se fuisse prohibitum: scilicet ut doceret eos plenius, sicut et caeteras nationes, ad quas fuerat destinatus, Novi et Veteris Testamenti veritate patefacta; adjiciens exemplum Ambacum prophetae, justum ex fide vivere (II, 4). Nec terrearis de profunditatibus sacris, (1322D)quia maxime intentionis ejus est, ut se ipse consequenter exponat. (1323A)3.--I, 18. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam, et reliqua. Iram Dei supra illos dicit esse manifestatam, qui cum supernam potentiam per creaturas ejus et inaestimabiles operas cognovissent, gloriam incorruptibilis Dei ad creaturas corruptibiles transtulerunt; id est, ut homines, volucres, et quadrupedes colere decrevissent. Hi dum se aestimant esse sapientes, stultitiae caecitate damnati sunt: quia totum inde mortiferum nascitur, ubi auctor rerum fuerit sacrilega impietate derelictus. In quo enim subveniat creatura fragilis, si offendatur omnipotentia Creatoris? Hactenus fuit narratio delicti; post sequitur poena peccati.

4. --I, 24. Propter quod tradidit eos Deus in desideria cordis eorum, et caetera. Hic jam commemorat (1323B)qualis poena proveniat eis qui se a Domini cultura summoverint; scilicet ut qui Deum incorruptibilem contemnere temptaverunt, relicti in desideriis et inmunditiis cordis sui, ipsi se alterutra foeditate commaculent: primum, ut contra naturalem usum feminis utantur inlicite; ipsi quoque masculi mutua corruptione lacerati subdantur libidinibus suis et caeteris flagitiis quae caecatus sensus invenit: sed non solum haec facientes, verum etiam talibus consentientes simili detestatione condemnat. 5. --II, 1. Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas, et caetera. Arguit eos qui alios recte judicant, et eadem se vita commaculant: patientia enim Dei sustinet dementer errantes; sed qui fuerit peccata confessus, gloriam suscipit et honorem; (1323C)illos autem qui veritati non consentiunt, tribulatio et angustia digna consequitur; acceptio siquidem personarum apud Deum non est, sed sola qualitas pensanda factorum; non enim tantum legis auditores grati sunt Deo, sed factores legis potius justificabuntur. 6. --II, 14. Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, et reliqua. Cum gentes, quae legem non habent, naturali vivant institutione compositae, Judaeus, quoniam legem accepit, eamque nec intellegere, nec custodire voluit, in judicio Domini Christi amplius tenetur obnoxius: non enim quemquam beatum circuncisio facit esse, sed vita; maxime cum illa recisio praeputii ad circuncisionem cordis constet esse translata; cujus (1323D)laus non ex hominibus, sed esse constat ex Deo. 7. --III, 1. Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Gentibus quidem, quae adhuc minime crediderant, praeponit Judaeos; qui tamen legem Domini devotis cordibus acceperunt; nec iterum illud potest evacuare praecepta divina, si quidam eorum inobedientes fuerunt; illis enim pereuntibus, legis veritas manet: nam peccata hominum dicit commendare justitiam Dei, ut cum nos delinquimus, ille in condemnatione nostra semper justissimus approbetur; qui vero aliud dicunt, eorum justa damnatio est: quapropter Judaeos et Graecos (1324A)omnes sub peccato esse confirmat. Hoc etiam tertii decimi psalmi comprobavit exemplo, dicens universam carnem non lege justificari posse, sed gratia; quod Christi Domini comprobavit adventus, qui nobis in reatu positis fidei suae dona largitus est. 8. --III, 27. Ubi est ergo gloriatio tua? exclusa est: per quam legem? factorum? non; sed per legem fidei, et reliqua. Judaeorum gloriam, quam videbantur habere per legem, veniente Domino Salvatore, per legem fidei profitetur exclusam: non enim per legem circuncisionis, vel alia hujusmodi, justificatur homo; sed per legem fidei: quoniam unus est Deus et legis et fidei. Abrahae quoque subjungit exemplum, probans non ex operibus eum gratiam Domini reperisse, sed fide (XXX psalmi adiciens testimonium (1324B); beatos esse confirmans, quibus peccata dimissa sunt), quem justificatum non in circumcisione perhibet, sed in praeputio esse per fidem. Fides autem ejus evidenter apparuit, quando, Domino promittente, non dubitavit credere de se et Sara vetulis Isaac sibi filium nasciturum. Quapropter similis erit illis justitia, qui Dominum Christum, et propter delicta humana traditum, et propter justificationem nobis conferendam crediderint suscitatum. 9. --V, 1. Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum, per Dominum nostrum Jesum Christum. Justificatos per fidem pacem monet habere cum Patre; quando per Jesum Christum Filium ejus aeternae salutis munera perceperunt, qui magis in tribulationibus (1324C)et angustiis spei suae sumunt semper augmentum. Cum pro impiis Jesum Christum dicat esse mortuum, multo magis ab ira salvos facere promittit, quos suo sanguine justificare dignatus est: peccante siquidem Adam, mortem humano generi constat inflictam; etiam eis qui mandata Domini, sicut fecit Adam, minime praevaricasse noscuntur; sed sicut per Adam mors pertransivit in posteros, multo amplius in adventum Domini Jesu Christi gratia et donum aeternae vitae abundabit in plurimos. 10. --V, 28. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnatione, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificatione. Adhuc in eadem probatione persistit: nam per Adam dicit suscepisse mortem genus humanum; sed per Dominum (1324D)Christum aeternae beatitudinis praemia consecutum; et sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi; subintravit enim lex, ut abundaret delictum; venit gratia ut deleret exitium; et ideo, qui jam mortuus est peccatis, vivere non debet in delictis. 11. --VI, 3. An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Sicut omnis baptizatus suis peccatis est mortuus, ita Christo resurgente novatur in perpetuam sospitatem: nam qui similitudini mortis ejus complantatus agnoscitur, (1325A)eodem modo et similitudini vitae ipsius sociandus esse declaratur: in illa enim cruce noster vetus homo confixus est, ut innovatus exinde resurrectionis munere nasceretur. Nam sicut Christus semel peccato mortuus est, et vivit in gloria Dei, ita et nos peccatis mortui, in ipsius sanctificatione vivamus; quia jam non sub lege, sed noscimur esse sub gratia. 12. --VI, 15. Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? et reliqua. A fidelibus viris famulandum non dicit esse delictis; quia jam non sunt subjecti legi, sed gratiae: nam sicut prius iniquitatibus membra carnalia serviebant, ita nunc per fidem spiritales effecti, vivere debent in sanctitate propositi: quippe, quando in prioris vitae stipendio (1325B)finis erat sine dubio mors aeterna; in ista vero perpetuum datur gaudium, et sine fine securitas. 13. --VII, 1. An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor ), et reliqua. Quemadmodum se habeat lex, facta viri et mulieris comparatione designat. Sicut enim mortuo viro, mulier sine crimine transit ad alterum, ita recedente lege, ad novitatem gratiae sine culpa perventum est: quapropter serviendum Deo jam dicit in gloria [ forte in gratia], non in litterae vetustate: nam occasionem peccati lex dedit, quae prohibendo delicta, inobedientes homines reos semper ostendit. 14. --VII, 12. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Cum sit lex spiritalis, necesse est ut eam caro semper offendat: (1325C)quoniam vitio peccati originalis, mundi concupiscentiam probatur affectare damnatam: unde profitetur Apostolus habere se desiderium boni, sed trahi maxime lege peccati; propter quam difficultatem Dominus Pater misit Filium suum, qui, assumta carne peccati, credentium vincla disrumperet. 15. --VII, 25. Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Legi dominicae dicit se quidem voluntate servire, sed carne potius obedire peccatis: qui autem non ambulant secundum carnem, suscipiunt a Domino remissionem: ideo enim Pater misit Filium suum, ut sumens similitudinem (1326A)carnis peccati, delicta mundi dissolveret. Nam prudentiam carnis, quae est inimica Divinitati, mortem dicit operari; spiritalis vero intellectus, qui Deo semper acceptus est, aeternam vitam tribuit et salutem: unde magis in Spiritu sancto vivendum est, qui nos tunc inhabitat, quando se a nobis diaboli potestas extraneat. Ambulandum est ergo in sanctitate propositi, quoniam qui spiritaliter vivunt, hi filii Dei sunt. 16. --VIII, 15. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, et quod sequitur. Omnem Christianum perfectum dicit accepisse non servitutis spiritum in timore, sed filiorum adoptionis affectum: quando illum patrem dicit, cujus haereditatem justo desiderio concupiscit: nam si Christo compatimur, (1326B)et gloriae ipsius participes esse merebimur. Sed multo minora sunt praesentia mala, quam futura praemia; ista enim temporalia, illa perpetua sunt: nam creatura nostra congemescit [ Vulg., vs. 22, omnis creatura ingemiscit] et parturit, quousque ad illud perveniat, ut promissa felicitate potiatur: quod etiam se dicit efficere, quamvis Spiritus sancti cognoscatur jam primitias accepisse, exspectans redemptionem corporis sui, quae in generali resurrectione praestanda est. 17. --VIII, 24. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes. Promissiones divinas spe magis praedicat sustinendas; quoniam quidquid in futuris temporibus punitur [ leg. ponitur], carnalibus oculis non videtur. Spiritus autem sanctus (1326C)postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus; id est, quod nos gemere faciat, ut ad promissa praemia venire possimus. Praedestinatos autem dicit vocatos, ut sit Dominus Christus primogenitus in multis fratribus: et ne in tanta spe titubarent hominum corda fragilia, praedestinatos dicit vocatos, vocatos autem asserit justificatos, justificatos vero magnificatos esse confirmat. Hoc argumentum dicitur climax, id est gradatio, quod etiam in subsequentibus frequenter assumit. 18. --VIII, 31. Quid ergo dicimus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos? et caetera. Commendat (1327A)igitur per omnia misericordiam Patris, qui ut nos redimeret, suo Filio non pepercit: quid enim nobis boni potuit negare, qui beneficiorum omnium concessit auctorem? ipse enim interpellat pro nobis, qui et sedet ad dexteram Patris. Consequitur etiam numerosa nimis et affectiosa promissio, nullas tribulationes, nullas persecutiones, nulla pericula, nullas potestates coelorum, neque praesentia, neque futura, a gratia nos Domini Christi posse dividere, quibus dignatus est tam magna praestare. 19. --IX, 1. Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, et reliqua. Charitatem carnalium parentum suorum tantam sibi fuisse testatur, ut, quod ultimum miseriarum est, se magis voluisset a (1327B)Christo dividi quam Judaeos a fide Domini videret excludi: quod etiam et Moses dixisse legitur: Aut dimitte populo huic peccatum; sin autem, dele me de libro quem scripsisti. Primum, quia adoptati erant in gloria filiorum; deinde quibus praeceptum est legis obsequium, unde patriarchae quoque provenerunt; et quod omnes honores superat, ex quibus natus est secundum carnem Dominus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Ad fidem quoque Christi filios dicit venire promissionis, non omnes filios Abrahae, qui ex ejus quidem semine nati sunt, sed ejusdem fidei non fuerunt; dantur etiam exempla Abraham et Sarae, Isaac et Rebeccae, et duorum fratrum Esau et Jacob; sed unus ex his ita probatur electus, ut nullis meritis praecedentibus, (1327C)sed per solam gratiam germano videatur esse praepositus, gratiam Domini gratuitam per cuncta commendans. 20. --IX, 14. Quid ergo dicemus? nunquid iniquitas apud Deum? Absit, et reliqua. In arbitrio Domini posita fatetur universa, quando non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Exemplum quoque Pharaonis annectit, quia juste voluntate sua peragit, quaecunque disponit. De superioribus etiam dictis sibi facit contrariam quaestionem, quam figuli comparatione dissolvit, dicens, habere eum potestatem, aliud vas facere in contumeliam, aliud in honorem: ne quis contra Dei voluntatem sacrilega murmuratione consurgat. 21. --IX, 22. Quod si volens Deus ostendere iram, (1327D)et manifestare [Vulg., notam facere] potentiam suam, et caetera. Ostendit patientiam Dei, cum impios magna pietate sustinuit; ut tam de gentibus quam de Judaeis eligeret sanctos viros, quos praeparavit gloriae sempiternae: cujus rei Oseae prophetae datur exemplum. Judaeorum autem reliquias, exemplo Esaiae prophetae, convertendas dicit in fine saeculorum, quod etiam esse faciendum ipsius prophetae alio confirmavit exemplo. (1328A)22.--IX, 30. Quid ergo dicimus? quod gentes, quae non sectabantur justitiam, adprehenderunt justitiam. Gentes dicit per fidem, non ex operibus comprehendisse justitiam: nam Judaei credentes ad litteram, et non spiritaliter sapientes, offenderunt in lapidem offensionis, qui est Dominus Christus: quod etiam prophetae Esaiae probatur exemplo. Unde affectu civico pro Judaeis quidem se orare testatur, pro quibus testimonium perhibet, habere quidem illos aemulationem Dei, sed Christi scientiam non habere, qui est finis legis et completiva perfectio.

23. --X, 5. Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit eam homo, vivet in ea. Moyses dicit, si fecerit homo justitiam, quae ex lege est, vivet in ea; et ideo Christum Dominum virtute (1328B)potentiae suae resuscitatum credat a mortuis: nam sive Graecus, sive Judaeus, qui recte invocaverit nomen ejus, et non fuerit sacrilega dubitatione confusus, salvus erit. Negat autem obstinatum Judaeum Evangelio credere, qui ipsum Christum contempsit audire, quod etiam multorum comprobatur exemplis. 24. --XI, 1. Dico ergo: nunquid repulit Deus populum suum? Absit, et reliqua. Universum populum Hebraeorum a Domino non dicit esse contemptum, sed eum exinde cotidie multos eligere, qui ad futuri regni possint gaudia pervenire: quod etiam regnorum lectione confirmat; nam sicut electos dicit Domini gratiam consecutos, ita incredulos refert coelesti lumine fuisse privatos. Hoc etiam Esaiae (1328C)et David probatum constat exemplis. Judaeos autem memorat offendisse quidem, sed non ut funditus interirent; quorum si delictum, Christo crucifixo, salus est mundi, et deminutio divitiae gentium, multo magis conversio eorum erit ingens gaudium beatorum. 25. --XI, 13. Vobis enim dico gentibus; quandiu ego quidem sum gentium apostolus, et caetera. Apostolus gentes alloquitur, dicens, se quidem Judaeos ad aemulationem eorum velle deducere; sed gloriari non dicit debere gentes, quod Judaei propter incredulitatem suam repudiati sunt, ut plenitudo gentium salutariter introiret: nam si dilibatio ipsorum sancta est, massam potius constat esse sanctissimam: de oleastro et oliva pulcherrimam faciens comparationem; (1328D)quia gloriari non debet insitum contra illud, ubi constat insertum: nam si gentes extraneum beneficium Domini munere perceperunt, quanto magis et illi possunt ab ipso restitui electae semel origini! 26. --XI, 25. Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, et sequentia. Ad tempus ex parte Hebraeum populum dicit fuisse caecatum, ut ad fidem Christianam gentilitas introiret. Caeterum in fine (1329A)saeculi Israeliticum populum misericordia Domini perhibet esse salvandum, postquam gentium praedestinata crediderit multitudo; nam sicut legem accipientibus Judaeis prius, gentes minime crediderunt, ita et salvatis gentibus, Judaei credituri esse noscuntur: conclusit enim Deus omne in incredulitate, ut cunctis misericordiae suae dona praestaret. 27. --XI, 33. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! et reliqua. Dominicae dispositionis ammiratione completus, veraciter exclamat incomprehensibilia esse quae sancta Trinitas probatur efficere: ex ipso enim, id est ex Patre; et per ipsum, id est per Filium; et in ipso, id est in Spiritu sancto, sunt omnia; et ut unitatem in eis indivisibilem esse monstraret, adjecit, ipsi gloria in saecula saeculorum [in (1329B)Vulg. deest saeculorum ]: unde Romanos obsecrat ne saeculi delectatione capiantur, sed corpora sua praeceptis debeant offerre coelestibus. Monet etiam ut omnes secundum mensuram suam sapere debeant, quam Deus unicuique pro sua pietate distribuit; quatenus abrogaret praesumptiones inlicitas, unde fragilis maxime peccat humanitas. 28. --XII, 4. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, et caetera. Facta comparatione membrorum, docet unumquemque secundum dona praestita, in compage ecclesiastici corporis Christo Domino debere famulari; regulas multifarias ponens, quemammodum fideli populo sit vivendum. Ad postremum taliter cuncta concludit, ut nemo malum pro malo reddat, sed iniquitas inflicta boni potius (1329C)retributione vincatur. 29. --XIII, 1. Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote, et reliqua. Omnibus potestatibus justitiam praecipientibus dicit esse debere subjectos, quoniam potestas a Deo datur, et Deo videtur velle resistere qui ordinationi judiciariae nititur obviare, dicens ab eo propter conscientiam rationabiliter formidari, qui in aliquo facinore probatur involvi: ideo enim et tributa solvimus, quia nos principibus subjectos esse sentimus; ministri enim Dei sunt, cum crimina commissa distringunt. 30. --XIII, 7. Reddite omnibus debita, et quod sequitur. Omne quidem debitum per enumerationes plurimas dicit esse reddendum, ita tamen ut nos affectio teneat semper noxios: cuncta enim Dei (1329D)mandata complet, qui in proximi charitate consistit, quia plenitudo legis est fratris custodita dilectio. Commonet etiam de saeculi istius nocte surgendum, quoniam proximus est adventus Domini, quem debemus bonis operibus exspectare vigilantes: ipsum vero sustinere cognoscitur, qui carnis desideria superare monstratur. 31. --XIV, 1. Infirmum autem in fide assumite, et caetera. Infirmum dicit ad sacras Scripturas leniter assumendum, nec cum eodem districta impugnatione (1330A)litigandum; facta comparatione docens, alios solis oleribus reficiendos, alios ciborum soliditate satiandos; et ideo unusquis non debet alterum spernere, sed de omnibus discernat solus ille qui vere judicat: potens est enim Dominus illum magis in abstinentiae soliditate firmare, qui nobis videtur carnis fragilitate succumbere; nam cum de jejuniis ageret, dicit, alius judicat diem inter diem (vs. 5), ut quidam fidelium quarto et sexto die eligunt abstinendum; alius autem omnem diem, quia multi inveniuntur, qui omni die inediae se oblatione purificant; sed utrique gratias Domino suo referre non desinunt. 32. --XIV, 7. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur, et reliqua. Praesumptiones illicitas hominibus tollens, sive moriamur, sive vivamus, ad (1330B)Dominum dicit esse referendum, qui judicaturus est mundum: adeo [ leg. ideo] enim redimit humanum genus sanguine pretioso, ut omnibus ipse dominetur. Datur etiam Esaiae congruenter exemplum, quod ipsius imperio cuncta famulentur. 33. --XIV, 12. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo, et caetera. Illos arguit qui abstinentia sua gloriando fratribus scandalum faciunt; dicens apud Dominum nullatenus esse aliquid inquinatum, sicut ipse testatur: non enim quod in os intrat, coinquinat hominem, nisi forte illis culpa ista proveniat, qui cibos quos Deus ad vescendum creavit, inquinatos esse pronuntiant; quod et alibi dicit Apostolus, omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum (Tit. I, 13); non (1330C)enim in cibo nostro regnum Dei, sed in pace et concordia noscitur constitutum. Nam quamvis abstinere sit bonum, tamen si charitatem fratris destruat, constat esse peccatum: praebens dominicae passionis exemplum, sicut psalmus LXVIII dicit, improperia eum sustinuisse, ut dilectionem fratrum pius miserator impleret. 34. --XV, 4. Quaecunque autem scripta sunt, ad correptionem nostram [Vulg., ad nostram doctrinam] scripta sunt. Quaecunque libris sacris sunt indita, ad correptionem nostram et ad spem futuri saeculi dicit esse conscripta: unde oportet eos invicem fratrum onera portare, sicut et Christus nostra cognoscitur suscepisse: Isaiae prophetae et XVII psalmi exempla subjungens, Deum Patrem et Christum Dominum (1330D)omnes populos debere sub communione laudare. Benedicit etiam Romanos, et fidem ipsorum sancta praedicatione concelebrat; se autem dicit eos necessario commonere, ut oblatio eorum accepta fiat Deo per Spiritum sanctum, qui eis probatur esse concessus: sic totius Trinitatis commemorata nobis salutaris unitas intimatur. 35. --XV, 17. Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum, et ea quae sequuntur. Habere se dicit in Deo gloriam, quoniam praedicatio ipsius veniente (1331A)Domino noviter instituta, ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverit Evangelium Christi (vs. 19). Deinde benedicit Romanos, promittens eis, postquam Hierosolyma quaedam ordinaverit, ad eos se esse venturum: quos rogat ut pro eodem orare non desinant, quatenus ereptus ab infidelibus Judaeis, dum ad Hispaniam profectus fuerit, ad eos valeat venire salvandos. 36. --XVI, 1. Commendo vobis Phoebam sororem (1332A)nostram, et caetera. Ut ostenderet etiam hic gloriosum esse propositum bonum, commendat et salutat probatissimas mulieres et fratres diversos, quorum operas sanctas spiritali laude concelebrat; admonens ut praedicatores falsos evitent, ne eorum bene instituta corda subvertant: epistulam suam de incarnatione Domini ea qua coepit, praedicationis virtute concludens. EPISTOLA PRIMA AD CORINTHIOS. (1331) (1331A)1.--I, 1. Paulus vocatus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei, et reliqua. Cum Sosthene fratre suo salutat Ecclesiam Dei quae est Corinthi constituta, (1331B)et omnes qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi. More suo in ipsis foribus praedicat Christum, cujus voluntate vocatus apostolus est, petens ut gratia illis et pax divina largitate tribuatur: gratiam illis optat, ut futura Spiritus sancti verba percipiant; pacem, ut unitatis virtute gratulentur.

2. --I, 4. Gratias ago Deo meo semper pro vobis, et sequentia. Imprimis laudat fidem ipsorum, et orat ut usque ad adventum Domini sine crimine perseverent: obsecrans etiam ut perceptae doctrinae custodiant firmitatem, nec se putent praedicatoribus esse subjectos, sed uni Domino Christo; quando se non in Pauli, non in Apollinis, non in Caefae, sed in Christi gratia baptizatos esse cognoscunt. 3. --I, 14. Gratias ago Deo, quod neminem vestrum (1331C)baptizavi, et reliqua. Non se dicit Apostolus alios baptizasse, praeter Crispum, et Gaium, et Stephanae domum; quoniam non se perhibet missum ut baptizaret, sed ut evangelizaret. Quod a maxima parte dicitur: omnibus enim apostolis datum est sacramentum baptismatis communiter dare: unde datur intellegi aliqua eos pro salute desiderantium effecisse, cum probarentur in praedicationibus occupati. Evangelizavit autem in sapientia superna, non saeculi; placuit enim Deo per stultitiam praedicationis [sicut tamen incredulis videbatur] salvos facere credentes: nam cum sint pauci secundum carnem potentes et nobiles, elegit Deus humilia, ut non glorietur in re omnis caro, sed in Domino Jesu Christo: sicut scriptum est in Jeremia propheta: qui gloriatur, (1331D)in Domino glorietur (Jer. IX, 24). 4. --II, 1. Ego, fratres, cum venissem ad vos, et quae sequuntur. Venisse se dicit ad eos, non in sublimitate verbi, sed in virtute sermonis, ut doctrinam suam non ostenderet esse saeculi, sed supernam: quatenus et illi saecularia deserentes, ad divinae contemplationis conscenderent summitatem: ostendens etiam quantum sapientia coelestis ab humana discreta sit; nam si Judaei verba prophetica percepissent, nunquam Dominum gloriae crucifigere maluissent: alta sunt enim divina mysteria; nam sicut infirmitates (1332A)quae in homine sunt spiritus ejus novit, ita quae in Deo profunda sunt solus ipse cognoscit: quapropter, ut de Deo loquatur, non a mundi spiritu, (1332B)sed a Divinitate sibi asserit fuisse collatum: ostendens spiritalem virum omnia judicare, ipsum vero a nullo posse judicare: quod Isaiae prophetae confirmavit exemplo (vs. 15). 5. --III, 1. Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Pro ipsis initiis non se dicit Corinthiis locutum fuisse plenissime Divinitatis arcana, sed potius tanquam parvulis lactis pocula contulisse: nam cum faciant illa quae mundi sunt, probant se perfectam doctrinam adhuc minime percipere potuisse: quippe dum carnaliter sapientes dicerent, ego sum Pauli, ego Apollinis [vs. 4; Vulg., ego Apollo], quando perfectus fidelis Christi se famulum confitetur esse, non hominis. Praedicatori enim suo nullus hoc potest debere, quod Deo; operas (1332C)autem hominum, quae tamen supra fundamentum Christi aedificantur, per tribulationes et diversas necessitates hujus saeculi dicit esse purgandas: sicut Pater Augustinus in libro Enchiridion plenius explanavit. 6. --III, 16. Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? et caetera. Templum Dei baptizatos esse confirmat; quoniam eos Spiritus sanctus inhabitat, quibus jam commune nil debet esse cum vitiis: praecipue monens ut si quis se mundi existimat sapientem, ad divinam potius agnitionem recurrat, quae vere prudentes efficit et beatos: dicens omnia esse fidelium, quae consequenter enumerat; fideles autem Christi, Christum autem Dei: quod a parte dictum est humanitatis. Addit etiam (1332D)non se metuere ut ab hominibus judicetur; sed ne putaretur elatio, conscium se suorum non dicit esse bonorum; quando in judicio Dei cuncta sint posita, ubi actus omnium manifesta dilucidatione cognoscitur. Haec autem quae superius dicit, adeo et ipse in se, et Apollo discipulus ejus transfigurata esse testatur, ne quid in suis viribus praesumptio humana confideret: optans eos in fide regnare, ut cum ipsis possit mixta charitate gaudere. 7. --IV, 9. Puto enim quod nos Deus apostolos novissimos ostendit, et reliqua. Propter Evangelium (1333A)Christi Apostolus se dicit diversis injuriis atque necessitatibus subjacere; cum filii ejus spiritales in Christo sint nobiles et felices: rogans ut in viis ejus omnimodis perseverent, qui sibi supernae praedicationis patrem esse voluerunt: arguens eos qui se inflati de saeculari gloria jactitabant; cum regnum Dei non in sermone vacuo, sed in virtute sit positum. Minatur etiam eis ne illum [ suppl. magis] cogant ad se venire sub correptione, quam gratia. 8. --V, 1. Omnino dicitur inter vos fornicatio, et talis qualis nec inter gentes nominatur. Increpat Corinthios cur habeant inter se qui novercae suae conjugio copulantur; dum modicum fermentum totam massam corrumpat; sed illum qui talia commisit, temporaliter tradendum judicat diabolo in interitum (1333B)carnis, ut spiritus ejus in judicio Domini poenas perpetuae damnationis evadat. Vetat etiam vel cibum cum his sumere qui se decreverunt impia conversatione tractare; sed auferendos dicit de medio, ne conspectis talibus reliqui polluantur: decet enim fratres regulis vivere constitutis; de illis autem qui foris sunt, divina disceptatio judicavit. 9. --VI, 1. Audet aliquis vestrum habens adversus alterum judicium [Vulg., habens negotium ], et caetera. Iniquorum hominum vitandum dicit esse judicium, et sanctorum potius expetendum, qui etiam mundum in futura disceptatione judicabunt. Culpat deinde, cum injuriam fratrum non sustineant, sed ipsi potius in eos impia voluntate prosiliant. Enumerat etiam quibus vitiis inhaerentes ad regnum Domini non accedant, (1333C)illis scilicet qui usque ad vitae exitum in talibus criminibus perseverant: fornicationem dicens omnimodis exsecrandam, cum corpora nostra vitiet, quae membra sunt Domini: nam qui emptus est magno pretio, jam non debet diabolo servire, sed Christo. 10. --VII, 1. De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere. Praecipuum quidem esse dicit, nullatenus cum muliere misceri; conjugatos autem monet ad tempus abstinere, ut orationibus vacent; posteaque redire ex consensu ad usum matrimonii sui, ne tentatione diaboli probentur intercipi: quod tamen secundum indulgentiam, non secundum imperium, praedicat esse faciendum. Vult enim omnes abstinentes esse, sicut (1333D)ipse est; quod si nequeunt abstinere, tunc jungantur uxoribus: separari autem debere non dicit, qui in unam copulam foederis convenerunt. 11. --VII, 12. Si quis frater uxorem habet infidelem, (1334A)et quae sequuntur. Si quis fidelis uxorem habet haereticam vel paganam, monet eam statim non debere derelinqui, sed impensa cura recorrigi: quod simili modo devotam dicit efficere mulierem; nam si quis eorum in pravas sectas permanere voluerit, tunc fas esse a fidele contemni; quoniam cum obstinatis et perditis nulla potest esse concordia. Subjungit etiam nullam esse salutem in praeputio vel in circumcisione, nisi in mandatis Dei, quae ad Novum pertinent Testamentum. Praeterea commonet ut sive servus, sive liber ad fidem vocatus fuerit, sine discretione aliqua conditionis in catholico dogmate perseveret; quando in judicio Christi fidelis servus infideli domino recte praeponitur. 12. --VII, 25. De virginibus autem praeceptum Domini (1334B)non habeo, et reliqua. Laudat quidem virginitatem, sed permittit quoque conjugia; ostendens innuptas personas facilius spiritalia cogitare quam conjuges; omnibus tamen praecipit non amare quae mundi sunt, quia figura hujus saeculi statuto fine praeteribit. Simili modo parentes commonet, dicens, primum quidem esse, qui servat virginem filiam suam; secundum, ut eam marito congrua temporis maturitate contradat: mulier autem quae fuerit a marito derelicta, si abstinere non potest, nubat; remedium [ leg. melius] est enim conjugio copulari, quam libidinis libertati derelinqui: multo tamen melius esse confirmans, si in viduitate permaneant. Talia vero praecepta divino se asserit praedicare consilio. (1334C)13.--VIII, 1. De his autem quae idolis immolantur [Vulg.: De iis, etc., sacrificantur ], et reliqua. Dicit quidem nihil esse idola, sed carnes vetat comedi quae talibus videntur offerri; ne infirmitas fratrum non decernat horrere quod paganos constat efficere. Itaque fit ut ad illum redeat errorem credentium, qui culpis praestat initium; quapropter non se manducare dicit in aeternum, quidquid fratrem potest scandalizare charissimum: pro quo coelorum Dominum in assumta carne constat occisum.

14. --IX, 1. Non sum liber? non sum apostolus? non Jesum Christum Dominum nostrum vidi? Apostolum se quidem dicit eorum esse quos sacra institutione formaverat; cui potestas erat cibos accipere, et matrimonio copulari, sicut et aliis apostolis liberum (1334D)fuit, qui uxoribus adhaerebant; sed omnia se dicit libenter sufferre, ne quod offendiculum Evangelio Christi afferre videretur: pro qua re nec ab ipsis se aliquid velle dicit accipere, quamvis a Domino (1335A)permissum esse noscatur; ne tantorum laborum gloria tali compensatione vacuetur. 15. --IX, 16. Nam si evangelizem [V., evangelizavero], non est mihi gloria, et caetera. Quadam necessitate se dicit evangelizare, ut jactantiam probetur effugere: dicit enim debitum se solvere, si commissa sibi videatur velle peragere: ait enim omnibus se humiliare, ut eos potuisset adquirere. Nam si illi qui currunt in stadio abstinere non desinunt, ut praemia humana percipiant, quanto debet studio potiori futurae beatitudinis corona perquiri? Se autem non dicit in vanum currere, nec pugnis aera verberare; ne quod est omni infelicitate miserius, praedicans aliis, ipse possit reprobus invenire. 16. --X, 1. Nolo autem vos ignorare, fratres, quoniam (1335B)patres nostri omnes sub nube fuerunt. Admonet Corinthios ut quae prioribus temporibus Judaeis facta sunt, ad Christum Dominum pertinuisse cognoscant; deinde ut poenas eorum gravissimas paveant, et a culpis similibus novus populus arceatur: monet etiam ut Dominum temptare non debeant, sed sperare, ut temptationes carnales ejus dono pietatis evadant, cujus misericordia geritur, ut a saeculi istius sceleribus evadatur. 17. --X, 14. Propter quod, charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura, et reliqua. Sicut participes sunt mensae Domini qui in unam communicationem conveniunt, ita participes sunt mensae daemoniorum qui una superstitione junguntur; et ideo sibi convenire non possunt, quae discreta qualitate divisa sunt. (1335C)Quapropter si quis dixerit immolaticium esse, propter conscientiam non oportet attingi; si vero ignoratum fuerit, in nomine Domini manducetur. Scriptum est enim in psalmo (XXIII), Domini est terra, et plenitudo (1336A)ejus. Nam sive manducetur, sive bibatur, sive aliquid aliud honeste fiat, omnia in gloria Domini constat esse facienda. Monet etiam ut sine offensione tractare se debeant, et Ecclesiae placere, sicut et ipse cognoscitur effecisse. 18. --XI, 1. Imitatores mei estote, fratres [in Vulg. deest fratres], sicut et ego Christi, et quod sequitur. Corinthios monet Apostolus ut, sicut ipse imitatur Christum, ita illum debeant fideles imitari. Sic autem fieri potest, si illud quaerant, quod multis, non quod sibi possit utile comprobari: docens caput viri esse Christum, caput autem mulieris virum, caput vero Christi Deum: quod dictum ab humanitate recte percipitur, ut tali distinctione recognita, ordine suo debeant cuncta pensari. Suadet quoque viros ut (1336B)velato capite orare non debeant, quoniam Deo subditum esse libertas est. Mulieres autem tecto capite Domino praecipit supplicare, ut eas viris suis subditas esse declararet. 19. --XI, 16. Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem [leg. contentiones] non habemus. Populum Dei contentiosus quidem perhibet non amare; dicens, ecclesiasticum conventum pacis votum, non studium habere rixarum: oportere tamen dicit haereses esse, ut inter eos probati manifesta debeant puritate cognosci. Arguit quoque illos qui non sustinentes conventum, singillatim celebrationem cupiunt habere missarum: exemplum reddens coenae dominicae, in qua regulam fidei non singulis, sed in unum cunctis dixit apostolis. (1336C)20.--XI, 27. Itaque quicunque manducaverit panem, et biberit calicem, corpus et sanguinem Christi. Rectae fidei et operum bonorum conscium dicit debere percipere, ne non tam remissionem (1337A)peccatorum quam damnationem suam videatur appetere: nam si nos ipsi nos judicamus, in judicio Divinitatis absolvimur. Quapropter in celebratione missarum invicem dicit charitatis studio sustinendum; nam si ad muta simulacra cum reverentia videbantur ascendere, quanto magis ad Deum verum sine blasphemiis et contentionibus, mente debent purissima convenire? Dominus enim Christus non blasphemiis appetendus, sed in Spiritu sancto magno studio devotionis honorandus est.

21. --XII, 4. Divisiones autem gratiarum sunt, idem Spiritus, et sequentia. Quamvis divisiones gratiarum multae sint, unum tamen esse Dominum confirmat auctorem, qui omnia haec operatur in omnibus. Hoc etiam membrorum et corporis probavit exemplo, (1337B)dicens aliud quidem visum agere, aliud manum operari, aliud pedem efficere; sed invicem sibi mutua complexione sociari. Sic in Ecclesia Dei, licet multa sint sanctitatis officia, adunatione charitatis, omnia sibi tamen necessaria esse noscuntur. 22. --XIII, 1. Si linguis hominum loquar et angelorum, et reliqua. In hoc capite commendat omnino charitatem; ita ut nullam virtutem sine ipsa prodesse commemoret; definit etiam quae respuat charitas, quae sequatur; nam licet alia dona, id est fides et spes, in futuro saeculo conquiescant, sola charitas permanet in aeternum: quam dicit omnimodis exspectandam. 23. --XIV, 2. Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo, et caetera. Inter scientiam (1337C)linguarum et prophetiam, magnam dicit esse distantiam: quando scientia linguarum non est omnibus nota, prophetia vero ecclesias instruit, et intelligentes muneribus supernis aedificat: instrumentorum ponens exempla musicorum, quia nisi intellectum fuerit quod tibiis aut tuba canitur, auditus non potest haberi proficuus: multis probationibus docens majorem esse prophetiam, cui magis eos studere commonet, quam diversarum linguarum multifariae qualitati. 24. --XIV, 13. Ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur, et quae sequuntur. Adhuc in eadem facienda discretione remoratur, multis probationibus docens utiliorem esse interpretationem dominici sermonis, quam linguarum multifariam locutionem; (1337D)asserens non esse orationem proficuam quae sine intellectu depromitur: ita et doctrina coelestis, si non intelligatur, a plurimis putatur insania; nam si quis idiota prophetantem audiat, et quae dicit intelligat, tunc cadit in faciem suam, et publice annuntiat quod vere Dominus locutus est per ipsum. 25. --XIV, 26. Quid ergo est, fratres? cum convenitis, (1338A)unusquisque vestrum, et caetera. Ab hominibus qui in ecclesia docent dicit magnopere providendum ut auditores suos debeant divinis jussionibus erudire. Si cui vero de sedentibus sermo Dei fuerit revelatus, nec ipsum perhibet negligendum, quoniam interpretationes prophetarum asserit esse prophetias: prophetarum quippe intelligentiam prophetis dicit esse subjectam. Mulieres quoque propter infirmitatem sexus sui prohibet in ecclesia loqui; sed quod ignorant, domi eas discere praecipit a maritis, ut tali lege compositae, simul et scientiam et modestiae munera consequantur. 26. --XV, 1. Notum autem vobis facio, fratres, et reliqua. Breviter notum facit Evangelium, quod praedicaverat cunctis: nam tradidisse se dicit universis (1338B)Christum mortuum pro nostris esse peccatis, et quoniam tertio die resurrexit a mortuis: qui licet multis fratribus post resurrectionem fuerit visus, a se quoque, tanquam a minimo et abortivo, refert esse conspectum: gratiam Domini de se plurima humilitate commendans, quo resurgente, resurrectio mortuorum non debet abnegari; quoniam omnis doctrina sancta destruitur, si de cordibus humanis credulitas ista tollatur: pulcherrima nimis definitione complectens resurrectionem esse Domini primitias dormientium. 27. --XV, 21. Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut per Adam dicit homines mortuos, ita per Jesum Christum proveniet omnium resurrectio mortuorum. Mors autem (1338C)in fine saeculi destruetur, quando Dominus Christus advenerit: subjectus semper erit Patri a natura humanitatis assumptae, postquam illi fuerint cuncta subjecta, ut sit Deus omnia in omnibus (vs. 28). Qui vero ista non credunt, sicut dicit Joannes apostolus, Antichristi nomine censebuntur. Objicit etiam verba dubitantium, in quali corpore resurgat ille qui mortuus est: quae seminationis triticeae facta comparatione destruxit, dicens, Si granum tritici cadens renascitur innovatum, quanto magis corpora, quae mortua sunt, Domini jussione reparanda sunt! 28. --XV, 39. Non omnis caro, eadem caro, et caetera. Primo totius carnis distantiam facit; deinde coelestia et terrena corpora facta sequestratione (1338D)discernit; postremum mirabili narratione praedicit quantum in illa resurrectione natura hominum per Christum Dominum meliorata proficiat: mysterium resurrectionis ipsius indubitata praedicatione describens. Monet etiam, ut considerantes alia, in fide suscepta et bonis operibus perseverent. Collectas vero, quae sanctorum necessitatibus praebebantur, ex (1339A)more praecipit fieri, antequam ad ipsos eum venire contingat: alios fratres commendans, alios salutans, et ut credentium perfectissime corda roboraret, anathema dicit in adventu Christi futuro, [ suppl. ei] qui (1340A)Dominum non amat Christum: salutans eos, et Epistulam praesentem solita benedictione concludens. EPISTOLA SECUNDA AD CORINTHIOS. (1339) (1339A)1.--I, 1. Paulus apostolus Jesu Christi, per voluntatem Dei, et caetera. Cum Timotheo fratre scribit Ecclesiae Dei quae est Corinthi constituta, idem complectens et eis qui per universam Achaiam in sancto proposito permanebant; gratiam illis et pacem concedi postulans a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo: istis enim nominatis, et Spiritus sanctus abunde memoratus est, unus enim ex Trinitate (1339B)dictus totam plenissime complectitur Trinitatem.

2. --I, 3. Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, et reliqua. Consolatum se dicit a Domino in omni tribulatione sua, ut et ipse pari modo consolaretur in calamitatibus constitutos; et ideo ad Corinthios scribit, quatenus sicut in passione socii, ita in consolationibus Christi participes esse mererentur. Refert etiam quae in Asia mala pertulerunt, Deo gratias agens quod orationibus eorum ad instruendos populos de tanta fuerit clade liberatus: unde et fideles congratulari debent de prosperitate collata. 3. --I, 12. Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, et caetera. Gloriam suam dicit testimonium conscientiae suae; quoniam non in sapientia (1339C)carnali, sed in gratia Domini conversatum se in hoc mundo fuisse testatur: praeconium suum dicens esse Corinthios, sicut et ipsorum probabatur apostolus: promittens se quidem ad eos frequenter venire voluisse, sed non fuit levitatis, qua minime constabat impletum: omnis quippe sermo ipsius praedicationis apud eos, exemplo Domini Christi, stabilis, non dubius fuit. Sed tamen ne quid suis viribus applicaret, Dei Filii Jesu Christi dicit esse, quod confirmabantur in omnibus: ipse est enim qui et unxit praedicatores, et signavit corda credentium. 4. --I, 23. Ego autem testem Deum invoco in animam meam, et quae sequuntur. Pepercisse se dicit Apostolus, quod non venit ad Corinthum, ne gravis (1339D)esset eis qui erant aliqua objurgatione culpandi: sed contristatio ipsorum aeternae causa salutis est; quando tunc discipuli Domino gratissimi fiunt, cum magistrorum correctione proficiunt. Patientiam quoque docens, petit ut parcatur illi qui eum contristasse dinoscitur: promittens ideo se illi remisisse, ne desperatus intereat, sed potius diaboli laqueum conversus evadat: nam patere sibi dicit, diabolicae cogitationes quantis fraudibus deceptos interimant. 5. --II, 12. Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et caetera. Gratiam sibi dicit a Domino datam Troade atque in Macedonia, ut Evangelium (1340A)Christi fidelium turba sequeretur: aliis se fuisse odorem mortis in mortem, aliis odorem vitae in vitam: similitudinem trahens animalium, quae ad res desideratas narium sagacitate perveniunt: eos magis dicens esse epistulam suam, qui praedicationes ipsius conscriptas in suis cordibus continebant (III, 2). Tamen non se sufficientem ad talia perhibet, sed de Domini miseratione confidit, qui eum fecit (1340B)idoneum, Novi et Veteris Testamenti veritate patefacta; non ad litteram intelligens, sed spiritaliter cuncta cognoscens; quoniam littera occidit, spiritus autem vivificat. 6. --III, 7. Quod si ministratio mortis litterae formata [Vulg., litteris deformata] in lapidibus fuit in gloria. Comparat scriptas tabulas quae per Moysen datae sunt, et corda bene credentium: dicens illas plenitudine veniente vacuatas, quae in honore fuerunt usque ad adventum Domini Jesu Christi. Sed multo amplius erunt ista in aeterna laude firmissima, quae in cordibus fidelium Spiritus sancti virtute descripta sunt. Quod sequenti argumentatione consignat; ideoque in hoc dono dicit esse perseverandum, ut ex veritate praedicationis Deo et hominibus esse debeamus (1340C)accepti. 7. --IV, 3. Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt est opertum. Velata dicit corda dementium Judaeorum, quibus evangelicus non relucet affectus. Quid enim dicendi sunt videre, quibus imago Patris, Christus Dominus non refulget? Credentes enim, quamvis necessitates creberrimas patiantur, omnia tamen praestante Deo superare noscuntur; et sicut propter Dominum afflictiones subeunt, ita cum ipso in aeterna gloria collocabuntur. Oportet ergo mortem ipsius desideranter expetere, ut et vitae praemia mereamur accipere: nam omnia se dicit Apostolus discrimina subisse, ut cum ipsis mereatur in illa Domini remuneratione resurgere. (1340D)8.--IV, 16. Licet enim is qui foris est, noster homo corrumpitur, interior renovatur de die in diem. Exteriorem hominem in nobis dicit esse corruptibilem, interiorem vero de die in diem renovari posse confirmat, quando ad Christianae fidei dogmata devotus accedit. Iste tamen exterior homo, quamvis in isto saeculo duris necessitatibus pateat, in illa tamen resurrectione magna spe provectus exsultat; et idea quandiu in hoc saeculo sumus peregrini, Domino placeamus, ut in ejus judicio mereamur absolvi; ubi homo facta sua, sive bona, sive mala, justa compensatione recipiet.

(1341A)9.--V, 11. Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Manifestum se quidem dicit Apostolus cordibus Corinthiorum, non ad gloriam inanem, sed ut se veraci declararet eloquio. Praedicat etiam mortuum resurrexisse Dominum Christum, ut Deo reconciliaret perditum mundum: assumpsit enim pro nobis carnem peccati, ut nos redderemur gratiae muneribus absoluti. Et ideo confidenter quaerendus est Dominus, quoniam scriptum est in propheta: Tempore opportuno exaudivi te, et die salutis adjuvavi te; talis enim promittit, ut non possimus intercipi.

10. --VI, 2. Ecce tunc tempus acceptum [Vulg., acceptabile], ecce nunc dies salutis, et sequentia. Quid sit adventus Domini magna brevitate definitur. Dicit (1341B)enim: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis: propter quod ait nullam occasionem offensionis alicui praebendam, sed quodlibet, et illud patienter sustineri; ut sanctus populus Domino possit adquiri: quapropter ad incitamenta reliquorum, passionum suarum calamitates congruenter enumerat: hortans eos ut cum infidelibus non habeant portionem; dissimilium rerum magnam faciens discretionem, quando tenebris et luci non potest ullatenus convenire. Hoc quoque Numerorum et Isaiae confirmavit exemplo. 11. --VII, 1. Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis. Post acceptas promissiones a vitiis carnalibus mundare se fidelissimos et perseverare in sanctificationibus (1341C)persuadet, plurimum gaudens quod eos ad poenitentiam perductos, et passionum et fidei suae participes sentiebat: subjungens necessaria divisione, quid intersit inter tristitiam quae secundum Deum est, et tristitiam mundi: illa praestat poenitudinem, ista mittit ad mortem: nam propter Dominum contristati quantum profecerint, sequenti enumeratione declarat. 12. --VII, 12. Igitur, etsi scripsi [Vulg., scripsi vobis], non propter eum qui injuriam fecit, et reliqua. Scripsisse dicit, non accusans aliquem, sed illis notam faciens sollicitudinem suam: gratum sibi esse significans, quod Tito fratri paruerint, eumque benigna mente susceperint: ad aemulationem quoque Corinthios provocans, Macedones laudat, quod censu (1341D)pauperes, ubertate fidei sint referti; et ne iterum eos laus aliena morderet, cum multis virtutibus pollerent, tamen charitatis studio dicit eos esse completos; ideoque illos hortatur ne ad collationem faciendam aliquibus impares esse videantur. 13. --VIII, 9. Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, et quae sequuntur. Adhuc eis collationis (1342A)studium taliter persuadet, dicens, cum Dominus semetipso dives, pauper sit factus pro nobis, quanto majori desiderio nobis debemus praestare, quod divinitatem humano generi cognoscimus contulisse? et ideo unusquis pro viribus suis offerat, non se aliqua necessitate constringat: elemosyna enim illa Deo grata est, quae sine animi taedio probatur oblata. Titum quoque laudat quod ad aedificandos eos cum alio fratre venire non distulit; qui, ut bene susciperetur, ab ipso laudatus est. Se autem collationes ideo non dicit velle suscipere, ne ante homines atque Deum aliquod erogationis scandalum oriatur. 14. --VIII, 22. Misimus autem cum illo fratrem nostrum, quem probavimus saepe. Iterum commonet ut praesentibus eis qui directi sunt, statuta collatio (1342B)praeparetur; ne praedicata eorum benignitas aliter fortasse debeat inveniri: dicens eorum devotionem ad similitudinem boni provocasse quamplurimos; mirabilem regulam eleemosynae ponens; tantum unumquemque de ipsa metere, quanta visus est largitate seminasse. Huic autem rei Davidicum praestatur exemplum. 15. --IX, 10. Qui subministrat semen seminanti, et panem ab esca subministravit. Adhuc de eleemosynae virtute pertractat, dicens multo amplius Deum retribuere quam possunt egentibus dare pecuniae largitores; nam et illi qui accipiunt, orationibus suis majora conferunt quam suscipere potuerunt. In carne se quidem ambulare dicit, sed carni se militare non asserit: quando superstitiones mundi se (1342C)profitetur ita velle destruere, ut vero Domino debeant cuncta servire: ammonens adulationes et blandimenta saecularia omnimodis esse praecavenda. 16. --X, 7. Videte: si quis confidit sibi, hoc cogitet iterum apud se, et caetera. Vetat hominem singularem se apud Deum putare, sed membrum se potius cognoscat Ecclesiae. Ipse tamen, si quid paululum gloriari voluerit de potestate concessa in aedificatione cunctorum, non videtur absurdum; major est enim honor magistri, quam devotio potest esse discipuli. Respondet etiam de se disputantibus, tales debere judicari transmissas epistulas, qualis in opere complendo ejus potest esse praesentia: illos autem solos laudandos esse confirmat, qui (1342D)non a semetipsis, sed commendantur a Domino. 17. --XI, 1. Utinam sustineretis modicum insipientiam meam, et reliqua. Sustineri deprecatur insipientiam suam, quando aemulatione Christi populos desiderabat adquiri: nam in Ecclesiae typo desponsatum dicit populum Domino Christo; sed veretur ne diabolo seducente falsis praedicationibus (1343A)pervertantur a regula castitatis. Asserit quoque nullo illis sumptu se fuisse gravem, ostendens in transitu qualis debeat esse praedicator; passiones quoque suas et liberationes enumerat; non ut jactantia vitia praesumeret, sed ut talia cognoscentes Christo Domino libentius subderentur. 18. --XII, 1. Veniam autem ad visiones et revelationes Domini, et quae sequuntur. Venit ad mirabiles visiones et revelationes eximias, in quibus se raptum dicit ad tertium coelum, et arcana verba in paradiso cognovisse quae homini non licet loqui. Tamen non in his visionibus, sed potius in infirmitatibus suis se dicit velle gloriari, quatenus in ipso Christi virtus semper possit augeri: diversas etiam clades enumerans, asserit se non minus in eis a (1343B)caeteris apostolis in sancta fide laborasse: cum tamen sumptum ab ipsis cognoscatur nullo modo percepisse; quatenus res ista recognita majus illi studium charitatis augeret. 19. --XII, 14. Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos, et non ero gravis vobis. Paratum se quidem dicit ut ad eos veniat, sed tamen nihil de ipsorum facultate praesumat: docens, filios non parentibus, sed parentes thesaurizare potius filiis suis. Commonet (1344A)etiam eos, ut correpti vivant in Domino, ne veniens lugeat eos quos cognoverit militasse diabolo: minatur quoque Corinthiis increpationes suas, quia etsi Christus carne sit mortuus, vivit tamen in deitatis suae gloria sempiterna; sicut omnes in ipso vivunt, qui illi credere pura mente maluerunt. Deinde temptare se et judicare in fide unumquemque debere dicit, si Christo Domino possit adjungi; ille enim ipsius esse dinoscitur, qui reprobus non habetur. 20. --XIII, 7. Oro autem Dominum [Vulg., Oramus autem Deum], ut nihil male faciatis, et sequentia. Orare se dicit ut populus fidelis ante conspectum Domini gloriosus appareat: non ut ipse de illorum correptione praedicetur, sed ut ille potius de sua (1344B)probitate laudetur. Se vero gratissime ferre dicit, quando propter passiones suas infirmus et humilis invenitur; illi autem in Christo Domino conspiciuntur nobiles et potentes. Deinde consulto se talia dicit scribere, ne praesens Dei populum aspere videatur arguere. Salutat plebem sanctam, et Ecclesiarum salutationes studio charitatis adjungit, benedictionem quoque populo solita pietate concedens. EPISTOLA AD GALATAS. (1343) (1343C)1.--I, 1. Paulus apostolus non ab hominibus, neque per homines [Vulg., neque per hominem], sed per Jesum Christum et Deum Patrem. Cum se dicit apostolum, non ab hominibus factum, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, destruit eos qui se apostolos humana praesumptione vocitabant: istis enim temporibus a falsis praedicatoribus vehementer turbabantur Ecclesiae; quas salutat cum omnibus fratribus qui erant cum eodem; et in ipsa salutatione benedicit, ut ad percipienda verba Domini possint idonei comprobari. Et nota quod tota Epistula contra falsos praedicatores est edita, qui jam baptizatos etiam circumcidendos esse firmabant.

2. --I, 6. Miror quod sic tam cito transferimini ab (1343D)eo qui vos vocavit, et reliqua. Increpat eos qui falsis praedicatoribus seducti, a percepta fidei regula deviabant: statuens ut si quis alter evangelizare velit praeter hoc quod ab ipso constabat esse praedicatum, anathema sit, asserens revelationem suam humanam non esse scilicet, sed divinam. Probat hoc copiosius per anteactae vitae suae contrariam voluntatem; ut qui prius fuerat expugnator Ecclesiae, voluntate Domini correctus, devotus ejus praeceptionibus appareret. Dicit se etiam de Hierosolyma venisse, ut Petrum videret et Jacobum; deinde Syriam et Ciliciam esse profectum; iterumque redisse Hierosolyma, ut exponeret eis Evangelium quod praedicabat (1344C)in gentibus. Eos autem qui nitebantur populos falsa praedicatione confundere, in praesenti dicit esse convictos, ut veritas Evangelii manifestis probationibus appareret. 3. --II, 6. Mihi enim qui videbantur, nihil contulerunt, et caetera. Evangelium Christi non se dicit a fratribus accepisse, sed divina sibi inspiratione collatum: propter quod refert dextras sibi dedisse Petrum, Jacobum et Joannem, ut illi circumcisioni, isti vero praeputio praedicarent: nam et Petro Antiochia se perhibet restitisse, dicens ei: Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter, et non Judaice vivis, quomodo gentes cogis judaizare (vs. 14)? Ut tam Hebraei quam gentiles ad fidei gratiam, non ad legis districta cogerentur, quae nullus hominum possit implere: unde (1344D)Petrus magnae mansuetudinis et patientiae monstravit exemplum, ut tantus ac talis apostolus increpatus corrigeret [ videtur supplendum potius], quam se humano more improbis allegationibus excusaret: gratiam enim se praedicasse dicit, gratiam et praecepit custodiri, ne mors Domini Christi irrita atque evacuata esse videatur. 4. --III, 1. O insensati Galatae, quis vos fascinavit? et quae sequuntur. Arguit Galatas, ut cum doctrinam acceperint in gratia Christi, eumque propriis oculis per apostolicam doctrinam viderint crucifigi, ad legis opera iterum sint reversi: quod Christianae fidei contrarium positis probabit exemplis. Filius autem (1345A)Dei ideo carne crucifixus est, ut nos a legis maledicto redimeret, et promissio Abrahae Christo credentibus impleretur: dicit enim promissionem Abrahae factam non in seminibus, sed semini ejus, ut in Domino Salvatore pollicitationem promulgatam evidenter ostenderet: nam si haereditas esset ex lege, quae post CCCC et triginta annos facta est, ex promissione quae praecessit, utique non fuisset; sed cum Abrahae longis ante temporibus constet fuisse promissum, evidenter apparet haereditatem istam ex lege non venisse, sed gratia: conclusit enim omnia Deus in peccato per legem, ut veniente Jesu Christo, ex fide donaretur haereditas. 5. --III, 24. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, et reliqua. Qua ad adventum Domini timorem (1345B)legis dicit nobis fuisse paedagogum; postquam vero baptismum venit, sine discretione sexus aut conditionis alicujus sibi filios fecit: diversis argumentationibus probans, non eos debere ad servitium idolorum reverti, unde jam probabantur egressi. Commonet etiam ne falsis suasoribus acquiescant, cum et maximam gratiam praedicatori praestiterint, et se bene institutos esse cognoscant: unde prudenter efficiunt, si ad meliora charismata tendunt, et absente Apostolo, divina institutione proficiunt. 6. --IV, 19. Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis, et caetera. Adhuc eos arguit qui se volunt sub lege magis esse quam gratia; proponens eis, Abraham duos filios habuisse; unum de ancilla, qui carni fuit obnoxius, et alterum (1345C)de libera, qui secundum promissionem natus esse cognoscitur: ille pertinens ad legem, iste ad gratiam fidei. Cur ergo deteriora volunt eligere, cum se sciant accepisse meliora? exemplis et sententiis multo meliorem fidei gratiam probans, quam est in lege praesumptio: (1346A)quapropter abicere debent persuasiones illicitas, ne iniquitatis fermento proveniat totius massae vitiosa corruptio. 7. --V, 10. Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis, et reliqua. Confidere se dicit in eis, quod falsos praedicatores ulterius audire non velint, suadens illis contentiones improbas non amare, sed in una societate Deum Dominum debere perquirere, quando omnis lex uno sermone probatur impleri: diliges proximum tuum tanquam te ipsum; mirabiliter aperiens eis vitia carnis, spiritalesque virtutes; monens eos ut in gratia magis quam praesumptione legis debeant ambulare. 8. --VI, 1. Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in atiquo delicto. Commonet ut lapsis fratribus mansuetudo (1346B)digna praestetur; sic enim legem Domini complemus, si alter onera portet alterius: sequitur etiam, ut catechinatus catechizanti morum probitate respondeat; quatenus quibus aures aperiuntur, doctrinam fidei cum suis debeant communicare doctoribus: subjiciens, qui seminat in carne, metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, vitam metet aeternam. Quapropter circa omnes bona facienda sunt, sed maxime domesticis fidei tribuenda benignitas est; quando fructus laboris in futura judicatione percipitur. Exponit etiam praedicatores falsos adeo illis velle subrepere, ut crucem Domini Salvatoris evacuent: Apostolus enim illa cruce gloriatur, per quam ipse mundo, et illi crucifixus est mundus: in Christo enim neque circumcisio, neque praeputium (1346C)aliquid valet, sed sola hominis per fidem innovata perfectio. Se autem stigmata Christi, id est crucis vexillum, quod in diversis passionibus sustinebat, gestare profitetur, Epistulam suam sanctissima benedictione concludens. EPISTOLA AD EPHESIOS. (1345) (1345C)1.--I, 1. Paulus apostolus Jesu Christi, per voluntatem Dei, et sequentia. Voluntate Domini creberrime se vocatum dicit apostolum, ut eos destrueret qui hunc honorem humanis praesumptionibus appetebant. Scribit ergo sanctis et fidelibus Ephesiis, (1345D)benedictionem solitam paterna charitate subjungens; ut gratiam et pacem a Patre et Christo Domino consequantur: ubi tamen sancta Trinitas religiosa devotione sentitur.

2. --I, 3. Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, et quae sequuntur. Imprimis Deo Patri gratias agit, et Domino nostro Jesu Christo, cujus voluntate praedestinatum se dicit apostolum: gratiam unanimitatis eorum multiplici laude concelebrat, asserens et Ephesios eadem munificentia fuisse completos. Quapropter orare se perhibet, ut excellentiam fidei et magnitudinem revelationis accipiant, quatenus tanti mysterii secreta cognoscant, et intelligant per verissimam fidem sedere Jesum Christum (1346C)ad dexteram Patris, quem constituit super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et reliqua, quae de ipso mirabili narratione praedicantur. (1346D)3.--II, 1. Et vos, cum essetis mortui delictis, et reliqua. Ea nunc iterum docet quae illos primitus optavit agnoscere; quia peccatis suis mortui fuerant sub diabolo, sed nunc vivificati probantur in Christo: asserens non hoc humanis meritis tributum, sed divina gratia fuisse collatum: hoc credendum, hoc tenendum distinctissime persuadens; nam qui prius inter gentes fuerant adeo longe positi, nunc proximi facti sunt in sanguine Domini Christi; qui dissidentes duos populos Hebraeorum atque gentilium, in unum novum hominem per crucem suam pacis vinculo colligavit; accessum per se praebens ad Patrem in uno spiritu, in una fide credentibus.

4. --II, 9. Ergo jam non estis hospites et peregrini, sed estis cives sanctorum, et caetera. Dicit eos in (1347A)Christo Domino aedificatos, in quo et apostoli et prophetae ipsius probabantur esse constructi: quod ante quidem gentibus videbatur ignotum, sed in Spiritu sancto fidelibus constat esse revelatum. Quam dispensationem perhibet nunc sibi creditam, ut praecedentibus beatis cohaeredes fierent gentes in Domini sanguine Salvatoris; cujus se ministrum dicit factum, ut per universam Ecclesiam sancti Evangelii praedicatio beata discurreret: unde petit a Domino ne eorum possit fides deficere, qui talia noscuntur praemia suscepisse. 5. --III, 14. Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, et reliqua. Rogare se pro eis Patrem Deum dicit, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut habitet Christus (1347B)in cordibus eorum; quatenus possint comprehendere quae sint magnalia Domini et charitas Christi. Obsecrat etiam eos ut cum patientia et humilitate in suscepta fidei regula perseverent, et unitatem spiritus custodiant in vinculo pacis: fidei siquidem rectae una societas, unus est Deus. Subjungens diversa dona dedisse sanctis suis Filium Dei, scilicet in aedificationem Ecclesiae, donec resurrectio futura proveniat; in qua omnes in mensuram aetatis Christi, sed diverso sexu resurgimus. Nam cum dicat Dominus in Evangelio, in resurrectione non nubent, neque nubentur (Matth. XXII, 30), evidenter ostendit masculos resurgere posse cum feminis. 6. --IV, 17. Hoc iterum dico, et testificor in Domino, et sequentia. Hortatur eos ut, sicut prius fecerunt, (1347C)nationum vanitate non ambulent, describens in qua caeterae gentes caecitate versentur: sed in (1348A)sapientia, qua vocati sunt, novum hominem induant, qui secundum Deum creatus esse dinoscitur: utriusque rei, sive quae vitanda, sive quae sequenda sunt, distinctas ac lucidas enumerationes insinuans. Quapropter imitare debent Dominum Christum, qui se in odore suavitatis obtulit pro salute cunctorum. 7. --V, 3. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur inter vos [Vulg., in vobis. ] Perfecto magisterio noxia prohibet, et utilia persuadet; nam sicut criminibus vindictam, ita perhibet virtutibus venire praemia: dicens fugienda quae Dominus prohibet, sequenda vero quae praecepit. Et ne quis boni aliquid suis viribus applicaret, in omnibus monet, debere nos subjectos esse Deo, et agere gratias Domino Christo, qui nos protegere ac gubernare (1348B)dignatur. 8. --V, 22. Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino, et quae sequuntur. Mulieres viris suis commonet debere subdi, sicut et Ecclesiam Christo subjectam esse confirmat. Ut sensum perfectae charitatis infunderet, eodem modo praecepit a viro uxorem diligi, sicut Christus amavit Ecclesiam: dicens, quia carnem propriam fovet qui uxorem suam diligit. Filios quoque ammonet, et parentes, ut mutua sibi officiositate socientur; servos etiam et dominos, quemadmodum se invicem debeant tractare, commonuit: omnes tamen generaliter instruit, ut contra diaboli insidias armis coelestibus induantur. Pro se quoque dicit orandum ut ei libertas sancti Spiritus tribuatur quatenus ad docendum possit idoneus inveniri: nam (1348C)Tychicum illis dicit omnia referre, quae gesta sunt, epistulam suam salutationis charitate concludens. EPISTOLA AD PHILIPPENSES. (1347) (1347C)1.--I, 1. Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis. Salutat cum Timotheo coepiscopos et diacones Philippis constitutos; optans illis gratiam et pacem Dei Patris et Domini Jesu Christi, ostendens in Ecclesia Dei suo gradu et diacones honorandos.

(1347D)2.--I, 3. Ego quidem gratias ago Domino nostro in omni memoria vestri semper, et caetera. Agere se pro ipsis Deo gratias pollicetur, ut in visceribus Christi fideles mente permaneant. Indicat vincula sua multis et bona vota, et prava studia concitasse: nam puros corde rectae praedicationis dicit desideria suscepisse; obliquos autem et perditos simulasse de Deo loqui, ut Apostolus possit amplius ingravari. Sed in utroque Deo gratias agit, quia nomen Domini probabatur augeri, definiens vitam sibi esse Christum et mori lucrum.

3. --I, 22. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. Desiderare se quidem dicit de hoc mundo transire, ut debeat esse cum (1348C)Christo; iterumque charitatis studio se velle vivere, ut Philippensium possit in Christo Domino corda firmare: tantum est, ut in Evangelio percepto constanter adversariorum insidias non pavescant, sed virtutem charitatis invicem custodientes, aemulentur (1348D)Dominum Christum, qui cum esset Deus omnipotens, homo fieri pro nostra salute dignatus est: quem aequalem Patri non rapina, sed naturae veritate profitetur Apostolus. Inde quoque sequitur supra omnes creaturas gloria humanitatis adsumptae a Christo, quem coelestia, terrestria et inferna flexis genibus adorare noscuntur. 4. --II, 12. Itaque, dilectissimi mihi [Vulg., charissimi mei], sicut semper obedistis, et reliqua. Monet eos, etiam se absente, de animae salute esse debere sollicitos: definiens Deum et bonam voluntatem dare, et quae sunt in perficiendo profutura concedere; congratulari se dicens de fide ipsorum, quae ante Dominum Christum ei gloriam sit datura; cito se Timotheum missurum promittens, quem laudat et (1349A)omnino commendat. Epaphroditum quoque dicit se praesenti tempore destinasse, qui post aegritudinem longam Apostoli solacio noscitur restitutus. Hic etiam ad eos videndos magno desiderio festinavit, quem suscipiendum veneranter admonuit; quia multis periculis pro Christi praedicatione non cessit. 5. --III, 21. De caetero, fratres mei, gaudete in Domino, et sequentia. Ammonet praeterea Philippenses ut circa praedicatores falsos debeant esse solliciti; quos bene canes vocat, quia latrant potius quam loquuntur: circumcisionem corporis evacuans, cordis vero confirmans; quoniam illa legi obnoxia, ista vero gratiae cognoscitur esse sociata. Perfectum se tamen non asserit, sed ad perfectionem se tendere profitetur: sic autem fideles Christo Domino perhibet fieri (1349B)configuratos, si illum ad quem tendunt, modis omnibus imitentur: qui reformaturus est corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae (VI, (1350A)21): per hoc scilicet, quod immortales sunt qui ulterius peccata non appetunt, quod divinis delectationibus perfruuntur: modus enim perscriptus est beatis, de quibus dictum est, erunt sicut angeli Dei (Matth. XXII, 30). 6. --IV, 1. Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium et corona mea, state [Vulg., sic state] in Domino. Hortatur Philippenses, quos coronam suam decenter appellat, ut in susceptae fidei firmitate permaneant. Commendat etiam germano sanctissimas mulieres, quas perhibet secum laborasse cum aliis fratribus in Evangelio Christi: monens ut orationem et confidentiam debeant habere continuam; et illa de caetero peragere quae Domino probantur accepta; gratias illis referens, quod tribulationes (1350B)ejus pecuniario sunt munere consolati; benedicens eos pariter et salutans. EPISTOLA PRIMA AD THESSALONICENSES. 1. --I, 1. Paulus, et Silvanus, et Timotheus, Ecclesiae (1349)Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Jesu Christo. Thessalonicensibus scribit, cum Silvano et Timotheo, qui Evangelium Domini juncto labore praedicabant; gratiam illis et pacem concedi postulans a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Nec moveat quod de Spiritu sancto tacet; nam sive unus, sive duae, sicut jam dictum est, fuerint nominatae de Trinitate (1349C)personae, perfectissimam faciunt intelligi Trinitatem, sicut dictum est in Epistula quae scribitur ad Romanos. 2,--I, 2. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam [Vulg., memoriam vestri] facientes pro omnibus vobis in orationibus nostris. Deo gratias agere se dicit, quod Thessalonicenses, derelicta superstitione gentilium, verae fidei fundamenta perceperunt: referens quali se apud eos probitate et paterna dilectione tractaverint; gaudens etiam quod Evangelium Domini, non tanquam sermonem humanum, sed ita ut erat, verbum accepere divinum.

3. --II, 14. Vos enim, fratres, imitatores facti estis Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea in Christo Jesu. Imitatores eos factos esse dicit prophetarum et Domini (1349D)Christi quando et ipsi propter fidem sanctam similia pertulerunt: dicit enim desiderasse se nimis Thessalonicam venire, quia ipsi sunt ante Deum gloria et corona ejus: sed ad praesens missum perhibet esse Timotheum, qui eos et fide corroboret, et passionibus faciat esse praeparatos, quas nunquam pronuntiat deesse fidelibus. Addens etiam non se sufficere pro ipsis Deo gratias agere, quibus talem charitatem suam noscitur contulisse: ipsos autem Dominus (1350B)in concessa semel pietate confirmet, ut ante Patrem Christum omnium sanctorum possint esse participes. 4. --IV. 1. De caetero, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino [Vulg., in Domino Jesu] semper, et caetera. Monet Thessalonicenses, ut sicut hactenus fecerunt, et in posterum perceptam fidem devota mente custodiant: subjungens qualia vitare, qualia eos oporteat (1350C)semper expetere. Resurrectionem quoque omnium mortuorum pariter dicit esse faciendam; nam et qui eodem tempore inventi fuerint viventes spiritu, sicut et ipse erat, corporali morte praemissa, in aera Domino Christo simul dicit occurrere: omnes enim carne morimur, sicut scriptum est: Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49)? sanctos tamen Domini cum ipso semper testatur esse mansuros. Dies autem et hora adventus Domini humanitati praedicatur incognita, sicut et in Evangelio Dominus ipse testatur. 5. --V, 4. Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut dies illa vos tanquam fur comprehendat. Qui filii sunt lucis, in adventu Domini non timebunt peccatorum caligine comprehendi; nec deebriati in malis (1350D)dormiunt, qui praeceptis dominicis armati semper adsistunt. Monet etiam ut praedicatores suos benigna mente tractare non desinant, et reliquis fratribus studia charitatis impendant; invicemque se de suscepta traditione commoneant. Orat etiam ut in adventu dominico puris ac religiosis mentibus offerantur; conjurat quoque ut omnibus fratribus praesens ejus relegatur Epistula. EPISTOLA SECUNDA AD THESSALONICENSES. (1349) (1349D)1.--I, 1. Paulus, et Silvanus, et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensis in Deo Patre nostro et Jesu Christo. (1350D)Cum ipsis fratribus salutat iterum Thessalonicenses, quos et in prima Epistula nominavit; ostendens tali (1351A)honore munerandos qui laboribus ejus consortes esse meruerunt, primordia Epistulae suae sancta benedictione commendans.

2. --I, 3. Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, et quae sequuntur. Laudat Thessalonicenses rectae quidem fidei fuisse regulas consecutos; sed in futuris monet, ne illos perversi aliqua novitate decipiant, dicens adventum Domini non esse venturum, nisi prius videatur Antichristus; cujus perversa tempora mirabili proprietate describit. Asserens jam quidem mysterium iniquitatis ejus operari, sed ipsius quoque nequissimi praesentiam profitetur tunc esse revelandam, quando Romanum imperium quod nunc tenet, de medio fuerit, ordine veniente, (1352A)summotum. Sic istis significationibus veritas adventus Domini praedicatur esse ventura. 3. --II, 13. Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, et caetera. Gratias se dicit agere Deo pro ipsis, quod eis rectam fidem et salutis perpetuae dona contulerit; ideoque magnopere dicit fidem tenendam, quam ab ipsis gloriabatur acceptam, quando fidem, non omnium, sed profitetur esse paucorum. Oravit quoque pro ipsis, et iterum ut illi pro ipso debeant orare commonuit. Denuntiavit etiam falsos fratres studiosissime praecavendos, nec alias regulas fidei eos debere quaerere, nisi quas ab ipso probati sunt accepisse, Epistulam suam salutationis et benedictionis solito fine determinans. EPISTOLA AD COLOSSENSES. (1351) (1351B)1.--I, 1. Paulus apostolus Christi Jesu, per voluntatem Dei, et reliqua. Ad Colossenses scribit cum Timotheo fratre suo; sed cum dicit sanctis et fidelibus, ostendit verba Domini, quandiu sunt polluti et perfidi, homines non posse suscipere: supra quos gratiam et pacem Dei Patris et Domini Jesu Christi venire deprecatur. In istis duobus sermonibus, id est in pace et gratia, ostendit quam magna sint munera quae tam frequenti iteratione repetuntur.

2. --I, 3. Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes, et caetera. Deo gratias agit, quoniam per Epafram eos in accepta fide perseverare cognovit; ut in omni opere bono fructificantes, Domino probentur accepti. Laudem Patri mirabili praedicatione subjungens, cui placuit (1351C)per Filii sui sanguinem, sive quae in terris, sive quae in coelis sunt, sibimet reconciliare: ostendens incarnationem ipsius sanctam cunctis rebus mirabili virtute profuisse. 3. --I, 21. Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensus [Vulg., sensu] ejus, et reliqua. Monet eos ut sicut alienati aliquando in carnalibus vitiis versabantur, ita nunc evangelicis debeant studere virtutibus, adiciens exempla sua pro salute ipsorum quantis calamitatibus ingravetur; nam modo dicit manifestatum sanctae incarnationis arcanum, quod a saeculis probabatur absconditum, commonens ut nemo eos seducat per inanem sapientiam philosophorum, qui dicunt solem atque lunam, vel astra caetera esse veneranda, quae ex elementis constare non dubium est, quando etiam nostris aspectibus offeruntur. (1351D)Hos vera nihilominus impugnat auctoritas, si non ad Dominum Christum omnia referant, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis (vs. 9). Corporaliter enim dixit, quia omnis plenitudo divinae naturae in corpore (1352B)ejus inhabitat: sancti praecedentes in figura ejus Christi pristino tempore vocabantur (Psal. CIV, 15). Circumcisos autem Colossenses dicit in corde, non corpore; qui consepulti per fidem dominicae passionis, noscuntur resurrexisse cum Christo. 4. --II, 13. Et vos cum mortui essetis in delictis, et quae sequuntur. Cum Domini crux hominem veterem sua passione confixerit, et chirographum perpetuae mortis evacuaverit, vetat ne ulterius quaedam praecepta Testamenti Veteris inquirantur: dicit enim vitanda esse quae mortem inferunt, non salutem; nam qui Christo militant, illa debent affectare quae Christi sunt. Quapropter exuti vetere homine, induamur novo, qui renovatur per collatam gratiam in imagine ejus qui creavit eum: in interiore siquidem (1352C)homine neque persona, neque sexus, neque condicio potest dissimilis inveniri, sed omnia et in omnibus Christus est Dominus. 5. --III, 12. Induite ergo vos, sicut electi Dei sancti et dilecti, viscera miserationis [Vulg., misericordiae ]. Regulas ponit in quibus debeat ambulare qui fidem Christianam festinat assumere: designans in omni actu nostro Deo gratias esse referendas: viros, mulieres, parentes, filios, dominos atque servos invicem sibi debitam venerationem reddere debere, commonuit. Orationi vero eos hortatur insistere, quatenus Apostolo Dominus ostium praedicationis aperiat, ad sancta Domini loquenda mysteria. Monet etiam eos, ut in superna sapientia loquantur illis qui foris Ecclesia esse noscuntur; ne non tam instrui quam irritari posse videantur; sitque sermo eorum semper (1352D)sale conditus, ut audientibus prosit acceptus: praecipiens post salutationes consuetas Epistulam hanc in Laodicensium Ecclesia esse relegendam. EPISTOLA PRIMA AD TIMOTHEUM. (1351) (1351D)1.--I, 1. Paulus apostolus Christi Jesu, secundum imperium Dei Salvatoris nostri et Christi Jesu Domini [Vulg., Jesu spei nostrae ], et caetera. Cum in praeteritis Epistulis Patrem nominaverit et Filium, et (1352D)iterum in consequenti benedictione Patrem Filiumque commemoret, hic tantum secundum imperium Christi apostolum se dicit effectum; ut evidenter appareat de his una persona nominata, sicut et ante (1353A)jam dictum est, totam nihilominus infundere Trinitatem, Timotheum dicens filium esse fidei suae, quem sanctae Ecclesiae constat regeneratum.

2. --I, 3, Sicut rogavi te, ut sustineres [Vulg., ut remaneres] Ephesi, cum irem in Macedoniam, et reliqua. Scribit ad Timotheum discipulum suum, quatenus circa populum sibi commissum debeat esse sollicitus; ne superfluas doctrinas sequi debeant, sed ea quae illis praedicata sunt, fixa mente custodiant, scientes justis legem non esse positam, sed criminosis; quos subsequenter enumerat, quando illos semper arguit qui se scelerum foeditate commaculant. De se autem refert quanta illi fuerint Domini largitate concessa, per suam salutem probans Christum Dominum ad peccatores venisse salvandos. Commonens (1353B)eum ut in praedicatione sibi commissa perseverare non desinat, quam Hymenaeus et Alexander deserentes, fidei naufragia pertulerunt: propter quod diabolo illos dicit esse contraditos, ut discant minime blasphemare. 3. --II, 2. Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, et caetera. Scribens ad discipulum congrue monet qualem regulam debeat ecclesiasticus ordo servare. Imprimis orandum praecipit pro regibus et potestatibus, ut in pace positi vitam hujus saeculi sub tranquillitate peragamus; et ut fiduciam orationis accenderet, mediatorem esse Dominum Christum sancta praedicatione concelebrat; et quemammodum viri et mulieres orare debeant spiritalis magister instituit, adjiciens quales episcopi, diacones, vel subdiacones (1353C)esse debeant, et quales esse non debeant: in summa concludens bonos ministratores multam fiduciam apud Christum Dominum comperire. 4. --III, 14. Haec scribo tibi, sperans me venire ad te cito, et reliqua. Commonet Timotheum, ut in Ecclesia Dei conversatio ipsius decore splendeat; ne falsi praedicatores simplicium corda decipiant: in qua (1354A)re sic eum dicit debere esse constantem, ut audientibus cunctis virtutum praestet exemplum. Dicit etiam unamquamque personam quali honore, quali debeant moderatione tractare, laudans bonos dispensatores, et arguens eos qui curam domesticorum habere neglexerint, ut etiam illos deteriores infidelibus dicat. 5. --V, 9. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, et caetera. Quales eligi debeant viduae, vel quales sint evitandae, evidenter ostendit: eas autem quae se abstinere non possunt, nubere praecipit, et filios procreare, ne diabolicis temptentur insidiis. Presbyteros bene praesidentes, maxime qui praedicant verbum, duplici honore perhibet esse venerandos; nec facile contra eos accusatoribus esse credendum; et caetera quae ecclesiasticus ordo complectitur. Monet (1354B)praeterea manus impositionem cito fieri non debere; ne ille qui eum incaute promoverit, delictis communicet alienis; et ideo cautius eos dicit examinari, ne opinio laedatur Ecclesiae. Praecipit servis dominos suos omni honore venerari, maxime illos qui fideles esse noscuntur. 6. --VI, 2. Haec doce, et exhortare, et quae sequuntur. Quae dicta sunt in fine complectens, dicit in eis esse modis omnibus perseverandum, et contentiones eorum vitandas qui mente corrupti sunt: pietatem vero cum sufficientia laudat, quae suavis est omnino fidelibus, dicens in quantis temptationibus incidant, qui mundi divites esse festinant; quoniam radix omnium malorum noscitur esse cupiditas: hortans ut magis ad virtutes enumeratas animum (1354C)tendant, recepturi a Domino praemia sempiterna. Tradit etiam quemammodum divites hujus mundi Timotheus debeat commonere, ut in futurum aeternas potius Domini divitias consequantur, iterata eum insinuatione recommonens, ut fidei depositum custodiat, et contentiones improbas vitare non desinat. EPISTOLA SECUNDA AD TIMOTHEUM. (1353) (1353C)1.--I, 1. Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei, et reliqua. Secundum promissionem vitae dicit se a Christo Domino apostolum factum, ut intelligatur quod sit praemium eorum qui apostolatum ejus fideliter exercere meruerunt, ad ipsum Timotheum (1353D)et hanc Epistulam scribens, ad quem et superiorem visus est destinasse, in benedictione quoque sua gratiam et pacem solemniter ponens; sed in medio misericordiam cremento quodam declarationis adiciens; quia neque gratia, neque pax potest sine Domini largitate concedi.

2. --I, 3. Gratias ago Deo meo, cui servio a progenitoribus meis, cui servio in [V., a progenitorib. in ] conscientia pura. Promittit Timotheo memoriam se ejus habere die ac nocte in orationibus suis, laudans eum quod aemulatione matris atque aviae suae in integra fidei disciplina permaneat. Commonens etiam ut susceptam regulam doctrinae praedicare non desinat, (1354C)nec erubescat illud agere, unde se et credentes noverat esse salvandos: optans Onesiphori domui ut in illo die judicii misericordiam Domini consequatur, qui non erubuit catenam ejus impensis beneficiis sublevare, sed in Evangelio praedicando, tam Romae quam (1354D)Ephesi, ministeria ei digna contribuit. 3. --II, 1. Tu ergo, fili mi, confortare in gratia quae est in Christo Jesu. Praecipit Timotheo ut mysteria sanctae fidei, quae ab ipso cognovit, populis incunctanter enuntiet: frequenter hoc ammonens, quatenus contentiosos et obstinatos evitet; quia sermo eorum nihil proficiens serpit ut cancer (Vers. 17). Ipse vero qualis ad docendum esse debeat, veritatis eum praedicator instituit, praemonens quae sequi debeat, quae vitari concedat: cum patientia enim corripiendi sunt qui perversi esse noscuntur, ut liberentur a laqueis diaboli, quibus tenentur obnoxii. 4. --III, 1. Hoc autem scito, quoniam in novissimis (1355A)temporibus erunt tempora periculosa. Novissimis temporibus per multifarias enumerationes, quam pessimi homines reperiantur, exponit; inter quos asserit eos esse qui mulieribus iniqua dogmata nituntur infundere: quos tamen dicit veritatis ipsius inluminatione depravandos [ forte declarandos]: sed et tales omnino vitandos esse commonuit; ipsum autem permanere praecipit in eis quae didicit atque credidit: omnis enim Scriptura divinitus inspirata utilis cognoscitur ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum utiliter praeparatus. 5. --IV, 1. Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos. Terribiles obtestationes (1356A)Timotheo praeponit, populos opportune, importune increpet, arguat et eis patienter insistat: quatenus verbum Domini praedicatione dilatata proficiat: se autem profitetur de hoc saeculo continue transiturum, et in illo judicio recepturum coronam justitiae, quam sanctis suis Dominus repromisit. Hortatur etiam ut cito ad eum cum Marco et nonnullis rebus venire festinet; quoniam ab illis ministris suis videbatur esse derelictus. Alexandrum quoque aerarium, adversarium praedicationum suarum, dicit magnopere praecavendum; cui poenam debitam inminere confirmat. Salutationes multorum referens, ipse quoque, ut fideles Christi debeat salvare, commonuit. EPISTOLA AD TITUM. (1355) (1355B)1.--I, 1. Paulus servus Dei, apostolus autem Christi Jesu, et caetera. Cum se dicit apostolum Christi, profitetur, sicut saepe dictum est, et Patris se esse, et Spiritus sancti; quia una ibi cooperatio, unus Deus, una cognoscitur et potestas. Verum, ne hoc nomen putaretur gestare cum falsis fratribus, dicit, secundum agnitionem veritatis, quam solum illi merentur accipere, qui perfecta noscuntur veritate (1355C)radiare: et ut coaeternum ostendat Filium Patri, dicit etiam, spem vitae promissae, Christum, ante tempora aeterna praedictum, docens incarnationem Domini praedicatione prophetarum, suoque tempore fuisse completam; et ne eum potestate minorem forte sentires, dicit, secundum imperium Domini Salvatoris [Vulg., praeceptum Salvatoris ]: optans Tito gratiam et pacem a Deo Patre et Domino Salvatore concedi.

2. --I, 5. Hujus rei gratia reliqui te Cretae, et sequentia. Commonet discipulum suum Titum quales presbyteros vel episcopos, per Ecclesias Cretenses deceat ordinare, ne mali suasores subvertant corda simplicium: increpandos eos specialiter dicens, ne falsa praedicatione subversi, ad ritus Judaicos transferantur. (1356B)Omnia vero profitetur munda esse mundis, coinquinatos vero et infideles nihil perhibet habere mundissimum; quando confitentur ore Dominum, factis autem negant judicem, quem profitentur auctorem. 3. --II, 1. Tu vero loquere quae decent sanam doctrinam, et caetera. Monendas igitur perhibet singulas aetates, singulas condiciones, quemammodum se (1356C)debeant probabili conversatione tractare, ut in omnibus gratia Domini evidenter possit agnosci, qui mori carne pro nostra salute dignatus est; et quod efficacissimum genus possit esse doctrinae, ipse tali moderatione vivat, quatenus det exemplum precautionibus suis, ne audeat adversarius mala de ipso dicere, quem se cognoscit sanctissima institutione moderari. Dicit etiam singulatim quemammodum conversari debet, qui Christo fidelis est; et haereticos evitare jubet, praeterea eum ad se cum quibusdam venire Nicopolim, ut Apostolum videndo discat qualiter in fide sancta firmissima stabilitate consistat, Epistulam suam charissima benedictione concludens. EPISTOLA AD PHILIMONEM. (1355) (1355D)1.--I, 1. Paulus apostolus vinctus Jesu Christi, et Timotheus frater, et reliqua. Ipsis primordiis nomini suo conjunxit noviter passionem, et ne putaretur aliquo delicto fuisse vinctus, addidit Christi Jesu, ut illa vincula non criminosa, sed gloriosa declararet; scribens Philemoni fratri et adjutori suo, cum fratre Timotheo; Appiam quoque et Archippum in eadem salutatione commemorans; sed et congregationem quae in domo ejus esse videbatur, pari salutatione (1356D)complectitur; gratiam illis et pacem optans a Patre provenire et Domino Christo.

2. --I, 4. Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis. Gratias agit Deo, audita fide et charitate Philimonis, quam habebat in Domino Christo et in omnibus sanctis ejus; operas ipsius magna praedicatione concelebrans. Obsecrat quoque eum, ut Onesimum, servum quondam suum, quem per fidem Domini viscera sua dicit effectum, (1357A)debita ei condicione relaxet, et in fraterna illum charitate suscipiat; se redditurum dicens quidquid ille debuisset: confidens tamen quod eum propter (1358A)charitatem Domini gratanter exaudiat, salutationis quorumdam dicta subjungens. EPISTOLA AD HEBRAEOS. (1357) (1357A)1.--I, 1. Multifarie multisque modis olim Deus locutus est patribus, in prophetis, de Filio suo. Quaeri solet cur ista tantum Epistula non habeat salutationem, dum cunctis superioribus praelata videatur: prima enim fronte nomen suum adeo velavit Hebraeis, ne propter odium personae suae coelestem non reciperent sospitatem. Imprimis Vetus Testamentum Novumque conjungens, per prophetas praedictum Filium Dei ex semine David ultimis dicit venisse temporibus; (1357B)cujus magnificentiam inenarrabili laude concelebrat, ostendens eum per exempla legis divinae cunctis creaturis suis esse potiorem; quando nulli angelorum, sive cuilibet potestati coelorum, a Patre dictum est, quod de ipso constat esse praedictum. Nam si per angelos sermo qui dictus est probatur impletus, quid nos merebimur sustinere, si negligimus totius donationis auctorem?

2. --II, 3. Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, et reliqua. Initium dicit salutis Christo Domino praedicante concessum, deinde signis ac prodigiis, et per apostolos ejus sanctae fidei innotuisse veritatem. Redit iterum ad ejus omnipotentiam declarandam, quam exponit exemplis, affixum cruci dicens pro salute cunctorum: propter quod plurimis (1357C)locis fratres eos appellare non desinit, quando et carnem suscipere dignatus est, et diabolum, qui habebat mortis imperium, sua passione destruxit. Nam cum non angelos, sed semen Abrahae, adsumta humanitas adprehenderit, merito frater dictus est eorum, ut verus pontifex, et hominis, Deique ipsius mediator existeret. Ita qui passus est pro omnibus, potens est etiam temptatis sine dubio subvenire. 3. --III, 1. Unde, fratres sancti, vocationis coelestis participes, et caetera. Hortatur Hebraeos ad fidem Christi, a quo et fratres eos constat esse nominatos; multo praeferens eum Mosi, cui obedientes esse videbantur: ostendens, creatura sua longe potiorem esse creatorem; aptissima exempla conjungens, ut vox Domini debeat incunctanter audiri. Contremescenda (1357D)est siquidem poena priscorum, quia non intraverunt in ejus requiem, qui divinum noluerunt audire sermonem: contra autem obedientibus pax data est, et tranquilla pausatio, ut et ipsi a proprio labore cessarent, sicut Dominus requievit ab operibus suis. (1358A)4.--IV, 11. Festinemus ergo ingredi in illam requiem, et sequentia. Oboediendum dicit divinis esse mandatis, quia non potest falli, quod a tanta noscitur veritate proferri: habens spem maximam in Domino Christo, quia subveniat calamitatibus nostris, qui pro nobis atrocitatem pertulit passionis: tantae rei et exempla legis divinae evidentissima nimis et argumenta subjungens. Arguit quippe illos, qui doctrinam priscae legis ita dignoscuntur obliti, ut iterum (1358B)eos, tanquam parvulos, lacte necesse sit enutriri: perfectis enim mentibus solidus praedicationis opus est cibus, qui discretionem boni ac mali possunt habere probabilem.

5. --VI, 1. Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, et caetera. De primordiis fidei jam non dicit esse tractandum, sed de reliquis rebus, in quibus probatur solidata perfectio, terrae faciens mirabilem comparationem, quae dum imbrem acceperit, amoenas herbas germinat in decorem; si vero spinas protulerit, eas videlicet ultrix flamma consumit. Confidit tamen eos ad illorum imitationes potius erigendos, quibus promissa sunt regna caelorum; Abrahae copulans exemplum, cujus semini Dominus jurando pollicitus est solidissimam firmitatem: ut hac (1358C)promissione roborati, ad penetralia caeli fidelium animus tenderetur; ubi jam praecursor et pontifex noster Dominus Jesus Christus intravit. 6. --VII, 1. Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summus [Vulg., Dei summi ], et reliqua. In principio hujus capitis exponit qui fuerit Melchisedech, cui per magnas et subtilissimas argumentationes comparatus est Dominus Christus: primum, quod nominis ipsius interpretatio, id est rex pacis et rex justitiae, soli potest Christo Domino convenire, deinde quod patrem ipsius atque matrem nulla prorsus scriptura testatur, sicut Christi deitas, ut arbitror, sine matre, caro sine patre, fuisse cognoscitur; tertio, quod neque initium, neque finis vitae ipsius doceatur esse vulgatus, sicut Dominus de se dicit, (1358D)ego sum Α et Ω quarto, quod assimilatus Filio Dei, sacerdos permanet in aeternum. Quinto sequitur, quare in psalmo dictum non sit, secundum ordinem Aaron; scilicet ut translatum sacerdotium, [ suppl. et] mutationem legis, quam ad perfectum nihil adduxit, commutandam in Christi gratiam nuntiaret. Sic per (1359A)has similitudines congruenter expositas, Melchisedech Domini Christi gestasse probatur imaginem. 7. --VII, 19. Introductio vero melioris spei, per quam proximanus ad Dominum, et caetera. Hic distantias facit inter sacerdotes communes et Dominum Christum; quia iste singularis est factus, qui et sacramenti interpositione promissus est, et in aeternum noscitur constitutus; deinde omnis sacerdos pro suis primum peccatis exorat, et sic pro populo supplicare praesumit; Christus autem peccata propria non habens, confidenter interpellat pro nobis: ad postremum seipsum singulariter obtulit pro salute cunctorum; in ipso quoque Novi Testamenti facta promissio est; quod de nullo alio constat effectum: dicendo enim novum, antiquatum voluit ostendere quod praecessit. (1359B)8.--IX, 1. Habuit quidem et prius justificationem Scripturae sanctae [Vulg., justificationes culturae ], et reliqua. Discretionem facit per praemissas observationes Novi et Veteris Testamenti, dicens aliter accessisse priscos sacerdotes ad sancta, et iterum interius ad sancta sanctorum; aliter autem introisse Dominum Christum in sancta, qui gloriam est aeternae redemptionis operatus. Nam si taurorum victima peccata mundabat, quid faciet sanguis fusus immaculati Domini Christi, qui ad serviendum Deo purificavit corda fidelium?

9. --IX, 15. Et ideo Novi Testamenti mediator est Christus Jesus [Vulg. non habet Christi Jesu ], et sequentia. Probat etiam Dominum Christum mediatorem factum Novi et Veteris Testamenti; ut Veteris (1359C)obligatio collato mortis ipsius munere solveretur: docens etiam, et in antiquis solemnitatibus sacrificiorum, Testamentum Novum sine dubio fuisse promissum; quando cum sanguine vitulorum et hircorum, et lana coccinea, et hyssopo librum sacrum, et ipsum populum testatur aspersum. Sequitur autem, semel illum passum in consummatione saeculorum, ut pro nobis Patrem pius redemptor jugiter exoraret: nam sicut hominibus semel mori datum est, et post, Domini sustinere judicium; ita Christus semel est mortuus, ut exspectantibus se in sua judicatione promissus appareat. 10. --X, 1. Legem dicit umbram [Vulg., umbram enim habens] futurorum bonorum, et sequentia. Legem dicit umbram futurorum bonorum, non imaginem, (1359D)id est veritatem habuisse sequentium, ostendens per sanguinem sacrificiorum humanum genus minime potuisse salvari; sed scilicet prae passione crucis, quae periclitanti mundo sua redemptione subvenit: qua fiducia percepta, fonte sacri baptismatis (1360A)ablutos accedere monet ad Dominum Christum, ut fidelis promissor sua munera in ipsis dignanter adimpleat. 11. --X, 24. Et consideremus invicem in provocatione charitatis, et caetera. Considerandam dicit gratiam Dei, non per divisiones impias, sed in congregatione fraterna: comminans judicium futurum, quod Domini Christi adventu probatur esse jam proximum. Nam si perire solet qui legem Mosis irritam facit, quo supplicio plectendus est, qui Christi Domini charitatis et unitatis mandata contemnit? Commonet etiam eos ne vacuas faciant passiones et direptiones rerum suarum, quas jam pro Christi nomine pertulerunt: sola enim perseverantia perfectos efficit Christianos; necessaria est enim patientia, ut promissio Domini referatur accepta. (1360B)12.--XI, 1. Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Primum definit quid sit fides, credulitas rerum scilicet non apparentium; deinde refert quanti per eam fuerint, Domino miserante, salvati; ut incredula corda Judaeorum ad simile studium, consideratis tantis devotionibus, incitaret. Dicit enim fidem Abel, Enoch, Noe, Abraham et Sarae; quam ideo frequenter iteravit, quoniam, ipsis credentibus, in similitudinem eorum universam benedictam constat Ecclesiam. Verum isti omnes necdum adhuc promissa praemia susceperunt; sed perfectam beatitudinem in coelesti civitate recipient, quam eis Dominus praeparare dignatus est.

13. --XI, 17. Fide obtulit Abraham, Isaac, ut immolaretur (1360C)[Vulg., Isaac, cum tentaretur ], et reliqua. Adhuc in ipsa enumeratione fidelium perseverat: dicit enim de Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Mose, de filiis Israel, Rab meretricis, Gedeon, Barach, Samson, Jepthe, David et Samuele: prophetarum etiam exempla subjungens, qui per fidem vicerunt regna (Vers. 33), et diversitate passionum divinam gratiam invenire meruerunt: qui tamen adhuc promissa praemia minime susceperunt, ut uno eodemque tempore pius Redemptor omnibus daret quod cunctis fidelibus noscitur esse pollicitus. 14. --XII, 1. Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, et sequentia. Considerata priorum fide, depositis peccatis, ad Christum dicit Dominum festinandum: nam ille pro nobis crucem subire (1360D)dignatus est, qui sedet ad dexteram Patris. Cur nos contristemur in mediocribus passionibus, quas tamen scimus ad aeternam requiem pertinere? Commonet etiam adeo illos vocatos filios, ut gratissime patris flagella paterentur: huic siquidem rei genitorum (1361A)carnalium exempla subjungens, quorum in praesenti gravis quidem creditur disciplina, sed in futurum suavis cognoscitur adepta justitia: propter quod adhibenda patientia, corroborandi sunt gressus, ut ad illud efficaciter possit perveniri quo tenditur. 15. --XII, 4. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Pacem dicit et sanctimoniam omnimodis appetendam, sine qua nemo potest videre Deum. Monet etiam praecavendum ne nos opera impietatis nostrae sursum praecedat, et ab haereditate Domini reddat alienos; sicut contigisse dicit Esau, qui postquam primitiva sua vendidit, multas quidem lacrymas fudit, sed occulto Dei judicio minime constat auditum. Mose quoque subjungit exemplum, qui lapidari faciebat eos qui (1361B)se immunda conversatione tractabant: scilicet montis Sina et Ecclesiae Dei disparem faciens collationem; quippe ubi Christum corporaliter et auditum constat et visum, cujus magnopere obediendum dicit eloquio. 16. --XII, 25. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum qui super terram loquebatur. Adhuc in superioribus comparationibus permanens, dicit: Si populus Hebraeorum non potuit vitare vindictam, qui Mosi minime obediens fuit, quid nos patiemur, si loquenti de coelo Domino nequaquam optemperare videamur? cujus potestatem atque magnitudinem, et argumentis necessariis, et sequentibus declarat exemplis. Monet etiam quali se debeant conversatione tractare, et quae vitia malint nocitura refugere, (1361C)asserens Jesum Christum ultimis temporibus visum, qui semper fuit, et est, et permanebit in saecula saeculorum. (1362A)17.--XIII, 9. Doctrinis variis et peregrinis nolite adduci [Vulg., abduci ], et reliqua. Doctrinas varias et peregrina dogmata omnino vetat audiri: optimum est enim cor gratia Domini confirmare, non escis. Ritum quoque priorem sacrificiorum in passione dominicae similitudinis trahit; quoniam sicut animalium oblata pro peccato corpora foris castra cremabantur, ita et Dominum Christum, qui se pro peccatis nostris obtulit, extra civitatem constat esse crucifixum; sed illam crucifixionem, illud opprobrium dicit modis omnibus appetendum, ut exeuntes ad eum in supernam civitatem pervenire mereamur. Beneficentiam et communicationem illis persuadens nullatenus oblivisci; talibus enim rebus placatur Deus: oboedientiam vero propter ordinem custodientium (1362B)exhibendam dicit esse praepositis, ut salutis eorum curam debeant habere cum gaudio.

18. --XIII, 18. Confidimus autem, quoniam [Vulg., enim, quia] bonam conscientiam habemus in omnibus benevolentes conversari. Bene conversantibus benevolentiam maximam se debere testatur, quod illis continue dicit esse faciendum; quatenus ad eos prontissimo studio debeat festinare. Orat etiam pro ipsis, ut voluntatem Domini Patris sincera mente perficiant, qui eduxit ex mortuis pastorem magnum Dominum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum; ut contra eos qui solum Patrem venerandum putabant, competens medicina breviter intimata sufficeret; indicans eis Timotheum ad ipsos fuisse transmissum, per quem ore suo et probatissimos salutat, (1362C)et bonorum salutationes impensa charitate commemorat. COMPLEXIONES CANONICARUM EPISTULARUM SEPTEM, ID EST IN BEATI APOSTOLI PETRI DUAS, JOANNIS TRES, JUDAE UNAM ET JACOBI UNAM. EPISTOLA PETRI APOSTOLI AD GENTES. (1361D)1.--I, 1. Petrus apostolus Jesu Christi, electis advenis, et reliqua. Sanctissimae regulae instituta concelebrans, (1362D)et Petrus apostolus Jesu Christi scribit absentibus Hebraeis, qui impia persecutione Judaeorum (1363A)dispersi fuerant, et advenae facti per Pontum, per Galatiam, per Cappadociam, per Asiam, et Bithyniam, sed tamen in Christo Jesu correcta mente crediderant, quibus praedicationem suam dicit secundum praescientiam Dei Patris, et in sanctificatione Spiritus sancti, et passione sanguinis Domini Christi fuisse transmissam: ut more pristino sacrificiorum aspersus populus dominico sanguine purgaretur: sic ipsis primordiis et unitas trinae virtutis, et personarum est breviter declarata distinctio, petens ut gratia et pax Domini plenissima debeant ubertate compleri. 2. --I, 3. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, et quod sequitur. Fidelis populi salutatione completa, memor dominicae institutionis primum Deo Patri gratias agit, qui per magnam misericordiam (1363B)suam regeneravit nos sacro baptismate in spe vitae perpetuae; per resurrectionem scilicet Domini Christi, quam post triduum factam constat a mortuis: cujus haereditatis quam magna sint praemia consequenter exponit: hortans ut molestias praesentis temporis patienter ferre debeamus, quatenus in judicio Domini probatio nostrae fidei multo pretiosior auro possit ostendi: nam qui illum hic non videntes credunt, respicientes eum inaestimabili exultatione gaudebunt. De qua retributione praemiorum arcana Domini perscrutantes prophetae, multa dixerunt; et ne aliquid propria voluntate putares edictum, docet illis per Spiritum sanctum fuisse revelatum, quem videre angeli concupiscunt. (1363C)3.--I, 13. Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecti [Vulg., perfecte], sperate in eam. Postquam illis promissionis magna praemia patefecit, hortatur ut per fortitudinem mentis filiorum loco ad gratiam tendant, quae illis in judicio Domini monstratur esse pollicita. Admonens eos ut sancto debeant manere proposito, quando scriptum est, sancti eritis, quoniam et ego sanctus sum: scientes (1364A)quoniam non sint redempti corruptibili pretio, sed Domini nostri sanguine pretioso, qui praecognitus est quidem ante constitutionem mundi, sed manifestatus novissimis temporibus pro salute cunctorum; ita ut fides et spes credentium in eum fixa permaneat.

4. --I, 22. Animas vestras castificantes ad obediendum charitati [Vulg., in obedientia charitatis ], et caetera. Praemissa fides quemammodum exerceatur, exponit primum, ut simplici amore mutuam sibi non desinant custodire charitatem; quatenus qui renati sunt communiter per verbum Dei vivi, nulla debeant divisione separari, et humana mens ad mundana vitia festinare. Comparatione facta feni, caro nostra quam sit caduca monstratur: verbum autem Domini, (1364B)quo regenerati esse noscuntur, manet in aeternum: quapropter prioris temporis malitiam deponentes, sicut modo geniti infantes rationales, primordia debent fidei concupiscere, ut ad crementa possint salutaria pervenire: nam si ad lapidem vivum, hoc est Dominum Christum, devotis mentibus accesserunt, et ipsi quoque debent, tanquam vivi lapides, in Ecclesiae aedificatione proficere: offerentes hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum Dominum nostrum, per quem salus humano generi optata provenit, de ipso vero sancto lapide Isaiae prophetae datur exemplum. 5. --II, 4. Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est [Vulg., Vos; deinde, hic factus] in (1364C)caput anguli. Adhuc de ipso lapide CXVII psalmus datur exemplum: de quo facta contrarietate credentium et non credentium disputatur: dicens obstinatorum lapidem esse offensionis et petram scandali, credentium vero esse genus electum, progeniem sanctam, populum acquisitionis, qui vocatus est de tenebris ad lucem perpetuae sanctitatis. Qui ante fuerant alieni, nunc proprie facti sunt Domini (1365A)Christi, et ut ab eis mundi extranearet affectum, docet eos a carnalibus desideriis abstinere, quae nituntur semper animas sauciare; sed potius sic vivere, ut inter gentes debeant bonae conversationis exempla praestare; quatenus illi, quibus nunc detrahere videntur, considerata eorum conversatione, magnificent Dominum, cum ipsius fuerint visitatione compuncti. 6. --II, 13. Subjecti estote omni humanae ordinationi propter Dominum, et reliqua. Ne aliquos praemissa fides potuisset inflare, ad patientiae tolerantiam rediit, ut principibus, sive ducibus propter Deum debeant esse subjecti: qui eos ad vindictam malorum, et in bonorum laudem cognoscitur destinasse. Hoc tamen ex libertate jubet conscientiae fieri, (1365B)non timoris necessitate persolvi. Servos quoque commonet obedire dominis suis, non tantum placidis, sed etiam qui videntur austeres; quoniam haec est revera gratia Dei, si non solum aequalia, sed etiam patiamur injusta: tali enim exemplo vocati sumus a Domino, ut iniqua sustineamus pro ipso qui pro nobis elegit suscipere crucem, cum peccati maculam non haberet; et ideo converti debemus ad pastorem nostrum, qui mortem pertulit pro salute cunctorum. 7. --III, 1. Similiter qui non credunt verbo, per uxorum suarum conversationem lucrifiant. Venit ad admonitionem quoque mulierum: primum dicens, ut subditae debeant esse viris suis, quatenus qui praedicationibus sanctis minime crediderunt, uxorum (1365C)suarum potius conversatione resipiant; deinde praecepit eis ut non tantum ornamentis studeant, sed interiori homini devotae sint, qui ante Deum vere locuples invenitur: quibus Sarae datur exemplum, quae Abrahae devotione probabili serviebat. Ipsas dicit debere illam imitari, ex qua fidei aemulatione in Abrahae semine sunt receptae. Similiter et viris praecipit ut uxores suas honore digno contineant, quasi infirmas et cohaeredes gratiae, ut oratio alterutrum non debeat impediri. Ad postremum utrumque commonet sexum, ut sint omnes unanimes, compatientes, misericordes, et humiles, non reddentes malum pro malo, sed in benedictionis gratia, qua vocati sunt, perseverent. 8. --III, 3. Qui enim vult vitam, et diligit videre (1365D)dies bonos, coerceat linguam suam a malo. Adhuc generaliter monet ut linguam nostram a malis cohibere debeamus, quae semper prona cognoscitur ad delicta. Sed non solum dicit hoc posse sufficere, quando illa sola perfectio est, a malis quidem declinare, (1366A)sed bona eminenter efficere: Dominus enim super justos respicit, et super impios iratus intendit: dicens beatos eos effici, si pro nomine Domini aliqua fuerint insecutione lacerati. Omni vero tempore paratos illos dicit esse debere, ut cum modestia et timore sancto fidei suae possint reddere rationem; quatenus derogatores fidelium veritate percepta protinus conticescant. 9. --III, 17. Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati, quam male facientes. Multo melius esse confirmat bene agentem male pati, quam male agentem pro factorum suorum qualitate percelli. Sic enim Dominus cum nihil mali fecisset, pro peccatis nostris carne peremptus est, qui nobis formam suae passionis instituit. Noe quoque conjungit exemplum, quoniam sicut (1366B)in arca ejus octo tantum animae diluvii perditione salvatae sunt, ita per baptismatis gratiam sanctus populus a peccatorum labe noscitur esse liberatus: non enim in sacro baptismate, sicut in communi lavacro sordibus suis caro diluitur, sed credita Domini resurrectione salvatur, qui deglutivit mortem, ut vitae ipsius participes esse mereamur. Quapropter Christi resurrectione comperta, et nos in carne patiamur, cum peccata relinquimus; quatenus reliquum vitae nostrae tempus, non secundum humana desideria, sed secundum voluntatem Domini transigamus. 10. --IV, 3. Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consumatum [Vulg., consummandam ]. Sufficere dicit mundo, quod ad voluntatem nefandam gentium praeterita tempora probantur (1366C)elapsa; nunc autem secundum Deum vivendum est in Spiritu sancto, qui nos vocavit ex mortuis, ut in spe ejus vivere deberemus. Adeo enim evangelizatum constat et mortuis lege peccati, ut in illa resurrectione generali aeternae vitae gaudia consequantur. Quapropter appropinquante fine saeculi, prudentes et seduli in oratione esse debemus; charitatem inter nos habentes, quoniam charitas cooperit multitudinem peccatorum: hospitalitatem quoque, caeteraque bona sine murmuratione praecepit debere praestari: verbum autem Domini sic asserit praedicandum, ut tota intentio credentium ad Dominum referatur auctorem, cui est virtus et gloria in saecula saeculorum. 11. --IV, 12. Charissimi, nolite pavescere [V., Nolite (1366D)peregrinari ] in fervore, quia ad temptationem vobis fit. Confortat populum fidelem, ne debeat illata passione turbari; quoniam pro nobis Christus pertulit majora quam nos videmur pro fide ipsius sustinere: constantia exultandum est ergo hic in talibus rebus, ut ante (1367A)ipsum perfecta laetitia gaudeatur. Ammonet quoque ut nemo pro flagitiis aut criminibus mundi tormenta sustineat; caeterum si pro Domino Christo patimur, in aeterna beatitudine collocemur: nemo enim debet erubescere, unde se novit ad aeterna praemia pervenire. Sed si justus atque fidelis vix salvi fiunt, utique peccator et impius non parebunt; nam qui hic pro Christo patitur mala, animam suam in illa judicatione commendat. 12. --V, 1. Seniores igitur, qui in vobis sunt, obsecro, consenior, et testis Christi passionum. Presbyteros ammonet ut clerum sibi creditum diligenti et inavara cura custodiant, vitia despiciant, temporalia lucra contemnant, et in conversatione probabili suas divitias ponant: quatenus cum apparuerit princeps pastorum (1367B)(Vers. 4), beatitudinis honore coronentur. Adolescentes etiam commonet ut subjecti debeant esse senioribus suis, quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam; nam qui se humiliant Christo, in ejus exaltantur sine dubitatione judicio. Humanas quoque sollicitudines in eo dicit esse projiciendas, (1368A)ut ipse nos nequaquam debeat de suo regno projicere. 13. --V, 8. Sobrii estote, vigilate; quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem transvoret [Vulg., devoret ]. Sobrios et vigilantes eos esse debere monet, quoniam indesinenter temptat illos diabolus, tanquam belua cruenta subripere; cui per fidem atque operas bonas resistendum esse pronuntiat; quoniam ille sic vincitur, cum fidelis animus nulla immissione superatur. Et ne tanto hoste designato turbarentur corda fidelium, potentem Deum illi dicit resistere, cui nulla potestas praevalet obviare. Quam epistulam per Silvanum fidelem eorum se scripsisse testatur, obsecrans et contestans ut in praedicata gratia Domini perseverare non desinant: (1368B)salutationes quoque Ecclesiae, quam de Babylonia, id est de saeculi istius confusione, dicit electam, et Marci filii sui pia institutione transmittens, petit etiam ut salutentur fidelissimi in obsequio charitatis, gratiam illis benedictionis attribuens, qui in Christo Domino permanebant. EJUSDEM EPISTOLA SECUNDA. (1367) (1367B)1.--I, 1. Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi his qui aequalem [Vulg., iis qui coaequalem nobiscum] sortiti sunt fidem. Simon nomen est proprium, Petrus cognominatio ejus: sicut in Evangelio a Domino dictum est: Tu es Simon, filius Joannis [Vulg., (1367C)filius Jona], tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus (Joan. I, 43). Servum vero se perhibet, quod Domino Christo devotione humillima serviebat; apostolum memorat, ut collatum sibi designaret officium: nam quod dicit, Jesu Christi, sicut saepe jam dictum est, unius appellatione personae indicare cognoscitur sanctissimam Trinitatem: et ne se Ecclesiae Domini aliqua elatione praeferret, his se dicit scribere, qui coaequalem fidem Domini largitate sortiti sunt; quibus optat gratiam et pacem multiplicari in futuri cognitione judicii; ubi quidquid tribuitur, nulla ulterius amissione fraudatur.

2. --I, 3. Sicut omnia nobis divinae virtutis ejus ad vitam pietatemque donata. Sicut omnia credentibus ad vitam pietatemque donata sunt, per recognitionem (1367D)ejus qui nos vocavit propria gloria, non meritis nostris, ut per haec quae promissa sunt, divinitatis ejus mereamur esse consortes; sicut in Evangelio dictum est, Pater, volo ut ubi sum ego, ibi sint et hi mecum (Joan. XVII, 24): ita et nos effugere debemus mundana flagitia. Sed magis nitamur in fide nostra affectare virtutem, in virtute vero scientiam, in scientia autem continentiam, in continentia vero pietatem, in pietate amorem fraternitatis, in amore fraternitatis Domini charitatem. Haec enim cum nobis praesto sunt, sine fructu in cognitione Domini Christi esse non possumus; sed in regno Domini recipimur, (1368B)ubi aliter introire penitus non meremur. 3. --I, 12. Propter quod non differam semper commemorare vos, et caetera. Non se dicit posse desinere a praedicationibus institutis, donec eos firmos atque corroboratos derelinquat in fide Domini Salvatoris: (1368C)quando se testatur, sicut a Domino est commonitus, de hoc saeculo transiturum; et ideo sanctissimo paternitatis affectu operam se perhibet dare, ut talia in ipsis agat, quemammodum ejus possint retinere memoriam: non enim commentaticiis fabulis aliquid de Christo Domino se dicit esse dicturum; sed dicturum se illa quae suis auribus audivit, et certissima visione cognovit. Cui rei illud evangelicum subjungit exemplum: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Quam vocem cum aliis apostolis se dicit audisse, dum in sancto monte essent cum Domino Salvatore: sic in isto testimonio illi confutati sunt, qui putant Patrem Filium non habere. 4. --I, 19. Et habemus certiorem propheticum sermonem, (1368D)cui benefacitis intendentes [Vulg., firmiorem attendentes ]. Quod protulit, laudat exemplum, ut hoc ita debeant habere semper in cordibus suis, quemammodum lucerna praeparatur in tenebris; donec Christus adveniat, de quo justi incomparabili claritate lucebunt: prophetiam veram generaliter laudans, quae nunquam voluntate humana, sed divina inspiratione collata est; pseudoprophetas vero aptissima conclusione definivit, dicens eos magistros esse mendaces, qui spe turpissimi lucri judicium sibi perpetuae damnationis acquirunt. 5. --II, 4. Si enim Deus angelis peccantibus non (1369A)pepercit, sed carceribus inferis retrudit. Probatio dicti superioris digna consequitur; quoniam angelis peccantibus non pepercit, sed caliginosis carceribus retrusos reservavit suo judicio puniendos; deinde, si originali mundo non indulsit, quem suis manibus fabricare dignatus est, eumque cum hominibus impiis superducti diluvii vastitate delevit, si Sodomam et Gomorrham in cinerem deductam justa indignatione damnavit: contra, octavum [ sic ] Noe a diluvio, justum Loth supreme dolentem ab impudicorum conversatione liberavit: ut talibus conjunctis exemplis vir sanctissimus probaret, et impios poenam dignam recipere, et justos temptatione salvari. 6. --II, 10. Maxime autem qui post carnem in desideria convolutationis eunt. Arguit eos qui post (1369B)desideria carnis eunt, et dominationem Christi sacrilega voluntate contemnunt; quorum vitia multipliciter narrans, dicit eos contra Dominum superba voluntate consurgere, qui peccantes angelos noscitur inclinasse: eorumque denuo describit, et corporum qualitates, et pessimos mores, quos post multa flagitia dicit etiam coluisse simulacra, quos dignis comparationibus notat: memorans eos fontes esse siccos, et nebulas caliginosas, et tubidines [ forte turbinibus] exagitatas, quibus merito aeterna praeparatur obscuritas: hi decipiunt audientes, et ad libertatem trahunt libidinis, cum ipsi noscantur servi esse peccati: utilem nimis subjungens probabilemque sententiam, illius unumquemque esse servum, cui et subjectus esse cognoscitur. (1369C)7.--II, 20. Si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini [Vulg., in cognitione Domini nostri ]. Increpat illos qui accipientes mandata veritatis, iterum se in pristino caeno falsitatis involvunt, comparans eis illa proverbia: Redire canem ad vomitum suum, et porcum in suis volutabris denua revolutatione versari. Secundam dicens illis epistulam transmisisse, ut traditiones Patrum fideliter teneant, non se ad gentilium errores impia voluntate convertant; sed illud magis desiderent efficere, (1370A)quod ad mandata cognoscunt Christi Domini pertinere.

8. --III, 3. Hoc primo scientes, quia venient in novissimo dierum inlusione inludentes. Commonet eos novissimis apparere temporibus, qui dicant, Ubi est Christus Dominus, qui celeriter venire promissus est? Ecce tanta tempora transierunt, et nihil tale provenisse cognoscimus. Exemplum ponens diluvii, quoniam, sicut istos caelos aerios crescens unda complevit, mundusque tunc a sua temperatione deperiit, ita in diem judicii eosdem per ignem iterum, sicut legitur, esse delendos: his rebus absolute probans, omnia quae praedicta sunt, sine aliqua dubitatione complenda. 9. --III, 10. Venient [Vulg., Adveniet] autem dies Domini, ut fur, et reliqua. Diem Domini subitum venire (1370B)dicit, ut furem, quando caeli magno impetu celeritatis excurrunt, quando elementa mundi ignis calore solvenda sunt; sed his omnibus pereuntibus, et totius machinae immutatione terribili, quales oportet tunc fideles esse, ut tantam nequeant incurrere vastitatem: nam cum novi caeli, et terra nova pollicita sit, in quibus habitat promissa justitia, non est dubium quae nunc videmus posse dissolvi. Quapropter dilationem temporis non sibi credant ullatenus odiosam, sed salutis suae causas judicent agi, quando se ut convertantur, intelligunt sustineri. 10. --III, 15. Sicut et dilectissimus [Vulg., charissimus] frater noster Paulus, et quod sequitur. Laudat fratrem et coapostolum suum, dicens, custodite verissimam fidem, sicut vobis scribit Paulus apostolus, (1370C)secundum sapientiam quae illi data est, altitudines profundas exquirere, et occulta revelare; quae tamen indocti et instabiles ad proprium interitum, sicut et caeteras scripturas, pro sua voluntate convertunt. Sed monet eos quibus scribere videbatur, ne perversorum errore decepti, a fidei suae videantur stabilitate subverti; sed potius in intellectu et gratia Domini Christi proficiant, ut bonis semper meritis augeantur. EPISTOLA S. JOANNIS AD PARTHOS. 1. --I, 1. Quod erat [Vulg., Quod fuit] ab initio, (1369)quod audivimus, quod vidimus oculis nostris. Certissimam fidem facit praedicationibus suis, quando se de Domino Christo non tantum audita dicit referre, sed visa; illa tamen se vidisse confirmans, quae secundum Evangelium suum nullatenus temporaliter coepta sunt, sed jugiter in aeternitate manserunt: dicens (1370D)Deum esse verissimum lumen, et si quis maluerit ad ejus pervenire notitiam, in conscientiae debet claritate versari; quoniam fieri non potest ut aliquis, quandiu in tenebrosa pravitate positus est, ejus sancto lumine compleatur. 2. --I, 8. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Ne putaret aliquis hominem (1371A)sine peccato esse, quem semper in lumine cordis praeceperat ambulare, dicit nullum esse qui nequeat in aliqua parte delinquere; sed illum potius probabilem fieri, qui peccata sua Domino noscitur confiteri, quatenus demittens nobis delicta, Dominus reddat nos sua pietate purgatos: nam si nos inculpabiles aestimemus, mendacem fecimus eum qui dixit, Omnia conclusit Deus sub peccato, ut omnibus misereatur. Dicit etiam, ut dum carnis fragilitate peccaverint, ad satisfactionem protinus redeant Domini Christi, qui Patrem jugiter interpellat pro nobis; nam qui se dicit in eo manere, debet ita gressus suos dirigere, quemammodum et ipse cognoscitur ambulasse. 3. --II, 7. Non novum mandatum scribo vobis, sed (1371B)mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Quantum ad Scripturas divinas pertinet, non se dicit nova praedicare, quia olim in lege noscuntur esse praedicta; sed in hac parte novum cognoscitur esse mandatum, quoniam illa quae sunt praemonita, nunc videntur impleta: peccatorum siquidem tenebrae transierunt, et manifestatio luminis venit per Dominum Christum; ideoque non debet aliquis odisse fratrem suum, pro quo Christum animam suam posuisse cognoscit. Scripsisse autem dicit senioribus, juvenioribus, pueris et pupillis, ut communi debeant charitate gaudere; quando pro percepta fide constat illis remissa esse peccata; deinde quia vicerunt malignum diabolum, quia Deum cognoverunt Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. (1371C)4.--II, 15. Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo, et reliqua. Mundum praecepit nullatenus concupisci, quoniam voluntatibus divinis probatur semper adversus; ideoque qui coelestem Patrem diligit, mundi hujus tenebras non amavit: carnis enim vitia, et spiritalis virtus longe discreta sunt; et ut eos efficeret cautiores, horam dicit esse novissimam: quoniam per subdolos fratres et haereticas pravitates nequitia provenit Antichristi. Quos tamen exisse dicit de congregatione sanctorum, quia digni non fuerunt cum fidelibus permanere; probat etiam eos esse mendaces, qui dicunt Jesum non esse Dominum Christum, quando qui Filium negat, utique negavit et Patrem.

5. --II, 24. Vos quod audistis ab initio, permaneat (1371D)in vobis, et caetera. Manere dicit eos debere in accepta fide, ut et ipsi in Patris et Filii charitate permaneant; quatenus promissiones ejus, id est vitae aeternae praemia consequantur: quapropter manendum est in eo, ut in adventu suo non nos inveniat alienos: nam cum nobis dederit suos filios vocari, nimis impium est, si ab ejus institutis reddamur extranei. Sic ergo nobis agendum est, ut cum apparuerit, possimus eum, sicuti est, plenissimo munere contueri. 6. --III, 4. Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit; quia peccatum [Vulg., et peccatum est, etc.] iniquitas est. Hoc multis argumentationibus, hoc sedula (1372A)probatione complectitur, dicens contrarios nos esse Christo Domino non debere, si habere cum ipso volumus portionem: nam cum sit ille immaculatus atque justissimus, omnino se ab ipso dividit qui nequitia perversitatis involvitur: ideo enim Filius Dei venit in mundum ut antiquum solveret indebita morte peccatum: et ideo fratrem nullus odisse debet, ne Cain detestabilis incurrat exemplum, qui per invidiam bonorum operum germanum suum impia morte trucidavit. 7. --III, 14. Qui non diligit fratrem, permanet in morte [Vulg.: Qui non diligit, manet, etc.], et reliqua. Qui non diligit fratrem suum, homicidam illum esse pronuntiat; et qui homicida est, vitam non potest habere beatorum: nam si quis fratrem suum viderit (1372B)egentem, et circa ipsum clauserit viscera misericordia suae, ipse non potest a Domino misericordiam impetrare: non enim fratrem sola lingua diligendum constat esse, sed opere; quod si cor nostrum praeceptis ejus mandatisque consentiat, quicquid a Deo petimus, incunctanter accipimus; sic autem in nobis permanet Dominus, si ejus praecepta fideli mente faciamus. 8. --IV, 1. Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus qui ex Deo sunt [Vulg.: Charissimi, etc., si ex Deo sint ]. Falsis prophetis nullatenus dicit esse credendum, sed probandos asserit quibus fides debeat adhiberi: nam qui Christum confitetur esse Verbum caro factum, hic verus est praedicator; qui vero eum haeretica pravitate dissolvit, iste verus Antichristus (1372C)est, quoniam illud vult destruere, unde salus mundi cognoscitur evenisse: nam cum sit charitas Deus, eum quem nemo viderit, ipsum revera diligimus, quando mutua fratres affectione complectimur. Apparuit siquidem in nobis dilectio ipsius, quando unigenitum Filium suum in hunc mundum misit, ut nos de laqueo mortis eriperet, et perpetuae salutis dona praestaret. 9. --IV, 14. Et nos vidimus, et testamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem saeculi [Vulg.: Testificamur, etc., salvatorem mundi ]. Saepius charitatem Dei et proximi suavissima revelatione commendat; cognovisse se dicens, Deum Patrem misisse Filium suum, ut mundi pericula miseriasque salvaret; et ideo qui manet in charitate, in Deo manet, (1372D)quoniam charitas Deus est: sic enim fiduciam ante ipsum habere possumus, si eum studio charitatis imitemur. Sed ut huic rei maximam confidentiam daret, timorem esse in charitate non asserit, maxime quando Deus prius nos dilexit, ut eum diligere deberemus; si quis vero odio habens fratrem suum, quem videt, dixerit se Deum posse diligere, quem non videt, omnino mentitus est; cum evidens constet esse mandatum, ut qui diligit Deum, diligat et proximum suum. 10. --V, 1. Omnis qui credit quia Jesus est Christus, ex Deo natus est, et reliqua. Qui Deum Jesum credit, ex Deo Patre natus est, iste sine dubitatione fidelis (1373A)est; et qui diligit genitorem, amat et eum qui ex eo natus est Christus. Sic autem diligimus eum, cum mandata ejus facimus, quae justis mentibus gravia non videntur; sed potius vincunt saeculum, quando in illum credunt qui condidit mundum. Cui rei testificantur in terra tria mysteria: aqua, sanguis et spiritus, quae in passione Domini leguntur impleta: in coelo autem Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; et hi tres unus est Deus. 11. --V, 9. Si testimonium hominis [Vulg., hominum] accipimus, testimonium Dei majus est. Si hominum testimonia solemus accipere, credi debet paternae sententiae, qui Filium suum Dominum Christum multis audientibus inconvertibili sermone professus est. Nam qui ejus testimonio non credit, quod dici (1373B)nefas est, mendacem putat illum qui vera locutus est: nam cum in Domino Christo habeamus perpetuam (1374A)salutem, qui ei non vult credere, salutis se munere cognoscitur exuisse. 12. --V, 13. Haec scripsi [Vulg., scribo] vobis, ut sciatis quia vitam habetis aeternam, et caetera. Ut credentium sensus corroborata fidei radice firmaret, dicit, si voluntas eorum in accepta praedicatione permanserit, quicquid a Domino salutariter petere voluerint, eis sine dubitatione concedi. Commonet etiam ut pro fratribus orare debeant, qui tamen non usque ad mortem gravia delicta committunt; pro illis autem qui se scelerata impietate commaculant, et in desperationis iniquitate perdurant, non dicit ullo modo supplicandum; sed ne aliquis de intelligentiae lumine causaretur, dicit Filium Dei in hunc mundum venisse, et veritatis nobis intelligentiam praestitisse: (1374B)commonens eos ne ulterius simulacrorum mendaciis inludantur. EJUSDEM EPISTOLA SECUNDA. (1373) (1373D)1.--I, 1. Joannes [Vulg. non habet Joannes] senior electae dominae, et filiis ejus, et quod sequitur. Joannes senior, quoniam erat aetate provectus, electae dominae scribit Ecclesiae, filiisque ejus, quos sacro fonte genuerat: hos se dicit studio charitatis diligere non solum, sed etiam omnes fideles qui cognoverunt Domini voluntatem, quae permanet in aeternum: (1374D)optans eis gratiam, misericordiam et pacem a Deo Patre Filioque ipsius Jesu Christo in veritate concedi.

2. --I, 4. Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritatem. Gavisum se plurimum dicit, quod filios sanctae Ecclesiae, quibus videbatur scribere, in veritate comperit ambulare; sicut (1375A)a Patre mandatum noscitur esse susceptum: ut Filium ejus scilicet crederent, Jesum Christum Dominum nostrum. Commonet autem fidelium congregationem, ut mutua se charitate consocient; nam qui non confitetur Jesum Christum ad salvandum humanum genus in carne venisse, hic omnimodis probatur Antichristus: qui enim permanet in doctrina rectissima, in Patris, et Filii, et Spiritus sancti benedictione (1376A)gaudebit; ideoque falsos prophetas nec salutari, nec recipi debere testatur; quia communicant sceleribus eorum quicunque se illis aliqua societate conjungunt. Multa quidem se illis dicit scribere voluisse, sed quoniam disponebat ad eos venire, quae illis dicenda erant, servant praesentiae suae, Epistulam suam salutationis iterum fine concludens. EJUSDEM EPISTOLA TERTIA. (1375) (1375A)1.--I, 1. Senior Gaio dilectissimo, quem ego diligo in veritate, et reliqua. Cum in Epistula superiore nomen suum posuit, et senior junxit, hic tantum senior dixit: quoniam quis est iste senior, superius indicavit. Scribit ergo Gaio, quem recte filii copulatione (1375B)diligebat, laudans ejus, et provocans in bona actione propositum.

2. --I, 3. Valde gavisus sum in adventu fratrum testantium de veritate. Gavisum se dicit, quod venientibus fratribus, probabilem ipsius cognoverit actionem; quia revera boni patris est gaudium, quando filiorum suorum laudabile compererit institutum: praedicans eum, quod in fratribus, et maxime (1376A)peregrinis studia charitatis impenderit; et hortatur ut talia praemittat ad Dominum, quatenus ipse securior subsequatur: nam cum ab infidelibus solacia vitae nulla perceperint, a fidelibus eis decuit subveniri; pro quibus se dicit, Diotrepto cuidam scripsisse, qui (1376B)primatum eorum agere videbatur; sed voluntate ipsius pessima non se dicit auditum: quem non perhibet imitandum, cum boni potius quam mali sequendi sint. Demetrium vero laudat, cui bonum testimonium cum ipsa veritate persolvit: reliqua vero quae dicenda fuerant, reservat praesentiae suae, Epistulam suam charissima salutatione concludens. EPISTOLA S. JUDAE. (1375) (1375B)1.--I, 1. Judas Jesu Christi servus, frater autem (1375C)Jacobi [Vulg., Jacobi, his qui sunt, etc.] in Domino Patre, et sequentia. Cum dicit servus Christi, et frater Jacobi, dividit se a Juda traditore, quem juste omnium detestatur auditus. Scribit ergo dilectis in Domino Patre et in Jesu Christo vocatis atque servatis; optans illis ut misericordia, pace et charitate Domini compleantur.

2. --I, 3. Dilectissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis. Studium se dicit habuisse probabile, ut fidelibus scriberet de salute communi, ne falsis praedicatoribus credere debuissent; quos tamen in praedestinatione cognitos Domino fuisse testatur, qui divinam gratiam in luxuriam haereticam transferentes, dominatorem nostrum Jesum Christum denegare praesumunt: commonens eos quod Israeliticum populum semel de Aegypti terra liberavit; sed (1375D)eos qui minime crediderunt, justitiae suae indignatione consumpsit; angelos autem qui gloriam nativae dignitatis amittere delegerunt, reservat judicio suo, caliginosis vinculis inligatos. Sodomam quoque et (1376B)Gomorrham, et finitimas civitates, quae graviter deliquerunt, (1376C)obscena carnis vitia diligentes, consumptas perhibet in exemplo ignis aeterni: dicens majestatem blasphemantibus periculum imminere semper exitii, in tantum ut altercans cum diabolo archangelus Michael de corpore Moyse, ausus non fuerit blasphemiae inferre judicium: tunc diabolus nomine Domini audito discessit. 3. --I, 10. Hi autem, quicunque quidem ignorabant [Vulg., quaecunque quidem ignorant], blasphemant, et caetera. Malorum bonorumque angelorum positis exemplis, redit ad eos qui de Domino Christo derogare praesumunt: dicens eos divinitatem blasphemare, quam nesciunt; quae autem naturaliter, id est corporaliter, tanquam muta animalia noverunt, in eis se coeno perversitatis involvunt: in via illos Cain esse proclamans, et in Balaam idoli errore (1376D)versari, et in Core contradictionibus inveniri, quem terrae vastissimus hiatus absorbuit, eorumque nequitias multiplici sententiarum brevitate definit: de quibus Enoch datur exemplum, qui ab Adam septimus (1377A)prophetavit, tales in Domini disceptatione perituros. 4. --I, 17. Vos autem, charissimi, memores estote verborum quae praedicta sunt. Memores eos dicit esse debere, quae et ab aliis apostolis audierunt, ultimis venire temporibus delusores, in desideriis suis nequiter ambulantes: hi sunt animales divinum spiritum non habentes. Illos autem dicit veracissima praedicatione completos debere mutuo permanere, et (1378A)in Spiritu sancto proficere, qui eis datus cognoscitur ad provectum; ita ut quosdam dijudicatos arguant, quosdam de adustione aeterni ignis eripiant, nonnullis misereantur errantibus, et conscientias maculatas emundent, sic tamen, ut peccata eorum digna execratione refugiant, quatenus in judicio Domini laboris sui mercedem larga pietate recipiant, cui est honor, potentia, claritas et potestas ante omnia saecula, et nunc et in omnia saecula saeculorum. EPISTOLA S. JACOBI AD DISPERSOS. (1377) (1377A)1.--I, 1. Jacobus Jesu Christi servus, duodecim ribubus quae sunt in dispersione salutem. Jacobus apostolus scribit duodecim tribubus Israeliticis quae (1377B)in dispersione morabantur, secundum illam comminationem Domini quae dicit, et dispergam vos in omnes gentes: ipsis enim debuit consolatio praestari, qui maxime videbantur affligi.

2. --I, 2. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Gaudium dicit potius aestimandum, quando nos temptatio diabolicae perversitatis insequitur: quia bonae mentis patientia inde nascitur, quam Deus Dominus coronare dignatur. Deinde sicut bonus medicus dictat salutare remedium, ut si quis indiget sapientia, ab illo magis petat qui praestat dona gratuita. Sed in ipsis petitionibus non dicit haesitandum, quia non potest accipere, qui dubitanti animo cognoscitur postulare. (1377C)Deinde commonet hominum perversitates, ut humitis in beatitudine sibi collata gratuletur; dives autem gaudere debet, quando se humiliatum esse cognoscit; quoniam mundi istius divitias, tanquam forma florifera, videmus posse transire. Redit iterum ad illa quae coeperat, beatum dicens qui aequanimiter temptationem suffert, quando in illa disceptatione dominica, corona illi vitae probatur esse posita. 3. --I, 13. Nemo cum temptatur, dicat quia a Deo temptatur, et reliqua. Deum perhibet non esse temptatorem malorum, sed a propriis concupiscentiis unumquemque posse temptari: concupiscentia siquidem dum concepta fuerit, producit peccatum; peccatum vero dum consummatum fuerit, generat mortem: et ne suis viribus boni aliquid imputaret humana fragilitas, omne datum optimum, et omne donum perfectum (1377D)desursum a Patre luminum perhibet posse descendere: a quo sacro baptismate gratuite nos, non meritis, dicit esse progenitos, ut novae recreationis simus initium. Monet etiam ut veloces ad audiendum, tardi autem sive ad loquendum, sive ad iracundiam esse debeamus: quoniam iracundia humana divinam non potest implere justitiam; et ideo malitiam atque (1378A)inmunditias abicientes, sub mansuetudine verbum debemus accipere, quod nos possit in illa resurrectione (1378B)salvare. 4. --I, 22. Estote autem factores verbi, et non auditores tantum. Ammonet nos, non tantum auditores legis, sed debere potius esse factores: quoniam si quis auditor solummodo legis fuerit, illi fit similis qui se in speculum contuetur, et cum discesserit, oblitus sui propria imaginatione deluditur; qui vero factis impleverit legem libertatis, atque in eadem fixa voluntate permanserit, operatione sua beatus habebitur. Si quis autem religiosorum fuerit nimia procacitate verbosus, hujus fit omnino vana religio; illa est enim apud Deum laudabilis conversatio, si non simus in loquacitate proni, sed ad mandata ipsius facienda studiosissime praeparati. 5. --II, 1. Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi (1378C)[Vulg., Christi gloriae ]. Fidem Domini Jesu Christi personarum non dicit acceptione pensandam; ut in honore dives, in contemptu pauper habeatur: quia nimis iniquum est, non de meritis hominem, sed de substantiae quantitate judicare. Nam cum Deus in hoc mundo pauperes elegerit, quos apostolos fecit, sacrilegium esse non dubium est contra ipsius ire judicia; deinde cum divites facultatum suarum praesumptione sint noxii, impium est pauperes despicere, qui nihil tale probantur assumere; maxime cum legatur, diliges proximum tuum sicut teipsum; et ideo si quis totam observaverit legem, eamque in uno mandato charitatis doceatur offendere, totius legis efficitur reus. Subjungit quoque, in illo districtum faciendum esse judicium, qui nulli misericordiam (1378D)fecit; nam quando fit misericordia, superexultat sine dubitatione judicio. 6. --II, 14. Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habet [Vulg., non habeat ]? Fidem sine bonis operibus neminem dicit posse salvare: nam si quis petat eleemosynam, eique dicatur, dat tibi Deus, fideliter quidem dicitur, (1379A)sed minime Domini jussa complentur, quando ipse praecepit, omni petenti te tribue (Luc. VI, 30). Fidem vero sine operibus esse mortuam, per daemonum exempla confirmat: iterumque docet Abrahae perfectam fuisse fidem, quando filium suum sacris altaribus obtulit immolandum; Raab quoque meretricis similitudinem ponit, quae non fide tantum, sed opere justificata cognoscitur: probans per omnia ex operibus justificari hominem, non ex fide tantum posse salvari. 7. --III, 1. Nolite plures magistri fieri, fratres mei, et caetera. Vetat multos magistros fieri, cum linguae procacitate saepius doceatur offendi; nam si quis in verbo non deliquerit, hic videtur esse perfectus, corpusque suum subdit edomitum: nam sicut (1379B)frenis equos, naves gubernaculis regimus, magnas autem silvas modico igne succendimus; ita et lingua nostra parvum quidem membrum est, sed magna exultatione dilatatur: nam cum omnes bestiae mansuescere possint, sola lingua incontinens non potest edomari; quando per ipsam benedicimus Deum, et per ipsam hominem blasphemamus, qui ad imaginem et similitudinem ejus factus esse dignoscitur. Facit etiam comparationes aptissimas, ut cum omnia servent ordinem naturae suae, sola lingua in disciplinae regulis permanere non possit; et ideo quicunque sapiens est, ostendat conversationem suam in mansuetudine et sapientia moderata. 8. --III, 14. Quod si zelum amarum habetis, et contentiones in cordibus vestris. Amarum zelum viros (1379C)non decet habere perfectos; quoniam talia non superne data, sed diabolica fraude probantur esse concepta: nam ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum, quod divina damnat auctoritas; sapientiam vero salutarem multifaria laude concelebrat, quae superna inspiratione conceditur: dicens eam in pace seminare, et in ipsa corda fidelium contineri; bella vero et lites ex concupiscentia perhibet nasci, unde humanum genus constat affligi. Hinc etiam generatur, quod male petentes bonorum praemia minime consequuntur; quoniam qui amicus est mundo, inimicus est Deo. Subditi ergo simus Christo, ne tradamur juste diabolo, ut qui captivat a nobis fugiat, et proximetur ille qui liberat: nam si visus noster in afflictione mutetur, et laetitia convertatur (1379D)in moerorem, tunc nos Dominus exaltat, si nosmet sibi prostratos esse cognoscat. 9. --IV, 2. Nolite detrahere de [Vulg. sine de] (1380A)alterutrum, et reliqua. Hic docet quoniam qui detrahit fratri, detrahit legi, et se constituit inprobum judicem, cum unus sit Dominus legislator et judex. Arguit quoque illos qui aliquam rem facere dementer assumunt, in sua voluntate ponentes quod constat in voluntate Domini constitutum: hos dicit ignorare quod superveniente die possit accidere; saepe enim flatum reddunt, qui superbiam suam improba elatione distendunt. Quapropter divitibus saeculi dicit esse plorandum, quoniam in quibus videntur praesumere, consumta certum est disperire: docens gravissimum esse malum ultimis thesaurizare temporibus, quando vicino judicio Domini, jam deberet fructus bonae operationis inquiri; imputans Judaeis occidisse justum, qui ad eos cognoscitur venisse (1380B)salvandos. 10. --V, 7. Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini, et caetera. Ammonet fideles ut usque ad adventum Domini debeant esse patientes; quando et agricolae hujus mundi matutinum fructum et vespertinum pro temporis qualitate percipiunt. Judicem quoque dicit non esse diutius sustinendum, quando eum ante ipsas mundi januas stare confirmat; suadens eis, ut exemplum patientiae suscipiant a prophetis, qui longis ante temporibus adventum Domini sustinere decreverunt. Job quoque viri sanctissimi datur exemplum, qui tolerando passiones suas laudabiliter vicit, et diabolicas fraudes Domino praestante superavit: sub pio siquidem principe nullus perit, nisi qui liberationem suam sperare (1380C)contemserit. 11. --V, 12. Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, et sequentia. Post omnes ammonitiones salutarem regulam fidelibus praestat, dicens nullatenus esse jurandum, sed debere dicere Christianum, esse quod est, et non esse quod non est: nam si quis alterius praegravatur injuria, vel corporis imbecillitate quassatur, presbyterum dicit adhibendum, qui oratione fideli et olei sancti perunctione concessa, salvet eum qui videtur afflictus: peccata quoque illis demittenda promittens, qui alterutra fuerint oratione visitati; orationem vero assiduam justi multum dicit praevalere ante conspectum Domini. Eliae denique subjungit exemplum, qui et caelos verbo suo clausit, et iterum eos cum precaretur aperuit: in summa concludens, (1380D)quoniam qui ab errore fratrem liberaverit, studio charitatis peccatorum suorum vincla dissolvit. M. AURELII CASSIODORII COMPLEXIONES ACTUUM APOSTOLORUM ET APOCALYPSIS JOANNIS. PROLOGUS. (1381A)Lucas, unus evangelistarum, qui doctrinam Domini coelesti veritate conscripsit, Actus quoque apostolorum fideli narratione complexus est, ut gesta beatorum praeceptis dominicis concordi gratia consonarent. Hoc nos in septuaginta duobus capitibus complexi, singulis quibusque locis ad breviationem suam credidimus adnotandum; ut revera sacer Actus apostolorum, sicut ipse Lucas evangelista testatur, eodem numero quo electi sunt clauderetur. Decuit enim illum ordinem quantitatem habere librae, qua dedicatus caelesti probatur esse justitiae. His Actibus Apocalypsen beati Joannis forsitan convenienter adjunximus, quia coeleste regnum mirabili narratione describit, quoniam talibus viris habitatio tanta praestabitur. Hanc triginta tribus capitibus aetatis (1382A)Domini Christi dividendam esse curavimus; ubi et triginta significant caelorum culmen excelsum, et sanctae Trinitatis associatur adoranda perfectio. Difficile opus obscure dicta brevius velle perstringere; cum sint latius dicenda, quae volumus explanare: sed quoniam hunc librum Tychonius Donatista subtiliter et diligenter exposuit, providente Deo, qui saluti nostrae antidotum conficit ex venenis; propter brevitatis propositae necessitatem aliqui novi perversi dogmatis sensus praetereundi noscuntur, ut lectorem nostrum non tam satiare quam introducere videamur; quando sine damno intelligentiae suae in illo reperit quod orthodoxus et diligens lector inquirit. COMPLEXIONES ACTUUM APOSTOLORUM. (1381) (1381D)1.--I, 1. Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere, et caetera. Evangelii sermone completo, quem post resurrectionem Domini Lucas fecisse commemorat, Actus quoque apostolorum, scribens ad Theophilum, se collegisse testatur; ut fidei Christianae indubitata (1382D)perfectio certissimis testimoniis appareret: primum dicens, ad Patrem ascensurum Jesum Christum praecepisse discipulis suis ne ab Hierosolymis discederent, ut quamvis essent baptizati, Spiritus sancti plenitudine complerentur.

2. --I, 6. Igitur qui convenerant, interrogabant (1383A)eum, et reliqua. Interrogatum dicit Dominum Christum ab his qui convenerant, si praesenti tempore regni Israelitici restitutio fieret, quam promisit esse venturam; definitionem vero temporis ipsius ad utilitatem magis nostram constat esse denegatam; sed illis magis praedicatum est, quod quinquagesimo die accepturi essent Spiritus sancti virtutem, quatenus in omni terra perfectae fidei magnalia testarentur. 3. --I, 9. Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, et caetera. Inter illa verba quae superius dixit, videntibus apostolis, ascendisse Dominum subito testatur ad caelos; et ne aliquis tale miraculum phantastica crederet imaginatione monstratum, adstitisse illis dicit angelos Dei, dicentes: Quid ista miramini? Sic ad judicandum, (1383B)cum de medio vestri constat adsumtum. Tunc a monte Oliveti, ubi haec gesta sunt, Hierosolymam reversos dicit apostolos, et introisse caenaculum, ubi in unum undecim, quorum dicit nomina, commanebant. Perseverabant autem in orationibus suis cum sanctis mulieribus, et Maria matre Domini, vel fratribus ejus, ne ab ipsis discederet, qui videbatur assumtus. 4. --I, 15. Et in diebus illis surgens Petrus in medio fratrum dixit, et reliqua. Tunc beatus Petrus, centesimi octavi psalmi (Vers. 8) recordatus exemplum, dixit in medio fratrum qui erant circiter centum viginti: Oportet nos, Juda traditore summoto, (suppl. de] duodecimo discipulo cogitare, quatenus perfectus ille numerus compleretur. Tunc in medio (1383C)statuentes Joseph et Matthiam, oratione facta sortes miserunt, et electio cecidit super Matthiam, et ipse duodecimus est annumeratus apostolus. 5. --II, 1. Cum complerentur dies Pentecosten, erant omnes pariter in unum [Vulg.: Et eum, etc., in eodem loco ], et reliqua. Impletis igitur quinquaginta diebus, sicut eis promiserat Dominus Christus, subito factus est vehemens de caelo sonus, adveniente Spiritu sancto, cunctisque in ipsa domo sedentibus supra caput caelestis ignis apparuit, et diversarum nationum linguas locuti sunt; qua opinione vagata, diversarum gentium viri, qui Hierosolymis congregati fuerant, advenerunt, et mirabantur eos, cum essent Galilaei, linguis gentium loquentes magnalia Dei. Hoc factum aliqui rationabiliter intuentes, recte putabant divino (1383D)munere contributum; alii vero stulte deridentes, hoc ebrietatis vitio potius applicabant. 6. --II, 14. Stans autem Petrus cum undecim elevavit vocem suam, et locutus est eis, et reliqua. Stans autem cum undecim apostolis beatus Petrus, ammirantibus cunctis, voce magna locutus est, dicens, cum hora diei tertia [ suppl. esset], non eos, ut a quibusdam putabatur, musto deebriatos fuisse, sed Spiritus sancti potius dignatione completos. Hoc etiam Joel prophetae comprobavit exemplo; ut praedicaret eis quoniam manifestata cognitio non temulentiae, sed applicaretur misericordiae revera divinae. Deinde Judaeorum arguit nequitiam, qui Christum Dominum crucifigere maluerunt, quem solutis legibus inferni (1384A)Deus suscitavit a mortuis: quod etiam quindecim. psalmi comprobatur exemplo. 7. --II, 29. Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, et caetera. Et quoniam Petrus apostolus David fecerat mentionem, qui apud Judaeos propheta venerabilis habebatur, praedicationis suae ex ipso faciens occasionem, mortuum tamen eum probat, et sepulcrum ejus dicit apud eos esse, cum ipse prophetaverit carnem Domini Christi corruptioni nullatenus subjacere; quem Deus resuscitavit a mortuis, et promissiones Patris plenissima veritate percepit: ab ipso perhibens donum quod cernebatur fuisse collatum; nam eum Dominum fuisse David centesimi noni psalmi exemplo probatum est: qua praedicatione compunctos tria millia (1384B)virorum, penisos et baptizatos esse testatur. 8. --II, 42. Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum, et reliqua. Dum hi qui conversi fuerant, in suscepta doctrina devotissime permanerent, et apostoli saepius miracula magna monstrarent, timoris Domini et fidelis populi cottidie fiebat augmentum: erat autem credentium magna concordia, ut substantiam propriam unusquisque venderet, quicquid esset fratri necessarium utique praestaretur; ad templum quoque conveniendi erat illis magna devotio; cibum etiam suum in simplicitate cordis cum gratiarum actione sumebant: propter quod eorum numerum propitius Dominus semper augebat. Petrus autem et Joannes, cum templum orationis causa consceaderent, claudum ex utero matris suae adprehensa (1384C)manu robustis fecerunt ambulare vestigiis: quod populi videntes inaestimabili sunt ammiratione completi, eisque videndi studium magis ac magis impensa devotione crescebat. 9. --III, 12. Videns autem Petrus, respondit ad populum, et caetera. Videns Petrus apostolus studia fidei populis concita, se in talibus factis non dicit intuendum, sed Dominum Christum glorificandum, quem ipsi crucifigere decreverunt: imputans eis caetera quae in Domini passione fecerunt, ipsum dicit talia praestitisse, quae humanas vires probantur excedere; hortans eos ante judicii tempus ad ipsum debere converti, ut veniam sui mereantur erroris: huic enim esse per omnia oboediendum, Mose testimonio comprobavit: ipse enim promissus est in (1384D)Abrahae semine, qui unumquemque a sua possit salvare nequitia. 10. --IV, 1. Loquentibus autem illis ad populum verba haec [in Vulg. non habemus verba haec ], et quod sequitur. Videntes principes et sacerdotes, vel reliqui primates Judaeorum credidisse apostolis circiter quinque millia virorum, mittendos eos in carcerem censuerunt, ne illis universa crederet multitudo. Alio die, facto concilio, praesentatos interrogabant, in qua virtute, aut in quo nomine talia miracula facere potuissent. Petrus apostolus, ut solebat, clara voce professus est, in nomine Christi hoc factum fuisse miraculum; qui est lapis, sicut in CXVII psalmo legitur, angularis, quem Judaei quidem crucifigendum (1385A)esse putaverunt, sed Deus illum suscitavit a mortuis. Tunc eorum ammirantes confidentiam, quos litteris eruditos esse non noverant, cognoscentes etiam, eos fuisse cum Christo, ipsa veritate permoti sunt, et statuerunt eis ne ulterius in nomine Jesu Christi praedicare debuissent. 11. --IV, 19. Petrus vero et Joannes respondentes dixerunt, et caetera. Sacerdotibus itaque et cuncto concilio Petrus et Joannes responderunt, ut praeceptis magis dominicis quam humanis terroribus oboedire deberent; qui constanti ratione populorum, quos tali facto placaverant, de concilio dimissi, venientes ad suos, quae illis acciderant intimabant; tunc Deo reddentes gloriam, magna voce dixerunt, quod in secundo psalmo conscriptum est, Quare fremuerunt (1385B)gentes (Psal. II, 1), et caetera: probantes etiam quoniam in civitate Hierusalem illa quae conscripta sunt, secundum consilia provenerunt, petentes ut eis praedicationis et virtutum major gratia praestaretur: qua oratione Spiritu sancto repleti, verbum Domini incessanti virtute praedicabant. Credentium vero cunctorum erat cor unum et anima una; ita ut nullus eorum aliqua indigentia premeretur, sed habentes, gratanter dabant, quod omnibus in commune proficeret. 12. --IV, 36. Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis, et reliqua. Hic jam fidelium et fraudolentorum dantur exempla: nam Joseph, qui cognominatus est Barnabas, quia integrum pretium obtulit, inlaesus abscessit; Ananias vero, cum Sapphira (1385C)uxore sua, qui venditae villae pretium fraudaverunt, maledicti in conspectu omnium infelices animas reddiderunt; et ipsi extulerunt virum, qui uxorem ipsius exanimem postea portaverunt. Quo facto timor omnibus crevit, et fides, et apostolorum praedicatio jugiter augebatur; adversantium vero nullus se illis audebat adjungere, quoniam circa eos favor populi subinde crescebat, quando aegroti eorum verbo apostolorum, et transeuntes [ Forte transeuntis] umbra Petri sanati sunt: quod non solum civitatis ejus populi, sed vicinarum quoque urbium crescente fide faciebant. 13. --V, 17. Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant, et reliqua. Cognitis talibus, princeps sacerdotum et reliqua haeresis Sadduceorum, (1385D)repleti sunt zelo magno, et detentos apostolos positis custodibus in publicum carcerem retruserunt: quos angelus Domini apertis januis educens, praecepit ut more solito in templo populos docerent. Hoc ignorantes principes et sacerdotes alio die ad publica claustra miserunt; qui reperientes carcerem diligenter servatum, nullum tamen eorum quos pridie retruserant invenerunt; sed aliis indicantibus agnoverunt eos quos quaerebant, in templo populis Domini magnalia praedicare. Tunc ad synagogam abiens magistratus, sine vi aliqua eos deduxit ad concilium, iterumque illis inhibere praedicationem (1386A)solitam temptaverunt. Tunc Petrus et apostoli, accepta fiducia, verbum Domini constanter elatabant [ sic ]: unde illi vehementer irati, interficere illos, quoniam populus in timore erat, occultis machinabantur insidiis. 14. --V, 34. Surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor, dixit. Quem etiam Paulus laudat apostolus, voce publica persuasit ab apostolorum persecutione cessandum, dicens: Si ab hominibus est praedicatio eorum, exemplo Theodae et Judae Galilaei, sine dubitatione frustrabitur; si vero a Deo fuerit, nequaquam ab aliqua potestate poterit dissipari. Tunc caesos apostolos abire fecerunt, denuntiantes illis, ne in talibus ulterius praedicationibus miscerentur; sed illi gentibus verbum constantius (1386B)praedicabant. Interea factum est murmur Graecorum, quod viduae ipsorum in ministerio cottidiano contemtu despicabili tractarentur; pro qua re positi sunt septem electi viri, qui diacones facti sunt, ut talia moderato ordine amministrare debuissent; apostoli vero solis praedicationibus inhaererent; qui honor supra eos manus etiam impositione sacratus est: et turba sacerdotum oboedire Domino illo tempore festinavit. 15. --VI, 7. Multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei, et reliqua. Unus igitur eorum qui ad dispensationem mensarum fuerant electi, nomine Stephanus, in virtute Domini Christi signa et prodigia magna faciebat; et quoniam ejus praedicationibus nullus infidelium poterat obviare, contra ipsum falsi testes (1386C)adducti sunt qui dicerent eum in Deum et Mose verba dixisse blasphemiae; quem in concilio constituentes, de dictis talibus inquirere voluerunt. Tunc ille, occasione reperta, ordinem Veteris Testamenti qui pertinebat ad Dominum Salvatorem, exposita veritate, narravit. 16. --VII, 54. Audientes autem haec, dissectabantur [Vulg., dissecabantur] cordibus suis, et stridebant dentibus. Increduli praedicationem Stephani non ferentes, in ejus exitium voluntate consentanea festinabant. Ille, ad caelum levatis oculis, stantem vidit a dextris Filium Patri, quod cum pura veritate dixisset, impetum in eum fecit turba dementium, et ejectum foras castra lapidibus obruebant; sed moriens Stephanus pro ipsis magis orabat, ne persecutores suos tale (1386D)facinus ingravaret: in qua nece Paulus quoque consensit; et facta est ab ipso magna persecutio in Ecclesia quae erat Hierosolymis constituta; nam corpore Stephani pia lamentatione sepulto, supradictus Paulus Ecclesiam Dei tanto devastabat zelo, quanto eam erat defensurus affectu. Philippus autem diaconus, alter ex septem, in Samariae civitate descendens, verbum Domini praedicabat instanter, multaque miracula desiderantibus populis in Christi virtute faciebat, propter quod gaudio magno repleta est. 17. --VIII, 9. Vir autem quidam nomine Simon, (1387A)qui ante fuerat in civitate magus, et reliqua. Credentibus multis, Simon magus diabolicis artibus omnino notissimus, miracula tanta conspiciens, ipse quoque baptizari festinanter expetiit; sed cum Samaria Spiritum sanctum in perpositione manus Petri atque Joannis apostolorum devoti susciperent, obtulit eis pecunias ut ipsi quoque concederent quatenus et ejus impositione manus Spiritus sancti gratia praestaretur: quem Petrus digna increpatione redarguit, dicens non esse illi partem cum fidelibus, qui Spiritum sanctum pecunia credebat esse promerendum: qui tali reverberatione convictus, petebat labiis pro se orari, quod in corde non habuit. Apostoli vero per multa castella Samariae verbum Domini minime praedicare desinebant. 18. --VIII, 26. Angelus autem Domini locutus est (1387B)ad Philippum, dicens, et reliqua. Philippus et angelo commonetur ut pergat ad viam unde Candacis reginae transiturus erat eunuchus. Iste revertens de Hierusalem, quam pro devotione mentis suae venerat adorare, sedebat in curru, Isaiae prophetae locum illum legens, ubi ait: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente [Vulg. vers. 32, tondente se sine voce], sic non aperuit os suum (Isa. LIII, 7), et reliqua. Tunc ad eum Philippus ait: Putasne quae legis intelligis? Eunuchus vero fecit eum currum conscendere et sibi Scripturarum secreta revelare; quae fideli mente percipiens, in itinere aquam conspexit, et ardore mentis incensus, baptizari se protinus postulavit: quo facto Spiritus sanctus supra eunuchum cecidit, et Philippus subita translatione (1387C)disparuit; inventusque est in Azoto verbum Domini solita praedicatione disseminans. 19. --IX, 1. Saulus autem adhuc spirans minas et caedes [Vulg., spirans minarum et caedis] in discipulos Domini, et caetera. Paulus autem adhuc fideles Domini nocere disponens, a principe sacerdotum postulavit epistula, ut si quos praedicatores Christi reperiret in Hierusalem, perduceret alligatos: quae magis ipsius fuit sine dubitatione solutio, nam in itinere ipso dixit ei Dominus: Saule, Saule, quid me persequeris? quo verbo tremefactus in faciem suam corruit, et captus oculis, Damascum alienis manibus perductus intravit: in qua civitate erat discipulus Ananias, cui relatum est ut iret ad Paulum, et manus impositione ei redonaret aspectum; sed Ananias (1387D)pristinorum memor, Domino respondit Paulum esse persecutorem Ecclesiae, ita ut nuper a principibus accepta potestate fideles Domini vinculis alligaret: cui respondit divina clementia, vas electionis factum, quem prius scelerata noverat iniquitate completum. 20. --IX, 17. Et abiit Ananias, et introivit in domum, imposuitque ei manum, et dixit [Vulg., et imponens ei (1388A)manum, dixit ]. Ananias ingrediens ad Paulum, impositione manus oculos ejus squamis cadentibus emundavit; qui in Christi nomine baptizatus, cibi quoque perceptione refectus est, quippe triduano fuerat jejunio fatigatus: tunc superna pietate respectus, in Christiano dogmate convalescens, verbum Domini in synagogis praedicabat, feliciter immutatus. Post aliquot vero dies contra eum quoque Judaeorum armabantur insidiae; qui a discipulis in sporta positus, et clam de muro per funem demissus, Hierusalem usque pervenit; qui per Barnabam praesentatus apostolis, retulit eis quae illi Domini munere contigissent: tunc illis charissima societate conjunctus, simul praedicabat Dominum Christum, quem prius aestimaverat persequendum; unde increduli morti (1388B)eum tradere festinabant, sed apostoli sancta dispositione Tharsis [Vulg. vers. 30, Tarsum] eum dimittendum esse decreverunt. Omnis autem Judaea et Samaria habentes pacem in Domini claritate crescebant. 21. --IX, 32. Factum est autem Petro [Vulg., ut Petrus], dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae, et caetera. Cum Petrus venisset Lyddam, invenit ibi paralyticum, Aeneam nomine, annis octo jacentem in grabato, cui dixit: Sanat te Dominus Jesus Christus (Vers. 34): confestimque curatus est. Quo viso miraculo, conversi sunt omnes ad Deum, omnes qui habitabant Lyddae atque Sarronae. Dorcas quoque mulier, eleemosynis vacans atque operibus sanctis, habitans in Joppe, (1388C)vita privata est. Missum est ad Petrum, ut ibidem deveniens magnalia divina monstraret: quem pauperum turba deprecabatur, cui Dorcas vestimenta praestabat, ut sibi mater pauperum redderetur. Tunc Petrus flexis genibus exoravit, dicens: Surge [Vulg. vers. 40: Tabitha, surge] in nomine Jesu Christi; consignavitque illam vivam populis convocatis. Pro qua re plurimi in Domini virtute crediderunt; unde factum est ut Petrus multis diebus apud quemdam Simonem coriarium commaneret. 22. --X, 1. Vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius, et reliqua. Cornelius gentilis, habitans in Caesarea, eleemosynis et orationibus vacans, vidit in visu angelum Dei, dicentem sibi: Orationes et eleemosynae tuae ad conspectum Domini pervenerunt: (1388D)mitte in Joppe ad Petrum, qui in domo coriarii Simonis hospitatur, ut ad te propere veniat salvandum. Petro autem in supradicta domo posito, circa horam diei sextam cum esuriret et gustare vellet, supra eum cecidit mentis excessus: viditque vas, velut candidum linteum, in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia, et volatilia, summitti de caelo; et facta est vox ad eum: Surge, Petre, macta [Vulg. (1389A)vers. 13, occide] et manduca: paulo post: Quae purificavit Dominus, tu ne dixeris immunda [Vulg. vers. 15, commune ne dixeris]: quod factum est tertio, et vas receptum constat in caelos: significabat enim Domino Christo totius mundi gentes esse credituras. 23. --X, 17. Et dum intra se haesitaret Petrus, quidnam esset visio quam vidisset, et reliqua. Cum Petrus stupens de supradicta visione cogitaret, Spiritus sanctus dixit ei: Ecce viri quaerunt te, quos Cornelius destinavit: surge, et vade cum eis, quoniam ad te quaerendum, me jubente, directi sunt. Ad quos cum Petrus sine dubitatione descendisset, eum causam quare missi sunt, per ordinem docuerunt: quos receptos [ leg. quibus receptis] hospitio, alio die cum ipsis ad Cornelium festinavit. Quem videns Cornelius, (1389B)ad pedes ejus corruens, adoravit; quod fieri Petrus, servata humilitate, prohibuit; interrogans eum, quamvis fuisset admonitus, pro qua causa illum fecerit evocari. Cui Cornelius rettulit quae sibi oranti angelus intimavit: exspectans ut ab ipso cum caeteris audiat quae ad salutem possint pertinere cunctorum. 24. --X, 34. Aperiens autem Petrus os [Vulg., os suum], dixit, et reliqua. Petrus dixit: In veritate comperi, personarum acceptorem non esse Deum; sed gratum illi fieri hominem qui operatur in quacunque gente justitiam. Tunc rectae fidei verba prosecutus, Jesum Christum illis rerum Dominum esse praedicavit, quem Judaei crucifigendum decreverunt; qui resurgens a mortuis quadraginta diebus conversatus (1389C)est cum discipulis suis; et caetera quae Christianae fidei ordo poscebat. Quo loquente cecidit supra credentes Spiritus sanctus, et nimium gavisi sunt qui venerant cum Petro, quoniam et in gentibus talia praestare dona cernebant. Tunc eos jussit in nomine Christi gratiam baptismatis adipisci: qua opinione vulgata, fratres qui erant in Judaea, gaudio summo completi sunt. Petrus autem pergens Hierosolyma verbum Domini continua devotione praedicabat. 25. --XI, 2. Cum ascendisset autem Hierosolymam [Vulg., Petrus Jerosolymam], disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione. Cum ascendisset Petrus ad Hierosolymam, disceptabant cum ipso Judaei fideles, cur ad habentes praeputium introisset et cum eisdem manducasset. At ille, quali fuerit (1389D)visione commonitus, et quid sibi sit a Divinitate praeceptum, sub veritate narravit. Quibus auditis cuncta plebs Deo gratias egit, quoniam Dominus Christus et gentibus poenitentiam vitalem, et Spiritus sancti dona largitus est. 26. --XI, 19. Igitur illi qui [Vulg., et illi quidem] dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat, et reliqua. Illi qui dispersi fuerant in Stephani passione, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis (1390A)Judaeis; sed tamen inter ipsos fuerunt aliqui qui cum ingressi fuissent Antiochiam, ad gentiles praedicationis verba loquebantur, quibus magna populi credidit multitudo, cujus rei usque Hierosolymam sermo pervenit. Missus autem ab apostolis Barnabas, quod de ipsis dictum fuerat adprobavit; gavisus est plurimum, et hortabatur multos, ut in cepto proposito permanerent. Audiens quoque Barnabas quod Saulus esset in Tharso, perrexit ad eum; quem Antiochiam usque perducens, in ecclesia cum eodem anno toto praedicasse cognoscitur, et multos convertisse declaratur: ubi Christiani sunt primitus nuncupati. In his autem diebus supervenerunt prophetae qui venturam famem quae facta est sub Claudio principe nuntiarent; discipuli vero quae invenire poterant, (1390B)habitantibus in Judaea fratribus per manus Barnabae et Pauli destinasse memorantur. 27. --XII, 1. Eodem autem tempore inmisit Herodes manu, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Herodes rex Jacobum fratrem Joannis verbum Domini praedicantem impia praesumptione trucidavit: unde se videns Judaeis placuisse, et Petrum misit in carcerem, adponens illi sexdecim milites, qui eum magno studio custodirent, pro quo totius Ecclesiae incessanter fundebatur oratio; qui ante diem destinati judicii visitatus ab angelo, et catenarum nexibus, et custodum periculis noscitur fuisse liberatus, ita ut quod veraciter agebatur, fieri putaret in somnis; qui tamen ad se reversus, manifesta veritate cognovit quod eum Dominus per angelum suum (1390C)liberare dignatus est. Veniens autem ad domum Mariae matris Joannis, ubi orabat pro ipso fidelium multitudo, ostium crebro pulsans tandem ingressus est, eosque docuit quemadmodum de custodiae nexibus, veniente angelo, fuerat absolutus: quod praecepit Jacobo aliisque fratribus nuntiari. 28. --XII, 18. Facta autem die, erat non modica [Vulg., non parva] turbatio inter milites, et quod sequitur. Die autem facto inter custodes carceris magna coepit esse contentio quemadmodum Petrus tot vigilias hominum et tot catenas evasisset. Herodes autem rex, non invento Petro, custodibus vehementer iratus est, quos praecepit adduci; ipse autem in Caesaream Judaeamque [ Vulg., a Judaea in Caesaream] descendens, a populis, quoniam erat illis iratus, (1390D)redempto Blasto cubiculario, magna supplicatione placatus est: ubi indutus regia veste, pro tribunali sedens, adversus Dominum nimis superba locutus est. Quem percussit angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo, et scatens vermibus expiravit. Fides autem Domini, conspectis talibus, ubique crescebat. Barnabas autem et Saulus, assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus, ab Hierosolymis exeuntes, Antiochiam usque profecti sunt, ubi prophetarum et doctorum beata congregatio cernebatur: (1391A)quibus sanctus Spiritus dixit, ut Barnabam et Saulum minime retinerent, sed permitterent illos facere ad quod electi esse videbantur: qui venientes Salaminam, per totam insulam usque Paphum praedicaverunt verbum quod eis fuerat Domini dignatione commissum. Interea repererunt pseudoprophetam Judaeum nomine Bariesum, qui eis apud Sergium proconsulem et Paulum prudentem nisus est obviare, sed compressus Domini virtute nihil valuit. 29. --XIII, 9. Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, dixit [Vulg., innuens in eum, dixit ]. Exsequitur quod superius coepit; nam audientibus Sergio proconsule et Paulo prudente, Paulus apostolus repletus Spiritu sancto Bariesum pseudoprophetam (1391B)vehementer increpavit: et ut illa invectio facta dilectione Domini monstraretur, dixit ei: Eris caecus, solemque usque ad tempus penitus non videbis [Vulg. vers. 11, non videns solem]: cui tenebrosa caligo superveniens ita naturalem clausit aspectum, ut alienas manus quaereret quarum praesidio fultus abscederet. Cujus miraculi ostensione comperta, judices videntes conversi sunt, credentes revera doctrinam esse summi Dei quae talibus miraculis probatur ostendi. 30. -- XIII, 13. Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo, vel reliqua. Dum Paulus atque Barnabas, cum caeteris qui simul venerant, a Papho navigassent, [ deest venerunt] Pergem Pamphyliae, et transierunt: unde Joannes, discedens ab eis, Hierosolymam (1391C)est reversus. Paulus vero et Barnabas ambulantes Pergem, venerunt Antiochiam Pisidiae: ubi ingressi synagogam, audierunt legi prophetas et legem. Ad quos miserunt principes synagogae, ut si quis ex ipsis haberet verbum exhortationis, ediceret, sicut in aliis civitatibus credita sibi veritate fecerunt. Tunc Paulus facto manu silentio, populis doctrinam Christi Domini praedicavit; prophetarum testimoniis quae dicebantur ostendens, ut eos ad plenissimam fidem patefacta veritate perduceret: contestans eos, solum esse Dominum Christum, qui austeritatem legis gratiae suae dono justificat: cavendum ne, sicut Scriptura monet, nolint credere quae eos ipsa veritas cognoscitur ammonere. 31. --XIII, 42. Exeuntibus autem illis, rogabant ut (1391D)sequenti sabbato loquerentur sibi verba Dei [Vulg., loquerentur sibi verba haec ]. Exeuntes igitur synagogam Paulum et Barnabam precabatur turba Judaeorum ut iterum sabbato veniente de Christo Domino verba geminarent. Sequenti vero sabbato, dum studiosissime ad audiendum populi convenissent, zelo (1392A)magno commoti quidam Judaeorum contradicere temptaverunt. Quibus Paulus, Barnabasque respondit: Oportebat quidem vobis primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, sic ut mandatum nobis est, transimus ad gentes. Quo dicto gratificati gentiles Christianum daugma [ leg. dogma] prontissima mente receperunt. Dolentes autem contradictores concitaverunt honestas mulieres primosque civitatis, et Barnabam Paulumque de suis aedibus expulerunt. Qui venientes Iconium, converterunt multos ad Dominum. Iterumque illis per adversarios seditio concitata surrexit, quae tam cito, Domino juvante, placata est; unde factum est ut alii cum apostolis, alii sentirent utique cum Judaeis. 32. --XIV, 5. Cum autem factus esset impetus gentilium (1392B)et Judaeorum cum principibus suis, et reliqua. Cum Paulum et Barnabam Iconii concitata seditio extinguere voluisset, confugerunt Lytran et Derben, vel [vel pro et] alias Lycaoniae regiones, ibique populus cunctus in Christianam religionem mutatus est. Lystris autem quidam vir ab utero matris suae pedibus jacebat infirmus, cui magna voce praecepit coram omnibus Paulus in nomine Jesu Christi intuens, sanus surge vestigiis. Quod cum vidisset turba Lycaoniae, putantes non homines esse, sed deos, sacrificia illis offerre pecudum, more patrio, festinabant. Tunc Barnabas et Paulus, scissis vestibus, similes eorum mortales se modis omnibus asserebant; sed ista virtute sua peragere Dominum Christum, qui fecit caelum, et terram, et omnia quae eorum (1392C)ambitu continentur. Qua ratione placati vix a deliberata immolatione remoti sunt. 33. --XIV, 18. Cumque ibi commorarentur [In Vulg. colon primum non habetur] et docerent, supervenerunt quidam ab Antiochia, et caetera. Igitur cum Paulus, et Barnabas Lystris sub magna civium devotione morarentur, supervenerunt quidam sceleratissimi Judaei, qui persuadentes turbis, Paulum lapidibus caesum quasi mortuum foras castra traxerunt. Qui surgens cum discipulis suis, civitatem de qua expulsus fuerat, invicta fiducia sanus intravit. Alio vero die cum Barnaba Derben usque profectus est, ubi praedicans verbum, multos convertit ad Dominum: exindeque iterum Lystram, Iconium Antiochiamque reversi sunt, confirmantes animos discipulorum, (1392D)ut in traditis sibi regulis constanter insisterent: quibus constituentes presbyteros, cum jejunatione praedicati sunt, Dominoque eos sancta commendatione reliquerunt. 34. --XIV, 23. Transeuntesque Ipsidiam, [leg. Pisidiam] venerunt Pamphyliam, et reliqua. Simili modo (1393A)per diversas civitates praedicando, Antiochiam profecti esse referuntur: ubi in unum fidelibus aggregattis, retulerunt quanta Dominus gentilibus praestitisset, ut aperto ostio fidei plenissimam illis dignatus fuerit monstrare veritatem. Sed cum ibidem aliquanto tempore morarentur, quidam falsi monitores persuadebant gentilibus, qui jam suscepta praedicatione crediderant, non eos posse salvos fieri, nisi circumcisionem perciperent, sicut per Mosen Dominus imperavit: quae res dissensionem fecit in populis. Tunc placuit ut super hac quaestione interrogarentur qui erant Hierosolymis constituti, quatenus eorum consensu altercatio suborta finiretur: quo per gentes, per civitates, singulasque regiones narrabant, quanta Dominus gentibus praestitisset: unde (1393B)gaudium magnum cottidie crescebat in fratribus. 35. --XV, 4. Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt magnifice [Vulg. non habet magnifice] ab Ecclesia. Dum Paulus et Barnabas cum fratribus Hierosolymam venissent propter habitam quaestionem, ab Ecclesia cuncta cum magna gratulatione suscepti sunt. Ibi iterum inter Pharisaeos qui jam crediderant, et apostolos de circumcisione facta conquaestio est. Tunc Petrus Spiritu sancto repletus docuit gentiles, non circumcisione purificandos esse, sed fide; quod etiam Jacobus secutus episcopus, qui frater Domini vocabatur, magnis ratiocinationibus et prophetae testimonio comprobavit, dicens, sufficere Mosi, quod ejus nomen in synagoga omni sabbato sub veneratione nominatur. (1393C)36.--XV, 22. Tunc placuit apostolis, et senioribus, et omni Ecclesiae eligere viros, et mittere Antiochiam. Placuit apostolis et senioribus qui Hierosolymis habitabant, Antiochiam mittere cum Paulo et Barnaba Judam, qui cognominatur Barsabas, et Sileam, per quem hujusmodi epistulam destinarunt; ne crederent circumcisionis sibi necessariam legem, sed ab idolis, fornicatione et sanguine suffocato se tantummodo continerent; et in gratia Domini perseverantes bene se positos esse confiderent.

37. --XV, 30. Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam, et reliqua. Supradicti Barnabas et Sileas, cum Antiochiam venissent, fratribus epistulas, congregata multitudine, tradiderunt. Quibus relectis gavisi sunt, causam scandali fuisse submotam. Judas (1393D)quoque et Sileas, cum et ipsi essent prophetae, in eadem voluntate cunctorum pectora formaverunt: ubi aliquanto tempore commorati, dimissi sunt a fratribus, ut redirent ad eos a quibus fuerant destinati. Sed Sileas ibi se tenuit; solus autem Judas Hierosolymam est reversus. Paulus igitur et Barnabas Antiochiae morabantur, verbum Domini docentes (1394A)enixius: post aliquot vero dies Paulus et Barnabas paterna jura commoniti, illas regiones recurrere decreverunt, in quibus verbum Domini fuerat longe lateque seminatum. Tunc propter Joannem, qui et Marcus, dissensione facta, Barnabas assumpto Joanne navigavit Cyprum; Paulus vero, assumpto Silea, profectus est Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias, ut in traditionibus patrum mentis robore permanerent. 38. --XVI, 1. Cumque circuissent has nationes, pervenit [Vulg., pervenit, absque praeced.] Derben et Lystram. Paulus, dum circuisset nationes superius nominatas, in Derben pervenit et Lystram; ibique reperit Timotheum quemdam, discipulum gentili patre progenitum. Quem volens secum ducere, circumcidit (1394B)ad seditionem Judaeorum subtiliter amputandam. Is, cum pertransiret propositas civitates, tradebat illis Christiana docmata [ sic ], quae fuerant a reliquis apostolis Hierosolymis constituta. Quos volentes ire ad diversas civitates aliunde Spiritus sanctus prohibebat, et alibi eos pergere commonebat. Nam cum venissent Troaden, Paulus vidit in somnis quemdam Macedonem dicere: Transiens in Macedoniam, adjuva nos (Vers. 9): unde intellexerunt omnes iter suum probitate rerum divinitus ordinatum, et necesse fuit gaudentes facere, quod dignata fuerat Divinitas ammonere. 39. --XVI, 11. Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam. Paulus igitur et Sileas, cum a Troade navigassent, perambulantes aliquas (1394C)civitates, venerunt Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia [Vulg., prima patria ]. Ibi quaedam mulier Lydia purpuraria credidit Christo, quae cum tota domo sua gratiam est baptismatis consecuta: apud quam rogati apostoli fecerunt noctis ipsique mansionem. Alio die ad orationem euntibus puella eis habens spiritum pythonis occurrit, quae dominis suis quaestum magnum vulgata vaticinatione praestabat. Haec dum importuna sequeretur apostolos, praecepit Paulus spiritui immundo exire ab ea quae tenebatur obnoxia. Tunc domini ejus, quibus dementia ipsius erat causa compendii, in contumeliam Pauli magistratus et populos armaverunt: quos caesos virgis, et traditos custodibus carcereis vinculis inligarunt. (1394D)40.--XVI, 25. Media autem nocte Paulus et Sileas orantes laudabant Dominum. Cum Paulus et Sileas retrusi in custodia, media nocte laudes Domino personarent, subito terraemotus factus est magnus, ita ut carceris ipsius fundamenta quaterentur: nam et ostia patefacta sunt, et omnium vinctorum ligamenta soluta sunt. Quod cum custos carceris cognovisset, (1395A)evaginato gladio se volebat extinguere: cui Paulus magna voce proclamavit, ne in se manus iniceret, cum sibi creditos ibidem reperiret: qui incenso lumine omnes ibi reperit quos quaerebat. Tunc procidens ad pedes apostolorum, ut salvus fieret supplicavit: qui audiens verbum Domini, credidit, et cum omni domo sua baptizatus esse cognoscitur. Quos ad habitaculum suum perducens, plagasque eorum perungens, apposita mensa refecit; et laetatus est nimium, quod cum tota domo sua Christi fuerit gratiam consecutus: quo terraemotu magistratus quoque commoti sunt, et praeceperunt ut apostoli de custodia linquerentur. Paulus respondit: Cum Romani simus, et innocentes carceris vincula patiamur, clam exire non possumus, nisi ipsi veniant ad nos (1395B)eiciendos qui sic iniqua jusserunt.

41. --XVI, 38. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec, et caetera. Auditis verbis apostolorum, magistratus omnino timuerunt, quia se dixerant Romanos innocentes missos in carcerem, et euntes ad eos deprecati sunt ut civitatem suam egrederentur inlaesi: quo facto, ad Lydiam venerunt, fratribusque suis per ordinem retulerunt quanta illis Dominus praestitisset; exindeque promoventes, Thessalonicam pervenerunt: ubi ingrediens synagogam docebat eos, secundum Scripturas sanctas oportuisse Christum Dominum pro salute nostra pati, et triduana celeritate resurgere; quod multi populorum et nobiles mulieres credentes, apostolis fidei probantur adjuncti: quos Judaei, zelo faciente, concitatis (1395C)seditionibus, expulerunt; qui venientes in synagogam more solito disputabant; ubi nobiles eorum Scripturas divinas diligentissime perscrutantes, Domino Christo ex magna parte crediderunt. 42. --XVII, 13. Cum autem cognovissent in Thessalonica Judaei quia et Beroeae praedicatum est verbum Dei. Cum vero cognovissent Thessalonicenses Judaei in Beroea apostolos de Christo praedicare, venientes illuc crebris seditionibus populos incitabant, dicentes cavendos esse qui orbem terrarum nova praedicatione confundunt. Tunc visum est fratribus ut Paulum transmitterent Athenas, Sileam autem et Timotheum ad tempus aliquod ibi retinerent. Paulus autem veniens Athenas, per loca singula vehementius disputabat, videns idololatriae deditam civitatem: (1395D)qua opinione vulgata, comprehenderunt eum quidam civium, et duxerunt ad Ariopagum, ubi erat philosophorum adunata collectio: quem alii seminiverbium, alii novorum daemoniorum praedicatorem esse dicebant. Tunc prudentes, Paulo in medio constituto, desiderabant audire doctrinam quam longe lateque seminabat. 43. --XVII, 22. Stans autem Paulus in medio (1396A)Areopagi, dixit, et reliqua. Paulus igitur in Ariopagi medio constitutus caelestis philosophiae melia fundebat; inde pulcherrimum sumens initium, quod inter eorum diversa simulacra scriptum reperit, IGNOTO DEO, ut necessario quaererent quem ipsi incognitum sibi esse professi sunt; per ordinem praedicans Dominum Christum, qui omni potentia sua caelum fecit et terram, et omnia quae in eis sunt; convincens eos, etiam auctorum suorum evidenter exemplis, cum sint genus Dei, non debere eos colere manufacta. Nam cum audissent inter alia de surrectione mortuorum, multi crediderunt, alii vero putabant esse mendacium. Post haec descendens ab Athenis, venit Corinthum, ubi praedicans Dominum Salvatorem Judaeis et Graecis Christianae religionis (1396B)dogmata contradebat. 44. --XVIII, 5. Cum venissent autem a Macedonia Sileas et Timotheus, instabant ut verbum Pauli, et caetera. Cum de Macedonia venissent Sileas et Timotheus Corinthum, ubi erat Paulus, verbum Domini Paulus docebat instanter: sed non audientibus quibusdam Judaeis, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Christi Domini sanguis effusus vos oneret: ego autem, sicut mihi praeceptum est, ad gentes vadam protinus instruendas. Et emigrans ad Titum quemdam, tunc docuit archisynagogam Crispum, et cum tota domo sua aliisque multis, Christianae fidei praecepta suscepit. Quadam vero nocte Paulo Dominus dixit in somnis: Contradicentium vota non timeas; ego autem sum tecum, et neminem te superare (1396C)permitto. Qua commonitione roboratus, annum et sex menses fiducialiter docens, in eadem civitate consedit: qui propter novam praedicationem ad tribunal proconsulis Gallionis perductus est a Judaeis. Sed Gallio quaestiones legis divinae ad se non dicens pertinere, eliminatos fecit abscedere: post aliquot vero dies fratribus valedicto, cum Aquila et Priscilla in Ephesum Paulus advenit; nec ibi, deprecantibus multis, diutius potuit commorari, Hierosolymam pro Pentecostes solemnitate festinans. 45. --XVIII, 21. Et profectus est ab Epheso, et descendit [Vulg., descendens] Caesaream Paulus, et quod sequitur. Inde Paulus egrediens, descendit Caesaream, ubi salutavit congregationem Ecclesiae; post Antiochiam est profectus, ibique aliquantum (1396D)temporis immoratus, peragravit Galatiam Phrygiamque regiones, confirmans omnes discipulos, ut in susceptis regulis permanerent. Apollo vero quidem Judaeus, Alexandrinus natione, vir loquens et fervens spiritu, Ephesum venit; ibique dum in synagoga fiducialiter ageret cum Judaeis, assumserunt eum Aquila et Priscilla, quem diligentius Scripturas Domini, patefacta veritate, docuerunt; cum (1397A)autem vellet ire Achaiam, scripserunt ut eum confidenter plebs devota susciperet; unde factum est Judaeos confidenter certiusque convinceret. 46. --XIX, 1. Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret, et caetera. Verum cum Apollo esset Corinthi, contigit ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret ad Ephesum; ubi repertus quosdam discipulos, interrogavit si baptizati Spiritus sancti gratiam percepissent. Illi professi sunt hoc nomen se omnimodis ignorare, sed in Joannis se fuisse baptismate consecratos: quos invocata Trinitate baptizans, venit supra eos Spiritus sanctus, ut linguis diversis prophetare valuissent: ibique Paulus per tres menses residens, de Christo Domino sollemni more (1397B)praedicavit. 47. --XIX, 9. Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, et caetera. Cum quidam Ephesiorum obstinata voluntate non crederent, segregavit ab eis discipulos suos, et cottidie in schola tyranni per biennium disserebat, miracula multa faciens, ita ut sudaria ejus apponerentur aegrotis, et restituerentur pristinae sanitati. Erant autem septem fratres subdoli, filii principis synagogae, qui dicebant energumenis: Adjuro vos per Jesum Christum, quem Paulus praedicat, exire celeriter: quibus respondebat spiritus nequam: Jesum quidem novi, et Paulum scio, vos autem qui estis ignoro. Et obsessi pertinaci adversum eos concertatione pugnabant: quod dum fuisset cognitum, magna populi credidit multitudo. (1397C)Tunc qui fuerant mundi curiosa sectantes, deferentes codices suos, judicantes esse superfluos, igne cremaverunt, qui usque ad quinquaginta millium denariorum fuerant comparati. His itaque peractis, Paulus duos mittens in Macedoniam, Timotheum et Erastum, ipse in Asia mansit ad tempus. 48. --XIX, 23. Facta erat [Vulg., est] autem illo tempore turbatio non minima de via Domini, et caetera. De religione Christiana in Epheso eodem modo facta seditio est. Erat quidam Demetrius, qui in templo Dianae aediculas faciebat argenteas: iste artificibus consueverat non minimas praestare mercedes: is videns ritum sacrorum praedicationibus Pauli funditus potuisse subverti, supradictos artifices adversum apostolos ejusque discipulos graviter incitavit. Qui (1397D)rapto Gaio et Aristarcho, comitibus Pauli, de theatro (1398A)ubi verbum Domini praedicabant, traxerunt ad judices audiendos; Paulum vero volentem ad populos introire non permiserunt discipuli vel amici (erat enim totius civitatis magna confusio), ne ipsum totius populi furor impeteret, quem sciebat contrariae sibi praedicationis auctorem. 49. --XIX, 33. Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo. Alexander vero, unus ex discipulis Pauli, manu facto silentio, volebat populis concitatis reddere rationem: quem mox ut Judaeum cognoverunt, ne quid contra Dianam diceret, per horas duas voce magna professi sunt magnam esse Dianam Ephesiorum. Metuens autem scriba ne tanta seditio confunderet civitatem, silentio facto, populis persuasit ut, si Demetrius et (1398B)artifices ejus adversus aliquos causam movent, a judicibus placatis audiantur; homines autem innocentes, qui nihil contra Dianam locuti sunt, non debent usque ad mortis periculum pervenire: qua ratione suscepta seditio cuncta sedata est. Tunc Paulus, valedicto discipulis, Macedoniam est profectus; ubi docens plurimos, venit ad Graeciam; exindeque perambulans regiones vicinas, cum discipulis suis pervenit ad Troadem, ubi septem dies noscuntur esse remorati. 50. --XX, 7. In unum autem sabbati, cum convenissent ad frangendum panem. Paulus pridie quam esset profecturus ex Troada, protracto sermone usque ad medium noctis, studiosissime et suaviter imbuebat: ubi contigit ut unus adolescentium somno (1398C)compressus, de caenaculo cadens periculum mortis incurreret; quem Paulus religiosa charitate complectens, iis qui aderant reddidit sanum: qui se pane reficiens, usque ad lucem praedicans populis, inde ad Assoon terreno [ forte deest itinere] profectus est: discipuli vero ejus navigantes, sicut ipse constituerat eis, Paulum in supradicta civitate repererunt. Inde jam simul Mytilenem, Chium, Samum, Miletum usque profecti sunt: proposuerat enim Paulus Ephesum praetermittere, ut die Pentecostes Hierosolymam perveniret. 51. --XX, 17. A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu Ecclesiae. A Mileto Ephesum praetermittens episcopos Ecclesiae Paulus apostolus convocavit, ibique illis magna charitate retexuit, (1398D)quali apud eos se temperantia vel humilitate tractaverit: (1399A)verbum illis Domini supra cuncta commendans, ne venientes falsi praedicatores eorum corda subverterent, et ab institutis regulis periculoso nimis errore deviarent: referens etiam nulli se fuisse in sumtibus gravem; sed cum illis spiritalis patris impendisset affectum, suis manibus se et reliquos pavisse collegas; quando dare quam accipere constat esse beatius; se dicens vale facto discedere, nec eorum aspectus ultra revidere. Quae cum dixisset, cum tota plebe genibus positis exoravit, et fletus omnium voce magna concrepuit: osculantesque collum ejus, profusa pietate deflebant, propter quod illis dixerat, eos ulterius se non esse visuros. 52. --XXI, 1. Cum autem factum esset ut navigaremus, abstracti ab eis, recto cursu venimus Coo. Inde (1399B)post multas lacrymas, quasi violenter abstracti, venerunt Coo; progressique Rhodum atque Pataram, transeuntes Phoenicem et Cyprum, Tyrum usque perducti sunt. Ibi repertis discipulis quibusdam, mansit apud eos diebus septem: qui praescientiae virtute commoniti, dicebant Paulo, ne Hierosolymam festinaret ascendere, dum ei ventus ibidem gravissimus immineret. Unde oratione facta et vale dicto, ad Tolomaidam venerunt, exindeque Caesaream; ubi ingrediens domum Philippi praedicatoris, qui erat unus ex septem quos superiori tempore apostoli mensarum amministratione praefecerant; is habebat filias quatuor virgines Domini eloquia prophetantes; et dum ibidem morarentur, ab Hierosolymis venit propheta nomine Agabus, qui assumens (1399C)zonam Pauli, pedes suos inligans dixit, ita esse virum, cujus erat cingulum, a Judaeis protenus alligandum, et in manibus gentium contradendum. Tunc discipuli cum fidelibus rogabant ut imminentia Paulus pericula declinaret. 53. --XXI, 13. Tunc respondens Paulus, dixit [Vulg., respondit ], et reliqua. Flentes autem Paulus ammonuit, ne de aspero ejus casu se viderentur affligere: quando ipse paratus esset pro Christi nomine non solum ligari, verum etiam libenter occidi. Cui discipuli dixerunt, quoniam eum retinere non poterant: fiat voluntas Domini. Hi cum Hierosolymam venissent, a fratribus gratanter excepti sunt. Postero die Paulus abiit ad Jacobum, omnia illi referens qualia gentibus per ministerium ipsius virtus divina (1399D)praestiterit: unde omnino gavisi sunt. Cui congaudentes gratias Domino retulerunt, sed commonebant illum, ut circa populum Judaeorum deberet esse sollicitus; quoniam probabatur illis vehementer esse suspectus, eo quod de circumcisione abolenda contra legem Mosis doceret. Sed consilium dederunt, ut ex suis quattuor viros assumeret, cum quibus synagogam rasis capitibus introivit; quod Judaei cognoscentes, nihil eum contra legem Mosis crederent esse dicturum. His autem qui de gentibus crediderunt, scripsisse se dicunt, de quibus rebus sufficienter (1400A)abstineant, et in traditis sibi regulis perseverent. 54. --XXI, 26. Tunc Paulus, adsumptis viris, postera die purificatus, cum illis intravit in templum. Consilium vero, quod supra dictum fuerat, Paulus gratanter sumens, acceptis quattuor fratribus purificatis, rasisque capitibus, alia die synagogam praesumptus intravit. Ubi cum verba faceret, annuntians illis purificationem necessariam, donec pro salute ipsorum Domino penderetur oblatio, post septem dies qui de Asia erant Judaei, cognoscentes Paulum comprehenderunt, seditioneque facta contra eum populos collegerunt, dicentes hunc esse virum qui contra legem Mose praetermittendam circumcisionem gentibus persuadet. Quem cum occidere decrevissent, (1400B)cum militibus et centurionibus tribunus subito cohortis advenit, qui ratione reddita ab scelesta voluntate suspendit. Tunc a populis ereptum Paulum, sed duabus catenis inligatum, tribunus perduci jussit ad castra; ubi Apostolus vinculis inligatus tribunum petiit, ut ei populos liceret affari: qua voluntate concessa, manu facto silentio, turbis Hebraica lingua locutus est. 55. --XXII, 1. Viri fratres [Vulg., fratres et patres], audite quam ad vos nunc reddo rationem, et caetera. Paulus, cum ad simplicitatem cordis curreret, per ordinem populis narrat quemammodum a Domino sit electus, cum esset persecutor Ecclesiae: cui etiam scelus suum de sanguine Stephani infracta mente non tacuit: sed audisse se dicit a Domino, cui non (1400C)potest obviare, ad praedicationem gentium se esse mittendum. Quem Judaei eatenus audientes, voce magna tribuno clamare coeperunt, tollendum esse de vivis, qui sibi talia persuasit. 56. --XXII, 23. Vociferantibus autem eis, et proicientibus vestimenta sua, et caetera. Seditionem facientibus Judaeis, et pulverem in caelum proicientibus, Paulum tribunus duci jussit in castra; quem dum flagellis caederent, ut causam concitatae seditionis agnoscerent, Paulus centurioni dixit astanti: Videte si indemnatum vobis liceat flagellare Romanum. Quo dicto perterritus, solvit eum, et imminentia tormenta suspendit. Alio autem die Paulum atque concilium Judaeorum ante se praecepit adsistere, volens agnoscere qua causa sit traditus. Tunc (1400D)Paulus Judaeorum turbas intendens ita locutus est. 57. --XXIII, 1. Intuens autem [Vulg., Intendens autem in] concilium Paulus ait, et reliqua. Cum Paulus prima fronte dixisset: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem, os ejus Ananias princeps sacerdotum, quasi blasphemum, percutere praecepit adstantibus. Cui Paulus libera voce respondit: Deus te, paries dealbate, percutiet, qui sedens loco judicis, percuti me praecipis contra legem. Quem dum arguerent, cur principi sacerdotum maledicere voluisset, respondit (1401A)nescisse se tali eum honore subvectum. Sciens autem Paulus Pharisaeos et Sadduceos ibidem convenisse, qui diversa persuasione discreti sunt, voce magna proclamavit se esse Pharisaeum, et propter spem et resurrectionem mortuorum, quam et ipsi credebant, se gravissimum judicium sustinere. Quo dicto mox inter eos altercatione commota, conventus ille solutus est. 58. --XXIII, 10. Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus. Cum facta fuisset inter Pharisaeos et Sadduceos magna dissensio, timens tribunus ne Paulus discerperetur a Sadduceis, jussit eum ad castra revocari: cui per noctem Dominus dixit: Constans esto, Paule, quoniam sicut hic mihi testificatus es, ita te oportet nomen (1401B)meum et in Romana urbe praedicare. Sequenti vero die quadraginta Judaei, conjuratione facta, Paulum occidere decreverunt; quod audiens filius sororis, Paulo in castra posito nuntiavit. Rogat ille custodes, ut adolescentem perducerent ad tribunum; qui dum ei per ordinem cuncta dixisset, praecepit adolescenti, ut dictum sibi nullus agnosceret. 59. --XXIII, 23. Et vocatis duobus centurionibus, dixit. Tribunus autem vocatis duobus centurionibus praecepit ut cum militibus armatis ad Felicem judicem Paulum Caesaream usque perducerent, ne forsitan crederetur quod eum, accepta pecunia, a Judaeis fecisset occidi. Cui transmisit epistolam, ubi actum sub veritate narravit. Milites quae fuerant delegata fecerunt. Tunc supra dictus praeses, praelecta epistula, (1401C)Paulum fecit in Herodis praetorio custodiri, usque dum ejus accusatores venire potuissent. 60. --XXIV, 1. Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, et reliqua. Post quinque dies venerunt Judaei ad Felicem judicem cum oratore Tertullo contra Paulum . . . . . . . . . . di. Tunc partibus in medio constitutis, Tertullus orator de eloquentia humana praesumens, Paulum invidiose coepit impetere: per totum orbem quietos Judaeos novis praedicationibus eum velle confundere: quo adprehenso, tantum facinus secundum legem suam voluerunt protinus vindicari: quem cripiens Lysias tribunus, ad ipsius cognoscitur misisse judicium. Reliqui Judaei horrisona voce testificati sunt ita se habere quae dicta sunt. (1401D)61.--XXIV, 10. Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside, dicens. Postquam Tertullus orator quae volebat asseruit, praemissis quae poterant ad benevolentiam judicis pertinere, Paulus ita respondit: Cum more gentis suae Hierusalem Dominum adorare venisset, et eleemosynam genti suae facturus, neque turbam, neque tumultum fecit; sed cum teneretur a centurionibus clamasse se dicit ad populum: De resurrectione mortuorum, quam et vos creditis, hodie judicandus assisto. Nec aliquid tale eos probare posse confirmat, qualia de se impia voluntate finxerunt. (1402A)Certe cum sint praesentes, dicant, si quid aliud, quod ad confusionem pertinet civitatis, factum esse meminerunt. Quos Felix judex usque ad praesentiam tribuni Lysiae distulit audiendos; jubens centurioni Paulum custodiae mancipatum habere requiem, nec prohibere quemquam illi ministrare, quae ad solacia ejus poterant pertinere.

62. --XXIV, 24. Post aliquot autem dies Drusilla uxor Felicis [Vulg., Veniens Felix cum Drusilla uxore sua], quae erat Judaea. Post aliquot dies rogatus Felix a Drusilla conjuge sua coram ea Paulum fecit adduci: qui dum multa de fide Domini, et de justitia, et castitate, et de judicio futuro dissereret, praedicationis ipsius veritate commotus, dixit Paulo: Nunc vade, et opportuno tempore faciam te esse praesentem (1402B)[Vulg., accersam ]. Quem ad se frequenter vocabat, credens quod more saecularium negotiorum pecuniam ab ipso sumere potuisset. Inter haec expleto biennio Felix successorem accepit Porcium Festum; Paulum vero propter gratiam Judaeorum reliquit in vinculis. Tunc Festus veniens Caesaream, praesentatis sibi et Paulo, et Judaeis, qui eum persequi videbantur, sedit tribunal. Paulus autem neminem se laesisse testatus est, ammirans quare tantae persecutionis pateretur invidiam; et ideo ad Caesarem se mittendum esse proclamabat. Cui Festus sub brevitate respondit: Quoniam appellasti Caesarem, ibis ad Caesarem (Vers. 12). 63. --XXV, 13. Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Beronices descenderunt Caesaream. (1402C)Transactis autem aliquot diebus, Agrippa rex et Beronices ad salutandum Festum Caesaream venerunt; et cum apud ipsum aliquanto tempore morarentur, de Paulo quodam Judaeo Festus Agrippae regi per ordinem quae fuerant gesta narravit; et cum Judaeorum improbitate premeretur, ad Caesarem eum appellasse clamavit. Tunc cum eum videre vellet Agrippa, alio die promisit illum Festus modis omnibus audiendum. 64. --XXV, 23. Altera autem die, cum venisset Agrippa et Beronice cum multa ambitione. Altero die dum Agrippa et Beronice una cum Festo, et turbis plurimis auditorium civitatis intrassent, jubente Festo, Paulus est traductus in medium, ut ea quae secretius regi rettulerat, per singula ipsius testimonio (1402D)comprobaret: quem post appellationem ideo perhibet ante Agrippam perductum, ut veritate rei cognita, cum explanatione causae ad Caesarem mitteretur. 65. --XXVI, 1. Agrippa vero ad Paulum ait. Tunc Agrippa Paulo pro se loquendi fiduciam dedit. Qui primum judicem laudans, ab initio quae sibi acciderant integra veritate complexus est: referens quemadmodum Christianum populum fuerit persecutus; deinde cum iret Damascum, qualia lumine Domini circumventus audierit; statimque, ut necesse fuit, (1403A)sermonibus oboedisse dominicis: unde se praedicasse perhibet populis et gentibus, ut conversi dignaque poenitentiae opera facientes, aeternae vitae praemia reperirent; qua de causa commoti Judaei eum occidere decreverunt; quorum manibus auxilio Divinitatis ereptus, usque ad illud tempus ea se praedicasse testatus est quae in Prophetis ac reliquis Scripturis divinis leguntur esse conscripta. 66. --XXVI, 19. Unde, rex Agrippa, non fui incredulus coelesti visioni. Loquente Paulo illa quae dicta sunt, Festus dixit incredulus: Insanis, Paule, mentemque tuam lectio multa confundit [Vulg., multae te litterae ad insaniam convertunt ]. Cui Paulus, servata gravitate, respondit non se insanire, sed veritatis et sobrietatis verba dixisse; nam scire talia et regem (1403B)decet Agrippam, quoniam quae palam gesta sunt ad ejus notitiam pervenire potuerunt: Agrippam quoque confirmat credere prophetis. Cui Agrippa jucunda mente respondit, quod eum sub celeritate vellet facere Christianum. Cui Paulus studio charitatis optavit ut et ipse et caeteri audientes tales fierent qualis ipse erat, exceptis vinculis suis. Qui, dimisso conventu, inter se locuti sunt, Paulum nihil tale fecisse unde mereretur occidi. 67. --XXVI, 32. Agrippa autem Festo dixit. Tunc Festo Agrippa dixit: Poterat homo iste dimitti, si non appellasset ad Caesarem. Tunc traditus est Paulus centurioni Julio cum custodibus, ut navigaret Italiam: qui ascendentes navem secundo die Sidonem venerunt, ubi Paulum centurio clementer tractans, ad (1403C)amicos suos ire permisit. Inde Cyprum, inde Lystram, inde translati in Alexandrinam navem transnavigantes Cretam, in Salmonem, exindeque in Boniportum post tempus aliquod pervenerunt (Vers. 8). Ubi jam tempore navigationis expleto, Paulus dixit ad socios melius constare si ibidem hiemare potuissent, ne illis accidisset forte naufragium: cui centurio improvida mente dissentiens, ad portum festinavit Foenices, qui erat loci positione securior. 68. --XXVII, 13. Aspirante autem austro aestimantes propositum se tenere. Egressi de portu Finicenae, aestimantes locum se tenere posse pro portu, subito illis, qui vocatur euroaquilo, contrarius ac fortissimus ventus occurrit. Tum collectis velis navis per undas coepit efferri, ita ut insulam Gaudem exeuntes, (1403D)scafam perderent, et funibus accingentes navem, eam liberare conarentur; sed crescentibus ventis ita periclitabantur, ut nec solem, neque sidera per multos dies conspicere valuissent. Tunc Paulus, quam in somnis audierat, Domini promissione narrata, caeteros animavit; dicens, praeter navem donasse sibi Deum cunctos homines qui cum ipso pergebant. Quarto decimo vero die, cum tempestate adhuc saeviente, (1404A)nautici fugere decrevissent, Paulus ait omnes salvos fieri non posse, nisi nautas in navi stare contingeret. Tunc milites, abscissis funibus, scapham potius judicaverunt esse temnendam. 69. --XXVII, 33. Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus, et caetera. Post tempestatis igitur quartum decimum diem, rogavit Paulus ut cibum sumerent, quando de ducentis septuaginta sex viris nec capillus capitis eorum imminutus esse probaretur: nam ut alios exemplo suo potius invitaret, panem frangens ipse cibatus est. Facto igitur die sinum quemdam conspicientes, ad littora vicina tendebant; sed navi cautibus undisque resoluta, consilium fuit ut omnes enatarent: unde sic factum est, ut, nave perdita, cuncti illaesi ad optatam terram protinus (1404B)pervenirent. 70. --XXVIII, 1. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis, et caetera. Omnibus jam in littore constitutis, cum maximum frigus insisteret, inedia multa fatigati, accolae locorum barbari humanitatis alimenta praestabant. Paulus autem dum congregasset multitudinem sarmentorum, et super ignem misisset, vipera quae ibi casu faciente reperta est, manum ejus mordicus adprehendit. Quae cum in ejus carne penderet, incolae loci primum illum homicidam esse crediderunt, qui post maris periculum, incurrisse putatum est ultionis eventum. At ubi sanus esse conspectus est, Deum credebant, cui nihil venena nocuerunt. Tunc etiam a quodam Publio benigne suscepti, patrem ipsius febribus ventrisque fluxu (1404C)laborantem, Paulus oratione data sanavit. Quapropter concursu facto multorum qui in eadem insula commanebant, obsessi diverso languore curati sunt. 71. --XXVIII, 11. Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, et caetera. Post tres vero menses ascendentes in Alexandrinam navem, in civitatem Siculorum Syracusas venerunt: inde Regio, inde Puteolos ( sic ), inde jam pedibus, Trib. Tabernis: ubi a fratribus Paulus libenter exceptus, et Romam perductus intravit. Ubi post tertium diem convocatis in synagoga senioribus, . . . . . milite . . . per ordinem a centurionibus, quali causa deductus est, ostendens illis gloriosam catenam, qua Israeliticae causa salutis fuerat illigatus. 72. --XXVIII, 21. At illi dixerunt ad eum: nos neque (1404D)litteras accepimus a te, Judaea, et caetera. Judaei vero Paulo responderunt, neque per litteras, neque per nuntium se cognoscere potuisse, quae nuper visus est intimare; sed postulabant ab ipso magis ut quae alibi praedicavit agnoscerent. Constituto vero die cum venissent ad hospitium Pauli, loquebatur de regno Domini Christi, quem per Mosen atque prophetas constabat esse promissum. Sed quidam consentientes, (1405A)quidam non credentes fuerunt: quibus Paulus increpans Isaiae dixit exemplum: protestans gentes magis suscepturas salutem, quam illi suscipere noluerunt. Quo dicto, factum est ut inter se Judaei haberent non minimam quaestionem. Paulus (1406A)autem in suo conducto biennio manens, de regno Domini Jesu Christi ad se venientes jugiter instruebat; qui licet esset catenis ferreis illigatus, credentium tamen cottidie solvebat vincula peccatorum. APOCALYPSIS SANCTI JOANNIS. (1405) 1. --I, 1. Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, et caetera. Quidam prologus praemittitur, ut praesentis libri dignitas breviter indicetur: dicit enim Joannes apostolus, a Domino Christo visionem sibi de fine saeculi fuisse monstratam; et per quem, et cur sit ostensa memoratur: (1405B)ut tanta veritate patefacta, et confidentiam devotus acciperet, et metum infidelium conscientia reperiret. Laudatur etiam qui haec legere vel custodire maluerit; ut talibus promissionibus invitatus devotorum animus ardentius excitetur. 2. --I, 4. Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax, vel reliqua. Scribere se dicit Joannes apostolus septem Ecclesiis quae sunt in Asia constitutae: quas salutat, pacemque illis optat, et gratiam venire a Domino Christo, et a septem angelis qui ante thronum Domini leguntur assistere: sicut in libro Tobiae Raphael angelus dixit: Unus sum ex septem angelis qui consistimus ante thronum claritatis Dei (Tob. XII). Sed quis est iste Dominus, qui est, qui fuit, et qui veniet, evidenti relatione (1405C)patefacit: protestans ipsum esse Dominum Christum, qui nos redemit sanguine pretioso. Dicit etiam qualis veniet in secundo adventu suo, qualemque illum homines declarata potestate visuri sunt: nam ipsum esse primum et novissimum, et omnipotentem, ipsius quoque divinitatis voce confirmat. 3. --I, 9. Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et caetera. Cum esset in insula Pathmos, a Domitiano principe propter verbum Domini in exilium feliciter destinatus, dominico die voce magna commonitus, audisse se dicit apostolus ut ea quae videbat scriberet; et ad septem Ecclesias destinaret quarum nomina leguntur scripta. Subitoque conversus ad vocem Domini, vidit septem candelabra lucentia, et in medio Dominum Christum, cujus (1405D)habitum per mysticas controfationes exponit. Erat enim podere vestitus, quod ad sacerdotium non est dubium pertinere; praecinctus fuit supra mammas zona aurea, propter hoc quod ejus actuum relucebat integritas; caput vero et capilli ejus, quod erant albi, demonstrant antiquissimum dierum; oculi autem, velut flamma ignis, eo quod omnia visu penetret, et a calore ejus nemo se possit abscondere. Pedes ejus erant similes aurochalco, quia in praedicationibus (1406A)suis fortissimus et splendidissimus invenitur; vox ejus ut sonus aquarum multarum, quia de ipso sapientiae fluenta procedunt: de septem vero stellis ipse dicit inferius. Ex ore ejus egrediebatur gladius bis acutus, Novi et Veteris Testamenti sacramenta designans; facies ipsius splendebat ut sol, (1406B)quoniam quidquid non intendit umbrescit. Qua visione perterritus, ante pedes ipsius protinus se corruisse testatur: cui Dominus dixit: Surge, ne timeas: se primum et novissimum esse confirmans; habere se perhibens claves mortis et inferi. Memento autem has et alias hujuscemodi visiones, quas Dominus servis suis declarare dignatus est, ad tempus esse pro rerum qualitate formatas, manente in excellentia sua natura deitatis. Caeterum natura ipsa, ut est, divinitatis nulli hominum viventi adhuc probatur ostensa, quam post resurrectionem, sicuti est, se mundis cordibus patefacere compromittit. 4. --I, 19. Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae fieri post haec oportet. Nunc in septem candelabris et septem stellis sacramenta quae viderat Joannes, (1406C)Dominus illi Christus exponit, dicens eas septem Ecclesiarum esse fulgores, sed cum sit earum rerum innumera multitudo, septem ponuntur ad perfectionem scilicet indicandam: unde angelo Ephesiorum, hoc est episcopo, commonet scribendum, qui revera scriptis poterat admoneri. Scire se quidem dicens labores et patientiam ejus, quia falsos nolit praedicatores ammittere, sed charitatem eum praetermisisse contendit, ad quam illum redire habita satisfactione recommonet; ne candelabrum ipsius, quod pro bonis operibus probatur ostensum, quasi extinctum possit auferri: laudans, quia facta Nicolaitarum, id est turpissimas fornicationes, simili ut Dominus execratione condemnet. Victoribus autem detestabilium vitiorum praemium promittitur, (1406D)ut de ligno vitae sumant cibum, quod est in Domini paradiso constitutum; unde omnis spiritaliter reficitur, qui in regno Domini perpetua beatitudine collocatur. 5. --II, 8. Et angelo Ecclesiae Smyrnae scribe: haec dicit primus, et novissimus, vel reliqua. Commonet ut angelo Smyrnae, id est episcopo, debeat indicare; nam angelum episcopum dici, in Actibus apostolorum (1407A)locus ille testatur, ubi veniente Petro, et pulsante januas apostolorum, dictum est, non Petrus, sed angelus ejus est (IX, 15); dicens scire Dominum Christum, qui semel est mortuus, semperque vivit, qualia quantaque pertulerunt ab infidelibus Judaeis: unde si et ipse usque ad finem perdurare maluerit, coronam vitae perennis probatus accipiet: nam qui mala saeculi vicerit, secundae mortis interitum non habebit. Dicit etiam episcopo Pergamorum similiter indicandum: Scio te quidem inter aliquas pravitates patientiae regulam custodisse; ut etiam Antipate martyrium sustinente, nullo potueris terrore deviare: sed tamen in medio tui esse cognovi, qui junguntur diabolicae pravitati, et ideo celerius ad medicinam recurre poenitentiae, ne veniens in judicio obstinatorum, mala aeterno debeam punire supplicio (Vers. 13). Vincentibus autem (1407B)mundum, mannam promittit et calculum candidum, qui tamen cunctis margaritis pretiosior invenitur. 6. --II, 18. Et angelo Ecclesiae quae est in Tyathir [Vulg., Thyatirae Ecclesiae], scribe: Haec dicit Dei Filius, et caetera. Scribendum dicit angelo, sicut jam dictum est, episcopo Ecclesiae Thyathir, haec dicere Dominum, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes similes aurichalco, ut nec ad videndum aliquid illi sit obscurum, nec ad praedicandum patiatur defectum. Scire quidem se perhibet bona quae fecit, ejusque excellentissimam charitatem; sed inter illa malis se ejus nonnulla offensione morderi: nam congregatio ipsius, quae ex magna parte fornicata cum pravis est, et nomen vult habere prophetiae, (1407C)quae Jezabel debet potius nuncupari, nisi conversa tuerit, protinus eam in lectum languoris esse mitfendam, et in fornicationibus ejus graviter vindicandum; ut tunc omnes cognoscant Ecclesiae quoniam unicuique Dominus pro factorum suorum qualitate restituit. Reliquos autem commonet in eadem Ecclesia constitutos, ut in acceptis fidei regulis perseverent: vincentibus promittens quod gentes in virga ferrea regant, sicut et ipse a Patre sibi dixit fuisse concessum; daturum se quoque talibus pollicetur gloriosam resurrectionem, quam stellae commemoratione significat. 7. --III, 1. Et angelo Ecclesiae quae est Sardis [Vulg., Ecclesiae Sardis], scribe: Haec dicit qui habet septem spiritus Dei, et caetera. Dominus Christus, (1407D)in quo est septiformis Spiritus sanctus, et septem stellae in manu ejus, id est universalis potestas, episcopo Sardis praecepit dici: Specie quidem vivis, operibus vero mortuus es; et ideo poenitentia tibi interveniente succurre, ut quae in te exstincta sunt, satisfactionis medicina reviviscant; ne tanquam furem tremendi judicii patiaris adventum, et incipias in membris tuis sustinere quae gravia sunt. Sed quoniam populus Ecclesiae diversa morum qualitate convivit, dicit, Sardis partem esse beatorum, quae Domini (1408A)voluntatibus obsecundat, et in candidis vestibus, id est in mundissima conscientia, cum Domino jugiter ambulabunt: hinc de libro vitae non delebuntur, et nomina eorum ante Patrem et angelos ipsius laudabili confessione memorantur. 8. --III, 7. Angelo qui est Philadelphiae [Vulg., Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe]: Haec dicit sanctus et verus, et reliqua. Dominus, qui aperiendi atque claudendi singulari potestate praecinctus est, scribendum Philadelphiae dicit episcopo: Quoniam mihi sancta humilitate devotus es, humilio tibi Synagogam, id est congregationem Satanae, ut ad Ecclesiam adorandam veniat, quae te pridem superbia faciente temnebat. Tuendam quoque in temptationibus compromittit, quando mundus diversa fuerit clade fatigatus; (1408B)hortatur etiam in patientia sua, ut cito veniat, ne coronam ejus alter accipiat; designans quam magna sit suis fidelibus Dominus largiturus. Episcopo quoque Laodiciae praecepit indicari, aut frigidum illum, aut calidum esse debere, ne ex ore Domini vomatur, ut tepidus: nam cum confidentiam in suis viribus ponat, cunctis debilibus probatur esse miserior. Stare enim se dicit ante ostium, et crebra verberatione pulsare, ut cum illi januas unusquisque sui cordis aperuerit, ad caenam Domini paratus occurrat; et vincens in throno majestatis ejus sedeat, sicut ipse victor in patris sui solio consedisse dignoscitur. 9. --IV, 1. Post haec vidi ostium apertum in caelo; et ecce vox, et reliqua. Vocatus Joannes animi contemplatione (1408C)conscendit ad caelos, et sedentem Dominum respexit in thronum, cui gemmarum colores tropica locutione consociat. Ibi viginti quattuor seniores, quod ad numerum plenitudinis pertinet indicandum, in throni circuitum albis vestibus consedebant; de sede autem Domini egrediebantur coruscationes, voces et tonitrua; ante quem erant septem spiritus, id est angeli Dei; in conspectu vero throni, quasi vitreum mare videbatur, per quod saeculi hujus qualitas indicatur: mare, quia fluctibus agitur; vitreum, quia fragile comprobatur. Ante thronum, et in circuitu throni, quattuor erant animalia constituta, quae quattuor evangelistis quadam similitudine comparantur, senas habentes [ sic ] alas, propter aetatem mundi, qui tali numero compleri posse dignoscitur: (1408D)plena oculis intus, significat praedicationis eorum profunda esse mysteria, quae laudes Domino jugi exultatione dicebant. Viginti quatuor vero seniores, audita laude Domini, in facie cadebant adorantes eum qui vivit in saecula saeculorum, et ipsi quoque praeconia similiter offerentes. 10. --V, 1. Et vidi librum in dextera Dei sedentis super thronum, scriptum intus, et retro, et caetera. Inter haec vidit librum in dextera Patris sedentis in throno, intus forisque conscriptum, quoniam in lege (1409A)quaedam adhuc occulta, quaedam noscuntur esse manifesta. Iste septem sigillis; id est septiformi Spiritu conspiciebatur esse signatus; quia mysteria Domini usque ad tempus praefinitum habentur semper incognita. Tunc angelo praedicante, nec tamen inveniente dignum, qui eum possit accipere atque regere, Joannes fletu magno turbatus est; sed unus ex senioribus indicavit ei Christum dignum esse aperire librum, ejusque sigilla resolvere; et levatis oculis Agnum vidit quasi occisum, habentem plenissimam potestatem, et integerrimam praedicationem. Iste librum accepit aperiendum, ut fuerat praedicatum: cui quatuor animalia et viginti quatuor seniores cum citharis suis et pateris diversis odoribus plenis, id est bonorum actuum qualitate, novum canticum personabant: (1409B)dicentes dignum esse tali honore sacrari, qui occisus est pro salute cunctorum; qui et sacerdotium generaliter contulit, et caelorum regna fidelibus repromisit. Citharae autem significant integritatem fidei operumque concordiam; paterae vero plenae odoribus, sicut dictum est, orationes supplicationesque justorum. 11. --V, 11. Et vidi, et audivi velut vocem multorum angelorum in circuitu throni, et reliqua. Audiit etiam voces angelorum millia millium, dicentium praeconia Domini Christi: dignum esse qui gloriam, potestatem, divitias susciperet et honorem, scilicet a Patre, quia passus est: cui omnis creatura devotum praestet obsequium. His animalia quattuor respondebant, Fiat: quibus consessum praebentes viginti quatuor (1409C)seniores, in faciem cadentes, adorabant. Tunc suscepti libri primum sigillum Agno aperiente, visus est equus albus, qui indicat mundissimam vitam; et supra eum sedens sagittam tenebat, ut verbo suo penetrabili omnes adversitates evinceret. Cum aperuisset signum secundum, rufus equus ostensus est, qui effusi sanguinis Domini portabat imaginem; et supra eum sedenti datus est gladius magnus, ut subjectorum pacem de terra sub terrore magno susciperet, et adversantes se mutua contentione perimeret. Tertio sigillo reserato, equus niger egressus est, ut putamus, supra impios potestatem dominationis ostendens, quando sedens, in manu sua habebat stateram, quia tales sunt sine dubio judicandi; cui quatuor animalia dicebant, triticum, et hordeum ad (1409D)charitatem denarii pervenire; oleum vero et vinum non esse laedendum. Reserato quarto sigillo, vidit sub ara Dei animas martyrum vindictam cito petentium, quibus patientiae data solatia sunt, jussi ut spectarent donec conservorum numerus impleretur. 12. --VI, 12. Et vidi, cum aperuisset sextum signum [Vulg., sigillum sextum], et ecce terraemotus magnus factus est, et caetera. Aperto autem sexto signaculo, per allegoriam terram contremuisse dicit. Sol niger effectus est, luna sanguineo oculo refuscata est, et caetera quae in fine mundi fieri posse (1410A)praedicta sunt. Tunc laudes angelorum turba et sanctorum congregatio (id est 144 [ suppl. millia], in quo numero omnium beatorum summa concluditur) tenentium palmas, et indutorum candidis vestibus, personavit: qui stolas suas in sanguine Domini lavaverunt, et de conspectu ejus perenni felicitate gaudebunt; nec ulterius habebunt indigentiam, qui de Christi Domini majestate completi sunt. 13. --VIII, 1. Et cum aperuisset signum septimum, factum est silentium in coelo ad semi hora [Vul., sigillum, etc., quasi media hora ]. Sigillo autem septimo remoto, venit angelus ante tribunal Dei turibulum aureum ferens, in quo supplicationes sanctorum in modum incensi majestatis conspectibus offerat. Tunc primus angelus tuba cecinit, et grando, et ignis (1410B)cum sanguine permixtus in terra jactatus est, ita ut tertiam partem telluris exurerent. Secundo angelo tuba canente, mons ardens in mare projectus est; quod factum sanguineum tertiam partem perdidit animalium et navium quae continere videbatur. Cunc vero tertius angelus tuba cecinisset, magna stella, quae dicitur Absentium [Vulg., Absinthium ], de caelo corruit super tertiam partem fluminum, et fontium; quae graviter aquas amaras fecit, unde potantes extincti sunt. Quarto angelo tuba canente, factum est ut tertia pars solis, lunae, atque stellarum tenebresceret, et eamdem partem cum nocte dies amitteret. Tunc quasi aquila visa est, quae dicebat: Vae vae vae habitantibus in terra: qui erunt talia tantaque visuri. (1410C)14.--IX, 1. Et quintus angelus tuba cecinit, et vidi stellam de coelo cecidisse, et reliqua. Quinto angelo canente tuba, stella cecidit in profundum putei, et fumus inde progressus est, qui aera, solemque tenebravit: unde exeuntes lucustae tanquam scorpiones, neque fenum, neque arborem laedebant, nisi eos tantum qui signum crucis in suis frontibus non habebant; ut quinque mensibus cruciati, tanquam ab scorpionibus percussi, in suo graviter dolore congemerent. Describitur etiam in mysticam nocendi potentiam positio lucustarum, quod Tychonius minutius et abundanter exposuit: quibus angelum terribilem dicit praeesse, cujus nomen Exterminator est. Sexto angelo idem canente tuba, soluti sunt angeli, qui erant in Euphrate fluvio quattuor alligati: (1410D)isti equis armisque terribiles, tertiam partem hominum extinxisse relati sunt, qui factorum suorum poenitentiam non egerunt.

15. --X, 1. Et vidi alium angelum fortem, descendentem de coelo, nube amictum, et caetera. Alium angelum se refert vidisse fortissimum, amictum nube, cujus facies erat ut sol; pedes autem ipsius ut igneae columnae; positoque dextro pede in mari, et sinistro in terra, voce magna clamavit: et responderunt . . . . .. . . . . . . . . . . . esse commonitum. Juravit autem angelus, quoniam mundus nequaquam ulterius protelabitur, (1411A)sed cum coeperit septimus angelus tuba canere, finietur: sicut omnimodis Dei famulos constat esse prophetatos. Librum quoque commonitus accepit ab angelo, quem deglutiens, in ore ejus erat dulcis, in ventre vero ipsius amarus effectus est: quia lex Domini cum manditur suavis, cum oblivione devoratur, amara fit. Arundinem quoque similem virgae suscepit, per quam visus est metiri loca quae Christianus populus obtinebat; alia vero relinquere quae infideles poterunt obtinere. Hi sunt qui in finem saeculi per tres et semis annos, Antichristo regnante, in martyrum sanguinem bacchabuntur. Fit quoque Enoch et Eliae commemoratio, quod palam jacebunt, et insepulti triduo, donec vocati subito ascendere videantur in caelum. Quos respicientes inimici terrore (1411B)magno turbabuntur, et gloriam Deo sub magna admiratione praestabunt. 16. --XI, 15. Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in coelo, et reliqua. Angelo septimo tuba canente, refert voces laetantium factas in coelo, quoniam tandem aliquando regnum Dei, quod spectabatur, advenerit, et illa quae sunt promissa, completa sint. De matre vero atque Domino Jesu Christo, et de diaboli adversitate pauca perstringit, futuris praeterita jungens: dicens, Deum ascendisse ad caelos, matrem vero ipsius aliquanto tempore in secretioribus locis esse servandam, ut eam illic pascat annis tribus, et semis; quod in magnum sacramentum, sicut Tychonius refert, constat edictum. (1411C)17.--XII, 7. Et factum est bellum in coelo, Michael et angeli ejus, ut pugnarent cum dracone. Bellum refert Michaelis angeli cum dracone, qui praecipitatus in terram corruit, ita ut locum beatitudinis ulterius non haberet; quod tamen in initio mundi contigisse non dubium est. Secuta est bonorum facta graduatio, quando diabolus cecidit, qui bonis jam fidelibus semper invidit; sed terrae marique graviter condoletur, quando malitiam tam magni ponderis acceperunt. Fit iterum commemoratio matris et Domini Christi; quod diabolus credens se matrem laedere, ex ore suo vastissimum flumen emisit, qui eam putabatur absorbere; sed illa in tutissimum locum recepta venena diabolicae fraudis evasit. Illos tamen inveterator malorum persequi non desinit, qui dominicis (1411D)jussionibus oboedientes esse noscuntur.

18. --XIII, 1. Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cornua decem et capita septem. In Antichristi typo de mari consurgere bestia magna describitur, quae diversis membris ferarum terribili imaginatione formatur. Haec tribus semis annis [ forte tribus et semis. Vulg., menses 42] cum sanctis bellum aditura narratur, quorum sanguine caedibusque depascitur; (1412A)quae in Deum nimias est locutura blasphemias: ad postremum adorabunt eam perfidi, qui munera Domini non habebunt. Hoc tamen generaliter definitur, quoniam qui alterum capere voluerit, ipse captivus erit, et vicissitudines malorum digna compensatione recipiet: eatenus enim sancti mala patiuntur, sed mox ad spem suam, Domino praestante, perveniunt. 19. --XIII. 11. Et vidi aliam bestiam ascendentem [Vulg., ascendentem de terra], et habebat cornua duo, et reliqua. Alia bestia consurgere de terra describitur in typo diaboli, id est Antichristi, revera bellua, quae multos est improvidos vastatura. Tunc multa Antichristus miraculorum signa facturus est, ut magna devotione adorari faciat idolum, sacrilega falsitate compertum. Ponitur etiam humano generi tam (1412B)saeva condicio, ut nullus vendat alteri nec emat ab alio, nisi qui bestiae nomine, id est devotione ipsius, fuerit adnotatus. Deinde proprius numerus bestiae sub quodam modo calculationis exponitur. 20. --XIV, 1. Et vidi, et ecce Agnum stantem in monte Sion [Vulg.: Et ecce Agnus stabat supra montem Sion], et cum eo CXLIV, et caetera. In monte Sion vidisse se dicit stantem Dominum Christum, et cum eo CXLIV beatorum, qui nomina tam ipsius quam Patris ejus in frontibus suis scripta portabant. Hi nullo mendacio, nulla fidei fornicatione polluti sunt: quod tamen ad omnes beatos constat aptandum: isti personabant Domino canticum novum, quando ab alio non poterat dici; deinde mirabili prosecutione laudantur. Alterum se dicit angelum (1412C)vidisse, qui diversis populis evangelizabat, et gentibus Deum debere metui, dignaque illi . . . . . . . . .. . quoniam ejus judicii . . . . adventus. Secundus angelus subsequens dixit Babylonem et infideles pariter corruisse: quae vino fornicationis impleta cum suis perditis erroris crapulam sustinebat. Tertius quoque angelus dixit: Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus [Vulg. vers. 9, ejus et acceperit], in iram Domini lapsus incurrit: fit autem poenae ipsorum terribilis et contremiscenda descriptio. 21. --XIV, 13. Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Scribe: Felices [Vulg., Beati] mortui qui in Domino moriuntur, et reliqua. Jussum est de caelo ut quae dicebantur scriberet, protestans felices esse mortuos quorum labores cum vita finita sunt. Vidit (1412D)etiam albam nubem, supra quam Filius hominis consedebat: cujus diversa effigies pro rerum qualitate formatur; ille enim sic veniet, sicut ab apostolis est revisus in coelum. Habuit ergo tunc in capite auream coronam, majestatis suae splendidissimam dignitatem; in manu acutissimam falcem, cujus imperio in fine saeculi generatio nefanda metenda est. Nam dicente angelo: Tempus est secandi messem, quae jam (1413A)aruisse cognoscitur, falcem suam misit in terra, hominesque impios summa celeritate desecavit. Item angelus falcem suam misit in terra, bonosque ejus, quasi homines malitia praetumentes, incunctanter abscidit: qui in furoris Dei torcular immissi, sanguine per mille sexcenta stadia maduerunt: quod ad mysticam significationem non est dubium pertinere. Vidisse se etiam refert angelos septem, habentes in potestate sua plagas septem, quas Domini indignatione daturi sunt. In mari quoque vitreo, igne permixto, stabant martyres, qui victoriam adversum diabolum Domini munere perfecerunt, canticumque Deo cum magna exultatione reddebant. 22. --XV, 5. Et post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi martyrii [Vulg., tabernaculi testimonii] (1413B)in coelo. Aperto templo ubi martyres erant, septem se angelos vidisse dicit, ferentes plagas quas daturi erant populo videlicet infideli; et induti candidis vestibus, zonisque aureis circa pectora praecincti, septem phialas in suis manibus acceperunt, ut supra terram et in fluminibus diversas species necessitatum supra eos effunderent, qui, Domini voce contempta, idolis et perversitatibus serviebant. Tunc ore sanctorum gloria Domini cantabatur, quoniam compensatio digna secuta est. 23. --XVI, 8. Et quartus angelus effudit phialam suam super solem, et ea quae sequuntur. Quartus, quintus, sextus, septimus angelus fialas quas acceperant effuderunt; et tantis necessitatibus terra percussa est, ut vox exiret a Domino, dicens, Actum (1413C)est; statimque voces, et tonitrua, et terraemotus factus est talis qualis a saeculo nunquam constat esse effectus. Tunc civitatem Dei, ut arbitror, Trinitatis dicit credulitate fundatam; et Babyloniam recepisse quod ei Divinitas olim praeparavit inferre, omnes potestates et elationes a propria se consuetudine submoverunt, quando magna grandine caesi atque afflicti, infideles Dominum blasphemare coeperunt, dum tantus impetus ejus esset, ut non possit ullo modo sustineri. 24. --XVII, 1. Et venit unus ex septem angelis habentibus phialas septem, et reliqua. Unus ex angelis qui habuerunt plagarum phialas septem promittit Joanni ostensurum se meretricem illam Babyloniam, quae toto orbe famosa est: tunc spiritu translatus (1413D)aspexit super bestiam mulierem sedentem, bysso, et purpura, gemmisque decoratam; in cujus manu erat poculum execrationis et criminis; in fronte vero scribebatur: Babylon, mater fornicationum totiusque terrae pollutio, et erat etiam sanguine martyrum crudeliter ebria, et scelerum ubertate plenissima: unde admiratus est tam deformiter compositam videre, quam cuncti dominam putabant esse terrarum. 25. --XVII, 7. Post haec vidi alium angelum. Propter quid miratus es? ego tibi dicam, et sequentia. Ammiranti Joanni angelus interpretatur quae sit meretrix (1414A)illa quam viderat sedentem supra bestiam quae habebat capita septem et cornua decem; quam nonnulli de Romana volunt intelligere civitate, quae supra septem montes sedet, et mundum singulari dicione possidet. Alii de Babylonia dicunt magis esse narratum, positione ejus, non montibus, sed praetumidis potestatibus adscribentes: quam dicit a populis conterendam, quibus prius dominata esse videbatur. Refert etiam decem reges potestatem habituros in terram: unum vero eorum, qui vocatur Antichristus, in fine saeculi reservandum, qui contra Christum bellum quidem parare disponit, sed iniquitas ejus, Domino vincente, subcumbit. 26. --XVIII, 1. Post vidi alium angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam. Vidit etiam (1414B)angelum alium in terra descendentem, cujus claritas in toto orbe lampavit; qui dicebat: Cecidit, cecidit Babylon illa potentissima, quoniam non apud se fornicata est, sed cunctis gentibus pereundi dedit exempla. Alia quoque vox secuta est, ut congregatio fidelium ab ea celeriter exiret; ne ruina sua populum qui Domino credebat involveret. Babyloniae autem reddenda dicit esse duplicia, quae se superbiae praesumptione jactabat: tunc reges et mercatores ejus graviter deflent in modico periisse eam quae possidere mundi bona singulariter existimabat. 27. --XVIII, 15. Mercatores quoque horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt, et caetera. Trahuntur adhuc verba dolentium et imputantium Babyloniae, quod ita subito praepotens divitiis et elata (1414C)potestate corruit; ita ut pulverem supra capita sua mittentes, amatam . . . . . . . . . . . inpensis se lacrymis consolentur, conversique dicant: Exultate supra eam, sancti, quos persecuta impia voluntate trucidavit: quoniam sanguis vester de ipsa abunde noscitur vindicatus. Post haec angelus sustulit molem magnam projectamque in mari, dixit Babylonem illam magnam tali impetu esse casuram; nec ulterius ibidem nuptias faciendas, aut audienda quoquo modo verba laetantium: propter quod capax erat criminum et exemplar omnium undique vitiorum. 28. --XIX, 1. Post haec audivi quasi vocem turbarum magnarum in coelo, et reliqua. Postquam Babyloniae quae dicebantur impleta sunt, sanctorum, angelorum, atque seniorum omnium in coelo gratulatio (1414D)magna provenit: ita ut adorantes Dominum crebris vocibus, tanquam tonitrua concrepantia, canerent Alleluia, qui superbiam pessimae meretricis digna ultione prostravit; addentes hymnum suavissimum, quia Dominus Christus cum sponsa sua, id est Ecclesia sancta, conjunctus est. Tunc Joanni angelus dixit: Scribe, quoniam haec verba Dei sunt, beatos esse qui ad caenam Domini vocantur. Qui dum eum vellet adorare, prohibitus est: quoniam boni angeli non se volunt adorari, sed Deum. Tunc elevatis oculis vidit Dominum Christum sedentem supra equum album; qui nimis mirabili terrore describitur, habens (1415A)vestem sanguine sparsam propter testimonium passionis: procedebat gladius acutus, quia sermo ejus fortis et efficacissimus approbatur; habens etiam pro significatione carnali in femore suo scriptum: Rex regum, Dominus dominorum. 29. --XIX, 17. Et vidi unum angelum stantem in sole, et magna voce clamavit, dicens, et reliqua. Angelus auditus est caeli volantibus, id est sanctis viris, dicere: Venite ad caenam Domini: quales decuit ad ejus convivium videlicet invitari. Et ut factae allegoriae contropatio servaretur, dicit diversorum animalium, quasi variis hominibus qui sunt in Ecclesia colligendi, carnibus esse vescendum. Visus est quoque diabolus cum magno exercitu, veniens contra membra Domini Christi bella gesturus; sed captus (1415B)cum pseudopropheta suo Antichristo in stagno ignis graviter flagrantis immersus est. Caeteri comites, qui bestiam sunt secuti, gladio Domini trucidati esse noscuntur; cunctisque avibus, id est sanctis, impiitationis pabula praebuerunt. Tunc angelus de caelo descendens, adprehenso dracone, qui est Satanas, catena religatum misit in abysso; alligavitque eum mille annis (quod per figuram synecdoche a parte totum dicitur, quando ejus finis omnimodis habetur incognitus, qui tamen consensu Patrum a nativitate Domini computantur), ne credituras gentes libera potestate confunderet. In fine vero saeculi dicit eum esse solvendum, quando multi martyres et confessores, veniente Antichristo, germinabunt. Vidit etiam martyres Dei, qui nequaquam in frontibus suis signa (1415C)diabolica perceperunt: primam resurrectionem dicens in fide, qua renascimur ex aqua et Spiritu sancto, in qua secunda mors non habet locum. Permanet autem generaliter fidelium de Christo sacerdotium, donec constituti temporis quantitas impleatur. 30. --XX, 7. Et cum finiti fuerint mille anni, solvetur Satanas de custodia sua [Vulg.: Et cum consummati, etc., de carcere suo ], et caetera. Exire dicit post annos mille Satanan de custodia sua, ubi nunc cognoscitur esse ligatus (sed et istud accipiendum est a parte totum, quoniam hoc hominibus constat incognitum), ad seducendas nationes quae in toto mundo dispersae sunt: quatenus castra sanctorum impia dominatione pervadant: quos mox ignis divinus extinguit, et diabolum, qui eos sollicitaverat, in stagno (1415D)mergit ardenti, ubi et illa crudelis bellua cum suo pseudopropheta Antichristo projecta fuisse narrata est. Vidit etiam tronum candidum, et sedentem super eum Dominum Christum, qui in resurrectione futura facta sua unicuique digna compensatione restituit. Tunc videns caelum novum et terram novam, Hierusalem quoque conspexit ornatam, sicut marito solet comptissima sponsa praeparari: et audita est (1416A)vox de caelo: Ecce tabernaculum quod constat esse promissum, ubi hominibus datum est habitare cum Deo; ubi, omni tristitia necessitatis exclusa, aeterna noscitur regnare laetitia. 31. --XXI, 5. Et dixit sedens in throno: Ecce nova facio omnia, et reliqua. Dicit sibi dixisse Dominum Christum ut visa auditaque conscriberet, quoniam ipse est Α et Ω, faciens nova mutansque praeterita, sitientibus aquam vitae praestans; et quicunque fidelis ejus fuerit, haereditatem ipsius loco filii possidebit; infideles vero in ardenti stagno mittendi sunt, sulphureo fetore concreto, quae nuncupatur veracissime mors secunda. Unus autem angelorum, qui plagarum septem phialas tenere relati sunt, Joannem in montem duxit excelsum, cui ostendit Hierusalem (1416B)de coelo descendentem, miraculorum varietate pulcherrimam, cui fulgores gemmarum splendidissimi comparantur; et sic tota describitur, ut ad intelligentiam magni mysterii ejus decora diversitas applicetur. 32. --XXI, 19. Primum fundamentum, jaspis; secundum, sapphirus; tertium, chalchedon, et reliqua. Adhuc illius Hierusalem mirabilis pulchritudo describitur, quae etiam in fundamentis suis invicem sanctorum gemmas pretiosissimas habere narratur. Haec in apostolorum numerum duodecim portis semper aperta est; cujus platea purissimo auro constrata resplendet, et quod ornatum cunctum, vel omne pretium quantitatis excellit, non de solis lumine, sed de suo cognoscitur auctore lucere: ubi nihil inquinatum, (1416C)nihil sordidum repperitur; sed fluvius vitae de Domini sede progrediens, per medium ipsius perspicuo candore dilabitur: cujus utrasque ripas nemorosae arbores referuntur ornare, quae fructus suos per menses singulos largiuntur: ubi non erit nox, neque ulla indigentia, quoniam Dominus illuminat cunctos et satiat. Postremum beatos esse dicit, qui hujus libri dicta fideli mente servaverint. 33. --XXII, 8. Ego Joannes, qui haec audivi et vidi, et cum audissem et vidissem haec, prostravi me [Vulg., cecidi ], et reliqua usque ad finem. Cum se verba libri hujus Joannes audisse diceret et vidisse, gratias agens, angelum voluit adorare; cui ab ipso responsum est sanctorum se conservum esse, non Dominum; sed illum potius adorandum qui caelum fecit et (1416D)terram. Post haec loquitur Dominum cito esse venturum, qui operas uniuscujusque discretione facta dijudicet: beatos dicens qui conscientias suas bonis actibus mundaverunt; ut in ligno vitae, id est in crucis fide possint habere fiduciam: nam foris a regno Domini excludendi sunt quicunque se foedis actibus polluerunt: per multas diversasque sententias Dominum se Christum esse confirmans: contestans, ne (1417A)quis in hoc libro quidquam aut addat, aut minuat, qui ad intelligentiam aeternae vitae concessus esse dinoscitur; (1418A)omnes faciens esse praeparatos, cum se cito venturum frequenti repetitione testetur. Amen. (no appar