Cum enim in tam parvo spatio temporis iuxta quod potuimus hoc tota intentione laborare, studuimus, qualiter salvatio vestra et istius regni maneat in futurum, etiam et hoc nobis desiderium fuit inquirere, qualiter erga vos venibolos nos ostendamus generaliter cum cunctis æcclesiasticis ac liberis personis, ad consolationem eorum et ad illorum bona voluntate corroborandum, ut fidelitatem illorum, sicuti semper erga nos servaverunt, conservent. Tamen volumus hoc beneficium prestare:
1.
[recensere]Ut si cuiuscumque servus liberam feminam sibi ea consentiente in coniugio copulaverit, et infra anni spatium ad vindictam traditi non fuerint, sicut lex tales personas nostro fisco sociat, ita nos nostra liberalitate concedimus, ut in potestate et servitio domini illius cuius servus fuerit ambo revertatur.
2.
[recensere]Similiter concedere volumus cunctis liberis personis, ut nullus iudex publicus seu ministri publici eos contra legem audeant pignerare in bovibus, quia audivimus multa damna atque afflictiones propter hoc populo nostro sustinere. Neque cogantur ad placita venire præter ter in anno, sicut in capitulare continetur, excepto scabinis et causatoribus et testibus necessariis; quia omnem passionem volumus auferre, ut populus noster pacifice sub nostro regimine vivere possit.
3.
[recensere]His vero personis quæ se nobis commendaverunt, volumus specialiter hoc honoris privilegium concedere præ ceteris liberis, ut in quocumque loco venerint, sive ad placitum vel ubicumque, omni honore digni habeantur et cæteris anteponantur; et quicquid ad querendum habuerint, absque ulla dilatione iustitiam suam accipere mereantur. Et illorum homines liberi qui eis commendati sunt, si ipsi seniores eos secum in servitio habuerint, propter iustitiam faciendam nec distringantur nec pignerentur, quousque de nostro servitio reversi fuerint. Et tunc si quid ab eis quæritur, primum senioribus eorum moneatur ut iustitiam suam quærentibus faciant; et si ipsi facere noluerint, tunc legaliter distringantur.
4.
[recensere]Concedimus etiam gastaldiis nostris curtes nostras providentibus, ut si proprio suo pretio res emerint aut quolibet iusto adtractu acquisierint, sicut lex easdem res ad nostram partem concedit, ita nos eas illis concedimus, si in servitio nostro fideles inventi fuerint.