Incipiunt canonis Arausici de liberum arbitrium vel diversis condicionibus de re ipsa necessariis per eras absque capitulis requirendum.
Cum ad dedicationem basilicæ, quam inlustrissimus præfectus et patricius filius noster Liberius in Arausica civitate fidilissima devotione construxit, Deo propitiante et ipso invitante convenissimus et de rebus, quæ ad ecclesiasticam regulam pertinent, inter nos spiritalis fuissit oborta conlatio, pervenit ad nos esse aliquos, qui de gratia et libero arbitrio per simplicitatem minus cautæ et non secundum fidei catholicæ regulam sentire velint. Unde id nobis secundum admonitionem et auctoritatem sedes apostolicæ iustum ac rationabile visum est, ut pauca capitula ab apostolica nobis sede transmissa, quæ ab antiquis patribus de sanctarum scripturarum voluminibus in hac præcipuæ causa collecta sunt, ad docendos eos, qui aliter quam oportit sentiunt, ab omnibus observanda proferre et manibus nostris suscribere deberimus. Quibus lectis qui hucusque non sicut oportebat de gratia et libero arbitrio crededit, ad ea, quæ fidæi catholicæ conveniunt, animum suum inclinare non differat.
Canones
[recensere]I.
[recensere]Si quis per offensam prævaricationis Adæ non totum, id est secundum corpus et animam, in deterius dicit hominem commutatum, sed animæ libertate inlæsa durante corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium, Pelagii errore deceptus adversatur scripturæ dicenti: Anima, quæ peccaverit, ipsa morietur; et: Nescites quoniam cui exhibetis vos servos ad obœdiendum, servi estis eius, cui obœdites? et: A quo quis superatur, eius et servus addicitur.
II.
[recensere]Si quis soli Adæ prævaricationem suam, non et eius propagini adserit nocuisse aut certe morte tantum corporis, quæ pœna peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animæ, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur, iniustitiam Deo dabit contradicens apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundo et per peccatum mors et ita in omnis homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
III.
[recensere]Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facire, ut invocetur a nobis, contradicit Isaiæ prophetæ vel apostolo idem dicenti: Inventus sum non quærentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant.
IV.
[recensere]Si quis, ut a peccato purgemur, volumtatem nostram Deum expectare contendit, non autem, ut etiam purgari vellimus, per sancti Spiritus infusione et operationem in nos fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui sancto per Salomonem dicente: Præparatur volumtas a Domino; et apostulo salubriter prædicanti: Deus est, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona volumtate.
V.
[recensere]Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui iustificat impium, et ad regenerationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiæ donum, id est per inspirationem Spiritus sancti corrigentem volumtatem nostram ab infidilitatem ad fidem, ab impietatem ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius adprobatur beato Paulo dicente: Confidimus quia, qui cœpit in vobis bonum opus, perficiet usque in die Christi Iesu; et illud: Vobis datum est pro Christo non solum, ut in eum credates, verum etiam, ut pro illo patiamini; et: Gratia salvi facti estes per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est. Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnis eos, qui ab ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fidelis esse difiniunt.
VI.
[recensere]Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, orantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, quærentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus, non autem, ut credamus, velimus vel hæc omnia sicut oportit agire valeamus, per infusionem et inspiratione sancti Spiritus in nobis fieri confitetur et aut humilitati aut obœdientiæ humanæ subiungit gratiæ adiutorium nec, ut obœdientes et humiles simus, ipsius gratiæ donum esse consentit, resistit apostolo dicenti: Quid habis, quod non accipisti? et: Gratia Dei sum id, quod sum.
VII.
[recensere]Si quis per naturæ vigorem bonum aliquid, quod ad salutem pertinit vitæ æternæ, cogitare, ut expedit, aut elegire sive salutari, id est evangelicæ, prædicationi consentire posse confirmat absque inluminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, heritico fallitur spiritu, non intellegens vocem Dei in evangelio dicentes: Sine me nihil potestes facire; et illud apostoli: Non quod idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia Deo est.
VIII.
[recensere]Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium, quod in omnibus, qui de prævaricationem primi hominis nati sunt, constat esse visiatum, ad gratiam baptismi posse venire contendit, a recta fide probatur alienus. His enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis adserit infirmatum aut certe ita læsum putat, ut tamen quidam valeant sine revelatione Dei mysterium salutis æternæ per semit ipsos posse conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur, nisi quem Pater adtraxerit, sicut et Petro dixit: Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est; et apostulus: Nemo potest dicere Dominum Iesum nisi in Spiritu sancto.
IX. De adiutorio Dei.
[recensere]Divini est muneris, cum et recte cogitamus et pedes nostros a falsitate et iniustitia continemus; quotiens enim bona agimus, Deus in nobis adque nobiscum, ut operemur, operatur.
X. De adiutorio Dei.
[recensere]Adiutorium Dei etiam renatis ac sanatis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire vel in bono possint opere perdurare.
XI. De obligatione votorum.
[recensere]Nemo quicquam Domino recte voveret, nisi ab ipso acceperit, quod voverit, sicut legitur: Et quæ de manu tua accipimus, damus tibi.
XII. Quales nos diligat Deus.
[recensere]Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito.
XIII. De reparatione liberi arbitrii.
[recensere]Arbitrium volumtatis in primo homine infirmatum nisi per gratiam baptismi non potest reparari; quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi; unde Veritas ipsa dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi erites.
XIV.
[recensere]Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia prævenitur, sicut dicit psalmista: Cito anticepit nos misericordia tua, Domine; et illud: Deus meus, misericordia eius præveniet me.
XV.
[recensere]Ab eo, quod formavit Deus, mutatus est Adam, sed in peius per iniquitatem suam; ab eo, quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit prævaricatoris primi, hæc secundum psalmistam mutatio est dexteræ Excelsi.
XVI.
[recensere]Nemo ex eo, quod videtur habere, glorietur, tamquam non acciperit, aut ideo se potet accipisse, quia littera extrinsecus vel, ut legeretur, apparuit vel, ut audiretur, sonuit. Nam sicut apostolus dicit: Si per lege iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Ascendens in altum captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Inde habit quicumque habit; quisquis autem inde se habere negat, aut vere non habit aut id, quod habit, auferetur ab eо.
XVII. De furtitudine Christiana.
[recensere]Furtitudinem gentilium mundana cupiditas, furtitudinem autem Christianorum Dei caritas facit, quæ diffusa est in cordibus nostris non per volumtatis arbitrio, quod est a nobis, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
XVIII.
[recensere]Nullis meritis gratiam prævenire. Debetur mercis bonis operibus, si fiant; sed gratia, quæ non debetur, præcedit, ut fiant.
XIX. Neminem nisi Deo miserante salvari.
[recensere]Natura humana, etiam si in illa integritate, in qua est condita, permanerit, nullo modo se ipsa creatore suo non adiuvante servarit; unde cum sine Dei gratia salutem non possit custodire, quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare, quod perdedit?
XX. Nihil boni hominem posse sine Deo.
[recensere]Multa Deus facit in homine bona, quæ non facit homo; nulla vero facit homo bona, quæ non Deus præstat, ut faciat homo.
XXI. De natura et gratia.
[recensere]Sicut eis, qui volentes in lege iustificari et a gratia excederunt, verissime dicit apostolus: Si ex lege iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est, sic eis, qui gratiam, quam commendat et percipit fidis Christi, potant esse naturam, verissime dicitur: Si per naturam iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Iam hic enim erat lex et non iustificabat; iam hic erat et natura et non iustificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: Non veni legem solvere, sed adimplere; et natura per Adam perdita per illum repararetur, qui dixit venisse se quærere et salvare, quod perierat.
XXII. De his quæ hominum propria sunt.
[recensere]Nemo habit de suo nisi mendacium et peccatum; si quid autem habit homo veritatis adque iustitiæ, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac herimo, ut ex eo quasi guttis quibusdam inrorati non dificiamus in via.
XXIII. De volumtate Dei et hominis.
[recensere]Suam volumtatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt, quod Deo displacit; quando autem ita faciunt, quod volunt, ut divinæ serviant volumtati, quamvis volentes agant, quod agunt, illius tamen volumtas est, a quo et præparatur et iubetur, quod volunt.
XXIV. De palmitibus vitis.
[recensere]Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant; sic quippe vites est in palmitibus, ut vitale alymentum subministrit eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum et manere in Christo discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam præciso palmite potest de viva radice alius pollolare; qui autem præcisus est, sine radice non potest vivere.
XXV. De dilictione, qua diligimus Deum.
[recensere]Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilictus diligit. Displicentes amati sumus, ut fierit in nobis unde placerimus. Diffundit enim caritatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio.
Definitione fidei
[recensere]Ac sic secundum supra scriptas sanctarum scripturarum sententias vel antiquorum patrum definitionis hoc Deo propitiante et prædicare debemus et credere, quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et adtinuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit aut credere in Deum aut operari propter Deum quod bonum est possit, nisi eum gratia misericordiæ divinæ prævenerit. Unde et in Abel iustum et Nœ et Habraham et Isaac et Iacob et omnem antiquorum sanctorum multitudinem illam præclaram fidem, quam in ipsorum laude prædicat apostulus Paulus, non per bonum naturæ, quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse conlatam. Quam gratiam etiam post adventum Domini omnibus, qui baptiszari disiderant, non in libero arbitrio habere, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri, secundum illud, quod iam sæpe dictum est et prædicat Paulus apostulus: Vobis donatum est pro Christo non solum, ut in eum credatis, sed etiam, ut pro eo patiamini; et illud: Deus, qui cœpit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri; et illud: Gratia salvi facti estis per fidem et hoc non ex vobis; Dei enim donum est; et quod de se ipso ait apostulus: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem; non dixit: quia eram, sed: ut essim; et illud: Quid habis, quod non accipisti? et illud: Omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum; et illud: Nemo habit quicquam, nisi illi datum fuerit desuper. Innumerabilia sunt sanctarum scripturarum testimonia, quæ possint ad probandam gratiam proferri, sed brevitatis studio prætermissa sunt, quia et revera, cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.
Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod post acceptam per baptismum gratiam omnis baptiszati Christo auxiliante et cooperante, quæ ad salute animæ pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate prædistinatus esse non solum non credimus, sed etiam, si sunt, qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione illis anathimam dicimus.
Hoc etiam salubriter profitemur et credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus et postea per Dei misericordiam adiuvamur, sed ipse nobis nullis præcidentibus bonis meritis et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus et post baptismum cum ipsius adiutorium ea, quæ sibi sunt placita, implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronis, quem Dominus ad paradysi patriam revocavit et Cornilii centorionis, ad quem angelus Domini missus est, et Zacchei, qui ipsum Dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuerit de natura, sed divinæ gratiæ largitate donata.
Et quia difinitionem nostram, quæ supra scripta est, non solum religiosis, sed etiam lahicis medicamentum esse et disideramus et cupimus, placuit, ut eam etiam inlustris ac magnifici viri, qui nobiscum ad præfatam festivitatem convenerant, propria manu suscriberint.
Cæsarius in Christi nomine episcopus exemplar constitutionis nostræ ededi et autenticum in arcivo ecclesiæ reservavi. Item suscriptionis.
Subscriptiones
[recensere]Subscriptiones I
[recensere]- Cæsarius in Christi nomine episcopus constitutionem nostram religi et suscripsi.
Notavi sub die V. non. Iulias, Decio iuniore v. c. consule.
- Iulianus peccator suscripsi.
- In Christi nomine Constantius episcopus consensi et suscripsi.
- Cyprianus in Christi nomine episcopus consensi et suscripsi.
- Fylagrius in Christi nomine episcopus consensi et suscripsi.
- In Christi nomine Maximus episcopus consensi et suscripsi.
- Prætextatus in Christi nomine episcopus consensi et suscripsi.
- Eucherius in Christi nomine episcopus consensi et suscripsi.
- Item Eucherius in Christi nomine episcopus consensi et suscripsi.
- Alethius in Christi nomine episcopus consensi et suscripsi.
- Heraclius in Christi nomine episcopus consensi et suscripsi.
- Lupercianus in Christi nomine episcopus consensi et suscripsi.
- In Christi nomine Principius episcopus consensi et suscripsi.
- Uindimialis in Christi nomine episcopus consensi et suscripsi.
- Petrus Marcellinus Felix Liberius vir clarissimus et inlustris præfectus prætorii Galliarum atque patricius consentiens suscripsi.
- Syagrius vir inlustris consensi et suscripsi.
- Cariattho vir inlustris consensi et suscripsi.
- Opilio vir inlustris consensi et suscripsi.
- Marcellus vir inlustris consensi et suscripsi.
- Pantagatus vir inlustris consensi et suscripsi.
- Namatius vir inlustris consensi et suscripsi.
- Deudatus vir inlustris consensi et suscripsi.
Subscriptiones II
[recensere]- Cæsarius in Christi nomine episcopus constitucionem nostram religi et subscripsi.
Notavi sub V. non. Iulias, Decio iuniore v. c. consule.
- Iulianus episcopus subscripsi.
- Constantius episcopus subscripsi.
- Ciprianus episcopus subscripsi.
- Eucirius episcopus subscripsi.
- Eraclius episcopus subscripsi.
- Principius episcopus subscripsi.
- Filagrius episcopus subscripsi.
- Maximus episcopus subscripsi.
- Prætextatus episcopus subscripsi.
- Alicius episcopus subscripsi.
- Lopercianus episcopus subscripsi.
- Uindimialis episcopus subscripsi.
- Petrus Marcellinus Felix Liberius vir clarissimus et inlustris præfectus præturii Galliarum atque patritius consentiens subscripsi.
- Sigrius vir clarissimus consensi et subscripsi.
- Opilio vir clarissimus consensi et subscripsi.
- Pantagatus consensi et subscripsi.
- Deodatus vir clarissimus consensi et subscripsi.
- Cariatto vir clarissimus consensi et subscripsi.
- Marcellus vir clarissimus consensi et subscripsi.
Expliciunt canones Arausici tempore Liberi præfecti.