Jump to content

Concilium Arvernense (535)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Arvernense (535)
535
editio: incognita
fons: []
Concilium Arvernense (535)

Cum in nomine Domini congregante sancto Spiritu, consentiente domno nostro gloriosissimo piissimove regi Theudebertho in Aruerna urbe sancta synodus convenisset ibique flexis in terram genibus pro regno eius, pro longevitate, pro populo Dominum depræcaremur, ut, qui nobis congregationis tribuerat potestatem, regnum eius Dominus noster felicitatem attolleret, imperio regeret, iustitiam gubernaret, in ecclesiam cumsedentes ex more inspectisque canonibus id nobis rationabile visum est, ut, quamvis eclesiasticæ regulæ pæne omnia conpræhendant, tamen quædam vel adderentur nova vel repeterentur antiqua.

Canones

[recensere]

In primis placuit, ut, quotiens secundum statuta patrum sancta synodus congregatur, nullus episcoporum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea, quæ ad emendationem vitæ, ad severetatem regulæ, ad animæ remedia pertinent, finiantur.

Placuit etiam, ut sacrum quis pontificii honorem non votis quærat, sed meritis, nec divinum videatur munus rebus conparare, sed moribus, adque emenentissime dignitatis apicem electione conscendat omnium, non favore paucorum. Sit in elegendis sacerdotibus cura præcipua, quia inrepræhensibilis esse convenit, quos præesse necesse est corrigendis; diligenter quisque inspiciat præcium dominici gregis, ut sciat, quod meritum constituendi deceat esse pastores. Episcopatum ergo desiderans electione clericorum vel civium, consensu etiam metropoletani eiusdem provinciæ pontifex ordinetur; non patrocinia potentum adhibeat, non calleditate subdola ad conscribendum decretum alios ortetur præmiis, alios timore conpellat. Quod si quis fecerit, æclesiæ, cui indigne præesse cupit, communione privabitur.

III.

[recensere]

Observandum, ne pallis vel ministeriis divinis defunctorum corpuscula obvolvantur.

Ne a potentibus sæculi clerici contra episcopus suos ullo modo erigantur.

Qui reicolam eclesiæ petunt a regebus et horrendæ cupiditatis impulsu ægentium substantia rapiunt, inrita habeantur, quæ obtinent, et a communione eclesiæ, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.

Si quis Iudæcæ pravitati iugali societate coniungetur et seu Christiano Iudea sive Iudæo Christiana mulier consortio carnali miscetur, quique horum tantum nefas admisisse dinoscetur a Cristeanorum cœtu adque convivio et a communione æclesiæ, cuius sociatur hostibus, segregetur.

VII.

[recensere]

Ne opertorio dominici corporis sacerdotes unquam corpus, dum ad tumulum evehetur, obtegatur et sacro velamine usibus suis reddeto, dum honorantur corpora, altaria polluantur.

VIII.

[recensere]

Ne ad nuptiarum ornatu ministeria divina præstentur et, dum inproborum tactu vel pompa sæcularis luxuriæ polluuntur, ad officia sacri mysterii videantur indigna.

Ne Iudei Cristeanis populis iudices præponantur.

Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitatis episcopus canonum temerator invadat et væsane copiditatis facebus inflammatus suisque admodum non contentus rapiat alienam.

Nullus episcopus alterius clericum contra voluntatem episcopi sui suscepere audeat aut sacerdotium prorogare.

XII.

[recensere]

Si quis relictam fratres, sororem uxoris, privignam, consubrinam sobrinamvæ, relictam idem patrui adque abonculi carnalis contagii credederit consortio violandam et ausu sacrelego auctoretatem divinæ legis ac iura naturæ perruperet et, cui caritatis ac pii affectus solacia exibere debuerat, suorum hostis ac pudicitiæ expugnatur vim inferre timptaverit, apostolicæ constitutionis sententia feriatur et, quamdiu in tanto versator scelere, a Cristeano cœtu adque convivio vel æclesiæ matris communione privabitur.

XIII.

[recensere]

Cum presbyteri adque diaconi sublimi dignitatis apice prorogantur, actebus omnino renuntient sæculi et ad sacrum electi mysterium repudient carnale consortium ac permixtionis pristinæ contubernium permutent germanitatis affectu; et, quisquis ille est, presbyter adque diaconus, divino munere benedictione percepta uxoris prius suæ frater ilico efficiatur ex coniugæ. Quosdam repperemus ardore lividinis inflammatus abiecto militiæ cingulo vomitum pristinum et inhebeta rursus coniugia repetisse adque incesti quodammodo crimine clarum decus sacerdotii violasse, quod nati etiam filii prodederunt. Quod quisque fecisse dignuscetur, omni in perpetuum, quam admisso iam crimine perdedit, dignitate privabitur.

XIV.

[recensere]

Si quis cuiuscumque munuscula qualibet sanctis scriptura conlata nefaria calliditate fraudaverit, invaserit, retentaverit adque suppresserit et non statim a sacerdote conmonetus Deo conlata reddiderit, ab ecclesiæ catholicæ commonione pellatur.

Si quis presbyter adque diaconus, qui neque in civitate neque in parrochiis canonecus esse dinuscitur, sed in villolis habitans, in oraturiis officio sancto deserviens celebrat divina mysteria, festivitatis præcipuas: Domini natale, pascha, pentecosten et si quæ principalis festivitatis sunt reliquæ, nullatenus alibi nisi cum episcopo suo in civitate teneat. Quicumque etiam sunt cives natu maiores, pari modo in orbibus ad pontifices suos in prædictis festivitatibus veniant. Quod si qui inproba temeritate contimpserint, hisdem festivitatibus, in quibus in civitate adesse dispiciunt, communione pellantur.

XVI.

[recensere]

Episcopus, presbyter adque diaconus ita sancte conscientiæ luce resplendeant, ut effugiant probitate actuum maledicorum obloquia et testimonium in se divinum inplere contendant, quod Dominus ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominebus, ut videntes vestram bonam operam glorificent Patrem vestrum, qui est in cælis. Igitur auctoritate canonica adque mansura in evum constitutione sancimus, ut fugiatur his extranearum mulierum culpanda libertas et tantum cum avia, matre, sorore vel nepte, si necessitas tolerit, habitent; de quibus nominibus, ut priorum canonum series continet, nefas est aliud, quam natura constituit, suspicari. In cubiculo etiam horum adque cellario vel familiari quolibet servitio neque sanctimunialis ulla neque extranea mulier neque ancilla ullo modo admittatur. Quod si quis præceptorum Dei inmemor credederit contemnendum, sciat se auctoritate canonica conmunionis sine dubio subire iacturam. Quod si antestis culpam hanc distringere in presbytero adque diacono rigore noluerit, ipse severitate sententiæ feriatur.

Subscriptiones episcoporum I

[recensere]
  • Honoratus in Christi nomine episcopus constitutionem nostram relegi et subscripsi.
  • Gallus in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
  • Gregorius in Christo episcopus consensi et subscripsi.
  • Hilarius in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
  • Ruricius in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
  • Flauius Deo propitio episcopus consensi et subscripsi.
  • Nicetius Deo propitio episcopus consensi et subscripsi.
  • Deuterius in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
  • Dalmatius in Deo episcopus consensi et subscripsi.
  • Lupus in Christo episcopus consensi et subscripsi.
  • Domitianus episcopus consensi et subscripsi.
  • Uenantius episcopus consensi et subscripsi.
  • Hesperius episcopus consensi et subscripsi.
  • Desideratus Deo propitio episcopus consensi et subscripsi.
  • In Christi nomine Gramatius episcopus consensum nostrum relegi et subscripsi.

Subscriptiones episcoporum II

[recensere]
  • Honoratus in Christi nomine episcopus ecclesiæ Bituriuæ subscripsi
  • Gallus in Christi nomine episcopus ecclesiæ Aruernis subscripsi.
  • Gregorius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Lengonicæ consinsi et subscripsi.
  • Helarius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Gaualetanæ subscripsi.
  • Ruricius in Christi nomine episcopus ecclesiæ … consensi et subscripsi.
  • Flauus in Christi nomine episcopus ecclesiæ Reminse Deo propicio subscripsi.
  • Nicecius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Treuerecæ subscripsi.
  • Deuterius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Lutiuæ subscripsi.
  • Dalmacius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Rotine subscripsi.
  • Lupus in Christi nomine episcopus ecclesiæ Catalaunicæ subscripsi.
  • Domicianus in Christi nomine episcopus ecclesiæ Tongrorum, quod et Traiecto, subscripsi.
  • Uenantius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Uiraninsis subscripsi.
  • Sperius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Metenses subscripsi.
  • Desideratus in Christi nomine episcopus ecclesiæ Uiridoninsis subscripsi.
  • Gramatius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Auenticæ subscripsi.

Epistula ad Theodoberto

[recensere]

Domino inlustri atque præcellentissimo domno et filio Theodoberto regi Honoratus, Hilarius, Gregorius, Roritius, Nicecius, Flauius, Domitianus, Deutherius, Gallus, Dalmacius, Uenantius, Gramatius, Lopus, Sperius et Desideratus episcopi.

Dum in Aruerna urbe ad replicanda canonum instituta vel studio elucedande legis ecclesiasticæ his, qui dubitate regende vitæ propriæ forsitan præmebantur, cultoris vestri, eclesiarum vestrarum episcopi, pariter sederent, plurimorum ad nos suæ disperationis remedium flagitantium turba confluxit, sperantes, ut non minus pro regni vestri felicitate, quam pro sua consolatione piætatem vestram nostra humilitas exoraret, ut per suggessionem nostram iusticiæ et piætates vestræ auribus intimaretur, ut nullum de rebus vel possessiunculis propriis alienum piætas vestra permitterit, ut, dum unius regis quisque potestati ac dominio subiacet, in alterius sortem positam cuiuscumque, ut adsolit, inpetitione non amitterit facultatem. Quod nos de vestri culminis iustitia et piætate fidentis non credimus denegandum, ut, dum plurimorum necessitatibus iusta, ut credimus, et Deo placente suggessione consulimus, prosperitatem regno vestro et repræsentationem cælestis Domini per indultam piætatis gratiam augeatis. Unde reverentissime, ut dignum est, supplicantes quesumus, ut hoc nostræ petitioni divino intuitu piætas vestra non deneget, ut tam rectores ecclesiarum vestrarum, quam universi clerici atque ætiam secularis sub regni vestri conditioni manentis nec non ad domnorum regum patrum vestrorum dominium pertinentis, de eo, quod in sorte vestra est, et quod habere proprium semper visi sunt, extraneos non permittatis existere, ut securus quicumque propriætatem suam possidens debita tributa dissolvat domino, in cuius sortem possessio sua pervenit. Quod et thesauris vestris omnino utilius esse censimus, si per piætatem vestram salvata possessio consitudinariam intulerit functionem; et nos peculiarius vestra clementia consolatur, si obtentu huiuscemodi petitionis nos quoque celsitudo vestra fecerit gratulari.