Jump to content

Concilium Lateranum II (881)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Lateranum II (881)
881
editio: incognita
fons: []

Epistula – Iohannes VIII. papa Ravennatibus excommunicationem Romani archiepiscopi in synodo factam annuntiat.

Omnibus venerabilibus sacerdotibus et clero atque universis iudicibus populoque Ravennati.

Nosse volumus fidelitatem et unanimitatem vestram, quia Romanum archiepiscopum vestrum pro periurii reatu manifeste pollutum aliisque nefandis criminibus impetitum et idcirco ad synodum pro sui purgatione vocatum, occurrere contempnentem, omni ecclesiastica communione una cum sanctæ synodi decreto privavimus, quousque suam specialem studuerit nobis exhibere presentiam. Quam ob rem his apostolatus nostri litteris vobis iubemus et ex auctoritate dei et beati Petri apostolorum principis et nostra precipimus, ut omnes vos ab illius consortio et communione modis omnibus separetis, donec per nostræ apostolicæ miserationis officium ab huius excommunicationis vinculo eum cognoveritis absolutum existere. Quicumque autem ei ante audientiam et absolutionem nostram aliquatenus communicare presumpserit, eodem excommunicationis laqueo secundum sanctorum patrum institutionem maneat irretitus, usque dum a nobis fuerit misericorditer absolutus.

Data mense Obtubris die IV., indictione XV.