Huius rei gratia aput beatum Petrum apostolum synodice in eum sententiam protulimus et cum omnibus sibi consentientibus sive faventibus omni ecclesiastica communione sub anathematis interpositione privavimus. Modus autem excommunicationis hic est: «Athanasyum Neapolitanum episcopum sepissimæ ammonitionibus et multis argenti ponderibus datis, ut pactum cum Sarracenis habitum disrumperet, ammonuimus, ille autem idem pactum se omnimodo solviturum et ab eorum societate separaturum esse promittens sub ea condicione, ut, si denuo cum illis quolibet modo fædus habuisset, omni esset sacerdotali honore privatus et anathematizatus, sed hæc omnia parvipendentem et ad perditionem christianorum cum eis pactum habentem et nos sepissime deludentem et de præda eorum partem recipientem iudicio et auctoritate dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri ac Pauli simul et nostra cum omnibus sequacibus suis et omni ecclesiastica communione privamus, et, quousque se ab ipsis Sarracenis pænitus separaverit, velut totius christianitatis inimicum anathematizamus.»
Concilium Lateranum I (881)
Appearance
Athanasii Neapolitani episcopi excommunicatio.