Jump to content

Concilium Leodiense spurium (710)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Leodiense spurium (710)
710
editio: incognita
fons: []
Concilium Leodiense spurium.

Forma verborum, in quibus consistit sacramentum baptismi, talis est: «Ego baptizo te in nomine patris et filii et Spiritus sancti. Amen.»

Volumus autem pueros septenos et supra adduci ad episcopum confirmandos et adultos prius confiteri de peccatis suis.

III.

[recensere]

Ut presbyter proprius alia sacramenta ecclesiastica ministrat, ita et saltem semel in anno ei confiteantur sua peccata subditi.

Diligenter eis explicet præcepta Dei et diebus dominicis exponat ea, quæ ad salutem sunt animarum; quibus sanctum corpus Christi quotannis dabit ad manducandum.

Quodsi remisse presbyter ea curet, noverit se a Deo puniendum, qui ardentissimo desiderio oblatus est pro suis, quia voluit.

In omnibus se præbeat presbyter exemplum bonorum operum et super grege vigilet, cum inimicus homo promtissimus sit ad superseminandum in agro Dei zizaniam.

VII.

[recensere]

Ecclesiæ mundæ sint et altaria ornata decenter, cum in iis Deus habitet non solum Spiritus, sed et homo factus.

VIII.

[recensere]

Ita tamen, ut id, quod oculos intrantis ab oratione potest avellere, non reperiatur in eis aut curiositas oculorum; sed sapiant universa et singula ignem immittendum in cor fidelis, adorare et orare venientis.

Infirmis misericordia Dei aperiatur, ita tamen, ut et iustitia comes sit. Sed venit Christus, ut nos redimeret et suo regno inscriberet volentes.

Defunctis certo sciant universi reddere Deum propitium missæ sacrificia quotidiana, preces, donationes et ieiunia; quæ ideo fieri postulamus, ut eorum animæ requie citius potiantur æterna, quam nobis Christus donare dignetur. Amen.