Constitutio Cæsari papæ in Massiliensi urbe habita episcoporum XVI.
Cum ad civitate Massiliensem propter requirenda et discutienda ea, quæ de fratre nostro Contumilioso episcopo fuerant devulgata, sacerdotes Domini convenissint, residentibus sanctis episcopis cum grandi diligentia discussis omnibus secundum quod gesta, quæ nobis præsentibus facta sunt, continent, multa turpia et inhonesta supra dictus Contumiliosus convictus ore proprio se confessus est perpetrasse, ita ut non solum revincere testis non potuerit, sed etiam publice in conventu episcoporum et laicorum, qui interfuerant, in terram se proiciens clamaverit se graviter in Deum et in ordine pontificali peccasse.
Pro qua re propter disciplinam catholicæ religionis utile ac salubre omnibus visum est, ut supra dictus Contumeliosus in Casensi monasterio ad agendam pænitentiam vel ad expianda ea, quæ ammiserat, mitteritur; quam rem stodio pænitendi et ipse libenter amplexus est.
Et quia multas domus ecclesiæ Regensis absque ratione contra canonum statuta sine consilio sanctorum antistetum perpetuo iure distraxit, hoc sanctis episcopis visum est, ut, quidquid supra dictæ ecclesiæ constiterit iniuste ab ipso alienatum, facta ratione ad vicem de eius substantia conpensetur.
Subscriptiones episcoporum:
[recensere]- Cæsarius episcopus Arelatensis peccator constitutionem nostram relegi et subscripsi. Notavi sub die VII. kal. Iunias, post consulatum tertium Lampadi et Orestis.
- Cyprianus episcopus Telonensis peccator consensi et subscripsi.
- Maximus episcopus Aquensis peccator consensi et subscripsi.
- Prætextatus episcopus Aptensis peccator consensi et subscripsi.
- Porcianus episcopus Diniensis peccator consensi et subscripsi.
- Eucherius episcopus Avenionensis peccator consensi et subscripsi.
- Item Eucherius peccator consensi et subscripsi.
- Prosper episcopus Vinciensis consensi et subscripsi.
- Aletius episcopus Vasionensis peccator consensi et subscripsi.
- Heraclius episcopus Tricastinensis peccator consensi et subscripsi.
- Uindimialis episcopus Arausicanus peccator consensi et subscripsi.
- Rusticius episcopus Adurensis peccator consensi et subscripsi.
- Rodanius peccator consensi et subscripsi.
- Pentadius peccator consensi et subscripsi.
- Auxanius peccator consensi et subscripsi.
- Ualentinus abba directus a domno meo Fylagrio episcopus Cabellicensis consensi et subscripsi.