Jump to content

Concilium Metense (893)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Metense (893)
893
editio: incognita
fons: []
Concilium Metense.

Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCCXCIII, regni domini Arnulfi gloriosissimi regis, die Calendarum Maiarum, acta est synodus in suburbio Metensis civitatis, in ecclesia Sancti Arnulfi, ab archiepiscopo venerabili Ratbodo Treverensi, et a Rotberto prædictæ civitatis præsule. Dado quoque Virdunensis ecclesiæ reverendissimus episcopus et Arnoldus Tullensium episcopus et Stephanus inclytus abbas et multi sacerdotes cum comitibus et pluribus nobilibus et deum timentibus viris adfuerunt. Ubi pari voto, parique consensu, pro vera caritate et tranquillitate sanctæ dei ecclesiæ, quam redemit Christus sanguine suo, sibi invicem occurentes, hæc in commune præsules locuti sunt.

Cap. I. Quod pax a paganis et contumacibus christianis per emendationem morum a deo impetranda sit.

[recensere]

Episcopi et presbyteri et fideles laici, qui ante nos fuerunt, iuxta sacram canonum auctoritatem, sæpius in Christi nomine convenientes, iustitiam dei statuerunt et idcirco pacem suis diebus habuerunt iuxta illud, quod scriptum est: Pax multa diligentibus legem tuam, domine. Et, hominibus bonæ voluntatis. Nos autem, qui tanto tempore transacto comprovincialem synodum non habuimus, et invicem quærere misericordiam dei negleximus, videmus in nobis completum esse, quod per prophetam dominus dicit: Terram vestram in conspectu vestro alieni devorant, et erit in vastitate hostili. Ergo qualiter a Nortmannis hæc omnia in nobis completa sint, nemo dubitat, quomodo etiam a perversis christianis undique atteramur, omnes in commune sentimus, sicut scriptum est: Populum tuum, domine, humiliaverunt et hæreditatem tuam vexaverunt. Quærenda est igitur pietas Christi, qua pagani arceantur, et statuenda est lex dei, qua crudelissimi nostræ gentis homines a vastatione pauperum repellantur. Idcirco, quicquid in nobis pravæ voluntatis est, abiciamus et de paganis Christo auxiliante pacem obtinere valebimus. Auctoritatem sanctorum patrum contumacibus nostris imponamus, et velint nolint, pro timore etiam gloriosissimi nostri senioris Arnulfi regis, ad satisfactionem venire faciemus, et sic iustitiam dei statuendo, poterimus eius misericordiam invenire, quem nos cognoscimus pravis actibus graviter offendisse.

Cap. II. Ut decimas ecclesiæ solus sacerdos accipiat; nullam illarum partem laici seniores usurpent.

[recensere]

Dominus loquitur per prophetam dicens: Adferte omnem decimam in horreis meis et probate me in hoc, dicit dominus, si non aperuero vobis cataractas cæli, et dedero vobis fructus usque ad abundantiam. Scimus enim, quoniam peccatis exigentibus clauditur cælum, et fit nostris diebus sæpissime fames. Ideo statuimus, ut deinceps nemo seniorum de ecclesia sua accipiat de decimis aliquam portionem, sed solummodo sacerdos, qui eo loco servit, ubi antiquitus decimæ fuerant consecratæ, ipse eas cum integritate accipiat in sui sustentationem et ad luminaria concinnanda et basilicæ ædificia, vestimenta quoque sacerdotalia et cætera utensilia suo ministerio congrua obtinenda. Hæc omnia episcopi de suis ecclesiis, et cæteri attendere decreverunt.

III. Ut unus presbyter unam solummodo habeat ecclesiam.

[recensere]

Unusquisque presbyter unam solummodo habeat ecclesiam, nisi forte antiquitus habuerit capellam vel membrum aliquod adiacens sibi, quod non expedit separari. Est enim multum laudabile coram deo et hominibus, si unus presbyter unam ecclesiam salubriter providerit et utiliter rexerit. Quoniam non est nobis cura animarum adhibenda pro temporali commoditate, sed cunctis sacerdotibus est optandum, ut cum suis ovibus a Christo recipiant pascua vitæ æternæ.

IV. Ut de manso ecclesiæ nullus census exigatur et ne pro sepultura pretium detur.

[recensere]

De uno manso et de terris pro sepultura datis, et pro quatuor mancipiis vel eorum procreatione nullus census deinceps exigatur; et pro sepultura nullum pretium detur.

Cap. V. Ut nullam in domo sua feminam habeant sacerdotes.

[recensere]

Sacerdotes, qui vice Mosis iram domini super populum sævientem precibus suis debent mitigare, attendentes etiam, ne illud fiat, quod scriptum est, maxima ruina populi in culpa sacerdotum fuit, nequaquam in sua domo secum aliquam feminam habeant, nec matrem, nec sororem, sed auferentes omnem occasionem satanæ, angelicam vitam ducant et domino deo casto corpore et mundo corde finetenus serviant. Nam licet hoc in sacris litteris crebrius inhibitum esse videatur, tamen quia hoc nefas in quibusdam oriri videbatur, idcirco communi decreto statutum est, et hoc interdictum a sancta synodo nimium laudatum est.

VI. Ut presbyteri libros et vestimenta sacerdotalia ostendant episcopo et chrisma sub sera custodiant; clerici armis aut laicorum indumentis ne utantur, et de iis qui infantes in baptismo suscipiunt.

[recensere]

Cuncti presbyteri ut libros et sacerdotalia vestimenta suo episcopo in proxima synodo ostendant, et ut chrisma suum sub sigillo et sera semper custodiant, a prædictis episcopis expresse commendatum est. Et ut nemo clericorum arma portet vel indumenta laicalia induat, id est, cottos vel mantellos sine cappa non portet, et laici cappas non portent. Et nullus alteri suscipiat a fonte infantem, nisi qui apprime signaculum, id est abrenunciationem diaboli et professionem catholicæ fidei tenuerit. Et infantem nequaquam duo vel plures, sed unus a fonte baptismatis suscipiat, quia in huiuscemodi secta diabolo datur locus, et tanti ministerii reverentia vilescit. Nam unus deus, unum baptisma, unus, qui a fonte suscipit, debet esse pater vel mater infantis. Hæc omnia generaliter interdicta sunt, quia et grandis levitas erat, et gravitas vel religio clericalis nimis in talibus vilis efficiebatur.

Cap. VII. Ut nemo cum Iudeis edat aut bibat.

[recensere]

Guntbertus Metensis ecclesiæ primicerius obtulit libellum proclamationis super Iudæos, qui habitant Metis. Quapropter interdictum est, iuxta capitula sanctorum patrum, ut nemo christianorum cum eis manducet et bibat, vel quicquid comedi aut potari potest, a Iudæis accipiat. Nimis enim, iuxta quod ait Cæsarius Arelatensis ecclesiæ episcopus, indignum est atque sacrilegum, eorum cibos a christianis sumi, cum ea, quibus nos fruimur, ab illis iudicentur immunda, ac sic inferiores incipiant esse christiani quam Iudæi. Et omnes eorum convivas ipse et sanctus Siagrius Eduorum episcopus cum aliis multis excommunicaverunt.

VII. De his, qui putabant pro defendendis ecclesiasticis rebus licere excommunicatis communicare. (De his, qui putabant pro defendendis ecclesiæ rebus licere communicare excommunicatis.)

[recensere]

Placuit sanctæ synodo, hunc errorem quasi pium ab æcclesia amovere, quia animarum curam a domino accepimus, non pecuniarum. Inde et reddituri sumus deo rationem et accepturi propter suam misericordiam æternam retributionem vel iustam damnationem.

Cap. VIII. Ut missæ in locis non consecratis non fiant; et basilicæ a chorepiscopis consecratæ ab episcopis consecrentur.

[recensere]

In locis vero non consecratis, id est in solariis sive in cubiculis, propter infirmos, vel longius iter, a quibusdam presbyteris sacrificium offerebatur, quod omnimodis interdictum est. Et ut basilicæ a chorepiscopis consecratæ ab episcopis consecrentur, roboratum est, quia iuxta decreta Damasi papæ, Innocentii et Leonis vacuum est atque inane, quicquid in summi sacerdotii chorepiscopi egerunt ministerio; et quod et ipsi iidem sint qui et presbyteri, sufficienter invenitur.

Cap. IX. De duabus sanctimonialibus ob facinus in ergastulum retrusis, et de diacono sacrilegium confesso.

[recensere]

Duæ sanctimoniales propter suum facinus de monasterio sancti Petri sine velamine erant eiectæ, sed iuxta sacros canones sancta constituit synodus, ut velamina illis redderentur et intra monasterium in ergastulo ponerentur, parvo pane et aqua brevi, cum abundantia divini verbi usque ad satisfactionem fruerentur. Quidam etiam diaconus, qui de sacrilegio confessus et convictus fuit, pro misericordia in carcere poni iussus est, interdicto ministerio, et ut pro eo omnes generaliter orarent, iniunctum est.

Cap. X. Excommunicati qui Folcardum presbyterum evirarant.

[recensere]

Quædam femina, nomine Ava, cum sui fratris consilio et auxilio, qui vocatur Folcrius, et cum aliis consanguineis suis, suum maritum dimisit et ad eum redire noluit. Unde illorum sacerdos servus dei, vocabulo Folcardus, ad suam dominam et ad eius fratrem veniens, ut eos a tanto scelere traheret, confestim ab eodem et suis complicibus castratus est. Pro his omnibus ad synodum vocati venire noluerunt, et idcirco usque ad satisfactionem excommunicati sunt.

XI. Excommunicati provinciæ vastatores, item Theodricus et Lantbertus.

[recensere]

Viri pestilentes vastabant miserabiliter istam provinciam. Pro quo scelere ad synodum vocati, sicut scriptum est: Eripite pauperem et egenum, alii venerunt, alii venire noluerunt. Illi qui adfuerunt, synodo satisfecerunt; cæteri autem canonice excommunicati sunt. Pari etiam tenore excommunicatus est quidam homo, vocabulo Theodricus, cum complicibus suis, quia quandam viduam fugiendo prostratam super corpus sancti Eventii rapuit et de monasterio traxit, et in uxorem sibi eam taliter sociavit. Quidam vir nomine Lantbertus interficiens consanguineum suum, et ducens eius uxorem nomine Vualdradam, iuravit coram archiepiscopo, quod tale coniugium dimitteret, et iterum ei se sociavit et adhuc eam habet; idcirco excommunicatus est.

Cap. XII. Excommunicati, qui communionem habebant cum excommunicatis.

[recensere]

Quæsitum est a sancta synodo, quid de iis sacra fieri auctoritas iuberet, qui cum prædictis excommunicatis communionem habeant. Nam non tantum laici, verum etiam presbyteri in celebratione missæ excommunicatos recipiunt; et quid de his, qui in eadem excommunicatione mortui fuerint. Verum ad hæc tanta auctoritas prolata est. Sanctus Petrus apostolus in ordinatione sancti Clementis ita plebes alloquitur: Si inimicus est alicui pro actibus suis, vos cum illo nolite amici esse; et prudenter observare debetis, avertere vos ab eo, cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his, quibus ipse non loquitur. Istius transgressores sanctus Petrus et omnis auctoritas excommunicat. Servis autem ac propriis libertis sive beneficiatis, venerabiles episcopi in communione dominorum absolutionem dederunt. Sanctus Leo papa de excommunicatis et ita defunctis taliter decrevit: Horum causa iudicio dei est servanda, in cuius manu fuit, ut talium obitus usque ad communionis remedium differetur. Nos autem, quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus.

Cap. XIII. Preces cum triduano ieiunio indictæ pro rege.

[recensere]

Precando rogaverunt prædicti episcopi, orare pro domino rege Arnulfo, et triduanum in proximo celebrare ieiunium, ubi cum litaniis et magna corporis adflictione precaremur deum, ut faciat nos converti ad se in toto corde et animo volenti, adaperiat cor nostrum in lege sua et in præceptis suis, et faciat pacem, et placeat redemptori nostro eripere oppressos, revocare in angustiis constitutos. Et sic talia agendo mereamur obtinere hic indulgentiam et in futuro pacem sine fine mansuram.

Amen.