Jump to content

Concilium Metense I (863)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Metense I (863)
863
editio: incognita
fons: []
Concilium Metense.

Epistola synodalis episcoporum regni Lotharii ad Hincmarum Remensem:

Optabili in Christo fratri Igmaro Theodgaudus primas Belgicæ Galliæ, Guntharius Agrippinensis Coloniæ et Arduicus Vosotiocensis ecclesiæ episcopi eorumque cœpiscopi salutem et pacem.

Relegimus, frater et utinam frater Igmare, libellum tuæ accusationis adversus Hilduinum dilectum filium et fratrem nostrum, ut credimus, idoneum virum, in quo ipsum officio pastorali indignum asseveras, et causas te scire, pro quibus isdem electus ordinari non debeat, exclamas. Quamvis ab hac improbitate hoc solummodo te revocare vel temperare debuisset, quod ille tuus domnus et nutritor fuerit carus, si tamen memor et non ingratus fore voluisses, cuius iste et affinitatem refert et nomen. Nunc quoniam delator esse delegisti, quod restat non omittas. Te enim expoliasti iudicio, dum criminationis cartulam, quod tuo officio et honori, ut æstimamus, non competebat, propria manu, quod negare non potes, in conventu regum principi nostro Hlothario inconsulte porrexisti ac memoratum Hildiwinum nosque pariter suspectos reddidisti. Ergo quia te obiecta probaturum promisisti, consequens est, ut exequaris quæ proposuisti; unde et te canonica commonemus auctoritate, ut accusationis tuæ executionem canonice prosequaris. Quod si te accusationi subtraxeris et probationi defueris, noveris te canonicis de accusatoribus regulis subiacere. Calumniæ vero, quas synodalibus decretis obumbrare nisus es, in te atque in æquivocum nepotem tuum, qui ita provecti estis, reflectuntur. Quorum neuter ex illa fuit ecclesia, in qua ambitione atque favore potentatus inthronizatus esse dinoscitur. Hac conditione dehinc exigente synodo te adesse oportebit, quæ Idus Martias apud urbem Mediomatricum, Christi favente gratia, celebrabitur. Ubi sæpefatus frater aut tua probatione convincatur aut sua defensione liberetur. Ubi quoque et nos tibi ex omnibus, quæ de ecclesia Camaracensi scribens monuisti et reprehendisti, rationes reddendo respondere valeamus.

In Christo te valere optamus.