Jump to content

Concilium Mettense (590)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Mettense (590)
590
editio: incognita
fons: []

Gregorius Turonensis, Historiarum Francorum libri X, Liber X, 19: Rex, episcopus arcessiri ad eius examinatione præcepit, scilicet ut in initio mensis octavi apud Viridunensem urbem adesse deberent. Tunc ab aliis sacerdotibus increpitus, cur hominem absque audientia ab urbe rapi et in custodia retrudi præcipisset, permisit eum ad urbem suam redire, dirigens epistolas, ut supra diximus, ad omnis regni sui pontifices, ut medio mense nono ad discutiendum in urbe supra dicta adesse deberent. Erant enim pluviæ validæ …; sed præceptione regiæ obsistere nequiverunt. Denique convenientes pertracti sunt usque Metensim urbem ibique et præfatus Egidius adfuit.

Gregorius Turonensis, Historiarum Francorum libri X, Liber X, 20: In hoc sinodo Basina, Chilperici regis filia, quam supra cum Chrodielde a communione remotam diximus, coram episcopis solo prostrata veniam petiit promittens se cum caritate abbatissæ monasterium ingredi ac de regulam nihil transcendere. Chrodieldis autem obtestata est, quod Leobovera abbatissa in hoc monasterium commorante ibidem numquam ingrederetur. Sed utrisque rex veniam inpertiri deprecatus est et sic in communione receptæ Pectavo regredi iussæ sunt.