Concilium Moguntinense.
Wolfherus Hildesheimensis, Vita Godehardi posterior:
Eodem anno Aribo archiepiscopus imperatorem in Pentecoste Mogontiam invitavit; ubi et concilium generale coadunavit, in quo episcoporum consilio plura, quæ deviaverant, correxit. Præcipue tamen Ottonem comitem de Hamerstein et Yrmingardam inlicite commanentes separare disposuit; quod tamen penitus perficere non potuit, quia ille se partim regali timore, partim episcopali commonitione utcumque correxit, illa vero publice bannos prævaricans, ibidem ius legemque, ut vel hodie claret, funditus perdidit. Ad idem concilium præsul noster et imperiali et pontificali vocatione allegatus pulchra cleri et militiæ frequentia, etsi non sponte, comitatus illo properabat.