Jump to content

Concilium Moguntinense (848)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Moguntinense (848)
848
editio: incognita
fons: []
Concilium Moguntinense.

Annales Fuldenses anno 848 - a:

Gotescalcus, qui dicebatur hereticus, Mogontiaci a Hrabano archiepiscopo multisque aliis episcopis rationabiliter, ut plurimis visum fuit, convictus est, licet ille postmodum in sua perdurarit sententia.

Annales Fuldenses anno 848 - b:

Gotescalcus quoque quidam presbyter, de prædestinatione dei prave sentiens et tam bonos ad vitam quam malos ad mortem perpetuam inevitabiliter a deo prædestinatos esse adfirmans in conventu episcoporum rationabiliter, ut plurimis visum est, convictus et ad proprium episcopum Ingmarum Remis transmissus est; prius tamen iuramento confirmans, ne in regnum Hludowici ultra rediret.

Annales Bertiniani anno 849:

Godesscalcus Gallus quidam, monasterii Orbacensis parrœchiæ Suessonicæ monachus et presbyter, scientia tumidus …, in præsentia Hludowici Germanorum regis episcopali concilio detectus atque convictus, tandem ad dioceseos suæ urbem metropolim, Remorum Durocortorum nomine … redire compellitur.

Annales Xantenses anno 848:

Eodem anno Ludewicus rex habuit conventum populi apud Magontiam, et secta quædam in sinodo episcoporum inlata est a quisbusdam monachis de prædestinatione omnipotentis dei. Qui convicti et coram omni populo contumeliis verberum affecti reversi sunt in Galliam, unde ierant, et, deo gratias! inlesus permansit status æcclesiæ.

Hincmarus Remensis, De prædestinatione:

In hoc autem tempore quidam Gothescalcus, ex metropolis ecclesiæ Remorum monasterio, quod Orbacis dicitur, habitu monachus, mente ferinus, quietis impatiens et inter suos mobilitate noxia singularis, de omnibus, quæ perverse tunc temporis sensa cognoverat, quatuor sibi elegit capitula, omnium pene perversitatum illarum fætidas et cœnulentas feces in se continentia, quibus simplicium et devotorum sensus pervertere et magistri sibi nomen usurpando, post se discipulos trahere illisque, qui ad sua vota auribus prurientes magistros sibi coacervare decertant, valeret indebite, quoniam legitime non poterat, vita religiosa et catholica doctrina præesse. Isque quos potuit sibi complices fecit duntaxat innotesci desiderantes, qui quoniam rectis non poterant dyscolis noti fierent. Quique a monasterio irregulariter exiens peragratis regionibus plurimis in Moguntina civitate habitæ synodo et Rabano archiepiscopo libellum sui erroris porrigens, damnatus cum litteris synodalibus ad Remorum metropolim est remissus. Quarum litterarum exemplar hic inserere rationabile duximus, quod ita se habet:

Iohannes Trithemius, Chronicon monasterii Hirsaugiensis:

Rabanus archiepiscopus Moguntinus, iussu Lotharii imperatoris synodum apud Moguntiam episcoporum et abbatum convocavit, anno domini 848 indictione undecima, in qua hæreticum quendam nomine Godschalcum presbyterum condemnavit et multa ad decorem et utilitatem ecclesiasticam constituit. Fuerunt inter alios ibi præsentes celeberrimi viri episcopi, Hecti archiepiscopus Treverensis, Hildeboldus archiepiscopus Coloniensis, Altfridus episcopus Hildesheimensis, Haymo episcopus Halverstatensis, Ludericus episcopus Bremensis, Lintbertus primus iste abbas sancti Aurelii Hirsaugiensis, Waldo abbas Fuldensis, Einhardus abbas Selgenstetensis, Brunwart abbas Hirsfeldensis, Bertolphus abbas Mediolacensis, Adventius abbas Metensis, postea ibidem episcopus, Radulphus abbas Sancti Medardi Suessionensis, postea Bituricensis archiepiscopus. Et alii multi episcopi, abbates et monachi, inter quos complures erant vita et doctrina famosissimi.

Iohannes Trithemius, Annales Hirsaugienses anno 848:

Anno Lutberti undecimo Rhabanus archiepiscopus apud Moguntiam concilium episcoporum et abbatum generale habuit, in quo hæreticum quendam Godeschalcum nomine, presbyterum, disputatione convictum per sententiam de communi consilio prælatorum condemnavit. In hoc autem concilio multa ad communem ecclesiæ utilitatem constituta leguntur; quæ nos in hoc opere brevitatis causa pertransimus silentio. Fuerunt in eo concilio præsentes Hildeboldus archiepiscopus Coloniensis, Altfridus episcopus Hildesheimensis, Ludericus episcopus Bremensis, Haymo episcopus Halberstatensis, et alii multi. Waldo abbas Fuldensis, Bernardus abbas Hirsfeldensis, Lutbertus abbas Hirsaugiensis, Bertolfus abbas Mediolacensis, Adventitius abbas Metensis, postmodum episcopus, Radulfus abbas Suessionensis, Bituricensis postea archiepiscopus, Erhardus primus abbas Selgenstatensis, Lupus Servatus abbas Trecasensis; et complures alii pontifices, abbates, presbyteri et monachi doctissimi viri. His temporibus mulier quædam asserens sibi angelum domini apparere solitum, multos per diœcesim Moguntinam tam de clero quam de populo suis figmentis decepit, pronuntians de proximo diem instare novissimum. Quæ tandem comprehensa ad examen Rhabani archiepiscopi ducitur, et quod hæc quæstus causa excogitaverit, consilio cuiusdam presbyteri palam confitetur.

Vita Anskarii:

Quod cum ita aliquandiu esset, iterum diligentius ipsa re in alio concilio episcoporum ventilata, visum est eis, non bonum esse, ut sedes, ad quam ille ordinatus fuerat, ab alio episcopo teneretur – nam Hammaburg tunc in partem cesserat Waldgarii –, potestatem quidem regis esse dicentes, ut diœcesim parvam et admodum captivatam augeret, locum tamen ad archiepiscopalem dignitatem auctoritate apostolica firmatum nullatenus immutandum. Unanimo ergo consensu cum voluntate prædicti regis piissimi Hludowici episcopi ibi constituti censuerunt, ut sedem, ad quam consecratus fuerat, pater noster Anskarius reciperet, et si quid ultra Albiam ex Ferdensi ipse retineret diœcesi, ex Bremensis ecclesiæ parrœchia illius sedis restitueret episcopo. Quod ita et regio iussu et synodali episcoporum decreto, ipsius quoque Waldgarii memorati Ferdensis episcopi voluntate et assensu perfectum est.

I. Hincmarus Remensis, De prædestinatione.

[recensere]

Inde et in chartula suæ professionis ad eundem Rabanum episcopum ita dicit: Ego Gothescalcus credo et confiteor, profiteor et testificor ex deo patre, per deum filium, in deo spiritu sancto et adfirmo atque approbo coram deo et sanctis eius, quod gemina est prædestinatio sive electorum ad requiem sive reproborum ad mortem. Quia sicut deus incommutabilis ante mundi constitutionem omnes electos suos incommutabiliter per gratuitam gratiam suam prædestinavit ad vitam æternam, similiter omnino omnes reprobos, qui in die iudicii damnabuntur propter ipsorum mala merita, idem ipse incommutabilis deus per iustum iudicium suum incommutabiliter prædestinavit ad mortem merito sempiternam.

II. Rabanus Maurus ad Hincmarum Remensem.

[recensere]

Reverentissimo fratri et consacerdoti Hincmaro archiepiscopo Rabanus servus Christi et servorum eius in domino salutem.

Notum sit dilectioni vestræ, quod quidam gyrovagus monachus nomine Gothescalc, qui se asserit sacerdotem in vestra parrochia ordinatum, de Italia venit ad nos Moguntiam novas superstitiones et noxiam doctrinam de prædestinatione dei introducens et populos in errorem mittens. Dicens quod prædestinatio dei sicut in bono sit ita et in malo. Et tales sint in hoc mundo quidam, qui propter prædestinationem dei, quæ eos cogat in mortem ire, non possint ab errore et peccato se corrigere, quasi deus eos fecisset ab initio incorrigibiles esse et pœnæ obnoxios in interitum ire. Hanc ergo opinionem nuper in synodo apud Moguntiam habita ab eo audientes et incorrigibilem eum reperientes, annuente atque iubente piissimo rege nostro Hludowico, decrevimus eum cum perniciosa sua doctrina damnatum mittere ad vos. Quatenus eum recludatis in vestra parochia, unde primum inordinate recessit et non sinatis eum amplius errorem docere et seducere populum Christianum, quia iam multos seductos, ut audivi, habet et minus devotos erga suam salutem, qui dicunt: «Quid mihi proderit laborare in servitio dei? Quia si prædestinatus sum ad mortem, nunquam illam evadam; si autem male egero et prædestinatus sum ad vitam, sine ulla dubitatione ad æternam requiem vado».

Hæc ergo paucis vobis scripsimus, intimantes qualem eius doctrinam reperimus; vos etiam valebitis de ore eius, quid sentit plenius audire et quid inde agendum sit iuste decernere. Dominus omnipotens sanctitatem vestram bene valentem et pro nobis orantem in æternum conservare dignetur.