Jump to content

Concilium Moguntinense (861-863)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Moguntinense (861-863)
861-863
editio: incognita
fons: []

Nicolaus episcopus servus servorum Dei reverentissimo et sanctissimo confratri nostro Karolo archiepiscopo eiusque suffraganeis Altfrido, Salomoni, Hiltigrimo, Theoderico, Cunzoni, Gebehardo, Arn, Witgario, Egiberto reverentissimis episcopis atque Grimaldo, Egilperto, Thiotoni, Amali, Adalgario religiosis et venerabilibus abbatibus.:

Divinorum fulgentes dogmatum diffinitiones scientiæ sacro sedis nostræ alvo procedunt semperque descendunt, quia rectitudinis et æquitatis species gignere novit et instituta dilectionis disponere ac demonstrare. Pacis enim atque iustitiæ amatrix cognoscitur et benignitatis amica. Cuius consuetudine fulti atque industria vestræ beatitudini apices destinavimus rectitudinis fundentes dulcedinem et probabili sanctione ornatos, cum Abbonis causam, de quo fertis, vestra præsentia episcoporum cœtu subtili inquisitione examinare decrevimus, ut de ea certitudinis per vos valuissemus scire cognitionem. In Salomonem quippe episcopum nec criminis neque facinoris sententiam certe protulimus, nisi ut commissam sibi a domino plebem, sicut audieramus, non constringeret iuramentis. Epistola vero, quam vobis quasi a nobis missam Grimaldus obtulit abbas, numquam nostro est scrinio scripta neque a nobis edita neque a nostra sede directa, sed omnimodis falsitatis argumento plena et mendacii constructa demonstratur tenore. En quia Abbonis iam dicti causam atque intentionem secundum nostræ institutionis deliberationem synodali examinatione inquirere studuistis nobisque gestis rei veritatem significastis, ingentes vestræ agimus beatitudini grates et, quia tantæ claritatis erga sedem polorum clavigeri habetis devotionem, ovantes vestram spiritalibus ulnis amplectimur almitatem. Et quia ipsi Abboni veridicis, ut fertis, testibus in vestro concilio comprobatum est, quod contra sacrorum canonum sanctiones uxorem accipere præsumpsisset in quartaque etiam generatione sibi copulasset, sancimus et apostolica promulgatione decernimus: huius infausti coniugii omnimodis copula dissolvatur, quia propriæ consanguinitatis et cognationis demonstratur atque cognoscitur esse. Et hoc vobis interrogantibus statuimus, ut nulli liceat Christiano de propria consanguinitate sive cognatione uxorem accipere, usque dum generatio recordatur, cognoscitur aut memoria retinetur. Lætamur autem vestramque laudamus industriæ observantiam, quia sententias in hac re beatissimorum antecessorum nostrorum Gregorii et Zachariæ pontificum hactenus in vestris parrochiis, ut vestris protulistis in litteris, observando tenetis. Dixistis enim, in quota generatione sibi fideles iungantur. Nos autem generationum in hac re numerum non diffinimus, sed, ut supra protulimus, incunctanter observare monemus.

Sacerdotes vero si in fornicationis ceciderint laqueum et criminis et manifestus sive ostensus fuerit actus, sacerdotii non possunt habere honorem secundum canonicæ institutionis auctoritatem.

Sacerdotes illi, qui in crimine fornicationis fuerint accusati et crimen illis non fuerit comprobatum aut ipsi non manifestaverint, quid aliud agendum est, nisi quod in nono Cæsariensis sancti concilii capitulo legitur ac demonstratur? Tamen si ipsi iuramento se voluerint purificare, licentiam habeant. Similiter autem et diaconi, si fuerint accusati, peragant.

Feminæ scilicet, quæ sacro sunt velamine consecratæ, si fuerint, quod nolumus, fornicatæ, velamen deponere non præsumant, sed pœnitentiæ iugo submissæ summopere decertare festinent, ut ad indulgentiæ et remissionis valeant gratiam pervenire.

De patricidis et fratricidis præcipimus, ut per unius anni circulum ante fores basilicæ orantes domini clementiam perseverent. Completo vero anni circulo introducantur ecclesiam, tamen inter audientes, usque dum unius anni spatium finiatur, stent, cum ad missarum solemnia vel alia sacra audire officia venerint. His ita peractis si pœnitentiæ fructus in eis conspicitis, corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi participes fiant, ut desperantiæ non indurentur caligine. Carnem non manducent omnibus diebus vitæ illorum; ieiunent autem usque ad nonam diei horam cotidie, exceptis festis diebus atque dominicis. Vinum atque pulmentum sumere non præsumant nisi tres dies per ebdomadam. Arma gerere non audeant vel sumere nisi contra paganos et, ubicumque ire maluerint, nullo vehiculo deducantur, sed pedestri more proficisci studeant. Tempus autem huius pœnitentiæ in vestræ beatitudinis arbitrio ponimus, ut secundum conversationem illorum aut extendere vel minuere valeatis. Ab uxoribus, si habuerint, non separentur; si autem non habuerint et se continere non valuerint, legitimas accipiant in coniugio feminas, ne fornicationis voraginem incidere videantur. Si autem, antequam duorum prædictorum annorum finiantur curricula, finis vitæ illorum pervenerit, viaticum illis non negetur.

Si quis cum duabus fuerit sororibus fornicatus aut cum his personis, de quibus sacra scriptura prohibet, si dignam egerit pœnitentiam et castitatis non valuerit continentiam sustinere, liceat ei legitimam coniugio uxorem accipere. Similiter et mulier, quæ tali fuerit scelere lapsa, ut fornicationis non perducatur ad chaos, perficiat. Sed hoc de laicis viris ac mulieribus solummodo statuimus.

Si quis cum commatre spiritali fuerit fornicatus, anathematis, ut scitis, percutitur ictibus. Similiter autem et illum percutere promulgamus, qui cum ea, quam de sacro fonte baptismatis susceperit, aut cum illa, quam ante episcopum tenuerit, cum sacro chrismate fuerit uncta, fornicationis perpetraverit scelus. Legitimam autem, si habuerit, non dimittat uxorem.

Inter hæc sanctitas vestra addere studuit: Si cuius uxor adulterium perpetraverit, utrum marito ipsius liceat secundum mundanam legem eam interficere. Sancta dei ecclesia mundanis numquam constringitur legibus; gladium non habet nisi spiritalem atque divinum; non occidit, sed vivificat.

De his, qui non sponte homicidium commiserint, in vicesimo secundo capitulo Ancirani concilii, qualiter pœnitentiam agere debeant, definitum habetis. Homicidæ post unius anni spatium liceat ecclesiam introire.

Vidua quidem, quæ sacrum capiti velamen imposuerit et inter ceteras velatas feminas in ecclesia oraverit et oblationem cum illis obtulerit, si professa est in eodem habitu permanere, spondens numquam religionis deponere velamen, a religionis observantia discedere non præsumat.

Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere.