Translatio Sancti Habundii martyris: Etenim evoluto non multo tempore contigit eumdem abbatem ad sedem regiam ire, quæ est urbs Papia, ubi tunc ab omni Italia piissimus imperator Lotharius iusserat episcoporum comitumque magnum convenire conventum: inter quos et Fulgineæ civitatis Dominicus episcopus adfuit, qui reverentissimo Tiberio dudum familiaritate coniunctus erat. Igitur cum in unum venerabilium virorum convenisset congregatio illa, sicut mos est, alterutrum cœpere interrogare, qualiter circa unumquemque res ageretur officii sui. Nam et cum præfatus abbas venerabilem iam dictum episcopum fraterno amore alloqueretur, et ab eo ecclesia eius quomodo se ageret quæreret, inter cetera studuit interrogare dicens: «Rogo te, pater, ut narres mihi, si in diœcesi tua est alicuius sancti sacrum corpus humatum.» Cui episcopus ait: «Etiam plurima.» Ad quam vocem abbas velut a somno surgens, vultu hilari dixit ad eum: «Et qui sunt sancti illi, quorum sancta membra habetis?» Tunc memoratus episcopus cœpit dicere: «Habemus corpus sancti Habundii et sancti Carpophori et aliorum, qui cum eis passi sunt.» Quod audiens iam dictus abbas gratias egit deo in corde suo, quoniam quem per revelationem audierat sibi promissum, per episcopum locum quo esset agnovit ostensum. Statim ergo cum multis precibus venerabilis abbas cœpit rogare episcopum, ut sancti martyris Habundii ossa venerabilia sibi donaret, dicens ea se velle ad monasterium suum transferre. Cui sine mora episcopus adsensit, et postulata concessit.
Anno incarnationis dominicæ DCCCL, indictione XIV, et Hlotharii atque Hludowici piissimorum augustorum XXX atque primo, in urbe regia Ticina facta synodus, cui præsederunt Angilbertus Mediolanensis archiepiscopus, Theodemarus Aquileiensis patriarcha et Ioseph venerabilis episcopus atque archicapellanus totius ecclesiæ, in qua hæc constituta sunt:
Rescriptum consultationis sive exortationis episcoporum ad domnum Hludowicum imperatorem, quod in Pavia fuit actum, Domino glorioso imperatori Hludowico pax et vita, salus et victoria ministretur a Deo Patre et domino Iesu Christo.
I.
[recensere]Decrevit sancta synodus domesticam et interiorem episcopi conversationem totius reprehensionis atque suspitionis inpenetrabilem fieri debere, ut iuxta apostolum provideamus bona non solum coram deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Oportet igitur, ut cubiculo episcopi et secrecioribus quibuslibet obsequiis sinceræ opinionis sacerdotes et clerici assistant, qui vigilantem, orantem, sacra eloquia scrutantem episcopum suum iugiter adtendant eiusque sanctæ conversationis testes, imitatores et ad dei gloriam predicatores existant.
II.
[recensere]Statuimus, ut non tantum dominicis diebus et præcipuis festivitatibus episcopi missas celebrent, sed, cum possibile fuerit, cotidiana quoque sacrificia frequentent; nec fastidiant privatim primum pro se, deinde pro consacerdotibus, pro regibus et cunctis eclesiæ dei rectoribus proque his, qui se orationibus ipsorum peculiariter commiserint, et maxime pro pauperibus preces fundere et omnipotenti deo hostias offerre comitante pia conpunctione et sacræ devotionis affectu, quod magis utique oculte sacrificantibus convenit, ut ipse quoque sacerdos hostia viva fiat et sacrificium deo spiritu contribulato.
III.
[recensere]Placet episcopum moderatis epulis contentum esse suosque convivas ad comedendum et potandum non urgere, quin potius semper se sobrietatis præbeat exemplum. Removeantur ab eius convictu cuncta turpitudinis argumenta: non ludicra spectacula, non acromatum vaniloquia, non fatuorum stultiloquia, non scurriles admittantur præstigiæ; adsint peregrini et pauperes et debiles, qui de sacerdotali mensa Christum benedicentes benedictionem percipiant; recitetur sacra lectio, subsequatur vivæ vocis exhortatio, ut non tantum corporali cibo, immo verbi spiritalis alimento convivantes se refectos gratulentur, ut in omnibus honorificetur deus per Iesum Christum dominum nostrum.
IV.
[recensere]Ut episcopus omnes affectiones, quæ a sancta conversatione et sacerdotali abhorrent officio, pœnitus repudiet et non cum canibus aut accipitribus vel capis, quos vulgus falcones vocat, per se ipsum venationes exerceat, equorum quoque mulorumque superfluam curam contemnat preciosarumque vestium cultum et dissolutum ac velut ad pompam compositum vitet incessum. Sit sacerdotis eloquium spiritali sale conditum, non iniuriosis et protervis et coturnosis vocibus tumidum. Sit sermo episcopi iuxta evangelium: «Est, est. Non, non»; si quid enixius adfirmandum duræ forsitan audientium mentes exigunt, more potius apostolico interponat suæ locutioni: «Deus scit»! aut, «coram deo»! quam «per imperatoris gratiam», sicut militantibus seculo iurare celebre est, sua dicta confirmet. Purgetur sane domino suffragante ab omni levitate atque iactantia dignitas episcopalis, ut omnibus christianis bonæ conversationis speculum fieri valeat.
V.
[recensere]Ut episcopi canonicas scripturas et sancta dogmata iugi meditatione discutiant et presbiteris ac clericis suis subtilius tractando et disserendo occultos sanctarum litterarum thesauros aperiant; populis vero iuxta ipsorum capacitatem dominicis et festis diebus verbum prædicationis impendere non neglegant. Quodsi quis se deinceps ab hac observatione et ab his, que superius sunt statuta, subtraxerit, tamquam proprii desertor officii divinis legibus subiacebit.
VI.
[recensere]Sollicite procurent episcopi, quam diligentiam erga plebem sibi commissam unusquisque presbiterorum gerat; oportet enim, ut plebium archipresbiteri per singulas villas unumquemque patrem familias conveniant, quatinus tam ipsi, quam omnes in eorum domibus commorantes, qui publice crimina perpetrarunt, publice peniteant; qui vero occulte deliquerunt, illis confiteantur, quos episcopi et plebium archipresbiteri idoneos ad secreciora vulnera mentium medicos elegerint; qui si forsitan in aliquo dubitaverint, episcoporum suorum non dissimulent implorare sententiam. Si vero episcopus hesitaverit, non aspernetur consulere vicinos episcopos et ambiguam rem alterius aut certe duorum vel trium fratrum examinare consensu. Quodsi adeo aliqua obscuritate vel novitate perplexa res fuerit, siquidem diffamatum certæ personæ scelus est, metropolitani et provincialis synodi palam sententia requiratur, ut illud impleatur apostoli: Peccantes publice argue, ut et cæteri metum habeant. Si autem oculta confessio est, et is, a quo queritur salutis consilium, explicare non sufficit, potest suppresso facinorosi nomine qualitas quantitasque peccati discuti et congruus correctioni modus inveniri. Similiter autem et in singulis urbium vicis et suburbanis et per municipalem archipresbiterum et reliquos ex presbiteris strenuos ministros procuret episcopus habita pœnitus in rebus dubiis observatione, quæ superius præfixa est.
VII.
[recensere]Oportet etiam per oppida singula villasque curam gerere presbiteros, qualiter pænitentes inpositam sibi abstinentiæ formam custodiant et utrum elemosynarum largitione vel aliis remissionem peccatorum promerentibus piis operibus inserviant et qua cordis contricione vel lamentatione se ipsos afficiant, ut hac consideratione præmissa pænitudinis tempus rationabilem possit accipere terminum et vel extendatur, si pænitens neglegenter iniuncta prosecutus est, vel brevietur, si desideranter veniæ placationem studuit promereri. Reconciliatio vero pænitentum iuxta antiquorum canonum instituta non a presbiteris, sed ab episcopis fieri debet, nisi forte quis in periculo fuerit constitutus et se reconciliari devote petierit. Si episcopus absens fuerit, debet utique presbiter episcopum consulere et sic penitentem eius præcepto reconciliare; aliter autem, sicut nec chrismatis confectio vel puellarum consecratio, ita nec penitentum reconciliatio ullatenus a presbiteris fieri debet, quia solis episcopis apostolorum vicem tenentibus per manus inpositionem specialiter in eclesia conceditur, quod tunc apostolis ad ipsos domino dicente concessum est: Accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.
VIII.
[recensere]Illud quoque salutare sacramentum, quod commendat Iacobus apostolus dicens: Infirmatur quis in vobis, inducat presbiteros, et orent super eum unguentes eum oleo in nomine domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et suscitabit illum dominus; et si in peccatis fuerit, remittuntur ei, sollerti predicatione populis innotescendum est. Magnum sane et valde appetendum misterium, per quod, si fideliter poscitur, et peccata remittuntur et consequenter corporalis salus restituitur. Sed quia frequenter contingit, ut ægrotans aliquis aut sacramenti vim nesciat aut minus periculosam reputans infirmitatem salutem suam operari dissimulet aut certe morbi violentia obliviscatur, debet eum loci presbiter congruenter admonere, quatinus ad hanc spiritalem curam secundum propriæ possibilitatis vires vicinos quoque presbiteros invitet. Hoc tamen sciendum, quia, si is, qui infirmatur, publicæ penitentiæ mancipatus est, non potest huius misterii consequi medicinam, nisi prius reconciliatione percepta communionem corporis et sanguinis Christi meruerit; cui enim reliqua sacramenta interdicta sunt, hoc uno nulla ratione uti conceditur. Si autem infirmi qualitas talis est, ut per se ipsum visitandum et unguendum dignum existimet episcopus, ab ipso quam plurimum competenter fieri valet, a quo ipsum chrisma conficitur et cui peccata remittendi officii privilegio potestas concessa est.
IX.
[recensere]Ex diversis partibus perventum est ad sacram synodum, quod quidam parentum filias suas, cum ad nubilem pervenerint ætatem easque pro suo modulo satis convenienter nuptum tradere possint, diutius, quam necesse est, secum detineant; unde sepe contingit, ut in ipsa paterna domo corrumpantur. Fertur et de quibusdam, quod dictu quoque nefas est, ipsos parentes filiarum suarum corruptoribus conhibentiam præbere et natarum suarum lenones existere. Monendi igitur a presbiteris sunt patres familias, ut filiabus suis tempestive nuptias provideant et calorem ferventis etatis coniugali lege præveniant: primum scientes, quia tales, et si post corruptelam legitimis viris copulatæ fuerint, non possunt tamen cum sponso pariter sollemne benedictionis a sacerdote munus percipere; deinde si in eorum domibus tale nefas acciderit, siquidem illis nescientibus pro sola neglegentiæ culpa pœnitentiæ subiciendi sunt, si vero corruptionis turpitudinem ipsi consenserint, maior his, qui prohibere debuerant, penitentiæ sarcina quam ipsis, qui perpetrarunt, imponenda est; ad ultimum hoc noverint eclesiasticis sanctionibus esse præfixum, ut nullus publice pænitens usque ad tempus peractæ penitentiæ coniugium contrahere valeat et hac ratione corruptam filiam non posse coniugio copulari, quousque per publicam pænitentiam et ipsa et parentes, si forte consensisse probati fuerint, reconciliationem et sacri altaris communionem obtinere meruerint.
X.
[recensere]De raptoribus vero antiquorum patrum statuta sequentes hoc tenendum censemus, ut, si eas rapuerint, quæ cum sponso pariter benedictione sacerdotali initiatæ sunt, licet easdem corruperint, abstrahantur tamen ab his et propriis sponsis reddantur. Quæ vero vel viduæ sunt vel adhuc sponsæ non fuerunt et absque ipsarum et parentum voluntate rapiuntur, nihilominus parentibus vel propinquis restituantur et aliis, si voluerint, nubant; nam ipsis, a quibus raptæ sunt, legitimæ demum uxores nullatenus esse possunt. Ipsos autem raptores eisque auxilium præbentes, quamquam anathematizandos antiqui canones præcipiant, in ultimo tamen constitutis, si devote postulaverint, sacræ communionis viaticum pro misericordia dandum non negamus. Quodsi aliquis de ordine clericali huiusmodi transgressoribus cooperator extiterit, proprii gradus honore carebit.
XI.
[recensere]Inveniuntur nonnulli per diversas provincias et civitates habentes possessiones, qui, cum aliquod publice scelus perpetraverint et ab episcopo vel presbiteris loci conventi fuerint, ut penitudinem gerant, ab alterius civitatis episcopo vel presbitero se iam penitentiam suscepisse vel suscipere velle fatentur atque ita sibimet illudentes deo mentiri conantur. Tales ergo ab episcopo civitatis, in cuius parrochia scelus commissum est, statim communione privati ad agendam penitentiam cogantur. Scribat autem, qui eum communione privaverit, aliis quoque episcopis, in quorum parrochiarum territoriis huiusmodi prædia possidet, ut et ipsi rem scientes a sua illum communione removeant, ne forte postmodum per ignorantiam sibi subreptum querantur. Manifesta etenim est æcclesiastica sanctio continens, ut, qui ab uno episcopo excommunicatus est, ab aliis ei non debeat episcopis communicari.
XII.
[recensere]Hoc autem omnibus christianis intimandum est, quia hi, qui sacri altaris communione privati et pro suis sceleribus reverendis aditibus exclusi publicæ pœnitentiæ subiugati sunt, nullo militiæ secularis uti cingulo nullamque rei publicæ debent administrare dignitatem; quia nec popularibus conventibus eos misceri oportet nec vacare salutationibus nec quorumlibet causas iudicare, cum sint ipsi divino addicti iuditio; domesticas autem necessitates curare non prohibentur, nisi forte propter scelerum, ut sepe fit, enormitatem conscientiæ stimulis exagitati et mente perculsi ipsius privatæ rei amministrationem implere nequiverint. Qui vero ad admonitionem episcopi seu sacerdotum pro perpetrato palam scelere pœnitentiæ remedium suscipere noluerint, magis abiciendi sunt, anathematizandi scilicet et tamquam putrida ac desperata membra ab universalis eclesiæ corpore dissecandi: cuiusmodi iam inter christianos nulla legum, nulla morum, nulla collegii participatio est, quibus neque in ipso exitu communicatur, et quorum neque post mortem, saltim inter defunctos fideles, commemoratio fit. Sed si ad hoc inrevocabile iuditium obdurati cordis contemptus trahit, non sine magna tamen examinatione veniendum est, et omnia sacerdoti prius experienda, nec absque metropolitani cognitione et provincialium episcoporum communi iuditio quemlibet anathematizandum esse permittimus.
XIII.
[recensere]Propter assiduam erga populum dei curam singulis plebibus archipresbiteros preesse volumus, qui non solum inperiti vulgi sollicitudinem gerant, verum etiam eorum presbiterorum, qui per minores titulos habitant, vitam iugi circumspectione custodiant et, qua unusquisque industria divinum opus exerceat, episcopo suo renuntient. Nec obtendat episcopus, non egere plebem archipresbitero, quod ipse eam per se gubernare valeat; quia, et si valde idoneus est, decet tamen, ut parciatur onera sua et, sicut ipse matrici præest, ita archipresbiteri præsint plebibus, ut in nullo titubet æclesiastica sollicitudo. Cuncta tamen ad episcopum referant, nec aliquid contra eius decretum ordinare præsumant.
XIV.
[recensere]Quia non tantum a secularibus personis, immo et ab ipsis præsulibus, quod minime decuit, tam virorum quam feminarum monasteria destructa inveniuntur, placuit sanctæ synodo, ut ab episcopis primum eorum status recuperationis sumat exordium et omnia monasteria, quæ sub episcoporum sunt potestate, protinus restaurentur; et, quicumque episcoporum ad venturam sequentis anni domino propitio synodum monasteria, quæ sub sua potestate neglecta fuerant, aliqua ex parte recuperasse repertus non fuerit, excommunicetur.
XV.
[recensere]Similiter et de synodochiis statuimus, ut, quæcumque in episcoporum sunt potestate, secundum dispositionem eorum, qui ea instituerunt, gubernentur; quæ autem sub defensione quidem sunt eclesiæ, sed iuxta institutorum decreta per heredes vel pertinentes, qui religiosam vitam duxerint, regi debent, procuret episcopus, ut ab eis non neglegantur; et si in aliquo malæ tractationis obnoxii reperiuntur, ecclesiasticæ subiaceant disciplinæ. Quodsi heredes, sive clerici sive seculares, adeo inportune contra maiorum suorum decreta ire temptaverint, ut testatoris institutionem subprimere vel obscurare nitantur et inter se sinodochii substantiam dividere, nuntietur sacratissimo imperatori, ut eius auctoritate huiusmodi transgressorum nequitia coherceatur.
XVI.
[recensere]Suggerendum est beatissimis imperatoribus, quia hi, qui monasteria et sinodochia sub defensione sacri palatii posuerunt, ideo fecisse probantur, quod a nullo melius, quam a summis potestatibus protegenda crediderint, et, si ea contra decreta instituentium personis, quibus non licet, dederint, ipsi inpugnatores efficiuntur, qui propugnare debuerant; et cavendum summopere est principibus, ut, qui a nemine nunc inde iudicantur, ne in futuro iuditio ab omnipotente deo gravius iudicentur; secundum apostolum etenim horrendum est incidere in manus dei viventis. Nos vero, qui debitores sumus, ut fideliter annuntiemus, idcirco humiliter suggerimus, quod silere non audemus.
XVII.
[recensere]Omnes christianos scire oportet, quia omnium rerum suarum decimationem deo fideliter reddere debent et secundum episcoporum dispositionem sacerdotum et reliquorum clericorum usibus ceterisque eclesiasticis utilitatibus distribuendæ sunt. Qui vero eas suo arbitrio et non secundum episcopi dispositionem dispensare conatur, duplicem reatum incurrit: unum, quia dominicam substantiam impie subtrahit, alterum, quia rem sacram sacrilega temeritate violare præsumit. Quisquis igitur post admonitionem episcopi et sacerdotum vel decimas dare contempserit vel pro suo arbitrior, quibus dandæ non sunt, dare præsumpserit, tamquam divinarum sanctionum contemptor et temerator sacerdotali est vigore plectendus et a sacre communionis participatione removendus.
XVIII.
[recensere]Nulla ratione clerici aut sacerdotes habendi sunt, qui sub nullius episcopi disciplina et providentia gubernantur; tales enim acefalos, id est sine capite, prisca ecclesiæ consuetudo nuncupavit. Docendi sunt igitur seculares viri, ut, si in domibus suis misteria divina iugiter exerceri desiderant, quod valde laudabile est, ab his tamen tractentur, qui ab episcopis examinati fuerint et ab ordinatoribus suis commendaticiis litteris comitati probantur, cum ad peregrina forte migrare necesse est. Si qui ergo contemptores canonum extraordinarie et inlicite ministrantes et divina sacramenta taliter violantes inveniuntur, primum ab episcopo uterque admoneatur, et vagans scilicet clericus vel sacerdos et is, qui eius usurpativo fruitur officio, et si ab hac noluerint se temeritate compescere, excommunicentur. Sed et ille excessus omnino inhibendus est, quod quidam seculares viri presbiteros aut alios clericos conductores vel procuratores sive exactores fiscalium rerum vel redituum aut vectigalium constituunt; si quis igitur deinceps huius exorbitationis reus inventus fuerit, uterque excommunicetur, tam ipse, qui constituit, quam ille, qui indigne paruit.
XIX.
[recensere]Quia terribiliter propheticus sermo minatur ad usuram dantem et amplius accipientem in æternum non esse victurum et non habitaturum in tabernaculo altissimi nec requieturum in monte sancto dei, censemus, ut quicumque hæc perpetrasse inveniuntur, si supersunt, a quibus usuras exegerunt, ipsis restituant, quæ superhabundantius abstulisse probantur; si autem decesserint, heredibus eorum saltim medietatem refundant aut elemosinis redimant, quod cupiditate deliquerunt. Deinceps vero, qui hæc sectari inventus fuerit, si laicus est, excommunicetur, sacerdos autem vel clericus, si ad episcopi admonitionem ab hoc turpi et pestifero negotio se non cohibuerit, proprii gradus periculum sustinebit.
XX.
[recensere]Comperimus, quod ab his, qui secundum mundanas leges viduarum et orfanorum tutelam sibi vindicant, non solum neglegantur, verum etiam aliquotiens oprimantur; quibus ecclesiastica sollicitudine succurrendum censemus. Et si huiusmodi oppressores ad episcopalem admonitionem corrigi voluerint, gratulandum his est; si autem in opstinationis impietate duraverint, suggerendum clementissimo imperatori, quatinus ipse efficacem tutorem eis tribuat, ut et illi remuneratio reddatur a deo et de inutili silentio sacerdotalis ordo non dampnetur.
XXI.
[recensere]Quidam clericorum vel monachorum peregrinantes per diversas vagando provincias et civitates multiplices spargunt errores et inutiles questiones disseminant decipientes corda simplicium. De his decrevit sancta sinodus, ut ab episcopo loci detineantur et ad metropolitanum deducti discussione æclesiastica examinentur; et si vanitatis atque iactantiæ, non autem utilitatis aut doctrinæ causa has inquietudines serere reperiuntur in populis, velut eclesiasticæ pacis perturbatores congruenti disciplina macerentur.
XXII.
[recensere]Inventi sunt multi et maxime de rusticis, qui adultas feminas sub parvulorum filiorum nomine in domibus suis introduxerunt, et postmodum ipsi soceri nurus suas adulterasse convicti sunt. Idcirco inhibendum decernimus, ut nulli deinceps inperfectæ etatis puero adulta femina iungatur; sed cum ad etatem idoneam adulescentes venerint, tunc legitimo possint conubio copulari.
XXIII.
[recensere]Quia pestiferas adhuc stirpes et reliquias artis magicæ in tantum vigere ad nos perlatum est, ut quædam maleficæ inlicitum amorem aliorum mentibus, aliis vero odium inmittere dicantur, quædam eciam ita venenariæ sunt, ut quosdam peremisse multo populi rumore deferantur, huiusmodi diaboli ministras diligenti examinatione proditas sub acerrima penitentia redigendas statuimus, et in ipso tantum exitu, si tamen prius digna pœnitentiæ opera fecerint, reconciliandas esse permittimus.
XXIV.
[recensere]Omni ratione caret et religioni christianæ noxium et contrarium noscitur, ut Iudei a cristianis vectigalia exigant aut ullas civiles aut criminales causas inter christianos iudicandi locum habeant; quicumque igitur iudiciariæ potestatis super christianos aliquam administrationem Iudeo tractare permiserit, a christiana communione pellatur.