Jump to content

Concilium Vernense (755)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Vernense (755)
755
editio: incognita
fons: []
Incipit synodus Verno palatio facta.

Sufficerant quidem priscorum patrum regulæ, sanctæ æcclesiæ catholicæ rectissimæ normæ ad mortalium correctionem prolatæ, si earum sanctissima iura perseverassent inlesa. Sed quia emergentibus causis quibusdam non congruis temporaque inquieta supervenientes contigit, nonnulla ex hac re neglegentia faciente fuisse intermissa, ideoque gloriosissimus atque relegiosus inluster vir, Francorum rex Pippinus, universos pæne Galliarum episcopos adgregari fecit ad concilium Vernus palatio publico, recuperare aliquantisper cupiens instituta canonica. Et quia facultas modo non suppetit ad integrum, tamen aliqua ex parte vult esse correctum quod æcclesiæ Dei valde cognoscit esse contrarium. Et si tempora serena spatiaque tranquilla divinitus fuerint ei conlata, cupit ad plenum secundum sanctorum canones, plenius opitulante divina gratia, melius, perfectius integreque inantea conservare. Et cum ita factum fuerit, cessent hæc quæ necessitate cogente ex sacris canonibus remissius sunt excerpta, maneant præfata iura canonica firmissima integra atque intemerata. Tamen interim quod melius possumus, hæc inconvulsa atque inviolata esse cupimus. Ipsarum enim rerum, quæ pro nostra emendatione commune sunt prolata, per distincta capitula subter tenuntur inserta. Dat. V. Idus Iulii, anno quarto regnante domno nostro Pippino gloriosissimo rege.

Cap. 1.

[recensere]

Ut episcopi debeant esse per singulas civitates.

Episcopos quos in vicem metropolitanorum constituimus, ut ceteri episcopi ipsis in omnibus obœdiant secundum canonicam institutionem, interim quod secundum canonicam constitutionem hoc plenius emendamus.

Ut unusquisque episcoporum potestatem habeat in sua parrochia, tam de clero quam de regularibus vel secularibus, ad corregendum et emendandum secundum ordinem canonicam spiritale, ut sic vivant qualiter Deo placere possint.

4. Ut bis in anno sinodus fiat.

[recensere]

Prima sinodus mense primo, quod est Martias Kalendas, ubi domnus rex iusserit, eius præsentia. Secunda sinodus Kalendas Octubris, aut ad Suessionis vel aliubi ubi ad Martias Kalendas inter ipsos episcopos convenit; et illi episcopi ibidem conveniant, quos modo vicem metropolitanorum constituimus, et alii episcopi vel abbates seu presbiteri, quos ipsi metropolitani aput se venire iusserint, ibidem in ipsa secunda sinodo convenire faciant.

Ut monasteria, tam virorum quam puellarum, secundum ordinem regulariter vivant; et si hoc facere contempserint, episcopus in cuius parrochia esse videntur hoc emendare debeat. Quod si non potuerit, hoc quem metropolitanum constituimus innotescat, et ipse hoc emendare faciat. Quod si hoc nec ipse emendare potuerit, ad sinodum publicum exinde veniant, et ibidem canonicam sententiam accipiat. Et si publicum sinodum contempserit, aut honorem suum perdat aut excommunicetur ab omnibus episcopis, et talis in eius locum in ipso sinodo constituatur per verbum et voluntatem domno rege vel consensu servorum Dei, qui secundum ordinem sanctam ipsam gregem regat.

Constituimus ut nulla abbatissa dua monasteria non præsumat habere, nec extra monasterium licentiam exire, nisi hostilitate cogente. Sed domnus rex dicit, quod vellit, ut, quando aliquas de ipsa abbatissas ipse domnus rex ad se iusserit venire, semel in anno et per consenso episcopi in cuius parrochia est, ut tunc ad eum aliquas veniant, et sua iussione, si necessitas fuerit, et aliubi omnino non debeat nec per villas nec per alia loca demorare, nisi tantum cum celerius potuerit ad ambulandum et ad revertendum. Et antea non moveat de suo monasterio, antequam suum missum ad domnum regem transmittat. Et si iusserit rex venire, veniat. Sin autem, in monasterio permaneat, interim quod hoc plenius secundum canones emendamus. Similiter nec illas monachas extra monasterium exire non debeant. Quod si aliqua in aliquo lapsu ceciderit, infra monasterio per consilium episcopi penitentiam agat. Et si necesse est de eorum necessitate ad domnum regem vel ad sinodum aliquid suggerere, eorum propositi vel missi hoc debeant facere; et quale munera ad palatium dare voluerint, per missos suos hoc dirigant. Et si aliqua monasteria sunt qui eorum ordinem propter paupertatem adimplere non potuerint, hoc ille episcopus de veritate prævideat, et hoc domno rege innotescat, ut in sua elimosina hoc emendare faciat. Et si tales fœminæ velatæ ad præsens ibidem congregatæ inveniuntur qui regulariter vivere non vellent, nec ad hoc dignæ sunt ut cum illas alias habitent, episcopus vel abbatissa prævideant locum aptum, ubi separatim cum custodia in pulsaturio habitare debeant, vel operare manibus quod ipsa abbatissa eius iusserit, interim quod probatas, si dignæ sunt, in congregatione recipiantur.

Ut publicum baptisterium in ulla parrochia esse non debeat, nisi ibi ubi episcopus constituerit cuius parrochia est; nisi tantum si necessitas evenerit pro infirmitate aut pro necessitate, illi presbyteri, quos episcopus in ipsa parrochia constituerit, in qualecumque loco evenerit, licentiam habeant baptizandi, ut omnino sine baptismo non moriantur.

8. De presbyteris.

[recensere]

Ut omnes presbyteri qui in parrochia sunt sub potestate episcopi esse debeant de eorum ordine, et ut nullus presbiter non præsumat in illa parrochia nec baptizare, nec missas celebrare sine iussione episcopi in cuius parrochia est. Et omnes presbyteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc quod superius conpræhensum est facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur, tam ipsi quam defensores eorum.

9. De modis excommunicationis, tam de clericis quam de laicis.

[recensere]

Si quis presbyter ab episcopo suo degradatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comeato facere præsumpserit, et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum. Similiter quicumque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit et ab ipso excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicat similiter excommunicetur. Et ut sciatis, qualis sit modus istius excommunicationis: in ecclesia non debet intrare, nec cum nullo christiano cybum vel potum sumere; nec eius munera accipere debet, vel osculum porregere, nec in oratione iungere, nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit, quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, et ibidem secundum canonicam institutionem deiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus hoc minime emendare potuerit, regis iudicio exilio condamnetur.

Ut monachi, qui veraciter regulariter vivunt, ad Romam vel aliubi vagandi non permittantur, nisi obœdientiam abbatis sui exerceant. Et si talis causa evenerit, quod absit, quod ille abbas sic remissus vel neglegens inveniatur aut in manus laicorum ipsum monasterium veniat, et hoc episcopus emendare non potuerit, et aliqui tales monachi ibidem fuerint qui propter Deum de ipso monasterio in alterum migrare vellent propter eorum animas salvandas, hoc per consensum episcopi sui licentiam habeant, qualiter eorum animas possint salvare.

De illis hominibus, qui se dicunt propter Deum quod se tonsorassent, et modo res eorum vel pecunias habent et nec sub manu episcopi sunt nec in monasterium regulariter vivunt, placuit ut in monasterio sint sub ordine regulari aut sub manu episcopi sub ordine canonica; et si aliter fecerint, et correpti ab episcopo suo se emendare noluerint, excommunicentur. Et de ancillis Dei velatis eadem forma servetur.

12. In canone Calcidonense capitulo XX.

[recensere]

De non suscipiendis alterius æcclesiæ clericos et de susceptoribus eorum absque litteris commendatitiis. «Clericos in ecclesia militantes, sicut iam constitutum est, non licere in alterius civitatis ecclesia vel in potestate laicorum militari, sed ibidem permanere in qua principium ministrare meruit; extra eos qui, amissa patria, ad aliam ecclesiam pro necessitate venerunt. Qui vero episcoporum aut laicorum post hoc constitutum alterius ecclesiæ clericum susceperit, nisi ad excusandum rationabiliter, placuit a communione suspendi et eum qui suscepit et qui susceptus est, quousque clericum, qui translatus est, fecerit ad suam reverti ecclesiam.»

De episcopis vagantibus qui parrochias non habent, nec scimus ordinationem eorum qualiter fuit, placuit iuxta instituta sanctorum patrum, ut in alterius parrochia ministrare nec ullam ordinationem facere non debeant sine iussione episcopi cuius parrochia est. Et si hoc facere præsumpserit, ab officio suspendatur interim quod ad sinodum exinde venerit, et ibidem secundum canonicam institutionem accipiat sententiam; nisi tantum pro itineris causa. Et si ullus clericus aut laicus talem episcopum aut presbyterum defensaverit sine comeato episcopi cuius parrochia est, excommunicetur usque ad emendationem.

14. De die dominico.

[recensere]

«Quia persuasum est populis de die dominico, agi cum caballis aut bubus et vehiculis itenera non debere, neque ullam rem ad victum preparare, vel ad nitorem domus vel hominis pertenentem ullatenus exercere, quæ res ad iudaicam magis quam ad christianam observationem pertinere probatur, id statuimus, ut die dominico quod ante fieri licuit liceat. De opere tamen rurale, arata aut vinea, sectionem, excussionem, exartum, vel sepe censuimus abstinenda, quo facilius ad ecclesiam venientes orationis gratia vacent. Quod si inventus fuerit quis in operibus suprascriptis quæ interdicta sunt exercere, qualiter emendare debeat, non in laicorum districtionem sed in sacerdotibus castigationem consistat».

Ut omnes homines laici publicas nuptias faciant, tam nobiles quam innobiles.

16. Ex sinodo Calcidonense cap. III.

[recensere]

Ut clerici conductores non sint, hoc est. ut non habeant actiones seculares, nisi tantum pro causas ecclesiarum, orfanorum vel viduarum, ordinante episcopo suo.

17. Ex sinodos Calcidonense cap. XXV.

[recensere]

Ut post mortem episcopi non liceat episcopatum esse sine pastore super menses tres; nisi tales necessitas grandis evenerit, ut nullo modo aliter fieri non possit. Præcipuæ proximum sinodum, cum evenerit, episcopus ordinetur.

Ut nullus clericus ad iudicia laicorum publica non conveniat nisi per iussionem episcopi sui vel abbatis, iuxta canones Cartaginensis, capitulo IX. ut ibi scriptum est: «Qui relicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis se purgare voluerit, etiamsi pro illo fuerit prolata sententia, locum suum amittat. Hoc in criminale iudicio. In civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtenere voluerit. Cui enim ad elegendos iudices undique ecclesiæ patet auctoritas, ipse se indignum fraterno consortio iudicat qui, de universa ecclesia male sentendio, seculare de iudicio poscit auxilium, cum privatorum christianorum causas apostolus ad ecclesiam deferri atque ibidem terminare præcipiat». Et maxime, ne in talibus causis inquietudine domno rege faciant.

19. De emunitates.

[recensere]

Ut omnes emunitates per universas ecclesias conservata sint.

In illo alio sinodo nobis perdonastis, ut illa monasteria, ubi regulariter monachi vel monachas vixerunt, ut hoc quod eis de illas res demittebatis unde vivere potuissent, ut exinde, si regales erant, ad domnum regem fecissent rationes abba vel abbatissa; et si episcopales, ad illum episcopum. Similiter et de illos vicos.

Ut illos presbyteros qui ad illum episcopatum obtingunt, ut illi episcopi ipsos debeant habere, sicut in illo alio sinodo dixistis.

De peregrinis qui propter Deum vadunt, ut eis tolloneos non tollant; et de illos alios tolloneos quod vos antea perdonastis, ut sic fiat, ut, ubi legitime non debent esse, donati non sint.

Ut comites vel iudices ad eorum placita primitus orfanorum vel viduarum seu ecclesiarum causas audiant et definiant in ælimosina domno rege, et postea alias causas per iustitia rationabiliter iudicent.

Ut per pecunias nullus ad ecclesiasticum honorem nec ad gradum accedere non debeat, quia hæresis simoniaca esse videtur.

Ut nullus episcopus nec abbas nec laicus pro iustitias faciendum sportolas contra drectum non accipiat; quia, ubi ipsa dona currunt, iustitia evacuatur.