Jump to content

Concilium in Gallia Australis (900)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium in Gallia Australis (900)
900
editio: incognita
fons: []
Concilium in Gallia Australis (900)

Denuntiandum est etiam paenitentibus, ut se a coniugio, quamdiu in penitentia sunt, abstineant. Similiter a placitis et mercatis, a venacione quoque et a equitacione vel omni seculari ioco et delectatione, quoniam nullo modo ibi fuerit esse penitencia, ubi fuerit delectatio vana.

De his quoque, qui rapinas assidue faciunt et pauperes Christi fratres suos affligunt et diversis modis excruciant, sed et de illis, qui res ecclesiasticas invadunt et vastant, fratribus et cumsacerdotibus nostris iubemus, ut se ab eorum societate per omnia abstineant. Nec ullam participationem cum eis manifeste vel occulte abeant. Et omnes fideles sibi commissos ab eorum societate et amicitia disiungantur. Et oblaciones vel elemosinas eorum presbiteri non accipiant.

III.

[recensere]

Ut coniuraciones et conspiraciones necnon et sacramenta, quibus multi inter se quasi fidem et amicitiam firmant, proibemus, ut ulterius nullomodo fiant, quoniam per omnia deo sunt odibilia et legibus divinis atque umanis contraria. Et ideo proibemus, ut nullus presbiter istis talibus reliquias tribuat aut licenciam iurandi in sua ecclesia prestet; quodsi fecerit, honore privabitur.

Ut nullomodo in diebus dominicis mercatum fiat, sed neque in solemnitatibus et feriatis diebus, quia numquam mercimonia sine periuriis et mendaciis et aliis offensionibus fiunt. Et ideo, qui in hoc die servicio dei in laudibus creatoris sui et oracionibus et aliis bonis operibus debet esse intentus, a talibus negotiis debet omnino esse alienus, praecipue autem dies cene dominice et ascensionis eius cum omni devocione celebrentur. Et mercatum, quod in ipsa feria evenire solet, in alteram diem propter necessitatem populi commutetur.

Ut nullus christianorum Iudeum osculari presumat nec cum eo manducet vel bibat. Sed nec vinum eorum comparet nec de cibo vel potu illius gustet. Pigmenta etiam eorum vel fice nullatenus manducentur, nisi prius laventur et benedicantur. Requiratur quoque, ne mancipia christianorum habeant et ocultando in suo servicio retineant et ne eis carnem in quadragesima manducare faciant.

Ut nullus christianorum observet diem et lunam ad coniungendam sponsum vel sponsam vel aliter incipiendum vel aliquod opus faciendum, nisi lunam tantum et non diem in minucione sanguinis et succisione arborum vel plantacione et hoc propterea, quia humores et succus arborum vel etiam aeris motus lunae concordant et naturam eius secuntur.