De adscriptis Numero Noningentis Dialecticis, Moralibus, Physicis, Mathematicis, Meta-Phisicis, Theologicis, Magicis, Cabalisticis, cum suis tum sapientum Chaldaeorum, Arabum, Hebreorum, Grecorum, Aegyptiorum, Latinorumque placitis, disputabit publice Johannes Picus Mirandulanus Concordie Comes. In quibus recitandis non Romanae linguae nitorem, sed celebratissimorum Parisiensium disputatorum dicendi genus est imitatus. Propterea quod eo nostri temporis philosophi plerique omnes utuntur. Sunt autem disputanda dogmata, quod ad gentes attinet et ipsos heresiarchas seorsum posita, quod ad partes philosophie promiscue quasi per satyras Omnia simul mixta.
Conclusiones secundum doctrinas latinorum philosophorum et theologorum Alberti Magni, Tomae Aquinatis, Henrici Gandauensis, Johannis Scoti, Egidii Romani et Francisci de Maironis.
[recensere]Conclusiones secundum doctrinas latinorum philosophorum et theologorum Alberti Magni, Tomae Aquinatis, Henrici Gandauensis, Johannis Scoti, Egidii Romani et Francisci de Maironis.
[recensere]1. Species intelligibiles non sunt necessariae, et eos ponere non est bonis Peripateticis consentaneum.
2. Corruptis omnibus individuis species humanae, haec est vera, homo est animal.
3. Haec est in quarto modo dicendi per se, homo est homo.
4. In quolibet puncto materie, sunt per habitum inchoationis potestatiuum essentie omnium formarum naturalium, materie coeterne secundum philosophiam, concreate secundum fidem.
5. Forma in intensione et remissione non variatur secundum essentiam, sed secundum esse.
6. Anima separata intelligit per species sibi a principio sui esse concreatas, quibus dum est in corpore, aut nunquam, aut raro utitur.
7. Sonus fertur secundum esse reale (usque) ad principium nerui auditivi.
8. Lumen non habet in medio nisi esse intensionale.
9. Organum auditus est neruus expansus ad concavum auris.
10. Obiectum per se, et proprie sensus communis est magnitudo, ut bene dicit Avcenna.
11. Stat speciem cuius dicimur reminisci esse totaliter deperditam et abolitam.
12. Non introducitur vegetalis anima ante sensualem, nec sensualis ante rationalem, sed tota simul.
13. Licet ad receptionem speciei concurrat sensus passiue ad indicandum tamen de sensibili actiue concurrit.
14. Corpus mobile est subiectum scientie naturalis.
15. Corporis (in eo quod corpus) consideratio ad Metaphysicum spectat.
16. Potentia respectiua materie, non addit supra materiam rem, sed rationem.
Conclusiones secundum Thomam numero XXXIV.
[recensere]1. Si spiritus sanctus a filio non procedit, a filio non distingueretur.
2. Processus spiritus sancti temporalis extenditur secundum donum gratie gratum facientis.
3. Contingens rerum quae sunt, erunt, aut fuerunt existentia, ideo Deo ab aeterno fuit infallibiliter nota, quia fuit eternitati eius presentialiter preposita.
4. Contingentia ad utrumlibet futurorum cognitorum a Deo: simul stat cum infallibilitate divinae scientie.
5. Quodcumque contingens Deus scivit esse futurum,/necessario scivit illud esse futurum.
6. Ex divina bonitate potest summi ratio predestinationis aliquorum et reprobationis aliorum, et sola divina voluntas est ratio, quod istos reprobet, et alios eliget in gloriam.
7. Licet Dei voluntas consequens semper impleatur, non tamen necessitatem rebus volitis generaliter imponit.
8. Nec habens gratiam potest eciam de potencia Dei absoluta Deo non esse acceptus ad vitam eternam, nec non habens esse acceptus.
9. Opus ab anima charitate formata elicitum meretur eternam gioriam de condigno.
10. Potuerunt tres persone divine simul suppositare unam naturam.
11. Virtutes morales et cardinales remanebunt in patria post resurrectionem.
12. Beatitudo est essentialiter in actu intellectus.
Correlarium. Nec fruitio, nec aliquis actus voluntatis, est essentialiter beatitudo.
13. Sacramenta noue legis sunt cause gracie, non solum sine qua non, sed eciam per quam.
14. Verum corpus Christi est in celis localiter, in altari sacramentaliter.
15. Impassibilitas corporum post resurrectionem erit ex pleno dominio anime super corpus.
16. Christus in ultimo iudicio iudicabit non solum in natura humana, sed eciam secundum naturam humanam.
17. Licet defendi possit quoquo modo creaturam posse creare: rationabilius tamen est credere potenciam creandi creature communicari non posse.
18. Aeuum est subiectiue in angelo beatiori.
19. Non potest esse peccatum in voluntate, nisi sit defectus in racione.
20. Non potest per Dei potenciam idem corpus esse simul in diversis locis.
21. Non est sub eodem specie angelorum plurificatio.
22. Deus in patria per species non videtur, sed ipse per suam essenciam intellectui applicatur, ut species intelligibilis.
23. Unum supra ens non addit nisi priuationem divisionis.
24. Subiectum et propria passio realiter distinguuntur.
25. Forma generatur per accidens.
26. Materia signata est principium individuationis.
27. Eadem est numero qualitas a principio alterationis usque ad finem.
28. Tota libertas est in ratione essentialiter.
29. In generatione substantiali fit resolutio usque ad materiam primam.
30. Ens dicit immediate decem conceptus ita interunitos, ut non unius sint, sed ad unum.
31. Essencia et existencia in quolibet creato realiter distinguuntur.
32. De eadem re nullo modo actu distincta extra animam possunt verificari contradictoria.
33. Materia nullum dicit actum entitatiuum positiuum.
34. Nulla virtus moralis preter justiciam est substantiue in voluntate.
35. Hec propositio: Homo est risibilis, non est in secundo modo dicendi per se.
36. Duo accidentia solo numero differencia non sunt in eodem subiecto.
37. Grauia et leuia a nullo alio motore mouentur, quam vel a generante vel a remouente prohibens.
38. Grauia pocius se ipsis, quam a seipsis mouentur.
39. Phantasma est agens secundarius et instrumentale in productione speciei intelligibilis.
40. Difficultas intelligendi et ex parte ipsius intellectus et ex parte ipsius intelligibilis prouenire potest.
41. Potencie anime ab anima realiter distinguuntur.
42. Quiditates in particulari a Metaphysico non considerantur.
43. Implicat contradictionem, materiam esse sine forma.
44. Non est ponenda in Deo idea materie prime.
45. Non sunt ponende idee generum.
Conclusiones secundum Franciscum numero VIII.
[recensere]1. Ideo est falsa: Essencia generat, quia essencia est ultimate abstracta et generat formaliter, predicatur.
2. Potest videri essencia sine personis, et una persona sine alia.
3. Voluntas potest non frui, ostenso obiecto fruibili.
4. Ens denominatiue dicitur de Deo.
5. Quiditates habent ab eterno suum esse formale a se, non ab extrinseco.
6. Nulla diffinitio adequat diffinitum.
7. Pluralitas formalitatum stat cum idemptitate reali.
8. Esse non est de quiditate Dei, sed dicitur de eo in secundo modo.
Conclusiones secundum Ioannem Scotum numero XXII.
[recensere]1. Charitas non est distinctus habitus ab habitu gracie, quo mediante spiritus sanctus animam inhabitat.
2. Idea lapidis non est aliud quam lapis productus a divino intellectu in esse intelligibili, quod est esse secundum quid, existens in mente divina sicut cognitum in cognoscente.
3. Qui dixerit personas in divinis absolutis proprietatibus distingui, catholice veritati non repugnabit.
4. In Christo fuerunt duo esse.
5. Praxis est operatio alterius potencie ab intellectu, apta nata conformiter elici racioni recte ab hoc ut sit recta.
6. Unumquodque individuum est individuum per propriam differenciam individualem, que dicitur hecceitas.
7. Ens dicitur de Deo et creatura uniuoce in quid.
8. Ens de suis passionibus et ultimis differenciis quiditatiue non predicatur.
9. In Christo non fuit sciencia acquisita.
10. In appetitu superiore ponende sunt virtutes.
11. Gracia est subiectus in voluntate, non in essencia anime.
12. Corpus Christi ex se fuit impassibile.
13. De potencia Dei absoluta possibile est culpam originalem deleri sine infusione gracie.
14. Post passionem Christi potuerunt cerimonialia veteris legis sine peccato obseruari.
15. Per hec verba precise, Hoc est corpus meum, non expressis verbis precedentibus, scilicet pridie quam pateretur, non potest consecrari.
16. Relacio creature ad Deum est idem realiter, fundamento distincta formaliter et ex natura rei.
17. Quelibet alia relacio a fundamento realiter distinguitur.
18. Aliquid potest movere seipsum de actu virtuali ad actum formalem.
19. Actus intelligendi ab obiecto et intellectu, tanquam duobus agentibus parcialibus, ut quod causatur.
20. Actus intelligendi nobiliori modo causatur ab intellectu quam ab obiecto, quodcumque sit obiectum, modo non sit beatificum.
21. Substancia non cognoscitur per speciem propriam.
22. Habitus actum producit, ut causa parcialis effectiua.
Conclusiones secundum Henricum Gandauensem, numero XIII.
[recensere]1. Datur lumen superius lumine fidei, in quo Theologi vident veritatem theologice sciencie.
2. Paternitas est principium generandi in patre.
3. Processiones distinguuntur in divinis penes intellectum et voluntates.
4. Ista proposicio non est concedenda, essencia est pater filii.
5. Demones et anime peccatrices paciuntur ab igne, in quantum calidus est, afflictione eiusdem racionis cum ea, qua afflinguntur corpora.
6. Operationes angelorum mensurantur tempore discreto.
7. Angeli intelligunt per habitum sciencialem sibi connaturalem.
8. Irrascibilis et concupiscibilis ita distinguuntur in appetitu superiori, sicut in inferiori.
9. Habere aliquidatiuam et deffinibilem realitatem, commune est figmentis et non figmentis.
10. Amicicia est virtus.
11. Ratitudo formaliter cuiuslibet creati est respectus.
12. Ad hoc, ut sit mutuitas realis relacionis, requiritur, quod fundamentum ex sua natura ordinetur ad aliud tanquam ad suam perfectionem.
13. Relacio non distinguitur a fundamento realiter.
Conclusiones secundum Egidium Romanum, numero XI.
[recensere]1. Potencia generandi in divinis, nec est essencia divina precise et absolute sumpta, nec relacio vel proprietas, nec constitutum ex ambobus, nec alterum istorum cum inclusione alterius, sed est essencia cum modo relatiuo.
2. Theologia nec est practica, nec speculatiua, sed affectiua.
3. Deus sub ratione glorificatoris est subiectum in Theologia.
4. Pater et filius non solum duo spirantes, sed eciam duo spiratores dici possunt.
5. Angeli non fuerunt creati in gracia.
6. Ideo angelus est obstinatus et impenitens, quia substracti sunt ei divini impetus speciales.
7. Superior angelus illuminat inferiorem, non quia ei vel obiectum presentet luminosum, vel quod in se est unitum illi particulariset dividat, sed quia inferioris intellectum confortat et fortificat.
8. Sensus gustus ut gustus est, non solum saporabile, sed humidum percipit.
9. Color si sit eciam separatus, ignem generare poterit.
10. Ad hoc quod aliqua sciencia alteri non subalternetur, sufficit quod faciat reductionem ad per se nota in suo genere abstractionis.
11. Dato vacuo, si aliquid in se moueatur, in instanti mouebitur.