Migne Patrologia Latina Tomus 89
Confirmatio privilegii
In Dei nomine Chrodegangus, ac si peccator, Metensis urbis episcopus, dum in voluminibus divinarum seriem Scripturarum juxta possibilitatem ex mediocritate mei sensus, attonitis auribus, et sedula consideratione, inspicerem quid Dei Filius diceret, (1122C)audiens: Date et dabitur vobis (Luc. VI), et alibi: Date eleemosynam, et ecce omnia munda fiant vobis (Luc. XI): idcirco coepi moestus conquirere quid pro animae remedio, quid pro abluendis ponderibus peccatorum facerem, vel in quibus imitarer exempla (1122D)priscorum Patrum, episcoporum meorum antecessorum in operibus, quibus credimus Deo placuisse; hinc per Dei adjutorium una cum commeatu et voluntate domini nostri piissimi ac gloriosissimi regis Pippini Francorum, atque consensu fratrum nostrorum canonicorum, spiritualium et Deum timentium laicorum fidelium sancti Stephani, aedificavi monasterium in loco qui dicitur Gorzia, in pago Scarponinse, in honorem beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, nec non et sancti Stephani seu et caeterorum sanctorum, et fundans atque dotans ipsum monasterium de rebus et terris quae propter venditiones commutationes, mihi legibus obvenerant, ea (1123A)scilicet conditione, ut in monasterio monachi secundum ordinem et regulam sancti Patris nostri Benedicti abbatis amodo et semper perpetuis temporibus vivant, et sicut ibi scriptum est, nihil penitus proprium habentes, sed sint illis communia omnia in omnibus, qualiter et pro se, et pro aliis valeant exorare; igitur compulit nos affectio charitatis atque dilectionis fratrum ipsorum, pro eorum quiete et ordine, qualiter Deo juvante valeant implere regulam et ordinem suum, et quod nobis successoribusque nostris maneat ad mercedem, et a recto tramite inconvulso limite terminare quod perennem deinceps, propitiante Deo, obtineat firmitatem, ne quis nobis detrahendo aestimet in id nova decernere, dum antiquitus juxta considerationem pontificum videant (1123B)caetera sibi subjecta monasteria in omnibus esse conservata atque secura; ideoque pro divino intuitu, vel pro animae nostrae remedio, seu successorum nostrorum pontificum, una cum commeatu et voluntate piissimi et gloriosissimi Pippini regis et consensu fratrum nostrorum, convenit nobis illis conservare pro eorum quiete et tranquillitate, et neque a nobis, neque ab archidiacono nostro, neque a caeteris ordinatoribus sancti Stephani, a quolibet homine inquietati, nec condemnati, vel de rebus eorum expoliati, contra rationis ordinem esse non debeant, sed inspecta eorum instrumenta, juxta constitutionem quam eis instituimus, quieto ordine ipsas res teneant atque possideant, et de hoc quod (1123C)nos ad ipsum monasterium dedimus atque formavimus vel ad Deum timentibus hominibus donatum est atque firmatum, aut aliquid munere transmissum vel in altario offertum, aut sacris voluminibus seu quibuscunque speciebus quod ad ornatum divini cultus pertinet, ad praesens collata vel deinceps collatura fuerunt, non auferamus, et supplici postulatione exoro, et postulo dominis et successoribus meis episcopis, et caeteris ordinatoribus sancti Stephani, propter nomen sanctae Trinitatis, quod superius intimatum est, perpetuis temporibus pro eorum mercede agenda, ipsis fratribus qui in ipso monasterio esse videntur conservent, et sit ipsum monasterium subjectum sub mandeburde et defensione sancti Stephani ecclesiae Metensis, sicut in illo instrumento (1123D)continetur, quod de ipso monasterio ad ecclesiam sancti Stephani fecimus, ut libeat eis pro vita et incolumitate regis et stabilitate regni Francorum, et pro pontificibus suis suisque subjectis Domini misericordiam exorare; et juxta dispensationem divinam cum abbas de ipso monasterio ad Dominum migraverit, quem unanimiter omnis illa monachorum congregatio optimae regulae compertum et vitae meritis congruentem elegerint, una cum consensu et voluntate urbis episcopi, ipsum sibi habeant (1124A)abbatem, et si in ipsam congregationem, quod absit, non potuerint talem invenire qui eos regulariter regat, tum ipse pontifex cum consensu et voluntate eorum de alio monasterio eligat abbatem, sicut superius diximus, qui eis regulariter et secundum ordinem praesit, et memoratus pontifex in ipso monasterio per nullum ingenium nullamque occasionem aut cupiditatem quemlibet abbatem mittat, nisi qui eos secundum ordinem regat, et si ipse pontifex aut quaelibet alia potestas aliter fecerit, in divino districto judicio ante Dei oculos cum beatissimo Petro principe apostolorum et sancto protomartyre Stephano exinde reddet rationem; et si praefatus pontifex lucranda oratione aut visitatione fratrum quando ei placuerit in ipso monasterio venerit, (1124B)vel aliquam moram pro lucrandis animabus fecerit, cum exinde in Dei nomine vult habere regressum, absque ullo munere terreno requisito revertatur; qualiter monachi qui solitarii nuncupantur, de perfecta quiete, vel securitate, valeant Domino protegente, per longa tempora exsultare, et sub sancta regula viventes pro profectu ecclesiae et salute regis vel patriae valeant plenius Domini misericordiam et attentius deprecari; et si, quod absit, ipsi monachi de eorum regula aut religione tepidi aut negligentes reperti fuerint, secundum eorum regulam ab abbate suo corrigentur; sin autem ipse abbas non praevalet, tunc praefatus pontifex coercere debeat, quia nihil de canonica auctoritate convellitur, quidquid de pontificibus fidei pro quiete (1124C)tranquillitatis tribuetur, ut ob hoc firmius subsistat vigoribus, et nos et patres nostri domini episcopi in synodo subscriptionem manibus nostris decrevimus roborare, et fratres nostri de congregatione sancti Stephani fideles ipsius consentientes subscripserunt.
Chrodegangus peccator episcopus hanc firmitatem a me factam relegi et subscripsi.
Adalfridus peccator episcopus subscripsi.
Lupus peccator episcopus audiens subscripsi.
Ego Fulcharius vocatus indignus episcopus subscripsi Rothingo advocato.
Vulfrannus vocatus episcopus in Christi nomine subscripsi.
(1124D)
Herineus episcopus subscripsi Segimondo.
Ego Mangaudus episcopus subscripsi.
Memorianus Chorchidianus subscripsi.
Deotmarus ac si peccator episcopus subscripsi.
Rabigandus abbas subscripsi.
Jacob peccator episcopus subscripsi.
Mensebius peccator episcopus subscripsi.
Audo peccator episcopus subscripsi.
Chardobachius quamvis peccator episcopus subscripsi.
(1125A)
Lendenaus episcopus subscripsi.
Ego Lupus quamvis indignus episcopus subscripsi in Christi nomine.
Tedecharius peccator episcopus subscripsi
Fortunus peccator episcopus subscripsi.
Sedonius ac si peccator episcopus subscripsi.
Deofridus episcopus subscripsi.
Sadrius episcopus subscripsi.
Ego Angilrannus subscripsi.
Sadebertus ac si indignus episcopus subscripsi.
(1125B)
Rotelinus subscripsi, Gontelmus, Brandomus, Sigibertus, (1126A)Zacharias, Rachinnatus, Ego, Gonterius, Abbo, Adelelinus, Angelelinus, Sadrius.
Ego Richerus, sive Wasco, ac si indignus diaconus, jussus hanc confirmationem relegi et subscripsi.
Actum in Compendio palatio publice in synodo congregata anno ab Incarnatione Domini 756, ind. 9, epac, 15, conc. 4, anno 6, (seu 4, ut alii malunt) regni Pippini gloriosi regis, sub die X Kal. Junii.