| Tractatus Primus |
|
¶ Ingenij liberalium Artium Cultoris Francisci Angeli domini Augustini Pisaurensis filij ad lectorem Endecas.
Num miraberis o diserte lector?
Quum perlegeris hunc nouum Libellum
Nulla cui similem dedere Secla
Habendum magis Onice et Smaragdo.
Nam quum labilis et nimis caduca
Mens ad instar Aque fluentis exter.
Tot erroribus hic Opem rependit
Per breues Methodos iuuando mentem
Quem si callueris tenebis omnem
Quam voles facili modo Mineruam
Emas hoc igitur sacrum Volumen
Kyrspensis vigili Manu expolitum.
¶ Hieronymus de alijs Artium et Medicine doctor ad lectorem.
Qui memorem queris multorum reddere mentem.
Quorum nature vis meminisse negat
Hunc eme qui methodo monstrat tibi cuncta libellum
Per que letheas tu superabis aquas
Quid locus et menti quid prestet imago tenaci
Hic docet vt condas pectore queque tuo
Sed meritas Ronberch debes persoluere grates
Aedidit egregium qui tibi lector opus.
¶ Ioannis Aloysius Triuium memorie cupido lectori. Scripsit
Quo memor esse breui possis charissime lector
Hinc disces/ cordi si tibi cura/ modum
Est reminiscendi vis rerum maxima custos
Qua disciplina est multa paranda tibi
Hac sine quod prosit studium? longiqꝫ labores?
Dempta hac nil studium: nil iuuat ingenium:
Si memor esse velis igitur: que munera dantur
Sume: quibus discas cuncta tenere locis.
Brigit Reuerendissime Domine Quinto Fabio Maximo singularis laus: quia ingenti quadam fuerit noticia atque memoria vetustatis. Et immensus fertur Lucij honor incredibili eum memoria preditum. Iulij Cesaris memoria qua tam tenaci vigebat que nihili perter iniurias obliuisceretur ex priscorum Cronicis ingenti laude resumitur. Quid Lucij Anei Senece preclarius meminisse quam vberrimam memoriam? quod facile duo millia noominum recitata eodem ordine: artificiose reddidit. Atque ducentorum discipulorum quos singuli dixere singulos versus ordine retrogrado recitauit. Luculus Lucius Imperator et amplissimus philosophus ea rerum memoria mirum immodum pollebat: que precipuis debeatur laudum titulis: In ea quam verborum aiunt Hortensius vnus omnium plus viguit. Legimus Cyneam legatum a Pyrrho dum Romam mitteretur: postea ingressionis die Senatus patres: singulos proprijs nominibus salutasse: Sic Mitridatem duarum et viginti gentium imperij sui diuersas nouisse linguas aiunt: adeo quidem vt cuique petenti iura patrio redderet sermone. Cyrus denique persarum rex exercitus sui (quanquam magni) singulorum militum nomina meminisse pro eius gloria apud veteres diuulgatur. Carneades in grecia: queuis sibi oblata volumina in morem legentis memoriter recitauit diuina quadam memorie fecunditate. Aneus Seneca fert Latronem Portium memoria pro libris semper vsum: nam que semel didicisset perpetuo hesitura illi permanebant. Atqui id eis duntaxat vel perpaucis alijs peculiare erat: Caducea siquidem multis passionibus subiecta: et vndequaque desectibilis hominum generi innascitur memoria: Que nisi arte fuerit adiuta mox perexigua defatiscit in pauculis: Quare ipsam plerique medicinis et nonnullis ex Symonidis inuentione locis et imaginibus reuelare moliti diuersa diuersis ingenijs media excogitarunt. Inter quos Seneca Tullius/ Quintilianus/ Stephanus de Lauro/ Franciscus Petrarcha / Mateolus Veronensis/ Iacobus Publicius/ Insuper/ Petrus Rauennas legum doctor/ Ioannes Surgant Ioannes Roechlin/ Georgius Resch/ Georgius Sibuti precipui sunt quos viderim et uamplures aliorum libros de hac arte impressos legerim. Sunt quoque nonnulli qui tam et si perpetua vigerent memoria et eius confirmande preceptiones in editiunculis suis absque nomine suo tradiderint: Qui et si perhennem neglexere memoriam nominis sui immemores: Non propterea salubrem eorum aspernatus eruditionem quicquid consencaneum huic rei excogitarunt simul tum aliorum preceptionibus: pro importuna amicissimi mei. Dominus Ioannes Greuenbroch artium philosophie ac medicinarum expertis simi doctoris solicitatione dum adolescentior esset in vnum congessi libellum: qui inde Congestorium artificiose memoratiue nomen sortitus est. Interposita itaque per me appellatione cum deuolueretur ad Sanctam Apostolicam causa Iacobi hochstrassen inquisitoris contra Speculum oculare: tibique inter cardinei cetus viro preclarissimo committeretur/ veluti iurisconsultissimo: et quod precipuum erat: quia inter Theologicum agmen facile primatum tibi vendicas: vt vix alter eque actu (absque iniuria dixerim) quid nam fidei arthodoxee consentaneum: quidue dissonum internosceret. Cumque igitur reuerendissime pater e procuratore quem gessi apud Episcopum Spyrensem factus apud Reuerendissimam Dominum tuam solicitator contra capnioneas illas opinationes abste iustitiam (ad quam vltroneus videbare) efflagitandam indies vel rectius horatim edes tuas frequentarem: duo potissimum erant que longe more molestiam nonnihil alleuiarent: Imprimis quidem locorum arte Symonidis comperatio oportuna in tam amplo spacioso perpolito cum differentijs ad rem ipsam necessarijs exornatissimo palatio. Ne modo vt Ciceronis est preceptio centum inibi concederentur loca: verum pene infinita que Ioan. Michaelis et Petrus rauennas atque alij suadent facillimum illic constituere licuerit. Si quippe religiosorum domus Theologorum: Iuristarum / Medicorum / Philosophorum: et id genus hominum mansiones ingredi libeat quatenus inibi nobis loca vendicemus a Palatio tuo discessus nulla ratio erat. Sed et aulas tuas omnium veterum hystorijs exornatissimas: Bibliothecam: graicorum et hebreorum libris refertissimam: vt lingue latie infinita illic recondita volumina subticeamus: Que vel nusquam vel rariter alibi habentur: non immerito latine grece et hebraice linguarum tibi notissimarum argumentum existentium si mecum repeto: Capellam Sacellumue quo modo ingrediar quatenus ecclesiastica quid Episcopum decent contempler paramenta. Camere/ cellaria/ cisterne/ cubicula: tot illuc videneda erant vt non modo vnico complecteremur.
Alphabetho sed nec alphabeti litterarum numero alphabetis. Sed illic loca desumere forsan illis non expediret qui vacua ea constituenda persuasum habent: quandoquidem ibi tam rara et singularia rerum natura constituit: ingenium excogitauit: et ars fabrifecit: vt in uisa ad oculum cernantur: Deus: Angelus: demones: et anime: visa nusquam perfectiora. Nisi non caras plantas rariores arbores: rarissima contuitus essem animantia: Sed nec hic sumendus erat laudis apex: Ubi quod laudatissimum est non aliunde quam a familia tua omnium disciplinarum: omnium denique virtutis sanctimonie: et probitatis morum: idee/ imagines/ et exemplaria forent vendicanda. Quandoquidem in cunctis edium tuarum angulis tantos alesque contemplaremur homines quibus merito in stuporem verteremur. Et hoc in ecclesiastice hyerarchie quasi monarcha magis approbandum erat: quam fallaces vidisse diuitias: petulantes lasciuasque (que a domibus tuis longe absunt) puellas: et inanes secularesque pompas: quas fastus tu vnus vnice abijcis: in omnium disciplinarum genere potius non modo obuersatus: sed penitus absorptus videare: adeo quidem vt si etiam R. D. tuam altiori musa canendam huc non attulero: me latet quam virtutis imaginem vel scientie ideam̓, aut officiorum species ab aulicis tuis non desumerem. Dominus Antonius Sancij Iuris doctor Hispanus auditor causarum auditoris vicem diligentissimi tenebit. Quis cui secretior quam Iacobus Sketa Arch. Sancte Dominico. Et notarium vnde occulatiorem Laurentio Sager citabo vt taceam reliquos id generis viros ad probitatem virtutem equitatem et iustitiam offiiciosissimos: inter quos tu alter Apollo et prebebus alter vt matutinum corruscas astrum cunctorum memorandorum perspicacissimo ingenio collustrator: adeo vt queque intellecta sensibusque percepta penes memorem recondens mentem: tu ipsamet censeare memoria. Quamobrem memorie memor memorantium patrem non meminisse: immemoris nephas perpetua memoria memoraretur. Ne proinde memor memorie culper memoris immemor te memoria pre omnibus memorantibus preditum quamtum his chartis fortuna fauet in memorantium omnium memoria figam. Eroque memor nominis tui: quoad memoriam faciat mirabilium suorum miserator dominus donec in memoria eterna sit iustus. Interea ne sis memorantium pater immemor filioli. Seruulique tui cuius Congestorium artificiose memoratiue nomini tuo sacratum: in pignus atque perpetue. memorie monimentum munusculi qualiscunque loco: Hylari si exceperis vultu: nunquam in arduioribus tui immemor ero cum lucem exceperint quid indies molimur edere. Uale.
Franciscus Ioannes Romberch de Kyrspe Regularis obseruantie in cetu Agrippino Coloniensi Ordinis predicatorij Divi Dominici professor: Reuerendissimo in Christo patri: magistro Garsie de Loaysa eximio Artium philosphie ac sacre Theologie professori: totiusque Ordinis predicatorum meritissimo Generali magistro humilem obedientiam: et perpetuam felicitatem.
Omposui olim Reuerendissime pre ex diuersis authoribus libellum paruum sed profecto/ ni fallar/ pluribus plurimum ad suffragandum defectui naturali memoratiue conducens. Quem Rome annis quattuor annos his tribus Bononie ac superiori Venetijs multorum pulsus praecibus praelo conmittendum recusaui hactenus. Nisi modo quasi vim passus: a nonnullis nobilibus amicis precipuis Veneris: magnifico domino Maurino Sanuto rerum gestarum preclarissimo hystoriographo. et oomnium disciplinarum cupidissimo vt re monstrant quattuor milia voluminum penes se in perpetue memorie thesaurum omnium auro perspicioso chariorem seruata in quibus sepe raras et nusquam alibi compertas vidi et legi disciplinas. Et domino Nicolao Mocenico viro impemse docto consultissimis apud senatum Uenetum viris reipublice. Et magnificis dominis Petro donato et germano eius Laurentio viris me hercle integerrimis et multarum disciplinarum non vulgarium rariter doctis. Et vt taceam morum probitatem horum omnium ingenuam libertatem/ preclarum sanguinem et alta stemata: quibus iure vendi carint siquid inseruire concederetur: adeo me dignati sunt: tantis affecere beneuolencijs et tam copiose accumulare beneficijs sepe polliciti sunt: quorum aliqua recusaui humiliter aliqua gratanter quantum nostre obseruantie regularis paupertas pati poterit excepi. Reliqua vtpote gradus et promotiones in tuam duntaxat reue rendissime pater detuli manum: Unum quidem hoc mihi reseruaui vt rerer ingratissimi animi esse viris de me tam bnene meritis in honesta quidem petitione non acquiescere. Quamobrem congestorium e manus mee Archytipo passus sum in quingentos exemplari: arte impressoria Georgij de Rusconibus. Non tamen sine consilio et assensu quin potius suasu et exhortatione reuerendorum patrum magistri Damiani lori Veneti in conuentu predicatorum: sanctorum Sancti Ioannis et Pauli de Venetijs regentis meritissimi: et ma gistri Thome oolim bono celeberrimi eiusdem conuentus sacre theologie professoris. Insuper eximiorum philosophie et medicine doctorum. Domini Antonij de fantis: preclarissimi apud inclitos Venetos: logice et ph̓ie lectoris: Cuius instantia efficacissima ad libelli emissionem persuasit tum propter plurima eius in me beneficia tum propter ingenuos eius auditores pro quibus id postulabat. Inter quos, Dominus Angelus coeno domini Vincentij filius: et dominus Franciscus Angelus: domini Augustini pisaurensis preclarissimi artium et medicine doctoris filius: artium cultores amicissimi mei ex publicis priuatisque disputationibus quibus sepius interfui tam preclarum ostendere ingenium quod cui si ars memorandique facilitas ac cesserit breui futurum erit uosque compares facile superent: eo libentius opusculum dedi: quod id tantorum virovrum instantia postulabat. Cui non defuit dominus Hieronymus de Alis physicus expertissimus: qui pariter in eam sninam coniuit: His denique Congestorium ꝯcessi vt ipsis iudicibus vel domi delitesceret vel tuo nomine dicatum in uulgaretur: aut cuiuis alteri cui id tu potissimum velis. Quandoquidem sine te possim nihil et debeam nihilitum quoniam moderamini tuo abstrictus sim: tum etiam quod gradibus et honoribus seruulum tuum paucis elapsis diebus accumulare fauorabiliter dignatus sis: baccalaureatum in sacra theologia gratiose concedens. Tuo itaque nomine preobservandissime illud opusculum vnaque tecum Reverendo Domino Dominico Grimano Cardinali dedicandum censui. Opusculum profecto nostrum imo nostrum: quare ex opibus his artis professoribus mea opera congestum: et quantum vires suppetebant: et ocio concessuet ē Colonie Vlme/ Rome/ Bononie/ et vbi me reppererim vsu comprobatum a sua Rererendissima atque tua prenitate approbatum iri intellexero: in altioribus vt nuper cepi in diui Thome commentarijs super epistulas beati Pauli quorum recognitionem tibi nuncupaui: et Alberti operibus atque alijs quampluribus: quorum erroribus elimaui nomen tuum pro tua dignitate / immortalita ti donabo: atque indelebili nota immemorijs hominem consignabo: prout hoc ipsum egregia tua facinora: salubris doctrine et quod precipuum ex virtutis et sanctimonie exempla longe lateque diffuderint. Vale reuerendissime modetator et inter ceteros sub tuo gubernaculo christi famulos ne tuis paternis negligas visceribus Ioannem tuum amplecti. Ex Uenetijs ad Kalendas Maius. 1520.
predicatorum in Colonia professoroanni Greuenbroch
bonarum Artium et philosophie magistro: Ac
medicinarum Alme vniuersitatis Coloniensis,
baccalaureo: suo domino et amico.
Salutem Plurimam
Uanque diuina pene vigeas memoria mi Ioannes dulcissime qua tanta naturaliter preditus es: vt que facili comparaueris ingenio: mox indelebili nota fixisse videaris. Expostulasti nihilominus: (vt omnium disciplinarum es auidissimus) artificium quo in subitaneis pregnantibusque vti consueuimus negotijs: tibi in perpetuum nrostr amicitie memoriam: relinquere monumentum. Id profecto primum ex diuersis comparauimus authorum libris: quorum Canones et regulas in vnum congessimus ad instar notariorum pro thocollum diuersarum causarum et negotiorum litis perscribentium: vnde memorentur quid quisque apud se questionis deposuerit annotandum. Cui proinde Congestorium artificiose me moratiue nomen imponimus. Deinde quantum vires suppetunt. et ocio conceditur artem praxi comprobare conantur. Tuarum itaque precum compos accipe quod longis extorsisti importunitatibus. Sicque te exercita quatenus addiscas tui Ioannis nunquam obliuisci. Vale tui tuorumque memor ex hyrdorp. die martis intra octauas sancti Martini Anno. 1513.
| Tractatus Primus |
|