Jump to content

Congestorium Artificiosae Memoriae/Tractatus Primus/Capitulum 3

E Wikisource
 Capitulum 2 Capitulum 4 
¶ Quibus ars memorie conueniat et quando ea vtendum sit.
Capitulum tertium.

QUamquam igitur omnibus plurimum conducat: magis tamen oportuna est his qui iuribus et legibus:Quibus potissimum ars conueniat siue causas agendo siue docendo studium et laborem impendunt. Et diuini verbi declamatoribus: tum quia hi plurimum sepe recordari habent:Exemplum Ubi vtemdum sit arte. tum etiam quia materi as difficiles quemadmodum sine hac arte nec rite capescunt: ita neque retinere queunt. In his denique monstrorum facilior est fabricatio: que ex rebus magis quam vocibus resultat.

¶ In quottidiano attamen studio et qualibet facultate non frequentandum volumus. Nisi enim quis ignotarum dictionum simulchra imaginandi facilitate potiatur: non tam artibus conducet quam iuristis medicis et Theologis. Egregias aliquis artium lector nil in adiutorium preter artificiose memorata referre mihi rettulit quod tamen nec imitandum consulo nisi diu exercitatis. Neque is mihi est modus. Sed in arduis que subito efferenda sunt: et ad que naturalis memoria absque artis suffragio non suppetit: hoc beneficio fungor: vt leuius capiam quod maiori fidutia rite pronunciaturus sim. Et itidem diuturniore hereat tempore. Quemadmodum per hebdomadales contiones: semel de Christi

passione sermonem locis mancipaui: vnde sat est mihi annuatim semel dutaxat loca repetere: sicque iam octo vicibus eundem apud populum declamaui. Sic quoque in natali intemerate virginis Marie de nobili eius secundum carnis propagationem prosapia. Ab Adam exorsus/ singulas vsque ad hunc Euangelij a Mattheo descripti passum. De qua natus est Iesus qui vocatur Christus: dinumeraui generationes: absque vlla difficultate.Modestia authoris. Sic quoque in natali dominico. In cena vltima Christi et alijs temporibus: ex subitanea preuentus obedientia: mox didici quod firmiter (vt testes sunt qui affuere) eloquerer. Hecce ne putes absme iactari: quin potius vt discas quam mirabilia: que alijs stupentibus videntur impossibilia: facile sit hac arte operari. Si cut accidit vt in auditorij mei admirationem omnes iuris pontificij titulos ordine et recto et prepostero eque faciliter recensere. Quam tibi communicaturi artem:Suffragij peritio. hinc demum ad instar veterum postulamus diuinum pro eius aggressu presidium a summo omnium opifice: qui memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus omnium scientiarum fons et origo: In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie reconditi.

 Capitulum 2 Capitulum 4