| Capitulum 2 |
|
¶ Congeſtorium Artificioſe Memoratiue. Frater Ioannes Romberch de Kyrſpe profeſſionis predicatorie Regularis apud Cetum Agrippinenſem.
Eminiſcendi atque memorandi artem: quo naturalis iuuetur memoria: Priſcorum quidem conceſſit auctoritas: quam non minus neceſſariam fore/ quam retinendis plurimum conducat: preclariſſimi quique virorum omniphariam exercitatiſſimi quottidiana deuicti experientia abſque aliorum auctoritate: ſua ſponte profitentur. De quo nihil heſitantes conſtanter afferunt eam et nature commoda retinere et ſcientie nihilominus rationem amplificare. Cuius profecto fundamentum facillime quiſque aſſequi poterit: quanquam multipharijs idolis/ ſimulachris imaginibus: et figuris conſtituatur. Infime ſiquidem conditionis homines litterarum neſcij: Imbecillimis ſibi memorandorum ſepenumero ſimulachris: notiſque retinenda figentibus comparant memoriam: vt et apud alios legi: et itidem plerunque in diuerſis expertus ſum. Fratri cuidam idiote Exemplum quendam ex Pſalterio verſum propoſui: quem vbi per me ſibi fabricatis imaginibus in loca monſtrata depoſuiſſet: abſque vlla titubatione reſumpſit ordine retrogrado. Inſuper iuuenis alter artis huius penitus ignarus: figurulas in parietibus quaſdam inanes depinxit: qua rum intuitu fauſte auctoritatum AriſtotelisNeceſſitas Artis Seneca de Auditu phyſco ſeriem recenſuit: tam et ſi hec eius ſimulachra nil penitus ſymboli gererent cum materia illa: fuere nihilominus re cordandi adiuuamen. Si tam exilia iuuande memorie conducunt: quid queſo non adminiculabitur memorandi fundamentum ſi vſu et exercitio extruatur:
¶ Cum autem Seneca authore: Memoria ſit res ex omnibus maxime anime partibus delicata: fragilis/ multiſque ſubiecta defectibus. Et vt exemplis vtar ſicuti mechanice artes corporis opitulantur neceſſitati ita retentiuam oportere artificio fulciri: non tam mea aſſertione quam aliorum aſtipulatio ne liquet̉. Cui alludit Cicero ad HerenniumCicero inquiens memoria non ſolum a natura perficitur: ſed etiam habet plurimum auxilij. Cuius Sanctus ThomasSanctus Thomas, IIa IIe, questio 49, articulus 1 secundum secunde queſtio 49. articulus unus aſſignant rationem notat intentiones ſimplices et ſpirtuales ex anima facilius elabi: niſi quibuſdam quaſi corporalibus alligentur ſimilitudinibus Quam adinuente ſcripture vnam nouimus cauſam: vt quid hunana nequit conſeruare memoria:Inuentio memorative. apud ſe repoſita a ſolis hauſta vocibus: ſaltem ex chartis depoſitum relegens ſingulorum recordetur. Priſci itaque philoſophi: ſiue Symonides ante omnes: ſiue Metrodorus aut quiſquis alius primo: huic humane fragilitati ſuffragatum iri cupientes: vt tam opaca nauande diſcipline vmbracula defugerent: Memorandi hoc munus in poſteros largiti ſunt. Quo in omni ſciientia (vt Tullio placet) maxime opus est.Tullius. Quid enim uero proderit quicquidque doctiſſimorum ſcripta me luſtraſſe:Utilitas artis. arteſque ſectari vniuerſas: ſi quando opus eas ad manum non habeamus: neque meminiſſe poterimus quae docenda forent quibuſque vti placuit.
¶ Hoc ipsum ſum opere nemo dubitat vtile quod neceſſarium quis autumant.Cicero Quibus neceſſaria eſt memoria. Memoriam autem ait Cicero abilem arte iuuari: et naturalem quoque egregi am magis confortari. Quid queſo vt ilius veloci proloquendorum memoria: apprehenſione et pronunciatione ſecuriorem. Eiuſmodi hec ars indubie adminiſtrat. Et proinde omni ſtatui/ ſexui: et ſingulorum conditionibus competit. Religioſis vtpote et prophanis: ac quibuſlibet artificibus philoſophis/ Iuriſtis/ Theologis/ predicatoribus: et confeſſoribus. Cui libet ſiquidem horum opus eſt: eorum meminiſſe que ſua inter ſunt: ad ſuum ſpectant officium: et que ſuo conducunt propoſito.
| Capitulum 2 |
|