| Capitulum 2 |
|
¶ Congestorium Artificiose Memoratiue. Frater Ioannes Romberch de Kyrspe professionis predicatorie Regularis apud Cetum Agrippinensem.
Eminiscendi atque memorandi artem: quo naturalis iuuetur memoria: Priscorum quidem concessit auctoritas: quam non minus necessariam fore/ quam retinendis plurimum conducat: preclarissimi quique virorum omniphariam exercitatissimi quottidiana deuicti experientia absque aliorum auctoritate: sua sponte profitentur. De quo nihil hesitantes constanter afferunt eam et nature commoda retinere et scientie nihilominus rationem amplificare. Cuius profecto fundamentum facillime quisque assequi poterit: quanquam multipharijs idolis/ simulachris imaginibus: et figuris constituatur. Infime siquidem conditionis homines litterarum nescij: Imbecillimis sibi memorandorum sepenumero simulachris: notisque retinenda figentibus comparant memoriam: vt et apud alios legi: et itidem plerunque in diuersis expertus sum. Fratri cuidam idiote Exemplum quendam ex Psalterio versum proposui: quem vbi per me sibi fabricatis imaginibus in loca monstrata deposuisset: absque vlla titubatione resumpsit ordine retrogrado. Insuper iuuenis alter artis huius penitus ignarus: figurulas in parietibus quasdam inanes depinxit: qua rum intuitu fauste auctoritatum AristotelisNecessitas Artis Seneca de Auditu physco seriem recensuit: tam et si hec eius simulachra nil penitus symboli gererent cum materia illa: fuere nihilominus re cordandi adiuuamen. Si tam exilia iuuande memorie conducunt: quid queso non adminiculabitur memorandi fundamentum si vsu et exercitio extruatur:
¶ Cum autem Seneca authore: Memoria sit res ex omnibus maxime anime partibus delicata: fragilis/ multisque subiecta defectibus. Et vt exemplis vtar sicuti mechanice artes corporis opitulantur necessitati ita retentiuam oportere artificio fulciri: non tam mea assertione quam aliorum astipulatio ne liquet̉. Cui alludit Cicero ad HerenniumCicero inquiens memoria non solum a natura perficitur: sed etiam habet plurimum auxilij. Cuius Sanctus ThomasSanctus Thomas, IIa IIe, questio 49, articulus 1 secundum secunde questio 49. articulus unus assignant rationem notat intentiones simplices et spirtuales ex anima facilius elabi: nisi quibusdam quasi corporalibus alligentur similitudinibus Quam adinuente scripture vnam nouimus causam: vt quid hunana nequit conseruare memoria:Inuentio memorative. apud se reposita a solis hausta vocibus: saltem ex chartis depositum relegens singulorum recordetur. Prisci itaque philosophi: siue Symonides ante omnes: siue Metrodorus aut quisquis alius primo: huic humane fragilitati suffragatum iri cupientes: vt tam opaca nauande discipline vmbracula defugerent: Memorandi hoc munus in posteros largiti sunt. Quo in omni sciientia (vt Tullio placet) maxime opus est.Tullius. Quid enim uero proderit quicquidque doctissimorum scripta me lustrasse:Utilitas artis. artesque sectari vniuersas: si quando opus eas ad manum non habeamus: neque meminisse poterimus quae docenda forent quibusque vti placuit.
¶ Hoc ipsum sum opere nemo dubitat vtile quod necessarium quis autumant.Cicero Quibus necessaria est memoria. Memoriam autem ait Cicero abilem arte iuuari: et naturalem quoque egregi am magis confortari. Quid queso vt ilius veloci proloquendorum memoria: apprehensione et pronunciatione securiorem. Eiusmodi hec ars indubie administrat. Et proinde omni statui/ sexui: et singulorum conditionibus competit. Religiosis vtpote et prophanis: ac quibuslibet artificibus philosophis/ Iuristis/ Theologis/ predicatoribus: et confessoribus. Cui libet siquidem horum opus est: eorum meminisse que sua inter sunt: ad suum spectant officium: et que suo conducunt proposito.
| Capitulum 2 |
|