Jump to content

Congestorium Artificiosae Memoriae/Tractatus Primus/Capitulum 2

E Wikisource
 Capitulum 1 Capitulum 3 
¶ De refutatione detractionum artis: et commendatione eius.
Capitulum secundum.

Refutatio blateronum I Gnaui plerunque insectantur ingenuas disciplinas: quas assequi posse desperant. Vt iuxta vetus prouerbium: Scientia non habeat inimicum nisi ignorantem. Sicque igitur in sulsus quispiam Foilus:Aristotolesↄ̨ et blacterans detrector: idolorum huius negotij varietate attonitus: hanc artem plus oneris quam frugis aut honoris cumulare conuicians despiciat: veluti mentis destructiuam: et que hebetes atque fantasticos sui emulatores efficiat: huiusmodi veluti hebetem et ad bonas disciplinas ineptum post habeto. Tuque firmiter teneto hanc artem eiuscemodi reddere fantasticos qualem vult Aristoteles liber tertius de anima intelligentem: quem necesseAbusus artis nocet. est fantasmata speculari. Vnde eruditus quisque efficitur literarum gnarus: cum nostra cognitio a sensatis maxime nobis vendicanda sit. Nequaquam tamen fantasticos generat: fatuos in sanos/ delyros/ syncopatos mente: vel ingenio obscuriores. Ni forsan id propter abusum vt in quibuslibet alijs contingere nouimus accidat. Alioquin Aristoteles/ Seneca/ Tullius et id genus: plerique alij priscorum: (Vt Neothericos viros literatissimos eo munere taceam) stolidi: insipientes: et fatui: venirent insimulandi. Quod si absonum sibi videatur: digito labellum premat: quisquis talis est deterctor: sueque deputet ineptici: crassitudini: et Segnitiei: quipraee tametti sit muneris exors: quo egregios quosque egro fert animo preclaros eminere.

¶ Et defleat tam alienum a se hoc prodiuinum beneficium: Commendatio Artis. inter literatos maxime precipuos exercitatissimum: arcana licet forsan mente repositum. Cuius vim hi duntaxat nouere: qui perpaucis conquisitum canonibus: iugi meditatione/ exercitatione: et sedulo vsu facilem quendam habitum memorandi generarunt: quem nec leuiter amittere possent. Hinc vana eorum concertatio est: qui propterea nullius momenti esse contendunt: que in longos iam annos inter abditissima priuatim delituerit. Occultatio diurna artis. Eadem nanque ratione viderentur aspernenda: que indies humana industria ex secretissi mis eximit latebris. Et quis nescit veteres plura suis etiam amicissimis abscondisse? Quamobrem nostro euo congratulandum est: vbi passim quique moliuntur in lucem quippiam grati edere: vnde et oblectari possit auidissima studiosorum mens: et Primas ratio. fruge largioris muneris potiri: vbi tot tantique viri florent: qui sua boniuolentia deuincti: hac ceterasque quamplures indies impartiuntur Roma non eloquio editiunculas: non tamen hoc vnicum duntaxat.Bone litere viginti. Sed magis tota omnino sapientia ab orientalibus ad occasum hesperiasque defluxa partes: refluere cernatur. Vtque estimem in breui futurum: Sacra doctrina: vt ceptum est: tum hebreo tum greco eloquijs palam prodetur apud nos. Verum sunt plerique priusquam statuti cursusSecunda ratio metham attingant: turpiter defatigati: brauio frustrantur. Tertia ratioCeterique grauioribus prepediuntur negotijs: quod et mihi (vt non ignoras) contigit: qui nec alijs conferte queunt: Quartia ratio quod vsu et exercitio non firmiter radicauerunt. Multi vero floccipendentes: cuius fructum nondum experti sunt quod maxime laudandum erat vi tuperio afficiunt. Ediuerso qui ostentationis gratia cuncta peragunt inanis glorie viri elaborant:Uana gloria memorantium. hoc artificio audita omnia: et lecta quodque coram ceteris recitare queant: et hi quod alijs in bonum noscitur collatum in abusum pertrahunt. Veluti multi difficillimas in logica enodare tentantes intricationes: sese inaniter torquent. Et in Rhetorica aerem verbis verberant. In philosophia inscrutabilia rimantur: in Theosophia altiora se querentes opprimuntur a gloria: vt qui se sapientes autumant stulti fiant. Non mirum proinde si hac industria plerique abutuntur. Cuius tam copiosus est fructus: his qui in Ecclesie dei edificationem: et orthodoxorum instructionem: predicationes Euangelij: de virutibus et vicijs: moralium informationem: historias et Sanctorum vitas in dei laudem et eorum preconia: ad animarum salutem recolligunt quam citissime hac arte: firmi ter tenent: et cum fiducia efferunt. Quod alioquin longo tempore debiliter: et cum formidi e fieret cum intermissione nonnunquam vel maioris vel saltem equalis boni.

 Capitulum 1 Capitulum 3