Jump to content

Congestorium Artificiosae Memoriae/Tractatus Primus/Capitulum 4

 Capitulum 3 Capitulum 5 
¶ De descriptione memorie et eius diuisione.
Capitulum quartum.

V Etustum est adagium.Diffinitio memorie Nisi nomen rei scieris cognitio rerum perit. In qualibet pro nde scientia inter precognitiones. Quid no minis saltem connumeratur. Ne itaque absre quamplures attulisse videar commendationes regularum atque canonum nescienibus vnde hec proficiscantur: aut in quem vergant periodum A nomine tandem exordiar retentionis fundamentum positurus. Instituti igitur nostri opus a suis professoribus nuncupari consueuit. Memorandi/ Reminiscendi/ Recordandi/ autue meditandi artificium.Ars memoratiuia. Nec etenim immerito: Ars memoratiua dicitur: quandoquidem ingenij bonitas sepe imitatur artem: Ars vero nature commoda confirmat et auget. Hinc non sibi vendicat me moratiue nomen ac ipsp̄a memoriam constituat in esse: verum quia naturali adminiculatur virtuti:Ratio ex positioins. quo facilius atque firmius suos expleat actus. Et ob id nostre huic Editiuncule Congestorium Artis memoratiue nomen imposuimus. Non quia de naturali memoria ad istar philosophorum diffiniendo/ diuidendo: proprietates inesse suas demonstrando: aut quouis alio docendi genere preterquam proposito deseruit tractaturi simus.Ratio suscepti laboris. Sed quia ob tuam piam molestam tunc infestationem mihi Ioannes dulcissime persuasum erat modum et artem quibus in studio et lectorum memoratione cum oportuerit vtor: quo familiarius: et succintius fieri poterit: pro nostra mutua amicitia tibi compendiolo perscribere vt hisce similibus ad grauiora exciteris.

¶ Quatenus igitur ad rem loquar memoriam diffiniturus.Diuisio memorie Cum multiplex partiendum sit priusquam diffiniatur quo multiplicata diuisa et in minutissimas discreta portiunculas limpidius perspici queant. Uitantes confusionem: Memoria quatenus ad presens attinet equiuocum est pro naturali vi anime specierum conseruatiua: et ad artificium quo vis ipsp̄a corroboratur: vtpote quia vel naturalis memorie vigore tum vel artis suffragio singulorum quidq̄ meminisse libuerit recordamur: duplicem proinde in praesentiarum leuiori stilo tangemus memoriam.Descriptio memorie naturalis. Est autem naturalis memoria quidq̄ animis notris insita estẽ vel simul cum cogi ratione nata. Et estẽ virꝟtus aine per quam retractat prep̄terita vt ex eis metiatur futura. Et autore Dyomende:Dyomedes. estẽ velox anime et firma perceptio cuius facultatem fouet exercitatio lectionis narrationis intentio: stili cura: redditio solicita: et diligens iteratio. S. Th. 1. q. 77. art. 8. et alibi.De naturali item memoria quadruplex et quidq̄ quaq̈lisue potentia anime apud beatumↄ̨ Thomamↄ̨ in prima parꝑte Summe theologice. quaestioneↄ̨ 77. articuloↄ̨ 8. ad quaq̈rtum et quaestioneↄ̨ 79. articuloↄ̨ 7. et quaestioneↄ̨ 78. articuloↄ̨ 4. et in varijs locis dispiciendum relinquo.Albertus magnus. Venerabilis dominus Albertus in compendio naturalis negotij triplicemꝚ astruit in homine reperiri memoriam.Memoria estẽ triplex Quarum prima est conseruatiua sensibilium proprietatum et intentionumꝚ: quaꝙs apprep̄hendit estimatiua et hec estẽ suam partem sensibilem et sequitur estimatiuam. Alia est comseruatiua intelligibilium specierum: et hec sequitur rationnem:Dama. et est in posteriore parte cerebri et has duas videtur tangere Damascenus cum dicit memoria estẽ, phantasia derelicta ab aliquoꝚ: et conseruatio sensus et intelligentie. Credo tunc quodꝙ prima in homine non sit alia ab imaginatione. Tertia est memoria in superiori parte rationis: et dicitur retentio vel conseruatio essentialis similitudinis veri et boni: hec ille ibi.S. Th. Diuus aut Thomas duplicem asserit esse memoriam naturalem vnam que est in parte intellectiue: potentia pure cognoscitiua et conseruatiua tantum specierum. Aliam que est in parte sensitiua que est thesaurus spe cierum intentionalium siue intentionum sensibilium cum sensu acceptarum cuius organum est in extrema parte capitis: vt ex hac figura patere potest.

Et quoniam hec pars si humidior sit quam oporteat male retinet acceptas species: hinc est quodꝙ plerique huic defectui mederi intendentes:In modo studendi diuersis modis vnctionum hanc partem exciccare moliuntur: de quo alibi locus opportunus: diuersi diuersa sentiunt:In norma locum librarii caute autem adhiberi remedium consultius mihi persuasum habeo: tu vel nostram de hoc habeto intentionem vel que ipse apud expertiores legeris medicos tene. Quod ad hunc locum attinet naturali memorie non medicinis sed locis et imaginibus suffragandum censuimus In li. de me moria naturali: et ali bi.quam industriam veteres memoriam Artificialem num cuparunt. Eo quodꝙ rationem doctrine plurimum amplificet. Et est (vt vnica duntaxat notificem de a scriptione Tulliana) dispositio imaginaria rerum sensibilium in mente super quas memoria naturalis reflexa conmouetur et adiuuatur: vt prius apprep̄hensa: facilius; distinctius; et diutius valeat recordari.Diffinitis memo:ie Artifi ciose. Non itaque accipias hic memoriam siue naturalem: siue artificio adiutam: quatenus contra Reminiscentiam distinguitur. Sed prout est ab vtraque exuberans virtute coniunctim vtpote retinendi artem: et retentorum quomodolibet ad nutum considerandi legendiue facilitatem. Francis. Petrarcha.QuamꝚ Petrarcha in libroↄ̨ de Aduersa fortuna adiutam iri suadet in hec verba. Si tibi memoria fluxa fuerit: diligentia et artificio eam stringe. Cunctis memorie ingenijque defectibus occurrit industria: nihil patitur perire nihil minui: hec est quidq̄ philosophos et poetas senes: virentissimo ingenio ac stilo: hec est que decrepitos oratores voce solida validisque lateribus ac tenaci memoria seruare potest. Unde si tibi infida memoria est noli illi fidere: sepe calculum secum pone: quicquid credideris statim exige hec ille.

Conparatio memorie ad reminiscentiam. Hoc autem inter memoriam et reminiscentiam inter est: quodꝙ memoria discrete et distincte reuertitur ad res: componendo intentiones distinctas cum imaginibus. Reminiscentia vero siue Recordatio est motus interceptus et abscissus per obliuionem: et est temporis et loci cum collatione ordinis et reminiscibilium dependentie. Et quando ex vno simili in aliud prouehimur vel ex contrario in contrarium aut ex proprietate in subiectum deducimur. Sed Reminiscendi media. memoria ex locis et imaginibus proficiscitur Artificialis vt anima per memoriam mediantibus sensatis rebus in ipsp̄as prodire res sensibiles extra animam existentes queat: adijciemus itaque quibus memoria iuuetur sensibilibus.

 Capitulum 3 Capitulum 5