| Capitulum 6 |
|
Fundamentum memorationis. E X his perspicuum est Retentiuam anime vim artificio roborari posse. Et hoc locis et rerum memorandarum imaginatis formis siue speciebus: quas diximus imagines siue literarum siue dictionum: aut orationum tam simplicium quam complexarum: numerose vel solute effectarum: sepius atque sepius dum locis donate sunt resumptas atque frequenter meditatas in quo totius negocij omnis pene vis consistit. Hec quippe traditio per paucis imbibitur preceptionibus: atqui longiori opus habet practica et exeritatione. Et ob id velim quisque primum proprias experiretur vires: et ad eam idoneitatem quam sese huic intentioni destinaret. Tales philosophus. Memoria enimuero et si ab arte perficiatur habet tamen a natura principium: quapropter Thales Atheniensis teste Laertio hunc recte felicem censuit qui sanus corpore: anima copio sus et natura docilis est. Frustra nanque indocilis doceretur. Inepti ad literas Quandoquidem indispositus abijcit artem: vt in tritis vulgaribusque dicitur carminibus. Sunt hominum septem genera non artibus apta. Sunt mali dispositi primi: tardique secundi. Tertij sunt vagi: non constantesque quarti. Quinti gulosi: sexti sunt luxuriosi. Sunt egrotantes septimi siue dolentes. Docu mentum iuuande menorie.
¶ Si cui proinde est memorie cupido: ex tribus eius valorem Francis. Petrar cha.colligat necessum est. Vtpote bona Anime (cuius memoria pars est) dispositione. bona item corporis (quod viribus sensitiuis anime subseruit) qua litate: et bona denique corporis ad animam connexione. Quibus tria potissimum vt Petrarche est auctoritas: quam Neotheriti acceptant suffragatur: vacatio, mansuetudo et sobrieras. Ne externis occupationibus mens a studio auocetur atque distrahatur in quolibet etenim ocio litterario non modo scientie cupiditas expetitur et Acumen ingenij: verum animi opus est tranquillitate. Ipse siquidem sciendi ardora natura cui libet innascitur. Uacatio necessaria Arist. 2. metaphi. autore. Acumen si igenij natura negauit: opaciori destinatus amplioribus eget studijs. Et vt magis veluti Cleobolus philosphus consuluit sapientiam et scientiam diligat. Boetius Et ad Boetij consilium sedulitate vincat fugetque ingenij nebulas: Habeo profecto hinc mihi persuasum propterea sanctarum scripturarum voluptatem allegoricis inuolutam tegminibus vt desideretur ardentius: et iocundius denudetur. Masuetudo expetenda. Tranquillitas denique anime ad hoc sane conducit ne per iram vel impatienti am suffocetur concupiscibilis: Frenandis igitur anime pasAristotele secundo Metaphysicorum auctore.sionibus ante omnia intendendum est: non in omnibus siquidem studium eque valet: quod excedens letitia vel tristitia seu ira et queuis alia passio plurimum prepedit aut penitus tollit. Sobrietas vtil Escobolus Unde conuincitur mansuetudinem studioso summopere suffragari. Hanc summam existimo: sobrietatem viris litterarum percupidis opportunam: vt quatenus Cleobolus recte consulit corpus bene exerceant in somno et vigilijs: in repletione et inanitione. et in ceteris quis phifici vocant res non naturales a nobis alibi sepius repetitas.
| Capitulum 6 |
|