Jump to content

Constituti iuxta

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Constituti iuxta
1517

editio: ex Concilia generalia et provincialia Graeca et Latina quae reperiri potuerunt omnia, t. IX, Carolus Morelli, Lutetiae Parisiorum, 1636
fons: books.google.com

Leo Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam, sacro approbante Concilio.

Constituti iuxta verbum Prophetae, meritis licet imparibus, super gentes, et regna, officii nostri debitum decenter exequimur, cum universi status ecclesiastici, ac universalis ecclesiae, eorumque negotiorum reformationem per nos utiliter factam innovamus, et pro illius inviolabili observatione opportuna remedia adhibere, et ecclesiis Cathedralibus ac etiam Metropolitan. ne diutius suis pastoribus careant, providere cogitamus, ac ad illa curis assiduis vigilamus, et operibus intendimus indefessis, per quae Dominicum gregem curae nostrae commissum, in conspectu divinae maiestatis acceptum et obsequentem referre valeamus.

Turcas vero et infideles alios, tam in orientalibus, quam in Meridionalibus partibus consistentes, qui veri luminis, veraeque salutis iter pertinacissima mentium caligine contemnentes, vivificae Cruci, in qua Salvator noster mortem ultro suscipere voluit, ut mortem nostram moriendo destrueret, ac vitam sacratissimae vitae suae ineffabili mysterio repararet, insidiantes, et hostes Deo odibiles, ac Christianae religionis persecutores acerrimos sese reddunt, reprimere, ac infestissimis crebrisque eorum insultibus, quibus in Christianum sanguinem crudeliter debacchantur, non solum spiritualibus, verum etiam temporalibus muniti praesidiis, possimus auctore, et fautore Domino contraire. Sane cum fel. Rec. Iulius Papa secundus praedecessor noster, sacrum generale Lateran. Concilium, de venerabilium fratrum suorum S. R. E. Cardin. de quorum numero tunc eramus, consilio, et assensu, laudabiliter, legitime, et ex rationabilibus caussis, Spiritu sancto cooperante, convocasset, et in eo quinque sessiones tenuisset, ac sextam sessionem indixisset: nos, quibus etiam in minoribus constitutis insitum cordi desiderium semper fuerat, generale Concilium, utpote agri videndi, dicto Iulio praedecessore humanis rebus exempto, Divina favente clementia ad summi Apostolatus apicem assumpti, honesto, utilique desiderio nostro debitum, ex iniuncto nobis curae pastorali officio accessisse conspicientes, rem hanc ardentiori voto, et tota animi alacritate suscepimus, ac in dicta sessione illius prorogationem, ex tunc expressis et aliis caussis nostrum et dictorum fratrum animum moventibus, de eorundem fratrum consilio et assensu, ad certum tunc expressum tempus per nos factae, approbante eodem sacro Lateranen. Concilio, approbavimus, et Concilium ipsum usque ad perfectionem caussarum propter quas indictum extiterat, praesertim inter Principes et potentatus Christianos bellis atrocibus pacatis, hostibusque armis depositis, universalis et firma pax componi valeret, pro qua tamquam pro saluberrimo bono, intactum nihil relinquendo, conatus omnes nostros adhibere intendebamus, prosequi, et fine debito terminare velle: nostrique incommutabilis animi, et intentionis fore et esse declaravimus, ut his, quae ad Dei laudem ecclesiaeque praefatae exaltationem, et Christi fidelium concordiam pertinent, absolutis, sancta et pernecessaria expeditio contra Catholicae fidei hostes fieri, feliciterque de illis, altissimo favente, triumphari posset: et ut ad tam perutile Concilium accedere debentes, ab accessu huiusmodi nullatenus retrahantur, nullamque omnino caussam praetendere possent, omnibus et singulis ad celebrationem Concilii per Iulium praedecessorem convocatis, et ad dictum Concilium Lateranen. venientibus, ipsorumque venientium servitoribus ad Concilium Lateran. ad urbem huiusmodi veniendi, et in ea libere commorandi salvum conductum, dicto sacro Lateranen. approbante Concilio, dedimus et concessimus, ac Reges et Principes hortati sumus, ut pro Sedis Apostolicae reverentia venientes huiusmodi non molestarent, sed eos libere venire permitterent: ac septimam sessionem indiximus, in qua cum nihil magis affectaremus, quam ut causae utiles et necessariae, propter quas dictum Concilium Lateran. indictum fuerat, ut desiderii nostri erat, ad finem debitum perducerentur, tres Cardinalium aliorumque praelatorum, qui causas huiusmodi et alias conciliares materias audirent et discuterent, auditaque et discussa in eodem Concilio referrent, particulares deputationes fecimus, atque mandavimus: quarum quidem deputationum una pacis universalis componendae inter Reges, ac Principes Christianos, quae una ex principalioribus congregationis Concilii praefari caussa fuerat, et schismatis exstirpationis. Altera, generalis reformationis, etiam curiae: reliqua vero, discussionis et abrogationis pragmaticae sanctionis, et rerum Orthodoxam fidem concernentium, peculiarem curam haberent. Et cum unaquaeque deputatio, quam plura utilia, et necessaria diligenter exanimaverint, et accurate nobis retulerint, ac per eos discussa, et exanimata in aliis quinque sessionibus successive per nos tentis, sacro approbante Concilio, per nos favente Domino absoluta fuerint, proculdubio cognoscimus, Deum ipsum bonorum datorem piis nostris, et non nisi ad commune bonum tendentibus desideriis, pro sua immensa pietate et misericordia plurimum favisse, ac nobis, ut quae mente nostra gessimus, et circa quae plurimum laboravimus, videlicet ut Concilium ipsum causis, propter quas indictum fuerat iuxta votum terminatis, feliciter claudi et absolvi posset concessisse. Charissimus namque Christo filius noster Maximilianus in Imperatorem electus, Iulii praedecessoris praefati, <...> nostro vero tempore Cla. Me. Ludovicus Francorum Rex. et caeteri Reges et Principes Christiani summo cum omnium gaudio, Lateran. Conc. in Spiritu sancto legitime congregato adhaeserunt, ac Pisanum conciliabulum per quosdam nullam potestatem habentes indictum, et per eumdem Iulium praedecessorem damnatum iuxta ipsius Iulii praedecessoris sententiam pro damnato habuerunt, et schisma ex his pullulare coeptum (quod semper dum viguit, quamplurimas calamitates praelatis aliis Christi fidelibus ex diversis schismatum temporibus et aliis generalibus Conciliis hactenus celebratis attulisse constat) extinctum ac universalis ecclesiae pax, et unio secuta extitit: nec non tam ecclesiasticarum quam saecularium, et aliarum personarum mores, quantum expedire visum fuit reformati: et nonnullae causae, orthodoxam fidem concernentes, terminatae: ac nonnullae aliae materiae, in dictis tribus deputationibus Cardinalium et praelatorum diligenter examinatae et discussae, in dicto Concilio solerti cura expeditae et terminatae fuerunt, nobisque per Cardinales et praelatos deputationum huiusmodi pluries relatum fuit, nulla negotia eis discutienda, examinandaque remansisse, et a pluribus mensibus citra, nulla prorsus de novo a quoquam ad eos prolata fuisse: Episcoposque in partem solicitudinis ad curam gregis Dominici nobiscum perferendam vocatos, ac alios praelatos in dicta urbe praeter sacrorum Conciliorum consuetudinem, cum eorum et ecclesiarum suarum incommodo ac damno diutius permansisse. Itaque ex praemissis omnibus, quae per nos et dictas deputationes in ipso Concilio expediri desiderabantur, sola Regum, et principum pax et animorum concordia restare videbatur: pro qua qualis mens nostra semper fuerit, quantumve omni studio nostro circa illam componendam laboravimus, cunctis literas a nobis emanatas legentibus apertissime constare potest: novitque Deus ipse, qui summa est omnium rerum lux et veritas, quot precibus, quamve assiduis orationibus ab eo petere, et implorare nunquam destiterimus, ut Christianum gregem, cuius custodiam nobis (licet immeritis) commisit, mutuo charitatis fervore accensum, ad firmam ac perpetuam pacem ineundam pro sua clementia inducere dignaretur. Et nihilominus tam nuntiis nostris, quos apud Maximilianum imperatorem electum ac eosdem Reges et Principes habemus, quam literis, eos multis et efficacissimis rationibus, praesertim si religioni Christianae et Catholicae fidei in grave periculum ac discrimen propter Tyranni Turcarum potentiam nuper dilatatam, et auctam deductae, ut par est consulere et providere vellent in Domino, cuius caussa praecipue agitur, hortati fuimus, ac ex eorumdem nuntiorum, Regumque et Principum ipsorum litteris percepimus, exhortationes nostras tantae apud eosdem Reges et Principes auctoritatis et efficaciae fuisse, illorumque corda et animos adeo flexisse, et commovisse, ut fere inter omnes pax tamdiu a nobis pro reipublicae Christianae universali bono desiderata, animo conclusa fuerit, et si quid superest, prope diem componendum (ipso Deo favente) speretur: quod mente animoque nostro subinde nobis revolventibus, exultat cor nostrum in Domino nostro Iesu Christo, ipsique super hoc gratias agimus omnium gratiarum largitori, quod ipsos ad optatam nobis concordiam induxerit: ac per omnes Christi fideles ea signa laetitiae, quae in similibus fieri consueverunt, et gratias Deo agendas, ipsumque Deum, ut pax conclusa perduret, rogandum esse censemus. Solum itaque superest, ut sancta ac pernecessaria contra infidelium rabiem, Christianum sanguinem sitientium, expeditio capiatur: nec non omnia, et singula, quae in undecim sessionibus partim per nos, partim per Iulium praedecessorum huiusmodi, hactenus tentis, gesta et facta, potiori pro cautela, approbantur et innoventur, ac inviolabiliter observari mandentur. Habita igitur super his cum fratribus nostris et aliis praelatis matura deliberatione, sacro approbante Concilio, omnia et singula in dictis undecim sessionibus gesta et facta, ac literas desuper editas, cum omnibus in eis contentis clausulis, exceptis quibusdam quae certis personis pro universalis ecclesiae pace et unione duximus concedenda, nec non executorum in illis deputatione Apostolica auctoritate approbamus et innovamus, illaque perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observari debere decernimus atque mandamus, et illorum executores ad illa et in eis contenta observari faciendum, in Rom. curia gubernatorem almae urbis nostrae, et vicarium nostrum pro tempore existentes, ac camerae Apostolicae generalium auditorem, qui personas sibi respective subiectas, ad id cogere et compellere valeant: extra vero eam omnes, et singulos locorum ordinarios deputamus, inhibentes sub excommunicationis latae sententiae poena omnibus et singulis Christi fidelibus, ne in praesenti Concilio gesta et facta sine nostra et dictae sedis licentia speciali, glossare aut interpretari praesumant. Ac fidei urgente nos zelo, dictam contra infideles expeditionem, per nos et dictum Iulium praedecessorem, dictis caussis Conciliaribus expeditis, toties in dictis sessionibus propositam et praemissam et cum Oratorib. Regum et Principum apud nos existentibus pluries communicatam et discussam, piae memor. Nicolaum Papam V. etiam praedecessorem nostrum qui post Constantinopolitanae urbis calamitosum excidium, ad vindicandas Christi iniurias et infidelium furorem reprimendum, generalem contra eos expeditionem indixit, et quem solerti studio Fel. Mem. Calixtus tertius, ac Pius secundus Rom. Pontifices etiam praedecessores nostri imitati fuerunt, imitantes ad triennium proxime futurum cum facultate per nos, una cum eisdem fratribus nostris, decimas fructuum ex ecclesiis et monasteriis, ac aliis beneficiis in universo orbe consistentibus, imponendi et exigendi ac omnia et singula alia, quae ad huiusmodi expeditionem necessaria sunt, et quae in similibus expeditionibus fieri consueverunt, faciendi, sacro approbante Concilio, sumendam, faciendam, et prosequendam decernimus. Et ut felicem sortiatur effectum, pias, humiles, ac devotas ad omnipotentem Deum preces iugiter fundimus, idemque omnibus utriusque sexus Christi fidelibus faciendum mandamus, eosdem Maximilianum in Imperatorem electum, ac Reges Principes, et potentatus Christianos, quorum virtutem Deus excitare nos iubet, hortantes, ac per viscera misericordiae Dei nostri Iesu Christi obsecrantes, perque tremendum eius iudicium obtestantes, ut ipsi memores se de ipsa Ecclesia Christi sanguine redempta, et per eos etiam propriae vitae non parcendo, tuenda et conservanda rationem reddituros esse omnibus invicem posthabitis odiis, mutuisque dissensionibus ac simultatibus oblivioni perpetuae demandatis, ad defensionem Christianae fidei, sicut proprio et necessario eorum incumbit officio, fortiter et potenter exurgant: et in tantae necessitatis articulo, prout eorum fuerint facultates, prompta auxilia praebere studeant, eosdem nihilominus paterno affectu monentes, ac requirentes, ut pro summi Dei et Apostolicae Sedis reverentia pacem per eos initam, saltem dicta expeditione durante, inviolabiliter observare procurent, ne tantum bonum, quod dextera Domini assistente, secuturum speramus, et optamus, aliqua interveniente discordia, et dissensione, valeat impediri. Et ne praelati ac alii ad praesens Concilium, quod fere quinquennium duravit, laboribus et expensis ulterius fatigentur, et ut eorum ecclesias visitare, et consolari possint ac aliis certis rationabilibus et iustis caussis praesens Concilium absolvimus, et cum benedictione Domini dimittimus, omnibusque et singulis in eo existentibus ad propria remeandi, sacro eodem approbante Concilio, licentiam concedimus. Et ut ad propria, aliquibus spiritualibus muneribus refecti, cumulatiori gaudio remeare possint, illis eorumque familiaribus plenariam omnium peccatorum suorum remissionem et indulgentiam semel in vita. et in mortis articulo elargimur.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae adprobationis, innovationis, constitutionis, mandari, deputationis, inhibitionis, decreti, monitionis, requisitionis, absolutionis, dimissionis, concessionis, et largitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae in publica sessione, in Lateranen. sacrosancta basilica solemniter celebrata, anno incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo septimo decimo, decimoseptimo Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno quinto.