Constitutum habemus, ut omnes qui sub speciali defensione domni apostolici seu nostra fuerint suscepti impetrata inviolabiliter iusta utantur defensione; quod si quis in quocumque hoc contemptive violare præsumpserit, sciat se periculum vitæ suæ esse incursurum. Nam et hoc decernimus, ut domno apostolico in omnibus ipsi iustam observent obœdientiam seu ducibus ac iudicibus suis ad iustitiam faciendam. In hoc capitulo fiat commemoratum de viduis et orfanis Theodori, Floronis et Sergii.
2.
[recensere]Ut deprædationes quæ hactenus fieri solebant prohibemus ne fiant, neque vivente pontifice neque defuncto; si quis vero ulterius hoc fecerit, sciat se legali sententia esse condemnandum. Quæ autem retro actæ sunt, placet nobis ut per dispositionem nostram fiant legaliter emendatæ.
3.
[recensere]Volumus ut in electione pontificis nullus præsumat venire, neque liber neque servus, qui aliquod impedimentum faciat illis solummodo Romanis, quibus antiquitus fuit consuetudo concessa per constitutionem sanctorum patrum eligendi pontificem. Quod si quis contra hanc iussionem nostram facere præsumpserit, exilio tradatur.
4.
[recensere]Volumus ut missi constituantur de parte domni apostolici et nostra, qui annuatim nobis renuntiare valeant, qualiter singuli duces et iudices iustitiam faciant populo et quomodo nostram constitutionem observent. Qui missi, decernimus, ut primum cunctos clamores qui per neglegentiam ducum aut iudicum fuerint inventi ad notitiam domni apostolici deferant, et ipse unum e duobus eligat: aut statim per eosdem missos fiant ipsæ necessitates emendatæ, aut si non, per nostrum missum fiat nobis notum, ut per nostros missos a nobis directos iterum emendentur.
5.
[recensere]Volumus ut cunctus populus Romanus interrogetur, qua lege vult vivere, ut tali qua se professi fuerint vivere velle vivant; illisque denuntietur, quod hoc unusquisque sciat, tam duces quam et iudices vel reliquus populus, quod si in offensione sua contra eandem legem fecerint, eidem legi quam profitentur per dispositionem pontificis ac nostram subiacebunt.
6.
[recensere]De rebus ecclesiarum iniuste invasis sub occasione quasi licentia accepta a pontifice, et de his quæ necdum redditæ sunt et tamen fuerunt iniuste a potestate pontificum invasæ, volumus ut per missos nostros fiat emendatum.
7.
[recensere]Prohibemus ut deprædationes inter confinia nostra ultra non fiant, et quæ factæ sunt, secundum legem de utrisque partibus ordinemus ut emendentur. Similiter volumus, ut ceteræ iniustitiæ de utrisque partibus fiant emendatæ.
8.
[recensere]Placuit nobis, ut cuncti iudices sive hi qui cunctis præesse debent, per quos iudicaria potestas in hac urbe Roma agi debent, in præsentia nostra veniant; volentes numerum et nomina eorum scire et singulos de ministerio sibi credito admonitionem facere.
9.
[recensere]Novissime admoneatur, ut omnis homo, sicut gratiam Dei et nostram habere desiderat, ita præstet in omnibus obœdientiam atque reverentiam huic pontifici.
Promitto ego ille per Deum omnipotentem et per ista sacra quattuor euangelia et per hanc crucem domini nostri Iesu Christi et per corpus beatissimi Petri principis apostolorum, quod ab hac die in futurum fidelis ero dominis nostris imperatoribus Hludowico et Hlothario diebus vitæ meæ, iuxta vires et intellectum meum, sine fraude atque malo ingenio, salva fide quam repromisi domino apostolico; et quod non consentiam ut aliter in hac sede Romana fiat electio pontificis nisi canonice et iuste, secundum vires et intellectum meum; et ille qui electus fuerit me consentiente consecratus pontifex non fiat, priusquam tale sacramentum faciat in præsentia missi domini imperatoris et populi, cum iuramento, quale dominus Eugenius papa sponte pro conservatione omnium factum habet per scriptum.