Coronus TenebrosiusContemplationes Metaphysicae00
Catena tam valida est
quam anulus eius infimus,
— sic proverbium notum docet.
Ego tamen persuasum habeo
aliud esse quod
sustinet systema,
nec sunt anuli infimi.
Doctrina de catena
et anulis
nimis aestimata est
atque nimis severa,
criteriis nimis altis posita.
Ea valet fortasse
solum ad phalanges
antiquarum copiarum Graecarum
atque ad exercitus similes.
Doctrina de catena
et anulis
ad nos non pertinet.
Nam omne systema
ad interitum caderet,
si de anulis infimis
penderet.