Puellas maxime amo iuvenes,
ab annis duodeviginti ad viginti quinque,
quae post lavacrum recens et succosae sunt,
fragrantes velut odores pomorum.
Amo quoque matronas, venustas mulieres,
quae fortasse iam alicui sunt matres.
Aspectu illecebroso blandiri sciunt.
Si ego sheich essem, Mustapha nomine,
haberem multas, inter quadraginta
et octoginta, virgines lectissimas,
mihi soli fideliter devotas.
Ut verus miles, dominae servirem,
hasta pertinaci, mane sicut vespere,
circa mediam noctem, interdum etiam
tota per nocte fortasse.
Non pudet has cupiditates fateri
nec huiusmodi ardorem.
Nam cum ab hac telluris superficie
in tacitum Hadēn descendero,
ubi regnant umbrae, non iam gustabo
fructus succosos et dulces, nec odorabo
florem suavissimum rosae formosae.