LIBER PRIMUS
[recensere]Epistolam Cresconii refellere incipit Augustinus.
1. 1. Quando ad te, Cresconi, mea scripta pervenire possent ignorans, perventura tamen minime desperavi: quia et ad me tua, quamvis longe posteaquam scripsisti, tamen quandoque per venire potuerunt; quae tibi visum est adversus ea scribere debere, quae Petiliano Cirtensi episcopo vestro iterationem Baptismi astruere molienti, et communionem nostram non documentorum pondere urgenti, sed maledictorum levitate criminanti, ut potui breviter pro parte respondi. Non enim tota eius epistola in manus meas tunc venerat, sed parva pars prior. Quod cur acciderit, quid opus est quaerere, quandoquidem cum ad nos postea universa pervenit, universae respondere non piguit? His ergo litteris tuis, quas ad me dedisti, si non rescriberem, fortasse contumeliosum putares: quod autem rescribo, rursum vereor ne contentiosum putes. Sed si tu inventis litteris meis, non ad te datis, tantum quia episcopum partis Donati vel ipsam partem Donati redarguere videbantur, ad officium tuum pertinere arbitratus es, cum tibi esses alicuius conscius facultatis, suscipere atque exserere contradictionem, quia eius communionis es, quamvis nulla functione clericatui astrictus: quanto minus mihi licuit pro munere sarcinae meae, vel contra Petilianum vel contra te ipsum tacere, cum ille oppugnaret Ecclesiam pro qua milito; tu autem in simili opere etiam nominatim ad me institueres, promeres, conscriberesque sermonem?
Eloquentiam Augustini Cresconius accusat. Multiloquium ab eloquentia quid differat. Eloquentia quatenus utilis.
1. 2. In cuius primis partibus laborasti, ut suspecta hominibus eloquentia videretur. Nam velut laudans genus dicendi meum, et rursus velut timens ne hoc genere te vel quemquam falsa persuadendo deciperem, in accusationem ipsius eloquentiae perrexisti, adhibens etiam testimonium adversus eam de Scripturis sanctis, ubi dictum putes: Ex multa eloquentia non effugies peccatum; cum dictum non sit, ex multa eloquentia; sed, ex multiloquio 1. Multiloquium autem est superflua locutio, vitium scilicet loquendi amore contractum. Plerumque autem loqui amant, etiam qui nesciunt quid loquantur, vel quomodo loquantur, sive ad sanitatem sententiarum, sive ad ipsum qui per artem grammaticam discitur, integrum sonum ordinemque verborum. Eloquentia vero facultas dicendi est, congruenter explicans quae sentimus: qua tunc utendum est, cum recta sentimus. Hoc modo ea non usi sunt haeretici. Nam utique si recta sensissent, non solum nihil mali, verum et boni aliquid esset, quod eloquenter explicare potuissent. Frustra igitur istorum exemplorum commemoratione accusasti eloquentiam. Neque enim propterea pro patria non est miles armandus, quia contra patriam nonnulli arma sumpserunt: aut ideo uti non debent boni et docti medici ferramentis medicinalibus ad salutem, quia his ad perniciem etiam indocti pessimique abutuntur. Quis enim nescit, sicuti est <medicina utilis vel inutilis>, ut fuerint <utilia vel inutili>ia quae quaeruntur; ita eloquentiam, hoc est, peritiam facultatemque dicendi sic esse utilem vel inutilem, ut fuerint utilia vel inutilia quae dicuntur? quod nec te arbitror ignorare. Sophistica professio.
2. 3. Sed, credo, cum me videres a nonnullis putari eloquentem, ut a me lectoris auditorisve studium deterreres, accusandam existimasti eloquentiam: ut iam quid dicerem non attenderet, quisquis abs te perterritus tamquam eloquenter me dicentem eo ipso iam cavendum fugiendumque censeret. Vide ergo, ne hoc quod fecisti, sit "artis illius malae, quam", sicut de Platone commemorasti, "nonnulli recte iudicaverunt de civitate ac de humani generis societate pellendam" 2. Haec non est eloquentia, quae utinam mihi ad explicanda ea quae sentio pro desiderio provenisset: sed quaedam sophistica et maligna professio, quae sibi proponit, non ex animo, sed ex contentione vel commodo, pro omnibus et contra omnia dicere. De hac ait sancta Scriptura: Qui sophistice loquitur, odibilis est 3. Ab hac mihi videtur Paulus apostolus iuventutem Timothei prohibere, ubi ait: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Et ne a facultate recte dicendi eum prohibuisse putaretur, continuo subiecit: Satis age te ipsum probabilem operarium exhibere Deo, non erubescentem, verbum veritatis recte tractantem 4. Nimirum itaque tibi haec animi subrepsit affectio, quod contradicendi studio (non quo ita sentires, sed quo a nobis intentionem discere volentis averteres) perhibuisti nos eloquentes, et vituperasti eloquentiam. Nam quomodo te hoc ex animo fecisse credam, cum sciam quemadmodum praedicare soleatis eloquentiam Donati, Parmeniani, aliorumque vestrorum: qua quid esset utilius, si tam largo flumine pro pace Christi, pro unitate, veritate, caritate proflueret? Sed quid de aliis loquar? In te ipso nonne aperuisti, quam non ex animo, sed ex contentione vituperator fueris eloquentiae; cum et caetera quae scripsisti per eloquentiam suadere, et eamdem ipsam eloquentiam eloquenter accusare conatus es? Quid tibi ergo visum est, ut adversus nos illis tacentibus tu loquaris?
3. 4. Nam quod te dicis, "et arte dicendi imparem nobis, et exemplis legis christianae pe nitus non instructum", quo pertinet, obsecro? Numquidnam te compuli contra mea scripta rescribere; et ideo recusantis et excusantis haec vox est? Si ergo penitus non instructus es, cur non potius taces, aut ita loqueris ut instrui te desideres? "Instare me + dicis + et provocare semper, ut ad dignoscendam veri quaestionem mecum vestri disceptent: sed vestros prudentius ac patientius facere, qui in Ecclesia tantum quae in Lege mandata sunt populos docent, nec nobis respondere curant; scientes quia si lex divina et tot documenta legalium scripturarum nobis quid sit melius, quid verius, suadere non possunt, numquam humana queat auctoritas nos discussis erroribus ad veritatis regulam revocare". Quid tibi ergo visum est, ut adversus nos illis tacentibus tu loquaris? Nam si bene faciunt, cur non imitaris? si male, cur laudas?
Augustinus certe solus quaestionem istam finiri disceptando non desiderat.
3. 5. Dicis quod "intoleranda arrogantia credam me solum terminare posse, quod aliis velut inexplicabile visum, atque ideo iudici Deo dimissum est". Cum paulo superius dixeris, "hoc me velle finire post tot annos, post tot iudices atque arbitros, quod apud principes tot disceptantibus litteratis ab utriusque partis episcopis finiri non potuit". Certe solus hinc satago, certe solus quaestionem istam finiri disceptando desidero? Puto enim si solos nostros id conatos culpare voluisses, non etiam vestros in eo conatu fuisse fatereris. Quia ergo illum conatum, illam voluntatem et instantiam, saltem propter vestros, reprehendere iam non potes; nolo esse a tam bono opere alienus. Quid arguis? quid reprehendis? An invides? Non hoc de te temere credendum est. Restat ergo ut studio contentionis hoc in me culpes, quod etiam in vestris laudare compelleris. Plurimi sumus qui hoc ut finiatur, imo iam ut finitum esse innotescat, instamus.
4. 6. At enim quod inter tot ac tales finitum non est, intolerabilis arrogantia est per se solum finiri posse praesu mere. Ne, quaeso, mihi soli hoc tribuendum putes: plurimi sumus qui hoc ut finiatur, imo iam ut finitum esse innotescat, instamus. Illi enim dixerunt non esse finitum, qui eidem fini consentire noluerunt, eumque vobis occultaverunt, ut etiam vos eorum auctoritate decepti finitum non esse credatis. Nostri autem, ex quo finitum est, nullo prorsus tempore ut ipse finis innotesceret cessaverunt, quomodo id publice privatimque agere potuerunt; ne quisquam in perniciosissimo errore persistens, de segnitia circa se ministrorum Dei in ultimo iudicio quereretur. Non ergo nos olim finitam causam de integro volumus retractare; sed quemadmodum finita sit demonstrare, propter eos maxime qui hoc nesciunt: ut cum defensores convincuntur erroris, aut etiam ipsi correcti liberentur; aut certe ipsis confutatis et in aperta pertinacia remanentibus, hi qui cupidiores sunt veritatis quam contentionis, videant quid sequantur.
Instanter praedicanda veritas, etiam non assensuris.
5. 7. Neque hoc fit sine fructu, ut existimas. Nam si posses videre quam longe lateque Africam error iste pervaserat, et quam pauca eius remanserint quae nondum in pacem catholicam correcta trans ierunt, nullo modo assertorum christianae pacis et unitatis infructuosam et inanem arbitrareris instantiam: quamvis etiam sicubi diligentia medicinae huius impensa non prodest, sufficit ad rationem reddendam Deo quod non cessavit impendi. Sicut enim malignus suasor peccati, etiamsi non persuaserit, merito poenam deceptoris incurret: ita fidelis iustitiae praedicator, etiamsi ab hominibus respuatur, absit ut apud Deum sui officii mercede fraudetur. Res enim certa fit ad incertum. Incertum autem dico, non praemium facientis, sed animum audientis. Incertum enim est nobis, utrum assensurus sit cui veritas praedicatur: sed certum est, etiam talibus veri tatem praedicari oportere; et certum est, fideliter eam praedicantes dignam retributionem manere, sive suscipiantur, sive spernantur, sive etiam propterea quaelibet temporaliter adversa patiantur. Dominus dicit in Evangelio: Cum ingressi fueritis, dicite: Pax huic domui: si digni fuerint qui ibi sunt, requiescet super eos pax vestra; si quominus, ad vos revertetur 5. Numquid certos fecit quod essent eorum pacem suscepturi, quibus eam praedicarent? Certos tamen fecit, ut eam sine cunctatione praedicarent. A praedicandi instantia non desistendum.
6. 8. Apostolus etiam Paulus: Servum + inquit + Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes; ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem 6. Intende quomodo, quem noluit litigare, voluit tamen in modestia corripere diversa sentientes: ne Dei servus prohibitionem petulantiae, occasionem putaret esse pigritiae. Verum quia multi et ipsam correptionem quae modeste fit, vel peccatis suis faventes, vel quid respondeant non invenientes, nec tamen veritati acquiescentes, onerose ac moleste ferunt; eos qui secum sedulo agunt, nec ab eorum convincendo errore dissimulant, litigiosos et contentiosos vocant. Falsitas enim quae nudari et redargui metuit, eorum vitiorum nomine quae veritas damnat, diligentiam veritatis accusat. Numquid ideo tamen ab hac instantia desistendum est? Vide quemadmodum Timotheum idem obstringat Apostolus, ne propter homines quibus insuavis est praedicatio veritatis, aliqua ei segnitia praedicandi subreperet. Testificor + inquit + coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos et mortuos, et manifestationem et regnum eius, praedica verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa, in omni longanimitate et doctrina 7. Quis haec audiens, si Deo fideliter servit, si dolosus operarius non est, ab hac diligentia et instantia conquiescat? Quis sub tanta testificatione segnis esse audeat? Non itaque nobis obstrepat in hac causa facundia tua: praedicamus omnino in adiutorio Domini Dei nostri christianae unitatis utilitatem, pietatem, sanctitatem, praedicamus volentibus opportune, renitentibus importune; et quantis valemus viribus istam inter nos par temque Donati quaestionem, et pro quibus <et contra quos> possumus, olim finitam esse monstramus.
Contentiosa animositas duplicis generis.
7. 9. Agnoscant in se contentiosae animositatis nomen et crimen, qui vel pervicaci astutia praebent patrocinium falsitati, vel invida iactantia ministrant praeconium veritati. Utrumque hoc contentiosorum genus apostolus Paulus expressit: illud primum in Alexandro, de quo ait: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera eius: quem et tu evita; valde enim restitit nostris sermonibus 8; hoc vero alterum in eis de quibus ait: Quidam quidem ex invidia et contentione Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis 9. Nam hi procul dubio idipsum annuntiabant quod Paulus; non tamen eo animo, non ea voluntate, non ex caritate, sed ex invidia, sicut dixit, sed ex contentione, volentes superbo sensu in eadem ipsa annuntiatione praecellere, et apostolo Paulo anteponi. Quod ille non moleste ferens, imo etiam gaudens, quod ab eis illud videbat praedicari, quod latius innotescere cupiebat: Quid enim, inquit, dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur? 10 Neque enim cordis sui veritate, quia non sincera intentione, sed aemula contentione, veritatem tamen, hoc est Christum, annuntiabant. Tu igitur cum iudex interiorum cordis nostri esse non possis, tantummodo utrum veritati resistamus, an eos qui veritati resistunt revincere cupiamus, adverte. Nam procul dubio si veritatem suademus erroremque refellimus, etiamsi non veritate propriae intentionis, sed emolumentum saeculi huius et humanam gloriam quaerentes id agamus; gaudere debent dilectores veritatis, quia et hac occasione veritas annuntiatur, sicut Apostolus qui dicit: Et in hoc gaudebo 11. Si autem (quod Deo maxime notum est, et quod tibi etiam ipsi, quantum est facultatis humanae, si nobiscum viveres, notum esse potuisset) pia sollicitudine caritatis in huius dispensationis labore versamur; puto nequaquam iuste reprehendi ministerium nostrum, si contra quoslibet adversarios veritatis ferventi spiritu pro veritate certemus.
Etiam non assensuris inferenda pro veritate disputatio.
8. 10. Nam si contentiosus habetur a vobis vel animosus paratorque rixarum, quisquis cuiquam sermonis altercationem vel inferre vel referre curaverit; videte quid de ipso Domino Iesu Christo, eiusque servis Prophetis et Apostolis sentiatis. Nempe enim Dominus ipse Filius Dei, numquid cum solis discipulis vel turbis qui in eum crediderunt, an non etiam cum inimicis tentantibus, obtrectantibus, interrogantibus, resistentibus, maledicentibus, habuit de veritate sermonem? Numquid eum etiam cum una muliere de quaestione orationis contra opinionem vel haeresem Samaritanorum 12 piguit disputare? Sed illam, inquis, credituram esse praesciebat. Quid toties adversus Iudaeos, Pharisaeos, Sadducaeos, non solum minime cre dituros, verum etiam maxime contradicturos et persecuturos, coram in os eorum quam multa locutus est 13? Nonne ab eis ultro, cum voluit, quod voluit inquisivit, ut eorum illos responsione convinceret? Nonne illis dolose tentando quaerentibus <ad> quae redarguti obmutescerent, sine ulla ambiguitate respondit? Quod cum faceret, nullus ex his legitur ad eum sequendum fuisse conversus. Et utique noverat, quia praescius erat, nihil se ad eorum salutem, cum haec ad eos vel in eos, vel adversus eos diceret, profuturum. Sed nos fortasse suo firmavit exemplo, qui futuram fidem perfidiamve hominum praenoscere non valemus; ne si quando nimium duris nimiumque perversis sine fructu salutis eorum locuti fuerimus, deficiamus et desistamus ab instantia praedicandi, cum inaniter piguerit laborare. Quid, quod etiam ipsum diabolum, quem iam non solum Deus, sed ne homines quidem dubitare possunt, nullo modo ad iustitiam conversurum, Filius Dei tamen insidiose tentantem, et de Scripturis sanctis quaestionum laqueos opponentem, de Scripturis sanctis respondendo convicit, nec iudicavit indignum cum satana Christus de divinis eloquiis habere colloquium 14? quid utique praevidens, nisi quod Iudaeis et diabolo nihil proderat, credituris Gentibus profuturum?
Episcopo demandata praedicandi instantis.
8. 11. Prophetas etiam legimus missos ad homines tam inobedientes, ut Deus ipse qui Prophetas mittebat, de his ad quos mittebat praediceret, quod verbis eorum obtemperaturi non essent. Omitto quod prophetico spiritu quo futura cernebant, etiam hoc utique nosse potuissent, quod eorum verba contempturi fuerant, quibus ea tamen vehementi instantia non tacebant. Apertissime Dominus ad Ezechielem prophetam dicit: Vade et intra in domum Israel, et loquere verba mea ad ipsos: quia non ad populum ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; nec ad populos multos diversis aut gravibus linguis loquentes, quorum verba non possis audire; et si ad tales misissem te, forsitan audissent te. Domus autem Israel non audient te, quia nolunt audire me. Omnis enim domus Israel inquieto et duro corde est. Ego autem dedi faciem tuam fortem adversus faciem eorum, et certamen tuum confortabo adversus certamen eorum 15. Ecce mittitur Dei servus, et eis loqui iubetur, qui eum non erant audituri, eo ipso Domino qui mittebat et loqui iubebat praedicente quod non erant audituri. Qua causa, cui bono, quo fructu, quove effectu mittitur ad certamen praedicandae veritatis adversus certaturos et non obedituros? Num quisquam dicere audebit sanctos Dei Prophetas incidisse in opprobrium abs te mihi obiectum, cum diceres: "Si tu scis rem de qua agitur a te finiri non posse, cur incassum laborem sumis? cur inanem impendis operam? cur supervacue ac sine fructu contendis? An non magnus error est, velle quod non valeas explicare? cum et Lex moneat dicens: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris 16; et iterum: Homo animosus parat lites, et vir iracundus exaggerat peccatum 17"? Ezechieli certe ista non diceres, qui cum verbo Dei mittitur inferre certamen hominibus non obedituris, contra sensuris, contra dicturis, contra facturis. Nam si diceres, responderet tibi fortasse, quod eisdem Iudaeis Apostoli responderunt: Cui obedire oportet? Deo magis, an hominibus? 18 Hoc tibi etiam ipse responderim.
Recole iam, non quid Paulus, sed quid per eum Christus locutus sit.
9. 12. Hic si tu flagitaris, ut ostendam ubi etiam mihi Deus praeceperit id agere, quod tu prohibes; memento apostolicas Epistolas non eis tantum scriptas qui tempore illo quo scribebantur audiebant, sed etiam nobis: non enim ob aliud in Ecclesia recitantur. Attende etiam illud quod Apostolus ait: An vultis experimentum eius accipere qui in me loquitur Christus? 19. Et recole iam, non quid Paulus, sed quid per eum Christus locutus sit, quod paulo ante commemoravi: Praedica verbum, insta opportune, importune 20, etc. Attende etiam quemadmodum ad Titum cum explicaret qualis esse episcopus debeat, etiam perseverantem dixit esse oportere iuxta doctrinam fidelis verbi: Ut potens sit, inquit, et exhortari in doctrina sana, et contradicentes redarguere. Sunt enim multi non subditi, vaniloqui, et mentis seductores, maxime qui ex circumcisione sunt; quos oportet refelli 21. Non ergo solos qui ex circumcisione sunt, sed eos maxime tales esse ait: oportere tamen in doctrina sana redargui refellique ab episcopo vaniloquos et mentis seductores, indubitata praeceptione firmavit. Unde hoc etiam mihi iussum esse cognosco: hoc pro viribus ago; huic operi, quantum ipse qui iussit adiuvat, perseveranter insisto. Quid obstas? quid obstrepis? cur prohibes? cur reprehendis? Tibine obedire oportet, an Deo 22? Omnes populi quae in Lege mandata sunt doceantur. 10. 13. Nisi forte ista quae a me de Scripturis sanctis documenta prolata sunt, sic accipienda arbitraris, ut quod vestros factitare laudasti, in ecclesia tantum quae in Lege mandata sunt populi doceantur. Ibi enim forsitan putas corripiendos et convincendos esse diversa sentientes, ut unusquisque doctor suorum tantummodo disputando et praedicando emendet errorem: si quid autem tale cum eis qui foris sunt agere institerit, tunc animosus, tunc contentiosus vel litigiosus habendus sit; quia "et ipse Ezechiel + inquis + et alii Prophetae cum verbis Dei ad suum populum mittebantur, Israelitae scilicet ad Israelitas".
Iesus se imitandum omnibus praebuit.
11. 14. Ad haec quoque tibi respondeo. Iam quidem supra commemoravi, Dominum ipsum Iesum, qui se imitandum discipulis praebuit, non solum Iudaeis, verum etiam Pharisaeis, et Sadducaeis, et Samaritanis, et ipsi diabolo principi omnium fallaciarum et errorum asserere veritatem, et de Lege respondere non dedignatum. Sed ne hoc Domino licuisse, servis autem eius existimes non licere, accipe quid in Actibus Apostolorum legatur. Iudaeus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, devenit Ephesum, potens in Scripturis: hic catechizatus erat viam Domini, et fervens Spiritu loquebatur, et docebat verissime quae iuxta Iesum, sciens solum baptismum Ioannis. Hic etiam coeperat fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Aquila et Priscilla, assumpserunt eum, et certius illi exposuerunt viam Domini. Volente autem illo ire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis ut eum reciperent. Qui cum venisset, multum contulit his qui ibi crediderunt: vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Iesum Christum 23. Quid de isto dicis? quid sentis? Nonne fortasse eum contentiosum et animosum concitatorem paratoremque rixarum criminaremini, nisi tanta libri sancti auctoritate premeremini?
Etiam alienis ingerenda veritas.
12. 15. An quia Iudaeus in Christum crediderat, propterea Iudaeos christianae fidei resistentes, et Iesum negantes esse Christum, publice revincere debebat; nos autem quia partis Donati numquam fuimus, propterea partem Donati resistentem christianae unitati revincere non debemus? Numquid Paulus apostolus aliquando fuit cultor idolorum, aut aliquando fuit in haeresi Epicureorum vel Stoicorum, cum quibus tamen eum nec puduit nec piguit de quaestione Dei vivi et veri habere sermonem? Accipe quid de hac re in eodem libro scriptum sit. Paulus autem cum illos Athenis exspectaret, irritabatur spiritu suo intra se, videns circa idola esse civitatem. Disputabat igitur Iudaeis in synagoga, et Gentibus, et colentibus, et in foro, per omnem diem, ad eos qui aderant. Quidam vero Epicureorum et Stoicorum philosophorum conferebant cum illo; et quidam dicebant: Quidnam velit seminator verborum hic dicere? Alii vero: Peregrinorum daemoniorum videtur annuntiator esse 24. Ecce apostolus Paulus Stoicos et Epicureos, diversas, non solum ab illo, verum etiam inter se, adversasque haereses secum conferre non respuit, non tantum extra Ecclesiam, sed etiam extra synagogam disputans cum eis; nec eorum conviciis exterritus velut lites contentionesque declinans a praedicanda christiana veritate cessavit. Nam vide quid consequenter sancta Scriptura testatur: Apprehensumque eum, inquit, in Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quae sint haec quae a te dicuntur? Insueta enim quaedam affers in aures nostras; volumus ergo scire quidnam velint haec esse. Athenienses autem et ad venae hospites ad nihil aliud vacabant, quam dicere novi aliquid aut audire. Stans vero Paulus in medio Areopago dixit: Viri Athenienses, per omnia superstitiosiores vos video; perambulans enim et considerans simulacra vestra, inveni etiam aram, in qua erat scriptum: Ignoto Deo. Quem ergo ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis 25: et caetera quae commemorare omnia longum est. Quod tamen ad quaestionem quam nunc discutimus, sufficit, attende, obsecro te, Hebraeum ex Hebraeis Apostolum Christi stantem ac sermocinantem, non in synagoga Iudaeorum neque in ecclesia Christianorum, sed in Areopago Atheniensium, hoc est, contentiosorum maxime impiorumque Graecorum. Ibi enim loquacissimae philosophorum haereses exstiterunt, quarum nonnullae, sicut ipsi qui hic commemorati sunt Stoici, magis de verborum quam de rerum adversitate confligunt: quod Apostolus prohibuit Timotheum, dicens ad nihil esse utile, nisi ad subversionem audientium 26. Nam de his, ut nosti, Tullius ait: Verbi enim controversia iam diu torquet homines Graeculos, contentionis cupidiores quam veritatis 27. Hos tamen Paulus noster alloquendos corrigendosque suscepit: nec ipsius loci nomine exterritus, quod ex Marte inditum resonat, quem deum dicunt esse bellorum, ibi pacifica credituris intrepidus loquebatur, ibi spiritalibus accinctus armis perniciosos expugnabat errores; nec contentiosos tamquam mitissimus, nec dialecticos tamquam simplicissimus formidabat.
Dialectica et eloquentia.
13. 16. Nosti enim quam maxime apud Stoicos viguisse dialecticam: quamvis et ipsi Epicurei, quos imperitia liberalium disciplinarum non solum non pudebat, verum etiam delectabat, quasdam disputandi regulas quibus quisque usus minime falleretur, se potius et tenere et docere iactabant. Quid est enim aliud dialectica, quam peritia disputandi? Quod ideo aperiendum putavi, quia etiam ipsam mihi obiicere voluisti, quasi christianae non congruat veritati, et ideo me doctores vestri velut hominem dialecticum merito fugiendum potius et cavendum, quam refellendum revincendumque censuerint. Quod cum tibi non persuaserint; nam te adversus nos etiam scribendo disputare non piguit; tu tamen in me dialecticam criminatus es, quo falleres imperitos, illosque laudares qui disputando mecum congredi noluerant. Sed tu videlicet non dialectica uteris, cum contra nos scribis? Utquid te ergo in tantum disputandi periculum proiecisti, cum disputare non noveris? Aut si nosti, cur dialecticus dialecticam criminaris; ita vel temerarius, vel ingratus, ut aut imperitiam qua vinceris non refraenes, aut doctrinam qua iuvaris accuses? Inspicio sermonem tuum, istum ipsum quem ad me scripsisti; video te quaedam copiose ornateque explicare, hoc est, eloquenter; quaedam vero subtiliter arguteque disserere, hoc est, dialectice: et tamen eloquentiam dialecticamque reprehendis. Si noxia sunt, quare haec facis? si non sunt, cur arguis? Sed ne etiam nos verbi controversia torqueat; cum res ipsa intellegatur, minus laborandum est quid hominibus eam vocare placuerit. Proinde si eloquens ille appellandus est, qui non solum copiose et ornate, sed etiam veraciter dicit; itemque si dialecticus ille appellandus est, qui non solum subtiliter, sed veraciter etiam disserit: nec eloquens es, nec dialecticus; non quia ieiuna et inornata est dictio tua, nec quia obtunsa et crassa est disputatio tua; sed quia ipsa facundia atque solertia ad defensionem abuteris falsitatis. Si autem non in sola veritate, sed etiam cum mala causa diserte vel nervose agitur, recte potest eloquentia vel dialectica nominari: et eloquens es, et dialecticus; quia et facunde dicis vana, et acute disputas falsa. Sed de te videro.
Paulus dialecticus.
14. 17. Stoici certe maxime dialectici fuerunt: cur apostolus Paulus ne conferrent cum illo, non eos cautissime devitavit; et vestros episcopos laudas, quod nobiscum velut cum dialecticis nolint habere sermonem? Aut si et Paulus dialecticus erat, et ideo conferre secum Stoicos non timebat, quia non solum acute disputabat sicut et illi, sed etiam veraciter, quod non illi; iam cave cuiquam dialecticam pro crimine obieceris, qua usos Apostolos confiteris. Neque enim, cum hoc mihi obiicis, imperitia te falli puto; sed fallere astutia. Nomen quippe graecum est dialectica, quae si usus admitteret, fortasse latine disputatoria vocaretur; sicut grammaticam litteraturam latine, linguae utriusque doctissimi appellaverunt. Sicut enim a litteris denominata est grammatica, quoniam graece litterae dicuntur: sic a disputatione dialectica nomen accepit; quoniam disputatio graece , vel appellatur. Sicut autem grammaticus a veteribus latine dictus est litterator: ita qui graece dialecticus dicitur, multo usitatius et tolerabilius latine dicitur disputator. Puto iam quod Apostolum disputatorem non neges, etiamsi dialecticum neges. Improbare ergo in vocabulo graeco, quod approbare cogeris in latino, quid est aliud quam indoctis praetentare fallaciam, doctis facere iniuriam? Aut si et disputatorem Apostolum negas, qui tam assidue, tam egregie disputabat; nec graece nosti, nec latine; vel, quod est credibilius, et in verbo graeco fallis eos qui graece nesciunt, et in latino qui nec latine sciunt. Quid enim est, non dico imperitius; neque enim tu ista non nosti; sed omnino fallacius, quam cum audias et legas tam multos multiplicesque sermones Apostoli asserentis veritatem, convincentis falsitatem, negare quod soleat disputare, cum hoc fieri nisi disputando non possit? Multis aliis divinarum Scripturarum locis videbis unde sit appellata dialectica. 14. 18. Quod si hoc ab illo factitatum fateris, quia fateri eius Litteris cogeris, non tamen has disputationes, sed sermones vel epistolas appellandas esse contendis; quid ego tecum sic diutius agam, ut qui haec ignorant, quem volunt nostrum approbent, quem volunt improbent? de ipsis divinis Litteris, quibus necesse est cedas, hoc doceo; ipsa prorsus verba, ipsa rerum vocabula profero. Habes in hoc eodem testimonio, quod de Actibus Apostolorum commemoravi, de ipso Paulo ita positum: Disputabat igitur Iudaeis in synagoga, et Gentibus, et colentibus in foro 28. Habes alio loco, quamvis cum populo christiano ageret congregatis in ecclesia fratribus, ita scriptum: Sedens vero quidam adolescens nomine Eutychus in fenestra, deductus somno gravi, disputante Paulo 29. Habes etiam in libro Psalmorum: Suavis sit ei disputatio mea 30. Habes et apud Isaiam prophetam: Venite, disputemus, dicit Dominus 31. Et multis aliis divinarum Scripturarum locis lege ubi inveneris hoc verbum, et inspice codices graecos in eisdem testimoniis sanctarum Scripturarum, et videbis unde sit appellata dialectica: ne quod omnes iusti etiam cum Deo faciunt, quibus dictum est: Venite, disputemus, dicit Dominus, non imiteris sapienti pietate, sed insulsa temeritate crimineris.
Disputare quid.
15. 19. Qui enim disputat, verum quid sit disputando discernit a falso. Quod qui non possunt, et tamen dialectici videri volunt, per insidiosas interrogationes captant incautorum assensiones, ut ex eorum responsionibus concludant, unde illos vel in aperta falsitate deceptos rideant, vel occultam falsitatem deceptis persuadeant, quam plerumque etiam ipsi existimant veritatem. Qui autem verus disputator est, id est, veritatis a falsitate discretor, primo id apud se ipsum agit, ne non recte discernens ipse fallatur; quod nisi divinitus adiutus peragere non potest: deinde, cum id quod apud se egit ad alios docendos profert, intuetur primitus quid iam certi noverint, ut ex his eos adducat ad ea quae non noverant vel credere nolebant, ostendens ea consequentia his quae iam scientia vel fide retinebant: ut per ea vera de quibus se perspiciunt consentire, cogantur alia vera quae negaverant approbare; et sic verum quod falsum antea putabatur, discernatur a falso, cum invenitur consentaneum illi vero quod iam antea tenebatur. Rhetor et dialecticus quo differant. 16. 20. Hoc ille verus disputator si late diffuseque faciat, eloquenter facit, alioque tunc censetur augeturque vocabulo, ut dictor potius quam disputator vocetur; sicut illum locum Apostolus copiose dilatat atque diffundit: In omnibus, inquit, commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in benignitate, in Spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustitiae dextra et sinistra; per gloriam, et ignobilitatem; per infamiam, et bonam famam; ut seductores, et veraces; ut qui ignoramur, et cognoscimur; quasi morientes, et ecce vivimus; ut coerciti, et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egeni, multos autem ditantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes 32. Quid enim hoc stilo apostolico uberius et ornatius, id est eloquentius, facile inveneris? Si autem presse atque constricte, magis eum disputatorem quam dictorem appellare consueverunt, qualiter agit idem Apostolus de circumcisione et praeputio patris Abraham, vel distinctione legis et gratiae. Quod quidam non intellegentes, imo vero calumniantes, criminati sunt eum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona 33. Sive autem sit dictor, sive disputator, nec dictio sine disputatione est, cum et in ipsa eloquentiae latitudine veritas a falsitate discernitur; nec disputatio potest esse sine dictione, quando utique verbis et lingua ipsa constrictio sermonis exprimitur: sive illo utatur perpetuo, sive interrogando eum cum quo agit, cogat respondere quod verum est, et ex hoc ad aliud verum quod quaerebatur adducat, ubi maxime regnare dialectica dicitur.
Christus dialecticus.
17. 21. Cum enim quisque suis responsionibus convincitur, et si male respondit, non habet quod imputet disputatori, sed sibi; et si bene respondit, erubescit ulterius resistere, non iam disputatori, sed sibi. In quo genere Dominus cum adversus Iudaeos crebro ageret, eosque illorum responsionibus captos conclusosque convinceret, non vos audierant, nec a vobis conviciari didicerant: nam libentius et invidiosius eum fortasse dialecticum quam Samaritanum appellarent 34. Quomodo enim putes eos contortos atque confusos, cum volentes eum capere in verbo, priores interrogaverunt, utrum liceret tributum reddere Caesari; bicipiti videlicet complexione insidiantes, ut quodlibet eligens caperetur? Si licere responderet, tamquam reus esset adversus populum Dei: si autem diceret, non licere, tamquam Caesaris adversarius puniretur. Ubi ille nummum sibi poposcit ostendi, et interrogavit cuius haberet imaginem et inscriptionem: at illi cum respondissent: Caesaris, aperta enim veritas hoc eos respondere cogebat; continuo Dominus eorum responsione colligatos ac captos trahens: Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 35. Obsecro te, illine fuerunt dialectici qui praetentis interrogationis insidiis decipiendo superare moliti sunt; an ille potius, qui ex hoc ipso quod interrogaverunt, veram eorum responsionem prudentia interrogationis eliciens, illud verum quod ab eo putabant periculose dici, ipsos compulit confiteri? Si Christum dixeris dialecticum, laudabis dialecticam, quam mihi pro crimine obieceras. 18. 22. Si illos dixeris fuisse dialecticos, quia dolose, quia calumniose, quia malitiose interrogando in verbo capere cupiebant les enim etiam nos vultis videri); cur eis tamen Dominus respondit? Cur eos usque ad veritatis confessionem reddita ratione perduxit? Cur eis dixit: Quid me tentatis, hypocritae? 36 et non addidit: Dialectici? Cur sibi nummum demonstrari flagitavit, ut sententiam suam veracem exprimeret etiam de ore fallacium, ac non potius ait: "Abscedite; neque enim loquendum est vobiscum, quia captiosas interrogationes proponitis, quia dialectice mecum agere vultis"? Nihil tale dixit, nec adversus captiosos interrogatores, et verborum nostrorum callidos captatores exemplum tale nobis proposuit: sed ut eos potius etiam veritatis inimicos vigilanti interrogatione et invicta ratione testimonium veritati perhibere cogamus. Hoc nobis faciant vestri, si nos malitiosi et dialectici sumus. An se timere indicant, ne hoc eis nos potius faciamus? Si autem Christum dixeris dialecticum, laudabis dialecticam, quam mihi pro crimine obieceras.
Dialecticus quis?
19. 23. Quod ne facias, video quid fortasse dicturus sis, nec illos, nec illum in ea sermocinatione aliquid egisse dialectice. Si ergo nec illi qui captiose atque insidiose sermocinantur, ut in verbo decipiant eos cum quibus agunt, nec illi qui tales eorum responsione convincunt, dialectice agunt: dic nobis tandem quid sit dialectica; et quantum mali habeat, quantum noceat, quam fugienda sit, doce. Cuius nomen invidiose subiicis ignorantibus, crimen ostende quaerentibus. Non vis fateri quod dialectice agat, qui homines aversos a vero perite recteque interrogans, ex responsionibus eorum adducit ad verum, ne dialectice cum Iudaeis etiam Christum egisse fatearis. Item non vis illos agere dialectice, qui captiosis interrogationibus insidiantes respondentem decipere moliuntur, ne tibi ostendatur ita cum Christo egisse Iudaeos, quos tamen ille non declinavit tacendo, sed potius loquendo superavit; ac sic cogaris fateri non recte episcopos vestros, quos doctos atque sapientes putes, etiam cum dialecticis nolle habere ser monem, quo invictam doceant veritatem. Video, magnos aestus pateris, quomodo definias dialecticum, ut nec peritus disputator sit, ne quod vituperasti, laudare cogaris; nec insidiosus verborum captator, ne tibi dicatur: "Sicut egit cum talibus Christus, sic agat cum isto christianus". Proinde si placet ista cura liberari, eum defini esse dialecticum, cum quo legis periti de parte Donati nolunt habere colloquium. Quid enim tibi aliud suggerendum est, homini obiicienti nobis dialecticam, et ideo praedicanti episcopos suos, quod nobiscum nolint habere sermonem? An Iudaei fuerint dialectici. 19. 24. Sed de Iudaeis fortasse invenis quid dicas, quamvis callide atque versute dolos interrogationum praetenderint, non eos fuisse dialecticos. De Stoicis certe dici potest nihil, qui non solum dialectici fuerunt, sed etiam caeteras philosophorum sectas in hac vel arte vel facultate vicerunt. Stoicus quippe, ut mecum recolis, fuit ille Chrysippus, de quo Academicus Carneades hanc habebat sententiam, ut quando cum illo sibi esset disputandum, elleboro purgandum cor esse censeret; caeteros autem vel pransus facile superaret. Si ergo nos libri Stoicorum dialectice disputare docuerunt, doctrinam Pauli contra nos proferant episcopi vestri: secum tamen nos conferre patiantur, sicut ipsos tunc Stoicos ille non repulit.
Dialecticam numquam doctrina christiana formidat.
20. 25. Hanc enim artem quam dialecticam vocant, quae nihil aliud docet quam consequentia demonstrare, seu vera veris, seu falsa falsis, numquam doctrina christiana formidat; sicut eam in Stoicis non formidavit Apostolus, quos secum volentes conferre non respuit 37. Et ipsa enim fatetur, et verum est, neminem a disputante ad conclusionem falsam consequenter impelli, nisi prius consenserit falsis, quibus eadem conclusio velit nolit efficitur. Ac per hoc qui cavet ne se loquentem consequantur falsa quae non vult, volens falsa caveat quae praecedunt. Si autem praecedentibus veris inhaeserit, quaecumque consequentia perspexerit quae falsa exi stimabat, vel de quibus dubitabat, admonitus amplectatur, si veritati est pacatissimae amicior, quam contentiosissimae vanitati. Exemplum. 21. 26. Parum egerim, nisi hoc quod dico in hac eadem quae inter nos vertitur nostra sermocinatione monstravero. Ecce in ea ipsa quaestione de Baptismo tu proposuisti a me requirens, ubi te baptizari conveniat, utrum apud nos, an in parte Donati. Et quia intentio tua est in parte Donati hominem potius baptizari oportere, hanc intentionem hinc probare conatus es, quod etiam nos esse illic Baptismum non negamus. Vides certe id te agere voluisse, ut ex eo quod concedimus, ad id quod non concedebamus attrahamur; id est, ut quia concedimus esse illic Baptismum, etiam illic esse hominem baptizandum concedere compellamur.
Collectio vitiosa.
22. 27. Considera diligenter si est hoc consequens, et tibi ipse responde. Puto enim iam hoc ante oculos constituto, cernis pro ingenii tui vivacitate, quam non consequentia pro consequentibus colligas. Nam revera dicimus Baptismum et illic esse: sed non dicimus et prodesse, imo vero dicimus et obesse. Cum autem quaeritur ubi quisque debeat baptizari, credo propter illud quaeri quod Dominus ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum 38. Quia ergo propter hanc utilitatem accipiendus est Baptismus, cum quaeritur ubi accipiendus sit, non quaeritur ubi sit, sed ubi ad regnum coelorum adipiscendum utilis sit. Sequeretur autem etiam illic accipiendum esse, ubicumque eum constat esse, si omnes qui habent aliquid boni, etiam bono suo habere doceretur. Cum vero tam multi tam multa bona habeant malo suo, quis non videat cum quaeritur ubi aliquid accipiendum sit, non quaeri ubi sit, sed ubi prosit? Quomodo enim si mihi concederes bonum esse aurum, concederes etiam latrones quoque habere aurum, non, opinor, velles ut ex his duobus concessis concluderem, eum qui habere aurum velit, in latronum societate esse oportere: ita, cum et ego concedo bonum esse Baptismum, concedo etiam Donatistas quoque habere Baptismum, non debes ex his duobus concessis quasi sequatur concludere, eum qui habere Baptismum velit, in societate Donatistarum esse debere.
Non eadem omnibus prosunt.
23. 28. Iam ex hoc etiam tibi ipsi occurrere multa non dubito, quae quamvis bona sint, et ad utile aliquid instituta, non omnibus tamen habentibus sint utilia, sed tantummodo bene utentibus. Nam cum eadem luce et sani oculi perfunduntur et saucii, istis adiumentum est, illis tormentum. Idem cibus alias valetudines alit, alias laedit: idem medicamentum hos curat, illos debilitat: eadem arma alios muniunt, alios impediunt: eadem vestis aliis tegimento est, aliis implicamento. Sic et Baptismus aliis valet ad regnum, aliis ad iudicium. Nec sacramenta prosunt semper habentibus. 24. 29. Hic video quid te possit movere. Fortasse enim dicis quod in his omnibus nihil Sacramenti commemoraverim: Baptismus autem sanctum Sacramentum est, et ideo non esse consequens, ut si de auro, de luce, de alimentis, armamentis, indumentis probari potuit quod aliis habentibus apta sint, aliis inconvenientia, quamvis sint bona et ad utile aliquid instituta, continuo etiam Baptismus aliis prosit, aliis obsit habentibus. Restat ergo adhuc requirere, utrum etiam illa bona quae ad legem Dei pertinent, non omnia omnibus habentibus prosint. Hac quaestione proposita, intentio nostra est quod nec ipsa omnia omnibus habentibus prosunt. Hanc intentionem nostram vide quemadmodum probemus ex consensionibus vestris. Conceditis enim in omnibus credendum esse apostolo Paulo. Teneo unum. Conceditis etiam eumdem apostolum dixisse: Bona est lex, <si quis ea legitime utatur: ex> his duobus conficitur, bonam esse legem, sed legitime utentibus 39. Si ergo ea non legitime usus quisque fuerit, non ipsa fit mala, sed certe oberit malis.
Sacrificium corporis et sanguinis Domini.
25. 30. Fortasse dices, neminem posse et in lege esse, et lege male uti: hoc ipso enim quod contra legem vivit, non esse in lege monstratur. Contra ego dico, fieri posse ut quisque et in lege sit, et <ea> non legitime utatur. Quod item vestris concessionibus probo. Conceditis enim memoratum Apostolum testimonium posuisse de Psalmis adversus eos qui gloriabantur in lege, et vivebant contra legem. Sicut scriptum est, inquit, quia non est iustus quisquam, non est intellegens, non est inquirens Deum: omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum 40. Et ne putarent haec in eos dicta qui non erant in lege, continuo subiecit: Scimus autem quoniam quaecumque lex dicit, his qui in lege sunt loquitur; ut omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo 41. Item alio loco dicit: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam 42. Item paulo post: Peccatum, inquit, accepta occasione per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 43. Attendis quemadmodum lege laudata, eos qui in lege sunt arguit, quotquot ea male utendo per bonum habebant malum. Item ipse Apostolus scientiam quamdam ex lege, quam et se habere dicebat et alios, sine caritate tamen inutilem dicit et noxiam. De sacrificiis, inquit, idolorum scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat 44. Proinde et ista scientia quamvis ad legem Dei pertineat, si in aliquo sine caritate fuerit, inflat et nocet. Quid, de ipso corpore et sanguine Domini, unico sacrificio pro salute nostra, quoniam ipse Dominus dicit: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam 45; nonne idem apostolus docet etiam hoc perniciosum male utentibus fieri? Ait enim: Quicumque manducaverit indigne, et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini 46.
Baptismus non omnibus habentibus prodest.
26. 31. Ecce quemadmodum obsunt divina et sancta male utentibus: cur non hoc modo et Baptismus? Cur non ita in bono Baptismo non sunt boni haeretici, quomodo in bona lege non sunt boni Iudaei? Iam certe probavi, concedentibus vobis; quandoquidem Paulo vos credere, et testimonia quae de Scripturis posui, Paulum dixisse conceditis; iam ergo probavi concessionibus vestris, quaedam etiam bona legitima, obesse tamen non legitime habentibus et utentibus: cur non ita et Baptismus, quamvis bonus et legitimus, non tamen omnibus habentibus prodest? Tu quare tamquam certissimum et consequentissimum concludebas, in parte Donati esse hominem baptizandum, quia nos etiam ibi esse concedimus Baptismum: nec attendebas posse nos dicere, esse ibi quidem Baptismum Christi iustum, sanctum, et bonum, sed poenalem, contrarium, perniciosum inimicis corporis Christi, quod est Ecclesia, quae secundum promissa divina in omnibus gentibus dilatatur.
Falsitas falsitatem trahit.
27. 32. Numquid hic quod dicas invenies, nisi non in eis bonis ad Dei legem pertinentibus deputandum esse Baptismum, quae possunt homines et habere et boni non esse: sed ipsam quidem legem et scientiam et sacrificium corporis et sanguinis Christi talia bona esse, quae possint homines et habere et mali esse; Baptismum vero tale bonum esse, quod quisquis habuerit, necessario bonus sit? Quod si dicere volueritis, falsum dicetis: et ideo quid aliud falsum consequatur attende. Quod non ideo commemorabo, ut ex illo tuo falso ad alia falsa te adducam; sed ut hoc consequens cum falsum esse cognoveris, ut ab hoc te liberes, illud quod praecedit emendes. Quid ergo praecedit? Ex vobis omnes qui habent bonum Baptismum bonos esse; quod est falsum evidens. Quo consequitur bonos fuisse scilicet illos qui schismata faciebant, dicentes: Ego quidem sum Pauli, ego autem Cephae, ego autem Christi. Quos arguens Apostolus, ait: Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 47 Sed falsum est quod isti boni erant, exceptis eis qui dicebant: Ego autem Christi; et tamen baptizati erant sancto Baptismo Christi. Hoc itaque falsum quare secutum est? Quia falsum praecessit, omnes habentes bonum Baptismum bonos esse. Utrumque ergo respuatur, utraque sententia corrigatur: ut quoniam manifestum est, istos qui schismata faciebant bonos non fuisse, et tamen bono Baptismo baptizatos fuisse; illud etiam manifestum sit, non omnes qui bonum habent Baptismum bonos esse. Ac per hoc non ideo tenemur ut in parte Donati baptizandum esse aliquem concedamus, quia et partem Donati, quam malam dicimus, bonum Baptismum habere concedimus.
Si fides non mutatur, nec ideo fieri ut non sit unum Baptisma et apud illos qui in una non sunt Ecclesia.
28. 33. Rursus ut ex ea consensione me ad id quod non consentio detineres, posuisti scriptum esse: Unus Deus, una fides, unum Baptisma, una incorrupta et vera catholica Ecclesia 48. Quae omnia concedo, etsi aliquanto aliter scripta sunt. Sed quid ad rem, cum omnia, sicut dixi, ista concedam? Verum quod ex his conaris efficere, non efficitur, videlicet ut qui non sunt in una Ecclesia non possint habere unum Baptismum: quod omnino falsissimum est. Et melius, quia et ipse posuisti unde te possim commemorare quod volo. Certe enim ista proposuisti in concessionibus meis, ex quibus me adducas ad intentionem tuam unum Deum esse, unam fidem, unum Baptismum, unam incorruptam et catholicam Ecclesiam. Quae cum inter nos conveniant, putas ex his illud quod non convenit posse monstrari, apud eos qui non sunt in hac una Ecclesia, hoc unum Baptismum esse non posse. Ego autem dico posse, si non mutatur, si hoc idem observatur; nec ideo fieri ut non sit unum Baptisma, quia est et apud illos qui in una non sunt Ecclesia. Hoc autem probo ex his quae in eadem sententia posuisti de uno Deo et una fide. Invenimus enim eumdem Deum extra Ecclesiam ab ignorantibus coli, nec ideo fieri ut non ipse sit Deus: et fidem qua creditur Christum esse Filium Dei vivi, invenimus etiam eos qui non pertinent ad membra Ecclesiae, confiteri, nec ideo fieri ut non sit una fides. Sic etiam, cum invenimus eumdem Baptismum ab eis qui sunt extra Ecclesiam in baptizandis hominibus observari, non ideo non esse ipsum Baptismum existimare debemus.
Non alius et alius baptismus, sed idem huic utilis, illi inutilis.
29. 34. Fortasse ad hoc dicas, fieri non posse ut etiam extra Ecclesiam idem ipse unus Deus colatur, aut eadem fides qua confitemur Christum Filium Dei, unde Petrus beatus est appellatus 49, etiam in eis qui non sunt in Ecclesia, reperiatur. Hoc ergo restat ut probem. Habes in hoc ipso beati Pauli sermone, quem supra ex Actibus Apostolorum commemoravi 50, cum de Deo loqueretur, quia inscriptum in ara invenerat: Ignoto Deo: Quem vos, inquit, ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis 51. Numquid dixit: Quia extra Ecclesiam colitis, non est Deus ipse quem colitis? sed ait: Quem vos ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis. Quid eis praestare cupiens, nisi ut eumdem Deum, quem praeter Ecclesiam ignoranter atque inutiliter colebant, in Ecclesia sa pienter et salubriter colerent? Ita vobis et nos dicimus: Quem Baptismmum vos ignorantes observatis, eius pacem vobis nos annuntiamus; non ut cum ad nos veneritis alterum accipiatis, sed ut eum qui iam apud vos erat, utiliter habeatis. De fide etiam Iacobus apostolus cum loqueretur adversus eos, qui sibi quod crediderant sufficere arbitrabantur, et bene operari nolebant: Tu credis, inquit, quoniam unus Deus est; bene facis: et daemones credunt, et contremescunt 52. Nempe in unitate Ecclesiae daemones non sunt; nec ideo tamen possumus dicere aliud esse quod credunt, cum et Domino Iesu Christo dixerint: Quid nobis et tibi est, Fili Dei? 53 Unde et Paulus apostolus: Si habeam, inquit, omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum 54. Non autem existimo quemquam ita desipere, ut credat ad Ecclesiae pertinere unitatem eum qui non habet caritatem. Sicut ergo Deus unus colitur ignoranter etiam extra Ecclesiam, nec ideo non est ipse, et fides una habetur sine caritate etiam extra Ecclesiam, nec ideo non est ipsa: ita et unus Baptismus habetur ignoranter et sine caritate etiam extra Ecclesiam, nec ideo non est ipse. Unus enim Deus, una fides, unum Baptisma, una incorrupta catholica Ecclesia; non in qua sola unus Deus colitur, sed in qua sola unus Deus pie colitur; nec in qua sola una fides retinetur, sed in qua sola una fides cum caritate retinetur; nec in qua sola unus Baptismus habetur, sed in qua sola unus Baptismus salubriter habetur.
Neque mutandus vel improbandus est regius character.
30. 35. Proinde unum Deum, unam fidem, unum Baptismum, unam incorruptam et catholicam Ecclesiam nobis con sentientibus tu proposuisti: sed non solum ex his id quod volebas non effecisti, verum etiam ut ex his quod volebamus te admoneremus, nos multum adiuvisti. Vide ergo nos quam probabilem rationem sequamur, qui ea quae schismatici vel haeretici corruperunt, cum ad nos inde veniunt corrigimus: quae vero sicut acceperunt tenuerunt, agnoscimus et probamus, ne commoti humanis vitiis ultra iustitiam, faciamus ullam divinis rebus iniuriam; cum et Apostolum videamus etiam in ara Gentilium, a quibus idola colebantur 55, Dei nomen inventum confirmasse potius quam negasse. Neque enim propterea mutandus vel improbandus est regius character in homine, si erroris sui veniam et militandi ordinem a rege impetraverit, quia eumdem characterem quo sibi satellites congregaret, desertor infixit; aut propterea signa mutanda sunt ovibus, cum dominico gregi sociantur, quia eis dominicum signum fugitivus servus impressit. Circumcisio in figura futuri baptismi ab antiquis observata. 31. 36. Quod si haec tamquam decipientia formidatis, quia non sunt ecclesiastica exempla amquam et de ovibus et de militibus datas esse in Scripturis similitudines noveritis), propheticarum Scripturarum, quae dicuntur Veteris Testamenti, volo aliquid dicere; quoniam in Novi Testamenti libris nec a nobis nec a vobis rei huius invenitur exemplum. Circumcisionem certe praeputii in figura futuri Baptismi Christi ab antiquis observatam esse negare, ut arbitror, non audetis. Numquid apud Samaritanos circumcisus, si fieri tunc vellet Iudaeus, posset iterum circumcidi? Nonne illius hominis error corrigeretur, signaculum autem fidei agnitum probaretur? Et nunc sunt quidam haeretici qui se Nazarenos vocant, a nonnullis autem Symmachiani appellantur, et circumcisionem habent Iudaeorum et Baptismum Christianorum: ac per hoc quemadmodum si quis eorum ad Iudaeos venerit, non potest iterum circumcidi; sic cum ad nos venerit, non debet iterum baptizari. Ad hoc dicturi estis: Aliud est circumcisio Iudaeorum, aliud Baptismus Christianorum. Sed cum illa umbra fuerit huius veritatis, cur illa circumcisio et apud haereticos Iudaeorum esse potuit, iste autem Baptismus apud haereticos Christianorum non potest esse?
Nemo potest proferre de Scripturis ab haereticis venientem denuo baptizatum.
31. 37. Proferte certe aliquem de Scripturis canonicis, quarum nobis est communis auctoritas, ab haereticis venientem denuo baptizatum. Nam quod iusserunt Apostoli quosdam post Ioannis baptismum in Christo baptizari, longe alia causa est. Neque enim Ioannes haereticus fuit, amicus ille sponsi 56, quo nemo surrexit maior in natis mulierum 57. Longe ergo alia causa est: alioquin si Paulus post Ioannem baptizavit, cum ambo in unitate Christi fuerint; quanto magis debent episcopi vestri quia se in unitate Christi esse dicunt, baptizare post collegas suos, in quibus collegis mores aliquos recte reprehendunt, cum hoc fecerit Paulus, qui nihil potuit in Ioanne reprehendere? Ergo illa alia causa est, alia ratio, de qua nunc disserere longum est, et in aliis opusculis nostris hinc multa iam diximus. Ab haereticis ergo venientem probate in Scripturis canonicis denuo baptizatum. Nam et nos proferimus Petro dictum: Qui lotus est semel, non opus habet iterum lavari 58. Sed etiam vos dicitis: Petrus non fuerat apud haereticos baptizatus. Proinde quia nec vos potestis proferre de Scripturis, quarum nobis communis est auctoritas, ab haereticis venientem denuo baptizatum, nec nos ita susceptum; quantum ad hanc rem attinet, par nobis causa est.
Hoc per universam Catholicam quae toto orbe diffunditur observari placuit quod tenemus. 32. 38. Verum nos multa ostendimus etiam ad legem Dei pertinentia esse apud eos qui non sunt in Ecclesia, quae nemo vestrum audet negare: sed cur tale aliquid nolitis et Baptismum, omnino non video, nec vos posse demonstrare confido. Sequimur sane nos in hac re etiam canonicarum auctoritatem certissimam Scripturarum. Neque enim parvi momenti habendum est, quod cum inter episcopos anterioris aetatis quam esse inciperet pars Donati, ista quaestio fluctuaret, et varias haberet inter se collegarum salva unitate sententias, hoc per universam Catholicam quae toto orbe diffunditur observari placuit quod tenemus. Nam et vos profertis concilium Cypriani, quod aut non est factum, aut a caeteris unitatis membris, a quibus ille non divisus est, merito superatum. Neque enim propterea sumus episcopo Cypriano meliores tamen censuit haereticos denuo baptizari), quia nos hoc recte non facimus: sicut nec Petro apostolo meliores sumus, quia non cogimus gentes Iudaizare, quod ille fecisse Paulo apostolo attestante et corrigente monstratur 59: cum similiter inter Apostolos de circumcisione quaestio, sicut postea de Baptismo inter episcopos, non parva difficultate nutaret.
Ecclesiae auctoritas.
33. 39. Proinde, quamvis huius rei certum de Scripturis canonicis non proferatur exemplum; earumdem tamen Scripturarum etiam in hac re nobis tenetur veritas, cum hoc facimus quod universae iam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas: ut quoniam sancta Scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit huius obscuritate quaestionis, eamdem ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sancta Scriptura demonstrat. Si autem dubitas quod Ecclesiam quae per omnes gentes numerositate copiosissima dilatatur, haec sancta Scriptura commendat que enim si non dubitares, adhuc esses in parte Donati); multis te et manifestissimis testimoniis ex eadem auctoritate prolatis onerabo, ut ex tuis concessionibus, si nimium pervicax esse nolueris, ad hoc etiam perducaris, cum prius ostendero etiam epistolae meae, cui respondere a contrario voluisti, nihil te quod ad veritatem pertineat respondere potuisse.
Epilogus.
34. 40. Hoc interim satis sit, quod propter nimiam obstinationem hominum multa dicenda arbitratus sum, adversus eos qui cum habeant principalem causam malam, ab ea discutienda praescriptione volunt avertere iudices, cum dicunt nullo modo sibi loquendum esse nobiscum. Probavi enim et de Scripturis sanctis, et quam potui ratione perspicua, nec eloquentiam quantamlibet, nec dialecticam qualemlibet metuendam esse assertoribus veritatis, quominus assertores falsitatis, disputando cum eis, et eos refellendo, convincant. Ubi etiam demonstravi et illud, quo te praeter epistolam meam dixisti esse permotum, quam non sit consequens ut si concedimus esse Baptismum in parte Donati, simul etiam concedamus in eadem societate quemquam baptizari oportere: quia sicut bonam legem potuit habere reprobus populus Iudaeorum, sic bonum sacramentum potest habere reproba societas haereticorum. Quid autem proprie detur in Ecclesia, quod praeter illam omnino non datur, suo loco sine difficultate monstrabitur 60. Neque enim recte ageremus cum haereticis, quos habere Baptismum confitemur, ut omni modo ad Ecclesiam catholicam veniant, nisi veniendo acciperent aliquid, quod nec alibi possint accipere; et quod nisi acceperint, frustra et perniciose habeant quaecumque alia, quamvis bona et ad legem Dei pertinentia, ubilibet accipere potuerunt. Hoc enim quidquid est, quod secundum Scripturas certissimamque rationem inveniri potuerit, non nisi in sancta Ecclesia vel dari vel ac cipi posse, hoc pertinebit ad fontem signatum, puteum aquae vivae, paradisum cum fructu pomorum 61, cuius ut potuisti mentionem fecisti, sed quid illud sit, non te intellexisse ostendisti; quandoquidem hoc de visibili Baptismo dictum esse arbitraris: quod licet sanctum sit, neque ullo modo praetermittendum, quoniam sacratissima significatione praepollet; quam multi eum tamen accipiant, non solum boni qui secundum propositum vocati sunt conformes imaginis Filii Dei 62, sed etiam his qui regnum Dei non possidebunt, in quibus, sicut dicit Apostolus, et ebriosi et avari numerantur 63; puto quod si pertinacia deposita cogitaveris, verum me dicere, tibi ipse facile respondebis, ut non quaeras fontem signatum et puteum aquae vivae, nisi quo hi qui displicent Deo, divinitus non permittuntur accedere.
1 - Prov 10, 19.
2 - Platone, Leggi, XI 937e-938c.
3 - Eccli 37, 23.
4 - 2 Tim 2, 14-15.
5 - Mt 10, 12-13.
6 - 2 Tim 2, 24-26.
7 - 2 Tim 4, 1-2.
8 - 2 Tim 4, 14-15.
9 - Phil 1, 15-17.
10 - Phil 1, 18.
11 - Ibidem.
12 - Cf. Io 4, 20-21.
13 - Cf. Mt 22, 15-23. 41-46; Lc 20, 20-27.
14 - Cf. Mt 4, 3-10.
15 - Ez 3, 4-8.
16 - Eccli 3, 22.
17 - Eccli 28, 11.
18 - Act 5, 29.
19 - 2 Cor 13, 3.
20 - 2 Tim 4, 2.
21 - Tit 1, 9-11.
22 - Cf. Act 5, 29.
23 - Act 18, 24-28.
24 - Act 17, 16-18.
25 - Act 17, 19-23.
26 - Cf. 2 Tim 2, 14.
27 - Cicerone, De orat. 1, 11, 47.
28 - Act 17, 17.
29 - Act 20, 9.
30 - Ps 103, 34.
31 - Isa 1, 18 (sec. LXX).
32 - 2 Cor 6, 4-10.
33 - Rom 3, 8.
34 - Cf. Io 8, 48.
35 - Mt 22, 21; Lc 20, 25.
36 - Mt 22, 18.
37 - Cf. Act 17, 16-31.
38 - Io 3, 5.
39 - 1 Tim 1, 8.
40 - Rom 3, 10-18.
41 - Rom 3, 19
42 - Rom 7, 7-8.
43 - Rom 7, 11-13.
44 - 1 Cor 8, 1.
45 - Io 6, 54.
46 - 1 Cor 11, 27.
47 - 1 Cor 1, 12-13.
48 - Eph 4, 5.
49 - Cf. Mt 16, 16-17.
50 - Cf. Act 17, 16-23.
51 - Act 17, 23.
52 - Iac 2, 19.
53 - Mc 1, 24.
54 - 1 Cor 13, 2.
55 - Cf. Act 17, 23.
56 - Cf. Io 3, 29.
57 - Cf. Mt 11, 11.
58 - Io 13, 10.
59 - Cf. Gal 2, 14.
60 - Cf. infra 2, 16.
61 - Cant 4, 12-13.
62 - Cf. Rom 8, 29.
63 - Cf. 1 Cor 6, 10.
LIBER SECUNDUS
[recensere]Quid superiore libro monstratum est.
1. 1. Superioris voluminis tam prolixo sermone, puto quod tandem aliquando persuasimus, non esse in hoc laudandos vestros episcopos neque approbandos, quod de causa dissensionis quae nostram communionem dirimit, nolunt nobiscum habere colloquium. Hac enim quasi praescriptione se in causa pessima putant esse tutissimos, quam, nisi fallor, et veris certisque rationibus, et maxime divinarum Scripturarum exemplis penitus amputavi, quibus dilucidissime docui, a sanctis praedicatoribus atque assertoribus veritatis, etiam contra praesentes eius adversarios, nec tantum qui ex eodem populo quo et illi fuerunt, verum etiam contra alienigenas et extraneos; et unde praecipue vanas formidines inicitis imperitis, contra eos qui dialecticam maxime profiterentur, habitum fuisse sermonem: ne contentiosissimus habeatur diligentissimus praedicator, et ne litigator putetur impiger disputator, instans secundum praeceptum Apostoli opportune, importune 1, ut doctrina sana contradicentes redarguantur, vaniloqui refellantur 2, inquieti corripiantur, pusillanimes consolentur, infirmi suscipiantur 3, dum adversus omnes resistentes, verbum salutis evangelicae cum patientia defenditur, sine diffidentia praedicatur. Ostendi etiam quam non debeatis ideo putare apud vos esse hominem baptizandum, quia et nos consentimus quod et haberi a vobis Baptismus possit et dari: cum et illud dicamus perniciose haberi et perniciose dari; quoniam illa sancta, quibus uti et mali possunt, quanto sanctiora sunt, tanto ab eis inutilius poenaliusque tractantur. Unde cum ad Ecclesiam sanctam veniunt, ipsi corrigendi sunt: non a bonis illa violanda, quae nec a malis mutata sunt.
A Donato, an Donatiani potius quam Donatistae appellandi.
1. 2. Audi ergo, Cresconi, dum breviter et hoc demonstrabo, nihil te dixisse per totam epistolam tuam quo refelleres meam, nisi forte quod me nomina derivare vel declinare docu isti, ut a Donato Donatianos potius quam Donatistas dicerem, quam tamen graecam saltem declinationem esse concedis, videlicet quod ita Donatistae a Donato, ut Evangelistae ab Evangelio nominentur; quo te delectari dicis, ut vestris Evangelium praedicantibus, a simili mutuata sit vocabuli declinatio. Vide ergo ne forte ipsi priores hoc voluerint appellari, quia Donatum habent pro Evangelio: nam sic isti a Donati, quomodo sancti omnes nolunt ab Evangelii societate discedere; et ideo delectantur vocari Donatistae, sicut evangelistae: tuque potius eis facis iniuriam, cum scribis, in latino sermone, nonnisi latinam regulam probans: Donatianos a Donato, sicut ab Ario et Novato Arianos et Novatianos, melius vocari. Nam ego cum scriberem, iam mihi a nescio quibus propagatum sonabat hoc nomen, neque id mutare curavi, cum et hoc ad distinctionem quam volebam satis sufficere existimarem. Si enim Demosthenes clarissimus oratorum, quibus verborum tanta fuit cura, quanta rerum auctoribus nostris, cum tamen ei nonnullam locutionis insolentiam obiecisset Aeschines, negavit ille in eo positas esse fortunas Graeciae, illone an illo verbo usus fuerit, et huc an illuc manum porrexerit 4: quanto minus nos laborare debemus de regulis derivandorum nominum, quando sive illud sive illud dicamus, intellegitur sine ambiguitate quod dicimus; quorum non in expolitione sermonis, sed in demonstratione veritatis est maior intentio? Si autem quisquam nostrorum primus flexit hoc nomen, nullo modo mihi videtur illud simile intuitus, quod Evangelistae ab Evangelio nuncu pantur: sed quia per Donatum, non tantum Carthaginis, qui hanc haeresem maxime roborasse perhibetur; sed etiam maiorem Donatum a Casis-Nigris, qui altare contra altare in eadem civitate primus erexit, magnum scandalum factum est; ita fortasse a Donato Donatistas, ut ab scandalo Scandalistas voluit appellare.
De re cum constat, non est de nomine laborandum.
2. 3. Sed ego ea in re, in qua nihil causae nostrae minuitur, me facillimum praebeo, et quando tecum ago, iam Donatianos voco; quando autem cum aliis, consuetudinem potius sequor, quae his sonis iure dominatur: tu tantum memento me, cui tantam tribuisti eloquentiam, nondum nosse nomina declinare, et nuntia vestris securitatem, ne iam timeant tamquam dialecticum, cui vides adhuc necessarium esse grammaticum. Quod si disciplina disputandi, sive illam dialecticam velis appellare, sive quid aliud; satis tamen sobrie docet, cum de re constat, non esse de nomine laborandum: sicut non curo utrum ea ipsa dialectica vocetur, curo tamen quantum valeo, nosse ac posse disputare, hoc est, veritatem a falsitate in loquendo discernere; quia hoc nisi curavero, perniciosissime errabo: ita non curo utrum Donatistae, an Donatiani peritius et litteratius declinemini; utrum postremo a Donato vel qui primus extra Ecclesiam sacrificavit, vel qui hanc dissensionem maxime roboravit, an a Maiorino qui primus contra Caecilianum vestrae partis episcopus ordinatus est, debeat vobis, quando loquimur, distinctionis causa indi vocabulum. Quod tamen haeretici sitis, et ideo ne decipiatis, cautissime devitandi, nisi diligenter demonstrare curavero, non parvam negligentiae culpam pro mei officii sarcina incurram.
Inter haeresim et schisma quid interesse putet Cresconius.
3. 4. Quamquam id quod inter nos accidit, schisma potius quam haeresim censes appellari oportere, et quod raro audere dialectici solent, etiam definitionibus ista discernis; ubi quantum nos adiuves, satis demonstrare non potero, nisi ex epistola tua inseram verba tua. "Quid sibi vult + inquis + quod ais haereticorum sacrilegum errorem? Nam haereses nonnisi inter diversa sequentes fieri solent, nec haereticus nisi contrariae vel aliter interpretatae religionis est cultor, ut sunt Manichaei, Ariani, Marcionitae, Novatiani, caeterique quorum inter se contra fidem christianam diversa sententia stat. Inter nos, quibus idem Christus natus, mortuus et resurgens, una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum, schisma factum, non haeresis dicitur. Siquidem haeresis est diversa sequentium secta: schisma vero, idem sequentium separatio. Quare et in hoc, studio criminandi, quantum incurreris vides errorem, cum quod schisma est haeresem vocas". Haec nempe verba tua sunt, quae posui ex epistola tua.
Donatianos ex Cresconii definitionibus probat et haereticos et schismaticos.
4. 5. Iam nunc attende, si pertinax non sis, quam facili compendio id quod inter nos agebatur, ipse finieris. Si enim et nobis et vobis idem Christus natus, mortuus ac resurgens, una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum est, nonne rebaptizare perversum est? Tria namque posuisti, quorum si unum posuisses, satis superque sufficeret. Sed quasi contra Donatianos fideliter ageres, ne quisquam vel nimis acutus, id quod semel breviterque dixisses, interpretari aliter conaretur, etiam obtunsis auribus et cordibus tuam curasti immergere atque inculcare sententiam: "Una + inquis + religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum". Et adhuc adversus invicem laboramus? Iam tandem aliquando cohibete dissensionem, resarcite discissionem, finite litem, amate pacem. Quid reprobatis? quid exsuf flatis? Quare rebaptizatis? "Una religio est, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum". Nam si vobis et nobis non est unus Baptismus, quomodo est una religio? Sed tu dixisti: "Una religio": ergo et unus Baptismus. <Si nobis et vobis non est idem Baptismus>, quomodo sunt eadem Sacramenta? Sed tu dixisti: "Eadem Sacramenta"; idem ergo et Baptismus. Item si nobis et vobis diversus est Baptismus, quomodo nihil est in christiana observatione diversum? Sed tu dixisti: "Nihil in christiana observatione diversum"; non ergo est diversus et Baptismus. Quae cum ita sint, nos recte quod unum atque idem, neque diversum est, nec improbamus, nec exsufflamus, nec iteramus; sed agnoscimus, suscipimus, acceptamus. Vos vero impie, quod unum atque idem, neque diversum est, dissimulatis agnoscere, suscipere recusatis, acceptare non vultis; sed eligitis improbare, audetis exsufflare, non metuitis iterare. Et cum in hoc ipso quod ea quae inter nos mutata non sunt, nos suscipimus, vos repellitis; nos si a vobis data sunt, data iudicamus, vos si a nobis data sunt, tamquam non data repetitis: cum tam diversa sequimini, appellari vos haereticos dedignamini. In eo estis haeretici, quod ad observationem christianam Baptismum pertinere non vultis. 4. 6. Attende diligenter quid dicas, quid dicam. Tu certe definisti et dixisti: "Haeresis est diversa sequentium secta: schisma vero, eadem sequentium separatio". Item tu dixisti: "Nobis et vobis unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum". Si una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana observatione diversum, quare ergo rebaptizas christianum? Si autem in eo quod tu rebaptizas christianum, ego non rebaptizo? Diversa utique sequimur. Quare te dici non vis haereticum? Puto quod non parvo signo agnoscamus haereticos, qui cum sibi et nobis unam religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum esse fateantur, nolunt nos agnoscere baptizatos. An tanta obstinatione contenditis, tanta dissensione veritati resistitis, ut a religione, a Sacramentis, a christiana observatione Baptismum separetis? Quod si facitis, in eo estis haeretici, quod ad religionem, ad Sacramenta, ad observationem christianam Baptismum pertinere non vultis. Si autem non facitis, in eo estis haeretici, quod eos qui vobiscum habent unam religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum, cum et Baptismum ad religionem, ad Sacramenta, ad christianam observationem pertinere fateamini, tamen rebaptizatis. Attende enim diligenter definitionem tuam, in qua dixisti: "Haeresis est diversa sequentium secta"; et vide utrum non diversa sequimini, aut separando Baptismum a religiosa observatione christianorum Sacramentorum, quibus eum nos inter magna coniungimus; aut eos cum quibus in una religiosa observatione christianorum Sacramentorum etiam Baptismus unus est, tamen rebaptizando, quod nos detestamur.
Urget verba Cresconii.
5. 7. Quam vellem, si possem, cum aliquem deceptum ex nostris fidelibus, vestri nefan dis interimendum insidiis excipiunt, cum apud nos iam baptizatum, nec coepisse dicunt esse christianum, cum tamquam paganum exsufflant, cum catechumenum faciunt, ut praeparent deinde retinguendum, vel potius exstinguendum; repente alicunde existere, cum hac epistola tua, et hunc ipsum eius locum in mediis eorum ausibus recitando porrigere et exclamare: Quid facitis? Ecce, audite, videte, legite; una est nobis vobisque religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum: in cuius nomine 5 iste baptizatus sit prius interrogate, et tunc si alium meliorem in vestro Baptismo nominatis, date. Tunc illi fortasse, si non ipsa rerum evidentia contremescerent, continuo consilium suum, magnum videlicet atque acutum, proferrent et dicerent: Quis iste nobis est, cuius epistolam geris? Laicus noster est: nobis vinceret, vincitur sibi. Tum ego si adessem, conversus ad te dicerem: Tu saltem, obsecro, dic nobis, quid isti faciunt? Ecce apud nos baptizatum rebaptizare disponunt. "Certe ergo nobis et vobis una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum"? An responderes: Sed Christi Baptismus non est religio, non est Sacramentum, non est observatio christiana? Averterit Deus hanc a tua mente dementiam. Quid igitur mihi responderes urguenti ac dicenti. Una nobis vobisque religio est: quibus autem Baptismus unus non est, non est una religio: ergo nobis vobisque unus est Baptismus. Eadem nobis et vobis sunt Sacramenta: quibus autem Baptismus idem non est, non sunt eadem Sacramenta: ergo idem nobis et vobis est Baptismus. Nihil est nobis et vobis in christiana observatione diversum: quibus autem diversus est Baptismus, non utique nihil est in christiana observatione diversum: non ergo nobis et vobis diversus est Baptismus. Cur quod unum est improbatur? cur quod idem est exsufflatur? cur quod non diversum est iteratur? Haeretici magna diversitate reprobant quod diversum non esse concedunt.
6. 8. Me sic agente in praesentia, sic instante, ad quas tergiversationes confugeretis? Videlicet contemnerent in epistola tua illi grammaticos, tu accusares in nostra dialecticos: sed veritas ex utraque superaret haereticos, hoc solum in eis ostendens a nobis esse diversum, quod constat esse perversum: quia nos Sacramenta nostra cognoscimus, errorem alienum emendamus; vos autem eadem Sacramenta fatemini, quae tamquam nulla sint iteratis, magna diversitate reprobantes quod diversum non esse conceditis. Schisma quid proprie sit, quid haeresis.
7. 9. Proinde quamvis inter schisma et haeresim magis eam distinctionem approbem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diversitate dissensio que enim et schisma fieri potest, nisi diversum aliquid sequantur qui faciunt); haeresis autem, schisma inveteratum: tamen quid hinc opus est ut laborem, cum me tantum adiuvent definitiones tuae, ut si mihi et per alios vestros concederetur, schismaticos vos libentius quam haereticos dicerem. Si enim schisma faciunt, quibus cum eis a quibus se dividunt una religio est, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum: hinc est vestra rebaptizatio damnabilior; quia in una religione, eisdem Sacramentis, nihilo in christiana observatione diverso, alius et diversus esse non potest Baptismus. Sed quoniam nec nullum est nec aliquid parvum, quod diversum sequimini, cum ab unitatis vinculo separati, etiam de repetitione Baptismi dissentitis a nobis; fit ut secundum istam ipsam definitionem tuam qua dixisti: "Haeresis est autem diversa sequentium secta", et haeretici sitis, et victi appareatis: haeretici quidem, quod non tantum divisi, verum et in rebaptizando diversum sequimini; victi autem, quia datum per nos Baptismum tamquam non ipsum vel tamquam nullum sit iteratis, quod unum atque idem, nec diversum esse fatemini. Tua quippe verba sunt, quod "nobis vobisque sit una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum".
Donatistarum sacrilegus error.
8. 10. Quapropter, si litteris tuis pars Donati subscriberet, ac deinde ista quae a te atque me dicta sunt, sine insana pertinacia vel impudentia cogitaret, nihil ulterius adversus nos sentiret aut diceret. Sed quoniam tu es cui respondeo, iam puto quod et ipse videas, quam non studio criminandi, sed perniciosam redarguendi fallaciam, dixerim: "Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem". In quibus quatuor verbis sive nominibus, quia hoc vel tibi vel arti grammaticae placet, primum quod positum est "Donatistarum", corrigo et muto, et Donatianorum dico: caetera vero tria, quoniam verissime dicta esse iam, ut puto, sentis, vos corrigite, vos mutate. Mutate, inquam, et corrigite Donatianorum, vel quodlibet aliud vocandi sitis, tamen "haereticorum sacrilegum errorem"; nam et haeretici estis, vel quod in schismate inveterato remansistis; vel ex tua definitione, quod de Ecclesia, quae corpus est Christi, vel de iteratione christiani Baptismi diversum sequimini. Et sacrilegus error est, non solum a christiana unitate separatio, verum etiam Sacramentorum, quae secundum tuam confessionem una eademque sunt, violatio atque rescissio. Quod si corrigitis et mutatis, quomodo "tales vos suscipimus quales eratis"? Unde inaniter tam multa locutus es, et cum sis ingenio tam acuto, consuetudine audiendae vanitatis obtunderis, ut videatur tibi quod cum ad nos a vobis transeunt, tales eos quales erant suscipimus: quia in eis traditionem Christianorum, quam nec alienati alienaverant, nec perversi perverterant, approbamus; quae Sacramenta etiam tu, quamvis non talis quales nos sumus, non potuisti tamen nisi talia, nec sic talia quasi alia similia, sed omnino eadem confiteri. Mutati ad nos vestri transeunt; absit ut ipsi sint qui fuerunt. 9. 11. Obsecro te, dic mihi, quomodo talis est qualis fuit, qui veneratur Ecclesiam quam blasphemabat, qui tenet unitatem quam non tenebat, qui habet caritatem quam non habebat, qui accipit pacem quam respuebat, qui approbat Sacramentum quod exsufflabat? An vero ita sunt omnia falsis vera praeposterata, ut non dicantur mutati in quibus ea quae diversa fuerant veritate corriguntur, et mutati dicantur in quibus ea quae similia una eademque fuerant vanitate iterantur? Noli ergo ulterius in hac re, non tantum carnaliter, verum etiam pueriliter sapere, ut tales quales erant vestros a nobis suscipi existimes; qui conversione voluntatis ab errore ad veritatem, a divisione ad unitatem, a dissensione ad pacem, ab inimicitiis ad caritatem, ab humana praesumptione ad divinarum Scripturarum auctoritatem, non ante incipiunt esse nostri quam esse destiterint vestri. Haec conversio voluntatis repente mutavit, non solum in telonio peccatorem 6, verum etiam in cruce latronem. Nisi putas quod Christus in paradiso secum esse voluisset cruentum sceleratumque hominem, si non cordis illa con versio continuo faceret innocentem, ut eo die, ex eo loco, ex eo ligno transiret ad immortale fidei praemium, in quo exceperat mortis pro iniquitate supplicium 7. Sive enim ad malum sive ad bonum parvo momento animus commutatur, sed non ideo parvum est quod meretur. In ipsis corporalibus et temporalibus bonis et beneficiis diu nutritam quamlibet aetatem unus ictus interimit, et triginta octo annorum aegritudinem mox ut Dominus dignatus est iubere, sanavit 8. Crede certis rebus, non verbis inanibus. Mutati ad nos vestri transeunt; absit ut ipsi sint qui fuerunt. Quod utinam et tu facias, et quam verum sit in te tibi credas.
Christiana quippe Ecclesia caretis, christianam caritatem non habetis.
10. 12. Magnum aliquid tibi dicere visus es, nominando "Candidum Villaregiensem, et Donatum Macomadiensem, qui ex vestris episcopis etiam apud nos episcopi fuerunt", et probata vita ad honorabilius senilis aetatis meritum pervenerunt: quasi Sacramenta et invocatio nominis Dei quae fit apud vos, ipsa inimica sit nobis; cum et in eis qui extra Ecclesiam sunt, non sit omnino nisi Ecclesiae. In qua quaestione si meis verbis laborarem, tuis adiuvarer. Nam si extra Ecclesiam nihil ecclesiasticum posse esse sentires, non ipse dixisses: "nobis et vobis unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum". Quibus verbis tuis non in totum consentio. Christiana quippe Ecclesia caretis, christianam caritatem non habetis. Christiana sane in vobis Sacramenta cognosco, et in his illud quoque diversum improbo ac respuo, quod cum eadem etiam in schismate habeatis, eadem in Catholicis exsufflatis. Prorsus agnoscit in vobis Ecclesia cuncta quae sua sunt: nec ideo non sunt eius, quia et apud vos inveniuntur. Apud vos quippe aliena sunt: sed cum vos correctos recipit cuius sunt, fiunt etiam salubriter vestra, quae perniciose habebatis aliena. Discordia vos possidet sub titulo pacis. Ergo discordia pellatur, pax introducatur. Quid causae est ut titulus deponatur? "Episcopus est + inquis + episcopum recipis; pre sbyter, presbyterum". Posses mihi et hoc dicere: Homo est, hominem recipis. Tam quippe in illo Sacramenta christiana, quam membra humana cognosco: nec curo per quem fuerint seminata, sed a quo creata. Quibus si male uti voluerit, eo ipso malus fit, quod Creatorem de bonis eius offendit: si autem bene uti coeperit, se corriget, non illa mutabit. Episcopatus officium interdum laudabiliter ponitur. 11. 13. Et de episcopis quidem vel clericis recipiendis alia quaestio est. Quamvis enim cum apud vos ordinantur, non super eos invocetur nomen Donati, sed Dei: tamen ita suscipiuntur, ut videtur paci et utilitati Ecclesiae convenire. Neque enim episcopi propter nos sumus, sed propter eos quibus verbum et sacramentum dominicum ministramus: ac per hoc ut eorum sine scandalo gubernandorum sese necessitas tulerit, ita vel esse, vel non esse debemus, quod non propter nos, sed propter alios sumus. Denique nonnulli sancta humilitate praediti viri, propter quaedam in se offendicula, quibus pie religioseque movebantur, episcopatus officium non solum sine culpa, verum etiam cum laude posuerunt. Numquid sic etiam christianum nomen et fidem laudabiliter, ac non potius damnabiliter ponerent? Sicut in accipiendis his rebus possunt esse iustae causae, cur excuset quisque fieri episcopus; nec tamen similiter potest ulla causa esse iusta, cur quisquis excuset fieri christianus. Quid ita, nisi quia sine episcopatu vel clericatu salvi esse possumus, sine christiana vero religione non possumus?
Resipiscentes haereticos quatenus in iisdem honorum gradibus recipi conveniat.
12. 14. Proinde vestri episcopi seu quilibet clerici, quantum ad ipsa ecclesiastica officia pertinet, sic in catholicam suscepti sunt unitatem, quemadmodum expedire videbatur iis, quorum saluti per eorum consulebatur officium vel exercendum vel omittendum. Verumtamen etiam de ipsis qui et apud nos eosdem administraverunt honores, numquid sicut dicere potuisti: "Episcopus est, episcopum recipis"; ita poteris dicere: Haereticus est, haereticum recipis; aut: Schismaticus est, schismaticum recipis; aut: Donatianus est, Donatianum recipis? His enim nominibus non gradus honoris a plebeia dignitate, sed crimen erroris a catholica veritate distinguitur. Proinde illa tamquam ecclesiastica munera, etiam in alienis inventa, qui vos relinquendo et ad nos transeundo nostri fiunt, pro utilitate populorum, quibus hac dispensatione servimus, vel suscipiuntur, vel non suscipiuntur: illa vero vitiosa et proprie vestra, sanantur, corriguntur, mutantur; dum tamen ea Sacramenta sine quibus homo non potest fieri christianus, etiam in haereticis sic tractentur, ut cum ad Ecclesiam veniunt, quod defuerit addatur, quod agnitum fuerit approbetur; ne dum nimis offendimur eis malis quae contra Ecclesiam pepererunt, persequamur etiam bona quae de Ecclesia discedendo traxerunt. Nam etiam ramus fractus, si rursus, sicut ait Apostolus, inseren dus sit 9, radix ei redditur, non forma mutatur.
Non solo baptismo peccata mundari. 12. 15. "At enim quia nostros + inquis + haereticos et sacrilegos vocas, quod nefarium et inexpiabile crimen est; numquid talibus sine aliqua expiatione ignosci debet aut potest? Cur ergo + inquis + non emaculas venientem? Cur non primo abluis et emundas, et sic tibi communicat?". Quid, quod ex his verbis tuis multo convenientius alius dixerit, talibus iam ignosci nec debere, nec posse: teque tibi ipsi contraria locutum esse monstraverit, ut ideo diceres cum aliqua expiatione talibus ignoscendum, quia id quod obiicitur inexpiabile est? Quomodo ergo expiatur quod inexpiabile est? Quomodo sperem te auditurum esse quod dico, qui tam in proximo non audis ipse quod dicis, cum tibi continuo contradicis, censendo expiandum quod inexpiabile dixeris? Nos autem ita vestrum dicimus haereticum et sacrilegum errorem, ut tamen inexpiabilem non dicamus: alioquin frustra vobiscum, ut eo relicto correcti ad Ecclesiam catholicam transeatis, quibus modis possumus, agendum esse censuimus. Nec "nostro", sicut scribis, "verbo te uti" arbitreris, quasi "hoc malum sine venia et sine medico esse dicamus"; quod omnino non dicimus; quia et veniam merentur quos huius mali poenituerit, et omnipotens est medicus qui per prophetam dicit: Si conversus fueris et ingemueris, tunc salvus eris 10. Quapropter, si in aliquem forte incidisti vel minus in his rebus instructum, vel minus quid loqueretur intuentem, quamvis esse communionis catholicae videretur, qui hoc tibi diceret; ipse potius huius inconsiderati verbi veniam mereatur: sicut tu qui cum sis tam liberaliter eruditus, et in arte verborum non mediocriter doctus, minus tamen quid loquaris attendens, expiandum censes quod inexpiabile dixeris; et quod est monstruosius, ideo expiandum, quia inexpiabile. Non est autem catholicum eos hortari, ut errore correcto salvi fiant, quos inexpiabiliter atque insanabiliter assereremus errare. Sed ideo vobis non videntur mundari, cum ad nos a vobis transeunt, quia non denuo baptizantur: quasi solo Baptismo, quem repeti non oportet, cum idem atque unus est, homines ab errore mundentur. Mundantur et verbo veritatis ab illo qui ait: Iam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis 11. Mundantur et sacrificio contriti cordis ab illo de quo dictum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit 12. Mundantur et eleemosynis ab illo qui ait: Date eleemosynas, et ecce omnia munda sunt vobis 13. Mundantur ipsa quae supereminet omnibus caritate 14 ab illo qui per apostolum Petrum dixit: Caritas cooperit multitudinem peccatorum 15; quae una si adsit, omnia illa recte fiunt; si autem desit illa, omnia frustra fiunt. Haec vero unde sit, audi dicentem Apostolum: Caritas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 16. Unde merito creduntur hi qui extra Ecclesiam Baptismum Ecclesiae perceperunt, non habere Spiritum sanctum, nisi cum ipsi Ecclesiae in vinculo pacis per connexionem caritatis adhaerescunt.
Sola caritas extra Ecclesiam haberi non potest.
13. 16. Iam enim locus est ut ostendam, quod in primo libro distuleramus, quid in Ecclesia, quae sanctum corpus est Christi, proprie possit accipi, quod praeter illam non potest accipi. De his enim qui schismata faciebant, idem apostolus dicit: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 17. Primam ad Corinthios Epistolam lege, et in venies. Baptismus igitur Sacramentum est novae vitae ac salutis aeternae; quem multi habent non ad vitam aeternam, sed ad poenam aeternam, non bene utentes tanto bono: caritatem vero sanctam, quae est vinculum perfectionis 18, nemo potest habere non bonus; nemo qui habet, potest esse vel schismaticus vel haereticus. Cum ergo quisque ad Ecclesiae veniens unitatem, cum eius membris veraciter copulatur, accipiat Spiritum sanctum, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 19, eademque caritas cooperiat multitudinem peccatorum 20, ut et Baptismum quem primum habebat ad iudicium, habere iam mereatur ad praemium; quomodo eum mundari negas, nisi quia omnino quae sit mundatio spiritalis ignoras? Non igitur, sicut conviciaris, "tamquam in asylum Romuli vestros nocentes recipimus", quos civitas Dei recipiendo efficit innocentes, cum ad eam veraci corde transierint, de qua eius conditor dicit: Non potest civitas abscondi super montem constituta 21. Non enim eam condidit, qui fratrem superbe occidit iratus, sed qui fratres humiliter redemit occisus. Hanc Spiritu sancto mundante laetificat, de quo clamabat dicens: Si quis sitit, veniat et bibat 22; non aquam visibilem commendans quae datur in Baptismatis sacramento, quam et boni et mali habere possunt, quamvis sine illa boni salvi fieri non possint. Quae quamvis Ecclesiae sit, tamen etiam foras profluit, cum et apud illos invenitur, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis 23: sicut aqua in aliquo ex illis memorabilibus quatuor fluminibus negari non potest quod sit aqua paradisi 24, quamvis non sit in solo paradiso, quia etiam extra inde manavit.
Spiritus Sanctus fons. 14. 17. Non ergo hanc aquam, sed aquae nomine invisibile Dei donum sanctum Spiritum commendabat, dicens: Si quis sitit, veniat et bibat 25; sicut evidenter Evangelista testatur adiungens: Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus 26. Et utique quantum ad Sacramentum attinet lavacri visibilis, antequam esset resurgendo clarificatus, iam baptizaverat plures quam Ioannes, sicut ipsum loquitur Evangelium 27. Unde dicit discipulis suis: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem et accepturi estis non post multos dies hos usque ad Pentecosten 28. Hic sanctus Spiritus veniens in eos, tale signum primitus dedit, ut qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur 29; quia portendebat Ecclesiam per omnes gentes futuram, nec quemquam accepturum Spiritum sanctum, nisi qui eius unitati copularetur. Huius fontis largo atque invisibili flumine laetificat Deus civitatem suam, de qua Propheta praedixit: Fluminis impetus laetificant civitatem Dei 30. Ad hunc enim fontem nullus extraneus, quia nullus nisi vita aeterna dignus accedit. Hic est proprius Ecclesiae Christi, cui tanto ante prophetatum est: Fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi 31. De hac enim Ecclesia et de isto fonte dicitur et in Can tico canticorum: Hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae 32.
Donatistae Scripturae verba de visibili Baptismatis sacramento accipiunt.
15. 18. Haec vestri de visibili Baptismatis sacramento accipientes, tantum errant, ut res absurdissimas fateri cogantur inviti: quod ad illum scilicet fontem, qui proprius unicae columbae, de quo dictum est: Nemo alienus communicet tibi 33; ad hortum conclusum puteumque signatum potuerit accedere Simon Magus, quem legimus a Philippo baptizatum 34; potuerint accedere tot ficti, de quibus gemens loquitur Cyprianus: "Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes"; tot episcopi avari, de quibus idem ipse testatur: "Fundos insidiosis fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus fenus augentes". Isti quippe baptizati et baptizantes visibili Baptismo reperiuntur. Ad illum tamen fontem proprium, cui nemo communicat alienus; ad illum fontem signatum, hoc est, ad Spiritus sancti donum, quo caritas Dei diffunditur in cordibus nostris 35, nullus istorum nisi mutatus accedit, ita omnino mutandus, ut non sit alienus, sed sit coelestis particeps pacis, sanctae socius unitatis, plenus individuae caritatis, civis angelicae civitatis. Ad hanc itaque civitatem quisquis haeresis vel schismatis deposito errore, correctis moribus, pia mente convertitur, si iam Sacramenta gestabat, quae foras etiam ad indignos profluere potuerunt, haec honorantur in eo, quia et in alienis non videntur aliena; sed iam illo proprio cui nemo communicat alienus, illo signato Spiritus sancti fonte mundatur, a quo apud vos etiam quisquis caeteris moribus laudabilis fuerit, solo schismatis vel haeresis crimine separatur. Aliter haereticos et schismaticos, aliter paganos in Ecclesiam recipiendos. 16. 19. Cum ergo veniunt ad nos vestri, desistentes esse vestri, incipientes esse nostri, accipiunt quod non habebant, ut salubriter habere incipiant quod tanto perniciosius, quanto indignius habebant. Accipiunt enim primitus ipsam Ecclesiam, et in ea pacem, caritatem, unitatem, per fontem eius proprium atque invisibilem Spiritum sanctum, sine quibus utique nullo dubitante interiissent, quidquid aliud apud vos, quod de Ecclesia foras trahi potuit, habuissent: faciliore autem venia quod nondum habuerunt accipiunt, quam si habuissent, iam et de seruissent. Et hoc discernitur apud nos, ut aliter recipiantur qui Catholicam reliquerunt, aliter qui ad illam primitus veniunt. Illos enim amplius gravat crimen desertionis: hos autem non a se disruptum, sed cognitum et retentum vinculum relevat unitatis. Unde fieri potest ut qui seductos rebaptizaverunt, ipsi pro eis poenitentibus Dominum deprecentur, si prius isti conciliati, quam illi reconciliati Ecclesiae fuerint. Sicut fieri potest ut etiam cultores idolorum, si quos forte christianos ad idola seductos apostatas fecerint; si priores seductores facti fuerint christiani, et magnum aliquod meritum in Ecclesia consecuti, per ipsos illi quos deceperant redeant, per ipsos commendentur et reconcilientur Domino per quos dimiserant Dominum. Quod enim valet ad mundanda sacrilegia Gentilium, recte perceptum sacramentum Baptismatis; hoc valet ad mundanda sacrilegia schismaticorum et haereticorum, veraciter apprehensa caritas unitatis. Quamobrem, sicut seductores fidelium christianorum venientes ad Christum seductis redeuntibus praeponuntur, unde isti et episcopi fieri possunt, illi non possunt: ita mirari non debent decepti ab haereticis, quando ad Catholicam redeunt, suos deceptores sibi anteponi quando ad Catholicam veniunt. Isti namque excusabilius petunt quae sibi defuerunt; illi humilius repetunt quod fuerunt: istos honorabilius ubi nondum steterant advocamus; illos suspectius unde lapsi fuerant revocamus.
Donatianorum, haereticorum sacrilegum errorem.
16. 20. Proinde iam pervides, ut opinor, non frustra me dixisse "Donatistarum", vel, ut tu mavis: "Donatianorum, haereticorum sacrilegum errorem", si et ab Ecclesia catholica dissentitis, et quae una atque eadem fatemini Sacramenta rescinditis: nec tamen sine venia vel insanabiles estis misericordiae Dei; quia discordioso errore deposito, ad catholicam veritatem pacemque conversi, per donum eius proprium, hoc est, sanctum eius Spiritum, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 36, mundari sanarique poteritis: non ut destruantur in vobis Ecclesiae Sacramenta, quae aliena perniciose foris habebatis, sed ut ea ipsa intus iam vestra salubriter habeatis.
Excutitur dictum Petiliani.
17. 21. Nunc videamus quemadmodum ostendas, recte dixisse Petilianum, vel quemlibet alium: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis". Ubi ego dixi: "Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam?". Tu contra, non quid a te homine acuto, sed quid a vestris dicatur, diu locutus es, quod totum breviter ita dici potest: "Conscientiam dantis attendi, non secundum eius sinceritatem, quae in illa videri non potest, sed secundum famam quae de illa seu vera seu falsa est": quia videlicet eius est hominis, qui etsi sceleratus occultus sit, sufficit accipienti quod bonae sit aestimationis, nondum cognitus, nondum iudicatus, nondum ab Ecclesia separatus. Vide, obsecro te, in quod praecipitium compulerit homines angustia non inveniendi qua exirent. Itane dantis maculosa conscientia conscientiam potest accipientis abluere, si habeat famam bonam, et tantum ad abluendum poterit quantum bona, si bonam famam fallendo contraxerit? Attendis quid dicatur, et vis iam praetereamus hunc locum, an hoc idem adhuc versabo, ut diligentius cogaris attendere? Petilianus dixit: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis". Ego dixi: "Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam?". Tu, vel potius vestri dixerunt m tu vir talis quando ista dixisses?): "Quamvis habeat conscientiam maculosam; mihi tamen, qui ab eo baptizor, quia latet et nescio, sufficit quod ab eo accipio, cuius innocentem, quia in Ecclesia est, conscientiam puto. Nam ideo + inquis + conscientiam dantis attendo, non ut, quod fieri non potest, de latentibus iudicem, sed ut si quid de eo in publica conscientia est, non ignorem. Propter hoc enim ab omnipotente Deo dictum est: Quae nota sunt, vobis; quae occulta, mihi 37. Semper igitur attendo conscientiam dantis; et quia ipsam non video, quid de ea in publico notum est, quaero. Nec ad rem pertinet, si aliud sit in secreta conscientia, aliud in publica fama. Sufficit enim scisse quia necdum eius a quo accipio damnata conscientia est".
Dicit Cresconius ut attendatur quid de abluentis conscientia in publico notum est.
18. 22. Ecce ipsa verba tua posui, quibus te dicere ostenderem, quod meis verbis breviter aperteque complexus sum, quod ad hoc attendatur abluentis conscientia, ut quae de illa fama sit cognoscatur. Non ergo ipsa attenditur, homo bone, non ipsa attenditur quae videri non potest: sed fama attenditur, quae etiam falsa esse potest, quod ipse confiteris atque concedis. Nam et tu vidisti maculosam conscientiam non valere ad abluendum. Non ergo conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; sed fama qua putatur sancte dare, etiam qui sancte non dat, et putatur abluere qui non abluit. Abluit ergo accipientem mali hominis fama bona, non ipsius dantis polluta conscientia. Cur ergo dictum est: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis", nisi quia non abluit accipientis, si non est conscientia sancte dantis? Si maculosa et immunda est, quid ergo tunc attenditur? Ipsa + inquis + attenditur, cum fama eius attenditur; et si bona est fama, nihil interest ad abluendum accipientem, etiam cum est mala conscientia, sed abluit bona eius fama. Dic, rogo te, cum mala conscientia est, vera est bona fama eius an falsa? procul dubio utique falsa. Proinde cum bona non est, et occulta est dantis conscientia, quomodolibet eam tibi videaris attendere, secundum hanc sententiam, non abluit accipientem; nisi dantis aut fama falsa, aut polluta conscientia. Utrumque insanum est: si te talia delectant, tu elige quid sit insanius. Porro quia veritas non admittit ut accipientis conscientiam vel falsa fama dantis abluat, vel polluta conscientia; restat ut abs te etiam requiramus, quod et ibi quaesivimus oniam sicut dicit Petilia nus vel quilibet alius, consentientibus vobis, cum sancte dantis conscientia est, id est, cum bona et munda conscientia est, abluit accipientis conscientiam), unde abluatur accipiens, quando latet dantis maculosa conscientia. Puto enim iam non te repetiturum atque dicturum, quod impleat in abluendo vicem conscientiae bonae fama eius falsa bona: sufficit quod hoc vestros, non te, dicere asseruisti. Illorum te pudeat, non etiam tui. Restat ergo ut tunc vel Deus vel quisquam sanctus angelus abluat. Quod si dixeritis, illa horrenda consequetur absurditas, quam in illa epistola mea commemoratam, non dico videre noluisti, quia prorsus non attigisti; sed tanto attentius acutiusque vidisti, quanto magis attingere timuisti. Si enim hoc dicitis, quod cum sanctus homo baptizat, sancta eius conscientia diluit accipientis conscientiam, cum vero conscientia dantis latenter immunda est, tunc Deus angelusve abluit: cavete ne qui vobis haec dicentibus credunt, occultos malos optent invenire a quibus baptizentur, ut multo sanctius ab ipso Deo vel angelo eius abluantur. Hanc absurditatem vel deridendam vel detestandam cum verbis praecedentibus Petiliani perspiceres consequenter et a me in epistola mea commemoratam, caute tu quidem quasi nihil horum dixerim, rem tantam silendam putasti; sed confugisti ad nescio quid absurdius, ut cum maculosa conscientia dantis occulta est, et ideo non potest accipientis abluere, tunc falsa fama eius accipiens abluatur, et in eo veritatem falsitas operetur.
Hoc ideo totum tam exsecrabile, tam mirabiliter perversum et insanum, ne quod Dei est Dei esse dicatur, ut quod a Deo sumitur, hominibus tribuatur.
18. 23. Inunc et accusa calumniose dialecticos, quod "fugienda versutia sermonis efficiant, ut si falsum est, verum sit; si verum est, falsum sit". Ecce tale aliquid ipse in Sacramenta christianae regenerationis immittis, imo peius magisque fugiendum. Illi enim non in sua fraude nec in rerum veritate, sed in perplexitate locutionis humanae quaedam verba dicunt tunc videri vera cum falsa sunt, tunc falsa cum vera sunt; quae cum in disputationem inciderint, animo discerni; etiamsi dissolvi sermone non possunt. Tu vero non verbum quodlibet, nec rem quamlibet, sed ipsam qua in aeternam vitam renascimur, mundationem conscientiae veram fieri posse dicis in homine per famam falsam alienae conscientiae. Et ne tibi hoc tribuatur, qui dialecticam didicisti, vestrorum dicis hanc esse sententiam, quibus non ut dialecticus, sed plane ut haereticus consensisti. Per te igitur aut per vestros haec est magnifica inventa vel demonstrata doctrina: Cum sancte dantis bona conscientia est, tunc ad eam fit bonus qui baptizatur, tunc arbor bona bonum fructum parit 38: cum vero conscientia dantis mala et occulta est, tunc eius quae falsa est bona fama consulitur; ut tunc a fallente accipiat homo Ba ptismum verum, cum de illo crediderit falsum: atque ita ne desit arbor quae fructum pariat haeretici erroris, fit mater falsitas veritatis. Hoc ideo totum tam exsecrabile, tam mirabiliter perversum et insanum, ne quod Dei est Dei esse dicatur; ut quod a Deo sumitur, hominibus tribuatur; ne qui dixit: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis", errasse videatur. Quod Iudas sicut apostolus baptizavit. 19. 24. "Nostri hoc + inquis + de Scripturis probant, quoniam Iudas traditor, antequam damnaretur, omnia sicut apostolus gessit". Quid hoc ad Petiliani sententiam fixam atque definitam: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis"; nisi quod et Iudas iste nimium contra vos est, cum verbis alienis inconsiderate prolatis patrocinium praebere conamini? Cum enim Iudas sicut apostolus baptizaret, quandoquidem malus erat, quia fur erat, et ea quae mittebantur in commissos sibi loculos auferebat 39; non utique conscientia eius attendebatur, sed Deus et Christus in quem credebatur. Neque enim et ipsius mali hominis falsa bona fama credentes accipientes abluebat, nec generabat in homine gratiam divinae veritatis falsitas humanae opinionis. Scripturarum testimonium Donatistarum verba redarguit atque convincit. 19. 25. Et illud testimonium quod de Scripturis posuisti: Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo vestro 40; ista verba redarguit atque convincit. Si enim quae occulta sunt, Domino Deo nostro relinquenda sunt; quomodo conscientia dantis, non solum mala, verum etiam bona, cum occulta est attenditur, ut abluat accipientis? Aut si ipsa cum occulta est non attenditur, quid tunc accipiens iubetis attendat, unde conscientia eius abluatur.
Christus mundat accipientium conscientias, sive per bonos ministros Baptismi sui, sive per malos.
20. 25. Expergiscimini aliquando, nunc saltem dicite: Attendat Deum. Quid timetis ne humiliemini, si non in homine, sed in Domino gloriemini 41? Est + inquis + quod timeam: si enim cum latet dantis conscientia, dixero ut accipiens attendat Deum, et ab illo tunc eius ablui conscientiam confessus fuero, illa me horrenda consequetur absurditas, sanctius ablui homines cum baptizatores habent occultos malos, quam cum manifestos bonos, si homo abluit quando dantis conscientia bona est et manifesta, Deus autem quando mala et occulta. Dic ergo quod dicimus; quia hoc est verum, hoc sanum, hoc catholicum; quod Christus mundet accipientium conscientias, sive per bonos ministros Baptismi sui, sive per malos, quoniam de illo scriptum est: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo 42. 20. 26. "Tu + inquis + responde quomodo baptizent quos damnavit Ecclesia?". Iam ergo receditur a verbis Petiliani; quoniam illo dicente: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis"; cum quaererem, quis abluat accipientis conscientiam, quando polluta dantis occulta est, non mihi potuit responderi. Tam enim contra veritatem dicitur quod falsa eius fama possit abluere, quam si hoc ipsa posse diceretur. Sacramenta dantur et a malis.
21. 26.Si autem quaeris: "Quomodo baptizant quos damnavit Ecclesia?", respondeo sic eos baptizare, quomodo baptizant quos damnavit Deus, antequam de illis quidquam iudicaret Ecclesia. Qui enim mente perversa videtur intus esse cum foris sit, ab ipso Christo iam iudicatus est. Ipse quippe ait: Qui non credit, iam iudicatus est 43. Paulus autem apostolus dicit: Ecclesia subdita est Christo 44. Non igitur debet Ecclesia se Christo praeponere, ut putet baptizare posse ab illo iudicatos, a se autem iudicatos baptizare non posse; cum ille semper veraciter iudicet, ecclesiastici autem iudices sicut homines plerumque fallantur. Baptizant ergo, quantum attinet ad visibile ministerium, et boni et mali: invisibiliter autem per eos ille baptizat, cuius est et visibile Baptisma et invisibilis gratia. Tingere ergo possunt et boni et mali, abluere autem conscientiam non nisi ille qui semper est bonus. Ac per hoc etiam nesciente Ecclesia propter malam pollutamque conscientiam damnati a Christo, iam in corpore Christi non sunt quod est Ecclesia, quoniam non potest Christus habere membra damnata. Proinde et ipsi extra Ecclesiam baptizant. Omnia quippe ista monstra absit omnino ut in membris illius columbae unicae 45 computentur: absit ut intrare possint limites horti conclusi 46, cuius ille custos est qui non potest falli. Qui tamen si confitentur et corriguntur, tunc intrant, tunc mundantur, tunc in arboribus horti conclusi, tunc in membris unicae columbae numerantur, nec tamen denuo baptizantur. Ita et cum ab hae reticis veniunt cum ipso Baptismate, quod et foris habuerunt, sed non et cum ipsa mundatione quam intus accipiunt; ut quod defuit praestetur, quod autem non mutatum est approbetur.
Respondet ad obiectionem traditionis, thurificationis, et persecutionis.
22. 27. "Vestra + inquis + per vestros maiores traditionis et thurificationis, et per vos persecutionis crimine damnata conscientia est". De traditoribus quidem et thurificatoribus qui fuerint qui hoc nefas admiserint, non Scripturis sanctis, sed famae hominum credidistis. Quae si potest esse falsa bona de malis, cur non possit etiam mala de bonis? De persecutione autem hoc tibi breviter iterumque responderim, quod cum respondissem Petiliano refellere minime valuisti. In Scriptura quippe sancta, quae neminem fallit, area dicta est Ecclesia Dei; Dominumque ipsum cum ventilabro esse venturum et mundaturum aream suam, ut frumenta recondat in horreo, paleam vero comburat igni inexstinguibili 47. Aut ergo recte passi estis persecutionem; aut si modus christianus excessus est, palea nostra fecit, propter quam non fuerat area dominica deserenda, ne quisquis ante tempus ventilationis ab area paleam refu geret, a frumento separatus palea fieret. Tu autem cum hoc non meum, sed sanctae Scripturae testimonium refellere conareris, nullam persecutionem iustam esse posse dixisti: ubi ignoscendum tibi est nescienti Scripturas, unde tibi venire posset in mentem quam iusta voce sit dictum: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar 48. Et ab ipso Domino Iesu Christo in excellentissima prophetia: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant 49. Et alia multa divina testimonia quae persequi longum est: si tamen non mihi propter hoc verbum calumniaris, ut quoniam dixi, persequi longum est, persecutorem me divinorum testimoniorum esse crimineris. Verba Scripturarum Cresconium non adiuvant. 23. 28. Opponis mihi verba Scripturarum, toties demonstrata quam vos nihil adiuvent: Oleum peccatoris non impinguet caput meum 50, cum et apud vos esse saltem occultos peccatores, negare non possis, qui tamen baptizant; nec his verbis excepti sunt. Non enim ait: Oleum manifesti peccatoris; sed absolute: Oleum peccatoris. Et: Facti sunt mihi velut aqua mendax non habens fidem 51. Ubi miror prudentiam tuam, quomodo tibi non videatur aqua mendax simulatoris occulti, cuius et falsam famam mundandae alienae conscientiae prodesse aliquid credidisti: nisi quia illud non dialecticum, sed plane sophisticum, quod in me frustra quasi in dialectico reprehendisti, subvenire tibi arbitratus es: Si mentiris, verum dicis 52. Quid enim aliud conaris asserere, cum homini tribuens Baptismum, quem Dei esse non vis agnoscere, ideo dicis adulterum dare posse verum Baptismum, quia se ipsum occultando castum esse mentitur? Itaque tunc verum dicit in Baptismo, cum mentitur in flagitio; et non est aqua eius mendax, quam esse vultis in Ecclesia secundum promissionem tot prophetiarum toto terrarum orbe diffusa: cum aquam mendacem non Baptismum dixerit Ieremias, sed mendaces homines, secundum intellectum qui manifestus est in Apocalypsi, ubi interrogante Ioanne quid essent aquae illae in visione monstratae, populos esse responsum est 53.
De eo quod scriptum est: Qui baptizatur a mortuo... 24. 29. De illo vero testimonio quod scriptum est: Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio eius? 54 quam non intellexeris quod ego in illa epistola posui, quantumque me verbis tuis adiuveris paululum attende. Cum enim putasses a me mortuum hoc loco intellegi cultorem idolorum, quasi eos solos exceperim, qui baptizare non possint, egisti quantum potuisti, repetito illo de oleo testimonio, quod nullum peccatorem baptizare voluerit, qui dixit: Oleum peccatoris non impinguabit caput meum, non excipiendo aliquem peccatorem; unde magis vos urgemini, sicut paulo ante monstravi. Si enim nullus peccator exceptus est, proinde baptizatos ab occultis malis, cum convicti fuerint, denuo baptizate. Hic iam conaberis occultum excipere peccatorem, quem sancta Scriptura non excepit. Totus igitur iste vester intellectus falsus a veritate convincitur, cum et vestrae intentioni similiter repugnare monstratur. Neque enim hoc revera de Baptismo in Psalmo positum est, ac non de assentatoris adulatione; quod superiora verba satis indicant; nam tota sententia ita connectitur: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum 55. Maluit ergo contundi caput suum ab arguente veraciter, quam ungi a blandiente fallaciter, translatis verbis, oleo et unctione lenitudinem significantibus adulantis. A Christo baptizatur, qui baptizatur, non a mortuo. 25. 30. Quid autem ego in illa epistola de hoc testimonio senserim, ubi dictum est: Qui baptizatur a mortuo; ipsis ex ea repetitis verbis satis, quantum opinor, ostendam. Cum enim dissererem quid respondere debeat ad ista catholicus christianus: "Cum audierit, inquam: Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio eius 56, respondebit: Vivit Christus, et iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 57; de quo dictum est: Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto 58. Baptizantur autem a mortuis, qui baptizantur in idolorum templis. Non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis suis. Qui quoniam homines fuerunt, et ita mortui sunt, ut neque super terras, neque in requie sanctorum vivant, vere ipsi a mortuis baptizantur". Hucusque ex epistola mea verba ipsa transcripsi: in quibus iam perspicis, ut opinor, si nunc saltem diligenter attendis, non me ipsos cultores mortuos appellasse, quamvis alio modo etiam ipsi mortui sint; sed deos falsos quos colunt, quia homines fuerunt, et sicut homines de corpore exierunt, nec resurrexerunt, nec vitae ullum meritum quae post hanc vitam promittitur habuerunt. Ab ipsis ergo diis, qui baptizantur, sicut dixi, vere a mortuis baptizantur, id est, qui in eorum nomine baptizantur; quia et ipsi non in nomine sacerdotum suorum, sed deorum de quibus vana opinantur, se sanctificari putant. Christus autem resurrexit, et vivit: proinde qui ab illo baptizatur, non solum per bonum, verum etiam per malum ministrum perditis moribus mortuum, non a mortuo baptizatur. Ab illo enim baptizatur, qui vivit in aeternum, et de quo dictum est in Evangelio, quod etiam ibi commemoravi: Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Cresconius Augustini epistolam non intellexit.
26. 31. Hoc tu in epistola mea, quantum indicant verba tua, non intellexisti; nolo enim dicere: Parum intellegens fraudare voluisti. Miror autem quod verba illic mea consequentia non adverteris, aut ab eis dissimulandum putaveris. Paulo post quippe subieci et dixi: "Nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tamquam a mortuo baptizatus, inaniter lotus sit. Non enim ait: Qui baptizatur a mortuo manifesto; sed absolute dixit: mortuo". Haec manifestatio verborum illic meorum, quem de somno vel potius de ipsa morte non excitaret? Et tamen te non excitavit: et insuper quod ego contra Petilianum dixeram, quasi contra me dicens vehementius etiam confirmasti; sicut solent homines, iniectam sagittam nesciendo excludere, altius etiam penitusque defigere. Asseruisti enim mortuum non intellegendum nisi peccatorem baptistam, et nullum peccatorem excipiendum: et ideo quod ego dicebam, contra te concluditur, nec occultum excipi posse, ubi nullus excipitur. Rebaptizate igitur eos quos ab occultis peccatoribus baptizatos esse constiterit, quibus potest viventibus et scientibus subveniri; ut eis solis nunc obsint, qui vel ignorant vel ante defuncti sunt, ut manifestatis postea malis baptizatoribus suis iam baptizari non possint. Baptizate, inquam, prodito adultero atque damnato, quos ab eo cum lateret, baptizatos esse constiterit: a mortuo quippe baptizati sunt, omnem peccatorem sine ulla exceptione intellegendum esse dixisti, qui baptizare non possit, adiungendo testimonium de oleo peccatoris. Tu dixisti, tu scripsisti: te ipsum audi, lege te ipsum. Si omnis peccator tamquam mortuus non potest baptizare, nec occultus potest. Non enim quia occultus, ideo vivus est; cum multo profundius etiam mendacio simulationis absumptus sit. Minus enim mortuus diceretur, si saltem confiteretur. Sed fit in illo quod alio loco scriptum est: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio 59. Ab isto mortuo in tanta mortis profunditate demerso, quos baptizatos esse claruerit, non rebaptizatis: et ab eis baptizatos, qui in ultimis terris nec Caeciliani, nec Maiorini, nec Donati nomen audierunt, rebaptizare si possitis, minime dubitatis, obiicientes eis: Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio eius? 60 mortuos dicentes ad quos Afrorum cadaverum, quorumlibet illa fuerint, nec aura potuit pervenire; et mortuum non putantes, qui proprium potest occultare flagitium; cum Scriptura clamet: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Itane quia fictus est, mortuus non est? cum magis propter ipsam fictionem carendo spiritu vitae penitus exspiraverit, iterum dicente Scriptura: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum 61. Adhuc defendite istos mortuos, et vivere dicite, ut et vos peius ipsa falsa defensione moriamini.
Ignorantia quatenus excuset.
26. 32. Mortui sunt, inquis: sed quid faceret qui baptizandus ad eos ignarus accessit? Nunc ergo faciat, quando illo prodito se agnovit a mortuo baptizatum. Si enim conscientia propterea laedi non potuit, quia nescivit; nunc incipit laedi, quia scivit: velut si tunica de latrocinio nesciens vestiretur, ex illo fit iniquitatis vestis illa, ex quo cognoverit, et ipse iniquus nisi abiecerit: et qui nesciens uxorem duxerit alienam, ex illo fit adulter, ex quo didicerit, nisi discesserit. Abiiciat ergo et iste Baptismum, quem se a mortuo percepisse cognovit. Habet enim quod faciat adhuc, baptizari iterum potest. Postremo, scie rit nescierit: A mortuo baptizatus, quid ei prodest lavatio eius? "Stricta sententia est", sicut et tu ipse clamas, "neminem excepit: A mortuo", inquam, "baptizatus est, nihil ei prodest lavatio eius". Mundate hominem baptizando qui vivitis, aut vos ipsos potius ab hoc errore mundate, ne talia sentiendo pereatis. Contendis enim velut adversus me, ut nullum exceptum dicas in eo quod scriptum est: Oleum peccatoris 62; et: Qui baptizatur a mortuo 63; nec te sentis nodum quo ligatus es, renitendo constringere. Hoc enim ago, hoc insto, hinc vos ad mutandam vanam perversamque sententiam urgenter impingo, ut in oleo peccatoris et mortui Baptismmo, nullus mortuus, nullus peccator exceptus sit: sicut tu pro me velut contra me loqueris. Ita enim nec occultus excipitur: quo evertitur omne quod loqueris; ac sic rebaptizare coguntur qui te talia docuerunt, omnes quos ab occultis malis baptizatos in hac vita reperire potuerint. Nullus mortuus deus Paganorum mundare potest credentes in se. 27. 33. Quid agis? quo te convertis? verba tua tibi recitantur. Non solum enim mea cum dicerem non refellisti, sed nesciens quid meum legeris, aliis verbis tamquam tuum hoc idem ipse dixisti; et ut diligentius audiri et considerari posset, scripsisti, ut tibi quotiens libuerit recitetur. Audi ergo verba tua; nempe ista sunt: "Quod si idoli cultorem + inquis + tantum tibi placet excipere, quid ille de quo dicitur: Nolo oleum peccatoris ungat caput meum 64; utrumne et hic peccator ille solus est, qui idolum colit, an quisquis quod non licet admittit? Quod si et peccatorem tantum cultorem idoli putas, christianus ergo si quid contra legem gesserit, peccasse non dicetur? Quod si nihil dici stultius nec absurdius potest, aperte praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Haec certe quae inserui verba tua sunt. Ego cultorem idoli non excepi, sed ipsos deos eorum mortuos esse dixi, quorum a nullo baptizari aliquid prodest: ab ipsis enim diis sibi baptizari videntur, in quorum nomine se mundari arbitrantur: tu autem nullum peccatorem excepisti. Quod si hoc loco peccator et mortalis homo qui baptizat intellegendus est, nullum peccatorem excipiens, procul dubio nec occultum excepisti. "Aperte + inquis + praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Audi ergo te ipsum: "Quisquis peccator", dixisti; nec manifestum, nec occultum excepisti. Proinde qua fronte cogunt baptizari post manifestum, qui nolunt post occultum, ubi asserunt neminem exceptum? Fuge igitur, frater, ab insano intellectu ad sanum, ut in hoc testimonio de oleo peccatoris, sicut superiora eiusdem psalmi verba praescribunt, blandam lenitudinem fallacis iam adulatoris intellegas. Ita enim et nullus erit exceptus, et non impinget in angustias insuperabiles malus baptizator occultus. Sic et in alio testimonio, ubi dictum est: Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio eius? 65 aut inspice diligenter codices antiquos, et maxime graecos, ne forte ipsa verba aliter conscripta, ex praecedenti et consequenti contextione sermonis alium sensum intiment: aut certe mortuos intellegamus, sicut dixi, in quorum nomine baptizantur idolorum cultores, ut ab illo quemque intellegas baptizatum, in cuius nomine se credit esse mundatum. Ita enim et illic nullus excipitur, nullus quippe mortuus deus Paganorum mundare potest credentes in se. Si autem hoc loco omnem hominem peccatorem intellexeris mortuum; tanta quae non vis te secuntur, ut ipse quemadmodum vivas invenire non possis, dicente Ioanne: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 66: ut omnino non invenias hominem a quo baptizeris, si omnem peccatorem devitare volueris.
Cui prodest Baptismum Christi.
28. 34. Quamquam si prorsus mortuum non intellegeres nisi haereticum vel schismaticum, ut quisquis apud eos baptizatur, a mortuo <baptizetur de quo dictum est: qui baptizatur a mortuo>, quid ei prodest lavatio eius? 67 quod vides, quam praecipiti praesumptione sic accipiatur, ac si dictum sit: Qui baptizatur ab haeretico vel schismatico: nec sic contra nos esset, qui fatemur nihil prodesse homini Baptismum Christi, si apud haereticos vel schismaticos baptizetur, eis ipsis tribuens Baptismum quo baptizatur; sed tunc ei prodesse incipere, cum transit ad corpus Christi, quod est Ecclesia Dei vivi. Tunc enim sub eodem Baptismo quod et foris Christi erat, sed foris posito nihil proderat, mundatio proderit non ab eo, cuius manibus tinctus est, sed ab eo, cuius membris insertus est. Nobis omnibus necessaria deprecatio, in qua dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra. 28. 35. Nec illam tuam nimium severam sententiam formidabo, qua dixisti: "Quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet", nisi quia non invenis quis veraciter dicat in Oratione dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 68; nisi peccatorem se esse fateatur. Vellem singulos interrogare qui baptizant apud vos, utrum peccatores omnino non sint. Potest enim quilibet eorum mihi respondere: Non sum traditor, non sum thurificator, non adulter, non homicida, non idolorum cultor, non postremo haereticus, non schismaticus. Non sum autem peccator, nescio utrum quisquam vel haeretica superbia reperiri possit qui audeat dicere, audeat cogitare: nescio utrum quisquam tanto arrogantiae tumore caecetur, ut non dicam voce profiteatur; sed vel apud se ipsum tacitus arbitretur, non sibi esse necessariam deprecationem, in qua dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra. Neque enim pro eis debitis dimittendis rogamus, quae semel in Baptismo dimissa esse confidimus; sed pro eis utique, sine quibus humana fragilitas non est, quantumcumque in observandis praeceptis dominicis vigilemus. Postremo, suscipiat qui voluerit huius impudentiae frontem, et dicat: Non sum peccator; ex quo mihi in Baptismo cuncta dimissa sunt, nullum in me peccatum poterit inveniri. Magis ego Ioanni credo, et multo fidentius respondeo: Te ipsum decipis, et veritas in te non est 69. Neque hoc agit praeceps et fallax ista professio, ut in te peccata non inveniantur, sed ut quae inveniuntur non dimittantur. Si ergo iam baptizatus es, vellem scire quem repereris qui contra Ioannem apostolum diceret: Peccatum non habeo. Si enim talem quemquam reperire potuisti; quomodo baptizatus es ab eo, qui se ipsum decipiebat, et in quo veritas non erat? Si autem qualiscumque humilitatis non immemor peccatorem se esse dicebat, quomodo sibi secundum tuam sententiam ius Baptismatis usurpabat? Tu enim dixisti, tu etiam minime scribere timuisti: "Ut quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Si autem nondum baptizatus es, aut hanc vanissimam sententiam corrige, aut a quibus baptizeris angelos quaere.
Illud quippe sanctum male utentem iudicat, bene utentem sanctificat.
28. 36. Sed arbitremur te convictum correxisse: "Quisquis eo crimine quod nostri obiiciunt, peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Neque hoc contra nos est; quia si etiam talis usurpaverit et dederit, non eum sibi usurpare debuisse dico, non autem dedisse non dico. Ille vero qui accepit, si homo bonus ab homine malo, si fidelis a perfido, si pius ab impio; perniciosum erit danti, non accipienti. Illud quippe sanctum male utentem iudicat, bene utentem sanctificat. Si autem et ille qui accepit, inique accepit; nec sic rescissum, sed agnitum, quod perverso oberat, correcto proderit Sacramentum. Sacramentum interdum danti nocet, accipienti prodest. 29. 37. Sic enim te putabo dixisse, non iam: "Quisquis peccator", quia nisi fallor, iam cernis quam temere dictum sit; sed: "Peccator qualem nostri describunt, quisquis inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet"; quemadmodum scriptum est: Peccatori autem dicit Deus: Utquid tu enarras iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Et ut ostenderet quali peccatori hoc diceret, ne omnes homines a praedicando verbo eius sese abstinerent, qui nec sentire audent, nec dicere se peccatores non esse, sequitur, eumque describit: Tu vero odisti disci plinam, et abiecisti sermones meos post te. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua amplexa est dolositatem. Si videbas furem, concurrebas ei; et cum adulteris portionem tuam ponebas. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum 70. Tali ergo peccatori dicit: Utquid tu enarras iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tamquam diceret: Frustra hoc facis; quantum ad te attinet, non tibi prodest; hoc tibi ad iudicium damnationis, non ad meritum salutis valebit. Verumtamen si etiam tali peccatore narrante iustificationes Dei, et assumente testamentum eius per os suum, illi qui ex eius ore audiunt, credant, faciant, proficiant; nonne illo reprobato laudabuntur, illo culpato iustificabuntur, illo damnato coronabuntur; quoniam curaverunt obedire Domino dicenti: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 71? Sicut ergo iste peccator, si ius sibi praedicandi testamenti divini usurpaverit, sibi nihil prodest, audientibus autem et facientibus non ipse, sed quod praedicat prodest: ita et ille qui ius Baptismatis sibi usurpare non debuit, sibi nocet qui bonum male usurpavit, non ei qui bonum bene percepit.
Dicimus ei poenam esse, qui sanctum tractat illicite; et eum esse corrigendum, non sanctum quod illicite tractat. 30. 38. Vides non solum te non potuisse refellere quod ego contra Petilianum dixi, sed quanta luce veritatis modis omnibus refellatur quod contra me ipse dixisti. Et adhuc pergis et dicis: "Quod causam nostram non probam faciamus, et quodam modo peccatores nos esse fateamur, quoniam dum nobis obiicitur, ius Baptismatis qua nobis licentia vindicemus; non de merito actuum, non de innocentia vitae tractamus, sed cuicumque licere dicimus". Attende certe ex his quae dicta sunt, non cuicumque licere nos dicere; sed ei poenam esse, qui sanctum tractat illicite; et eum esse corrigendum, non sanctum quod illicite tractat, illicite rescindendum: sicut homines non legitime lege utentes corrigi volumus, non ipsam legem irritam ducimus; sicut Dei testamentum illicite per os suum assumentem reprehendimus, non ipsum testamentum negamus aut scindimus: nec ideo nos peccavisse confitemur, quia et in peccatore quod est ipsius improbamus, quod autem Dei est honoramus: quia in Deum credentem non ex occultis humanis pendere volumus, sed in Domino gloriari 72 de quo certus est, admonemus. Neque enim et Apostolus malae suae conscientiae diffidebat, sed spem credentis poni nolebat in homine, et in Deo stabiliter collocabat, cum diceret: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 73. Non itaque nos, dicentes quod scriptum est: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam 74, accusamus nostram conscientiam; sed vos in hominum moribus eorum spem qui baptizantur poni volentes, non agnoscitis vestram superbiam.
Respondet ad Cypriani auctoritatem.
31. 39. Quid, quod etiam beati Cypriani mentionem facere audetis, velut ille auctor sit vestrae divisionis, tantus defensor catholicae unitatis et pacis? Primo esto in Ecclesia, quam constat tenuisse ac praedicasse Cyprianum; et tunc aude velut auctorem sententiae tuae nominare Cyprianum: primo imitare pietatem humilitatemque Cypriani, et tunc profer concilium Cypriani. Nos enim nullam Cypriano facimus iniuriam, cum eius quaslibet litteras, a canonica divinarum Scripturarum auctoritate distinguimus. Neque enim sine causa tam salubri vigilantia canon ecclesiasticus constitutus est, ad quem certi Prophetarum et Apostolorum libri pertineant, quos omnino iudicare non audeamus, et secundum quos de caeteris litteris vel fidelium vel infidelium libere iudicemus. Proinde, cum dicat Apostolus, cuius Epistolae in auctoritate canonica vigent: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit 75; quamdiu aliter sapuit Cyprianus, si scripta eius esse constat quae pro vobis proferenda arbitramini; quamdiu ergo de hac re aliter sapuit quam veritas diligentius considerata patefecit, donec ei Deus id quoque revelaret, ineffabili laude caritatis unitatem pacemque catholicam etiam cum collegis suis, a quibus aliter sapuit, non reliquit.
Quomodo tam Cypriani dicta, quam aliorum doctorum accipienda sint. 32. 40. Verba eius ex epistola ad Iubaianum inseruisti litteris tuis, quibus ei placuisse monstrares, baptizandos eos esse in Ecclesia catholica, qui fuerint in haeresi vel schismate baptizati. Ego huius epistolae auctoritate non teneor; quia litteras Cypriani non ut canonicas habeo, sed eas ex canonicis considero, et quod in eis divinarum Scripturarum auctoritati congruit, cum laude eius accipio; quod autem non congruit, cum pace eius respuo. Ac per hoc, si ea quae commemorasti ab illo ad Iubaianum scripta, de aliquo libro Apostolorum vel Prophetarum canonico recitares, quod omnino contradicerem non haberem. Nunc vero quoniam canonicum non est quod recitas, ea libertate ad quam nos vocavit Dominus 76, eius viri cuius laudem assequi non valeo, cuius multis litteris mea scripta non comparo, cuius ingenium diligo, cuius ore delector, cuius caritatem miror, cuius martyrium veneror, hoc quod aliter sapuit, non accipio. Non accipio, inquam, quod de bapti zandis haereticis et schismaticis beatus Cyprianus sensit; quia hoc Ecclesia non accipit, pro qua beatus Cyprianus sanguinem fudit. Sed quia dicitis eum pro hac sententia legalia documenta firmasse: quamquam non ille documenta legalia firmare potuit, sed eis potius quaecumque recte sensit ipse firmavit: relinque ergo scripta Cypriani, et ea ipsa legalia documenta quibus eum dicis usum esse commemora. Si non ea demonstravero vestram causam nihil adiuvare, vicisti. Quapropter ita hoc Cypriani non accipio, quamvis inferior incomparabiliter Cypriano; sicut illud apostoli Petri quod Gentes Iudaizare cogebat 77, nec accipio, nec facio, quamvis inferior incomparabiliter Petro. Vos autem qui scripta Cypriani nobis tamquam firmamenta canonicae auctoritatis opponitis, quidquid de Cypriano contra vos proferre potuerimus, necesse est cedatis, et iustum est ut victi taceatis, ac vos aliquando ab errore perniciosissimae dissensionis ad unitatem catholicam convertatis.
Cyprianum excusat.
33. 41. Unde, ne longum faciam, ex hac ipsa epistola ad Iubaianum, attende quid ingeram, quod vestrum evertat et absumat errorem. Cum enim persuadere conaretur vel sanctus Cyprianus, vel quicumque illam scripsit epistolam, haereticos ad Ecclesiam venientes baptizari oportere; quod videlicet Baptismus nullus deputandus esset, quem foris apud haereticos accepissent; opposuit sibi quaestionem, et ait: "Sed dicet aliquis: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt? Potest Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare" 78. Ista nobis simplicitas sufficit, cui testimonium perhibet ipse Cyprianus, tantum bonum intellegens esse unitatem corporis Christi, ut in eam simpliciter admissos, etiam illos quos esse sine Baptismo arbitrabatur, de divina misericordia merere indulgentiam, et ab Ecclesiae muneribus non separari, pia cogitatione praesumeret. Haec consuetudo Ecclesiae fuit ante concilium Cypriani, haec superari et auferri non potuit nec concilio Cypriani; ut ex haeresi venientes, non quidem sine Baptismo, sicut dicit, quia idem Baptismus etiam foris eis inerat, sed non proderat, verumtamen simpliciter, sicut item dicit, admissi de Dei misericordia indulgentiam mererentur, et a muneribus non separarentur Ecclesiae. Haec simplicitas, magis quam duplicitas, Ecclesiae placuit universae toto terrarum orbe diffusae. Nemo dubitat, quid de ipsius Ecclesiae fecunditate toto terrarum orbe diffusae senserit Cyprianus.
33. 42. Cui Cyprianus ipse quale testimonium perhibeat, audi ex epistola quam de Unitate conscripsit. "Avelle + inquit + radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit. Ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit. A fonte praecide rivum, praecisus arescit" 79. In his Cypriani verbis non invenimus nec intellegimus lucem non capere divisionem, nisi in sanctis regno Dei praedestinatis, qui dividi ab Ecclesia nullo modo possunt; et non germinare ramum fractum, salutis aeternae germine accipimus: ariditatem vero rivi a fonte praecisi, in eo quod Sancto Spiritu vacuantur qui ab unitate separantur, agnoscimus; non in sacramento Baptismi, quod et boni et mali habere possunt, ita foris aperte, quemadmodum intus occulte ab Ecclesiae sanctitate separati. Sed unde nemo dubitat, quid de ipsius Ecclesiae fecunditate toto terrarum orbe diffusae senserit Cyprianus, attende in his quae subiungit: "Sic + inquit + et Ecclesia Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit; unum tamen caput est, et origo una, et una mater fecunditatis successibus copiosa" 80. Hanc Ecclesiam Cyprianus in Scripturis sanctis promissam, in universo mundo redditam, dilexit, tenuit, commendavit: quam perditi schismatici vel haeretici velut a malis se discernere ac separare cupientes, seditionibus impiis reliquerunt. Qui ne suos exitus impios vanis excusationibus abluere conarentur, sancta Scriptura praedixit: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit 81. Quia nec propter malos qui videntur esse intus, deserendi sunt boni qui vere sunt intus. Beatus Cyprianus quid senserit accipe ex epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum. 34. 43. Hinc beatus Cyprianus quid senserit accipe ex epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum et caeteros, quibus de schismatico et haeretico errore ad Ecclesiam redeuntibus gratulatur. "Nam etsi videntur", inquit, "in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata 82. Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum et argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui virga ferrea data est 83. Esse non potest maior domino suo servus 84; nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicare: ut se putet aut ad aream ventilandam et purgandam, palam vel ventilabrum ferre iam posse, aut a frumento universa zizania humano iudicio separare. Superba est ista obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt" 85. Vides, frater, secundum Scripturas divinas hoc praecepisse Cyprianum, etiam propter malos: qui cum sint a bonis vita moribusque spiritaliter separati, corporaliter tamen eis in Ecclesia videntur esse permixti usque in diem iudicii, quo etiam corporaliter debitas separabuntur ad poenas, non esse ecclesiam deserendam tamquam frumenta propter paleam vel zizania, tamquam domum magnam propter vasa inhonorata. Vides, audis, sentis, capis, intellegis, quanto scelere, propter eos qui vobis sive recte sive cum fallimini displicent, separemini ab Ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui secundum Scripturas divinas, tam magnum, tam firmum, tam clarum atque luculentum testimonium perhibet Cyprianus.
Quod veritas etiam per Cyprianum docet.
35. 44. Quamobrem attende diligenter de tota ista quaestione brevem ratiocinationem meam. Si recte in Ecclesiam recipiuntur ex haereticis venientes, ut in eis error proprius corrigatur, divinum autem Sacramentum non rescindatur; bene illic viventibus tamquam frumentis dominicis gratulamur. Si autem, sicut putatis, et Cyprianum vobis in hac sententia favere iactatis, non habent Baptismum; certe admissi simpliciter ad Ecclesiam, secundum eumdem Cyprianum, propter meritum ipsius unitatis indulgentiam Dei merentur, nec ab Ecclesiae muneribus separantur. Et quicumque illos secundum morem anteriorem, de quo non tacuit Cyprianus, simpliciter admittunt, et recte ac pacifice vivunt, inter eadem frumenta horreo destinata deputantur. Qui autem vel scientes contra veritatem in eis recipiendis contentiose dimicant, vel pravis atque perversis moribus vivunt, in zizaniis et palea flammis debita tolerantur: propter eos tamen Ecclesiam quae per totum orbem terrarum copiosis successibus dilatatur, hoc est frumenta dominica, quae usque ad messem pariter crescunt vel usque ad ventilationem pariter triturantur, non esse deserendam, imperat Deus, testis est Cyprianus. Ac per hoc, si in communione Sacramentorum mali maculant bonos, quando temporibus Cypriani vel ante Cyprianum sine Baptismo,sicut putatis, haeretici suscipiebantur, Ecclesiam periisse dicite, et vos unde nati fueritis ostendite. Si autem, quod veritas etiam per Cyprianum docet, cum pro Ecclesiae pace etiam cognita zizania tolerantur, frumenta non maculant: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit 86; quia de Ecclesia propter malos exire non debuit. Ecclesia cunctis clara atque conspicua.
36. 45. Iterum dico, ecce ab hac invictissima ratione dissimulare non sino: Si non communicantes peccatis malorum, propter ipsam tantum communionem Sacramentorum mali perdunt bonos; quando in praeteritum ex haeresi ad Ecclesiam venientes sine Baptismo admissi sunt, contagione sua bonos utique perdiderunt. Iam tunc ergo non erat Ecclesia, quam Cyprianus teneret, praedicaret, nec unde postea Donatus exiret. Si autem bonos contagio illa non perdidit, nec eorum quos accusatis contagio christianum orbem perdere potuit: nolite calumniari separati, et ad Ecclesiam redite correcti. Caecilianum et socios eius, contra quos tunc Secundus Tigisitanus contraxit condiditque concilium, necesse est tibi accusare, mihi non est necesse defendere. Accusa eos quantis viribus potes: si innocentes fuerunt, nihil eis tamquam frumentis oberit ventositas tua; si nocentes fuerunt, non debuerunt propter illa zizania frumenta deseri, quibus nihil obfuerunt. Accusa quantum potes; vinco si non probas, vinco si probas: vinco, inquam, si non probas, iudice te ipso; vinco si probas, teste Cypriano. Quid eos vis fuisse? Si innocentes, cur frumentis dominicis, cum sitis zizania, calumniamini? Si nocentes, cur a frumentis dominicis propter zizania separamini? Exstat Ecclesia cunctis clara atque conspicua; quippe civitas quae abscondi non potest super montem constituta 87, per quam dominatur Christus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae 88, tamquam semen Abrahae multiplicatum sicut stellae coeli, et sicut arena maris, in quo benedicuntur omnes gen tes 89. Hanc etiam beatus Cyprianus ita commendat, ut eam dicat Domini luce perfusam, radios suos per orbem terrarum porrigere, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendere 90. Haec aut in frumentis suis non accusaretur, aut propter zizania non desereretur: unum horum vobis etiam vos ipsi respondete, alterum Cypriani monitis discite. Ipsius enim verba sunt attestantis et dicentis: "Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus" 91.
Probat malos non obesse bonis.
37. 46. Vos contagione malorum Afrorum Ecclesiam periisse dicitis de orbe terrarum, et in parte Donati eius reliquias remansisse tamquam in frumentis a zizaniis et palea separatis; contra Cyprianum apertissime sentientes, qui dicit nec malorum permixtione bonos perire in Ecclesia, nec eosdem malos posse ante tempus iudicii divini a bonorum permixtione separari. Vos itaque secundum vestrum errorem, vel potius furorem, accusare cogimini, non solum Caecilianum et ordinatores eius, verum etiam illas Ecclesias quas in Scripturis apostolicis et canonicis pariter legimus, non solum Romanorum, quo ex Africa ordinare paucis vestris soletis episcopum, verum etiam Corinthiorum, Galatarum, Ephesiorum, Thessalonicensium, Colossensium, Philippensium, ad quas apertissime scribit apostolus Paulus; Ierosolymitanam, quam primus apostolus Iaco bus episcopatu suo rexit; Antiochensem, ubi primo appellati sunt discipuli Christiani 92; Smyrnensem, Thyatirensem, Sardensem, Pergamensem, Philadelphensem, Laodicensem, ad quas est Apocalypsis apostoli Ioannis 93. Tot alias Ecclesias Ponti, Cappadociae, Asiae, Bithyniae, ad quas scribit apostolus Petrus 94, et quidquid aliud se Paulus ab Ierusalem usque ad Illyricum Evangelio replevisse testatur 95: ut taceam de aliis tam latis atque immensis terrarum partibus, in quas ex his apostolicis laboribus et plantationibus porrecta crevit et crescit Ecclesia. Istas certe Ecclesias, quas ex Litteris divinis atque canonicis nominavi, tam longe ab Africa constitutas, tamquam perierint ex peccatis Afrorum accusare cogimini, ne corrigatis errorem qui vos ad tantum scelus nefaria dissensione compellit. Ecclesiae transmarinae non perierunt ex peccatis Afrorum. 37. 47. Nos autem ut istum errorem vestrum facilius convincamus, nec ipsos Afros, quorum falsa crimina in caeteras etiam gentes perfundere audetis; nec ipsos, inquam, defendere cogimur. Habent enim cum illis transmarinis Ecclesiis societatem regni, si innocentes fuerunt: si autem nocentes, tamquam zizania frumentis, nec in Africa obesse potuerunt eis, qui se propter illos etiam cognitos ab unitate Ecclesiae separare noluerunt. Ut enim omittam quam multi eos crediderint innocentes, quibus facinus eorum etiam si aliquod fuit, tamen demonstrari non potuit; et utique istos nec vos potestis dicere peccatis alienis in cognitis potuisse maculari: sed ut hos, inquam, omittam, ipsi qui eos nocentes vel noverant vel putabant, quamvis in Africanis Ecclesiis constituti, cum viderent eos apud Ecclesias transmarinas non potuisse convinci, nec crimina eorum longe lateque diffusis membris Ecclesiae demonstrari, si se vellent propter illos quos malos noverant, a communione tot gentium, quibus eos ostendere non valebant, velut pestiferae contagionis timore separare; teneret eos, non ego, non tu, non Donatus, non Caecilianus, sed ipse quem nominare ausus es Cyprianus; et diceret ea verba quae scripsit ad Maximum:
Suis verbis Cyprianus et nos tenet in domo Dei, cuius decorem dilexit.
38. 48. "Si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata 96. Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum et argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est 97. Esse non potest maior domino suo servus 98 nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicare: ut se putet aut ad aream ventilandam et purgandam, palam vel ventilabrum ferre iam posse, aut a frumento universa zizania humano iudicio separare. Superba est ista obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis iusti tia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt" 99. His Cypriani verbis Deum timentes in Ecclesia tenerentur, qui vellent ab ea separari propter cognitos malos; quibus verbis vos damnamini, qui separati accusatis et bonos. His verbis Cyprianus et nos tenet in domo Dei, cuius decorem dilexit 100; etiamsi, quod numquam facere potuistis, a vobis accusatos et demonstratos traditores, et quoslibet alios malos nosse possimus; ne illam propter vasa facta in contumeliam 101 deseramus. His verbis etiam vos in catholicam pacem correctos pacificus introducat, ne quibuslibet peccatis alienis seu veris seu falsis offensi, contra Ecclesiam Christi in toto mundo Scripturis fructificantem atque crescentem, mala tanta iactetis, ne propter zizania triticum accusetis, ne propter paleam frumenta deseratis, ne propter vasa inhonorata extra domum magnam remaneatis.
Conclusiones.
38. 49. Ecce quantum nos abs te commemoratus beatus Cyprianus adiuvit, cui, de Baptismo repetendo si quid aliter sapuit, pro tantis meritis flagrantissimae caritatis corrigendum procul dubio Dominus revelavit: quia in ea vite permansit tamquam sarmentum tanto fructu pacis et dilectionis opulentum, ut etiam si quid in eo purgandum reperiretur, si nulla re alia, certe falce martyrii purgaretur. Quamquam itaque ad errorem vestrum convincendum, et si volueritis corrigendum, satis superque potuerint ista sufficere: tamen ne quisquam arbitretur aliquid te in epistola posuisse, quod refellere non valerem, aut in quo te nostris contra Petilianum litteris nihil idoneum respondisse, demonstrare non possem, sequenti volumine caetera videamus.
1 - Cf. 2 Tim 4, 2.
2 - Cf. Tit 1, 9-10.
3 - Cf. 1 Thess 5, 14.
4 - Demostene, peri; stef. 232; Eschilo, Ctesiph. 166-167; Cicerone, Orat. 8, 27; Ambrogio, In Luc. 2, 42: PL 15, 1568.
5 - Cf. 1 Cor 1, 13.
6 - Cf. Mt 9, 9-10.
7 - Cf. Lc 23, 40-43.
8 - Cf. Io 5, 5-9.
9 - Cf. Rom 11, 23.
10 - Ez 18.
11 - Io 15, 3.
12 - Ps 50, 19.
13 - Lc 11, 41.
14 - Cf. Eph 3, 19.
15 - 1 Pt 4, 8.
16 - Rom 5, 5.
17 - 1 Cor 2, 14.
18 - Col 3, 15.
19 - Cf. Rom 5, 5.
20 - Cf. 1 Pt 4, 8.
21 - Mt 5, 14.
22 - Io 7, 37.
23 - Cf. 1 Io 2, 19.
24 - Cf. Gen 2, 10-14.
25 - Io 7, 37.
26 - Io 7, 39.
27 - Cf. Io 4, 1.
28 - Act 1, 5.
29 - Cf. Act 2, 1-4.
30 - Ps 45, 5.
31 - Prov 5, 17.
32 - Cant 4, 12-13.
33 - Prov 5, 17.
34 - Cf. Act 8, 13.
35 - Cf. Rom 5, 5.
36 - Cf. Rom 5, 5.
37 - Cf. Deut 29, 29.
38 - Cf. Mt 7, 17.
39 - Cf. Io 12, 6.
40 - Deut 29, 29.
41 - Cf. 1 Cor 3, 21; 1, 31.
42 - Eph 5, 25-26.
43 - Io 3, 18.
44 - Eph 5, 24.
45 - Cf. Cant 2, 20.
46 - Cf. Cant 4, 12.
47 - Cf. Mt 3, 12.
48 - Ps 100, 5.
49 - Ps 17, 38.
50 - Ps 140, 5.
51 - Ier 15, 18.
52 - Cicerone, Acad. 2, 30, 95.
53 - Cf. Apoc 17, 15.
54 - Eccli 34, 30.
55 - Ps 140, 5.
56 - Eccli 34, 30.
57 - Rom 6, 9.
58 - Io 1, 33.
59 - Eccli 17, 26.
60 - Eccli 34, 30.
61 - Sap 1, 5.
62 - Ps 140, 5.
63 - Eccli 34, 30 (34, 25).
64 - Ps 140, 5.
65 - Eccli 34, 30.
66 - 1 Io 1, 8.
67 - Eccli 34, 30.
68 - Mt 6, 12.
69 - 1 Io 1, 8.
70 - Ps 49, 16-20.
71 - Mt 23, 3.
72 - Cf. 1 Cor 1, 31.
73 - 1 Cor 3, 7.
74 - Ps 113, 1.
75 - Phil 3, 15.
76 - Cf. Gal 5, 13.
77 - Cf. Gal 2, 14.
78 - Cipriano, Ep. 73, 23: CSEL 3/2, p. 796.
79 - Cipriano, De cath. eccl. un. 5: CSEL 3/1, pp. 213-214.
80 - Cipriano, ibid.
81 - Prov 24, 22.
82 - 2 Tim 2, 20.
83 - Cf. Ps 2, 9.
84 - Cf. Io 13, 16.
85 - Cipriano, Ep. 54, 3: CSEL 3/2, pp. 622-623.
86 - Prov 30, 12.
87 - Cf. Mt 5, 14.
88 - Cf. Ps 71, 8.
89 - Cf. Gen 22, 17-18.
90 - Cf. Cipriano, De cath. eccl. un. 5.
91 - Cipriano, Ep. 54, 3: CSEL 3/2, pp. 622-623.
92 - Cf. Act 11, 26.
93 - Cf. Apoc 1, 11.
94 - Cf. 1 Pt 1, 1.
95 - Cf. Rom 15, 19.
96 - 2 Tim 2, 20.
97 - Cf. Ps 2, 9.
98 - Cf. Io 13, 16.
99 - Cipriano, Ep. 54, 3: CSEL 3/2, pp. 622-623.
100 - Cf. Ps 25, 8.
101 - Cf. 2 Tim 2, 20.
LIBER TERTIUS
[recensere]Praefatio.
1. 1. Si tardorum mihi ingenia curanda non essent, qui intellegere nequeunt, me duobus voluminibus superioribus ad causam totam, quae tua, frater Cresconi, epistola continetur, multis modis ita respondisse, ut etiam illa quae ibi restant, iam soluta atque frustrata sint, iam debuit a me huic operi finis imponi. Sed quia multi sunt, quibus servire nos convenit, qui omnia depulsa esse non putant, nisi locis suis etiam singula pertractentur, residua sermonis tui breviter ex ordine refellenda percurram. Cyprianus, a quibus in Baptismi sacramento diversa sentientibus, communionem suam minime separavit.
1. 2. Quidquid de Cypriani venerabilis martyris, et de quorumdam Orientalium litteris inserendum putasti, quod eis placuerit apud haereticos et schismaticos datum improbare Baptismi sacramentum; nihil impedit causam nostram, si eam Ecclesiam retinemus, quam non deseruit Cyprianus, etiam cum multi eius collegae in hanc sententiam consentire noluissent. Nam et in ipso concilio dixit: "Neminem iudicantes, nec a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes" 1. Et eamdem epistolam ad Iubaianum ita conclusit:
2. 2. "Haec tibi, carissime, pro nostra mediocritate respondimus, nemini praescribentes aut praeiudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem" 2, etc. In his ergo nos interim deputa, quibus illud non potuit persuadere Cyprianus, a quibus tamen etiam in hac re diversa sentientibus, communionem suam minime separavit. Maiores autem vestri, quibus tale testimonium perhibuisti: "quod ab Orientalium propterea communione discreti sunt, quia illi suum iudicium resciderunt, quo eis placuerat de ista Baptismi quaestione Cypriano atque illi Africano concilio consentiri oportere", contra Cyprianum fecerunt. Debuerunt enim cum collegis suis etiam in hac quaestione diversa sentientibus tenere communionis unitatem, quod in suis litteris fecisse legimus Cyprianum. Respondent, "ideo eum sic loqui voluisse, ne fortasse excommunicationis timore deterriti, non auderent libere dicere quod sentirent, non quia cum eis esset in communione mansurus si diversa sensissent"; ubi aperte dicunt Cyprianum esse mentitum. Si enim dicebat: "Neminem iudicantes, nec a iure communionis aliquem, si diversa senserit, amoventes" 3, quod eum dixisse conscripta indicant gesta concilii; et tamen si quisquam eorum, quibus ea dicebat, diversum sentire se ostenderet, non cum eo fuerat Sacramenta Christi communicaturus: procul dubio mentiebatur, qui talia dolose, non veraciter promittebat; quodque est in eo mendacio deterius, simplicitatem fratrum duplici corde fallebat, cum praesertim et scriberentur quae dicebantur. Nam quicumque ab illo concilio diversum sensisset, quo posset ab eis ore dam nari vel excommunicari, cum eiusdem concilii pro se principium recitaret? Quis ergo de Cypriano tolerabilius sentit, utrum nos, qui eum dicimus in obscura de Baptismo quaestione hominem falli potuisse; an vos, qui eum dicitis in promittenda christiana communione episcopum fallere voluisse, non unum aliquem fratrum, sed universam episcopalem societatem? quod si et vobis de illo credere nefas est; vestri maiores contra eius sententiam fecerunt, qui se ab Orientalium communione, quod de hac re diversa senserint, diviserunt.
Laus prima est a vera sententia non moveri, secunda falsa mutare.
3. 3. Proinde, si omnino iam credendum sit, quinquaginta episcopis Orientalium id esse visum, quod septuaginta Afris vel aliquanto etiam pluribus, contra tot millia episcoporum, quibus hic error in toto orbe displicuit; cur non potius etiam ipsos paucos Orientales suum iudicium correxisse dicamus, non, ut tu loqueris, rescidisse? Sicut enim laudabile est a vera sententia non moveri, ita culpabile est persistere in falsa: quam numquam tenere prima laus est, secunda mutare; ut aut ex initio vera permaneat, aut mutata falsa vera succedat. Neque nunc ad nostram pertinet quaestionem, quale sit quod pars christiani orbis maxima cum Orientalibus sensit. Si enim hoc verum, si hoc tenendum atque servandum est, quod de Baptismo tenemus atque servamus; duo mala vestra vobis obiicimus: unum, quod erratis in Baptismi quaestione; alterum, quod vos ab eis qui de hac re verum sentiunt separatis. Si autem, ut secundum vos loquar, hoc est in ea quaestione verum, quod ipsi sentitis; illo certe crimine maculamini, quod ab Ecclesia recessistis, propter cuius pacem sicut Cyprianus et fecit et monuit, etiam diversa sentientes ferre debuistis. Inter fidelem perfidumque discretio.
4. 4. Tunc exclamas quod ego dixerim: "Nihil inter fideles perfidosque discernas; idem tibi pius atque impius videatur": quod ego non dixi. Sed plane illud dixi, unde tu quasi hoc dicerem exclamare voluisti, et dicere quod non dixi: "Sive, inquam, a fideli, sive a perfido dispensatore Sacramentum quisque percipiat" 4. In qua sententia non nihil inter fidelem perfidumque discrevi, nec iussi ut idem cuique pius atque impius videatur: sed idem Sacramentum pium et impium posse habere; quod nec tu negas, qui saltem post impios occultos baptizandum non esse concedis. Proinde sine causa coniungis et dicis: "Nihil prodest bonis moribus vivere, quia quidquid iusto licet, potest et iniustus implere"; quia et falsum est, et a me dictum non est. Boni quippe mores vitam bonorum malorumque discernunt, et ad diversa perducunt. Nec quidquid iusto licet, potest et iniustus implere; quia iustus implet legem Christi per dilectionem, unde iniustus alienus est; potest tamen aliquid quod et iustus implere, ut et ipse baptizet, si nihil aliud, certe cum latet: sicut etiam illi possunt Dei mandata praedicare sicut iusti, sed non secundum ea vivere sicut iusti, de qualibus dictum est: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 5. Non sanctificat nisi Deus.
5. 5. Sed fac iniustum non latentem et nonnullis cognitum bonis per aliquam seditionem factionemve de Ecclesia non posse separari. Audi Cyprianum, tolera zizania, esto frumentum. Quam tibi bene sonare visa sunt, quae in una re varie repetisti: "Quid hoc praecepto + inquis + dici iniquius potest: Purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem?". Breviter respondeo: Nec maculosus, nec sordidus, nec immundus, nec infi delis, nec criminosus est Christus, qui dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo 6, faciens nos certos de bonis suis, ne malis vitiaremur alienis. Nam ecce cum minister iniquus occultus est, a quo tamen datum Baptismum non rescindis; nonne omnia tibi verba tua ista replicari possunt, quia et purificat maculosus, et abluit sordidus, et emundat immundus, et dat infidelis fidem, et criminosus efficit innocentem? "Non + inquis + ipse, sed fama eius bona, quamvis inanis et falsa". Hinc non vis ut ego exclamem: O scelus, o portentum, non, sicut ait quidam, in ultimas terras exportandum 7, sed potius extra omne coelum et omnes terras, si fieri posset, abigendum! Non te ipsum dico, quem correctum volo; sed hunc errorem, a quo te corrigi cupio. Itane ad mundandum hominem, quando boni ministri defuerit vera vita, tunc mali ministri falsa sufficit fama, quae hoc efficiat, quod efficeret bona vita, ut ad hominem sanctificandum quando ministri latet iniquitas, ministra Deo militet falsitas? Hoc totum ideo, ne dicatis quod dicimus, sive a fideli sive a perfido dispensatore Sacramentum quisque percipiat, non sanctificat nisi Deus.
Verba Augustini, consentiente Cresconio.
5. 6. Deinde commemoras verba mea, quod dixerim: "Semper Christus det fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput" 8. Dixi plane, et dico: nec tu omnino respondere potuisti. Videris enim quasi succubuisse tanto ponderi veritatis, cum subiecisti: "Hoc et nos suademus, hoc volumus". Cur praestet iustum esse quam iniustum sacramenti ministrum.
6. 6. Deinde rursus supponis hominem in quo spem constituat accepturus: "Sed quaerimus + inquis + per quem hoc melius fiat?". Et quia sine ministro nec nos dicimus posse hominem baptizari, quaeris a me, utrumne melius iniustus sit minister, an iustus? Ubi respondeo, ad hoc esse melius, ut iustus minister sit, quo infirmitas hominis, cui sine exemplo laboriosum est et difficile quod imperat Deus, imitatione boni ministri ad vitam bonam facilius erigatur. Unde dicit apostolus Paulus: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 9. Ad hominem vero baptizandum et sanctificandum, si tanto est melius quod accipitur, quanto est melior per quem traditur; tanta est in accipientibus Baptismorum varietas, quanta in ministris diversitas meritorum. Si enim, quod sine controversia creditur, melior erat Paulus quam Apollo, meliorem Baptismum dedit, secundum istam vestram vanam perversamque sententiam: et si meliorem Baptismum dedit, profecto eis quos a se non baptizatos gratulatur 10, invidit. Porro, si inter bonos ministros cum sit alius alio melior, non est melior Baptismus qui per meliorem datur, nullo modo est malus, qui etiam per malum datur, quando idem Baptismus datur. Et ideo per ministros dispares Dei munus aequale est, quia non illorum, sed eius est.
Discernimus humana merita, non Sacramenta divina.
7. 6. Non ergo, sicut inaniter inveheris, nihil inter fidelem perfidumque discernimus: sed discernimus humana merita, non Sacramenta divina; quae tu quoque vi veritatis adductus et haereticae intentionis oblitus, nobis et vobis non alia, sed una eademque esse dixisti. Hoc quod dicit Cresconius non hoc est quod Petilianus dixit.
7. 7. Quomodo dicis: "Hoc et nos suademus et volumus, ut semper det Christus fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput"; cum defendas litteras Petiliani, ubi apertissime cum baptizantis meritum commendaret, quantumque ad dandum Baptismum valeret humana iustitia, pro suscepta causa conaretur ostendere: "Conscientia + inquit + sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Nam qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum" 11? Et tamquam ei diceretur: Unde hoc probas? secutus adiunxit: "Omnis enim res origine et radice consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est" 12. Quid, obsecro, quia incidisti in defensionem temerariae falsitatis, nebulas manifestis rebus moliris offundere? Aperte dicit homo, originem, radicem, caputque hominis regenerandi per Baptismum non esse posse, nisi cuius ministerio baptizatur; et tu dicis: "Hoc et nos volumus, ut Christus sit origo et radix caputque christiani; sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Hoc aliud est quod dicis, aliud quod dixit Petilianus: hoc quod dicis etiamsi verum sit, non hoc est quod ille dixit. Si hoc et tu vis, ut Christus sit origo et radix et caput christiani; Petiliano resiste, non mihi.
8. 8. Proinde si hoc et tu vis, ut Christus sit origo et radix et caput christiani; Petiliano resiste, non mihi: quoniam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 13. Quod ego ex Apostolo cum in meis litteris posuissem 14, ita tu respondere voluisti, ut diceres: "Dei quidem dare est incrementum; sed sicut qui plantat et rigat, non nisi colonus fidelis et diligens quaeritur, sic etiam in sacramento Baptismatis nonnisi fidelis et iustissimus operarius adhibetur". Quasi vero quod infidelis colonus plantaverit, propter eius infidelitatem non germinet. Vis seminis, et fecunditas terrae coelique temperies hanc efficaciam divinitus acceperunt, ut ad propagandos fructus plantatorem vel rigatorem operarium tantummodo exspectent, qua mente operetur, qua laboret intentione non curent, utrum dominum agri fideliter diligat, an sua non illius lucra conquirat. Adiungis etiam testimonium propheticum, dicens: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos, pascentes cum disciplina 15. Scio, completum est: tales Apostoli fuerunt, tales etiam nunc, etsi pro Ecclesiae latitudine perpauci, non tamen desunt. Sed quid etiam per Ezechielem prophetam dicatur adversus pastores malos, debuisti quaerere, legere, cogitare. Ibi enim dicit: Ego pascam, non pastores 16.
Dei est fides atque iustitia; et ideo fides et iustitia nobis a Deo est.
9. 9. Proinde et per pastores bonos et per pastores malos cum verbum suum Sacramentumque dispensat, ipse pascit; quia de se ipso ait: Ut sit unus grex et unus pastor 17. Bonum est enim confidere in Dominum, quam confidere in hominem 18; et: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 19. Quod a me in illa epistola commemoratum 20, sic te intellegere ostendis, ut ideo magis te dicas iustum, et fidelem, per quem hoc Sacramentum celebretur, inquirere: "quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes; Dei esse autem fidem atque iustitiam; quam semper in ministris eius attendis". Hoc verum dicis, quia bonorum omnium nihil habemus quod non accepimus 21; et ideo fides et iustitia nobis a Deo est. Sed cum dicis hanc tibi Deum dare non posse, nisi habeat eam homo per quem baptizaris; spem profecto in homine ponis, qui utrum sit iustitiae particeps, nescis; et si non est, tunc famam eius attendis, et cum falsam bonam de malo latente repereris, ad sanctificationem tibi sufficere cre dis. Obsecro te, si fiduciam Dei, non hominis habes, et ideo magis ut iustus et bonus et fidelis sit per quem hoc Sacramentum celebretur inquiris, quia Dei est fides atque iustitia; numquid Dei est etiam falsitas famae, quam si habeat bonam minister malus, hanc tibi dicis in tuam sanctificationem sufficere? Iam mallem in hominem confideres, unde te vehementissime prohibebam, quam in famae ipsius falsitatem. Homo enim qualiscumque sit, quantum ad id quod homo est attinet, Dei creatura est: nulla vero falsitas Dei creatura est. Porro, si maledictus est qui spem suam ponit in homine 22, quanto magis qui spem suam ponit in falsitate opinionis humanae, ut in illud aliud incidat quod scriptum est: Qui fidit in falsis, hic pascit ventos 23: id est fit esca spiritibus malis?
Baptismum Ioannis, baptismum Moysis.
10. 10. "Si datum + inquis + a quocumque et quomodocumque Baptisma rescindi non debet, cur post Ioannem Apostoli baptizaverunt?" 24. Quanto vehementius ita proponitur: Si post Ioannem Apostoli baptizaverunt, cur non etiam post quemlibet sanctum baptizat vel melior vel aequalis? ut vel hinc intellegere cogaris, ad istam quaestionem non pertinere baptismum Ioannis? "Et Iudaeis + inquis + a Moyse baptizatis Petrus dixit: Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi 25". Si propterea iam baptizati erant Iudaei, quia Moyses per mare Rubrum ante tam longum tempus parentes eorum baptizaverat 26; qui de Christianis baptizatis nascuntur, sine causa hodie baptizantur: et tamen dicis ista, et scribis ista; audiris et legeris, et putaris respondere litteris nostris: quasi hoc sit respondere potuisse, quod est tacere noluisse. Baptisma Christi non est nisi eius in cuius nomine datur. 11. 11. Nec illud, quod praetereundum putasti, refellisti principio huius epistolae, sicut tibi videris, quod a me dictum est: "Si errabant illi qui volebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui volunt esse Donati?" 27. Quis enim non videat hinc esse istam divisionem factam, hinc hodieque in hac peste persistere, dum in hominis iustitia spes ponitur, ut tunc sit acceptabilis Baptismus Christi, si ab homine iusto quisque tingatur? Contra quem errorem, adversus eos qui iam schismata propter diversa merita hominum facere coeperant, clamat ipse Paulus: Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, ne quis dicat quia in nomine meo baptizavi 28; quid aliud insinuans, nisi Baptisma Christi non esse nisi eius in cuius nomine datur, et ideo non fieri melius cum per meliorem datur, nec deterius per deteriorem?
Nemo fidem christianam sumit ab homine, sed a Deo.
11. 12. Frustra itaque deinceps exsultas, et dicis: "Sequitur ut omnia illa quae a sancto Petiliano u cuiuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam". Ipsa enim verba quae velut recte dicta concludis, non se recte dicta convincunt; quia nec "conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis", cum maculosa dantis occulta est. Ibi victus, cum veritati acquiescere debuisses, ad falsam eius famam, tamquam ad deceptum mendacio infelicem iudicem provocasti: quia neque attenditur conscientia, quando fama eius attenditur, et tam non potest falsa cuiusquam fama quam nec mala vita quisque mundari; et nemo fidem christianam sumit ab homine, nec perfido nec fideli, sed ab illo de quo scriptum est: Fide mundans corda eorum 29. Qui si per fidelem audit quid credendum sit, eum quidem imitatur, non tamen ab eo iustificatur. Nam si minister iustificat impium, consequens est ut etiam in ministrum recte credatur; apostolica quippe clara et certa sententia est: Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 30. Proinde, si minister non audet dicere: Crede in me; non audeat dicere: Iustificaris a me.
Ubi veritas Cresconium contradicit.
11. 13. Iam vero quod sequitur: "Omnis res origine et radice consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est"; si origo et radix et caput baptizati, baptizans minister est, Christus non est; si Christus est, ille non est. Denique cum minister occultus est malus, quae origo, quae radix, quod caput est baptizati? an falsa eius fama? Hoc quidem Cresconius dicit, sed veritas contradicit. Ergo si tunc origo et radix et caput Christus est; ipse est etiam quando minister est bonus, ne, quod absurdissimum est, melior sit conditio baptizati per occultum malum, quando Christus est caput, quam baptizati per manifestum bonum, si tunc minister est caput. Hoc et de bono semine dixerim. Sequitur enim: "Nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur".
Qui autem baptizatur, non de cuiusquam hominis, sed de spiritu Christi nascitur.
11. 14. Quae vero sequuntur ex epistola Petiliani abs te posita, ubi ait: "Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, cum scriptum sit: Arbor bona bonos fructus facit; et arbor mala malos fructus facit? Numquid colligunt de spinis uvas? 31", et iterum: "Omnis homo bonus de the sauro cordis sui producit bona; et malus homo de thesauro cordis sui profert mala" 32; satis aperteque convincunt, Petilianum haec omnia non retulisse nisi ad hominem per quem Baptismus ministratur, ut ipse intellegatur, si innocens est, facere innocentem quem baptizat; ipse sit bona arbor, cuius fructus sit qui baptizatur; ipse bonus homo, de cuius cordis thesauro procedit sanctificatio baptizati. Ac per hoc cum iste occultus est malus, dic mihi, a quo fit ille innocens? dic mihi, cuius erit arboris fructus? dic mihi, de cuius cordis thesauro sanctificabitur baptizatus? Aut si tunc effectorem innocentiae suae, tunc arborem de qua fructus bonus nascatur, non hominem ministrum Baptismi meretur habere, sed Christum; felicius incidit in ministrum latentem malum, quam si incidisset in manifestum bonum. Quod si absurdissime atque insanissime dicitur, Christi fructus est qui eius Baptismo sanctificatur, cuiuslibet ministri opere baptizetur. Nisi forte ad consilium tuum recursurus est, quando incurrit in ministri conscientiam maculosam et occultam, ut ei de qua nascatur arborem ostendas, falso bonam mali hominis famam: cuius radicem si quaesieris, invenies fallentis astutiam; de qua si potest nasci fructus bonus, quod absit, mentitus est Christus, qui dixit: Non potest arbor mala fructus bonos facere 33. Sed quia verum dixit Christus, habeat homo bonus tamquam bona arbor bonum fructum, opus bonum; sicut homo malus tamquam mala arbor malum fructum, opus malum: qui autem baptizatur, non de cuiusquam hominis, sed de spiritu Christi nascatur, si vult esse fructus qui vento non corrumpatur, et arbor quae non eradicetur. Quae cum ita sint, cum tu dixeris: "Ergo sequitur ut omnia illa quae a sancto Petiliano u cuiuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam"; puto quia ego potius illa omnia non recte dicta concludo. Aggreditur causa Optati Gildoniani, et Maximianistarum.
12. 15. Iam nunc videamus quod deinde in epistola tua contexuisti, quomodo te Optati causam et Maximianistarum, quinimmo, ut abs te doctior fiam, Maximianensium, vestri docuerunt. Et de Optato quidem, de quo nihil conscriptum valeo recitare, quodlibet sentias, facile cedo. Unum illud scio: si vera sunt quae de illo, ut non dicam ostendebantur, certe tamen dicebantur, nec ipse erat bonus, nec famam habebat bonam; unde quicumque per eum baptizati sunt, nec conscientia eius secundum Petilianum, nec fama eius secundum te, ablui potuerunt: si autem falsa mala eius, sicut saepe assolet, invida fama iactavit; vide quam recte non facile credamus, quod numquam nobis de traditoribus quos accusatis probare potuistis: quia solet etiam de bonis mala fama mentiri. Si ergo non illorum innocentia, non denique, quod verum atque firmum est, Dei gratia et nostra conscientia ratum nobis Baptismum facit, faciat saltem sententia tua.
De Caeciliano Donatistarum concilium recitatur, de Optato autem nullum recitatur a Catholicis.
13. 16. Tu enim cum de Optato loquereris dixisti: "Ego quidem Optatum nec absolvo, nec damno". Si hoc ego, imo non tantum ego, sed omnis Africana catholica Ecclesia; quanto magis etiam transmarina tam longe lateque diffusa, de Caeciliano et eius ordinatoribus dicat: Ego illos nec absolvo, nec damno? Parumne putas esse illis quos ii baptizaverunt, quorum nemo unquam Caecilianum vidit, quod de Optato sufficere credis eis quos ille etiam suis manibus baptizavit? An quia de Caeciliano parentum vestrorum concilium recitatis, de Optato autem nullum recitatur a nobis; ideo putas nulli nostrum licere dicere: Ego Caecilianum nec absolvo, nec damno; quod tibi licuit de Optato? Sed factum est pro Caeciliano posterius iudicium transmarinum, vestris apud Constantinum imperatorem ut fieret instantibus. Aut si ecclesiastica iudicia, quae prius facta fuerint, iam convelli non possunt; quid de Primiano facturi estis, vestro episcopo Carthaginensi, contra quem primo centum, plures utique quam de Caeciliano iudicaverunt, eique abrogato episcopatu Maximianum pro illo constituerunt? Nonne Primianus posteriore iudicio nititur, quod pro illo factum est in oppido Ba gaiensi; secundum quod iudicium non vult de se dubitari, sed ab omnibus vobis se extorquet absolvi? Unde et nos secundum posterius de Caeciliano iudicium prorsus eum incunctanter absolvimus. Sufficit tamen ad causam, si hoc de illo dicamus, quod tu de Optato dixisti: Nos Caecilianum nec absolvimus, nec damnamus. Viderint illi, seu vestri, seu nostri, quemadmodum de illo iudicaverint; ipsi suarum sententiarum rationem reddant, ipsi portent seu mali seu boni sui operis sarcinam: nobis de alienis factis saltem dubitare permittite, ne cogamur in nobis ea Sacramenta damnare, de quibus non licet dubitare. Sed iam dixi, senti de Optato quod vis: neque enim est unde convincamus eum, qui non apud acta commisit; quae tamen ita commisit, ut inter Gildonis satellites praecipuus haberetur, teneretur, moreretur. Numquid etiam de Feliciano et Praetextato sociis Maximiani, quos trecenti et decem episcopi vestri cum caeteris similiter nominatim expressis, una eademque sententia Bagaitani concilii damnaverunt, eosdemque non post parvum tempus cum omnibus quos damnati baptizaverunt, sicut fuerunt, episcopos susceperunt, quodlibet vobis garrire permittitur?
Quod de Feliciano Mustitano et Praetextato Assuritano dixerunt Donatistae.
14. 17. Quocirca quaecumque in nos sive in nostros quasi parcendo et praetereundo dixisti, sine nominibus, sine testibus, sine ullis omnino documentis, partim culpando quae culpanda non sunt, partim quae culpanda sunt, non probando, supervacaneum est velle purgare. Istos, istos iterum attende, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum aliquanto diligentius intuere, quorum totam causam suo loco ita, si Dominus permiserit, explicabo, ut etiam si nimius hostis veritatis esse volueris, vestrorum mendacium defendere vel negare non possis: sed nunc interim secundum hoc mihi placet agere quod tibi dixerunt; nondum discutio quam <non> verum dixerint, nondum ostendo quam mira impudentiae caecitate mentiti sint. Certe "cum de iis quos Maximianistas appellavi, et damnatis vestrorum concilio et receptis, in epistola mea perlegeres 34, sicut scribis, valde permotus es: quippe cum adhuc rbis enim tuis utar) quid haberet veritas ignorares". Denique "statim, sicut narras, ex vestris episcopis diligentius inquisisti; atque ipsis docentibus, et decretum concilii, et sententiam in eos qui damnati sunt dictam, et rei totius ordinem cognovisti". Et quia et me quid gestum sit ignorare credebas, quid veritas haberet hortatus ut discerem, ita deinceps cuncta narrasti. Vide quia in hac causa verba ipsa tua pono ex epistola tua; sunt enim mihi pernecessaria.
15. 18. "Cum quam plurimos + inquis + episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio, in eos omnes qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est: quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen + inquis + decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset, innocens haberetur. Sic factum est + inquis + ut non solum duo illi quos memoras, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent. Quorum ideo Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur; nec, cum baptizarent, fuerant ab Ecclesia separati, quippe necdum transacti temporis definita meta disiuncti. Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt". Haec verba tua certe, mi Cresconi, cognoscis ex epistolae tuae contextione expressa.
Quisquamne restituitur in Ecclesiam, qui non fuerit ab Ecclesia separatus?
16. 19. Proinde quaero abs te: Si nondum fuerant ab Ecclesia separati, quomodo "in eos omnes qui in Maximiani schismate perstitissent, prolata sententia est, quae cum consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur?". Quibus verbis ostendis, eorum qui in Maximiani schismate perstitissent, si qui intra dilationem temporis corrigi voluisset, innocens haberetur. Corrigeretur ergo, si quis corrigi voluisset, ab illo schismate in quo cum Maximiano perstiterat: proinde antequam corrigeretur, in schismate erat, in quo perstiterat; quamvis in eo, quia intra placitum tempus correctus est, non pertinaciter perstitisset. Nam et posterioribus verbis paulo post ita distinguis: "Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt"; dicens utique, "pertinaciter perstiterunt", ostendis etiam illos qui correcti sunt perstitisse, sed non pertinaciter. In quos simul omnes prolata est illa sententia, qua consensu omnium confirmata, placuisse tamen dicis decreto concilii dilationem illam temporis dari. Quomodo igitur in Ecclesia erant, qui antequam corrigerentur, in schismate cum Maximiano perstabant? Quod si in Ecclesia non erant, quia in schismate erant, quomodo baptizabant? Deinde, quomodo factum est, sicut dicis, ut non solum illi quos memoravi, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent, si ab Ecclesia non erant separati? Cui se reddiderunt, unde non recesserunt? Aut si recesserant, dic, quaeso, antequam se Ecclesiae reddidissent, quo iure baptizaverunt? "Quorum ideo", inquis: "Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur". "Restituti", quo? Evigila, obsecro, dic nobis, quo restituti? Profecto dicturus es: "In Ecclesiam", cui se illos reddidisse dixisti. Quisquamne restituitur in Ecclesiam, qui non fuerit ab Ecclesia separatus? Quisquamne ab Ecclesia non separatus quamlibet paucos dies persistit in schismate? Quisquamne ab Ecclesia non sepa ratus se post tempus quamlibet parvum reddit Ecclesiae?
Ab aliis dictam, quomodo posses, defensare sententiam?
17. 20. Arbitror te, carissime, non solum verba tua non considerasse conscribenda, sed nec legisse conscripta. Verumtamen quid faceres, cui necessitas in hoc opere ingerebatur in Maximianum ac socios eius, non propriam dicere, sed ab aliis dictam, quomodo posses, defensare sententiam? Nam et si tu non utereris his verbis, idem ipsum decretum concilii Bagaiensis recitarem, ubi scriptum est: "Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus".
Episcoporum ab ipsis Apostolorum sedibus inconcussa series.
18. 21. Proinde, et si talia tua verba non reperirem, hic certe dicerem, hic pro veritate clamarem: Quomodo ad matrem Ecclesiam redire permittuntur, qui ab Ecclesia matre non recesserunt? Aut si recesserunt, quo iure, antequam redirent, baptizare potuerunt, nisi quia in causa reserciendi huius schismatis obliti estis propriae vanitatis, qua post episcopos ab ipsis Apostolorum sedibus inconcussam seriem usque in haec tempora perducentes, non unum hominem, non unam domum, non unam civitatem, non unam gentem, sed orbem terrarum rebaptizandum esse censetis? aut certe quia huius facti horror semper etiam facientium corda concussit, tot populis ad vestram communionem a Maximiani communione redeuntibus, tam multos quidem libuit reparare, sed puduit tam multos rebaptizare: quod tamen, quibuslibet detestantibus et exhorrentibus, propter salutem hominum faceretis, quae quanto plurium fuerat, tanto minus utique contemnenda erat, si hoc unquam contuitu veritatis, et non praeiudicio faceretis erroris. Vides certe in hoc Maximianensium ad vestram communionem reditu patefactum, vera esse quae de Baptismo dicuntur a nobis. Nam si ullus est in hominibus intellectus, vel dicendi aliquid vel audiendi, qui antequam redeat ad Ecclesiam baptizat, profecto extra Ecclesiam baptizat: et tamen rescindendus Baptismus non est, sicut nec in illis rescissus a vobis est. Quo non mutato, nec in suo, nec in cuiusquam alterius, sed in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine quisque baptizat. Deinde, praeter Baptismi sacramentum, quod vel ad poenam perversi, vel ad salutem recti sive correcti integrum perseverat, de ipsa correctorum expiatione vel mundatione volo aliquid dicere. Meministi enim quae adversus nos dixeris, quod venientes ad nos a vobis ex haereticorum sacrilego errore, sine ulla expiatione susceptos habeamus. Tu nobis dic modo, de schismate Maximiani redeuntes ad vos, cum in suis etiam susciperentur honoribus; qua tandem, quaeso, expiatione mundati sint.An illo tanto scelere participato, non erant tam nefaria societate maculati?
Concilii Bagaiensis contra Maximianum et eius ordinatores sententia.
19. 22. Attende quid insonet, quid increpet, quid in illo praeclaro concilio fateatur veri dicum os illud episcoporum tuorum. "Maximianum + inquit + fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit 35, ad maius supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris: usuras nunc gravioris colligit fenoris, cum mortuus interest vivis". Itane tandem in huius schismate, sicut ipse dixisti, persistentes, antequam intra tempus dilationis, sicut tu item dixisti, se vestrae Eccle siae reddidissent, nullam vel parvam de huius societate traxerant maculam? Sed audi deinde quid sequatur; audi, inquam, dictator vel dictor illius sententiae quid connectat. "Nec hunc solum + inquit + sceleris sui mors iusta condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt 36. Nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis, quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior ne per cuncta membra pestilens irrepat virus ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos Victorianum Carchabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Quae graviora in illos dicere potuistis? Quae graviora in nos ipsos dicere soletis? "Sed ab hoc + inquis + tam magno malo intra dilationis tempus correcti sunt". Videro utrum correcti sint: quia revera correcti essent, si ad veram Ecclesiam remeassent. Sed si vestra vera est, quomodo expiati sint a tam immani scelere, dicite. Si enim non sunt expiati, omnes vos estis secundum vestram sententiam eorum scelere maculati: si autem expiati sunt, solo ipso reditu, propter caritatem quae cooperit multitudinem peccatorum, expiari potuisse conceditis; et nos de vestris cum correcti ad nos veniunt, inanibus calumniis accusatis: nisi forte, iam quidem, sicut concilii verba indicant, et schismatis sacrilegium perpetraverant, sed ante diem concessae dilationis eodem sacrilegio nondum fuerant inquinati, et ideo non putati sunt expiandi.
20. 23. Hoc si ita est, quis vobis <obsistere> audeat, qui tam mirabilem potestatem in homines accepistis? Peccant quando volunt, et inquinantur quando vultis. Non obscurum aliquid recitamus, minusve notum atque vulgatum. Illa sententia est, quae tantae facundiae merito in manibus omnium, in omnium ore versatur, qui legendorum talium studiosi sunt: de qua nunc saltem cernis quam vere dixerim, quod "non eam deberent primo gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam". Attende quid habeat, audi quid perstrepat. 21. 24. "Maximianum + inquit + fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit". Cum hoc igitur si quis Sacramentum altaris uno die sciens communicasset, secundum iactantissimam illam severitatem vestram, nonne tanto malo sic pollueretur, ut par eius fieret? Quid ergo fuerunt, vel quid ex illo facti sunt, qui non solum ad altaria cum eo accesserunt, verum etiam ipsi eum ordinatum episcopum contra Primianum vestrum erectis altaribus admoverunt? Sed quid ego te de istis interrogem? Ipsa sententia loquatur, cuius verba sic fulgent, ut si eam volueritis abscondere, quarumlibet latebrarum tenebras suo nimio splendore perrumpat. Videamus in socios Maximiani, quanto sonitu damnationis insurgat.
22. 25. "Nec solum hunc + inquit + sceleris sui mors iusta condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt" 37. Deinde paulo post, cum omnes ordinatores Maximiani nominatim enumerasset, inter quos etiam isti de quibus ago, Felicianus et Praetextatus leguntur, quid fecerint, ut tanta in eos digne dicenda essent, ita subiungit: "Qui funesto + inquit + opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt"; sic intellegi volens, quod ipsi adfuerint, ipsi Maximianum impositis manibus ordinaverint. Addens etiam de Carthaginis clericis: "Sed et clericos, inquit: Carthaginis Ecclesiae, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt". Felicianus et Praetextatus quid fecerint, ut tanta in eos digne dicenda essent?
23. 26. Rogo te, Cresconi, numquid ullis meis verbis hoc crimen exaggero? Quod si voluissem, fortasse mihi, etsi non talia, tamen qualitercumque sufficientia non defuissent. Quaero igitur abs te, antequam isti duo, de quibus interim ago, ad vestrae communionis concordiam remeassent, in illa catena sacrilegii constituti, sub quorum labiis erat venenum aspidum, cum ore pleno maledictione et amaritudine, cum pedibus velocibus ad effundendum sanguinem, quomodo baptizarunt? Numquid in his erat conscientia sancte dantium, quae ablueret accipientium? Numquid eos saltem fama bona vel falsissima commendabat, quae tibi in illis angustiis non qua evaderes, sed qua te praecipitares, exitum praebuit, cum eos tam insigne concilium clamet "famosi criminis reos"? Redeuntes deinde, sicut falsa narrantibus vestris episcopis credidisti, ante dilationis diem, quomodo suscipiuntur in honoribus suis, cum eis quos extra Ecclesiam cum Maximiano, constituti in catena sacrilegii schismatici baptizaverant? Unde a sacrilegio tanto expiantur? A catena illa unde solvuntur? Labia eorum, os eorum a veneno aspidum, a maledictione et amaritudine unde mundatur? Unde pedes ab effusione spiritalis sanguinis abluuntur, quo velociter cucurrerunt? Unde manus a funesto opere perditionis emaculantur? Unde ab illicito incestu, non membra corporis, sed animae purgatur affectus?
Baptismum Christi, non solum per occultos, verum etiam per manifestos malos datum, habet inconcussam sui roboris firmitatem.
24. 27. Nempe istam causam ut defendatis, velitis nolitis, ad patrocinium veritatis venire cogimini, quae dicit Baptismum Christi, non solum per occultos, verum etiam per manifestos malos; nec solum a conversis, verum etiam a perversis datum, habere inconcussam sui roboris firmitatem; et eis posse quidem inesse, sed nisi correctis non posse prodesse; correctos autem etiam fraternis orationibus expiari, per caritatem cooperientem multitudinem peccatorum 38. Ecce antequam ostendam quam impudenter tibi vestri episcopi de Maximianensium susceptione mentiti sunt, secundum ipsum mendacium eorum et narrationem tuam, quam tota causa vestra subversa sit puto quod non iam quaerere debeas, sed agnoscere, nec parare contradictionem, sed correctionem potius cogitare. Vides enim nunc saltem, quam veraciter a me illa dicta sint, quibus frustra mendaciter respondere conatus es: quam recte dixerim: "Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, cur non pro unitate Christi vera et plenaria lex illius haereditatis agnoscitur?" 39. Cum ipse fatearis, eos qui in Maximiani schismate perstitissent meruisse sententiam, qua non tenerentur si intra diem dilationis se Ecclesiae reddidissent. Unde constat, antequam se reddidissent, eos in schismate in quo perstiterant baptizasse, cum quibus in vestram communionem recepti sunt. Vides quemadmodum mortui baptizaverint: quia de illis qui in Maximiani schismate perstitissent, antequam ad vos redirent, dictum erat sententia concilii Bagaiensis: "Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora".
Quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad Ecclesiam.
25. 28. Quod vero dixi: "Quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt" 40: ecce iam multo melius obmutescerent, cum talia loquuntur quibus peius implicarentur. Vides quam verum sit quod a me dictum est: "Iam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad Ecclesiam, quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata" 41. Multo magis enim hoc secundum tuam narrationem verum est, qui dixisti etiam illos dilatione concessa revocatos, de quibus nominatim expressis iam dictum fuerat: "Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Cum enim post haec verba illa est dilatio constituta, quomodo non placuit revocare damnata? aut quomodo nobis tanto post natis, vel ipsi etiam christiano orbi terrarum incognita esse non possint, quae probari non potuerunt de Caeciliano, in eo quod postea factum est iudicio transmarino; quando ea quae de Maximianensibus gesta sunt, et in Africa, et temporibus nostris, tu cum sis Afer, sicut dicis, post tot annos adhuc usque non noveras? sicut autem nos docere poterimus, adhuc usque non nosti, quia episcopis vestris mentientibus credidisti.
De traditione sacrorum codicum.
26. 29. Quod autem "me de traditione in vestros maiores, dicis, quasi per anticategoriam, quod a nostris maioribus factum est, retorquere voluisse", culpans quod hoc fecerim, "quasi in schola de causae generibus vel quaestionibus ageretur, non in Ecclesia veritas quaereretur"; numquid hoc Eliae prophetae diceres, qui cum sibi a rege iniquissimo esset obiectum, quod ipse everteret Israel; respondit: Ego non everto, sed evertis tu et domus patris tui 42? Quid enim ad nos pertinet hoc retortae obiectionis genus, quo nomine a Graecis appellatur in arte rhetorica, cum hoc inveniamus in auctoritate prophetica? Cum ergo quisque dicit: Non ego feci, sed tu fecisti: verum dicere opus est, non dicere metuendum est. Et tu quomodo ostendas non fecisse maiores vestros, quod suis confessionibus lectis fecisse monstrantur, debes si quid vales vigilantissime cogitare, non verbo graeco imperitos ne nos audiant deterrere. Et maiores quidem nostros fuisse traditores non docuisti: neque enim quia dixisti esse multas litteras quibus hoc possit ostendi, ideo iam ostendisse putandus es. De vestris autem maioribus exstat Secundi Tigisitani concilium, cum paucissimis quidem factum apud Cirtam post persecutionem codicum tradendorum, ut illic in locum defuncti ordinaretur episcopus.
Acta Cirtensis concilii sub Secundo Tigisitano.
27. 30. Ibi quae gesta sint accipe: nam quae necessaria fuerunt, infra scribere curavi: "Diocletiano octies, et Maximiano septies consulibus, quarto nonas martii, Cirtae, cum Secundus episcopus Tigisitanus primae cathedrae consedisset in domo Urbani Donati, idem dixit: Probemus nos primo, et sic poterimus hic ordinare episcopum. Secundus Donato Masculitano dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Scis quantum me quaesivit Florus ut thurificarem, et non tradidit me Deus in manibus eius, frater: sed quia Deus mihi dimisit, ergo et tu serva me Deo. Secundus dixit: Quid ergo facturi sumus de martyribus? Quia non tradiderunt, ideo et coronati sunt. Donatus dixit: Mitte me ad Deum, ibi reddam rationem. Secundus dixit: Accede una parte. Secundus Marino ab Aquis-Tibilitanis dixit: Dicitur et te tradidisse. Marinus respondit: Dedi Pollo chartulas; nam codices mei salvi sunt. Secundus dixit: Transi una parte. Secundus Donato Calamensi dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Dedi codices medicinales. Secundus dixit: Transi una parte". Et alio loco: "Secundus Victori a Rusiccade dixit: Dicitur te tradidisse quatuor Evangelia. Victor respondit: Valentianus curator fuit, ipse me coegit ut mitterem illa in ignem. Sciebam illa deletitia fuisse. Hoc delictum mihi indulge, et indulget mihi et Deus. Secundus dixit: Transi una parte". Et alio loco: "Secundus Purpurio a Liniata dixit: Dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Purpurius respondit: Putas me terreri a te, sicut et alteri? Tu quid egisti, qui tentus es a Curatore et Ordine ut Scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut iussisti dari quodcumque? Nam non te dimittebant passim. Nam ego occidi et occido eos qui contra me faciunt. Ideo noli me provocare ut plus dicam. Scis me de nemine tractare. Secundus minor patruo suo Secundo dixit: Audis quae dicat in te? Paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis: quos scio quia dimittere te habent, et dare in te sententiam, et remanebis solus haereticus. Ideo quid ad te pertinet, quis quod egit? Deo habet reddere rationem. Secundus Felici a Rotaria, <Nabor a> Centurioni et Victori a Garbe dixit: Quid vobis videtur? Responderunt: Habent Deum cui reddant rationem. Secundus dixit: Vos scitis et Deus. Sedete. Et omnes responderunt: Deo gratias".
Potest fieri ut traditores traditor condemnet.
27. 31. Hos tu traditores, qui cum aliis apud Carthaginem in Caecilianum et socios eius dixerunt sententias, inter quos et Silvanus Cirtensis fuit, de cuius traditione gesta mox inseram, praeclara videli cet ratione defendes: hoc enim de his tam pluribus utique dicturus es, quod de uno Silvano tamquam magnum aliquid dictandum putasti, hinc te arbitratus manifeste falsum crimen quod ei traditionis obiicitur, demonstrare, quia interposuisti sententiam eius quam in concilio inter caeteros episcopos contra Caecilianum et alios communionis eius participes dixit; tamquam fieri non posset ut traditores traditor condemnaret. Prudentius enim tu vides ista quam Paulus apostolus: nam ille quibusdam res obiiciebat absurdas, nec considerabat non posse fieri quod dicebat: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis? 43 et illud praecipue: In quo enim alterum iudicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas 44. Hos ergo traditores, quibus confessis territus Secundus ignovit, secum habuit in Carthaginensi concilio, et in absentes non confessos dixerunt sententias, qui praesentes de sua non sunt confessione damnati. Hoc concilium non maneret, nec in posteritatis memoriam perduraret, nisi describeretur ab aliis, cum servaretur ab eis qui eo se defendere praeparabant, si quis eis eadem postea crimina, quae illic relaxata sunt, obiecisset.
Lucilla praepotens et pecuniosissima femina.
28. 32. Intererat etiam Secundi ipsius, ut appareret eum, ne schisma fieret, quod solent prae caeteris pacifici, praecavere, illa omnia divino iudicio dimisisse: quod multo magis facere deberet in concilio Carthaginensi, ubi contra absentes nulla constiterant, nisi Lucilla tunc praepotens et pecuniosissima femina odiis accensa furialibus vehementer instaret, ut contra Caecilianum veluti damnatum alter ordinaretur episcopus. Quod in Zenophili consularis iudicio postea commemoratum est per quemdam Nundinarium Silvani Cirtensis tunc vestri episcopi diaconum, qui cum memorato episcopo suo quem perpessus fuerat inimicum, sicut volebat, concordare non potuit. Egerat sane hoc apud collegas eius magis terribiliter, ne omnia proderet, quam suppliciter, ut veniam mereretur.
Gesta apud Zenophilum, quibus Silvanus traditor fuisse declaratur.
29. 33. Ex illius iudicii gestis haec pauca interposui: "Constantino Maximo Augusto et Constantino iuniore nobilissimo Caesare consulibus, Idus Decembres sexto Tamogadiensi inducto et applicito Victore grammatico, astante etiam Nundinario diacono, Zenophilus consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Victor". Et paulo post alio loco: "Nundinarius respondit: Legantur acta. Zenophilus consularis dixit: Legantur. Et legit Nundinius exceptor: Diocletiano octies et Maximiano septies consulibus, quarto decimo calendas iunii, ex actis Munatii Felicis flaminis perpetui curatoris Coloniae Cirtensis: Cum ventum esset ad domum in qua Christiani conveniebant, Felix flamen perpetuus curator Paulo episcopo dixit: Proferte Scripturas legis, et quidquid aliud hic habetis, ut et praecepto et iussioni parere possitis. Paulus episcopus dixit: Scripturas lectores habent, sed nos quod hic habemus, damus. Felix flamen perpetuus curator dixit Paulo: Ostende lectores, aut mitte ad illos. Paulus episcopus: Omnes cognoscitis. Felix flamen perpetuus curator dixit: Non eos novimus. Paulus episcopus dixit: Novit officium publicum, id est Edesius et Iunius exceptores. Felix flamen perpetuus curator dixit: Manente ratione de lectoribus quos monstrabit Officium, et vos quod hic habetis date. Sedente Paulo episcopo, et Montano et Victore de Castello Memor presbyteris, astante Marte cum Aelio, et Marte diacono, proferente Marcuclio, Catulino, et Silvano et Caroso subdiaconis, et Ianuario, Marcuclio, Fructuoso, Miggene, Saturnino, Victore Samsurico, et caeteris fossoribus, contra scribente Victore Aufidii in breve sic: Calices duo aurei; item calices sex argentei", etc. Et alio loco: "Posteaquam apertum est in bibliothecam, inventa sunt ibi armaria inania, ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam invenisse eas. Victor Aufidii Silvano dixit: Mortuus fueras, si non illas invenisses. Felix flamen perpetuus curator <rei> p. Silvano dixit: Inquire diligentius, ne quid hic remanserit. Silvanus dixit: Nihil hic remansit, totum hoc eiecimus", etc. Et alio loco: "Exemplum libelli traditi episcopis a Nundinario diacono. Testis est Christus et Angeli eius, quoniam traditoribus communicastis: id est Silvanus a Cirta traditor est, et fur rerum pauperum, quod omnes vos epi scopi, et presbyteri, et diacones, et seniores scitis; et de quadringentis follibus Lucillae clarissimae feminae, pro quod vobis coniurastis, ut fieret Maiorinus episcopus, et inde factum est schisma. Nam et Victor fullo vestri praesentia et populi dedit folles viginti, ut factus esset presbyter, quod scit Christus et Angeli eius", etc. Et alio loco: "Quibus lectis Zenophilus consularis dixit: Et actis et litteris quae recitatae sunt, traditorem constat esse Silvanum. Item alio loco: Zenophilus consularis dixit: Quid administrabat tunc Silvanus in clero? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta persecutione Silvanus subdiaconus fuit".
Silvanus Cirtensis Donatistarum episcopus in exilium actus.
30. 34. Habesne, frater Cresconi, ad ista quod dicas? Puto non usque adeo frontem periisse de rebus humanis, ut ad purgationem Silvani adhuc putes sententiam recitandam quam dixit in Caecilianum et collegas eius quasi traditores; ne magis nos admoneas dicere ex Epistola Apostoli simile aliquid, ut paulo ante commemoravi: Qui praedicas non tradendum, tradis; et: "In quo alium iudicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas" 45. "Sed postea, inquis: Ursacio et Zenophilo persequentibus cum communicare noluisset, actus est in exsilium". Imo qui iam traditor fuit, permanere etiam haereticus voluit, ut falsum honorem in ipsa parte Donati haberet, qui habere in Catholica nullum posset, tam manifestis traditionis suae gestis publico iudicio reseratis. Haec tu profecto falsa esse dicturus es, et pro vestris maioribus, ut plurimum possis, contra nostros alia prolaturus. Quod quidem forsitan non valebis, non inveniendo quid proferas. Sed fac te invenisse, fac protulisse: tantane furis impudentia, ut abs te prolatis magis contendas credi oportere, quam eis quae proferuntur a nobis? Aut enim et hic et illic fuerunt traditores, si et tu aliqua recitas de confessione nostrorum: aut si aliquid putas contra vestros a nostris esse confictum, cur non et a vestris contra nostros hoc idem nobis putare conceditis? Ergo pro humanis factis, aut et hinc et inde manifestatis, aut ex utroque latere incertis, ne qui in unum Deum credimus litigemus, quod certum et divinum munus est, in Christi gratia concordemus. Cum enim gesta maiorum nostrorum atque vestrorum hinc atque inde contraria recitantur nobis tanto post natis, si nec saltem dubitare permittitur, quid iniquius? si autem permittitur, quid sufficientius? Neque enim sicut incertum est a quibus exstiterit traditionis malum, sic incertum est a quo iubeatur reddi pacis bonum.
Si sola frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera malos!
31. 35. Ac per hoc qui pro incerto alieno malo pacem Christi respuit, certissime malus est: quandoquidem Cyprianus nec pro certa permix torum malitia zizaniorum pacem deseruit frumentorum, qui scribens ad Maximum dixit: "Et si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus" 46. Non dixit: Suspicamur, opinamur, arbitramur, coniicimus, credimus; sed: "Cernimus" dixit. O verbum, quo cuncta dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non divideretur! Si sola frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera malos in communione Sacramentorum Christi, ne ante littoris tempus retia disrumpendo, flas quod tolerare noluisti. Ista dicerem, si de traditoribus quos accusatis aliquid probassetis. Imo hoc vero tempore nec ista iam dicerem: non enim iubeor tolerare, cum quibus iam non cogor vivere. Quod si mihi etiam nunc traditor demonstretur, qua conscientia desero tot christianas gentes, quibus non demonstratur? Deinde, ego ipse si nunc disco quod paulo ante nesciebam, cur in me rescinditis quod sciebam? Baptismum quippe Christi me accepisse sciebam: vos etiam ipsi alienum scelus docetis, quod ignoratum nemini obesse conceditis.
Crede orbi christiano dicenti tibi, Baptismum Christi scio; qui fuerint malos ubilibet ignoro.
32. 36. Cur ergo heri baptizatum, hodie rebaptizatis, cum alienum scelus quod heri nesciebat, hodie doceatis? Nesciens a quali acceperit, Baptismi accepti non erat reus. Modo abs te hoc didicit: Baptismi rescissi quare fit reus? Nam sive consenserit documentis tuis, sive non consenserit, qui Christi Baptismum ministerio traditoris accepit, nisi probaveris eum scisse a quo acceperit, nec secundum vos recte poteris baptizare. Iam nunc averte ab studio partium mentem tuam, et considera quam innumerabilis multitudo Christianorum in Africa ipsa nesciat qui fuerint traditores: quanto magis in caetero orbe terrarum, quantam multitudinem, nisi cum bapti zaretur scisse conviceris, aut baptizandam dicere non audebis, aut iudicare de occultis cordis audebis? Et ubi est quod tibi placet, quae abs te interposita est divina sententia: Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo vestro 47? Crede orbi christiano dicenti tibi, Baptismum Christi scio; qui fuerint traditores in Africa, vel ubilibet, ignoro. Quid in me occulta humana iudicas, ut manifesta in me divina rescindas? Fac te scelus alienum modo mihi probare, quod dicis: hoc cum Baptismum acceperam, nesciebam: si propter eos quos nunc mihi prodis, <baptizare me vis, debes etiam> baptizare eos qui nescientes ab adulteris acceperunt, quos modo prodideris. Quid ad haec dicis nisi: Non est sanctum, non est mundum, nisi quod voluero, et quando voluero?
Pacem Christi fraterna dilectione tenemus.
33. 37. "In hac re testis est + inquis + totius orbis pene conscientia". Respondetur tibi: In hac re totius orbis nulla est omnino conscientia. "Hoc + inquis + maiores nostri a suis parentibus acceperunt". Respondetur: Sed errantes ab errantibus aut calumniantibus. Nam et maiores Iudaeorum corpus Christi de sepulcro furatum a suis maioribus acceperunt 48. "Non olim defuncti sunt + inquis + qui traditionis huius facinus per quos et quibus locis admissum sit cognoverunt". Respondetur: Hoc et nostri pro suis partibus dicunt. "Exstant + inquis + etiam libri quibus ordo rerum gestarum fideliter ac diligenter adscriptus est: sunt acta, sunt litterae, multorum quoque tenetur manifesta confessio". Respondetur tibi, haec et nostris pro suis partibus non deesse. Aut ergo illis credamus, qui potuerunt causam suam illis Ecclesiis persuadere, quas scriptas in Libris divinis et canonicis legimus: aut quod tu dixisti de Optato, nec absolvamus dubia, nec damnemus; et pacem Christi cuius bonum dubium non est, fraterna dilectione teneamus.
Serdicense concilium Ariani Donatistas sibi adiungere sunt conati.
34. 38. Sed "Orientales", quos modo nostros esse concedis, "non latuisse hoc facinus" dicis. Atque ut hoc probes, inseris "principium epistolae concilii Serdicensis, ubi Donati Carthaginis episcopi vestri nomen invenitur adscriptum. Quod ideo factum putas et affirmas, quod videlicet Orientalibus, qui de concilio suo haec scripta miserunt, facinus displicuerit traditorum, et ab eorum se communione retraxerant, et propterea Donato vestro communicabant". Disce ergo quod nescis: Serdicense concilium Arianorum fuit, quod notum iamdiu est, et habemus in manibus, contractum maxime contra Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, qui eorum errorem ex ipsa civitate ortum, prae caeteris acriter arguebat et refellebat. Non igitur mirum si illi haeretici Donatum sibi ut suum asciscere tentaverunt, quos per totum orbem catholica damnabat Ecclesia. Quamquam nos sine civitatum nominibus episcopos ad quos hae litterae datae sunt habeamus. Aut ergo aliquis Donatus fuit non in Africa episcopus, cui nomini Carthago a vestris est addita; aut, ut dixi: Africanam haeresim Orientalis haeresis sibi tentavit adiungere. Quod hinc maxime credibile est, quod ad Carthaginis episcopum Romano praetermisso, numquam Orientalis catholica scriberet: ubi saltem vester scribi debuit, quem soletis Romam paucis vestris mittere ex Africa. Sed Deo gratias, quod nec valuit, si tamen coepta est, illa conspiratio haereticorum Orientalium cum Afris haereticis praevalere. Tu Arianos iam inter haereticos et nobis et vobis detestandos in tua epistola posuisti; unde mihi tecum nulla necessitas est etiam de hac quaestione confligere. Nam quod tibi proposuisti quaestionem tamquam a nobis obiectam: "Si haec ita sunt, a communione vestrorum quemadmodum Orientales postea disgregati sunt?", et respondisti "quod in recipiendis iterum nostris damnatae causae non potuerint servare constantiam"; numquid mirandum est de tam longinquis terris episcopos tuos impune tibi narrare quod volunt? Quod si omnino ita esset, tot populi quid fecerunt, qui cum ista nescirent, tamen a vobis rebaptizandi censentur? Annon est credibile quod et haec populi ignorare potuerint, cum tu harum rerum aliquantum studiosior, quid cum Maximianensibus egerint vestri Afri in Africa, nisi litteris meis velles respondere, non quaereres?
In Ecclesia, si boni, frumentum; si mali, palea sunt.
35. 39. Illud vero quod dixi: "Neque si aliquorum in nostra communione defunctorum traditio probaretur, quae a nobis improbatur et displicet, nos ex aliqua parte macularet" 49: quam ridicule "putasti ridiculum et minus conveniens prudentiae meae". Proinde iam cupio nosse quomodo id refellerit prudentia tua. An quia dicis "te non videre quomodo a nobis improbetur, vel quatenus displiceat, quod numquam cognito errore damnavimus in eorum schismate positi"? Vide potius, quam breviter ad ista respondeam. Ego in Ecclesia sum, cuius membra sunt illae omnes Ecclesiae, quas ex laboribus Apostolorum natas atque firmatas simul in Litteris canonicis novimus: earum communionem, quantum me adiuvat Dominus, sive in Africa, sive ubicumque non deseram. In hac communione si fuerunt quos nescio traditores, cum eos demonstraveris, et carne et corde mortuos detestabor: nequaquam tamen a vivis in eiusdem Ecclesiae sancta unitate manentibus, propter mortuos alienabor. Neque enim ipsi hanc Ecclesiam condiderunt; sed in ea, si boni, frumentum; si autem mali, palea fuerunt. Vos autem quos tam manifestae Ecclesiae zizania, vel palea maculare non posset, quae causa fuit vestrae divisionis, nisi appetitus sacrilegi schismatis? "Si tibi + inquis + displicet, improba, fuge et relinque Ecclesiam traditorum. Noli errantium maiorum tuorum sequi vestigia". Ad hoc respondeo: Si nec illi fuerunt traditores, maiores mei sunt: si fuerunt, quod ego non sum, non sunt maiores mei. Ecclesiam teneo plenam tritico et palea. Non dico, si alios qui suam sarcinam portant 50, sed si me ipsum in ea mihi ostenderes traditorem, ubi mihi licet in melius commutari, non mihi opus est inde separari. Si quos tales in Sacramentorum eius communione cognovero, verbo et disciplina Domini emendo quos possum, tolero quos emendare non possum. Fugio paleam, ne hoc sim: non aream, ne nihil sim 51.
Non enim qui se castum servat, communicat peccatis alienis.
36. 40. Proinde noli frustra in hac sententia ventilari. Magis enim me admonet, quomodo id agam, praeceptum apostolicum quod ipse posuisti: Ne communices peccatis alienis; te ipsum castum serva 52. Nam ut ostenderet quemadmodum quisque non communicaret peccatis alienis; ad hoc addidit: te ipsum castum serva. Non enim qui se castum servat, communicat peccatis alienis: quamvis non eorum peccata, sed illa quae ad iudicium sibi sumunt, Dei Sacramenta communicet cum eis, a quibus se castum servando fecit alienum. Alioquin etiam Cyprianus, quod absit, peccatis raptorum et feneratorum collegarum communicabat, cum quibus tamen in communione divinorum Sacramentorum manebat, de quibus dicit: "Episcopi plurimi, quos et hortamento esse oportebat caeteris et exemplo, divina procuratione neglecta, procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas provincias oberrantes, negotiationis quaestuosae nundinas aucupari: esurientibus in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter velle; fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere" 53. Numquid talium ille communicabat peccatis? numquid eorum sectam sequebatur? Et tamen cum eis in eorumdem Sacramentorum communione sistebat: quia illa Sacramenta non ipsi instituerant <qui ea non ad salutem habebant> moribus sanctis, sed ad poenam sibi valere faciebant moribus malis. Christus est origo caputque nascentis in sanctificatione baptismatis. 37. 41. Quid est autem quod dicis, quod ex persona mea tibi proposuisses, quod numquam ego divinum tradiderim testamentum? Adiungis enim: "Sed ille qui tradidit, te creavit". Deinde contexis quae tibi bene sonare videbantur: "<a> fonte deducitur rivus et caput membra sequuntur. Sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitat. Originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit". Et post haec quasi in extremo concludis: "Non potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis". In his omnibus verbis tuis creatorem meum, caput meum non fecisti nisi traditorem, quem quidem accusare tantum, non convincere potuisti. Ego autem nec eius innocentiam mihi creatricem vel fontem caputve constituo, sed tu ad illud redis in quo Petilianus erravit, ne, cum quisque nascitur in sanctificatione Baptismatis, Christus sit origo caputque nascentis, et non vis venire in maledictum de quo scriptum est: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 54, cum te aliunde non involvas nec, cum resilueris, in aliud recidas.
Alteram ecclesiam separatione sacrilega constituere illicitum est.
38. 42. Sed et testimonio me admones de Scripturis, quid tibi adhuc ad ista respondeam. Dicis enim propter hoc scriptum esse: In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis 55 nec advertis dictum esse Iudaeis, ut mala facta patrum suorum non imitarentur, non ut ab illo Dei populo scinderentur. Si ergo licuit regi David Samuheli Isaiae Ieremiae Zachariae ceterisque sanctis et prophetis Dei inter contemptores legis Dei mandata servare atque in illos ipsos mandati transgressores multa digna et vera verba iaculari, patrum quoque illa peccata, quibus sub Moyse ita offenderunt Deum, ut nemo eorum dignus esset terram promissionis intrare, non imitari, non sectari, sed detestari ac fugere et illis, qui ea committerent, similitudinem talium patrum increpare nec tamen sibi alterum populum quasi purgatum et liquatum separatione sacrilega constituere, quomodo nobis non liceat nec facta nescio quorum, quae magis obicitis quam probatis, imitari nec tamen ab ea, quae in universo mundo, sicut Apostolus dicit, fructificat et crescit 56, sancta Ecclesia separari? Numquid aliqua Sacramenta instituerunt traditores in quibus baptizarer, numquid aliquos libros de facienda vel imitanda traditione posteris condiderunt et eorum tenemus sequimurque doctrinam? Quod si fecissent nec sibi communicare paterentur nisi eos, qui illa legerent approbarent, ipsi ab Ecclesiae se unitate dividerent; in quorum divisione me si videres, tunc me dicere deberes esse in Ecclesia traditorum. Quodsi sua pessima de facienda traditione praecepta conscriberent nec tamen extra Ecclesiam sua propria congregatione atque communione colligerentur, zizania propterea computarentur, quorum causa frumenta non recte desererentur.
Propria peccata non obsunt hominibus, qui ea facta correxerint.
39. 43. Ecce dico iterum, quae me ulterius vetas dicere: "Arguis apud me eos, quos iam olim defunctos mea cognitio non iudicavit" 57. Dicis tu contra: "Licet tibi et hodie iudicare, et iudicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis haberi potest. Licet enim sit mortuus qui peccavit, numquam illud moritur quod admisit". Quid, si cum viveret se correxit Deumque placavit, nonne mortuum et deletum est quod admisit, sicut Felicianus et Praetextatus Maximiani ordinatores data, sicut dicis, dilatione se <a> tanto scelere correxerunt? Mirum est autem, si propria peccata non obsunt hominibus, qui ea facta correxerint, et aliis obsunt, qui ea omnino non fecerint; quodsi de nobis agitur, adde qui nec facta cognoverint. Sed dicis licere mihi etiam hodie iudicare, quia iudicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis fieri potest. Ecce volo iudicare, sed vos causam ipsam non vultis agere, immo vero tunc actam, tunc etiam sine dubio terminatam nobis demonstrantibus non vultis agnoscere. Sed faciamus vos potius habere quos docere possitis. Quos nondum docuistis quare iam rebaptizandos esse contenditis, quandoquidem traditoribus quos ignoraverant baptizatos nec cum docue ritis baptizare debeatis, sicut eos, qui nescientes ab adulteris baptizati sunt, et illis proditis atque convictis non baptizatis?
De Caeciliano iam iudicatum est sicut et de Primiano. 40. 44. Hic forte dicas: sed de Caeciliano iam iudicatum est. Respondetur tibi: iam iudicatum erat et de Primiano a centum episcopis vestris, quibus eum iniquissimum Maximianus persuaserat, antequam Bagaiense concilium faceretis. Sed in primo iudicio damnatus est absens, in secundo absolutus est praesens. Si post primum quos baptizavit rebaptizari non possunt, quanto potius post secundum. Ita et Caecilianus primo apud Carthaginem iudicio Secundi Tigisitani damnatus est absens, secundo iudicio Miltia dis Romani absolutus est praesens. Adhuc nos de illo certos esse non vultis: saltem dubitare permittite. Vincit enim vos non solum qui Caecilianum scit innocentem, verum etiam qui nescit nocentem. Vos autem utrosque rebaptizandos esse censetis, et qui dicunt "novimus" et qui dicunt "non novimus qualis fuerit Caecilianus". Non sunt baptizandi quos baptizavit Primianus post primum iudicium quo damnatus est absens, et baptizandi sunt quos baptizavit Caecilianus post secundum iudicium quo absolutus est praesens. Illum damnatum damnare non licuit, de isto absoluto saltem liceat dubitare. Cuius crimina etiamsi certa nobis essent, in Ecclesia constitutos, quam Spiritus sanctus velut aream cum palea praenuntiavit, nequaquam nos aliena peccata non imitata macularent 58. Et tamen etiamsi nobis incerta esse dicuntur, non solum rei constituimur, verum etiam rebaptizandi iudicamur. Ita ne agitis, siccine cuncta pervertitis, tantum ne re vera vobis licere arbitramini, ut quod vultis sit sanctum, quod vultis immundum? Cohibete vos, non proficiatis in malis, ne pereatis a bonis.
Areae dominicae palea a bonis fidelibus laudabiliter pro pace toleratur.
41. 45. Iam illud, quod dixi: "Quodsi de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamvis improbe facientes pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant" 59, quam fallaciter refellere voluisti, prorsus non cogitans litteras tuas sani capitis habituras esse lectorem. Ita enim respondes, quasi ego dixerim persecutionem vobis pro pace unitatis fieri debere. Quod illo quidem loco non dixi, sed dixi: "Si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos, a quibus laudabiliter pro unitatis pace tolerantur, qui talia in vos quamvis improbe faciunt". Quod cum apertissime dictum sit, saltem expositum attendant quos fallere voluisti; neque enim te quod tam apertum est non intellexisse arbitror, sed brevitate sententiae meae facile putasti posse in caliginem mitti, ubi, quodlibet aliud diceres, ei respondisse videreris. Cur autem dixerim malos communionis nostrae, hoc est areae dominicae paleam, cum in vos inique agunt, a bonis nostris laudabiliter pro pace tolerari, quid opus est ut ipse ostendam, ipse defendam, cum pro me beatus Cyprianus apertissime et candidissime dicat, etiam cum cernuntur in Ecclesia mali, non propter eos Ecclesiam deserendam 60, hoc est quod dixi eos pro unitatis pace tolerandos? Neque enim vos amplius quam nos persequuntur, qui vos inique persequentes dant vobis ad decipiendos imperitos licet falsam similitudinem gloriae, nobis autem vulnus grande tristitiae.
Circumcellionum scelera, et crudelitatis in catholicos exempla.
42. 46. Deinde commemorans etiam nescio quos mortuos, quos a nostris dicis occisos, tamquam in campo facundiae tuae positus latissime exaggeras locum, in quo vobis videmini similes martyrum, cum cotidie vestrorum incredibilia patiamur facta clericorum et Circumcellionum multo peiora quam quorumlibet latronum atque praedonum. Namque horrendis armati cuiusque generis telis terribiliter vagando non dico ecclesiasticam, sed ipsam humanam quietem pacemque perturbant, nocturnis adgressionibus clericorum catholicorum invasas domos nudas atque inanes relinquunt, ipsos etiam raptos et fustibus tunsos ferroque concisos semivivos abiciunt. Insuper novo et antehac inaudito sceleris genere oculis eorum calcem aceto permixto infundentes et infercientes, quos evellere compendio poterant, excruciare amplius eligunt quam citius excaecare. Nam primo tantum calce ad hoc facinus utebantur, sed posteaquam illos, quibus hoc fecerant, cito salutem reparasse didicerunt, acetum addiderunt. Servus Thubursicensis episcopus, et Maximinus Bagaiensis episcopus quanta a Donatistis et Circumcellionibus perpessi sunt.
43. 47. Omitto ante quanta commiserint, quibus easdem leges adversus errorem vestrum constitui coegerunt, magis christiana mansuetudine temperatas quam in tam magna scelera vi congrui vigoris exertas. Episcopus catholicus a Thubursicubure Servus nomine cum invasum a vestris locum repeteret et utriusque partis procuratores proconsulare praestolarentur examen, repente sibi in oppido memorato vestris armatis irruentibus vix vivus aufugit. A quibus pater eius presbyter aetate ac moribus gravis ea caede, qua vehementer afflictus est, post dies paucos excessit e vita. Maximianus episcopus catholicus Bagaiensis dicta inter partes iudiciaria sententia basilicam fundi calvianensis evicerat, quam vestri illicite aliquando usurpaverant. Hanc cum iure perspicuo retineret, in ea ipsa sub altari quo confugerat, eodem supra se fracto eiusque lignis aliisque fustibus, ferro etiam crudeliter caesus totum illum locum sanguine obplevit. Acceperat autem et grande vulnus in inguine, unde cruore largius effluente continuo moreretur, nisi maior eorum crudelitas per occultam Dei misericordiam profuisset. Nam cum membris ex ea parte nudatis semivivus insuper pronusque traheretur, exundantes venas latenter puluis obstrusit. Inde nostrorum manibus cum ferretur, rursus illis irruentibus violenter extortus est graviusque mulcatus et de excelsa turri noctu praecipitatus subter cinere stercoris molliter iacebat exceptus, sensu amisso vix extremum spiritum tenens. Ibi eum transiens quidam pauper invenit, cum ventris exonerandi causa ad eum devertisset locum. Agnovit autem, cum pavidus suam coniugem accerseret, quam procul verecundia dimoverat, lucernam ferentem. Tunc eum ambo pervexerunt domum vel miserando vel aliquid etiam lucelli sperando, cum sive vivus seu mortuus, collectus tamen nostris ostenderetur. Quid plura? Mirabili curatione sanatus est, vivit, plures in eius corpore cicatrices quam membra numerantur. Hunc ad transmarinas terras occisum a vestris fama nuntiaverat et eius facinoris immanitas gravisque indignatus, quaquaversum audiri potuit, dolore horrendo cuncta commoverat. Quo posteaquam ipse secutus est, recentissimae cicatrices eius famae illud mendacium defenderunt; nam quem tunc inspicientes vix crederent vivum, non temere illa iactasse videbatur occisum. Hic cum illic invenisset collegam thubursicensem, quem paulo ante commemoravi, et alios nonnullos similia vel non multo inferiora perpessos, nec eis ad propria revertendi ulla facultas patere videretur, et quia Circumcellionum vestrorum nobilis furor horrendum praebens vestris clericis satellitium usquequaque odiosissime innotuit, ingens in vos conflagravit invidia atque inde factum est, ut et praeteritae omnes contra vos leges excitarentur et istae conderentur novae. Quarum tamen universarum severitas si vestrorum inordinatae ac sine ulla lege grassanti saevitiae comparetur, mira lenitas appellanda est. His enim magis tanta potestate accepta mansuetudo catholica commendatur quam haeretica immanitas plectitur, immo vero in nos caedes rapinas incendia caecitates excogitando minando exercendo audacius et insanius debacchatur.
Imperialia statuta adversus Donatistarum errorem.
44. 48. Haec enim ego commemorare volui, per quae factum est, ut his nostris temporibus adversus vos ista imperialia statuta ferrentur, immo adversus errorem vestrum. Nam quid tam, si sapiatis, potest esse pro vobis? Ceterum omnia quae vel anteriorum litteris didici vel ipse cognovi saeva facta vestrorum, quibus ab initio divisionis vestrae usque ad hoc tempus Ecclesiam catholicam persecuti sunt, si velim retexere, quae lingua, qui stilus, quantum tempus otiumque sufficiat?
Omnes optant Catholicorum et Donatistarum inter se collationem. Donatistae recusant collationem.
45. 49. De Optato cum agerem tuque hoc magis excusare voluisses quam purgare valuisses, dixisti "reos hinc vestros esse non posse, quod ad eos vindicandum nemo pertulerit" 61. Tot protestationes nostrorum de furiosissimis vestrorum violentiis archiva publica citius impleverunt quam ullam apud vos vindictam illa facta meruerunt. Sed forte et hic dicatur protestationes quidem depositas, sed ad ipsos vindicanda nulla perlata. Audi ergo quaedam, quae ipse sum expertus. Cum receptorum a vestris Maximianensium quos damnaverant causam cognovissemus et eam quaquaversum poteramus ferventi diffamaremus instantia, illi rebus tam recentibus et tanta manifestatione clarentibus quid respondere possent non invenientes solito crebrius et audacius Circumcellionum violentiis turbisque furentibus nos a praedicanda catholica veritate suaque fallacia convincenda de terrere coeperunt. Et quia multi erroris eorum laqueis implicati, cum quibus ut inde liberarentur agebamus, respondebant nobis hoc nos cum episcopis suis agere debere collationemque nostram se vehementer optare, ubi possent videre quibus adserentibus superaret veritas falsitatem, in Carthaginiensi totius Africae concilio nobis placuit, ut adhibita etiam publicorum testificatione gestorum, quo possemus eis, qui hoc flagitabant, probare desiderio eorum nos minime defuisse, vestri pacifice convenirentur episcopi, quisque ab eo nostrum, qui eodem loco in quo ille consisteret, ut per collationem nostram errore sublato christiana et fraterna societate unitate caritate pace frueremur, id intuentes, quia, si hoc fieri vellent, adiuvante misericordia Dei facillime poterat quidquid in causa nostra esset agnosci, si autem recusarent, saltem diffidentia eorum non frustra illis, qui hoc a nobis poposcerant, appareret. Factum est, conventi sunt, recusarunt; quibus verbis, quo dolo maledictione amaritudine plenis, nunc longum est demonstrare.
Veritas etiam coram indignis propter dignos praedicanda. Crispini Donatistae immanitas.
46. 50. Interea Crispinus Calamensis vester episcopus a Possidio collega meo in eadem civitate apud acta conventus ad concilium vestrum primo distulerat, pollicens cum collegis suis ibi se visurum, quid respondere deberet. Deinde post non parvum tempus repetita conventione rursus apud acta respondit: "Verba viri peccatoris ne timueris 62, et iterum: In aures imprudentis cave quicquam dixeris, ne cum audierit irrideat sensatos sermones tuos 63. Postremo hanc responsionem meam patriarchali sermone definio: recedant a me impii, vias eorum nosse nolo 64". Hanc eius responsionem cum docti indoctique riderent + quippe hominis dicentis verba viri peccatoris se non timere, cui respondere minime auderet, et in aures imprudentis nolle se aliquid dicere, quasi aliquod secretum fuerat imprudentis auribus temere commissurus, cum ea quae diceret multi possent prudentes audire, qualium causa et Dominus Christus tanta pharisaeis quamvis imprudentibus loquebatur, et nolle se nosse vias impiorum, quasi vias suas eum docere vellent, quos impios putabat, ac non potius ipse, si teneret vias Dei, etiam impios docere deberet, sicut scriptum est: Doceam iniquos vias tuas et impii ad te convertentur 65 + : cum ergo ista responsio a multis intellegeretur, multis etiam demonstraretur quam inanis esset, quantum attinebat ad causam, quam vero amara et maledica, quod non pertinebat ad causam, atque ita eius, sicut apud vos habetur, doctissima annositas hesterno contra stante tirone nihil adversum veritatem posse probaretur rideretur, subito post paucos dies iter agenti Possidio alius Crispinus eius presbyter et ut perhibetur propinquus tetendit insidias armatorum, in quas paene iam noster inciderat, nisi eis prospectis atque nuntiatis ad quem dam fundum fugiens devertisset, ubi ille nihil auderet vel non praevaleret vel, si quid etiam fecisset, negare non posset. Quo comperto continuo consecutus est tanta caecus insania, ut iam latere turpe arbitraretur. Tum domum, in qua cum suis se Possidius incluserat, saepire armatis, lapidibus circumtundere, ambire flammis, aditum ex omni parte moliri. Quae vero aderat incolentium multitudo memor periculi sui, si in eo loco adgressum tantum facinus impleretur, partim illum deprecabatur ut parceret, quem resistendo non audebat offendere, partim vero ignes subpositos extinguebat. Cum ille nihilo segnius coeptis fervidus atque inexoratus instaret, cessit aliquando ictibus ianua, ingressi sunt sauciatisque caede iumentis, quae in inferiore domus parte conspexerant, de superioribus episcopum deposuerunt afficientes plagis et contumeliis. Ubi ne gravius saevirent, intercessit ipse Crispinus velut aliis rogantibus flexus. Quorum non tam videbatur in ira sua curare deprecationem quam in facinore testimonium formidare.
Decem librarum auri multam in omnes haereticos senior Theodosius constituit.
47. 51. Haec posteaquam nota facta sunt in oppido calamensi, expectabatur Crispinus vester episcopus quemadmodum in suum presbyterum vindicaret. Accessit etiam protestatio municipalibus gestis expressa, cuius vel timore vel pudore cogeretur ecclesiasticam exercere vindictam. Quod cum omnino contemneret tantusque fieret vestrorum tumultus, ut veritati praedicandae, cui respondere non poterant, itinera clausuri putarentur, immo vero iam etiam cernerentur, leges quae non deerant, sed quasi deessent in nostris manibus quiescebant, adversus Crispinum episcopum vestrum commotae sunt, magis ut nostra mansuetudo demonstraretur quam ut illorum puniretur audacia. Neque enim aliter innotesceret, quid adiutorio Christi Ecclesia catholica in suos inimicos posset et nollet, non secundum haereticam praesumptionem privato furore Circumcellionibus saevientibus, sed secundum propheticam veritatem iugo Domini Dei subditis regibus. Exhibitus igitur Crispinus et, quod se esse proconsuli quaerenti negaverat, facillime convictus haereticus decem tamen libras auri, quam multam in omnes haereticos imperator maior Theodosius constituerat, intercedente Possidio non est compulsus exsolvere. Qua mitissima sententia non contentus nescio quo consilio, quod displicuisse vestris omnibus dicebatur, ad eiusdem Theodosii filios provocandum putavit. Acceptatum est, rescriptum est, quid aliud, nisi quod pars Donati iam sciret se ad illam poenam aurariam cum ceteris haereticis pertinere, cum quibus propter communionem talis persecutionis aut communem se deputet habere iustitiam aut, si non deputat, non se ideo iactet iustam, quia ea poena coercetur, qua coerceri et eas haereses videt quas concedit iniustas, et tan dem intellegat, quod Christi martyrem non facit poena sed causa, nos autem usque adeo saevos persecutores esse arguat, ut nec post imperiale rescriptum aurum illud fisco Crispinus expenderit, indulgentiam illi catholicis episcopis impetrantibus, et nunc inter ipsas etiam recentissimas leges proscriptionem vestris episcopis comminantes in re propria securus sedeat et catholici clerici inter manus Circumcellionum clericorumque vestrorum domos, victum, salutem ac lumen corporis pendant.
Crispini pertinacia.
48. 52. Haec qui faciunt quid aequos dicam latronibus, piratis, truculento alicui generi barbarorum, quando nec ipsi omnium crudelitatum magistro diabolo comparandi sunt? Ille sanctum virum Iob omnibus eius rebus ablatis gravissimo vulnere a capite usque ad pedes percussit; et tamen fuit illic integris integer luminibus locus, nec oculos eius extinxit cuius totum in potestatem corpus accepit 66. Verum haec videlicet non perferuntur ad vestros, cum Crispinus maluerit Carthaginem pergere, propria pertinacia superari, mansuetudinis episcopalis intercessione mitissimam in se prolatam recusare sententiam, appellare ad eius filios, cuius lege se irretitum videbat, excitare universae parti Donati, quod solus perpeti nec volebat nec cogebatur, quam unius sui presbyteri audacissimum et invidiosissimum facinus sola degradatione punire.
Crudelitas Donatistarum in Restitutum presbyterum, ad Catholicam relictis eis conversum.
48. 53. Restitutus quidam in regione Hipponiensi vester presbyter fuit. Qui cum ad catholicam pacem, antequam istis imperialibus legibus iuberetur, veritatis ratione permotus manifesta voluntate transisset, de domo sua raptus est a clericis et Circumcellionibus vestris, luce palam in castellum proximum ductus et multitudine spectante nihilque resistere audente ad furentum arbitrium fustibus caesus, in lacuna lutulenta volutatus, amictu iunceo dehonestatus posteaquam satis excruciavit oculos dolentium ridentiumque satiavit, inde ductus ad alium locum, quo nemo nostrorum audebat accedere, duodecimo vix die dimissus est. Hoc episcopo vestro Hipponiensi Proculiano ipse sum questus gestis sane municipalibus, ne, si quid agere esset necesse, hoc ad se negaret fuisse perlatum. Quid responderit, quemadmodum ab inquirenda causa dissimulaverit nostramque intentionem dolosius eludendam post etiam non respondendo putaverit, satis eadem gesta testantur. Nunc vero qui ad nos a vobis clerici transierunt quanta patiantur a vestris, quando narrare sufficimus? Denique non quicumque ad nos inde veniunt veritatem persecutione derelinquunt, sed multi ad nos inde non veniunt, quia persecutionem a vestris pro veritate perpeti metuunt.
Spontaneae Donatistarum mortes.
49. 54. Aufer itaque de medio supervacuas invidias molestiarum, quas regalibus iussis pro vestro errore patimini perparvas et prope nul las pro magno furore vestrorum, imputantes etiam nobis, quae ab ipsis terrenis potestatibus, ut vestrorum impetus a sua salute depellant, necessitate fiunt, non voluntate. Neque enim si quadraginta illi, qui Paulum apostolum interficere coniuraverant 67, in armatos a quibus deducebatur irruissent poenasque sumpsissent, Paulo ista fuerant imputanda. Omitto quod etiam voluntarias mortes, quas ipsi sibi ingerunt, in nos mentiendo transfertis. Nam de Marculo quod se ipse praecipitaverit audivi. Quod profecto est credibilius quam hoc aliquam potestatem romanam iubere potuisse romanis legibus nimis insolitum, cum hoc malum inter tot haereses sub christiano vocabulo errantes proprium sit haeresis vestrae. Unde quid prodest, quod conciliis suis hoc vestri episcopi prohibuisse et damnasse se iactant, sicut ipse commemorasti, cum tot rupes et abrupta saxorum ex Marculiano illo magisterio cotidie funestentur? Dixi ergo, quid de Marculo audierim et unde hoc credibilius possit videri, quid autem verum sit Deus noverit. De aliis autem tribus, quorum mortes pariter obiecisti, quid vel quomodo factum sit, ab eis quos nosse existimo, fateor, non quaesivi. Nullis tamen bonis in Catholica hoc placet, si usque ad mortem in quemquam licet haereticum saeviatur. 50. 55. Nullis tamen bonis in Catholica hoc placet, si usque ad mortem in quemquam licet haereticum saeviatur. Neque vero, si longe a morte cuiuslibet molestiis libido ulciscendi malum pro malo retribuat, approbamus, multo amplius detestantes, si ex occasione velut pro unitate conandi concupita quisque auferat aliena, non illa quae sub nomine Ecclesiae non debent ab haereticis possideri, sed quorumque privata. Haec omnia displicent bonis et ea prohibent et cohibent quantum possunt, quantum autem non possunt ferunt et sicut dixi pro pace lauda biliter tolerant, non ea laudabilia, sed damnabilia iudicantes, et nec propter zizania segetem Christi nec propter paleas aream Christi nec propter vasa inhonorata domum magnam Christi nec propter pisces malos retia Christi derelinquunt.
Regum Christianorum officia.
51. 56. Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra veritatem ferunt; cum in veritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa veritate decernunt: ita et legibus malis probantur boni et legibus bonis emendantur mali. Rex Nabuchodonosor perversus legem saevam dedit, ut simulacrum adoraretur, idem correctus severam, ne Deus verus blasphemaretur 68. In hoc enim reges, sicut eis divinitus praecipitur 69, Deo serviunt in quantum reges sunt, si in suo regno bona iubeant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, verum etiam quae ad divinam religionem.
In persequendis vitiis et delictis modus quis tenendus.
51. 57. Frustra dicis: "Relinquar libero arbitrio". Cur enim non in homicidiis et in stupris et in quibusque aliis facinoribus et flagitiis libero te arbitrio dimittendum esse proclamas? Quae tamen omnia iustis legibus comprimi utilissimum ac saluberrimum est. Dedit quidem Deus homini liberam voluntatem, sed nec bonam infructuosam nec malam esse voluit impunitam. "Quisquis christianum + inquis + persequitur, Christi est inimicus". Verum dicis, sed si non hoc in illo persequitur quod Christo est inimicum. Neque enim dominus in servo, pater in filio, maritus in coniuge, cum sunt utrique christiani, non debent persequi vitia christianae contraria veritati. An vero, si non persequantur, non rei neglegentiae merito tenebuntur? Sed in omnibus tenendus est modus aptus humanitati, congruus caritati, ut nec totum quod potestatis est exeratur et in eo quod exeritur dilectio non amittatur, in eo autem quod non exeritur mansuetudo monstretur. Ubi vero nulla ex divinis humanisve legibus potestas conceditur, nihil improbe atque imprudenter audeatur.
In una Maximianensium causa omnia terminantur.
52. 58. Audi iam de Maximianensibus quod paulo ante distuleram, ut et tuos episcopos noveris tibi esse mentitos et non solum quod pertinet ad Baptismi quaestionem vel ad alienorum peccatorum in Ecclesia sine propria contaminatione tolerantiam, verum etiam quod ad persecutionis invidiam, in qua quidem vestri in nos omnia romana iura et praesidia superarunt, in hac una Maximianensium causa noveris terminari. Nam si concilii Bagaiensis episcoporum vestrorum trecentorum et decem memorabilem illam, de qua superius quod satis esse videbatur inserui, non te piguit legere sententiam, cum illa verba damnatos cum Maximiano duodecim, quorum praesentium manibus ordinatus est, apertissime ostendant dilationem autem redeundi ad communionem vestram illis esse concessam, qui, cum essent in communione Maximiani Primianum que damnassent, tamen, quando Maximianus ordinatus est, non interfuerunt + neque enim omnes interesse potuerunt aut ex more debuerunt + , plurimum miror, quomodo te falli nescio quo mentiente permiseris, cui verba ipsa, quae obscura non sunt nec acutum ingenium quo discutiantur, sed tantum animum quo advertantur exposcunt, ne ab eo fallereris, recitare potuisti. Sed quia fieri potest, ut non eam legeris et simplici affectu tamquam episcopo vel episcopis aliud tibi insinuantibus facile credideris, accipe eam et lege et quam tibi a me verum dicatur attende. Neque enim possunt eam tegendi mendacii sui causa ut libitum fuerit emendare, immo falsare, quam iudicio publico apud proconsulem allegaverunt, quam totiens gestis municipalibus inserendam pro suae causae necessitate curarunt, quando agebant adversus eos, ut de basilicis pellerentur.
Sententia concilii Bagaiensis.
53. 59. Sic certe incipit ea sententia: "Cum omnipotentis Dei et Christi eius voluntate in ecclesia Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus Pontius Secundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam et schismata resecare sacrilega". Deinde cum multa in eos horrenda vomuisset, paulo post ait: "Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit". Vides, ut arbitror, Maximianum sine ulla dubitatione damnatum. Deinde post pauca sed plane gravissima, quae in eum libuit declamare, adiungens ordinatores eius et cum eo sine dilatione damnans: "Nec solum hunc + inquit + sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii". Deinde cum etiam in ipsorum exaggerandum scelus quae putavit declamanda fudisset, nominavit eos ita conclusitque damnatos: "Famosi ergo + inquit + criminis reos Victorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Adsuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Quid planius, quid manifestius, quid expressius dici potest?
54. 60. Audi iam quibus dilatio temporis impertita sit, ut videas eos esse qui non interfuerunt, quando Maximiano, cum ordinaretur, manus impositae sunt: "Eos autem + inquit + quos sacrilegi sur culi non polluere plantaria, id est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo pudore fidei retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Hos cernis quemadmodum non dicant esse damnatos, sed tunc eadem damnationis sententia retinendos, si transacto die constituto redire noluerint, quem diem ita constituunt: "Ac ne angustum + inquit + redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, universis usque in diem octavum calendarum ianuariarum proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. Quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus sua voluntate viam esse subductam. Manebit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia". Praetextatus et Felicianus sine dilatione damnati sunt. 55. 61. Certe iam perspicis, vir disertissime, in illos te potius, a quibus audisti mendacium, omnia retorquere debere, quae in nos, tamquam mentiti de hac re fuerimus, dicenda arbitratus es. Certe perspicis illos duos, de quibus agimus, ex eorum esse numero, qui cum Maximiano duodecim sine dilatione damnati sunt, non ex eorum, quibus redeundi tempus indultum est. Certe liquet claret eminet, concerni obscurari obtegi nullo modo potest, quod tanta eloquentia is a quo sententia illa dicta est discrevit illustravit expressit. Cur verba adhuc dantur? Cur contra lucidissimam veritatem pro manifesto errore contenditur? Cur homines se ipsos decipiunt? Si laqueos diaboli, quos resolvere atque abrumpere deberent, constrictius implicant et obvolvunt, adhuc accipe, unde vehementius et utinam cum aliquo fructu correctionis erubescant.
Concilium Bagaiense quando celebratum.
56. 62. In memorato concilio Bagaiensi dies et consul adscriptus est non solum qua decretum concilii conditum est, verum etiam ipsius dilationis. Ergo a die octavo calendarum maiarum post consulatum Theodosii Augusti ter et Abundantii, qui dies est concilii Bagaiensis, usque ad octavum calendas ianuarias, qui dies est dilationis, octo menses ferme numerantur. Invenitur autem postulatio apud herodem proconsulem vide quanto post dicta adversus Felicianum et Praetextatum de Mustitanis et adsuritanis locis excludendos, cuius pauca subiunxi: "Post consulatum dominorum nostrorum arcadii ter et honorii iterum augustorum sexto nonas martias, Carthagine in secretario praetorii titianus dixit: peregrinus presbyter et seniores Ecclesiae Mustitanae et adsuritanae regionis tale desiderium prosequuntur: cum Ecclesiae catholicae sanctitatem vir memoriae venerabilis ab errore perfidiae Donatus adsereret, in eius nomen et cultum mundi paene totius observantia nutrita coaluit. Sed cum eius re ligionis laudandum mirandumque propositum Maximiani cuiusdam venena polluerent, multorum coetus antistitum in unum Deo conspirante collectus hominem vel potius pestem, quae supernae displicuit maiestati, etiam purae mentis propria coercitione damnavit. Eos quoque, quos alienae praesumptionis error <ad>traxerat, portu primo proposito paenitendi, si reverti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari vigoris admonitione compescuit. Sed suis institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate Deo omnipotenti parietes consecratos, [et] Ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias vindicatas oportere restitui". Vides nempe usque ad huius postulationis diem ab illo praestitutae dilationis quod trium fere mensum tempus effluxerit. Producitur autem iste conflictus, quantum ex gestis proconsularibus et municipalibus indagare potuimus, usque ad Theodorum proconsulem, hoc est usque anni alterius diem undecimum calendas Ianuarii, quo die clerici et seniores agentes sub Rogato episcopo, qui in locum damnati Praetextati Adsuritani fuerat subrogatus, allegaverunt memorati proconsulis iussionem, cum a foris erant a communione vestra et eiusdem communionis vestrae inimici in iudiciis publicis arguebantur et expellendi de locis Deo summo consecratis tamquam sacrilegi petebantur.
Quod baptismum Christi nequaquam sacrilegum etiam in schismate sacrilego cognoverunt Donatistae.
57. 63. Ex quolibet ergo numero fuerint + quamquam satis appareat ex quo fuerint + , qui intra constitutum dilationis diem communioni vestrae non se reddiderunt, quomodo toto illo tempore a vobis alienati baptizare potuerunt? Quomodo cum his, quos extra communionem vestram baptizaverunt, non expiatis alio Baptismate redierunt? In quo facto non vos reprehendimus, quod Baptismum Christi nequaquam sacrilegum etiam in schismate sacrilego cognovistis, quod hominum perversitate correcta illud, quod etiam in perversis rectum fuerat, approbastis, quod humana vitia cum divinis signaculis non confudistis, quod dona Ecclesiae, quae praeter Ecclesiam quoque haberi et dari ad habentium et accipientium supplicium potuerunt, nec in damnatis damnanda nec in receptis mutanda censuistis. Baptismus Christi est, qui datus est per Felicianum et Praetextatum, baptismus Christi est, qui datur in Ecclesia. 58. 64. Nec illud reprehendimus, quod eosdem ipsos famosi criminis reos et post sententiam damnationis ipsorum et post dilationis diem aliis constitutum tamen propter populos infirmos, qui eis adhaeserunt, recordantes credo patris familias sollicitudinem, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, sine aliqua degradatione colligendos et ipsa abundantia caritatis expiandos esse credidistis. Nec illud reprehendimus, quod eos, cum adhuc famoso schismatis sacrilegio tenerentur, etiam per terrenas potestates persecuti estis. Fiebat enim hoc, quantum res ipsa consecuta indicavit, corrigendi studio, non nocendi, ut illis molestiis agitati suum scelus cogitare cogerentur et repressis animositatis furiis emendare. Sed quia ista non reprehendimus, ideo vestri schismatis crimen iure culpamus, merito detestamur, omni ratione convincimus, quo vos a nobis. Immo ab orbis terrarum catholica communione separatis, talia nobis obiciendo, qualia vos in causa Maximianensium fecisse negare, ut arbitror, non potestis. Si enim Baptismus Christi est et ideo nullo modo destruendus, qui datus est per Felicianum et Praetextatum, cum separati a vobis Maximiano coniungerentur, cum illo a vobis pro nefarii schismatis crimine condemnati, quomodo non est Baptismus Christi vel quomodo destruendus est, qui datur in Ecclesia, quae ramos suos, ut verbis Cypriani utar, per universam terram copia ubertatis extendit 70, qui datur postremo in illis ecclesiis, quas numquam in litteris apostolicis recitare cessastis, numquam ullo concilio sicut Felicianum Praetextatumque damnastis? Si damnatos in integrum restituere placuit pro resarcienda parte Donati, quid vos offendit toto orbe diffusa unitas Christi, quae vel damnare non potuit inauditos vel omnino nec damnavit nec absolvit incognitos vel innocentes credidit quos didicit absolutos? Si discissos a vobis Maximianenses per iussa iudicum persequendo sedibus expulistis, quid vos per imperatores, qui eosdem iudices mittunt, indigna pati querimini, qui vos ab eius Ecclesia, de quo scriptum est, quod adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi, et quod dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, nefario schismate discidistis 71?
Non ergo qui persecutionem patitur consequenter iustus nec qui facit consequenter iniustus est.
59. 65. Ecce iam non dico: si persecutionem facere non licet, fecit Optatus, ne adhuc dicas non pertinere ad vestros quidquid Optatus eis ignorantibus fecit, cum ipsi dicere non permittant terras ab Africa remotissimas <non pertinere ad se quidquid Caecilianus eis ignorantibus fecit>. Qui traditores in Africa fuerint, quid mali Afri episcopi fecerint ignoramus; sed plane dico, si persecutionem facere non licet, vestri Maximianensibus ita ut non possitis negare fecerunt. Si persecutionem qui patiuntur innocentes sunt, passi sunt Maximianenses. Numquid et nunc dicturus es: "Basilicam vel speluncam Maximiani populus nullo nostrorum auctore destruxit"? Quamquam si cuius communionis turba illa fuerit inquiratur + non a vestris credantur immissi + , ipsi repperientur forsitan vestri aut certe vestris adiuvando permixti. Sed quid ad nos? Respondes enim: "Non fecimus, non immisi mus, quinam illi fuerunt ignoramus". Persecutionem tamen a quibuscumque passum eum, quem fateris iniustum, quoniam clara res est, ea quae patimini vos iustos demonstrare non possunt. Sed a quibus etiam Maximianenses persecutionem passi sunt, proconsularia gesta testantur. Instructi sunt advocati, adita iudicia et tamquam in haereticos excitata, illi sibi tuitionem possidentibus postulabant, allegabant vestri Bagaiense concilium et damnatos flagitabant sacris sedi bus pelli, instabatur, dicta causa est, cum eos praesente salvio membresitano haereticos ostendistis vicistis expulistis. Persecutionem igitur illos passos esse, vos fecisse video; iustos quaero, vos esse perhibebis; ego concludo: non ergo qui eam patitur consequenter iustus nec qui facit consequenter iniustus est. Optatus quidem Gildonianus.
60. 66. Tu rursus artes dialecticas accusabis; me tamen verum dicere saltem tacitus approbabis et eliges tuam sententiam potius corrigere, qua nullam iustam persecutionem esse dixisti, quam Maximianensium persecutores dicere iniustos, quos vestros esse tandem gestis proconsularibus agnovisti. Non sane sine fructu schismaticorum vestrorum persecuti estis errorem; nam Felicianum et Praetextatum eodem conflictu et molestiis correxistis. Et Optatum quidem Gildonianum graviora exitia comminantem Mustitani et adsuritani, sicut ab eis quoque praesens audivi, timuisse dicuntur et suos episcopos coegisse, ut ad Primiani communionem reverterentur. Sed cum hoc Optatus nullis gestis publicis exegerit, ut quid agam talibus adversus vos, paratos negare quidquid negare potueritis? Acta extant proconsularia et municipalia, quibus recitatis ostendimus, quanta vi memorati a vestris ut locis cederent urgebantur. Non culpamus, non invidemus: non frustra laborastis, non in cassum terruistis, non inaniter agitastis. Displicuit eis afflictis animositas sua, fracti sunt, emendati sunt, correcti ac recepti sunt post suam damnationem, post aliorum dilationem, post vestram persecutionem. Recepti sunt autem sicut fuerant honorati, nulla paenitentiae gravioris humiliatione vel expiati vel degradati nec ipsi nec illi, cum quibus recepti sunt, quos se cum separaverant contra vos, baptizaverant extra vos, quos rebaptizaverant fortasse post vos.
Concilium schismaticorum in Caecilianum.
61. 67. Nihil habetis iam unde caliginosa mendacia hominibus ignaris de rebus longe praeteritis ingeratis. Quod vestri apud Constantinum tunc imperatorem accusaverunt Caecilianum, publica monumenta proclamant. Dictam esse causam et ad de bitum finem esse perductam usque ad purgationem Felicis Aptugnensis ordinatoris Caeciliani, quem in concilio Carthaginiensi malorum omnium fontem dixerunt et apud eumdem Constantinum, sicut scriptis suis ipse indicat, adsiduis interpellationibus accusarunt, proconsularia testantur archiva. Resistitis reclamatis repugnatis apertissimae veritati, dicitis etiam transmarinos iudices a Caeciliano esse corruptos, ipsum imperatorem nescio qua gratia depravatum; eo quippe est impudentior victus accusator quo fit etiam iudicis calumniator. Verumtamen inter omnia illa vestra mendacia, quibus transmarinis iudicibus calumniamini, saltem hoc optinemus, quod primi maiores vestri ad imperatorem causam istam detulerunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius ordinatorem accusaverunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius socios persecuti sunt. Unde nobis, sicut vobis videtur, gravissimam concitatis invidiam, quia victi patimini quod victores utique faceretis, velut si Danihelem criminari vellent, qui illo innocente liberato ipsi ab eis leonibus consumpti sunt, a quibus eum per calumniam consumi voluerunt 72. Obtinemus etiam, quodlibet de iudicibus, <a quibus> praesens iudicio transmarino absolutus est Caecilianus, quodlibet de ipso, apud quem maiores vestri Caecilianum accusaverunt, cuius postremo iudicium episcopali praelatum iudicio delegerunt, Constantino imperatore tamquam corrupto gratia sive sentiatis sive fingatis, omnes tamen, qui tunc erant vel in propinquis vel in remotis terris tam longe lateque diffusi catholici christiani, ad quos fama de Caeciliano et collegis eius potuit pervenire, non debuisse accusatoribus victis, sed ecclesiasticis iudicibus credere. Ubi enim iudices omnes esse non possumus, melius his qui esse potuerint credimus quam credendo litigatoribus victis, quorum esse iudices non potuimus, de ipsis iudicare iudicibus audeamus.
62. 68. Proinde quoniam illi, quibus accusantibus praesens absolutus est Caecilianus, non solum eos a quibus absolutus est, verum etiam omnes christianos catholicos in quibuslibet gentibus constitutos, qui vel illam dissensionem Afrorum penitus nescierunt vel in ea iudicibus, sicut eis visum est, suo periculo pronuntiantibus quam victis accusatoribus credere maluerunt, Caeciliani criminibus vel fictis vel certe non probatis perfundere audacissima improbitate conati sunt et omnes negare esse christianos, missa est vobis tandem aliquando Maximianensium causa, in qua ipsi damnarent, ipsi damnatos persequerentur, ipsi persecutos in eodem honore reciperent, ipsi Baptismum damnatorum acceptarent, ut, qui innocentes ausi sunt accusare, nocentes cogerentur absolvere, non quos innocentes esse crediderant, sed quos, ut dicunt, "Dei praesidentis arbitrio veridico plenarii concilii sui ore damnaverant". Quis cuiquam dixit aliquando: quoniam iudici absolventi potius quam mihi accusanti credidisti, reus es cum ipsis quos accusavi? Et hoc tamen orbi christiano dicitur, quod si uni homini diceretur, non dico iniquissimum, sed insanissimum videretur. O rem mirabiliter indignam. Accusarunt Afri Afros crimine traditionis, accusatos transmarini iudices absolverunt, et traditores facti sunt populi gentium, quia iudicibus absolventibus potius quam accusatoribus criminantibus crediderunt. Apostrophe ad Donatistas.
63. 69. Merito tibi est, pars Donati, Maximianensium causa propinata: bibe calicem de manu Domini corripientis et admonentis. Si intellegis et adquiescis, misericordia est ista emendantis, ne incidas in iudicium punientis. Tibi dicitur: superba et dura cervice, reconciliare christianis usque quaque populis a te inique accusatis, saltem iam tuis reconciliata damnatis. Quid rescindis Baptisma Christi in illis vel ex illis ecclesiis quas apostoli fundaverunt? Iam Baptisma recepisti, quod tui damnati, antequam tibi reconciliarentur, dederunt. Quid de persecutione quam pateris gloriaris? Si iustitiae signum est, iustior est pars Maximiani; nam et a te passa est et patitur tecum. Audite psalmum divinum: Nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum 73. Persecutores enim vestros nos dicitis, cum vos salvos fieri cupientes vestra quae sanari volumus vulnera medicinaliter persequamur, unde a clericis et Circumcellionibus tamquam dentibus et calcibus vestris graviter, dum vos curamus, affligimur. Nolite esse ingrati tali medicinae quam estis imitati; et vos Felicianum et Praetextatum persecutionibus correxistis. Atque utinam totum corrigeretis et sicut illi ad vos, ita illi et vos ad matrem catholicam rediretis.
Cresconius argumentat inaniter contra evidentissimam veritatem.
63. 70. Contra quam, frater Cresconi, tanta es elatus audacia, ut a me commemorata etiam illa divina testimonia refellere conareris et obstrepere Dei vocibus. Hoc enim posui in illa epistula contra quam loqueris 74, quod in sancto libro est de semine Abrahae, ad illum patrem nostrum Deo dicente: In semine tuo benedicentur omnes gentes 75. Quod testamentum appellat Apostolus dicens: Fratres, secundum hominem dico. Tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit et seminibus tamquam in multis. Sed tamquam in uno et semini tuo, quod est Christus 76. Huius seminis fecunditas tam copiosa promissa est, ut diceretur ei: Sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris quae non potest dinumerari 77. Huic tu multiplicationi atque ubertati Ecclesiae, quae toto orbe dilatatur, quae prophetata sic creditur, sic omnium etiam infidelium oculis exhibetur, ut claudat etiam ora paganorum, qui adversus eam paucissimi remanserunt. Partem Donati audes praeponere, dicens quod et praeter Africam nescio quos habeatis, quibus tamen non apparentibus ex Africa vos solere mittere episcopos non negatis unum aut duos aut ut multum tres, et argumentaris inaniter contra evidentissimam veritatem, quod ideo nobis non totus orbis communicet, quia vel adhuc multa sunt gentium barbararum, quae in Christum nondum crediderunt, vel sub nomine Christi haereses multae a communione nostrae societatis alienae.
Laudari te credis de Christo credendo quod non vides, et damnari te non credis de Ecclesia negando quod vides.
64. 71. Nec attendis nec saltem ab scientibus quaeris, quam multa ipsarum barbararum gentium quas commemorasti Christi iam nomini mancipata sint et quemadmodum in ceteras evangelium crescendo fructificare non cesset, donec in omnibus cum fuerit praedicatum veniat finis. Sic enim ipse Dominus ait: Et praedicabitur hoc evangelium in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis 78. Nisi forte etiam in tantum <abruptum> vos praecipitat insana superbia, ut hoc quod praedictum est de parte Donati putetis incipiendum. Non ex illis ecclesiis quas apostoli plantaverunt, quibus non communicat pars Donati. An et ipsas, ut mundum impleat, rebaptizare conabitur, cum Catholica per cuncta crescente illa et in ipsa Africa cotidie minuatur? O vesana perversitas hominum. Laudari te credis de Christo credendo quod non vides, et damnari te non credis de Ecclesia negando quod vides, cum illud caput in caelo sit, hoc corpus in terra.
Prophetia Evangelio similis.
64. 72. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Exaltare super caelos, Deus 79, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur: Et super omnem terram gloria tua 80. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 81, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post sequitur: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium 82. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis 83, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod psalmus ipse testatur: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Coram illo decident aethiopes et inimici eius terram lingent. Reges tharsis et insulae munera offerent, reges arabum et saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi 84. Agnoscis Christum ubi dicitur ad Iudaeos: non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, nec accipiam sacrificia de mani bus vestris 85 + quia utique Christi adventus abstulit illa omnia sacrificia Iudaeorum + , et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur: quoniam ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum admovebitur nomini meo et hostia pura. Magnum enim nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens 86. Agnoscis Christum in eo quod dicit propheta: sicut ovis ad immolandum ductus est 87 et cetera quae ibi de illo tamquam in evangelio leguntur, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post dicit: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Dixit enim dominus: dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige + non est quod parcas + , porrige longius funiculos, palos validos confirma, etiam atque etiam in dextram atque sinistram extende. Semen enim tuum hereditabit gentes et civitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas + praevalebis enim + nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Quoniam ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei, et qui eruit te ipse Deus Israhel universae terrae vocabitur 88. In his certe Litteris sanctis Ecclesiam didicit Cyprianus.
65. 73. In his certe Litteris sanctis Ecclesiam didicit Cyprianus, ut diceret: "Sic Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrexit, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit" 89. Huic tu, Cresconi, tantae manifestationi divinorum eloquiorum calumniaris intuendo residua gentium, quae nondum occupavit Ecclesia; quanta occupaverit, unde ad residua tenenda cotidie diffunditur, non attendis. Quomodo enim prophetiarum istarum futuram perfectionem non neges, qui tantum provectum, cui debetur ipsa perfectio, negare non dubitas non dico adversus voces divinas, sed iam et adversus tuas? Nam et de te vi magna ipsius veritatis expressum est, ut diceres nesciens vel non attendens quid dixeris, quod "in christianum nomen totus cotidie vertitur mundus". Cur ergo huic Ecclesiae, quae toto mundo crescendo dilatatur, non communicat pars Donati? Videlicet ne a peccatoribus polluatur. Et ubi est, quod non istam vestram, quae in Africa remanens orbi terrarum calumniatur aut ex Africa in paucis latentibus peregrinatur, sed illam quae ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, noluit deseri Cyprianus, etiamsi in eius communione non tantum sint verum appareant peccatores, dicens: "Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet vel fides vel caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus ipsi de Ecclesia recedamus" 90? Hominibus malis plenus est orbis et sanctis ac fidelibus Dei servis plenus est orbis.
66. 74. Hic et tu responde, si tibi placet veri aliquid respondere. Et quomodo implebitur quod scriptum est: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit 91? Coarguat filium malum, Maximianenses damnet et persequatur, damnatis et persecutis reconcilietur: vel sic convincatur, vel sic confundatur, vel sic corrigatur. "Quomodo + inquis + totus orbis communione vestra plenus est, ubi tam multae sunt haereses, quarum vobis nulla communicat?". Immo non tantum haereticis, verum etiam ceteris hominibus malis plenus est orbis et sanctis ac fidelibus Dei servis plenus est orbis, quia et mare plenum est amaris fluctibus, plenum est et dulcibus piscibus.
Quomodo idem sint pauci qui multi.
66. 75. "In paucis + inquis + frequenter est veritas, errare multorum est", et ne verbis tuis tantae illius sterilis fecunditati contradicere videreris, cui dictum est: Multi filii desertae magis quam eius quae habet virum 92, adhibuisti ex evangelio testimonium: quoniam pauci sunt qui salvantur 93. Solve ergo quaestionem, quomodo ipse Dominus dicat: quam arta et angusta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam 94, et idem ipse alibi dicat: multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum abraham et isaac et iacob in regno caelorum 95, quomodo etiam in Apocalypsi demonstratur eorum multitudo, quam numerare nemo potest, ex omni gente et tribu et lingua, habentium stolas albas palmasque ferentium, qui pressuras propter fidem Christi 96 sustinuerant, quomodo idem sint pauci qui multi. Neque enim alterum horum est verum, alterum falsum, cum sit utrumque divina veritate prolatum, nisi quia idem ipsi boni verique christiani, qui per se ipsos multi sunt, in comparatione malorum falsorumque itidem pauci sunt. Sic multa grana, quibus horrea magna complentur, pauca dicimus in comparatione palearum, sic etiam + ut de ipso Dei testamento dicam, quod factum est ad abraham 97 de semine eius, quod est Christus + multas stellas, quas numerare non possumus, e quibus tam grande caelum undique circumfulget, paucas dicimus in comparatione harenae maris. Forte stellae significaverint spiritales christianos, maris autem harena carnales, per quos et ex quibus etiam haereses et schismata fiunt. Utroque tamen genere plenus est mundus, quia idem Dominus dicit: ager est hic mundus 98 et tu ipse tibi veritate extorquente dixisti: "In nomen Christi totus cotidie vertitur mundus". Per totum igitur agrum, hoc est per totum mundum frumenta, per totum zizania, quia de utroque dixit qui falli non potest: sinite utraque crescere usque ad messem 99. Donatistae, ut et caeteri omnes haeretici, de paucitate gloriari.
67. 76. Cohibeant itaque se frumentorum per totum mundum tanta ubertate crescentium impii desertores et non audeant de quorundam zizaniorum separatorum paucitate gloriari. Quodsi gloriantur, etiam in hoc ipso procedunt adversus eos idem illi Maximianenses in iudicio divino ad eos in omnibus confundendos et si sapiant corrigendos appositi, quos multo pauciores praefidentia multitudinis suae persecuti sunt et persequendo ad suam communionem aliquos eorum denuo converterunt ac sic ceteros iustissimos quo paucissimos reliquerunt.
Paleae separatae et paleae interiores. Eadem ubique catholica Ecclesia, haeretici non ubique, nisi alii et alii. 67. 77. "Non + inquis + communicat oriens Africae nec Africa orienti". Non sane, sed in paleis haereticis ab area dominica separatis; in frumentis autem catholicis et interioribus paleis omnino communicat oriens Africae et Africa orienti. Alii quippe hic, alii vero alibi atque alibi haeretici cum diffusa ubique catholica unitate confligunt. Ubique est enim illa, de qua exierunt qui esse ubique minime potuerunt, dicentes secundum id quod de illis praedictum est: ecce hic est Christus. Ecce illic 100, alii hoc loco, alio alii suarum praesumptionum vel potius amputationum proprias particulas ostendentes atque impia superbia radicem unde fracti sunt abnegantes. Huic ergo Ecclesiae, quae copiosis successibus, cum dilatatur toto orbe terrarum, ex omni gente, tribu et lingua parit multitudinem candidatorum et palmatorum, sicut in apocalypsi scriptum est 101, quam numerare nemo potest, huic, inquam, Ecclesiae, cui partem Donati non communicare manifestum est, maiores vestri probare debuerunt quaecumque vera documenta de traditoribus habuerunt. Quod si fecissent, ipsi in illa essent, extra illam vero illi quos accusassent. Nunc autem cum accusatos in illa permansisse videamus, quid boni de accusatoribus sentire debemus, quos extra illam videmus? Ac per hoc in illa mea quadripertita distributione, ubi dixi 102, cum de traditoribus proferuntur ex utraque parte documenta, aut utraque vera esse aut utraque falsa aut nostra vera et vestra falsa aut nostra falsa et vestra vera, cum videres in superioribus tribus vos facillime superari, frustra tibi hoc extremum quasi qua evaderes elegisti. Quamvis enim quam impudenter dicatur advertas, tamen ea ipsa vera vestra si qua essent humana documenta, illi Ecclesiae probari debuerunt, quam probant documenta divina.
Donatistae crimen traditorum tot innocentibus populis christianis per tot gentes longe lateque diffusis obicere minime dubitant.
68. 78. Dic mihi, obsecro te + sed noli offundere nebulas imperitis, ut, quoniam traditores accusatos non vales convincere, identidem velis artes dialecticas accusare + , dic ergo, rogo te, causa ista vestra cum veris documentis vestris perducta est ad iudicium transmarinarum ecclesiarum labore apostolico fundatarum an non est perducta? Si perducta est, vicistis in eo iudicio an victi estis? Si vicisse vos dicitis, cur eis ecclesiis, in quarum iudicio vicistis, non communicastis? Si autem, quod satis ipsa indicat ab eis alienata vestra communio, victi estis, quid nobiscum vel mala vel bona causa perdita litigatis, id habentes maximum crimen, quod crimine traditorum, quos in iudicio transmarinarum ecclesiarum etiam vera documenta proferentes convincere minime potuistis, orbem christianum perfunditis, quia in ea causa, in qua interesse non potuit, elegit iudicibus credere, non accusatoribus victis? Non itaque ideo rei estis, quia bonam causam, ut secundum vos loquar, in transmarino iudicio perdidistis, sed quia crimen reorum atque + ut nimium vobis cedatur + et iudicum tot innocentibus populis christianis per tot gentes longe lateque diffusis obicere minime dubitatis; quorum communioni tamquam frumentis dominicis cohaerendo et illos viros, sicut dicitis, traditores et illos malos, sicut arbitramini, iudices secundum evangelicas litteras 103 etiam monente Cypriano 104 usque ad tempus ventilationis tamquam paleam tolerare debuistis, ne aream deserendo periretis. Si autem causa illa vestra cum veris, quod tibi elegisti, documentis suis ad iudicium transmarinarum ecclesiarum non est perducta, quomodo ab eis potuerunt tot episcopi in suis plebibus constituti causa incognita et ad se omnino non delata iure damnari? Aut quomodo debuerunt Afri christiani, non dico illi, qui eos putaverant innocentes, verum etiam illi, si qui eos noverant traditores, propter zizania, quae in Ecclesia esse cernebant, a frumentorum tam longe lateque crescentium et hos ignorantium tam manifesta innocentia <se> separare, ut propter crimen alienum, quo pro unitate tolerato non macularentur, violatae ipsius unitatis crimine damnarentur?
Quod Cresconii documentis non potuerunt ubi debuerunt convinci traditores.
69. 79. Quid tibi ergo ad causam prodest hoc ex illis quattuor propositis elegisse, ut vestra documenta sint vera, contra vestros autem quae proferimus falsa esse deputentur? Ecce et hic vinceris, quoniam veris quae putas documentis tuis non potuerunt ubi debuerunt convinci traditores, sive a vestris eadem documenta occultata sint sive ipsi traditores qualibet astutia se iudicibus occultaverint sive ab ipsis pravis iudicibus occultati sint. Semen abrahae respice, quod in testamento Dei per omnes gentes crescit sicut stellae caeli et sicut arena maris 105, et utrum propter occultata quibuslibet causis nescio qua Africana zizania tam copiosa messis per agrum mundum perire potuerit aude dicere, aude credere, aude, si ullus in te Dei timor est, cogitare.
In quo Cresconium quis dubitet vel falli vel fallere?
69. 80. Exaggeras persecutiones quas vos pati dicitis, quibus in tam sacrilega et manifesta obstinatione adversus pacem sanctae Ecclesiae rebellantibus mirabili mansuetudine parcitur, et dicis in primis partibus epistulae tuae, quod "imperatori constantino Caeciliani crimen cum fieret manifestum, ipse quoque eum ut brixae in exilio degeret sua sententia condemnavit". In quo te quis dubitet vel falli vel fallere, quando et felicem aptugnensem commemorasti in iudicio proconsulis ab ingentio nescio quo de traditione convictum? Rescriptum Constantini imperatoris de purgato Felice episcopo, et de mittendo ad se Ingentio. 70. 80. Ecce ego insero sententiam Aeliani proconsulis, qua purgatus atque absolutus est Felix. Si tota gesta vis legere, ex archivo proconsulis accipe. "Aelianus pro consule dixit: ex professione Caeciliani, qui acta falsa esse dicit atque epistulae plu rima addita, manifestum est qua voluntate haec gesserit ingentius, et ideo recipietur in carcerem; est enim artiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosas Scripturas tradiderit vel exusserit. Omnium enim interrogatio supra scriptorum manifesta est nullas Scripturas deificas vel inventas vel corruptas vel incensas fuisse. Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus illis temporibus nec praesens fuerit neque conscientiam commodaverit neque tale aliquid fieri iusserit".
Rescriptio imperatoris Constantini ad Probianum.
70. 81. Insero etiam rescriptum imperatoris Constantini ad Probianum id ipsum attestantis et quam molesti apud eum maiores vestri accusatores innocentium fuerint ostendentis. "Imperatores caesares flavii constantinus et maximinus et valerius licinianus licinius ad probianum procon sulem Africae. Aelianus prodecessor tuus merito, cum de perfectissimis verus vicarius praefectorum tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, eiusdem partibus functus inter cetera etiam id negotium vel invidiam, quae Caeciliano episcopo et Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque iussionem credidit esse revocandam. Etenim cum iam superium centurionem et Caecilianum magistratum aptugnitanorum et saturninum ex curatore et calibium iuniorem eiusdem civitatis curatorem atque solum servum publicum supra scriptae civitatis praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem, adeo ut, cum Caeciliano fuisset obiectum, quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum Scripturarum proditio atque exustio videretur obiecta, innocentem de eo felicem fuisse constiterit. Denique cum maximus ingentium decurionem ziquensium civitatis epistulam Caeciliani ex duumuiris falsasse contenderet, et eumdem ipsum ingentium suspensum actis quae suberant pervidimus et ideo minime tortum, quod se decurionem ziquensium civitatis esse adseveraverit. Unde volumus eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum constantini augusti mittas, ut illis, qui in praesentiarum agunt atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram adsistentibus apparere et intimari possit frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet, ut omissis, sicuti oportet, eiusmodi contentionibus populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat".
Sententia Constantini Augusti pro Caeciliano.
71. 82. Insero adhuc et verba Constantini ex litteris eius ad Eumalium vicarium, ubi se inter partes cognovisse et innocentem Caecilianum comperisse testatur. Cum enim narrasset in his, quae supra locutus est, quemadmodum ad iudicium eius post episcopalia iudicia partes perductae fuerint: "In quo pervidi + inquit + Caecilianum virum omni innocentia praeditum ac debita religionis suae officia servantem eique ita ut oportuit servientem, nec ullum in eo crimen repperiri potuisse evidenter apparuit, sicut absenti fuerat adversariorum suorum simulatione compositum".
Non invenies Caecilianum ab imperatore damnatum, immo etiam invenies absolutum.
71. 83. Tu quare non inseruisti sententiam Constantini, qua eum dicis esse damnatum et brixae in exilio constitutum, vir disertissime? Quanto congruentius hanc inseruisses quam nescio quid de serdicensi concilio, quod nec ad vos nec ad causam, quae inter nos est et vos, omnino pertinere monstratur. Cur enim fuerit Brixae Caecilianus, quod vos calumniosissime appellatis exilium, cum suam praesentiam maluit Ecclesiae deesse quam pacem, quid a me opus est dici? Tu interim damnantis imperatoris sententiam nullam recitas et damnatum ab imperatore Caecilianum tamen temere non dico audiendum vel dicendum, sed etiam scribendum putas. Verumtamen secundum verba tua ecce video in exilio Caecilianum imperatore damnante: saltem responde quo accusante et modo me interroga, quod in epistula tua post multa <inania> similiter inane posuisti: "Quis prolato testamento minus consentit, qui persecutionem patitur an qui facit?". Haec certe verba tua sunt. Aspice ergo Caecilianum persecutionem passum et, sicut ipse dixisti, in exilio constitutum, aspice etiam vestros, sicut suis verbis imperator ipse testatur, adversum Caecilianum "diurnis diebus interpellare non desistentes", et isdem ipsis verbis tuis interroganti mihi responde: "Quis minus testamento prolato consentit, qui persecutionem patitur an qui facit?". Diligenter autem perlectis omnibus invenies Caecilianum a vestris etiam apud imperatorem persecutionem passum, sed non invenies ab imperatore damnatum, immo etiam invenies absolutum.
Donatistae nomina et crimina traditorum tantummodo proferunt, Catholici autem et gesta ecclesiastica et gesta municipalia ostendunt.
72. 84. Porro si + quod tibi pro magno elegisti, ut de criminibus traditionum quae vos profertis documenta vera sint, quae autem nos proferimus falsa sint: etiam in eo vos Dei veritas superat, quae sicut praedixit ita reddit Ecclesiam in universo mundo fructificantem atque crescentem, quia nihil ei praeiudicant alienorum criminum licet vera documenta, quae propinquioribus episcopis transmarinis, per quos in longinquiores partes sive transit talium rerum fama sive non transit, aut non sunt demonstrata sicut debuerunt aut non sunt credita quibus demonstrari potuerunt aut credita et occultata nequaquam ad alios pervenerunt, nec quisquam vel unus homo, quanto minus tantus christianorum numerus in tot gentibus constitutus reus potest esse participati sceleris alieni, si vel nulla eius vera documenta cognoverit vel eum simulata innocentia falsis documentis quisque fefellerit + : si ergo, ut dicere coeperam, in hoc, quod tibi pro magno elegisti, ut quae vos de traditoribus testimonia profertis vera sint, quae autem proferuntur contra vos falsa sint, nihil valetis adversus Ecclesiam catholicam toto terrarum orbe diffusam et adversus providentiam Dei, qua "in christianum nomen", ut tuis verbis utar, "totus cotidie vertitur mundus", quanto magis deficitis in accusationibus vestris, cum "hanc ipsam traditionem", cuius nomen velut horrentes, qui hoc schisma fecerunt, a Christi corpore separatos se ipsos diabolo tradiderunt, multo "probabilius", sicut in illis litteris dixi 106 et nunc dico, "nos vobis obicimus", qui vos nomina et crimina traditorum dicere tantummodo audimus, nos autem et gesta ecclesiastica, quibus de se ipsi confessi sunt, et gesta municipalia, quibus hoc fecisse leguntur, ostendimus.
De vi comparativi gradus.
73. 85. Tu vero callidus examinator appensorque verborum doces nos, quid valeat comparativus gradus, et tamquam victor exultas, quod non possem dicere: "Traditionem probabilius nos vobis obicimus", nisi vos nobis eam probabiliter obicere confiterer. "Si enim vos + inquis + probabilius, nos ergo probabiliter", et hoc docens: "quia sic est probabiliter et probabilius, ut si dicas vere et verius, et quia gradus iste quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat", adiungis alia verba, quibus hoc evidentius intellegamus, ac dicis: "Sic est bene et melius, male et peius, horribiliter et horribilius", sic esse ostendens "probabiliter et probabilius". Unde colligi putas, quia, si ego probabilius quod falsum est obicio, superest ut vos probabiliter quod verum est obiecisse confirmes. Hic ego numquid dico, quod in quaestione vel in disputatione ecclesiastica nos artificialia grammatica docere conaris, quid valeat comparativus gradus, "quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat"? Video enim, quam hoc inepte tibi obiciam quod tu videre noluisti. Quando mihi anticategorian velut ex arte rhetorica obiciendam putasti, quod genus quaestionis, ubi dicitur: non ego feci, sed tu fecisti, etiam in auctoritate prophetica demonstravi. Comparativus gradus non semper auget.
74. 86. Considera tamen diligentius, ne forte invenias in latinae locutionis auctoribus, quibus grammaticorum artificialia serviunt, non semper istum gradum quod ante positum est augere, sed aliquando contrario superferri. Cuius locutionis exemplum interim mihi ex Apostoli epistula occurrit quam scripsit ad hebraeos. Cum enim loqueretur de benedictione terrae, quae accepta pluvia fructum reddit, deinde subiecit: proferens autem spinas et tribulos reproba et maledictioni proxima est, cuius finis in ustionem 107. Quod ne illis quibus loquebatur optasse videretur, confisi sumus autem + inquit + de vobis, fratres carissimi, meliora et haerentia saluti 108. Attendis certe quomodo hic dixerit meliora, non quia bona erant, quae supra dixerat proferre spinas et tribulos et ustionem mereri, sed magis quia mala erant, ut illis devitatis meliora eligerent et optarent, hoc est bona tantis malis contraria. Sed forte Apostolum sic audiendum esse arbitraris quemadmodum de se ipse dicit, tamquam hominem etsi imperitum sermone, sed non scientia 109, et ideo non verborum in eo, sed rerum atque sententiarum auctoritatem putas esse sectandam, bona poni debuisse contendens ubi posuit ipse meliora. Quid, si et ego iam his litteris adsuefactus et illas quas puer didici oblitus sic dixi: "Obicitis traditionem. Hanc ipsam multo probabilius nos vobis obicimus", tamquam dicerem probabiliter, comparativum pro positivo ponens, non quia vos probabiliter, sed magis quia improbabiliter, sicut ille meliora, non quia illa erant bona, sed magis quia mala? Tu quare tam temere concludis ex hoc me confirmasse vos probabiliter, quia dixi nos probabilius? Et probabile quando dicitur non consequenter est verum. 75. 87. Quamquam nec secundum grammaticos in verbo me errasse reprehenderes, si saltem verborum ipsorum auctores vel attente legere vel memoriter recolere voluisses. Pueriles enim habent litterae, sed non a puero imperito dictum:
dii meliora piis erroremque hostibus illum! Discissos nudis laniabant dentibus artus 110.
quomodo ergo meliora piis, quasi bona essent istis ac non potius magna mala, qui discissos nudis laniabant dentibus artus? Iam vides certe, quia, sicut iste piis potuit optare meliora, quamvis illa, in quorum comparatione optabat, non essent bona, sic et ego potui dicere: "Traditionem proba bilius <nos> vobis obicimus", quamvis eam vos nobis non probabiliter obiceretis, ut omittam, quia et probabile quando dicitur non consequenter est verum, cum ea dicuntur, quae fieri possunt ac solent et ideo probantur, hoc est approbantur et creduntur, etiamsi facta non sint; quod autem verum est, cum ostenditur, necessario probabile est et illo utique probabilius. Recole libros ubi verba didicisti: quam te non fallam profecto repperies.
76. 87. Unde etiamsi vestros probabiliter nostris traditionem obiecisse concederem, non ideo verum obiecisse contenderem et recte nos dicerem probabilius hanc obicere, quandoquidem a vobis nominari tantum traditores solemus audire, nullis autem gestis vel ecclesiasticis vel publicis recitari demonstrarique confessos, a nobis autem proferri et gesta publica, ubi vestri tradiderunt, et ecclesiastica, ubi confessi Deo iudici derelicti sunt.
77. 88. Sed non omitto tam manife stum adiutorium tuum, quo nobis etiam nesciens plurimum faves docendo regulas comparativi gradus, "quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat". Secundum hanc enim regulam tuam, secundum quaedam verba tua in epistula tua sine ulla difficultate obtinuimus causam nostram. Tu enim dixisti in primis partibus litterarum tuarum, velut nostram pertinaciam criminando, "tot documenta legalia quod melius et verius est nobis persuadere non posse". Ubi ego concludo secundum artificialia tua iam nos verum et bonum tenere, si, quod verius et melius est, nobis persuaderi non potest. Cum ergo nos non rescindamus, ut secundum te loquar, verius et melius Baptisma vestrum, quare vos rescinditis verum et bonum nostrum? Item cum dixisses: "Hoc et nos volumus, ut Christus sit origo et radix caputque christiani", continuo subiecisti: "sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Quod dicendo utique concessisti et per malum ministrum bene fieri, sed melius per bonum. Cum itaque nos non rescindimus Baptismum, quem per vestrum tamquam per bonum ministrum dari dicitis, quare vos rescinditis Baptismum, quem per nostrum tamquam per malum ministrum datum esse contenditis? Tu enim dixisti: "Quaerimus per quem melius fiat", et tua regula est: "Quia gradus iste quod ante positum est auget". Unde si per vestrum sicut putas melius fit, ergo et per nostrum bene fit, ac per hoc, quando per nos baptizatum rebaptizatis, id quod ex ista tua regula bene factum esse conceditis sacrilega praesumptione rescinditis.
Ad calumnias ineptas.
78. 89. Vereor ne nimis urgeam verecundiam tuam, si ostendam, quam leviter et scurriliter quaedam etiam verba mea quae translate posui, frontem pro pudore, os pro sermone, tridens telum pro tripertita oratione, tricipitem bestiam pro errore tribus calumniis adversus tot populorum innocentiam saeviente 111, quasi urbanus et dicax exagitanda putaveris. Serva potius puerilia pueris. Neque enim me movet, quod neptunium telum propter tridentem dicis episcopum non decere, cum sit et piscatorium ac per hoc apostolicum, quod suos apostolos Dominus piscatores hominum fecit 112. Nam et Deum nostrum Scriptura dicit et alas habere et sagittas 113, nec tamen cupidinem colimus. Ecce apostolica mansuetudo. 78. 90. Quin etiam me promissam in exordio lenitatem non servasse reprehendis, eo quod Manicheorum facta mentione permotus dixerim: "Sicut non potest, quod Dominus ait, satanas satanan excludere 114, ita non potest errorem manicheorum Donatistarum error evertere" 115, quasi Petilianum satanae comparaverim ac non errorem, cuius eum cupio laqueis expediri. Bene quod Apostolus nos adversus tales calumnias communivit eo ipso loco, ubi nos mites, patientes et modestos esse admonet, quando aliquem dissentientem corripimus. Cum enim dixisset: servum autem Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes, continuo subiunxit: ne forte det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem 116. Ecce apostolica mansuetudo. Cum quibus placide, patienter modesteque agi praecepit, eos ipsos dicit a diabolo captivatos, nec tamen lenitatem quam commendabat amisit, quia eam quam docebat tacere noluit veritatem.
Contra Manicheos, qui me adulescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui voluerit legere potest.
79. 91. Sed ipse videris cuius partes agas, qui mea verba velut conviciosa et saeva criminando eos, quos ad disputandum convenire non vis, ad litigandum niteris excitare; nolo enim dicere, quia et te litigare delectat. Parcius quippe ac verecundius, sed quasi ex obliquo mihi obicis quae ad me omnino non pertinent. Quid enim iudicem de Manicheorum pestilentiosissima et christianis omnibus anathemanda vanitate, si tantum dicere solerem ac non etiam conscriptis libris multis multiplicibusque testarer, ne sic quidem esset adversus me ullus calumniae vestrae locus. Neque enim me Catholica falso a vobis argui miraretur, a quibus totus christianus orbis cum tot ecclesiis, etiam illis primis apostolico labore propagatis, falsis criminibus accusatur. Cum vero contra Manicheos, qui me adulescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui voluerit legere possit, non usque adeo desipit, ut de me credat potius verbis vestris quam oculis ac sensibus suis. Augustini de sua conscientia fiducia.
80. 92. Sed "epistulam + inquis + principis vestri, qua nescio quid de te scripsit, cum te ordinari nollet, tenent non pauci nostrorum". Illam vero minime curarem, nec si eius a quo scripta dicitur non perspicua pro nobis sententia legeretur illam calumniam falsitatemque condemnans; quanto minus eam curat catholica Ecclesia, cuius causam contra vos agimus, cui tot divinis testimoniis praefidenti nulla humana de quoquam homine testimonia seu vera seu falsa, qua gaudet auferunt veritatem! Desine talibus: unus homo sum. Ecclesiae inter nos agitur causa, non mea, Ecclesiae, inquam, quae in nullo homine spem ponere a suo didicit redemptore. Quamquam nec de me ipso vobis, etiamsi meam conversationem nossetis, recte crederetur inimicis mihi. Ad existimationem hominum magna testium qui me noverunt suppetit copia, ad Dei vero conspectum sola conscientia 117, quam contra vestras criminationes cum intrepidam geram, non me tamen sub oculis omnipotentis iustificare audeo magisque ab illo afluentem misericordiae largitatem quam iudicii sum mum examen expecto, cogitans quod scriptum est: cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? 118
Donatistae novum genus areae se fecisse gloriantur.
81. 93. Sed quid ad rem, cuius inter nos vertitur quaestio, qualis ipse sim, cum in area dominica 119 sim stipula si malus, granum si bonus? Vos tamen si grana essetis, paleam commixtam, sicut admonet etiam ipse Cyprianus, ante tempus ventilationis non refugeretis 120. Proinde nos, si quem repperimus in vobis notum hominem malum, recte vobis obicimus; ibi enim tota defensio vestra consistit, quia propterea vos separastis, ne alienorum peccatorum contagione periretis. Unde novum genus areae vos fecisse gloriamini, aut quae solum triticum habeat aut in qua solum triticum appareat, cui non sit necessarius ventilator, sed perscrutator. Nam et Parmenianus vester praeclaram vestram munditiam velut immunditiae nostrae a contrario comparans ausus est interponere sententiam prophetae Ieremiae, ubi ait: quid paleae cum tritico? 121 Quod ille dixit, ut ipsa indicat lectio, adversus eos, qui divinis oraculis sua somnia coaequabant. Adrogantia tamen vestra et horrenda superbia Parmeniani litteris declaratur, ubi vos contra Scripturas divinas et contra monita Cypriani ante ultimam ventilationem, quam mundus expectat, tamquam purgatum a palea triticum praedicavit.
Epilogus.
82. 94. Quid igitur dignius adversus hanc fallacissimam elationem quam causa Maximianensium vobis potuit procurari? Quaecumque in nos dicere tamquam in traditores soletis, in Maximianenses, quos recepistis damnatos, quando damnati sunt graviora dixistis. De imperatoribus nobis tamquam persecutoribus facitis invidiam: vos apud iudices, quos ipsi imperatores miserunt, Maximianensibus persecutionem fecistis. Baptismum Ecclesiae dari extra Ecclesiam non posse contenditis: vos ba ptismum, quem in crimine schismatis Maximianenses dederunt, in receptis eis quibus dederunt non rescidistis. Si haec pro pace unitatis fieri debuerunt, unde nos accusetis non invenitis; si autem non debuerunt, nos non accusetis, nisi vos ipsos damnaveritis. Nolo te per multa distendas; nam et ego possem breviter ea quae contra te dicta sunt in memoriam revocare. Sed hinc solum cogita, Maximianensium causam tibi ante oculos pone. Si de hac nobis respondere potueris, adgredere cetera; si autem non potueris, melius quiescas quam calces adversus stimulum iactes.
1 - Cipriano, in Sententiae episcopales, praef.: CSEL, 3/1, pp. 435-436; De bapt. 6, 6, 9.
2 - Cipriano, Ep. 73, 26: CSEL 3/2, p. 798
3 - Cipriano, Sententiae episc., praef.
4 - C. litt. Petil. 1, 6, 7.
5 - Mt 23, 3.
6 - Cf. Eph 5, 25-26.
7 - Cicerone, In Verrem, Act. II, 1, 15, 40.
8 - C. litt. Petil. 1, 5, 6.
9 - 1 Cor 4, 16.
10 - Cf. 1 Cor 1, 14.
11 - C. litt. Petil. 1, 1, 2.
12 - C. litt. Petil. 1, 4, 5.
13 - 1 Cor 3, 7.
14 - C. litt. Petil. 1, 5, 6.
15 - Ier 3, 15.
16 - Ez 34, 13.
17 - Io 10, 16.
18 - Ps 117, 8.
19 - Ier 17, 5.
20 - C. litt. Petil. 1, 3, 4.
21 - Cf. 1 Cor 4, 7.
22 - Ier 17, 5.
23 - Prov 9, 12 (10, 4 Vulg.).
24 - Cf. Act 19, 1-7.
25 - Act 2, 38.
26 - Cf. Ex 14, 22.
27 - C. litt. Petil. 1, 4, 5.
28 - 1 Cor 1, 14-15.
29 - Act 15, 9.
30 - Rom 4, 5.
31 - Mt 7, 16-17.
32 - Mt 12, 35.
33 - Mt 7, 18.
34 - C. litt. Petil. 1, 10, 11 - 19, 21.
35 - Cf. Num 16.
36 - Ps 13, 3-4; cf. Rom 3, 13-17.
37 - C. litt. Petil. 1, 10, 11.
38 - Cf. 1 Pt 4, 8.
39 - C. litt. Petil. 1, 13, 14.
40 - C. litt. Petil. 1, 10, 11.
41 - C. litt. Petil. 1, 13, 14.
42 - 3 Reg 18, 18.
43 - Rom 2, 21-22.
44 - Rom 2, 1.
45 - Rom 2, 1.
46 - Cipriano, Ep. 54, 3: CSEL 3/2, p. 622.
47 - Deut 29, 29.
48 - Cf. Mt 28, 13-16.
49 - C. litt. Petil. 1, 17, 19.
50 - Cf Gal 6, 5.
51 - Cf. 1 Cor 13, 2.
52 - 1 Tim 5, 22.
53 - Cipriano, De Lapsis 6: CSEL 3/1, p. 241.
54 - Ier 17, 5.
55 - Ez 20, 18.
56 - Col 1, 6.
57 - C. litt. Petil. 1, 17, 19.
58 - Cf. Mt 3, 12.
59 - C. litt. Petil. 1, 18, 20.
60 - Cf. Cipriano, Ep. 54, 3: CSEL 3/2, p. 622.
61 - Cf. C. litt. Petil. 1, 24, 26.
62 - 1 Mach 2, 62.
63 - Prov 23, 9.
64 - Cf. Iob 34, 27.
65 - Ps 50, 15.
66 - Cf. Iob 2.
67 - Cf. Act 23, 12-31.
68 - Cf. Dan 3, 5; 6, 96.
69 - Cf. Ps 2, 10.
70 - Cf. Cipriano, De cath. eccl. unit. 5.
71 - Ps 71, 11 e 8.
72 - Cf. Dan 3, 5; 6, 96.
73 - Ps 31, 9.
74 - C. litt. Petil. 1, 23, 25.
75 - Gen 22, 18.
76 - Gal 3, 15-16.
77 - Gen 22, 17.
78 - Mt 24, 14.
79 - Ps 107, 6.
80 - Ibidem.
81 - Ps 21, 17-19.
82 - Ps 21, 28-29.
83 - Ps 71, 2.
84 - Ps 71, 8-11.
85 - Mal 1, 10.
86 - Mal 1, 11.
87 - Isa 53, 7.
88 - Isa 54, 1-5.
89 - Cf. Cipriano, De cath. eccl. unit. 5.
90 - Cipriano, Ep. 54, 3.
91 - Prov 30, 12.
92 - Isa 54, 1.
93 - Lc 13, 23.
94 - Mt 7, 14.
95 - Mt 8, 11.
96 - Cf. Apoc 7, 9.
97 - Cf. Gen 22, 17.
98 - Mt 13, 38.
99 - Mt 13, 30.
100 - Mt 29, 23.
101 - Cf. Apoc 7, 9.
102 - Cf. C. litt. Petil. 1, 21, 23 - 22, 24.
103 - Cf. Mt 13, 29-30.
104 - Cf. Cipriano, Ep. 54, 3: CSEL 3/2, p. 623.
105 - Cf. Gen 22, 17.
106 - Cf. C. litt. Petil. 1, 21, 23 - 22, 24.
107 - Hebr 6, 8.
108 - Hebr 6, 9.
109 - Cf. 2 Cor 11, 6.
110 - Virgilio, Georg. 3, 513.
111 - Cf. C. litt. Petil. 1, 27, 29.
112 - Cf. Mt 4, 19.
113 - Cf. Ps 16, 8; 17, 15; 35, 8.
114 - Cf. Mc 3, 23.
115 - Cf. C. litt. Petil. 1, 26, 28.
116 - 2 Tim 2, 24-26.
117 - Cf. C. litt. Petil. 3, 10, 11.
118 - Prov 20, 8-9.
119 - Cf. C. litt. Petil. 3, 12, 13.
120 - Cf. Cipriano, Ep. 54, 3: CSEL 3/2, p. 623.
121 - Ier 23, 28.
LIBER QUARTUS
[recensere]Augustinus cum Cresconio de sola causa Maximianensium agere instituit.
1. 1. Quamvis iam tribus nec parvis voluminibus epistolae tuae, Cresconi, diligenter satisque responderim, qua Petiliani litteras contra mea rescripta, quibus refellebantur, defendendas putasti: tamen etiam hoc breviore opere institui de sola causa Maximianensium tecum agere, et ex hac una ostendere omnia quae in illa epistola posuisti, quam frustra, quam inaniter dixeris. Neque enim contemnendum est beneficium Dei, quod et ad nostrae dispensationis compendium, et ad vestrae correctionis, si sapiatis, adiutorium praestare dignatus est: qui nescientibus vobis, neque id agentibus nobis, ita vestrorum episcoporum mentibus dominatus est, ut qui orbem christianum per communionem Sacramentorum maculatum peccatis criminabantur alienis, quamvis etiam ipsis falsis et non probatis, in Maximiani causa cogerentur fateri, eorum quos damnaverunt, peccatis non fuisse maculatos in una Sacramentorum communione constitutos, eos quibus tamquam innocentibus ad revertendum dilationem dederunt, et si non ordinatoribus Maximiani, tamen in eius parte constitutis damnatoribus Primiani: et qui Baptismum Christi nolebant agnoscere, nec in eis Ecclesiis datum quas Apostolorum labor propagavit atque fundavit, contendentes extra unam Ecclesiam Baptismum dari non posse, nosque culpantes quod per eos datum Baptismum non rescinderemus, quos esse in vera Ecclesia negaremus, susciperent in Maximiani sacrilego schismate baptizatos, et in eis Baptismum rescindere non auderent: et qui de legibus christianorum imperatorum, quibus eorum perversitas corrigenda praecipitur, nos tamquam crimine persecutionis accusant, adirent iudices ab ipsis imperatoribus missos, et Maximianum ac socios eius apud eos graviter accusarent, concilium quo eos damnaverunt, gestis proconsularibus allegarent, iussiones quibus illi sedibus pellerentur, efficacissimas impetrarent. His omnibus a se gestis, adhuc nebulas imperitis conantur offundere: non solum Scripturis sanctis, et priorum rerum gestarum quando se ab unitate separaverunt multis certisque documentis, verum etiam recentissimis suis factis et exemplis evidentissime superati.
Eloquentiae criminationem refellit.
2. 2. Hinc ergo tantum agam, hinc ad omnes epistolae tuae partes, quantum Dominus me adiuvat, sine ulla difficultate, imo cum magna facilitate respondeam. Ac primo illud quod tibi ipse contrarius eloquenter eloquentiam vituperare voluisti, tamquam esset veritatis inimica, et patrona potius falsitatis, ut eo modo me quasi eloquentem cavendum atque fugiendum ostenderes imperitis: si revera tanta esset eloquentia mea, quantum mihi, quamvis accusatorie, tribuis; nonne recitato decreto concilii Bagaiensis, quo, sicut ibi scriptum est: "Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit", laudare eloquentiam cogereris? Porro si mihi materies illa proponeretur, quando possem dicere: "Licet viperei seminis noxios partus venenati uteri alveus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporaverint; tamen conceptum virus evanescente umbraculo occultari non potuit. Nam etsi sero, publicum facinus et parricidium suum feta scelerum vota pepererunt"? Quando me in haec verba exquirenda coarctarem? quando in exprimenda provolverem? quando tanto impetu, tanto sonitu in odium noxiorum lectoris vel auditoris animum concitarem? Num ideo haec in quos dicta sunt, minus veraciter dicta sunt? Num hac eloquentia tanti concilii fides minuitur, vel labefactatur auctoritas? Nempe illud quo visum est eloquentius, eo potissimum electum est, quod omnes esse suum vellent, quo uno trecentorum et decem ora tacentia personarent. Ecce eloquentia quam vituperasti, quam velut seditiosam, et graeco etiam nomine malitiose artificiosam, detestandam, vitandamque monuisti, tantum permulsit tot episcopos tuos, ut in plenario concilio suo nollet suam quisque proferre sententiam, sed unam quae ab uno dici disertius ornatiusque potuit, eam cuncti facerent suam. Liceat igitur nobis sine invidia non usquequaque impolite contra errores hominum disputare, si licuit tot ac tantis episcopis vestris ipsos homines tam diserte ornateque damnare.
De negata collatione. In disputationibus a contentione abstinendum.
3. 3. Illud etiam, quod studium pro veritate certandi, quia saepe voluimus conferre cum vestris, ut errore sublato fraterna caritas pacis vinculo laetaretur, contentionis et animositatis vitioso nomine reprehendis: nonne melius, obsecro te, causa veritatis et unitatis pacificis verbis et pacatioribus locis inter episcopos ageretur, quam in foro ab episcopis per advocatos litigaretur? Quod a partibus Primiani Carthaginiensis episcopi vestri adversus Maximianum et adversus eos, qui cum illo Bagaiensi concilio damnati sunt, apud legatum Carthaginis et apud quattuor vel amplius proconsules factum est. Certe in collatione disputationis hoc cavendum est, ne prorumpatur in litem, et caveri a modestis et mitibus et potest et solet; cum vero advocatis utrinque luctantibus in foro controversia vertitur, iam procul dubio litigatur. Neque hoc in vestris reprehendo, si ad hoc non amore litigandi, sed consulendi necessitate compulsi sunt; verumtamen admoneo te bono ingenio praeditum virum, ut advertas, ut sentias, ut intellegas eos, qui forensem strepitum et iudiciaria iurgia, quibus accusatos convincerent et expellerent quos in concilio iam damnaverant, non declinaverunt, sed susceperunt exercuerunt, multo nobiscum facilius pacifice conferre potuisse, nisi mallent causam malam cooperire excusatione quam disputatione finire. Respondet ad Cresconii quaestionem, ubi baptizari conveniat, an apud Catholicos, an in parte Donati. 4. 4. Iam vero quod, antequam venias ad sermonem meum quo reprehendi Petilianum, a me interim quaeris a quo te baptizari conveniat, utrum ab eo potius, quem et ego Baptismum habere confirmo, an ab eo, quem suus hoc non habere contendit, haec etiam quaestio per Maximiani causam de vana imperitorum loquacitate sublata est, quantum quidem ad vos attinet + nam apud ipsos Maximianenses adhuc manet + ; vestri enim damnato propter sacrilegium schismatis Maximiano, quem diaconum suum Primianus damnaverat et per quem conspirantibus adversum se plurimis collegis damnatus fuerat, continuo cum eo duodecim ordinatores eiusdem Maximiani eadem sententia damnaverunt. Ex quibus duos, Praetextatum Adsuritanum et Felicianum <Mustitanum>, cum eos in iudicio proconsulari accusassent, cum Bagaiensi concilio damnatos allegata per advocatos eadem sententia demonstrassent, cum iubente proconsule locis quos tenebant pellere conati minime valuissent, sic postea susceperunt, ut cum eis in honoribus eorum integris communicarent et simul in pacem redactis populis eorum ex his, quos in schismate baptizaverant, nullum rebaptizarent.
Decretum Bagaiensis concilii contra Maximianenses.
4. 5. Extat decretum Bagaiensis concilii allegatum apud proconsulem, advocato prosequente nummasio, cum ageret, ut Primiani communioni Membresitana ecclesia traderetur expulso Salvio, qui eam tenebat antiquitus, ubi episcopatum meruerat in parte donati. Sed pellendus propterea petebatur, quia eum damnatum Bagaiensi concilio recitabat inter duodecim Maximiani ordinatores, quos idem nummasius in numero errans undecim dicit. Hanc nummasii postulationem recitavit postea titianus, expresse ac nominatim agens apud eumdem procon sulem adversus Praetextatum et Felicianum. Cuius advocati verba ista sunt: "Sed suis + inquit + institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate Deo omnipotenti parietes consecratos, Ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc Praetextatus etiam in Adsuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias vindicatas oportere restitui". Deinde paulo post, ut idem advocatus ostendat quid iussum sit, recitat nummasii postulationem quam supra commemoravi, in qua pro consule nummasio cum dixisset: "Lege episcopale iudicium", illud Bagaiense recitatum est, in quo Maximianus damnatur his verbis: "Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc gravioris colligit faenoris, cum mor tuus interest vivis". Deinde in illos duodecim ordinatores eius ita profertur Bagaitana sententia: "Nec solum hunc + inquiunt + sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contribulatio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Non est timor Dei ante oculos eorum 1. Nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi. Sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos victorianum carcabianensem, marcianum sullectinum, Beianum Beianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Adsuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Post istorum damnationem, in quibus leguntur Praetextatus Adsuritanus et Felicianus Mustitanus, cum quibus, ut ante dixi, post proconsulares adversus eos impetratas iussiones concordaverunt, ceteris in eodem Maximiani schismate constitutis, Primiani etiam damnatoribus, tantum quia non interfuerant Maximiani ordinationi, dilationem dederunt in eodem Bagaiensi concilio certo diei termino definitam, quae continetur his verbis: "Eos autem + inquiunt + quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Quantum enim de reorum morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. Ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, universis usque ad diem octavum calendarum Ianuarii proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi ha beant fundamenta. Quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus sua voluntate viam esse subductam. Mane bit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia".
Docet exemplo Maximianistarum etiam contra Ecclesiam baptismum dari, et haberi posse.
5. 6. Ex his igitur omnibus quoniam redisse aliquos ad communionem vestram nec vos negatis et in tam recenti memoria, adhuc etiam viventibus hominibus, de quibus agitur, celeberrima et clara notitia est, cum et illi, quibus dilatio data est + quandoquidem, sicut verba eiusdem concilii satis indicant, eos ad matrem Ecclesiam redire invitant et eorum tamquam de innocentium reditu gratulantur + et illi, quos cum Maximiano nulla interposita dilatione damnarunt, extra vestram ecclesiam toto illo tempore baptizaverint, sive usque ad diem dilationis, quando cum Maximiano communicabant et in eius erant schismate constituti, sive etiam transacto dilationis die, quando Titianus advocatus nominatim Praetextatum et Felicianum pelli de basilicis postulabat, cum quibus in honore integro Primianus postea concordavit: quomodo audetis iam dicere unum Baptisma nisi in una Ecclesia dari non posse, cum ab istis datum in sacrilego schismate Baptismum sine ulla controversia cognoveritis susceperitis rescindere non ausi fueritis? Nec tamen potestis dicere nihil vos praestitisse illis, quos in eodem Baptismo suscepistis. Si ergo quaeram quid praestiteritis, procul dubio respondebitis: ne ipso schismatis sacrilegio perirent, ne Baptismum Christi non ad praemium sed ad iudicium, non ad salutem sed ad perniciem, sicut est militiae character in desertoribus, haberent, praestitimus pacem, praestitimus unitatem, praestitimus Ecclesiae societatem, ut eum per quem caritas diffunditur in cordibus nostris spiritum sanctum 2 accipere mererentur, sine quo nemo pervenit ad regnum caelorum, etiamsi sacramentis omnibus legitimis inbuatur. Haec responderetis veraciter, si veram Ecclesiam teneretis. Verumtamen ad admonitionem vestram sufficit, ut hoc vos accepturos intellegatis in vera Ecclesia, quod eos, quos in Maximiani sacrilego schismate baptizarunt, qui cum eis ad vos inde redierunt, in vestra communione accepisse credidistis, atque ita vos etiam accepto Baptismo Christi esse puniendos, si unitatem catholicae Ecclesiae non tenueritis, sicut in Maximiani schismate baptizatos procul dubio puniendos non dubitaretis, si vestrae communioni non copularentur, in quibus ad vos inde venientibus non rescindendum Baptismum iudicastis. Vides itaque etiam hoc, quod te movebat de Baptismi sacramento, in causa Maximianensium iam solutum.
Docet ob schismaticam separationem Donatistas potius quam Christianos appellatos, quomodo ab ipsis appellati sunt et Maximianistae.
6. 7. Iam nunc illa videamus, quibus epistulam meam te refellere credidisti. Ac primum quod interrogas, "quare vestros Donatistas adpellem, adiungens quod Donatus non auctor et institutor Ec clesiae quae ante non fuerat, sed a Christo deductae et antiquae unus ex episcopis fuerit", non attendis hoc de se ipso et Maximianum dicere, ex cuius tamen nomine universam eius communionem appellatis. Neque schisma quod fecit ullo vocabulo a vobis vel ab aliis sectis discernitis, nisi aut Maximianistas aut Maximianenses aut quodlibet aliud, quod a Maximiani nomine derivetur, aut certe simplicius et sine timore grammaticarum ferularum partem Maximiani nominetis. Num quid <ad> hoc dicturus es nisi Maximianum a vestra communione schisma fecisse, hoc autem a communione catholica non fecisse Donatum? Sed Maximianus non hoc dicit, qui Primianum potius et vos omnes affirmat a parte Donati, in qua ipse permansit, schisma fecisse et recitat decreta conciliorum, primum quod apud Carthaginem a quadraginta et tribus factum est, quo praedamnatus est Primianus, alterum quod cebarsussi centum vel amplius vestri tunc episcopi condiderunt, quo perfecte pleniusque damnatus est. Cui talia documenta proferenti quid respondebis, nisi maioris auctoritatis esse Bagaiense concilium, in quo trecenti et decem eumdem Maximianum et eius socios damnaverunt, quando Primianus non apud eos tamquam purgandus dicebat causam, sed cum eis tamquam iudex innocentissimus considerabat, proferebat sententiam contra Maximianum et duodecim socios eius, quibus ille praesentibus ordinatus est, et data dilatione tamquam innocentes ad pacem propriam revocabat tot ceteros, a quibus ipse damnatus est?
Confert inter se iudicia, quibus Primianus et Caecilianus damnati sunt et absoluti.
7. 8. In hac vestra conflictione quid vultis ut nos medii iudicemus, quandoquidem nec Maximiani nec vestra communione detinemur? Quid, inquam, hinc vultis iudicemus, nisi contra duo concilia, quibus damnatus est Primianus, unum Bagaiense posterius pro illo valere debere, quo damnatus est Maximianus, eo videlicet firmius id esse arbitrantes, quo posterius potuit de prioribus iudicare? Ecce in hoc favemus vobis; alia nobis est cum Maximianensibus causa, si ausi fuerimus censere. Favemus, inquam. Tertium iudicium Bagaiense factum est pro Primiano contra Maximianum eiusque collegas, quo posteriore potuerunt merito priora deleri. Quamquam a duobus prioribus iudiciis ad tertium nullam Primiani vocem provocationis vel legimus vel audimus, nisi quod absens primo praedamnatus secundoque damnatus est. Sed etiam in Maximianum et socios eius absentes prolata est disertissima illa Bagaitana sententia. Et hoc illi quadraginta et tres apud Carthaginem modestius, cautius diligentiusque se gessisse testati sunt, quod ad eumdem Primianum non semel, sed iterum ac tertio legatos miserunt, ut, si ad eos ipse venire nollet, ipsos ad se venire permitteret. Quo utrumque recusante, sicut scribunt, et eos qui missi sunt iniuriosa repulsione tractante necessitatem sibi incubuisse senserunt, ut iam Ecclesiae providerent, et sic nondum audentes ultimum prae cipitare iudicium, sed quodam praeiudicio consulentes, ut ei, si causae suae fideret, sequenti celebriore concilio respondendi seque purgandi relinqueretur locus; quo cum venire noluisset, iam necessario putaverunt esse damnandum sine ulla suspensione sententiae. At vero in decreto concilii Bagaiensis non solum legatos ullos a Maximiano male tractatos non legimus, sed nec missos legimus ut veniret: videmus tamen levatum altare contra altare et ordinatum episcopum contra eum episcopum, qui in cathedra ubi fuerat ordinatus ita sedebat, ut conventu sui populi non desereretur nec a ceteris pluribus episcopis communio eius dirimeretur, tantam commovisse indignationem sacrilego schismate perpetrato, ut nec ipsius Maximiani nec ordinatorum eius iam esset ulterius differenda damnatio.
7. 9. Haec cum ita sint, non vos tamen pro Caeciliano talia permovent. Contra quem manentem et populo praesidentem erecto altari contra altare ordinatus est maiorinus. Contra quem non a vobis duo, sicut contra Primianum a Maximianensibus, sed unum profertur iudicium horrendae temeritatis festinatione acceleratum. Qui non sicut Primianus noluit ad se venire collegas, sed invitavit potius ut venirent, quod nec ipsi in sui concilii decreto, quod contra eum condiderunt, tacere potuerunt. Pro quo non unum, sicut pro Primiano, sed quattuor posteriora iudicia recitantur. Eius non absentes, sicut Primiani, sed praesentes sunt adversarii confutati apud eos iudices, in quos iudicaturos consenserunt, apud ipsum etiam imperatorem Constantinum, apud quem primum Caecilianum accusaverunt, apud quem postea de iudicibus episcopis, a quibus ille ipsam causam voluit audiri, tamquam non recte iudicantibus questi sunt, ad quem rursus ab altero episcopali iudicio provocarunt, ut ipso etiam post unum et alterum episcopale iudicium inter partes cognoscente superarentur, quorum non defuit etiam quarta convictio. Nam cum in Caeciliani propriis criminibus calumniatores inventi fuissent et ei de Felicis Aptugnensis ordinatoris eius traditione quaestionem intulissent, Felix etiam ipse purgatus est proconsulari iudicio, eodem ipso Constantino ut causa eius discuteretur iubente, quem illi adsiduis interpellationibus fatigabant. Haec Maximianenses adversus Primianum non exercuerunt mala nec totiens victi sunt nec praesentes victi sunt nec apud eos quos ipsi elegerunt iudices victi sunt; et tamen, quod manifestum est, ipsi a vestra communione schisma fecerunt, et hoc vestros a catholica communione fecisse non vultis advertere; qua impudentia vanis simae ani mositatis, prorsus ignoro. Si enim omnia, quae dicitis de Caeciliano et Felice ordinatore eius, ideo vera esse vultis, quia septuaginta ferme episcopi de hac re iudicaverunt, cur non vultis vera esse quae dicuntur de Primiano, cum et inde primo quadraginta tres, postea centum episcopi iudicaverunt et prius praeiudicium posteriore iudicio confirmaverint? Si autem propterea illa crimina Primiani falsa esse censetis, quia pro illo posterius contra inimicos eius Bagaiense concilium recitatur, cur non vultis crimina, quae obiecta sunt Caeciliano, falsissima confiteri, pro quo posteriora tot iudicia recitantur? Si Caecilianus, contra quem semel fuerat ab illis septuaginta iudicatum, non debuit iam locum purgationis apud alios iudices invenire, nec Primianus debuit, quem iam tanto plures quam septuaginta primam confirmantes secunda cognitione damnaverant. Si autem bis damnato tertium, quia pro illo factum est, iudicium sufficientissime suffragatur, cur semel damnato non sufficere ad absolutionem secundum, tertium, quartum quintumque iudicium nescio qua ferrea fronte contenditis? Quodsi vos forte numerus movet, ut ideo contra centum, a quibus damnatus est Primianus, valere arbitremini Bagaiense concilium, quia in eo trecenti et decem fuerunt, cur in tanto maiore numero episcoporum orbi terrarum consentire non vultis?
De peccato in Spiritum Sanctum Caeciliano obiectio.
8. 10. Quod autem obicis Caeciliano peccatum illud inexpiabile in Spiritum sanctum, de quo Dominus ait: Non remittetur neque hic neque in futuro saeculo 3, et nos possemus edocere Feliciano Mustitano, quem hodie cum Pri miano habetis episcopum, unum ex ordinatoribus Maximiani damnatoribusque ipsius Primiani, quo etiam in sacrilego schismate baptizatos non rebaptizastis, peccatum vos obiecisse quod sit in Spiritum sanctum, cui sacrilegium schismatis <obiecistis>, sicut in Bagaiensis concilii sententia declamatum est. Sicut enim vos ideo putatis illo irremissibili reatu peccasse in Spiritum sanctum quos accusatis divinas Scripturas exurendas persecutoribus tradidisse, quod easdem Scripturas sancto Spiritu acti locuti sunt homines Dei 4, ita etiam nos non solum vestris potius traditoribus, quos gesta convincunt, hoc idem possemus obicere, sed et Feliciano, ut dixi, hoc vos obiecisse in crimine sacrilegi schismatis doceremus, quia in spiritu sancto servatur unitas dilectionis et pacis, dicente Apostolo: sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 5, quam profecto violat qui schisma committit. Sed hunc reatum insolubilis aeternique peccati, quod in Spiritum sanctum committitur, nec vobis obicimus, quos correctos cum vivitis sanari posse non desperamus, nec vestris, qui sanctos codices cremandos ignibus tradiderunt, nisi quod usque in finem vitae huius ab unitate disiuncti cor impaenitens habuerunt. Nec Feliciano et Praetextato hoc vos obiecisse ostenditis, cum quibus postea communicastis, qui in catena sacrilegii cum Maximiano ad consortium criminis tracti plenarii concilii vestri ore veridico leguntur esse damnati et post diem dilationis non quidem illis iam damnatis, sed aliis tamquam innocentibus prorogatum probantur esse suscepti. Ostendit ut Maximianistas et Claudianistas, sic et Donatistas non male dici Claudianistae. 9. 11. Quod autem non tibi placet derivatio nominis, ut a Donato Donatistae appellentur, et censes latinae regula locutionis potius declinandam, non aspernor admonitionem tuam; verumtamen quaere grammaticos iudices, apud quos cum Maximianensibus de hac arte confligas eosque convincas. Iam enim nec ipsos volo Maximianistas vocare, ne offendam tam eruditas aures tuas, qui certe, quantum existimo, non ut ego tibi facile cessuri sunt, ut claudianenses vel quid aliud appellent quos claudianistas appellaverunt, cum eos Primiano in communionem receptos inter alia quibus eum et praedamnaverunt et damnarunt crimina posuerunt. Et simul recognosce hanc declinationis regulam non mihi soli, sicut reprehendis, placuisse, sed fortasse me solum tibi in ea re, quae ad causam non pertinet, tanta facilitate cessisse.
Docet Donatistas ad Catholicam redeuntes eodem modo sine baptismi iteratione expiari, quomodo expurgatos censuerunt Praetextatum et Felicianum.
10. 12. Quod vero me putasti vehementius arguendum, quod, cum dixerim: "Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem", haeresim appellans quod tu schisma potius vis putari, eos tamen a sacrilegio non expiatos in communionem recipiamus 6, tu qui nos in hac causa tam graviter arguis responde, quomodo expiaverint vestri sacrilegium Feliciani et Praetextati, cum quibus postea communicaverunt, episcopos eos sibi sicut antea fuerant copulantes atque reddentes nec quemquam eorum, quos illi in sacrilegio schismatis baptizaverant, denuo baptizantes. An forte non erant sacrilegio maculati, sicut quidam vestrum desipiunt, dicentes non eos in Deum, sed in hominem peccavisse? Sacrilegium vero tanto est gravius peccatum, quantum committi non potest nisi in Deum; unde me disputatione tua non ob aliud urgendum arbitratus es, quod sic suscipiamus eos, qui a vobis ad nos transeunt, nisi quia "vestrum" dixi "sacrilegum errorem". Lege ergo Bagaiense concilium. Nempe ista illic prima verba sunt: "Cum omnipotentis Dei et Christi eius salvatoris nostri voluntate ex universis provinciis Africae venientes in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus, Ianuarianus, Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et ceteri numero trecenti decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam, schismata rese care sacrilega". Audis advertis attendis? "Schismata + inquiunt + resecare sacrilega". Ergo non in hominem, sed in Deum scelerata perversitate in eo schismate solus Maximianus sacrilegii crimine tenebatur, cum ista sententia diceretur? Lege paulo post quid dicant de sociis eius, inter quos istorum nomina, de quibus agitur, scripta sunt: "nec solum hunc + inquiunt + sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii". Donatistae Praetextatum et Felicianum in pacem atque concordiam susceperunt. 11. 13. Quid est, vir disertissime? Quid habes quod dicas mihi? Lege sequentia, vide inter plurimos, quos trahit ad consortium criminis catena illius sacrilegii, Praetextatum et Felicianum ligatos. Sacrilegos video episcopos: quid agis, si non probaveris expiatos? Nempe urgueris cedere veritati, qua dicimus expiari vestros, cum ad nos veniunt, ipso vinculo fraternae pacis et caritatem cooperire peccata eorum, sicut scriptum est: caritas cooperit multitudinem peccatorum 7. Quid de illis, quos a vestra communione separati et Maximiano in sacrilegae illius catenae societate devincti baptizaverunt, quos cum eis in eodem Baptismo in pacem atque concordiam suscepistis? Respondebis ne aliquid nisi eadem sacramenta recte vos approbasse in eis, quae nos quoque approbamus in vobis? Magis enim tibi constabis, si ista responderis et verbis epistulae tuae non reluctaveris. In qua cum conareris ostendere non haeresem inter nos et vos, sed schisma potius esse commissum, dixisti: "Nobis et vestris unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana observatione diversum". Neque enim gravius quam his verbis repetitionem Baptismatis accusare potuisti, quando seducti a nobis rebaptizantur a vestris, in quibus eadem sacramenta esse et sentis et dicis et scribis. Qua igitur sceleris impudentia non servatur in eis, quos in sancta unitate baptizat orbis christianus, quod servatum est in eis, quos in sacrilego schismate baptizarunt Praetextatus et Felicianus? Causam itaque nostram, quam vobiscum habemus, vestro iam iudicio terminastis, cum eos, qui a vobis damnatione percussi sunt, qui populos ne ad vos accederent instantissime monuerunt, qui post vos etiam baptizandum esse censuerunt, cum eis, quos extra vestram communionem in sacrilegio schismatis constituti baptizaverunt, sine ulla degradatione, sine Baptismatis iteratione in altaris concordiam suscepistis et nulla re alia ab illo scelere sacrilegii nisi sancto igne caritatis expiatos esse credidistis. Quod vere fieret, si vos eamdem caritatem in vera unitate teneretis.
Excutit dictum Petiliani.
12. 14. Sed tamen videamus etiam de verbis epistulae Petiliani, quam contra me defendere voluisti, quomodo te exuas in hac causa Maximianensium, de qua sola nunc statui agere adversum litteras tuas. Posuit certe ille ista verba sua: "conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis". Cui ego: "Quid si, inquam, lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam?" 8. Hanc tu inevitabilem quaestionem, quia in verbis Petiliani omnino non solvitur, tuis solvere aggressus es et dixisti non contra me, sed contra illum quem defendere voluisti. Ille quippe ait: "Conscientia dantis attenditur, quae abluat accipientis", tu vero, fassus latentem conscientiam videri non posse, sic eam dixisti attendi, ut non videatur ipsa, sed quid de illa notum sit in publica fama. Unde colligitur verum iam non esse, quod conscientia dantis abluat accipientis conscientiam: sed fama eius abluit secundum te, quae utique fallit intuentem, cum de pessimo loquitur bona, de adultero casta, de sacrilego religiosa. Tunc enim abluit, quando mentitur. Nam si de occulto scelerato fama verum loquatur, tunc non abluit, sed maculat eum, qui ab illo acceperit Baptismum. Ac per hoc fama ista, quam patronam tam malae causae adhibere voluisti, vide qualis sit, quae mendax abluit et verax polluit, ut scilicet mirifica tua disputatione tunc apud eam non sit aqua mendax, quando ipsa sit mendax.
De Feliciano, cuius tam mala fuerat conscientia, quid erat tunc in publica fama.
13. 15. Sed quid hinc opus est diutius loqui, cum Felicianus hodie sedeat inter episcopos vestros, qui cum ab eis disiunctus esset et Maximiano in catena sacrilegii cohaereret, quoscumque baptizavit, nemo post eum rebaptizavit? Quaero a Petiliano, cuiusmodi habuerit tunc ille conscientiam, et lego decretum Bagaiensis concilii, ubi scriptum est: "nec solum hunc sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est 9". Inter hos enim plurimos etiam Felicianus adnumeratur, cui talibus labiis et tali ore aquam non respuistis, non rescidistis, non destruxistis et, quia verbis evangelicis in nomine patris et filii et Spiritus sancti per qualemlibet linguam atque conscientiam consecrata est, non mendacem, sed veracem agnovistis atque recepistis. A te autem quaero, de isto Feliciano, cuius tam mala, cum in catena sacrilegii baptizaret, fuerat conscientia, quid erat tunc in publica fama, atque ipsum concilium identidem recito, ubi scriptum est: "Famosi ergo criminis reos Victorianum carcabianensem" et inter ceteros, quos repetere piget: "Praetextatum Assuritanum et Felicianum Mustitanum, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt", paulo post: "Plenarii concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Nec conscientia nec fama dantis abluit accipientis conscientiam, sed Dei gratia. 14. 16. Quid ad ista respondes? Si non baptizat a vestra communione separatus, lego baptizasse cum Maximiano ad consortium criminis tractos. Si non baptizat qui peccat in deum, lego baptizasse catena sacrilegii colligatos. Si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, lego baptizasse morsibus aspidum venenosos. Si, conscientia dantis ut possit abluere, publica fama eius attenditur, lego baptizasse famosi criminis reos. Manet adhuc in corpore Felicianus, cum illo sunt omnes ab illo in sacrilegio schismatis baptizati, in communionem autem vestram recepti nec ab ullo rebaptizati. Contra Petilianum baptizavit sacrilega conscientia maculosus, contra te baptizavit famosi criminis reus. Qua ratione vos, quaeso, defenditis, nisi ut, quod et nos dicimus, vestris factis convicti aliquando dicatis, quod nec conscientia nec fama dantis abluat accipientis conscientiam, sed fides ipsius accipientis, dantis autem Dei gratia, non hominis; quodsi et conscientiae bonae interrogatio in accipiente non fuerit fidesque ipsa vel tota vel ex parte aliqua vacillaverit, mores hominum esse corrigendos, non sacramenta destruenda, quae non alia vel similia, sed tu omnino eadem confiteris; sicut eorum, quos Felicianus et Praetextatus in sacrilego schismate baptizarunt, vitam et voluntatem corrigendam existimastis, ne in illo schismatis sacrilegio permanerent, non violandum Baptismum licet indignissimis per indignissimos ministratum.
Thurificatores, traditores, persecutores baptizare posse.
15. 17. Frustra igitur ore maledico conscientiam nostram tamquam publicatam atque damnatam crimine turificationis traditionis persecutionis accusare voluisti, ut ex hoc velut probares nos Baptismum dare non posse, cum et falsa iactetis et, quomodo se illud habeat, certe Maximianensium sacrilegii cri mine damnata conscientia dare potuit Baptismum, quem rescindere timuistis et quem dari etiam a persecutoribus posse per vos quoque ipsos docetur, qui eosdem Maximianenses acerrime persecuti non solum baptizatis, sed vos solos baptizare debere contenditis.
Respondet ad Scripturas a Cresconio allatas.
16. 18. Dicis in lege scriptum esse: Oleum peccatoris nolo ungat caput meum 10. Quod neque ita scriptum est nec sicut putas intellegendum. Sed numquid non est oleum peccatoris oleum sacrilegorum Praetextati et Feliciani? Dicis item scriptum esse: qui baptizatur a mortuo quid ei prodest lavatio eius? 11 Quod nec diligenter attendis nec ex ipsa circumstantia lectionis quid sit intellegis. Verumtamen intende, quid personet disertissima illa Bagaitana sententia: "Optata quidem + inquit + pacis et concordiae est iuncta germanitas, sicut scriptum est: Iustitia et pax osculatae sunt invicem 12. Sed veridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra, aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt lit tora, quibus in ipsa morte maior est poena. Quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inveniunt sepulturam". Isti ergo non solum mortui, verum etiam, quod est gravius, insepulti quomodo baptizare potuerunt? Quomodo profuit lavatio eis qui ab his mortuis baptizati sunt, quos in eodem lavacro susceptos denuo non lavistis, si, ut putas, illud intellegendum est? Nam quod in epistula mea, cui respondere tibi videris, putas quod idoli cultorem tamquam gravissimi peccati reum tantummodo exceperim 13 et instas vehementer, ut probes nullum excipi peccatorem in eo quod scriptum esse dicis: Oleum peccatoris nolo ungat caput meum 14: Felicianum et Praetextatum respice, utrum peccatores non fuerint, quando catena sacrilegii cum Maximiano pertrahi tam magno concilio dicebantur. Aude adserere, aude contendere, aude saltem dicere peccatores quidem fuisse sed occultos, quos ibi lego famosi criminis reos. Quamquam etsi leviter peccavissent, etsi latuissent, tu hoc testimonio, quod ponis de oleo peccatoris, in ista suggestione extorquere conaris nullum excipi peccatorem. Ubi eritis, si ita est, quo fugietis, in quibus vos latebris cum vestris sacrilegis, cum vestris famosi criminis reis, cum vestris cadaveribus insepultis abscondere poteritis?
Baptismum Christi probemus esse, non hominum.
16. 19. Dicis, cum obicitur "qua nobis licentia ius Baptismatis vindicemus, quod non de merito actuum, non de vitae innocentia tractemus, sed cuicumque licere dicamus et quasi praeiudicatis criminibus rei, dum et peccatoribus inesse baptizandi facultatem volumus ostendere, nos aperte peccasse fateamur". Quasi propter merita nostra contra Deum nobis loquendum sit. Ut quam iusti sumus tam iustum Baptismum esse faciamus, cum et nulli hominum de sua iustitia praesumendum sit et hinc maxime Baptismum Christi probemus esse, non hominum, quia non fit varius humanorum varietate meritorum. Unde uberius disputarem, nisi a vobis dato compendio magis uterer. Suscepto enim Baptismo neque destructo, quem Maximianenses dederunt, aspides viperae parricidae cadavera aegyptia et quidquid aliud in eos Bagaiensi concilio, ut nostra causa facillima fieret, ore grandiloquo declamatum est, satis et ipsi iudicastis non eorum meritis a quibus ministratur nec eorum quibus ministratur constare Baptismum, sed propria sanctitate atque veritate propter eum, a quo institutus est male utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem.
Respondet ad obiectam Cypriani sententiam.
17. 20. Miror autem, quomodo etiam tibi persuadere potuerunt, ut in tua disputatione mentionem faceres Cypriani, cuius litteris etiam ipsis, quas eius esse dicitis, de Baptismo destruendo, qui apud haereticos vel schismaticos datur, tota causa vestra subvertitur. Sed hoc adversus Maximianenses vel alios, qui Baptismum sive apud vos sive apud nos datum non suscipiunt, agere debemus; vos autem iam causam istam mira facilitate finistis, iam Baptismum in sacrilego schismate Maximiani datum cum Prae textato et Feliciano in eorum populis suscepistis, iam contra Cypriani quas dicitis litteras et quibuscumque aliis hoc visum est sine ulla dubitatione fecistis. Nam quod dicis Orientales ideo <a> vestrorum communione discretos, quia postea nobiscum sentiendo iudicium suum quod habuerunt de Baptismo rescindere maluerunt, si hoc a quibus paucis Orientalibus factum est, quod quidem interest utrum possit ostendi, profecto suum iudicium correxerunt. Et vos suscepto Baptismo, qui datus est in schismate Maximiani, antiquam vestram sententiam rescidistis; tamen vobiscum estis et cum Orientalibus esse non vultis. Baptismi innocentiam facit dantis Dei gratia et percipientis bona conscientia. 18. 21. Sed videlicet invenisse tibi videris ubi tuam eloquentiam 15 dilatares, cum ad id, quod ego in epistula mea posui: "sive a fideli, sive a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit" 16, exclamas et dicis: "O praeclarum sacerdotis imperium, o laudabilia boni patris praecepta iustitiae. Nihil + inquit + inter fidelem perfidumque discernas, idem tibi pius atque impius videatur, nihil prodest bonis moribus vivere, quia quidquid iusto licet potest et iniustus implere. Quid hoc praecepto dici iniquius potest: purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem?". Haec certe verba tua sunt, quibus sententiam meam reprehendis, cum hoc ego omnino non consenserim neque scripserim, quia et inter fidelem perfidumque plurimum distat non ad sacramentum, si hoc uterque habet, sed ad meritum, quia hoc alter ad salutem habet, alter ad poenam, nec quidquid iusto licet potest et iniustus implere, quia etsi potest iniustus baptizare, non tamen potest in regnum caelorum iniustus intrare, nec purificat vel abluit vel emundat nec innocentem facit quemquam qui ei ministrat Baptismum, sed dantis Dei gratia et percipientis bona conscientia. Sed tu aspice, utrum nihil inter Primianum Felicianumque distaret, cum Primianus inter trecentos decem sederet, a quibus ille dicebatur: "quod venenum aspidum esset sub labiis eius et veloces haberet pedes ad effundendum sanguinem et contribulatio et infelicitas in viis eius et viam pacis ignoraret nec esset timor Dei ante oculos eius", utrum tunc non esset macu losus immundus sordidus qui "vas sordidum collecta faeculentia glutinavit", non infidelis "venenum aspidum sub labiis habens", non criminosus "famosi criminis reus". Et tamen et ipse nunc cum Primiano vester episcopus sedet et quos tunc baptizavit nusquam postea lotos vobiscum nunc habet. Christus origo, radix, caput christiani, semper dat fidem. 19. 22. Et adhuc pugnatis adversus veritatem nec conceditis, ut "Christus semper det fidem, Christus sit origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput" 17. Quibus verbis meis in illa epistula contra Petilianum positis tua verba subiungis et dicis: "Hoc et nos suademus, hoc volumus, sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Nec attendis hoc non suadere Petilianum, cui tunc respondi et cuius epistulam adversus responsionem meam defendere atque affirmare conaris. Ille quippe aperte dixit: "Conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis. Nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum". Dic mihi, quem locum Christo reliquerit ad abluendam conscientiam baptizati aut a quo fidem percipiat baptizatus, quando conscientiam dantis dicit attendi quae abluat accipientis, et non fidem percipere sed reatum, qui fidem sumit a perfido. Tu quidem cedere videris tanto ponderi veritatis et dicis hoc te suadere et hoc velle, ut Christus det fidem atque ad ineundam vitam novam Christus abluat christianum, quaeris autem per quem melius fiat, quod sine ministro fieri non oportet. Petilianus tamen non dixit: Conscientia ministrantis attenditur, per quam Christus abluat accipientis aut per quam Christus det fidem, sed ipsa conscientia dantis voluit accipientis ablui conscientiam, nec dixit: Quisquis fidem per perfidum sumpserit non fidem percipit sed reatum, ut a Christo quamvis per alium sumere videretur, sed omnino dixit: "A perfido sumpserit". Atque ad hoc, quasi probaret, adiunxit: "Omnis enim res origine et radice consistit et, si caput non habeat aliquid, nihil est", ipsum scilicet ministrum, cuius conscientiam dixit attendi non per quam Christus abluat, sed quae abluat accipientis, ipsum prorsus ministrum originem, radicem caputque faciens baptizati.
Cresconii sententia.
20. 23. Proinde hoc loco non Petiliano, cuius verba non defendisti, sed tibi respondeo, qui pro tua sententia nescio quid aliud, non quod ille, dixisti. Tu enim, sicut scribis, hoc vis, hoc suades, ut non, sicut ille dixit, conscientia sancte dantis abluat accipientem vel accipienti det fidem neque ut ipsa sit origo et radix caputque credentis, sed per ipsam Christus abluat, per ipsam Christus det fidem, per ipsam Christus sit origo christiani, per ipsam in Christo radicem christianus infigat, per ipsam Christus christiani sit caput. Ideo enim quaeris, per quem melius fiat quod a Christo fieri concedis, ubi et tu, quantum video, non negas hoc fieri posse etiam per ministrum malum, sed dicis melius posse per bonum. Quid est enim aliud quod dicis: "Hoc et nos suademus, hoc volumus, sed quaerimus per quem melius fiat"? Ac per hoc abluit Christus et per maculosam non sancte dantis, sed melius per mundam sancte dantis conscientiam, dat fidem Christus et per ministrum malum, sed melius per bonum, fit Christus origo christiani et per dispensatorem infidelem, sed melius per fidelem, christianus radicem figit in Christo etiam per colonum reprobum, sed melius per probum, potest Christus caput esse christiani et per Felicianum, sed melius existimas per Primianum.
Cur praestet in usu sacramentorum bonum habere ministrum.
20. 24. Parva itaque inter nos in hac re aut fortasse nulla dissensio est. Nam et ego dico melius per bonum ministrum quam per malum dispensari sacramenta divina, verum hoc propter ipsum ministrum melius est, ut eis rebus, quas ministrat, vita et mori bus congruat, non propter illum, qui, etiamsi incurrerit in ministrum malum dispensantem veritatem, securitatem accipit a Domino suo monente ac dicente: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. Dicunt enim et non faciunt 18. Addo etiam ad hoc esse melius, ut ille cui ministratur ministri boni probitatem ac sanctitatem diligendo facilius imitetur, sed non ideo veriora et sanctiora sunt quae ministrantur, quia per meliorem ministrantur. Illa namque per se ipsa vera et sancta sunt propter Deum verum et sanctum cuius sunt, et ideo fieri potest, ut accedens ad societatem populi Dei alium inveniat a quo facile baptizetur, alium eligat quem salubriter imitetur. Certus est enim sanctum esse sacramentum Christi, etiamsi per minus sanctum vel non sanctum hominem ministratum est, se autem eiusdem ipsius sacramenti sanctitate puniri, si indigne acceperit, si male usus fuerit, si non ei convenienter et congrue vixerit.
Quaestiones necessariae.
21. 25. Nam quaero abs te: si forte, quem Primianus in vestra communione baptizavit, pessime vivat, quem vero Felicianus in Maximiani schismate baptizavit, optime vivat, cuinam eorum patere existimas regnum Dei, utrum ei, quem baptizavit secundum te bonus malum, an ei, quem baptizavit secundum Bagaiense concilium sacrilegus religiosum? Sed forte dicis et verum dicis: non potest esse religiosus in schismate constitutus. Assentio. Verumtamen potest esse in vestra communione sacrilegus vel occultus a Primiano, quem religiosum creditis, baptizatus. Porro si ille, quem Felicianus in catena sacrilegii baptizavit, relicto schismatis sacrilegio ecclesiastica communione corrigeretur, numquid audes dicere, quod melior in illo Baptismus fieret, quamvis negare non audeas ipsum hominem fieri potuisse meliorem? Hoc enim et ipso facto iudicastis, quandoquidem illos omnes, quos Felicianus et Praetextatus in damnato et detestato a vobis sacrilegio schismatis baptizarunt, cum illis ad vos redeuntibus sine ulla destructione vel repetitione Baptismi suscepistis. Si autem, quod dixisti: "Sed quaerimus per quem melius fiat", comparativum gradum pro positivo posuisti, sic dicens: "Quaerimus per quem melius fiat", ac si diceres: quaerimus per quem bene fiat, volens intellegi per malum ministrum male fieri, non te verbo urgeo, sed admoneo potius te dicere debuisse: quaerimus per quem fiat quam: quaerimus per quem bene fiat, quasi posset fieri, ut non bene Christus det fidem, non bene sit Christus origo caputque christiani, non bene radix figatur in Christo. Aut enim non fit aut, si fit, procul dubio bene fit.
Ista tractamus ne propter malos dispensatores deseratur ipsa unitas frumentorum.
21. 26. Verumtamen ista tractamus, ne propter malos dispensatores non tamen suorum, sed dominicorum sacramentorum, quos necesse est usque ad tempus ventilationis areae dominicae commisceri, deseratur ipsa unitas frumentorum. Schisma autem facere ab unitate Christi aut esse in schismate profecto malum est et magnum malum, nec omnino fieri potest, ut Christus det schismatico non fidem, sed sacrile gum errorem. Aut in Christo radicem schismaticus fixerit aut schismatico Christus sit origo vel caput, et tamen Baptismum Christi si dederit datum erit, si acceperit acceptum erit, non ad vitam aeternam, sed ad poenam aeternam, si in eo sacrilegio perseveraverit non in malum convertendo bonum quod habet, sed malo suo bonum habendo quamdiu malus habet.
Non ideo est baptismus melior quem dedit Primianus secundum Donatistas iustus, quam ille quem dedit Felicianus iniustus.
22. 27. Quaeris forte ut hoc probem. Quid aliud tibi dicam nisi quod hoc opere institui? Bagaiense decretum lege, Felicianum et Praetextatum intuere. Schismatici dederunt, <schismatici acceperunt>; utrique a vobis recepti et collecti sunt, nec illi degradati nec illi rebaptizati. Iam certe non quaeris, utrum fiat melius per iustum ministrum an per iniustum, quoniam non ideo est Baptismus melior quem dedit Primianus secundum vos iustus, quam ille quem dedit Felicianus iniustus. Certe iam intellegere cogeris, quomodo Apostolus dixerit: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus 19, teque frustra dixisse recolis: "Sicut qui plantat et rigat non nisi colonus diligens et fidelis inquiritur, sic etiam in sacramento Baptismatis non nisi iustissimus operarius approbatur". Ecce nec diligens nec fidelis nec iustissimus, sed potius salutis suae neglegens et infidelis et iniustissimus Felicianus fuit, quando Maximiano sociatus et, sicut trecenti et decem vestri unius ore disertissimo personant, in catena sacrilegii constitutus Baptismum, quem non ausi estis rescindere, ministravit.
22. 28. Certe ad hanc causam cernis non pertinere testimonium, quod ex propheta posuisti: dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina 20. Felicianus enim nec secundum cor Dei sacrilegus erat nec oves eius in sacrilego schismate pascebat cum disciplina, et tamen baptizabat eos, in quibus receptis cognovistis non ipsius, sed Dei fuisse quod dabat. Certe perspicis, quomodo a me de Scriptura sancta commemoratum est bonum esse confidere in Domino quam confidere in homine 21, teque inaniter, quantum ad hanc causam pertinet, respondisse, "quod ideo magis ut iustus et fidelis sit per quem hoc sacramentum celebretur inquiras, quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes, Dei esse autem fidem atque iustitiam, quam semper in eius ministris attendis". Ecce in Feliciano, quando fuit famosi criminis reus, nec iustitia nec fides erat, et tamen Baptismus erat et quibus ab eo datus est, cum a vobis collecti sunt, eis accessisse iustitiam dicitis, Baptismum defuisse non dicitis. Cur post Felicianum quos in sacrilego schismate baptizaverat Donatistae non baptizaverunt?
23. 29. Proinde quod deinceps a me quaeris: "Si a quocumque et quomodocumque datum Baptisma rescindi non debet, cur post Ioannem apostoli baptizaverint", tu iam solve quaestionem, si, ut dicis, post Ioannem apostoli baptizaverint, cur post Felicianum quos in sacrilego schismate baptizaverat vestri non baptizaverint, et hinc saltem disce, quidquid illud est quod de Ioannis baptismo vel legitur vel disseritur, ab hac causa esse penitus alienum. Quid autem tibi visum sit nescio, ut Iudaeos, quibus ait pe trus: baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi 22, iam fuisse a Moyse diceres baptizatos, qui post tot generationes nati fuerunt quam ille Dei famulus maiores eorum per rubrum mare transiecit. Aut si propterea a Moyse baptismum habebant, quia ex illis propagati sunt quos in Moyse baptizatos dicit Apostolus 23, aude dicere omnes, qui nascuntur ex fidelibus christianis, christianum habere iam Baptismum. Quod vides, ut arbitror, quanta vanitate dicatur. Sed quomodo se habeat illud, etiamsi post Moysen Dei famulum apostoli baptizassent, te urgerem reddere rationem, cur post Felicianum maximianensem sacrilegum vestri non baptizassent.
Non illa omnia, quae a Petiliano vel quolibet alio dicta sunt, recte dicta sunt.
23. 30. Iam illud, quod posui: "si errabant illi qui volebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui volunt esse Donati?" 24, prioribus partibus epistulae tuae non te refellisse puto, quod etiam ipse consideras in his, quae superius satis diximus. Non ergo, sicut tibi videris et quasi certus exultas, illa omnia, quae a Petiliano vel quolibet alio dicta sunt, recte dicta concludis. Ipso quippe ordine, quo a te breviter velut recolendo reminiscendo decursa sunt, ego potius in hac causa Maximianensium non ea recte dicta concludo. Quia nec conscientia sancte dantis erat in Feliciano, quando Maximiano cohaerens catena sacrilegii trahebatur, et a famosi criminis reo ac per hoc a manifesto perfido baptizabantur qui ab illo baptizabantur, nec origo et radix et caput ad salutem illis erat homo sacrilegus nec arbor bona erat in sacrilegi schismatis societate damnatus et adhuc in eodem sacrilegio constitutus, nec bonus erat qui de bono thesauro cordis sui proferret bona 25, quando de illo et de aliis eius sociis dicebatur: quorum os maledictione et amaritudine plenum est 26. Et tamen, quando cum illo vestri concordaverunt, Baptismum quem talis dederat non ipsius esse, sed Christi aliquando vi veritatis territi cognoverunt.
Optatus Gildonianus, Praetextatus et Felicianus.
24. 31. Age iam videamus suo loco, in epistula tua de Maximianensium causa quomodo te exuas. Omnes enim, qui has litteras legunt, expectant procul dubio vel quid hinc a te dictum sit ubi dictum est vel a me quid responsum sit. Itaque de Optato Gildoniano quod obiectis meis respondisti, nolo discutere, nolo in hominis causa, de cuius a vestris damnatione nihil ago, diutius immorari. Facio certe iacturam huius obiecti, et hoc fortasse apud posteros, cum illius fuerit obliterata memoria. Nunc vero, quamdiu sunt homines, qui vitam illius moresque noverunt, parum me de illo dixisse quam falsum potius conquerentur. Neque enim sic legunt litteras nostras ut tu, qui ex me quaeris, ille quem tamquam rabidum fluctum appellaverim quid absorbuerit, cum illic habeas Praetextatum et Felicianum. Nam verba mea illic sic se habent: "Ita quidem, inquam. Isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos vocent. Sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine iacentium in litore cadaverum insepultorum Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari tamquam rabidus fluctus ultra prosiliens Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet 27". Haec verba mea cum ibi legeris, cur non omnia posuisti, cum eis respondere temptares? Cur me veluti arguis non dixisse quid rabidus fluctus ille sorbuerit, cum ibi scriptum videas: "Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet"? Donatistae accusant conscientiam tot tantarumque gentium christianarum et conscientiam excusant Optati. 25. 32. Quid enim aliud velut ad magnam defensionem suam respondere vestri solent, cum eis obicitur Praetextati et Feliciani talis receptio damnatorum, nisi: "Optatus hoc voluit, Optatus hoc fecit"? Quod et ipsae civitates Mustitana et adsuritana testantur, quae se dicunt ex Optati comminatione Gildonianum militem formidantes coegisse episcopos suos ad communionem redire Primiani. Verum tu, quia hoc ab illo factum <non> impudenter negari posse vidisti, hoc a me scriptum negasti, magis fortassis existimans litteras meas quam illam rem posse nesciri. Sed licuerit episcopis vestris nescio quo donatiano vel numidico privilegio de suo ignorare collega quidquid tota Africa conclamabat, cum Afris ab Afris obiecta crimina numquam probata, totiens absoluta orientalibus et occidentalibus terrae finibus ignota esse non sinant; valeat apud vos Baptismus ab Optato datus, quem sic damnare noluisti, ut tamen non fueris ausus absolvere, et non valeat datus Baptismus in Ecclesiis apostolico labore fundatis corinthiorum galatarum ephesiorum colossensium philippensium thessalonicensium ceterarumque in sanctis Litteris quas et vos legitis conscriptarum, ubi Caeciliani non dico falsum illud crimen, sed forte nec verum nomen auditum est; habuerit conscientiam sancte dantis Optatus in illa vita, quam tu, sicut scripta tua indicant, etiamsi propter nos damnare erubuisti, tamen propter Deum absolvere timuisti, in illa etiam publica fama, ubi latentem tibi visum est attendi posse conscientiam, et accusetur conscientia tot tantarumque gentium christianarum, quia remotissimas lites ignoravit Afrorum: numquid etiam crimina istorum, Feliciani scilicet et Praetextati, quos trecenti et decem plenario concilio damnaverunt, similiter ignorare potuerunt?
Non communicant peccatis alienis, qui eis non consentiunt.
26. 33. Et adhuc obicis unitati catholicae nescio qua facta nostrorum, quae aut falsa sunt aut peccata non sunt aut, etiamsi vera atque peccata sunt, bonorum societatem maculare non possunt. Neque enim boni communicant peccatis alienis, quibus utique faciendis non consentiunt, quamvis cum ipsis, qui ea faciunt, donec de area dominica sicut palea ventilabro ultimo separentur 28, non eorum peccata, sed Dei sacramenta com municent et intra eamdem sagenam velut pisces boni cum malis usque ad separationem, quae in litore 29, hoc est in fine saeculi tamquam in fine maris futura est, non ab eis corporum segregatione, sed vitae ac morum diversitate disiuncti sint; sicut nec undecim apostoli furtis Iudae communicabant et tamen cum illo eidem Domino visibiliter cohaerebant, eumdem magistrum audiebant, idem credendum evangelium percipiebant, eadem sacramenta sumebant, corporali cum illo congregatione permixti, spiritali dissimilitudine separati; sicut apostolus Paulus non communicabat contumaciae et invidiae, hoc est diabolicis vitiis eorum, qui non caste Christum adnuntiabant 30, et tamen cum eis eumdem Christum praedicabat, eiusdem Christi sacramenta participabat et de his dicebat: sive occasione sive veritate Christus adnuntietur 31 + nam hos martyr Cyprianus amantissimus unitatis non aliquo schismate vel haerese separatos, sed fratribus corporali congregatione fuisse commixtos et intellexit et scripsit 32 + ; sicut idem ipse Cyprianus avaritiae rapinis faenori collegarum non communicabat, quos dicebat esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere 33, quod malum etiam idololatriae comparavit 34, quorum tamen corporalem congregationem non refugiebat, ad eadem altaria consistebat, eumdem sacratissimum cibum potumque sumebat. Illi enim non aliis, sed sibi iudicium manducabant et bibebant 35, ille autem cum talibus non eorum peccata, sed mysteria Christi communicabat, coniunctissimus coetibus, disiunctissimus moribus. Ad hoc enim et illae similitudines in Scripturis et illa exempla praemissa sunt, ut disceremus frumentum esse nec aream dominicam propter paleae commixtionem deserere 36, pisces boni esse nec propter commixtionem malorum disruptis retibus foras ire 37, vasa esse misericordiae in honore facta atque mundata 38 nec propter vasa perditionis et contumeliae de domo magna fugere. Nulla enim causa in utrorumque temporali congregatione atque permixtione laudabiliter tolerantur mali, nisi ne damnabiliter deserantur boni. Quod cum et vos in vestris tam multis et tam manifestis malis eadem necessitate faciatis, potes facile, si velis, advertere, quod non nisi animositate sacrilega vos a christianis tot ac tantis gentibus separatis. Donatistis causa Maximianensium procurata est, in quo velut speculo suam pravitatem inspiciant.
27. 34. Itaque non solum Optatus in illa Gildoniana societate notissimus, sed quilibet obscurus apud vos te sciente mali aliquid fecerit, cum eum non potueris a vestra communione separare, quia vel non tibi creditur accusanti vel accusare non audes, ne non valeas comprobare, aut deserenda tibi est pars Donati aut talis eris, qualis ille cuius peccatum non ignoras, quamvis dissimiliter vivas. Hoc non secundum veram, sed secundum vestram sententiam vobis rectissime dicitur. Quis enim nescit te alienum esse ab illius malo, si consensione peccato eius non communicas? Sed hinc agnoscere cogeris, quanta impietate obiciatis orbi christiano vel falsa vel certe ignota crimina Afrorum, cum tibi obici nolis quod de altero scis, quia hoc eis non potes persuadere, a quorum non vis societate discedere. Ita, ne deseras quos putas bonos, ferre cogeris quos nosti malos, ac per hoc omnes convincit veritas malos, qui propter aliena crimina seu vera seu falsa, ceteris tamen incognita, sibi autem non offutura, disrupta unitate tot gentium deseruerunt bonos. Hoc tam magnum nefas partis Donati ne aliquo modo excusare possetis, causa vobis Maximianensium procurata est, in quo velut speculo vestram pravitatem conspectam, si volueritis, corrigatis, si autem nolueritis, nolo quicquam gravius dicere, quando scio te cor habere. Quid enim contra ista dicturus es?
Praeiudicium praesumtionis humanae.
28. 35. Bene quia ipse scribis, "cum de Maximianensibus damnatis et receptis legisses totum quod inserui litteris meis, valde te fuisse permotum". Credo: prorsus video causam quae valde debuerit permovere. Videamus ergo, tua ista permotio quanam reddita ratione sedata est. "Statim te + dicis + a vestris episcopis diligentius inquisisse atque ipsis docentibus et decretum concilii et sententiam in eos qui damnati sunt dictam et rei totius ordinem cognovisse". Deinde etiam me credens adhuc ignorare quid gestum sit atque admonens, ut quid habeat veritas discerem, narrasti plane non quid veritas habeat, sed quid incautis et neglegentibus vestri pro veritate subponant. Dicis enim, "cum quam plurimos episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a vestris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolatam esse sententiam", quam me quoque legisse commemoras. "Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuisse tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur. Sic esse factum, ut non solum duo illi quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes Ecclesiae redderentur, quorum ideo putas Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur nec, cum baptizarent, fuissent ab Ecclesia separati, necdum scilicet transacti temporis meta definita disiuncti". Hic ego in ea ipsa falsitate narrationis tuae, quandoquidem non solum sententias, verum et ipsa verba tua posui, miror ingenium tuum, miror animum ingenio reluctantem. Numquam uspiam sic apparuit, quantum valeat praeiudicium praesumptionis humanae vel ad non intuendam manifestissimam veritatem vel ad affirmandam impudentissimam falsitatem. Ita ne te tam aperte repugnantia posuisse non sentis, ut vix credibile sit, quod unus homo dicere utraque potuerit? Tu nempe dicis "in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, prolatam esse sententiam et placuisse dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur". Quomodo ergo tu ipse item dicis "non eos extra Ecclesiam baptizasse, antequam se ab illo schismate correxissent"? Sic, quando cum Maximiano erant, non erant extra Ecclesiam? Advertis ne quid dicas, invenis qua exeas, quo confugias, ubi te abscondas?
29. 36. Vides certe, dum manifestos errores defendere conaris alienos, nihil te agere nisi subiungere manifestiores tuos. Ecce lege verba tua + sic a me prorsus commemorantur ut a te scripta sunt + : "Cum quam plurimos + inquis + episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est, quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur". Haec dicens sicine contra te ipsum sensus claudis, ut non advertas, quod hi omnes, qui propterea contra se ferri sententiam concilii meruerunt, quia Maximiano sociabantur, antequam se intra dilationis tempus corrigerent, in eodem schismate consistebant? Ibi ergo etiam baptizabant. Obsecro te: quid inanem caliginem perspicuis rebus aspergis, quam rursus tuorum verborum non minore perspicuitate dispergis? Dico enim Praetextatum et Felicianum Maximiani ordinatores in eo quod commiserunt sacrilego schismate baptizasse et ab eis baptizatos cum eis esse susceptos non rescisso Baptismate, quod in schismate dederant, quod sacrilegi ministraverant, quod ore maledictione pleno, quod labiis cum veneno aspidum consecraverant. Talia quippe in eos dicuntur ea sententia, quam in eos omnes prolatam esse non negas.
Ab hoc inexplicabili implicamento dum te conaris evolvere, rursus involveris.
30. 37. Hic tu respondes, "quod non solum duo isti quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes intra diem dilationis se Ecclesiae reddiderunt". Quo verbo me adiuvas, quo verbo me cum asseris veritatem caliginemque illam, quam conabaris offundere, discutis. Cum enim dicis eos se Ecclesiae reddidisse, procul dubio fateris eos extra Ecclesiam fuisse. Ubi ergo antequam se Ecclesiae redderent fuerunt, ibi baptizaverunt; ergo extra Ecclesiam Baptisma fuit quod dederunt. Ab hoc inexplicabili implicamento dum te conaris evolvere, rursus involveris. Dicis enim "ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur". Quomodo ergo dicis ante diem restitutionis non fuisse ab Ecclesia separatos, quos ante diem dilationis confiteris Ecclesiae restitutos? Si homines sumus, si qualemcumque rationem, si sensum habemus humanum, si non pecora pecoribus, si non ligna et lapides lignis et lapidibus loquimur, non meis tantum, sed ipsis etiam tuis verbis eminet apparet elucet in Maximiani sacrilego schismate Baptismum datum vestros ausos non fuisse rescindere, qui homines baptizatos in ecclesiis, quas in gratia Domini proprio labore apostoli propagarunt, non dubitant christianos negare exsufflare rebaptizare. Tu dicis, tu scribis + ecce te ipsum audi, lege te ipsum + , tu, inquam, dicis, tu scribis "in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, contracto a vestris concilio prolatam esse senten tiam"; tu dicis, tu scribis "hac sententia consensu omnium confirmata placuisse tamen dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur"; tu dicis, tu scribis "non solum duos inde quos memoro, sed multos alios purgatos atque innocentes se vestrae ecclesiae reddidisse"; tu dicis, tu scribis "ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur". Tales ministros sacramentorum, ex schismate Maximiani correctos redditos restitutos, Donatistae non rebaptizaverunt.
31. 38. Quid, quid tantum praevalet in ingenio tam bono causa tam mala, homo cordate, homo litterate? Isti, in quos propterea est illa prolata sententia, quia, sicut ipse dicis, in Maximiani schismate persistebant, antequam, sicut dicis, restituerentur, ubi erant ibi sacramenta celebrabant, ibi baptizabant et, ut verbis illius plenarii concilii magis utar, ibi "viperei seminis noxios partus tardo calore vaporabant", ibi "publici facinoris et parricidii sui feta scelerum vota gignebant", ibi "parturiebant iniustitiam, concipiebant laborem et pariebant iniquitatem", ibi "iam non confusa criminum silva nomina eorum designabantur ad poenam", ibi "eis <in> indulgentiae fine, dum clementiae dimitteretur linea, iam causa quos puniret invenerat, illuc eorum tamquam in asperos scopulos veridica unda naufraga membra proiecerat, eorum pereuntium ibi erant litora aegyptiorum exemplo funeribus plena, nec ipsam invenientium sepulturam", ibi "non solum Maximianum fidei aemulum, veri tatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, dathae, corae et abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excusserat nec solum mors iusta sui sceleris condemnabat, sed etiam trahebat ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii", ibi "erat venenum aspidum sub labiis eorum", ibi "eorum os maledictione et amaritudine plenum", ibi "veloces eorum pedes ad effundendum sanguinem", ibi "contritio et infelicitas in viis eorum", ibi "viam pacis non cognoscebant nec erat timor Dei ante oculos eorum", ibi "iacebant abscisa membra, quae pestifera putredo ita corruperat, ut plus haberet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis", ibi "erant famosi criminis rei victorianus carcabianensis" et ceteri cum isto duodecim, inter quos Praetextatus Adsuritanus et Felicianus Mustitanus, de quibus receptis agimus, qui eumdem Maximianum praesentes ordinaverant, hoc est "funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverant, ubi tanto facinori tamquam illicito incestui clerici Carthaginis lenocinium praebuerunt". Tales ministri sacramentorum nondum correcti, nondum vobis redditi ac restituti in schismate Maximiani baptizaverunt, post tales ministros sacramentorum correctos redditos restitutos vestri non rebaptizaverunt.
Quibus in Bagaiensi concilio data dilatio.
32. 39. Quid sola in vobis praevalet animositas? Aliquando attendatur, aliquando audiatur et veritas. Quid iniciuntur inanissimae nebulae dilationis datae? Non ipsis data est, de quibus dictum est: "Damnatos esse cognoscite", de quibus etiam praedictum est quales fuerint, quid fecerint, cur eos oportuerit iam sine dilatione damnari, quod scilicet Maximi anum impositis manibus praesentes ordinaverunt; hoc est enim quod significarunt dicendo, "quod funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverint". Illis autem data est dilatio, qui ordinationi Maximiani non interfuerunt quamvis in eius societate atque schismate constituti, tantum quia manus ei, quod absentes fuerant, non imposuerunt. Sic enim a damnatis ordinatoribus eius eadem concilii sententia distinguntur. Nam cum dixissent illos + quorum et nomina conscripserunt + "damnatos esse cognoscite, eos autem + inquiunt + quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Quid planius, quid distinctius, quid apertius? Illos dicunt "famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite", hos autem dicunt, "quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Et quia ex illis damnatis duo postea salvo honore suscepti sunt, non invenitur hoc quemadmodum defendatur, nisi ut omnibus dicatur dilatio fuisse concessa.
Nos pie cognoscimus in vestris baptismum Christi, vos impie rescindetis in nostris. 33. 40. Sed concessa sit omnibus. Nempe quotquot ad vos ab illo schismate redierunt, antequam redirent, illic fuerunt, illic baptizaverunt, inde ad vos sine destructione sui honoris et Baptismi redeuntes, si frons adsit, ora vestra clauserunt. Cum enim quaerimus, antequam se, sicut ipse dixisti, Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti fuissent, ubi erant, quid aliud vos res ipsa respondere compellit nisi in schismate Maximiani, propter quod in omnes illa est prolata sententia? Ibi ergo baptizarunt eos, in quibus ad vos simul inde venientibus Baptismum Christi non ausi estis rescindere, quia coacti estis agnoscere. Unde ipso facto vestro, opere vestro, iudicio vestro adversus vos merito recteque concluditur agnoscendum esse Baptismum Christi, etiamsi extra Ecclesiam datus fuerit, et ideo nos hoc pie cognoscere in vestris, vos impie rescindere in nostris.
34. 41. Sed forte paenitet talia te verba posuisse, quae hanc veritatem nimis urgerent, quoniam dixisti: "Factum est ut se Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur", ut responderetur tibi: quomodo se Ecclesiae reddiderunt, quomodo eidem restituti sunt, si ab ea non erant separati? Aut si separati erant, quomodo baptizabant? Sed quid aliud diceres, nisi quod ab eis audieras quos consuluisti, cum ex hac causa litteris meis valde permovereris? Et tamen fortassis te arguant reprehendant, quod talia verba incaute posueris. Est quod te adversus eos maxime muniat ac tuam tristitiam consoletur. Nam et ipsi in eiusdem concilii decreto talia posuerunt; unde si nobis lecto isto opusculo nostro ita respondere voluerint, quod eis non praeiudicent verba laici sui, verba ipsorum continuo recitabimus: "Eos autem + inquiunt + quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Cum enim eis dicitur: "Isti, quos ad matrem Ecclesiam redire permisistis, antequam redirent, ubi erant?", similiter urgentur ac tu paulo ante verbis a te positis urgebaris. Ubi enim eos fuisse respondebunt nisi in schismate Maximiani? Sed ubi volunt eos fuisse contendant: certe qui ad Ecclesiam redire permissi sunt in Ecclesia non fuerunt. Ergo extra Ecclesiam baptizaverunt et simul baptizatores et baptizati ad Ecclesiam redeuntes nec illi honores quos extra gesserant nec illi Baptisma quod extra acceperant amiserunt. Cresconius quidem, quantum potuit in causa mala, caute locutus est. 35. 42. Et tu quidem, quantum potuisti in causa mala, caute locutus es, ut diceres: "Placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur". Illi autem nec corrigendos eos fuisse dixerunt quibus data est illa dilatio, sed tamquam omnino impolluti atque innocentes in Maximiani societate fuerint, sic de illis loquuntur, cum ipsam prorogant dilationem. Quid est enim aliud quod dicunt: "Eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus", nisi: "quos non polluit consortium Maximiani, ad matrem Ecclesiam redire permisimus"? Ac ne parum sit, vide quid adiungant: "Quanto enim de reorum + inquiunt + morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur". Cur itaque tu dicis "placuisse dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi vellet innocens haberetur", cum eam videas impollutis atque innocentibus datam? Sed videlicet tu timuisti, ne tibi diceretur: quare dabatur dilatio eis, quos non polluerat Maximianus? Ideo dilatione illa corrigendos esse censuisti. Illi timuerunt, ne sibi diceretur: quare in suis honoribus pollutos suscipere voluistis? Ideo se impollutis dilationem dedisse dixerunt. Nec socios afros in Africa polluit Maximianus; tot remotissimas gentes polluit ex Africa Caecilianus! 36. 43. Proinde singula timuistis, sed alterutrum oppugnatur ex altero. Nam tibi dicitur: quomodo existimas corrigendos quos tui praedicant impollutos? Illis autem dicitur: quomodo asseritis impollutos etsi non manum imponendo capiti Maximiani, tamen schismatis eius communione ma culatos? Cuius autem animus, cuius vires, cuius lingua sufficiat proloqui tam intolerandum dolorem? Ut pars Donati discissa resarciatur, nec socios afros in Africa polluit Maximianus: ne ad ipsam radicem unitatis rami fracti regredi permittantur, tot remotissimas gentes polluit ex Africa Caecilianus.
Vetus proverbium: Quod volumus sanctum est.
37. 44. Ex die concilii Bagaiensis, hoc est octavum calendas maias, usque ad diem datae illius dilationis, hoc est octavum calendarum ianuarii, octo menses numerantur. In hoc tam longo temporis intervallo illi, quibus dilatio data est, maculabantur societate damnati Maximiani an non maculabantur? Si maculabantur, quomodo dicitur: "Eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus"? Si non maculabantur, quomodo nos atque omnes quae ubique sunt christianas gentes potuit ignotorum, non dicam falsorum, maculare alienorum contagio peccatorum? "Sed ideo + inquis + dilatio data est, quae si transisset illis non redeuntibus, tunc macularentur et in poenam damnationis incurrerent". Non ergo eos peccatum illius societatis, sed diei constitutio maculabat. Si ergo nullus dies constitueretur, immaculati utique permanerent. Quid de vobis male meruit orbis terrarum? Cur eum maculatum perhibetis peccatis alienis, cui nullum diem dilationis constituistis, cum tanta sit vestra potentia, ut homines quando volunt peccatoribus socientur et quando volueritis inquinentur? Innocentes et impolluti erant, quibus in parte Maximiani dabatur dilatio, intra cuius diem si remearent ad vos, haberent integri honoris ac fidei fundamenta; si autem ille dies eis non redeuntibus praeteriret, tunc polluti, tunc scelerati, tunc perditi supplicium damnationis incurrerent, tunc humiliarentur per paenitentiam degradati. O <ratio> mira praedicentium hominum non iam, ut vetus proverbium fertur: "Quod volumus sanctum est", sed etiam quando volumus et quamdiu volumus. Contingat alicui vestrum in nave orare nobiscum iam pollutus, iam traditor appellatur: communicant altaria damnatores Primiani cum Maximiano veritatis adultero, Ecclesiae matris inimico, dathae, corae et abiron ministro et per octo menses innocentes impollutique persistunt. Proinde si qui ex his nonum calendarum ianuarii se vestrae communioni reddiderunt, de innocentium estis reditu gratulati, eorum scilicet quos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Quid vos promeruerunt tot dies octo mensum a die octavo calendarum maiarum usque ad diem octavum calendarum ianuarii, quos ita sanctificastis, ut per eos quicumque communioni sacrilegi atque damnati Maximiani cohaererent, non polluerentur nec efficerentur nocentes: et quid vos offendit tam sanctus dies natalis ipsius Domini nostri, ut solus adventu et transitu suo pollueret innocentes, atque in eis qui in illo schismate baptizarunt per illos omnes dies sanctus maneret Baptismus Christi et immundus fieret per natalem Christi? 38. 45. Quid non audeat humana temeritas, cum in sententiam nefandi praecipitatur erroris, quam relinquere propter vanitatem pudet et defendere contra veritatem non pudet? Sed quid hinc plura, ubi quilibet obstinatissimus, qui contra omnes voces rationis obduruit, necesse est fateatur de quibus dicitur: "Se Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti essent" + quae verba ipse posuisti + , eos denique de quibus dicitur: "Ad matrem Ecclesiam redire permisimus: de innocentium reditu gratulamur: ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, usque in illum diem agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. Quam quisquam si ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus viam esse subductam: et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia" + quae verba trecenti et decem in sententia sua totiens inculcarunt + , necesse est, inquam, quilibet adversarius fateatur eos, de quibus ista dicuntur, ante quam se vobis redderent, antequam vobis restituerentur, antequam ad vos redirent, antequam regressi ianuam dilationis ingrederentur, non fuisse vobiscum extra vestram communionem in eo schismate, quo se a vobis separaverant, baptizasse? Inde vobis redditi ac restituti ubi a vobis alienati erant, inde ad vos redeuntes et regredientes quo a vobis foris erant, et tenuerunt non deminutos honores suos et se cum introduxerunt non rebaptizandos baptizatos suos.
Ne Cresconius pessimae causae patrocinium pertinacissimum praebeat.
39. 46. Quid adhuc pessimae causae patrocinium pertinacissimum praebes? Adquiesce tandem non mihi, sed ipsi qua convincimini veritati. Vide quam verum dixerim, quod frustra labefactare conatus es, "quanta sint pro pace toleranda", atque + ut eisdem identidem verbis utar, quibus in illis litteris usus sum + "pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata" 39. Si enim ex his duodecim, quos cum Maximiano sine dilatione damnaverant, Felicianum et Praetextatum postea receperunt, quomodo falsum est eos revocasse damnata? Si autem et ipsis dilatio data est, quos dixerunt "damnatos esse cognoscite", etiamsi nullus eorum postea remearet, placuit tamen revocare damnata, quando post sententiam, qua dictum est: "damnatos esse cognoscite", data est dilatio, qua eis liceret evacuata damnatione remeare. Haec dicta sufficerent, etiamsi verum esset quod te dicis, cum hac causa Maximianensium valde permotus esses, a tuis episcopis cognovisse; quid autem agis, quia et falsum est? Quaere aut, si habes, inspice diem gestorum pro consularium, quo postulatio dicta est a Titiano adversus Felicianum et Praetextatum, ut pellerentur locis, et vide, quanto post diem illius dilationis hoc factum est. Nam dies est concilii Bagaiensis consulatu Augustorum arcadii ter et honorii iterum octavo calendarum maii, dies autem dilationis hinc usque ad octavum calendarum ianuarii, postulatio vero ista titiani dicta est post istum consulatum die sexto nonas martii.
40. 47. Proinde apparet tertium ferme agi mensem, cum a proconsule petitur, ut Felicianus et Praetextatus sedibus propulsentur tamquam collegae Maximiani, quos sibi consociaverat ad furorem. Nam cum memoratus advocatus de Maximiano quod sufficere videbatur in eadem postulatione dixisset: "Eos quoque + inquit + quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito paenitendi, si reverti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari vigoris ammonitione compescuit. Sed suis institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate Deo omnipotenti parietes consecratos, Ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Adsuritanis partibus imitatur". Audis ne advocati verba praeclarissima et manifestissima, quibus dicit istos, de quibus agimus, quia portum propositum paenitendi, dum suis institutis iniquitas delectatur, cum semel praecipitata corruerit, contempserunt, locis ecclesiasticis expellendos? Ubi si dies posset latere gestorum, cuivis obtunsissimo satis eluceret, quod contra eos non ita proconsularis potestas adiretur, nisi aut illo concilio fuissent, sicut illi magis apparet, sine ulla impertita dilatione damnati aut intra diem dilationis, si omnibus data est, vobis restitui noluissent. Cum vero etiam dies gestorum cuiuslibet obstinati oculos auresque sic feriat, usque adeo illos etiam post transactum dilationis diem in vestra communione non fuisse et Maximiano cohaesisse, ut ob hoc adversus eos tam terribilis iudiciariae iussionis impetraretur auctoritas, quid ad haec dicitur? Quid adhuc contra tam perspicuam veritatem mira impudentiae caecitate contenditur? Quid adhuc ab eis, qui pro unitate partis Donati etiam concordiam sacrilegorum damnatorum tenere voluerunt, contra unitatem Christi tanta insania rebellatur? Quid adhuc Baptismus Christi, etiam in sacrilego schismate veneratione debita cognitus, in tot catholicis gentibus impia praesumptione respuitur, sacrilega repetitione violatur?
41. 48. Nolo quaerere, quanto post huius postulationis diem, qua Felicianus et Praetex tatus titiani advocati verbis tam graviter accusantur, in vestram communionem recepti sunt. Sufficit, quod eadem postulatio tanto post finem praestitutae illius dilationis eos a vestra communione separatos in Maximiani schismate fuisse convincit, quos postea recepistis, quorum honores nulla ex parte minuistis, a quibus datum quamvis in sacrilego schismate Baptismum, sicut re vera timendum fuit, rescindere timuistis. Numquidnam in hac causa se contra nos lingua cuiuslibet pertinacissimi commoveret, si se moveri in hominis ore et sub hominis fronte sentiret? Erravi plane, fateor, in eo quod in illis litteris posui de illa Bagaiensis concilii sententia, quoniam dixi: "cum apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt, nunc autem, cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt" 40. Verum est quod tu dixisti: "ecce non obmutescunt"; verecundia quippe in rebus tam manifestis vel etiam ipsa impudentia obmutescere potest, insania non potest. Neque hoc dictum de te accipias, qui tuis episcopis mentientibus credidisti, nec de illis omnibus + neque enim omnes de hac re permotus consulere potuisti + , sed de his, qui cum scirent quanta et quando contra Praetextatum et Felicianum apud iudices gesta sunt, hoc quod tuis inseruisti litteris tibi ausi sunt dicere, quod ante diem praestitutae dilationis Felicianus et Praetextatus vestrae communioni restituti peremptoria sententia non tenerentur obstricti. Aut si et ipsi forte ista nescierunt, nunc saltem, cum haec legitis, taceat verecundia, taceat et ipsa qualiscumque hominis est impudentia; sola certe quae contra tam evidentem veritatem clamet relinquatur insania. Et illa erit fortasse sanabilis, si compescatur a sanis.
Sed contra medicinam correctionis obsurdescere non debemus.
42. 49. Nunc vide, quemadmodum de me dixeris: "Testis mendax non erit impunitus", cum putares me in hac Maximia nensium causa fuisse mentitum. Ego tibi hoc non repono; forte quippe locutus es quod incauta amicitia credidisti, non quod fallaci corde finxisti. Homines sumus: qua tandem vigilantia efficere possumus, ut vel putando vel loquendo in aliquo non labamur? Sed contra medicinam correctionis obsurdescere non debemus. Causa Maximianensium Catholicis praebet respondendi facilitatem. 43. 50. Nunc attende, quantam mihi etiam in ceteris partibus epistulae tuae causa ista Maximianensium praebeat respondendi facilitatem. Quidquid de traditoribus velut nostris dicendum putasti, quamquam vestri potius hoc fecisse doceantur, quod et in illo trium voluminum opere satis superque monstravi, vide tamen et responde, si potes, utrum hoc crimen, quorumlibet fuerit, polluere potuerit in unitate tot gentium christianos vel longe remotissimos vel longe posteros, si crimen sacrilegi surculi Maximiani maculare non potuit vel socios afros, quibus dantes dilationem trecenti et decem episcopi vestri dixerunt: "Quos sacrilegi surculi non polluere plantaria", vel vos ipsos, qui non solum istos quos innocentes dixistis, verum etiam in illo sacrilegio iam damnatos tanta concordia suscepistis. Si Afri nesciunt crimen Maximianensium, etiam Catholicis nescire causam Caeciliani permittatur. 43. 51. Dicis Orientalibus nota fuisse crimina tradito rum, quando tibi Afro Maximianensium schisma in Africae capite commissum, antequam meas litteras legens valde permotus consuleres episcopos vestros, incognitum fuit et, cum consuluisses, verum ab eis audire minime potuisti. Quos certe si defendis, ne dicas mentitos, concedis ignaros, et tamen nec nos nec orientis et occidentis tot tantosque populos saltem nescire permittis causam Caeciliani, cum isti nesciant Praetextati et Feliciani, quos trecenti et decem, hoc est aut omnes aut prope omnes episcopi partis Donati, Afri Afros in Africa damnaverunt, Afri Afros in Africa susceperunt. Principium Serdicensis concilii male interpretatur. 44. 52. Inseris principium Serdicensis concilii, unde probare conaris, quod orientales episcopi cognito crimine traditorum parti Donati communicaverint, hoc uno magno scilicet documento, quod inter episcopos quibus scribunt Donati nomen inventum est. Nec tamen ibi aliquid legitur eos de Afris traditoribus cognovisse. Quod quidem concilium, ne te lateat, arrianorum est, quos iam tu inter alios haereticos nominasti, nec additis civitatum nominibus legi solet, quia nec ipse mos est ecclesiasticus, quando episcopi episcopis epistulam scribunt. Unde nescio quis iste Donatus miror si non in vestris litteris Carthaginiensis factus est, quamquam potuerint illi tam longinquis terris ab Africa separati eo ipso tempore quo scribere volebant requirere, quisnam episcopus esset Carthaginis, <et invenire> esse Donatum. Omitto enim dicere, quod fortasse orientales haeretici <afris> haereticis aliquo modo se sociare temptaverant. Sed tu, homo prudens, cum velles solvere quaestionem, cum tibi dici posset: si haec ita sunt, ut orientales scriberent ad Donatum vestrum, quemadmodum a communione vestrorum orientales postea digregati sunt?, respondisti et dixisti: "Quia in recipiendis iterum vestris damnatae causae non potuerunt servare constantiam. Et scriptum est: qui iungitur fornicariae unum corpus est 41". Ubi vestros nunc atrociter accusasti, si in hac causa Maximianensium non potuerunt servare constantiam execrabiliter damnando sacrilegos, honorabiliter suscipiendo damnatos. Illud enim de Orientalibus omnino non probas, hoc de vestris audis et legis et cernis et iudicas.
Memoria defunctorum.
45. 53. Iubes me relinquere Ecclesiam traditorum, quos nec vos apud nos nec maiores vestri apud maiores nostros convincere ac demonstrare potuerunt; quos nunc si demonstrasses, eorum facinus crimenque damnarem, non propter eos tot gentium quibus ignoti sunt catholicam societatem desererem. Sed vide, qua consideratione nolis in communione nostra eorum mortuorum memoriam fieri, quorum facta non novimus, quorum etiam bonam inter suos famam posteritatis successione didicimus, cum in vestra communione sine ulla degradatione vivant quorum mala sensistis, quorum sacrilegia condemnastis.
Noli Caecilianum totiens absolutum caput facere posteris nobis.
45. 54. Audes mihi dicere, homo prudens: "Ille qui tra didit, te creavit", sic nesciens illum esse creatorem nostrum in eo, quod christiani sumus, qui est creator noster in eo, quod homines sumus, quamvis nec illum, quem putas creatorem meum, de traditione conviceris. Ego autem non tibi rependo hanc iniuriam; nec tuum nec filiorum vel nepotum aut pronepotum tuorum, si in parte Donati fuerint, Felicianum dico creatorem. Tantum, quia permittis, admoneo, ne creator tuus post nomen hominis impia vanitate currentem te inveniat desertorem. Deinde plausibiliter tibi videris adiungere: "A fonte deducitur rivus et caput membra sequuntur. Sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitat. Originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit. Non potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis, cum praesertim scriptum sit: in legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis 42". In his omnibus verbis tuis omitto, quia non est simile quod de humano corpore comparasti; fieri enim potest, ut et pes doleat capite sano et pede sano caput. Omitto etiam, quod tibi exciderit quid paulo ante dixeris: "Hoc et nos volumus, hoc suademus, ut Christus christiani sit caput", qui nunc nescio quem traditorem caput vis esse ignotarum gentium christianarum, ubi datum et acceptum Christi Baptismum non vultis agnoscere, tamquam baptizati non nisi ab illo traditore creati sint. Omitto et illud, quantum me adiuvet quod de Scriptura testimonium ipse posuisti, dictum esse Iudaeis: In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis 43, cum hoc utique praeceptum quicumque tunc observare voluerunt, sicut prophetae sancti et septem milia virorum, qui non curvaverunt genua ante bahal 44, a populo tamen suo et a communibus sacramentis non se diviserunt. Hoc dico, hoc velis nolis repetendo, quamlibet tibi videar molestus, inculco: noli Caecilianum totiens absolutum caput facere posteris nobis, cum ego et Primianum a Feliciano et Felicianum a Primiano damnatum non tamen faciam caput posteris vestris.
Exemplo Maximianistarum ostendit non statim iusto esse, qui persecutionem patiuntur.
46. 55. Iam vero de persecutionis invidia, quam a terrenis potestatibus vos pro parte Donati perpeti gloriamini, quamvis in illo trium librorum opere satis tibi abundeque responderim, neque nunc tibi tacebo, quod ex hac causa Maximianensium breviter responderi potest, neque si propterea vos imperitis atque imprudentibus populis commendatis. Sic enim se Maximianus ipse, sic eius socii, qui nec persecutionibus vestrorum, ut ad eorum communionem redirent, cedere potuerunt, vanis imperitisque commendant. Sed qui sobrie cogitant eorum, qui aliquam molestiam patiuntur, non poenas considerari oportere sed causas, intellegunt eos pro crimine sacrilegi schismatis, in quo a vobis merito iusteque damnati sunt, commotiones etiam saecularium iudiciorum merito iusteque perpessos. Neque enim illud commemoro quod in tua epistula posuisti, "quod Maximiani non basilicam sed speluncam non Optatus sed populus evertit". Quamquam etiam illic, etsi incertum est vestros fecisse, certum est tamen illum passum fuisse persecutionem nec tamen iustum esse sed impium. Unde iam cogeris confiteri non debere quid quisque patiatur, sed quare patiatur attendi. Docet exemplo Maximianistarum iustos et religiosos impiis et sacrilegis persecutionem aliquando laudabiliter inferre. 46. 56. Sed mihi parum est hoc Maximiani exemplo interim demonstrare non continuo iustum esse, qui obtento atque adumbrato Christi nomine patitur persecutionem, quando et Maximianus sacrilegus passus est, nisi te cogam fateri, quod et religiosi sacrilegos et iusti impios persequuntur, non sane nocendi studio, sed necessitate potius consulendi. Nec de vetere testamento profero exempla, quamvis te etiam propheticis exemplis doceri velle dixisti. Illa, inquam, nimis antiqua non profero; fuerunt enim alterius dispensationis et temporis. Iam post revelatam et oportuno tempore commendatam mansuetudinem episcopi vestri, quod quidem nos non dicimus iustum, sed quamdiu ibi es et talem causam defendis tu dicere cogeris, episcopi, inquam, vestri vestros schismaticos persecuti sunt.
Primianus Maximiano propriam domum eripuit in usum ecclesiasticis exorcisterii.
47. 57. Iam itaque non dico: persecutionem passus est Maximianus, fecit Optatus, quoniam hoc vos ignorare respondes et ita fecit, ut hinc nulla possim gesta recitare; quamquam in tam recenti memoria civitates ipsae si interrogentur, negare non possunt. Hoc ergo non dico, sed dico: persecutionem passus est Maximianus, fecit Primianus et recito gesta, quibus ostendam domum, quam Maximianus propriam defendebat, Primianum procuratione mandata exorcisterii ecclesiastici nomine, favente sibi sacerdote legato, quod ipsa gesta indicant, abstulisse. Sed iustitiae, non gratiae fuerit iudex + non abnuo, non refello + : cur ergo Primianus apud acta magistratus Carthaginiensis inter alia, quae de nobis contumeliose prosequenda mandavit: "Illi + inquit + auferunt aliena, nos intermittimus ablata", cum ipse abstulisset aliena, si Maximiani erat domus, si autem Maximianus eam potius usurpaverat, non intermisisset ablata? Sed si neque hoc ad persecutionem vis pertinere, dico episcopos vestros et clericos vestros Maximianensibus in eis sedibus manentibus, in quibus antiquitus fuerant ordinati, fecisse persecutiones, apud proconsules accusasse, impetrasse iussiones eisdemque iussionibus exsequendis officiorum instantiam et civitatum auxilia meruisse, ut ill qui iam fuerant Bagaiensis sententiae severitate damnati et a vestrae communionis corpore, ne per cuncta membra pestilens virus irreperet, compendioso dolore praecisi, et nullum iam vobis facientes suae communionis morbida contagione periculum cum praecisis pariter plebibus suis propria conventicula frequentabant, loca et basilicas quas non invaserant cum populis sibi cohaerentibus perpetua possessione retine bant, terrerentur proturbarentur expellerentur, renitentes exhiberentur. Restitutus in locum Salvii, Membresitanus Donatistarum episcopus a Primiano ordinatus. 48. 58. Lege quae de illis vel in illos advocatis prosequentibus dicta sunt, quae obiecta crimina sacrilegii, quo impetu accusationis concitatae sunt potestates; quaere quae facta sint salvio membresitano, quia non ei potuit illius persecutionis exagitationibus extorqueri, ut rediret a consortio criminis, maluitque se committere examini et persecutoribus suis in proconsulari iudicio respondere, ea credo fiducia, quod sciret adversarios suos legibus contra haereticos promulgatis uti non posse apud iudicem, nisi etiam se ipsos eis pariter irretirent. Sed fefellit eum ista cogitatio. Apud seranum enim tunc proconsulem vel gratia plus valuit vel magis forte Bagaiense concilium, quod illic etiam contra eumdem Salvium recitatum est. Quadam sane interlocutione quid per se ageretur ostendit, id est ut Salvium aut choro episcoporum communionis Primiani redderet aut fugaret a sedibus, ut Restitutus, quem contra eum Primianus ordinaverat, loca omnia, quae a Salvio tenebantur, sine adversario possideret; et tamen in eadem interlocutione quod persecutionem Salvius pateretur expressit. Sic enim in eisdem gestis legitur: "seranus pro consule dixit: lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi iudicaverunt. Quare non aut sub satisfactione ad chorum reverteris vetustatis aut, ut habes scriptum, terga persecutoribus prodis?". Quid hic tibi videtur? Placet ne istum salvium appellare iustum, cui pro consule, apud quem restituto episcopo vestro contra stante accusabatur, etiam de sancta Scriptura dat consilium, ut terga persecutoribus prodat, quoniam scriptum est in evangelio: si vos persecuti fuerint, fugite 45? Vides certe, quam speciem salvius apud suos vel martyris vel confessoris ostendat, qui persequente restituto haec meruit a proconsule audire, et tamen non solum secundum nos, verum etiam secundum vos impius et sacrilegus iudicatur. Salvius quanta sit ab Abitinensibus perpessus.
49. 59. Iam vero posteaquam sententia proconsulis Abitinensibus allegata est, per quam civitatem vicinam iudicatum impleri vestri meruerant, eo quod paene omnes Membresitani Salvium diligebant, quae fecerint idem Abitinenses homini aetate gravissimo, piget dicere, quia ea non apud acta fecerunt; sed tam recenti memoria cum omnibus documentis sit clarior ipsa testificatio civitatum, breviter attingam, quod illic, cum iter agerem, comperi. Nam quia eis pro defendendis ex quantacumque parte sedibus suis etiam post proconsulis iudicatum turbae sibi faventis fiducia Salvius repugnare temptaverat, victus aliquando comprehensus est, non iam ducendus ad iudicem, ubi inter partes fuerat prolata sententia, sed pompa miserabili triumphandus. Capto enim seni mortuos canes alligaverunt in collo et sic cum illo quantum libuit saltaverunt. Hoc si vellem exaggerare dicendo, nonne fortassis hanc poenam vix tormentis regum etruscorum, quibus mortua vivis corpora coniungebant 46, comparandam esse monstrarem? Nonne homo senex et qui haberi volebat episcopus omnium iudicio de societate vivorum atque mortuorum exterminandus esset, si duobus sibi suppliciis, unde unum subeundum esset, propositis non potius haerere cadaveribus humanis quam saltare eligeret cum caninis?
50. 60. Nunc aspice illa mea verba, quae te refellisse arbitratus es, immo iam non ipsa, sed pro ipsis ista quae dicam. Ecce enim non dico: si persecutionem facere non licet, <fecit Optatus, sed dico: si persecutionem facere non licet>, fecit Restitutus, nec dico: si persecutionem qui patitur habendus est innocens, Maximianus est passus. Sed dico: si persecutionem qui patitur habendus est innocens, passus est Salvius. Gesta recito, verba quae non vis repeto: fecit Restitutus, passus est Salvius. Quem mihi ex his duobus christianum nisi Restitutum, quem sacrilegum nisi Salvium respondebis? Iaceat igitur oportet improbatumque respuatur et quod dixisti "nullam esse iustam persecutionem" et quod dixisti: "Quis non vult testamento consentire prolato, qui persecutionem patitur an qui facit?", quia et iusta persecutio est, quam pertulit Salvius et restitutus fecit. Passus est Salvius, et tibi est Restitutus laudabilis, damnabilis Salvius. Neque enim occulte factum esse dicturus es aut posset hoc latere Primianum, quod in ea civitate factum est, ubi ipse episcopus praesidebat, et in tanta civitate, apud tantum iudicem, ut ex hoc aliis etiam civitatibus occultum esse non posset. Aut si et hoc inter occulta deputandum est, cur non vis ignorare orbem terrae, si quid male fecit + quod quidem absit ut fecerit + persecutionis tempore Caecilianus, si persecutionem, quam passus est Salvius ab illo, quem ipse contra eum ordinavit, et in ea civitate, ubi super collegas principatum gerit, potuit nescire Primianus? Fateberis igitur velis nolis, ne Restitutum, ne Primianum, ne partem Donati damnare cogaris, non solum et iniustos pati, verum etiam et iustos facere posse persecutionem. Aut si eam quae iuste fit non esse appellandam persecutionem putas, nec vos a nobis nec vestros a nostris persecutionem poteris probare perpessos, magisque nos demonstrabimus eam nos perpeti a clericis et Circumcellionibus vestris, qui corde duro et insulso nec intellegentes nec ferentes, quod eis consulimus ad salutem, tanto in nos furore saeviunt, ut ea quae nobis faciunt nec numerare nec commemorare nec digne verbis explicare sufficiam.
Non utique persequitur medicus freneticum, sed freneticus medicum.
51. 61. Proinde cum freneticus medicum vexat et medicus freneticum ligat, aut ambo invicem persequuntur aut, si persecutio nisi quae male fit non est, non utique persequitur medicus freneticum, sed freneticus medicum. Saevitia igitur vestra et violentissima audacia per Circumcelliones vestros clericorum vestrorum satellites omnibus nota comprimenda fuit legibus, quae contra vos latae sunt, et quodammodo colliganda, simul ut, in quo essetis errore et quo sacrilegio contra unitatem pacemque Christi divideremini, saltem ipso terrore com moniti cogitare atque emendare velletis, sicut terroribus vestris per potestatum saecularium iussiones exagitati Felicianus et Praetextatus + quod corde nimium duro et perversissimo Salvius noluit + schisma quod a vobis fecerant correxerunt et ad vestram communionem societatemque redierunt. Totum autem corrigeretur, si ad radicem catholicam a vobis omnibus rediretur. Quidquid vero factum est adversus vos, quod temperamentum christianae dilectionis excederet, tam non est imputandum catholicae Ecclesiae quam nec illud, quod salvio fecerunt Abitinenses, Primiano vel Restituto imputaverim. 52. 62. Quod vero post exaggeratas persecutiones, quas partem Donati perpessam fuisse dixisti, et totum tacens quod praecessit a vestris et multa dicens quae non probantur in nostris, de psalmis testimonium subiecisti et dixisti: "Nonne de his qui talia faciunt dictum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, et viam pacis non cognoverunt 47?", haec ipsa et alia multa longeque graviora illo Bagaiensi concilio episcopi vestri in Felicianum Praetextatumque dixerunt. Et certe illi nullius carnis sanguinem fuderunt, nullum in vos violentiae corporalis impetum fecerunt, sed qui haec in eos dicebant multo sceleratius eos sacrilegio schismatis sanguinem spiritalem fundere iudicabant. Unde si cum illis post tam graviter <acriter>que in eos dicta pacem sine honoris eorum decoloratione, sine Baptismi rescissione fecistis, non desperandum est, quod et nobiscum concordare possitis. Multo enim magis vos allectare debet ad pacem faciendam totus orbis christianus quam Praetextatus et Felicianus, quoniam, si non vos inquinaverunt, quos tanta criminationis atrocitate damnastis, multo minus vos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum Afrorum crimina <non> demonstrastis, et multum vos inquinat scelus, quo vestram societatem ab eius Ecclesiae, pro qua tot ac tanta divina testimonia recitantur, societate separastis; quibus divinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem vi veritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus cotidie vertitur mundus.
Ad haec omnia nihil facilius quam Maximianensium causa respondet.
53. 63. Ausus es, inquam, testamento Dei reluctari, cum dicat Apostolus: hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius 48. Hoc testamentum irritum facere, huic testamento partem Donati superordinare minime timuisti et, cum Deus in eodem testamento dicat ad Abraham: sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris 49, hoc tu irritum faciens et partem Donati, pro qua nullum testimonium recitas, superordinans "in paucis + inquis + frequenter est veritas, errare multorum est", non intellegens, quomodo a Domino dictum sit paucos intrare per angustam portam 50, cum et multos dixerit ab Oriente et Occidente recubituros cum Abraham, Isaac et iacob 51 et in apocalypsi demonstrentur ex omni gente et tribu et lingua milia candidatorum, quae nemo numerare possit 52. Qui profecto et multi sunt per se ipsos et idem ipsi pauci sunt in compa ratione longe plurium, qui cum diabolo puniendi sunt. Quae tamen frumenta divinis in aeternum horreis destinata per totum mundum dilectionis unitate sociata sive ab scandalis et violentiis haereticorum sive ab interiore tamquam palea sua multis non recte viventibus aestus et trituram huius saeculi tolerant ultima ventilatione purganda. Sed tibi ad haec omnia nihil facilius quam Maximianensium causa respondet. Si enim in paucis frequenter est veritas et errare multorum est, permitte ut Maximianenses, quanto vobis sunt impares paucitate, tanto vos superent veritate. Non facis: noli ergo in comparatione multitudinis gentium catholicarum de vestra paucitate gloriari, sicut non vis, ut Maximianenses in comparatione multitudinis vestrae de sua paucitate glorientur. Ecclesia, incipiens ab Hierusalem seque per omnes gentes diffundens, nullo modo ab Afris traditoribus pollui potuit. 54. 64. Quod autem de Afris traditoribus narras, ita <ne> nescis aut qualiscumque hominis corde non sentis, in conflictu quo veritas quaeritur, cum probatio non sequitur, quam sit vana et inepta narratio? In qua refellenda operam non consumerem, nec si non haberem in causa Maximianensium tam facile sine ulla ambage compendium. Sacrae sunt litterae: Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum: ex sion species decoris eius 53. Huic prophetico testimonio concinit evangelium, ubi de se ipso idem Dominus dicit: oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab hieru salem 54. Quod enim illic dictum est: vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, hoc dictum est hic: Per omnes gentes, et quod ibi dictum est: ex sion species decoris eius, hoc dictum est hic: incipientibus ab hierusalem. Non enim tantummodo ibi passus est Christus, sed ibi etiam resurrexit, inde ascendit in caelum, ibi centum viginti homines congregatos die pentecostes misso de caelo sancto Spiritu implevit, ibi uno die tria, alio quinque milia credentium in suum corpus conversa suscepit, inde in totam Iudaeam et samariam et in orbis terrarum ceteras gentes se fructificando diffudit et diffundit Ecclesia. Quod discipulis praedicens et iam ascensurus in caelum: eritis, inquit, mihi testes in hierusalem et in totam Iudaeam et samariam et usque in fines terrae 55. Haec igitur Ecclesia incipiens ab Hierusalem seque per omnes gentes tam evidenti fecunditate diffundens, ut te ipsum confiteri cogat, quod in christianum nomen providentia Dei totus cotidie vertitur mundus, haec, inquam, Ecclesia, quae Domino Deo deorum loquente a solis ortu usque ad occasum vocatur, nullo modo ab Afris traditoribus pollui potuit quos omnino nescivit, si Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria tot collegas eius, tantum quia ordinando manus ei non imposuerunt, quamvis eum a Primiano damnatum laudaverint Primianumque damnaverint, quamvis in eius schismate constituti dilationem qua reverterentur acceperint.
Comparativus gradus non semper augeat quod comparat.
55. 65. Quin etiam quia dixi: "traditionem multo probabilius nos vobis obicimus" 56, respondes me hoc modo fuisse confessum, quod eam vos nobis probabiliter obiecistis, docens etiam regulam locutionis, "qua comparativus gradus quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat", et adiungens: "Sicut bene et melius, male et peius, horribiliter et horribilius, ita esse probabiliter et probabilius". Unde tibi colligere videris et dicis: "Si vos probabilius, nos ergo probabiliter". Hinc ego in illo prolixiore trium librorum opere suo loco tibi satis aut plus quam satis fortasse respondi et ostendi ex illis litteris, ubi verba didicimus, quomodo comparativus gradus non semper augeat quod comparat, aliquando improbet cui comparatur. Inde est: "di meliora piis" 57, inde est: "melioribus opto auspiciis" 58. Lege diligenter, plura ipse repperies. Sed nonne miraris, obsecro te, in hac causa Maximianensium, ex qua tibi ad omnia nunc statui respondere, nec huius mihi defuisse locutionis exemplum? In illa quippe luculentissima et facundissima sententia concilii Bagaiensis: "Inventa est + inquiunt + causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus". Certe secundum regulam tuam salubris, non "salubrior" dicere debuerunt; neque enim illud salubre, sed perniciosum erat, ut per cuncta membra pestilens virus irreperet. Salubrior ergo erat causa, ut compendioso dolore natum decideret vulnus, quamvis non esset salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens irreperet virus. Sic traditionem probabilius nos vobis obicimus, quamvis eam vos nobis non probabiliter obiciatis. De eo quod non Caecilianum sed Silvanum cirtensem episcopum traditorem fuisse. 56. 66. Iam illud quod in Silvanum cirtensem episcopum vestrum dixi, fuisse traditorem municipalia gesta testantur ibidem apud cirtam a curatore rei publicae munatio felice confecta 59. Nam sicut ibi scriptum legimus: "Posteaquam apertum est ad bybliothecam, inventa sunt ibi armaria inania. Ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam eas invenisse. Cui victor aufidii dixit: "mortuus fueras, si non eas invenisses". Felix autem curator cum ei dixisset: inquire diligentius, ne quid hic remanserit, silvanus dixit: "nihil hic remansit, totum hoc eiecimus"". Quae gesta cum apud acta zenophili consularis recitarentur eisque insererentur inter alia testium multa documenta, quaesivit consularis: "Quid amministrabat tunc Silvanus in clericatu? Victor respondit: "sub paulo episcopo orta persecutione silvanus subdiaconus fuit"". Huic tu publicorum gestorum evidentissimo documento quo minus credatur, magnum aliquid tibi videris opponere, quia commemoras sententiam, quam dixit in Caecilianum velut puniens traditores, et argumentaris fieri non potuisse ut traditor fuerit, qui traditionis tam severus ultor extiterit 60: quasi aliquid severius videbatur illis nequissimis senioribus, quando in occidendam susannam tanta instantia saeviebant, cum eorum conscientia ipso flagitio foderetur, quod se in illa punire velle fingebant 61. Sed omittamus talia. Quid Felicianus? Numquid non cum Primiano nunc damnat, quod cum Maximiano ipse commisit, sed plane meliore sententia correctior, non impudentior? Quod silvanus si facere voluisset, non in Caeciliano falsam, sed in se ipso veram traditionem salubri emendatione damnasset et ad Caeciliani innocentiam etiamsi non episcopus, tamen correcta pravitate transisset, si Felicianus ad Primianum, quem similiter, ut ille Caecilianum, damnaverat innocentem, potuit tamen sine macula Primiani vel sua cum episcopali etiam honore transire.
De damnatione Primiani et Caeciliani.
56. 67. Nec illud, quod dixi: "Nescio quos traditores, quos vestri maiores arguebant, si veraciter arguebant, debuisse convincere" 62, sic acceperis, tamquam hoc apud se ipsos facere debuerint. Sic enim respondes, "quod fecerint et ideo nostros perdidisse Baptismum iudicaverint". Lege prius diligenter contra quod scribis. Et aut intellege quae dicuntur aut noli quod intellegis vertere in aliud. Ego dixi non apud vestros, sed apud Ecclesias transmarinas, quibus innocentes illi videbantur qui arguebantur a vestris, eos debuisse convinci. Nam et Maximianenses convictum sibi videntur damnasse Primianum, sed non apud eos, qui longius positi et a gratia vel invidia remotiores tale de illo possent ferre iudicium, quod universae parti Donati facile probaretur. Nunc vero damnaverunt eum centum, et amplius quam trecentis absolvendum reliquerunt, apud quos ipsi periculum damnationis incurrerent. Eis quippe tam pluribus suam debuerunt persuadere sententiam, ut ipsi cum eis intus essent, Primianus autem foris, si damnatus paenitentiam respuisset. Si autem hoc tam maiori numero collegarum et tot suae communionis Ecclesiis per totam Africam diffusis persuadere non possent, aut sententiam suam consilio saniore rescinderent, in qua falli sicut homines de homine potuerunt, aut, si vera eius crimina sine ulla dubitatione didicerant, quae tamen persuadere tanto pluribus ceteris non valebant, nocentem scientes tolerarent prudentius et patientius, quam se a tot innocentibus qui ista nescirent, impio schismate separarent. Tenerent enim illam beati Cypriani plenissimam caritatis pietatisque sententiam, qua dicit: "nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus ipsi de Ecclesia recedamus" 63. Quod quidem illis tunc prodesset, si in Ecclesiae catholicae gremio purgati purgamenta tolerarent, quae ante tempus separare non possent. Sed quod eos dicimus in hac erroris vestri societate, quam veram Ecclesiam esse arbitramini, facere debuisse, hoc maiores vestri in illa perspicue vera, in cuius unitate fuerunt, ne ab illa separarentur, facere debuerunt. Sicut enim quilibet partis vestrae homo causam Primiani prorsus ignorans tamen, quamvis a centum Maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui tanto pluribus se probavit, ita etiam in communione catholica, quem causa Caeciliani latet, non immerito sibi innocentem fuisse persuadet eum, qui non solum per Africam, verum etiam per tot gentium christianarum terras tanto pluribus episcopis ceteris vel innotescere innocens potuit vel occultari nocens, apud quos aut ab agnoscente meruit absolvi aut non meruit ab ignorante damnari aut corrupto iudice contra quam meruerat absolutus non potuit aliis, qui non iudicaverant, demonstrari. Vos igitur sacrilega separatione ab unitate populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa iudices esse non possent, aut ullos hinc fuisse iudices aut utrum hinc aliquid vel quid iudicatum sit nescierunt aut electis iudicibus potius quam victis litigatoribus crediderunt. In quadripertita distributione Donatistae superati sunt. 57. 68. Hinc docetur in eo etiam, quod ex illa mea quadripertita distributione ultimum tibi + neque enim aliud poteras 64 + elegisti, quam facile superemini. Dixi enim, quod, si documenta criminum traditionis fuerint ex utraque parte prolata, aut utraque sunt vera aut utraque falsa aut nostra vera et vestra falsa aut nostra falsa et vestra vera. Et cum in tribus superioribus facillimam nostram victoriam demonstrassem, in quarta quoque vos vinci aut minus intellexisti aut, quod magis credo, ne ab aliis intellegeretur, nescio quibus umbraculis id conatus obtegere de argumentationis genere disputandum putasti; unde tecum alias, si opus fuerit, fortasse tractabimus, ne tempus nunc rebus non necessariis insumamus.
Primianus a Maximianistis damnatus.
58. 69. Proinde attende, utrum valeam in illo perspicuo speculo vestro, hoc est in causa Maximianensium, etiam hoc demonstrare. Namque mortuis omnibus, <a quibus> et apud quos haec gesta sunt, fieri aliquando poterit, ut inter vestros et illorum posteros quaestio communionis agitetur. Dicturi sunt illi a maioribus suis ferme centum vel amplius episcopis damnatum esse Primianum et illam primo quae apud Cartha ginem, deinde aliam quae apud cebarsussi contra eum conscripta est sententiam prolaturi; contra vestri concilium Bagaiense recitabunt. Flagitabunt illi, ut diluta esse doceantur crimina Primiani, quae suorum maiorum sententia continentur. Nonne multo iustius dicent vestri: haec crimina, quae obicitis iam mortuo, si vera sint, hoc probate, quod ad maiores nostros ea detuleritis, quod eis haec vera esse ostenderitis. Quod si facere conati estis nec implere potuistis, maiores ipsos nostros inquinare non poterant aliena crimina quamvis vera, quae illis non fuerant demonstrata; quanto minus, si ea nec conati estis ostendere. Unde igitur ad nos causae illius reatus transire potuit, qui nec ipsos, qui cum Primiano tunc vivebant, ignoratus et non probatus involvit? Vos itaque schismatis reos perspicua veritate convincimus, quos a nobis fratribus vestris propter aliena crimina, quae tunc maioribus nostris demonstrata non sunt, quando fuerant demonstranda, separatos videmus. Si hoc iustissime dicturae sunt plebes et clerici eorum locorum, ex quibus erant trecenti et decem, qui contra Maximianenses Bagaiense concilium condiderunt, si hoc, inquam, recte dicturi sunt Afri Afris, numidae et mauri quam plurimi paucis byzacenis et provincialibus, quanto iustius de criminibus, etiamsi vera essent, nescio quorum in Africa traditorum haec dicit Afris orbis terrarum, cum praesertim et in Africa ipsa Ecclesia catholica tanta sit, ceteris gentibus unitatis vinculo sociata. Quae nihilominus clamet: documenta etiam criminum alienorum, quae mihi nunc conaris ostendere, non faciunt reos populos gentium, quibus quando debuerunt non demonstrata sunt, <vel quia non potuistis> vel quia non curastis. A quibus populis in hac causa innocentibus si me dissociavero pro criminibus alienis, innocens esse non potero a sacrilego crimine schismatis. Proinde et plurimum valeatis et nunc mihi haec vera esse doceatis: damnamus mortuos traditores, vivos non deserimus innocentes.
Ecclesia plenaria et catholica non est pars Donati.
58. 70. Cum ergo dixerim: "sed si qua vera essent vestra documenta, Ecclesiae, hoc est Catholicae, vos ea probare debuisse, ut vos intus essetis, illi autem quos convinceretis pellerentur foras" 65, quid est quod respondere voluisti "ideo separationem factam, quod nos foras essemus propulsi, vestri autem in Ecclesia plenaria et catholica remanserunt"? Hoc si totidem verbis vobis Maximianenses dicant, quid respondebis nisi nec refelli dignos, sed tantum rideri, qui Ecclesiam plenariam cum episcopis iam minus quam centum contra tantam numerositatem ac multitudinem, cui amplius quam trecenti praesident, audeant affirmare, cum per omnes Africae regiones, ubi Maximianenses sunt, non desit etiam communio Primiani, per alias autem multo plures latioresque Africae partes unum maximianensem nemo repperiat nisi vix forte peregrinantem? Quo igitur ore contra Ecclesiam a solis ortu usque ad occasum promissam voce veritatis 66 et redditam audes Ecclesiam plenariam dicere partem Donati, cum ipsa non sit nisi Africae, illa vero cum tot gentibus sit et Africae? Sed videlicet ista illam misit foras. Ne, quaeso, tu istam vocem mittas foras; in facie est frons hominis, non sub umero. Ergo ne ista illam misit foras? Non vides, si illa mittatur foras, de qua dicit Deus ad Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes 67, de qua praedictum legitur, quod erit in novissimis diebus manifestus mons Domini et venient ad eum universae gentes 68, de qua praedictum canitur: commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium 69, de qua praedicatur, quod in toto mundo fructificet et crescat 70, quam ipse Dominus dicit dilatari per omnes gentes, incipientibus ab hierusalem 71, non, inquam, vides, si haec mittitur foras, eam cum lege Dei, cum prophetis, cum Psalmis, cum apostolis, cum ipso evangelio, cum toto denique testamento et cum ipso herede mitti foras? Donatistae exierunt foras.
59. 70.Quod nefas si attendis, si perhorrescis, si contremescis, vide ubi sitis et redite intro, quoniam non misistis, sed vos potius existis foras. Vide, quid faciat animosa caecitas. Dicitur, quod Maximianus Primianum miserit foras, et ridetur; dicitur, quod pars Donati labores apostolorum per universum mundum fructificantes et crescentes misit foras, et non exhorretur.
Nunc Ecclesia catholica tamquam area cum palea trituratur.
59. 71. Ne quid sane fallaris aut fallas, quoniam id, quod tam crebro commemoravi, non advertens vel te advertisse dissimulans dixisse me affirmas non esse frumenta dominica quam ego Ecclesiam catholicam sic adserui, quomodo eam non adserit Scriptura divina, frumenta sola in horreo recondentur, nunc Ecclesia tamquam area cum palea trituratur. Hoc est quod vos urget ac premit et nisi corrigamini extinguit, quia huius areae paleam, quod vos esse monstrastis, non vos posse tolerare dixistis, purgatum frumentum impudenter vos esse finxistis, ac sic ex ipsa area vanis calumniis turbulenti, tamquam levissimus triturae pulvis per inane sublatus, ante novissimum ventilationis tempus existis. Vox denique arrogantissima atque falsissima vestra est illa, non nostra: quid paleae cum frumento? 72 Quod de somniis vanorum et revelationibus prophetarum Ieremias ait, et tamquam de nobis et vobis dictum sit, Parmenianus hoc scribit. Quaere quoque a Maximiano; nihil aliud de se dicet. Non enim est alius impiae superbiae tumor apud omnes, qui se a Christi unitate discindunt, quam se solos christianos esse iactare et damnare ceteros non solum quibus eorum lis nota est, verum etiam quibus eorum nec nomen auditum est. 60. 72. Iam illud quam eleganter tibi visus es dicere, quod, cum ego de testamento Dei dixissem: "nunc undecumque prolatum est recitetur" 73, respondendum putasti, quod iam hoc confessionem criminis habeat et ideo dixerim: a quocumque prolatum est recitetur, quia apud me constat et a nostris exustum et a vobis servatum atque prolatum. Ita vero si veritate confisus a Maximiano velis proferri codicem legis, unde recites dathan, core et abiron, qui vivi terra dehiscente submersi sunt 74, quibus istum Bagaiensis sententia comparavit, non eo firmius contra illum recitabitur, quia in eius codice repperitur? Quod ergo dixi: "Testamentum undecumque prolatum est recitetur", non est confessio criminis, sed fiducia veritatis. Quid enim commodius. Quid praeclarius quam ut, si fieri potest, quod adversus te legatur a te proferatur? Non quia ego non habeo pro me, sed facilior est certiorque convictio, ut tu habeas contra te quod pro te, si corrigaris, fiat.
Ecclesia catholica diffusa in universo orbe, in Africa pars Donati.
60. 73. Contra universitatem vero Ecclesiae quia te inania repetere libuit, etiam hic tibi respondeo. Sicut in Africa pars Donati vos estis, a quibus apparet partem Maximiani schisma fecisse, quoniam non est per totum Africae qua vos estis, vos autem et in regionibus in quibus illa est non deestis + nam et alia schismata facta sunt ex vobis, sicut rogatenses in mauritania caesariensi, urbanenses in quadam numidiae particula et alia nonnulla, sed ubi praecisa sunt, ibi remanserunt; et hinc eminet eos a vobis exisse, non vos ab ipsis, quia vos etiam in his terris estis ubi ipsi sunt, illi autem, quaquaversus vos estis, non nisi forte peregrinantes inveniuntur + , sic Ecclesia catholica, quae, sicut ait Cyprianus, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit 75, ubique sustinet scandala eorum, qui ab illa vitio maxime superbiae praeciduntur, aliorum hic, aliorum alibi atque alibi, qui partes suas ostentantes dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic 76, quibus ne credatur ipse praemonuit. Non enim ostendunt viam, de qua prophetatum est in psalmis: Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum 77, sed suae communionis quisque regiones, ecce hic, ecce illic. Ubi enim cadunt, ibi remanent, et ubi separantur, ibi arescunt. Unde ipsa de qua praeciduntur etiam in eas terras extenditur, ubi iacent illa in sua quaeque regione fragmenta; in illa vero singula quacumque ipsa distenditur non sunt, quamvis aliquando vix rarissima folia ex eorum ariditate ventus elationis in peregrina dispergat. 61. 74. Haec igitur Ecclesia, quae, ut eiusdem identidem verbis utar 78, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, ad multas etiam barbaras gentes extra orbem romanum crescendo perventura est. Quod et te inquisisse et comperisse arbitror, ut diceres: "Omitto gentium barbararum proprias religiones, persarum ritus, sidera chaldaeorum, Aegyptiorum superstitiones, deos magorum, ut omnia ista non sint, quia providentia Dei in christianum nomen totus cotidie vertitur mundus". Haec tu vera dixisti, et sic impletur promissio quae dicta est Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes 79. Omnes inquit gentes, non dixit: omnium gentium omnes homines. Unde necesse est non solum fecunditate crescentis Ecclesiae, verum etiam permixta multitudine inimicorum eius, per quos pietas eius exerceri et probari possit, usque in finem iudiciariae separationis totus orbis impleatur. Sic commemoratum est hoc testamentum et ad filium eius isaac Domino dicente: Et statuam iuramentum meum, quod iuravi Abraham patri tuo, et ampliabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae 80, sic et ad nepotem eius iacob: Et erit semen tuum sicut harena terrae et dilatabitur supra mare et in Africum et in aquilonem et ad orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae 81. Supra mare autem plerumque Scriptura cum dicit, occidentalem partem solere significari novit qui legit. Huic tu testamento si prolato consentire voluisses 82, non in solo Africo remansisses.
Non ergo haeresibus Ecclesia catholica communicat.
61. 75. Non ergo nobis communicant, sicut dicis, "novatiani, arriani, patripassiani, valentiniani, anthropiani, appelliani, marcionitae, ofitae", ceteraque ut verbis tuis utar, "nefariarum pestium, non sectarum, sacrilega nomina". Verumtamen ubicumque sunt isti, illic Catholica, sicut in Africa ubi et vos, non autem, ubicumque Catholica est, aut vos estis aut haeresis quaelibet illarum. Unde apparet, quae sit arbor ramos suos per universam terram copia ubertatis extendens 83 et qui sint rami fracti, non habentes vitam radicis atque in suis quique iacentes et arescentes locis. Sed si non permanserint in infidelitate, sicut de Israhelis dicit Apostolus, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos 84, non ut iterum accipiant sacramentum Baptismatis, quod iam tractum ex arbore non mutarunt, sed ut reviviscant ex radice caritatis et unitatis, a qua separati sterilitate animositatis arescunt; sicut rursus inserendos putastis Praetextatum et Felicianum, quos se cum praeciderat Maximianus, nec praecisorum Baptismum reprobastis. Quibus vere aliquid praestaretis, si non eos fragmento vestro, sed et vos et illos radici catholicae redderetis.
Non prodest baptismum eis qui ab unitate discedunt.
62. 76. Iam vero ad illud quid respon deam, quod tibi visus sum dixisse pro vobis, quoniam dixi "non prodesse Baptismum eis qui ab unitate discedunt, inesse illis tamen hinc probari, quod redeuntibus non restituitur" 85? Firmasti enim et vos hoc dicere, "quod maioribus nostris ad Ecclesiam non redeuntibus Baptismus quem ibi acceperant non profuerit". Hoc si diceretis, nihil inter nos aliud quaereretur, nisi quae sit Ecclesia ubi Baptismus prosit. Sed vos non dicitis in nobis Baptismum esse ac non prodesse, sed dicitis omnino non esse, quod ab eis acceperimus, qui eum discedendo perdiderant. Unde nec potuisti respondere nec poteris ad illud, quod a me positum est, "inesse Baptismum discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur". Si enim Baptismum Felicianus a vobis recedendo perdiderat, cur non denuo rediens baptizatus est, ut ei quod perdiderat redderetur? Ipse denique Maximianus si ad vos redeat, non baptizatur, quod deberet utique, si perdiderat Baptismum. Tua quippe verba sunt, "quod in eius schismate sententia damnationis retenti simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt". Sicut ergo eis redeuntibus redditur Ecclesia, reddatur Baptismus; baptizentur, inquam, redeuntes, si Baptismum amiserunt abscedentes. Hoc quia non facitis, etiam vos fatemini ab Ecclesia recedentibus inesse Baptismum nec prodesse. Dant ergo sicut habent, id est ut et ipsis, qui ab eis extra Ecclesiam sumunt, insit Baptismus nec tamen prosit. Unde sicut illis redeuntibus non redditur quod non amiserunt, ita et illis non dandum est quod acceperant, sed agendum cum eis, ut per Ecclesiam prosit utrisque quod extra Ecclesiam inesse potuit, non prodesse. Ac per hoc nec pro vestro errore aliquid dixi et ei quod dixi non respondisti.
De horto concluso et fonte signato.
63. 77. Adiungis etiam de horto concluso et fonte signato, quod omnino unde dictum sit non intellegis. "Si conclusus est + inquis + hortus et fons signatus, quomodo qui extra foris est positus et ab horto, id est Ecclesia, et fonte eius, id est Baptismate, separatus, potest dare quod non habet?" 86. Interroga Felicianum, utrum in horto concluso fuerat, quando illi reditus quasi ad eumdem hortum conclusum dilationis ianua pandebatur. An forte exinde furatus est fontem, ubi laicos suos in Maximiani schismate baptizaret? Quod si ita est, ubi tunc vestri suos abluebant? An eos pariter illa dilatione distulerunt, donec fures illi ad hortum cum fonte remearent? Tunc non erant isti pseudoprophetae, quando de Primiani criminibus mentiendo deceptos ad suum sacrilegium traducebant, lupi rapaces, quando seductos de grege Primiani ad suae concisionis particulas pertrahebant? Negas eas quas dixi tyrannicas vestrorum in fundis alienis dominationes et bacchationes ebrietatum 87: nega quantum potes; non vereor, ne propterea nobiscum vos pigeat concordare. Non in vos tale aliquid dixi, qualia Maxi mianenses damnati a vobis audire meruerunt. Negas furorem Circumcellionum et praecipitatorum ultro cadaverum cultus sacrilegos et profanos; non tamen negas "cum Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena essent litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod nec ipsam invenerunt sepulturam", his vos insepultis cadaveribus inhaesisse. Ibi enim iacebant Praetextatus et Felicianus; aut si apud vos revixerunt, quid de Baptismo agitis, quem tunc mortui tradiderunt?
Ex satanae laqueis homines quos diligo cupio liberari.
64. 78. Dicis me non servasse pacem ac lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanan Petilianum appellaverim 88. Ego non Petilianum nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati satanae comparavi, ex cuius laqueis homines quos diligo cupio liberari. Nam lege consideratius, invenies. Quamquam etsi aliquid durius dixi, lege quae ipsi non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur et mihi pacem desideranti non irascatur.
Alia Augustini conversio, alia Feliciani.
64. 79. Tibi certe ipse non suscenseo, quod mihi ex obliquo Manicheos obiciendos putaveris propter errorem adulescentiae meae. Unde non tam doleo de praeterita infelicitate mea quam gaudeo de perpetua gloria liberatoris mei. Et tamen, si placet, admoneo, ut quaeras et legas, quae et quanta et quomodo adversus Manicheorum pestilentissimam haeresem scripserim. Ibi videbis, qua fide contra eos christianam defenderim veritatem eorumque fallacias quanta perspicuitate destruxerim, et noli esse adversus me incredulus, cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit, contra eumdem vero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan scripserit, in quem non, sicut ego in illos, adulescens laicus catechumenus inciderat, sed senex senem ei, cui nunc adiunctus est, adversarium episcopus episcopum fecerat. Unde cum ego epistulam primatis nostri, quia fecisses sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare quod intenderat urgeretur, eius ipsius sententia se corrigentis et de hac re veniam postulantis legam esse damnatam, tu quaere utrum possis legere, ubi correctus damnaverit Felicianus quae non accusans, sed damnans dixit in Primianum, vel saltem ipse Primianus evacuaverit quae damnans dixit in Felicianum. Quod si inveneris, nec sic par erit causa, quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse pervidens cum veniae postulatione damnavit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudens quod scriptum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam 89, isti autem non invicem apud alios accusaverant, sed adversus invicem iudices sederant. Proinde invicem damnaverunt, damnati concordaverunt. Non invidemus in parte Donati pacem damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum.
Donatistae causae malae diffidentia cum Catholicis conferre nolunt.
65. 80. Cernis iam, ut arbitror, quam inaniter dixeris, quod videaris tibi ad omnia respondisse quae mea epistula continentur. Si enim propterea respondisti, quia tacere noluisti, non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. Si autem ad hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt evacuares, video te quidem ad multa respondisse, sed nihil te video refellisse. Consideratis autem omnibus, quae a me dicta sunt, puto quod facillime intellegas non devitandae contentionis causa, quae nulla est cum veritas quaeritur vel non pro vana gloria litigatur, sed causae malae diffidentia tuos nobiscum nolle conferre. Ut enim hanc solam Maximianensium causam in medium proferamus, nihil contradici posse nunc saltem fortasse iam agnoscis. Unde non mihi arrogans, sicut credis aut calumniaris, velut invictam eloquentiam sic eam volui commendare, sed magis ut intuerentur, qui legerent, talem esse causam, pro qua adserenda vel potius demonstranda nullius sit facundiae patrocinium requirendum.
Cresconius suavissimus verborum emendator est.
65. 81. Ecce iam non dico tricipitem bestiam errorem vestrum, quia suavissimus verborum emendator es, sed dico calumniam tripertitam 90; nec dico nos ei tamquam "tridenti telo" ex hac Maximianensium causa debere resistere, sed dico tripertita defensione; nec dico: "In eorum fronte configite" aut: "In ora coartate", sed dico: Eorum impudentiam cohibete sermonemque reprimite. Numquid, quoniam verba mutata sunt et ex translatis facta sunt propria, ideo Maximianensium causa mutata est, cuius compendio sic superamini, ut nihil vobis restet, si aliquando sapiatis, nisi finita pervicaci animositate pacari?
Summatim repetit capita universae accusationis.
66. 82. Si de communione agitur non peccatorum alienorum, sed divinorum sacramentorum, communicatum est cum damnatis et dictum est de aliis sacrilegis, qui cum damnato Maximiano communicabant, quod eos sacrilegi surculi non polluere plantaria; si de persecutione agitur, damnatos persecuti estis, animosos persecutionibus correxistis; si de Baptismo agitur, in sacrilego schismate datum Baptismum suscepistis: quid adhuc inaniter, ne veritas cognoscatur errorque fugiatur, divina non intellecta testimonia proferuntur? Scriptum est: Si quis se putat contentiosum esse, nos talem consuetudinem non habemus 91. Sed nec restitutus, qui cum Salvio membresitano propter cellulas et agel los, ut eum locis expelleret, forensi strepitu controversiaque conflixit, contentiosus habitus est a vobis; quanto minus debet contentiosus putari, qui non pro usurpanda vel auferenda, sed pro communicanda hereditate caelestium eis, qui aliter sapiunt, fideliter disputat. "Scriptum est, inquis: In aures imprudentis noli quicquam dicere, ne irrideat sensatos sermones tuos 92". Nolite nobis in aures quasi secretum dicere, si non prudentes putatis, sicut nec Christus in aures pharisaeorum dicebat, quod tamen ad eos refellendos ipsis audientibus proferebat. Palam nobis ostendite, ut si non corrigimur convincamur, quomodo vos, si ad unitatem veneritis, maculet orbis christianus, quos damnatus non maculat Felicianus. Scriptum est: Noli respondere imprudenti secundum imprudentiam eius, ne similis fias illi. Nonne ibi sequitur: Sed responde illi contra imprudentiam eius, ne sibi sapiens videatur? 93 Hoc et vos facite; nolite responsione vestra nostrae quam putatis imprudentiae consentire, sed unde possit redargui respondete. Respondete, inquam, quomodo Baptismum, quod Maximianenses in sacrilego schismate ministrarunt, sine aliqua destructione susceperitis et in ecclesiis, quas Christus per apostolos propagavit, datum Baptismum destruatis.
Provocat Donatistas ad mutuam collationem.
66. 83. Proinde quod in fine epistulae tuae omnia, quae supra latius abs te dicta sunt, breviter percurrenda arbitratus es, quo lectoris memoriam recreares, eodem ordine accipe, quam nec te nec alios fallere debeas. Nam et arrogantiae non est vel quaerere vel adserere veritatem, et quod numquam putas potuisse definiri, non solum prudentibus et Deum timentibus definitum est, sed etiam vos totum, quod sine fine putabatis, Maximianenses suscipiendo finistis. Et vos non ad contentionem, sed ad collationem vocamus, qui Maximianenses etiam forensibus litibus perculistis et in eis, qui in Maximiani schismate baptizati sunt, quamvis nequaquam illic baptizari debuerint, tamen Christi Baptismum cognovistis et Ecclesiae fontem aliter debere intellegi, ad quem nisi bonus nullus accedit, acceptato Baptismo, quem sacrilegi extra dederant, declarastis. Et maiores nostros vel sanctam Ecclesiam quam tenemus alienis crimini bus turificationis et traditionis, quamvis a vobis numquam probata sint, tamen pollui non potuisse cogimini confiteri, qui dixistis, quod socios Maximiani, quibus ad redeundum dilationem dabatis, eiusdem Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria; unde nos tanto post nati multo minus possumus ad eamdem traditorum et turificatorum originem pertinere, si tunc pariter viventium societatem maiorum nostrorum maculare non potuit. Et persecutiones quamvis contra veritatem saevissimas nobis obicere soleatis, tamen ex aliqua parte Maximianenses persecutionibus correxistis et eos, quamvis non ipsis iam damnatis data fuerit, tamen post illius dilationis terminum suscepistis et Baptismum, quem foris a vestra communione dederant quibus dilatione redeundi ianuam pandebatis, etiam post eamdem dilationem cognitum et approbatum non rescidistis. Quare cum videas nihil a te dici potuisse, quod non haec una Maximianensium causa refellat atque convincat, da veniam, si quo fortasse verbo durius emisso te offendi, et si afer in Africa tam magnam Maximianensium causam in capite Africae exortam meis admonitus litteris tam sero requisisti nec requisitam falsa narrantibus vestris, sicut iam cernis, invenire potuisti, timete Deum, tot christianas gentes tam lata per mundum christiana unitate porrectas ignotorum Afrorum ignotisque criminibus nolite perfundere et pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognitos, si pro pace Donati placuit revocare damnatos.
1 - Rom 3, 13-18.
2 - Cf. Rom 5, 5.
3 - Mt 12, 32.
4 - Cf. 2 Pt 1, 21.
5 - Eph 4, 2-3.
6 - Cf. C. litt. Petil. 1, 1, 1.
7 - 1 Pt 4, 8.
8 - C. litt. Petil. 1, 1, 2.
9 - Rom 3, 13-14.
10 - Ps 140, 5.
11 - Eccli 31, 30.
12 - Ps 84, 11.
13 - Cf. C. litt. Petil. 1, 9, 10.
14 - Ps 140, 5.
15 - Cf. Cicerone, Brutus 90, 309.
16 - C. litt. Petil. 1, 6, 7.
17 - Cf. C. litt. Petil. 1, 5, 6.
18 - Mt 23, 3.
19 - 1 Cor 3, 7.
20 - Ier 3, 15.
21 - Cf. Ps 117, 8.
22 - Act 2, 38.
23 - Cf. 1 Cor 10, 2.
24 - C. litt. Petil. 1, 4, 5.
25 - Cf. Mt 12, 35.
26 - Rom 3, 14; Ps 13, 3.
27 - C. litt. Petil. 1, 10, 11.
28 - Cf. Mt 3, 13.
29 - Cf. Mt 13, 17.
30 - Cf. Phil 1, 17.
31 - Phil 1, 18.
32 - Cf. Cipriano, Ep. 73, 14.
33 - Cipriano, De lapsis, 6.
34 - Cf. Cipriano, Ep. 55, 27.
35 - Cf. 1 Cor 11, 29.
36 - Cf. Mt 3, 12.
37 - Cf. Mt 13, 47-48.
38 - Cf. 2 Tim 2, 20-21.
39 - C. litt. Petil. 1, 13, 14.
40 - C. litt. Petil. 1, 10, 11.
41 - 1 Cor 6, 16.
42 - Ez 20, 18.
43 - Ibidem.
44 - Cf. 3 Reg 19, 18.
45 - Mt 10, 23.
46 - Cf. Virgilio, Aen. 8, 483 ss.
47 - Rom 3, 15.17.
48 - Gal 3, 15.16.
49 - Gen 22, 17.
50 - Cf. Mt 7, 14.
51 - Cf. Mt 8, 11.
52 - Cf. Apoc 7, 9.
53 - Ps 49, 1-2.
54 - Lc 24, 46-47.
55 - Act 1, 8.
56 - C. litt. Petil. 1, 21, 23.
57 - Virgilio, Georg. 3, 513.
58 - Virgilio, Aen. 3, 498 s.
59 - Cf. C. litt. Petil. 1, 21, 23.
60 - Gesta apud Zenophilum: CSEL 26, p. 187.
61 - Cf. Dan 13, 5-62.
62 - C. litt. Petil. 1, 22, 24.
63 - Cipriano, Ep. 54, 3.
64 - C. litt. Petil. 1, 21, 23.
66 - C. litt.Petil. 1, 22, 24. Cf. Ps 49, 1.
67 - Gen 22, 18.
68 - Cf. Isa 2, 2.
69 - Ps 21, 28.
70 - Cf. Col 1, 6.
71 - Cf. Lc 24, 47.
72 - Ier 23, 28.
73 - C. litt. Petil. 1, 23, 25.
74 - Cf. Num 16, 31.
75 - Cf. Cipriano, De cath. Eccl. unitate, 5.
76 - Mt 24, 23.
77 - Ps 66, 3.
78 - Cf. Cipriano, De cath. Eccl. unitate, 5.
79 - Gen 22, 18.
80 - Gen 26, 3-4.
81 - Gen 28, 14.
82 - Cf. C. litt. Petil. 1, 23, 25.
83 - Cf. Cipriano, De cath. Eccl. unitate, 5.
84 - Rom 11, 23.
85 - Cf. C. litt. Petil. 1, 23, 25.
86 - Cf. Cant 4, 12.
87 - Cf. C. litt. Petil. 1, 24, 26.
88 - C. litt. Petil. 1, 26, 28.
89 - Eccli 3, 20.
90 - C. litt. Petil. 1, 27, 29.
91 - 1 Cor 11, 16.
92 - Prov 23, 9.
93 - Prov 26, 4-5.