Migne Patrologia Latina Tomus 43
AugHip.CoCrGrD 43 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
1
[recensere]LIBER PRIMUS. Epistolam Cresconii pro Petiliani defensione editam, sibique inscriptam, refellere incipit Augustinus.
Probat nec eloquentiam nec dialecticam qualemlibet metuendam esse assertoribus veritatis, quominus ejus adversarios, cum ipsis disputando, redarguant; neque contentiosum habendum eum esse, qui duris et renitentibus sermonis altercationem ad eos refellendos inferre curaverit. Postea ostendit non esse consequens, ut si conceditur esse Baptisma in parte Donati simul etiam concedatur ibi accipi oportere. Id enim extra catholicam Ecclesiam frustra et perniciose, sed tamen vere ac omnino idem haberi.
- CAPUT PRIMUM.--1. Quando ad te, Cresconi, mea scripta pervenire possent ignorans, perventura tamen minime desperavi: quia et ad me tua, quamvis longe posteaquam scripsisti, tamen quandoque pervenire potuerunt; quae tibi visum est adversus ea scribere debere, quae Petiliano Cirtensi episcopo vestro iterationem Baptismi astruere molienti, et communionem nostram non documentorum pondere urgenti, sed maledictorum levitate criminanti, ut potui breviter pro parte respondi Non enim tota ejus epistola in manus meas tunc venerat, sed parva pars prior. Quod cur acciderit, quid opus est quaerere, quandoquidem cum ad nos postea universa pervenit, universae respondere non piguit? His ergo litteris tuis, quas ad me dedisti, si non rescriberem, fortasse contumeliosum putares: quod autem rescribo, rursum vereor ne contentiosum putes. Sed si tu inventis litteris meis, non ad te datis, tantum quia episcopum partis Donati vel ipsam partem Donati redarguere videbantur, ad officium tuum pertinere arbitratus es, cum tibi esses alicujus conscius facultatis, suscipere atque exserere contradictionem, quia ejus communionis es, quamvis nulla functione clericatui astrictus: quanto minus mihi licuit pro munere sarcinae meae, vel contra Petilianum vel contra te ipsum tacere, cum ille oppugnaret Ecclesiam pro qua milito; tu autem in simili opere etiam nominatim ad me institueres, promeres, conscriberesque sermonem?
2. In cujus primis partibus laborasti, ut suspecta hominibus eloquentia videretur. Nam velut laudans genus dicendi meum, et rursus velut timens ne hoc genere te vel quemquam falsa persuadendo deciperem, in accusationem ipsius eloquentiae perrexisti, adhibens etiam testimonium adversus eam de Scripturis sanctis, ubi dictum putes, Ex multa eloquentia non effugies peccatum: cum dictum non sit, ex multa eloquentia; sed, ex multiloquio (Prov. X, 19). Multiloquium autem est superflua locutio, vitium scilicet loquendi amore contractum. Plerumque autem loqui amant, etiam qui nesciunt quid loquantur, vel quomodo loquantur, sive ad sanitatem sententiarum, sive ad ipsum qui arte grammatica discitur, integrum sonum ordinemque verborum. Eloquentia vero facultas dicendi est, congruenter explicans quae sentimus: qua tunc utendum est, cum recta sentimus. Hoc modo ea non usi sunt haeretici. Nam utique si recta sensissent, non solum nihil mali, verum et boni aliquid esset, quod eloquenter explicare potuissent. Frustra igitur istorum exemplorum commemoratione accusasti eloquentiam. Neque enim propterea pro patria non est miles armandus, quia contra patriam nonnulli arma sumpserunt: aut ideo uti non debent boni et docti medici ferramentis medicinalibus ad salutem, quia his ad perniciem etiam indocti pessimi que abutuntur. Quis enim nescit, sicuti est aut fuerint ea quae quaeruntur; ita eloquentiam, hoc est, peritiam facultatemque dicendi sic esse utilem vel inutilem, ut fuerint utilia vel inutilia quae dicuntur? quod nec te arbitror ignorare.
- CAPUT II.--3. Sed, credo, cum me videres a nonnullis putari eloquentem, ut a me lectoris auditorisve studium deterreres, accusandam existimasti eloquentiam: ut jam quid dicerem non attenderet, quisquis abs te perterritus tanquam eloquenter me dicentem eo ipso jam cavendum fugiendumque censeret. Vide ergo, ne hoc quod fecisti, sit artis illius malae, quam, sicut de Platone commemorasti, nonnulli recte judicaverunt de civitate ac de humani generis societate pellendam. Haec non est eloquentia, quae utinam mihi ad explicanda ea quae sentio pro desiderio provenisset: sed quaedam sophistica et maligna professio, quae sibi proponit, non ex animo, sed ex contentione vel commodo, pro omnibus et contra omnia dicere. De hac ait sancta Scriptura: Qui sophistice loquitur, odibilis est (Eccli. XXXVII, 23). Ab hac mihi videtur Paulus apostolus juventutem Timothei prohibere, ubi ait: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Et ne a facultate recte dicendi eum prohibuisse putaretur, continuo subjecit: Satis age te ipsum probabilem operarium exhibendo, non erubescentem, verbum veritatis recte tractantem (II Tim. II, 14, 15). Nimirum itaque tibi haec animi subrepsit affectio, quod contradicendi studio (non quo ita sentires, sed quo a nobis intentionem discere volentis averteres) perhibuisti nos eloquentes, et vituperasti eloquentiam. Nam quomodo te hoc ex animo fecisse credam, cum sciam quemadmodum praedicare soleatis eloquentiam Donati, Parmeniani, aliorumque vestrorum: qua quid esset utilius, si tam largo flumine pro pace Christi, pro unitate, veritate, charitate proflueret? Sed quid de aliis loquar? In te ipso nonne aperuisti, quam non ex animo, sed ex contentione vituperator fueris eloquentiae; cum et caetera quae scripsisti per eloquentiam suadere, et eamdem ipsam eloquentiam eloquenter accusare conatus es?
- CAPUT III.--4. Nam quod te dicis, et arte dicendi imparem nobis, et exemplis legis christianae penitus non instructum, quo pertinet, obsecro? Numquidnam te compuli contra mea scripta rescribere; et ideo recusantis et excusantis haec vox est? Si ergo penitus non instructus es, cur non potius taces, aut ita loqueris ut instrui te desideres? Instare me, dicis, et provocare semper, ut ad dignoscendam veri quaestionem mecum vestri disceptent: sed vestros prudentius ac patientius facere, qui in Ecclesia tantum quae in Lege mandata sunt populos docent, nec nobis respondere curant; scientes quia si lex divina et tot documenta legalium scripturarum nobis quid sit melius, quid verius, suadere non possunt, nunquam humana queat auctoritas nos discussis erroribus ad veritatis regulam revocare. Quid tibi ergo visum est, ut adversus nos illis tacentibus tu loquaris? Nam si bene faciunt, cur non imitaris? si male, cur laudas?
5. Dicis quod intoleranda arrogantia credam me solum terminare posse, quod aliis velut inexplicabile visum, atque ideo judici Deo dimissum est. Cum paulo superius dixeris, hoc me velle finire post tot annos, post tot judices atque arbitros, quod apud principes tot disceptantibus litteratis ab utriusque partis episcopis finiri non potuit. Certe solus hinc satago, certe solus quaestionem istam finiri disceptando desidero? Puto enim si solos nostros id conatos culpare voluisses, non etiam vestros in eo conatos fuisse fatereris. Quia ergo illum conatum, illam voluntatem et instantiam, saltem propter vestros, reprehendere jam non potes; nolo esse a tam bono opere alienus. Quid arguis? quid reprehendis? An invides? Non hoc de te temere credendum est. Restat ergo ut studio contentionis hoc in me culpes, quod etiam in vestris laudare compelleris.
- CAPUT IV.--6. At enim quod inter tot ac tales finitum non est, intolerabilis arrogantia est per se solum finiri posse praesumere. Ne, quaeso, mihi soli hoc tribuendum putes: plurimi sumus qui hoc ut finiatur, imo jam ut finitum esse innotescat, instamus. Illi enim dixerunt non esse finitum, qui eidem fini consentire noluerunt, eumque vobis occultaverunt, ut etiam vos eorum auctoritate decepti finitum non esse credatis. Nostri autem, ex quo finitum est, nullo prorsus tempore ut ipse finis innotesceret cessaverunt, quomodo id publice privatimque agere potuerunt; ne quisquam in perniciosissimo errore persistens, de segnitia circa se ministrorum Dei in ultimo judicio quereretur. Non ergo nos olim finitam causam de integro volumus retractare; sed quemadmodum finita sit demonstrare, propter eos maxime qui hoc nesciunt: ut cum defensores convincuntur erroris, aut etiam ipsi correcti liberentur; aut certe ipsis confutatis et in aperta pertinacia remanentibus, hi qui cupidiores sunt veritatis quam contentionis, videant quid sequantur.
- CAPUT V.--7. Neque hoc fit sine fructu, ut existimas. Nam si posses videre quam longe lateque Africam error iste pervaserat, et quam pauca ejus remanserint quae nondum in pacem catholicam correcta transierunt, nullo modo assertorum christianae pacis et unitatis infructuosam et inanem arbitrareris instantiam: quamvis etiam si cui diligentia medicinae hujus impensa non prodest, sufficit ad rationem reddendam Deo quod non cessavit impendi. Sicut enim malignus suasor peccati, etiamsi non persuaserit, merito poenam deceptoris incurret: ita fidelis justitiae praedicator, etiamsi ab hominibus respuatur, absit ut apud Deum sui officii mercede fraudetur. Res enim certa fit ad incertum. Incertum autem dico, non praemium facientis, sed animum audientis. Incertum enim est nobis, utrum assensurus sit cui veritas praedicatur: sed certum est, etiam talibus veritatem praedicari oportere; et certum est, fideliter eam praedicantes dignam retributionem manere, sive suscipiantur, sive spernantur, sive etiam propterea quaelibet temporaliter adversa patiantur. Dominus dicit in Evangelio: Cum ingressi fueritis, dicite, Pax huic domui: si digni fuerint qui ibi sunt, requiescet super eos pax vestra; si quominus, ad vos revertetur (Matth. X, 12, 13). Numquid certos fecit quod essent eorum pacem suscepturi, quibus eam praedicarent? Certos tamen fecit, ut eam sine cunctatione praedicarent.
- CAPUT VI.--8. Apostolus etiam Paulus, Servum, inquit, Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes; ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem (II Tim. II, 24, 25). Intende quomodo, quem noluit litigare, voluit tamen in modestia corripere diversa sentientes: ne Dei servus prohibitionem petulantiae, occasionem putaret esse pigritiae. Verum quia multi et ipsam correptionem quae modeste fit, vel peccatis suis faventes, vel quid respondeant non invenientes, nec tamen veritati acquiescentes, onerose ac moleste ferunt; eos qui secum sedulo agunt, nec ab eorum convincendo errore dissimulant, litigiosos et contentiosos vocant. Falsitas enim quae nudari et redargui metuit, eorum vitiorum nomine quae veritas damnat, diligentiam veritatis accusat. Numquid ideo tamen ab hac instantia desistendum est? Vide quemadmodum Timotheum idem obstringat Apostolus, ne propter homines quibus insuavis est praedicatio veritatis, aliqua ei segnitia praedicandi subreperet. Testificor, inquit, coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos ac mortuos, et per manifestationem et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa, in omni longanimitate et doctrina. Quis haec audiens, si Deo fideliter servit, si dolosus operarius non est, ab hac diligentia et instantia conquiescat? Quis sub tanta testificatione segnis esse audeat? Non itaque nobis obstrepat in hac causa facundia tua: praedicamus omnino in adjutorio Domini Dei nostri christianae unitatis utilitatem, pietatem, sanctitatem, praedicamus volentibus opportune, renitentibus importune; et quantis valemus viribus istam inter nos partemque Donati quaestionem, et quibus possumus, olim finitam esse monstramus.
- CAPUT VII.--9. Agnoscant in se contentiosae animositatis nomen et crimen, qui vel pervicaci astutia praebent patrocinium falsitati, vel invida jactantia ministrant praeconium veritati. Utrumque hoc contentiosorum genus apostolus Paulus expressit: illud primum in Alexandro, de quo ait, Alexander aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera ejus: quem et tu devita; valde enim restitit nostris sermonibus (II Tim. IV, 1, 2, 14, 15); hoc vero alterum in eis de quibus ait: Quidam quidem ex invidia et contentione Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. Nam illi procul dubio idipsum annuntiabant quod Paulus; non tamen eo animo, non ea voluntate, non ex charitate, sed ex invidia, sicut dixit, et ex contentione, volentes superbo sensu in eadem ipsa annuntiatione praecellere, et apostolo Paulo anteponi. Quod ille non moleste ferens, imo etiam gaudens, quod ab eis illud videbat praedicari, quod latius innotescere cupiebat: Quid enim, inquit, dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur? Neque enim cordis sui veritate, quia non sincera intentione, sed aemula contentione, veritatem tamen, hoc est Christum, annuntiabant. Tu igitur cum judex interiorum cordis nostri esse non possis, tantummodo utrum veritati resistamus, an eos qui veritati resistunt revincere cupiamus, adverte. Nam procul dubio si veritatem suademus erroremque refellimus, etiamsi non veritate propriae intentionis, sed emolumentum saeculi hujus et humanam gloriam quaerentes id agamus; gaudere debent dilectores veritatis, quia et hac occasione veritas annuntiatur, sicut Apostolus qui dicit, Et in hoc gaudebo (Philipp. I, 17, 18). Si autem (quod Deo maxime notum est, et quod tibi etiam ipsi, quantum est facultatis humanae, si nobiscum viveres, notum esse potuisset) pia sollicitudine charitatis in hujus dispensationis labore versamur; puto nequaquam juste reprehendi ministerium nostrum, si contra quoslibet adversarios veritatis ferventi spiritu pro veritate certemus.
- CAPUT VIII.--10. Nam si contentiosus habetur a vobis vel animosus paratorque rixarum, quisquis cuiquam sermonis altercationem vel inferre vel referre curaverit; videte quid de ipso Domino Jesu Christo, ejusque servis Prophetis et Apostolis sentiatis. Nempe enim Dominus ipse Filius Dei, numquid cum solis discipulis vel turbis qui in eum crediderunt, an non etiam cum inimicis tentantibus, obtrectantibus, interrogantibus, resistentibus, maledicentibus, habuit de veritate sermonem? Numquid eum etiam cum una muliere de quaestione orationis contra opinionem vel haeresem Samaritanorum piguit disputare? Sed illam, inquis credituram esse praesciebat. Quid toties adversus Judaeos, Pharisaeos, Sadducaeos, non solum minime credituros, verum etiam maxime contradicturos et persecuturos, coram in os eorum quam multa locutus est? Nonne ab eis ultro, cum voluit, quod voluit inquisivit, ut eorum illos responsione convinceret? Nonne illis dolose tentando quaerentibus, cum redarguti obmutescerent, sine ulla ambiguitate respondit? Quod cum faceret, nullus ex his legitur ad eum sequendum fuisse conversus. Et utique noverat, quia praescius erat, nihil se ad eorum salutem, cum haec ad eos vel in eos, vel adversus eos diceret, profuturum. Sed nos fortasse suo firmavit exemplo, qui futuram fidem perfidiamve hominum praenoscere non valemus; ne si quando nimium duris nimiumque perversis sine fructu salutis eorum locuti fuerimus, deficiamus et desistamus ab instantia praedicandi, cum inaniter piguerit laborare. Quid, quod etiam ipsum diabolum, quem jam non solum Deus, sed ne homines quidem dubitare possunt, nullo modo ad justitiam conversum iri, Filius Dei tamen insidiose tentantem, et de Scripturis sanctis quaestionum laqueos opponentem, de Scripturis sanctis respondendo convicit, nec judicavit indignum cum satana Christus de divinis eloquiis habere colloquium (Matth. IV, 3-10)? quid utique praevidens, nisi quod Judaeis et diabolo nihil proderat, credituris Gentibus profuturum?
11. Prophetas etiam legimus missos ad homines tam inobedientes, ut Deus ipse qui Prophetas mittebat, de his ad quos mittebat praediceret, quod verbis eorum obtemperaturi non essent. Omitto quod prophetico spiritu quo futura cernebant, etiam hoc utique nosse potuissent, quod eorum verba contempturi fuerant, quibus ea tamen vehementi instantia non tacebant. Apertissime Dominus ad Ezechielem prophetam dicit: Vade et intra in domum Israel, et loquere verba mea ad ipsos: quia non ad populum ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; nec ad populos multos diversis aut gravibus linguis loquentes, quorum verba non possis audire; et si ad tales misissem te, forsitan audissent te. Domus autem Israel non audient te, quia nolunt audire me. Omnis enim domus Israel inquieto et duro corde est. Ego autem dedi faciem tuam fortem adversus faciem eorum, et certamen tuum confortabo adversus certamen eorum (Ezech. III, 4-8). Ecce mittitur Dei servus, et eis loqui jubetur, qui eum non erant audituri, eo ipso Domino qui mittebat et loqui jubebat praedicente quod non erant audituri. Qua causa, cui bono, quo fructu, quove effectu mittitur ad certamen praedicandae veritatis adversus certaturos et non obedituros? Num quisquam dicere audebit sanctos Dei Prophetas incidisse in opprobrium abs te mihi objectum, cum diceres: Si tu scis rem de qua agitur a te finiri non posse, cur incassum laborem sumis? cur inanem impendis operam? cur supervacue ac sine fructu contendis? An non magnus error est, velle quod non valeas explicare? cum et Lex moneat dicens, « Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris » (Eccli. III, 22); et iterum, « Homo animosus parat lites, et vir iracundus exaggerat peccatum » (Id. XXVIII, 11)? Ezechieli certe ista non diceres, qui cum verbo Dei mittitur inferre certamen hominibus non obedituris, contra sensuris, contra dicturis, contra facturis. Nam si diceres, responderet tibi fortasse, quod eisdem Judaeis Apostoli responderunt, Cui obedire oportet? Deo magis, an hominibus (Act. IV, 19, et V, 29)? Hoc tibi etiam ipse responderim.
- CAPUT IX.--12. Hic si tu flagitaveris, ut ostendam ubi etiam mihi Deus praeceperit id agere, quod tu prohibes; memento apostolicas Epistolas non eis tantum scriptas qui tempore illo quo scribebantur audiebant, sed etiam nobis: non enim ob aliud in Ecclesia recitantur. Attende etiam illud quod Apostolus ait: An vultis experimentum ejus accipere qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). Et recole jam, non quid Paulus, sed quid per eum Christus locutus sit, quod paulo ante commemoravi, Praedica verbum, insta opportune, importune, etc. Attende etiam quemadmodum ad Titum cum explicaret qualis esse episcopus debeat, etiam perseverantem dixit esse oportere juxta doctrinam fidelis verbi, Ut potens sit, inquit, et exhortari in doctrina sana, et contradicentes redarguere. Sunt enim multi non subditi, vaniloqui, et mentis seductores, maxime qui ex circumcisione sunt; quos oportet refelli (Tit. I, 9-11). Non ergo solos qui ex circumcisione sunt, sed eos maxime tales esse ait: oportere tamen in doctrina sana redargui refellique ab episcopo vaniloquos et mentis seductores, indubitata praeceptione firmavit. Unde hoc etiam mihi jussum esse cognosco: hoc pro viribus ago; huic operi, quantum ipse qui jussit adjuvat, perseveranter insisto. Quid obstas? quid obstrepis? cur prohibes? cur reprehendis? Tibine obedire oportet, an Deo?
- CAPUT X.--13. Nisi forte ista quae a me de Scripturis sanctis documenta prolata sunt, sic accipienda arbitraris, ut quod vestros factitare laudasti, in ecclesia tantum quae in Lege mandata sunt populi doceantur. Ibi enim forsitan putas corripiendos et convincendos esse diversa sentientes, ut unusquisque doctor suorum tantummodo disputando et praedicando emendet errorem: si quid autem tale cum eis qui foris sunt agere institerit, tunc animosus, tunc contentiosus vel litigiosus habendus sit; quia et ipse Ezechiel, inquis, et alii Prophetae cum verbis Dei ad suum populum mittebantur, Israelitae scilicet ad Israelitas.
- CAPUT XI.--14. Ad haec quoque tibi respondeo. Jam quidem supra commemoravi, Dominum ipsum Jesum, qui se imitandum discipulis praebuit, non solum Judaeis, verum etiam Pharisaeis, et Sadducaeis, et Samaritanis, et ipsi diabolo principi omnium fallaciarum et errorum asserere veritatem, et de Lege respondere non dedignatum. Sed ne hoc Domino licuisse, servis autem ejus existimes non licere, accipe quid in Actibus Apostolorum legatur. Judaeus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, devenit Ephesum, potens in Scripturis: hic catechizatus erat viam Domini, et fervens Spiritu loquebatur, et docebat verissime quae juxta Jesum, sciens solum baptismum Joannis. Hic etiam coepit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Aquila et Priscilla, assumpserunt cum, et certius illi exposuerunt viam Domini. Volente autem illo ire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis ut eum reciperent. Qui cum venisset, multum contulit his qui ibi crediderunt: vehementer enim Judaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Jesum Christum (Act. XVIII, 24-28). Quid de isto dicis? quid sentis? Nonne fortasse eum contentiosum et animosum concitatoremque rixarum criminaremini, nisi tanta libri sancti auctoritate premeremini?
- CAPUT XII.--15. An quia Judaeus in Christum crediderat, propterea Judaeos christianae fidei resistentes, et Jesum negantes esse Christum, publice revincere debebat; nos autem quia partis Donati nunquam fuimus, propterea partem Donati resistentem christianae unitati revincere non debemus? Numquid Paulus apostolus aliquando fuit cultor idolorum, aut aliquando fuit in haeresi Epicureorum vel Stoicorum, cum quibus tamen eum nec puduit nec piguit de quaestione Dei vivi et veri habere sermonem? Accipe quid de hac re in eodem libro scriptum sit. Paulus autem cum illos Athenis exspectaret, irritabatur spiritu suo intra se, videns circa idola esse civitatem. Disputabat igitur Judaeis in synagoga, et Gentibus, et colentibus, et in foro, per omnem diem, ad eos qui aderant. Quidam vero Epicureorum et Stoicorum philosophorum conferebant cum illo: et quidam dicebant, Quidnam vult seminator verborum hic dicere? Alii vero: Peregrinorum daemoniorum videtur annuntiator esse. Ecce apostolus Paulus Stoicos et Epicureos, diversas, non solum ab illo, verum etiam inter se, adversasque haereses secum conferre non respuit, non tantum extra Ecclesiam, sed extra synagogam disputans cum eis; nec eorum conviciis exterritus velut lites contentionesque declinans a praedicanda christiana veritate cessavit. Nam vide quid consequenter sancta Scriptura testatur: Apprehensumque eum, inquit, in Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quae sint haec quae a te dicuntur? Insueta enim quaedam affers in aures nostras: volumus ergo scire quidnam velint haec esse. Athenienses autem et advenae hospites ad nihil aliud vacabant, quam dicere novi aliquid aut audire. Stans vero Paulus in medio Areopago dixit: Viri Athenienses, per omnia superstitiosos vos video; perambulans enim et considerans simulacra vestra, inveni etiam aram, in qua erat scriptum, Ignoto Deo. Quem ergo ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis (Id. XVII, 16-23): et caetera quae commemorare omnia longum est. Quod tamen ad quaestionem quam nunc discutimus, sufficit, attende, obsecro te, Hebraeum ex Hebraeis Apostolum Christi stantem ac sermocinantem, non in synagoga Judaeorum neque in ecclesia Christianorum, sed in Areopago Atheniensium, hoc est, contentiosorum maxime impiorumque Graecorum. Ibi enim loquacissimae philosophorum haereses exstiterunt, quarum nonnullae, sicut ipsi qui hic commemorati sunt Stoici, magis de verborum quam de rerum adversitate confligunt: quod Apostolus prohibuit Timotheum, dicens ad nihil esse utile, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II, 14). Nam de his, ut nosti, Tullius ait: Verbi enim controversia jam diu torquet homines Graeculos, contentionis cupidiores quam veritatis (Lib. 1 de Oratore, cap. 11, n. 48). Hos tamen Paulus noster alloquendos corrigendosque suscepit: nec ipsius loci nomine exterritus, quod ex Marte inditum resonat, quem deum dicunt esse bellorum, ibi pacifica credituris intrepidus loquebatur, ibi spiritualibus accinctus armis perniciosos expugnabat errores; nec contentiosos tanquam mitissimus, nec dialecticos tanquam simplicissimus formidabat.
- CAPUT XIII.--16. Nosti enim quam maxime apud Stoicos viguisse dialecticam: quamvis et ipsi Epicurei, quos imperitia liberalium disciplinarum non solum non pudebat, verum etiam delectabat, quasdam disputandi regulas quibus quisque usus minime falleretur, se potius et tenere et docere jactabant. Quid est enim aliud dialectica, quam peritia disputandi? Quod ideo aperiendum putavi, quia etiam ipsam mihi objicere voluisti, quasi christianae non congruat veritati, et ideo me doctores vestri velut hominem dialecticum merito fugiendum potius et cavendum, quam refellendum revincendumque censuerint. Quod cum tibi non persuaserint; nam te adversus nos etiam scribendo disputare non piguit; tu tamen in me dialecticam criminatus es, quo falleres imperitos, illosque laudares qui disputando mecum congredi noluerant. Sed tu videlicet non dialectica uteris, cum contra nos scribis? Utquid te ergo in tantum disputandi periculum projecisti, cum disputare non noveris? Aut si nosti, cur dialecticus dialecticam criminaris; ita vel temerarius, vel ingratus, ut aut imperitiam qua vinceris non refraenes, aut doctrinam qua juvaris accuses? Inspicio sermonem tuum, istum ipsum quem ad me scripsisti; video te quaedam copiose ornateque explicare, hoc est, eloquenter; quaedam vero subtiliter arguteque disserere, hoc est, dialectice: et tamen eloquentiam dialecticamque reprehendis. Si noxia sunt, quare hoc facis? si non sunt, cur arguis? Sed ne etiam nos verbi controversia torqueat; cum res ipsa intelligatur, minus laborandum est quid hominibus eam vocare placuerit. Proinde si eloquens ille appellandus est, qui non solum copiose et ornate, sed etiam veraciter dicit; itemque si dialecticus ille appellandus est, qui non solum subtiliter, sed veraciter etiam disserit: nec eloquens es, nec dialecticus; non quia jejuna et inordinata est dictio tua, nec quia obtusa et crassa est disputatio tua; sed quia ipsa facundia atque solertia ad defensionem abuteris falsitatis. Si autem non in sola veritate, sed etiam cum mala causa disseritur vel nervose agitur, recte potest eloquentia vel dialectica nominari: et eloquens es, et dialecticus; quia et facunde dicis vana, et acute disputas falsa. Sed de te videro.
- CAPUT XIV.--17. Stoici certe maxime dialectici fuerunt: cur apostolus Paulus ne conferrent cum illo, non eos cautissime devitavit; et vestros episcopos laudas, quod nobiscum velut cum dialecticis nolint habere sermonem? Aut si et Paulus dialecticus erat, et ideo conferre cum Stoicis non timebat, quia non solum acute disputabat sicut et illi, sed etiam veraciter, quod non illi; jam cave cuiquam dialecticam pro crimine objeceris, qua usos Apostolos confiteris. Neque enim, cum hoc mihi objicis, imperitia te falli puto; sed fallere astutia. Nomen quippe graecum est dialectica, quae si usus admitteret, fortasse latine disputatoria vocaretur; sicut grammaticam litteraturam latine, linguae utriusque doctissimi appellaverunt. Sicut enim a litteris denominata est grammatica, quoniam graece γράμματα litterae dicuntur: sic a disputatione dialectica nomen accepit; quoniam disputatio graece διαλογὴ vel διάλεξις appellatur. Sicut autem grammaticus a veteribus latine dictus est litteratus: ita graece dialecticus, multo usitatius et tolerabilius latine dicitur disputator. Puto jam quod Apostolum disputatorem non neges, etiamsi dialecticum neges. Improbare ergo in vocabulo graeco, quod approbare cogeris in latino, quid est aliud quam indoctis praetentare fallaciam, doctis facere injuriam? Aut si et disputatorem Apostolum negas, qui tam assidue, tam egregie disputabat; nec graece nosti, nec latine; vel, quod est credibilius, et in verbo graeco fallis eos qui graece nesciunt, et in latino qui nec latine sciunt. Quid enim est, non dico imperitius; neque enim tu ista non nosti; sed omnino fallacius, quam cum audias et legas tam multos multiplicesque sermones Apostoli asserentes veritatem, convincentes falsitatem, negare quod soleat disputare, cum hoc fieri nisi disputando non possit?
18. Quod si hoc ab illo factitatum fateris, quia fateri ejus Litteris cogeris, non tamen has disputationes, sed sermones vel epistolas appellandas esse contendis; quid ego tecum sic diutius agam, ut qui haec ignorant, quem volunt nostrum approbent, quem volunt improbent? de ipsis divinis Litteris, quibus necesse est cedas, hoc doceo; ipsa prorsus verba, ipsa rerum vocabula profero. Habes in hoc eodem testimonio, quod de Actibus Apostolorum commemoravi, de ipso Paulo ita positum: Disputabat igitur Judaeis in synagoga, et Gentibus, et colentibus in foro. Habes alio loco, quamvis cum populo christiano ageret congregatis in ecclesia fratribus, ita scriptum: Sedens vero quidam adolescens nomine Eutychus in fenestra, deductus somno gravi, disputante Paulo (Act. XX, 9). Habes etiam in libro Psalmorum: Suavis sit ei disputatio mea (Psal. CIII, 34). Habes et apud Isaiam prophetam: Venite, disputemus, dicit Dominus (Isai. I, 18, sec. LXX). Et multis aliis divinarum Scripturarum locis lege ubi inveneris hoc verbum, et inspice codices graecos in eisdem testimoniis sanctarum Scripturarum, et videbis unde sit appellata dialectica: ne quod omnes justi etiam cum Deo faciunt, quibus dictum est, Venite, disputemus, dicit Dominus, non imiteris sapienti pietate, sed insulsa temeritate crimineris.
- CAPUT XV.--19. Qui enim disputat, verum discernit a falso. Quod qui non possunt, et tamen dialectici videri volunt, per insidiosas interrogationes captant incautorum assensiones, ut ex eorum responsionibus concludant, unde illos vel in aperta falsitate deceptos rideant, vel occultam falsitatem deceptis persuadeant, quam plerumque etiam ipsi existimant veritatem. Qui autem verus disputator est, id est, veritatis a falsitate discretor, primo id apud se ipsum agit, ne non recte discernens ipse fallatur; quod nisi divinitus adjutus peragere non potest: deinde, cum id quod apud se egit ad alios docendos profert, intuetur primitus quid jam certi noverint, ut ex his eos adducat ad ea quae non noverant vel credere nolebant, ostendens ea consequentia his quae jam scientia vel fide retinebant: ut per ea vera de quibus se perspiciunt consentire, cogantur alia vera quae negaverant approbare; et sic verum quod falsum antea putabatur, discernatur a falso, cum invenitur consentaneum illi vero quod jam antea tenebatur.
- CAPUT XVI.--20. Hoc ille verus disputator si late diffuseque faciat, eloquenter facit, alioque tunc censetur augeturque vocabulo, ut dictor potius quam disputator vocetur; sicut illum locum Apostolus copiose dilatat atque diffundit: In omnibus, inquit, commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in benignitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae dextra et sinistra; per gloriam, et ignobilitatem; per infamiam, et bonam famam; ut seductores, et veraces; ut qui ignoramur, et cognoscimur; quasi morientes, et ecce vivimus; ut coerciti, et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egeni, multos autem ditantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor VI, 4-10). Quid enim hoc stilo apostolico uberius et ornatius, id est eloquentius, facile invenis? Si autem presse atque constricte, magis eum disputatorem quam dictorem appellare consueverunt, qualiter agit idem apostolus de circumcisione et praeputio patris Abraham, vel distinctione legis et gratiae. Quod quidam non intelligentes, imo vero calumniantes, criminati sunt eum dicere, Faciamus mala, ut eveniant bona (Rom. III, 8). Sive autem sit dictor, sive disputator, nec dictio sine disputatione est, cum et in ipsa eloquentiae latitudine veritas a falsitate discernitur; nec disputatio potest esse sine dictione, quando utique verbis et lingua ipsa constrictio sermonis exprimitur: sive illo utatur perpetuo, sive interrogando eum cum quo agit, cogat respondere quod verum est, et ex hoc ad aliud verum quod quaerebatur adducat, ubi maxime regnare dialectica dicitur.
- CAPUT XVII.--21. Cum enim quisque suis responsionibus vincitur, et si male respondit, non habet quod imputet disputatori, sed sibi; et si bene respondit, erubescit ulterius resistere, non jam disputatori, sed sibi. In quo genere Dominus cum adversus Judaeos crebro ageret, eosque illorum responsionibus captos conclusosque convinceret, non vos audierant, nec a vobis conviciari didicerant: nam libentius et invidiosius eum fortasse dialecticum quam Samaritanum appellarent. Quomodo enim putas eos contortos atque confusos, cum volentes eum capere in verbo, priores interrogaverunt, utrum liceret tributum reddere Caesari; bicipiti videlicet complexione insidiantes, ut quodlibet eligens caperetur? Si licere responderet, tanquam reus esset adversus populum Dei: si autem diceret, non licere, tanquam Caesaris adversarius puniretur. Ubi ille nummum sibi poposcit ostendi, et interrogavit cujus haberet imaginem et inscriptionem: at illi cum respondissent, Caesaris; aperta enim veritas hoc eos respondere cogebat; continuo Dominus eorum responsione colligatos ac captos trahens, Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt. Obsecro te, illine fuerunt dialectici qui praetensis interrogationis insidiis decipiendo superare moliti sunt; an ille potius, qui ex hoc ipso quod interrogaverunt, veram eorum responsionem prudentia interrogationis eliciens, illud verum quod ab eo putabant periculose dici, ipsos compulit confiteri?
- CAPUT XVIII.--22. Si illos dixeris fuisse dialecticos, quia dolose, quia calumniose, quia malitiose interrogando in verbo capere cupiebant (tales enim etiam nos vultis videri); cur eis tamen Dominus respondit? Cur eos usque ad veritatis confessionem reddita ratione perduxit? Cur eis dixit, Quid me tentatis, hypocritae (Matth. XXII, 15-21)? et non addidit, Dialectici? Cur sibi nummum demonstrari flagitavit, ut sententiam suam veracem exprimeret etiam de ore fallacium, ac non potius ait, Abscedite; neque enim loquendum est vobiscum, qui captiosas interrogationes proponitis, qui dialectice mecum agere vultis? Nihil tale dixit, nec adversus captiosos interrogatores, et verborum nostrorum callidos captatores exemplum tale nobis proposuit: sed ut eos potius etiam veritatis inimicos vigilanti interrogatione et invicta ratione testimonium veritati perhibere cogamus. Hoc nobis faciant vestri, si nos malitiosi et dialectici sumus. An se timere indicant, ne hoc eis nos potius faciamus? Si autem Christum dixeris dialecticum, laudabis dialecticam, quam mihi pro crimine objeceras.
- CAPUT XIX.--23. Quod ne facias, video quid fortasse dicturus sis, nec illos, nec illum in ea sermocinatione aliquid egisse dialectice. Si ergo nec illi qui captiose atque insidiose sermocinantur, ut in verbo decipiant eos cum quibus agunt, nec illi qui tales eorum responsione convincunt, dialectice agunt: dic nobis tandem quid sit dialectica; et quantum mali habeat, quantum noceat, quam fugienda sit, doce. Cujus nomen invidiose subjicis ignorantibus, crimen ostende quaerentibus. Non vis fateri quod dialectice agat, qui homines aversos a vero perite recteque interrogans, responsionibus eorum adducit ad verum, ne dialectice cum Judaeis etiam Christum egisse fatearis. Item non vis illos agere dialectice, qui captiosis interrogationibus insidiantes respondentem decipere moliuntur, ne tibi ostendatur ita cum Christo egisse Judaeos, quos tamen ille non declinavit tacendo, sed potius loquendo superavit; ac sic cogaris fateri non recte episcopos vestros, quos doctos atque sapientes putas, etiam cum dialecticis nolle habere sermonem, quo invictam doceant veritatem. Video, magnos aestus pateris, quomodo definias dialecticum, ut nec peritus disputator sit, ne quod vituperasti, laudare cogaris; nec insidiosus verborum captator, ne tibi dicatur, Sicut egit cum talibus Christus, sic agat cum isto christianus. Proinde si placet ista cura liberari, eum defini esse dialecticum, cum quo legis periti de parte Donati nolunt habere colloquium. Quid enim tibi aliud suggerendum est, homini objicienti nobis dialecticam, et ideo praedicanti episcopos suos, quod nobiscum nolint habere sermonem?
24. Sed de Judaeis fortasse invenis quid dicas, quamvis callide atque versute dolos interrogationum praetenderint, non eos fuisse dialecticos. De Stoicis certe dici potest nihil, qui non solum dialectici fuerunt, sed etiam caeteras philosophorum sectas in hac vel arte vel facultate vicerunt. Stoicus quippe, ut mecum recolis, fuit ille Chrysippus, de quo Academicus Carneades hanc habebat sententiam, ut quando cum illo sibi esset disputandum, elleboro purgandum cor esse censeret; caeteros autem vel pransus facile superaret. Si ergo nos libri Stoicorum dialectice disputare docuerunt, doctrinam Pauli contra nos proferant episcopi vestri: secum tamen nos conferre patiantur, sicut ipsos tunc Stoicos ille non repulit.
- CAPUT XX.--25. Hanc enim artem quam dialecticam vocant, quae nihil aliud docet quam consequentia demonstrare, seu vera veris, seu falsa falsis, nunquam doctrina christiana formidat; sicut eam in Stoicis non formidavit Apostolus, quos secum volentes conferre non respuit (Act. XVII, 16-31). Et ipsa enim fatetur, et verum est, neminem disputando ad conclusionem falsam consequenter impelli, nisi prius consenserit falsis, quibus eadem conclusio velit nolit efficitur. Ac per hoc qui cavet ne se loquente consequantur falsa quae non vult, volens falsa caveat quae praecedunt. Si autem praecedentibus veris inhaeserit, quaecumque consequentia perspexerit quae falsa existimabat, vel de quibus dubitabat, admonitus amplectatur, si veritati est pacatissimae amicior, quam contentiosissimae vanitati.
- CAPUT XXI.--26. Parum egerim, nisi hoc quod dico in hac eadem quae inter nos vertitur nostra sermocinatione monstravero. Ecce in ea ipsa quaestione de Baptismo tu proposuisti a me requirens, ubi te baptizari conveniat, utrum apud nos, an in parte Donati. Et quia intentio tua est in parte Donati hominem potius baptizari oportere, hanc intentionem hinc probare conatus es, quod etiam nos esse illic Baptismum non negamus. Vides certe id te agere voluisse, ut ex eo quod concedimus, ad id quod non concedebamus attrahamur; id est, ut quia concedimus esse illic Baptismum, etiam illic esse hominem baptizandum concedere compellamur.
- CAPUT XXII.--27. Considera diligenter si est hoc consequens, et tibi ipse responde. Puto enim jam hoc ante oculos constituto, cernis pro ingenii tui vivacitate, quam non consequentia pro consequentibus colligas. Nam revera dicimus Baptismum et illic esse: sed non dicimus et prodesse, imo vero dicimus et obesse. Cum autem quaeritur ubi quisque debeat baptizari, credo propter illud quaeri quod Dominus ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 3). Quia ergo propter hanc utilitatem accipiendus est Baptismus, cum quaeritur ubi accipiendus sit, non quaeritur ubi sit, sed ubi ad regnum coelorum adipiscendum utilis sit. Sequeretur autem etiam illic accipiendum esse, ubicumque eum constat esse, si omnes qui habent aliquid boni, etiam bono suo habere doceretur. Cum vero tam multi tam multa bona habeant malo suo, quis non videat cum quaeritur ubi aliquid accipiendum sit, non quaeri ubi sit, sed ubi prosit? Quomodo enim si mihi concederes bonum esse aurum, concederes etiam latrones quoque habere aurum, non, opinor, velles ut ex his duobus concessis concluderem, eum qui habere aurum velit, in latronum societate esse oportere: ita, cum et ego concedo bonum esse Baptismum, concedo etiam Donatistas quoque habere Baptismum, non debes ex his duobus concessis quasi sequatur concludere, eum qui habere Baptismum velit, in societate Donatistarum esse debere.
- CAPUT XXIII.--28. Jam ex hoc etiam tibi ipsi occurrere multa non dubito, quae quamvis bona sint, et ad utile aliquid instituta, non omnibus tamen habentibus sint utilia, sed tantummodo bene utentibus. Nam cum eadem luce et sani oculi perfunduntur et saucii, istis adjumentum est, illis tormentum. Idem cibus alias valetudines alit, alias laedit: idem medicamentum hos curat, illos debilitat: eadem arma alios muniunt, alios impediunt: eadem vestis aliis tegumento est, aliis implicamento. Sic et Baptismus aliis valet ad regnum, aliis ad judicium.
- CAPUT XXIV.--29. Hic video quid te possit movere. Fortasse enim dicis quod in his omnibus nihil Sacramenti commemoraverim: Baptismus autem sanctum Sacramentum est, et ideo non esse consequens, ut si de auro, de luce, de alimentis, armamentis, indumentis probari potuit quod aliis habentibus apta sint, aliis inconvenientia, quamvis sint bona et ad utile aliquid instituta, continuo etiam Baptismus aliis prosit, aliis obsit habentibus. Restat ergo adhuc requirere, utrum etiam illa bona quae ad legem Dei pertinent, omnia omnibus habentibus prosint. Hac quaestione proposita, intentio nostra est quod nec ipsa omnia omnibus habentibus prosint. Hanc intentionem nostram vide quemadmodum probemus ex concessionibus vestris. Conceditis enim in omnibus credendum esse apostolo Paulo. Teneo unum. Conceditis etiam eumdem apostolum dixisse, Bona est lex. His duobus conficitur, bonam esse legem, sed legitime utentibus (I Tim. I, 8). Si ergo ea non legitime usus quisque fuerit, non ipsa fit mala, sed certe oberit malis.
- CAPUT XXV.--30. Fortassis dices, neminem posse et in lege esse, et lege male uti: hoc ipso enim quod contra legem vivit, non esse in lege monstratur. Contra ego dico, fieri posse ut quisque et in lege sit, et non legitime utatur. Quod item vestris concessionibus probo. Conceditis enim memoratum apostolum testimonium posuisse de Psalmis adversus eos qui gloriabantur in lege, et vivebant contra legem. Sicut scriptum est, inquit, quia non est justus quisquam, non est intelligens, non est inquirens Deum: omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. Et ne putarent haec in eos dicta qui non erant in lege, continuo subjecit: Scimus autem quoniam quaecumque lex dicit, his qui in lege sunt loquitur; ut omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo (Rom. III, 10-19). Item alio loco dicit: Quid ergo dicimus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Item paulo post: Peccatum, inquit, accepta occasione per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Id. VII, 7-13). Attendis quemadmodum lege laudata, eos qui in lege sunt arguit, quotquot ea male utendo per bonum habebant malum. Item ipse Apostolus scientiam quamdam ex lege, quam et se habere dicebat et alios, sine charitate tamen inutilem dicit et noxiam. De sacrificiis, inquit, idolorum scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Proinde et ista scientia quamvis ad legem Dei pertineat, si in aliquo sine charitate fuerit, inflat et nocet. Quid, de ipso corpore et sanguine Domini, unico sacrificio pro salute nostra, quamvis ipse Dominus dicat, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54): nonne idem apostolus docet etiam hoc perniciosum male utentibus fieri? Ait enim: Quicumque manducaverit panem, et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27).
- CAPUT XXVI.--31. Ecce quemadmodum obsunt divina et sancta male utentibus: cur non hoc modo et Baptismus? Cur non ita in bono Baptismo non sunt boni haeretici, quomodo in bona lege non sunt boni Judaei? Jam certe probavi, concedentibus vobis; quandoquidem Paulo vos credere, et testimonia quae de Scripturis posui, Paulum dixisse conceditis; jam ergo probavi concessionibus vestris, quaedam etiam bona legitima, obesse tamen non legitime habentibus et utentibus: cur non ita et Baptismus, quamvis bonus et legitimus, non tamen omnibus habentibus prodest? Tu tanquam certissimum et consequentissimum concludebas, in parte Donati esse hominem baptizandum, quia nos etiam ibi esse concedimus Baptismum: nec attendebas posse nos dicere, esse ibi quidem Baptismum Christi justum, sanctum, et bonum, sed poenalem, contrarium, perniciosum inimicis corporis Christi, quod est Ecclesia, quae secundum promissa divina in omnibus gentibus dilatatur.
- CAPUT XXVII.--32. Numquid hic quid dicas invenies, nisi non in eis bonis ad Dei legem pertinentibus deputandum esse Baptismum, quae possunt homines et habere et boni non esse: sed ipsam quidem legem et scientiam et sacrificium corporis et sanguinis Christi talia bona esse, quae possint homines et habere et mali esse: Baptismum vero tale bonum esse, quod quisquis habuerit, necessario bonus sit? Quod si dicere volueritis, falsum dicetis: et ideo quid aliud falsum consequatur attende. Quod non ideo commemorabo, ut ex illo tuo falso ad alia falsa te adducam; sed ut hoc consequens cum falsum esse cognoveris, ut ab hoc te liberes, illud quod praecedit emendes. Quid ergo praecedit? Ex vobis omnes qui habent bonum Baptismum bonos esse; quod est falsum evidens. Quid consequitur? Bonos fuisse scilicet illos qui schismata faciebant, dicentes: Ego quidem sum Pauli, ego autem Cephae, ego autem Christi. Quos arguens Apostolus, ait: Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 12, 13)? Sed falsum est quod isti boni erant, exceptis eis qui dicebant, Ego autem Christi: et tamen baptizati erant sancto Baptismo Christi. Hoc itaque falsum quare secutum est? Quia falsum praecessit, omnes habentes bonum Baptismum bonos esse. Utrumque ergo respuatur, utraque sententia corrigatur: ut quoniam manifestum est, istos qui schismata faciebant bonos non fuisse, et tamen bono Baptismo baptizatos fuisse; illud etiam manifestum sit, non omnes qui bonum habent Baptismum bonos esse. Ac per hoc non ideo tenemur ut in parte Donati baptizandum esse aliquem concedamus, quia et et partem Donati, quam malam dicimus, bonum Baptismum habere concedimus.
- CAPUT XXVIII.--33. Rursus ut ex ea consensione me ad id quod non consentio detineres, posuisti scriptum esse: Unus Deus, una fides, unum Baptisma, una incorrupta et vera catholica Ecclesia (Ephes. IV, 5). Quae omnia concedo, etsi aliquanto aliter scripta sunt. Sed quid ad rem, cum omnia, sicut dixi, ista concedam? Verum quod ex his conaris efficere, non efficitur, videlicet ut qui non sunt in una Ecclesia non possint habere unum Baptismum: quod omnino falsissimum est. Et melius, quia et ipse posuisti unde te possim commemorare quod volo. Certe enim ista proposuisti in concessionibus meis, ex quibus me adducas ad intentionem tuam unum Deum esse, unam fidem, unum Baptisma, unam incorruptam et catholicam Ecclesiam. Quae cum inter nos conveniant, putas ex his illud quod non convenit posse monstrari, apud eos qui non sunt in hac una Ecclesia, hoc unum Baptisma esse non posse. Ego autem dico posse, si non mutatur, si hoc idem observatur; nec ideo fieri ut non sit unum Baptisma, quia est et apud illos qui in una non sunt Ecclesia. Hoc autem probo ex his quae in eadem sententia posuisti de uno Deo et una fide. invenimus enim eumdem Deum extra Ecclesiam ab ignorantibus coli, nec ideo fieri ut non ipse sit Deus: et fidem qua creditur Christum esse Filium Dei vivi, invenimus etiam eos qui non pertinent ad membra Ecclesiae, confiteri, nec ideo fieri ut non sit una fides. Sic etiam, cum invenimus eumdem Baptismum ab eis qui sunt extra Ecclesiam in baptizandis hominibus observari, non ideo non esse ipsum Baptismum existimare debemus.
- CAPUT XXIX.--34. Fortasse ad hoc dicas, fieri non posse ut etiam extra Ecclesiam idem ipse unus Deus colatur, aut eadem fides qua confitemur Christum Filium Dei, unde Petrus beatus est appellatus (Matth. XVI, 16, 17), etiam in eis qui non sunt in Ecclesia, reperiatur. Hoc ergo restat ut probem. Habes in hoc ipso beati Pauli sermone, quem supra ex Actibus Apostolorum commemoravi, cum de Deo loqueretur, quia inscriptum in ara invenerat, Ignoto Deo: Quem vos, inquit, ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis (Act. XVII, 23). Numquid dixit, Quia extra Ecclesiam colitis, non est Deus ipse quem colitis? sed ait, Quem vos ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis. Quid eis praestare cupiens, nisi ut eumdem Deum, quem praeter Ecclesiam ignoranter atque inutiliter colebant, in Ecclesia sapienter et salubriter colerent? Ita vobis et nos dicimus: Quem baptismum vos ignorantes observatis, ejus pacem vobis nos annuntiamus; non ut cum ad nos veneritis alterum accipiatis, sed ut eum qui jam apud vos erat, utiliter habeatis. De fide etiam Jacobus apostolus cum loqueretur adversus eos, qui sibi quod crediderant sufficere arbitrabantur, et bene operari nolebant: Tu credis, inquit, quoniam unus Deus est; bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Nempe in unitate Ecclesiae daemones non sunt; nec ideo tamen possumus dicere aliud esse quod credunt, cum et Domino Jesu Christo dixerint: Quid nobis et tibi est, Fili Dei (Marc. I, 24)? Unde et Paulus apostolus: Si habeam, inquit, omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Non autem existimo quemquam ita desipere, ut credat ad Ecclesiae pertinere unitatem eum qui non habet charitatem. Sicut ergo Deus unus colitur ignoranter etiam extra Ecclesiam, nec ideo non est ipse, et fides una habetur sine charitate etiam extra Ecclesiam, nec ideo non est ipsa: ita et unus Baptismus habetur ignoranter et sine charitate etiam extra Ecclesiam, nec ideo non est ipse. Unus enim Deus, una fides, unum Baptisma, una incorrupta catholica Ecclesia; non in qua sola unus Deus colitur, sed in qua sola unus Deus pie colitur; nec in qua sola una fides retinetur, sed in qua sola una fides cum charitate retinetur; nec in qua sola unus Baptismus habetur, sed in qua sola unus Baptismus salubriter habetur.
- CAPUT XXX.--35. Proinde unum Deum, unam fidem, unum Baptisma, unam incorruptam et catholicam Ecclesiam nobis consentientibus tu proposuisti: sed non solum ex his id quod volebas non effecisti, verum etiam ut ex his quod volebamus te admoneremus, nos multum adjuvisti. Vide ergo nos quam probabilem rationem sequamur, qui ea quae schismatici vel haeretici corruperunt, cum ad nos inde veniunt corrigimus: quae vero sicut acceperunt tenuerunt, agnoscimus et probamus, ne commoti humanis vitiis ultra justitiam, faciamus ullam divinis rebus injuriam; cum et Apostolum videamus etiam in ara Gentilium, a quibus idola colebantur, Dei nomen inventum confirmasse potius quam negasse. Neque enim propterea mutandus vel improbandus est regius character in homine, si erroris sui veniam et militandi ordinem a rege impetraverit, quia eumdem characterem quo sibi satellites congregaret, desertor infixit; aut propterea signa mutanda sunt ovibus, cum dominico gregi sociantur, quia eis dominicum signum fugitivus servus impressit.
- CAPUT XXXI.--36. Quod si haec tanquam decipientia formidatis, quia non sunt ecclesiastica exempla (quanquam et de ovibus et de militibus datas esse in Scripturis similitudines noveritis), propheticarum Scripturarum, quae dicuntur Veteris Testamenti, volo aliquid dicere; quoniam in Novi Testamenti libris nec a nobis nec a vobis rei hujus invenitur exemplum. Circumcisionem certe praeputii in figura futuri Baptismi Christi ab antiquis observatam esse negare, ut arbitror, non audetis. Numquid apud Samaritanos circumcisus, si fieri tunc vellet Judaeus, posset iterum circumcidi? Nonne illius hominis error corrigeretur, signaculum autem fidei agnitum probaretur? Et nunc sunt quidam haeretici qui se Nazarenos, vocant, a nonnullis autem Symmachiani appellantur, et circumcisionem habent Judaeorum et Baptismum Christianorum: ac per hoc quemadmodum si quis eorum ad Judaeos venerit, non potest iterum circumcidi; sic cum ad nos venerit, non debet iterum baptizari. Adhuc dicturi estis: Aliud est circumcisio Judaeorum, aliud Baptismus Christianorum. Sed cum illa umbra fuerit hujus veritatis, cur illa circumcisio et apud haereticos Judaeorum esse potuit, iste autem Baptismus apud haereticos Christianorum non potest esse?
37. Proferte certe aliquem de Scripturis canonicis, quarum nobis est communis auctoritas, ab haereticis venientem denuo baptizatum. Nam quod jusserunt Apostoli quosdam post Joannis baptismum in Christo baptizari, longe alia causa est. Neque enim Joannes haereticus fuit, amicus ille sponsi (Joan. III, 29), quo nemo surrexit major in natis mulierum (Matth. XI, 11). Longe ergo alia causa est: alioquin si Paulus post Joannem baptizavit, cum ambo in unitate Christi fuerint; quanto magis debent episcopi vestri qui se in unitate Christi esse dicunt, baptizare post collegas suos, in quibus collegis mores aliquos recte reprehendunt, cum hoc fecerit Paulus, qui nihil potuit in Joanne reprehendere? Ergo illa alia causa est, alia ratio, de qua nunc disserere longum est, et in aliis opusculis nostris hinc multa jam diximus. Ab haereticis ergo venientem probate in Scripturis canonicis denuo baptizatum. Nam et nos proferimus Petro dictum, Qui lotus est semel, non opus habet iterum lavari (Joan. XIII, 10). Sed etiam vos dicitis: Petrus non fuerat apud haereticos baptizatus. Proinde quia nec vos potestis proferre de Scripturis, quarum nobis communis est auctoritas, ab haereticis venientem denuo baptizatum, nec nos ita susceptum; quantum ad hanc rem attinet, par nobis causa est.
- CAPUT XXXII.--38. Verum nos multa ostendimus etiam ad legem Dei pertinentia esse apud eos qui non sunt in Ecclesia, quae nemo vestrum audet negare: sed cur tale aliquid nolitis esse et Baptismum, omnino non video, nec vos posse demonstrare confido. Sequimur sane nos in hac re etiam canonicarum auctoritatem certissimam Scripturarum. Neque enim parvi momenti habendum est, quod cum inter episcopos anterioris aetatis quam esse inciperet pars Donati, ista quaestio fluctuaret, et varias haberet inter se collegarum salva unitate sententias, hoc per universam Catholicam quae toto orbe diffunditur observari placuit quod tenemus. Nam et vos profertis concilium Cypriani, quod aut non est factum, aut a caeteris unitatis membris, a quibus ille non divisus est, merito superatum. Neque enim propterea sumus episcopo Cypriano meliores (si tamen censuit haereticos denuo baptizari), quia nos hoc recte non facimus: sicut nec Petro apostolo meliores sumus, quia non cogimus gentes Judaizare, quod ille fecisse Paulo apostolo attestante et corrigente monstratur (Galat. II, 14): cum similiter inter Apostolos de circumcisione quaestio, sicut postea de Baptismo inter episcopos, non parva difficultate nutaret.
- CAPUT XXXIII.--39. Proinde, quamvis hujus rei certe de Scripturis canonicis non proferatur exemplum; earumdem tamen Scripturarum etiam in hac re a nobis tenetur veritas, cum hoc facimus quod universae jam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas: ut quoniam sancta Scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit hujus obscuritate quaestionis, eamdem ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sancta Scriptura demonstrat. Si autem dubitas quod Ecclesiam quae per omnes gentes numerositate copiosissima dilatatur, haec sancta Scriptura commendat (neque enim si non dubitares, adhuc esses in parte Donati); multis te manifestissimis testimoniis ex eadem auctoritate prolatis onerabo, ut ex tuis concessionibus, si nimium pervicax esse nolueris, ad hoc etiam perducaris, cum prius ostendero etiam epistolae meae, cui respondere a contrario voluisti, nihil te quod ad veritatem pertineat respondere potuisse.
- CAPUT XXXIV.--40. Hoc interim satis sit, quod propter nimiam obstinationem hominum multa dicenda arbitratus sum, adversus eos qui cum habeant principalem causam malam, ab ea discutienda praescriptione volunt avertere judices, cum dicunt nullo modo sibi loquendum esse nobiscum. Probavi enim et de Scripturis sanctis, et qua potui ratione perspicua, nec eloquentiam quantamlibet, nec dialecticam qualemlibet metuendam esse asertoribus veritatis, quominus assertores falsitatis, disputando cum eis, et eos refellendo, convincant. Ubi etiam demonstravi et illud, quo te praeter epistolam meam dixi esse permotum, quam non sit consequens ut si concedimus esse Baptismum in parte Donati, simul etiam concedamus in eadem societate quemquam baptizari oportere: quia sicut bonam legem potuit habere reprobus populus Judaeorum, sic bonum Sacramentum potest habere reproba societas haereticorum. Quid autem proprie detur in Ecclesia, quod praeter illam omnino non datur, suo loco sine difficultate monstrabitur (Infra, lib. 2, n. 16). Neque enim recte ageremus cum haereticis, quos habere Baptismum confitemur, ut omni modo ad Ecclesiam catholicam veniant, nisi veniendo acciperent aliquid, quod nec alibi possint accipere; et quod nisi acceperint, frustra et perniciose habeant quaecumque alia, quamvis bona et ad legem Dei pertinentia, ubilibet accipere potuerunt. Hoc enim quidquid est, quod secundum Scripturas certissimamque rationem inveniri potuerit, non nisi in sancta Ecclesia vel dari vel accipi posse, hoc pertinebit ad fontem signatum, puteum aquae vivae, paradisum cum fructu pomorum, cujus ut potuisti mentionem fecisti, sed quid illud sit, non te intellexisse ostendisti; quandoquidem hoc de visibili Baptismo dictum esse arbitraris: quod licet sanctum sit, neque ullo modo praetermittendum, quoniam sacratissima significatione praepollet; quam multi eum tamen accipiant, non solum boni qui secundum propositum vocati sunt conformes imaginis Filii Dei (Rom. VIII, 29), sed etiam his qui regnum Dei non possidebunt, in quibus, sicut dicit Apostolus, et ebriosi et avari numerantur (I Cor. VI, 10); puto quod si pertinacia deposita cogitaveris, verum me dicere, tibi ipse facile respondebis, ut non quaeras fontem signatum et puteum aquae vivae, nisi quo hi qui displicent Deo, divinitus non permittuntur accedere. Contuli, lege.
2
[recensere]LIBER SECUNDUS. Examinat dicta alia Epistolae Cresconii. Ipsi sponte concedit, ut a Donato Donatianos potius quam Donatistas appellet. Illos autem a se merito dictos haereticos contendit: nec tamen cum ad Ecclesiam revertuntur baptizandos esse; quin etiam posse eorum clericos, si Ecclesiae utilitati convenire videatur, in suis honoribus recipi. Aliquid porro redeuntibus dari in Ecclesia, quod praeter illam omnino non datur, idque esse donum charitatis docet. Illud Petiliani, « Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, » male defendi a Cresconio demonstrat. Excutit allata ab eodem Scripturae loca, istud potissimum, Qui baptizatur a mortuo, etc. Postremo ad Cypriani auctoritatem de rebaptizandis haereticis respondet. CAPUT PRIMUM.--1. Superioris voluminis tam prolixo sermone, puto quod tandem aliquando persuasimus, non esse in hoc laudandos vestros episcopos neque approbandos, quod de causa dissensionis quae nostram communionem dirimit, nolunt nobiscum habere colloquium. Hac enim quasi praescriptione se in causa pessima putant acutissimos, quam, nisi fallor, et veris certisque rationibus, et maxime divinarum Scripturarum exemplis penitus amputavi, quibus dilucidissime docui, a sanctis praedicatoribus atque assertoribus veritatis, etiam contra praesentes ejus adversarios, nec tantum qui ex eodem populo quo et illi fuerunt, verum etiam contra alienigenas et extraneos; et unde praecipue vanas formidines injicitis imperitis, contra eos qui dialecticam maxime profiterentur, habitum fuisse sermonem: ne contentiosissimus habeatur diligentissimus praedicator, et ne litigator putetur impiger disputator, instans secundum praeceptum Apostoli opportune, importune (II Tim. IV, 2), ut doctrina sana contradicentes redarguantur, vaniloqui refellantur (Tit. I, 9-11), inquieti corripiantur, pusillanimes consolentur, infirmi suscipiantur (I Thess. V, 14), dum adversus omnes resistentes, verbum salutis evangelicae cum patientia defenditur, sine diffidentia praedicatur. Ostendi etiam quam non debeatis ideo putare apud vos esse hominem baptizandum, quia et nos consentimus quod et haberi a vobis Baptismus possit et dari: cum et illud dicamus perniciose haberi et perniciose dari; quoniam illa sancta, quibus uti et mali possunt, quanto sanctiora sunt, tanto ab eis inutilius poenaliusque tractantur. Unde cum ad Ecclesiam sanctam veniunt, ipsi corrigendi sunt: non a nobis illa violanda, quae nec a malis mutata sunt.
2. Audi ergo, Cresconi, dum breviter et hoc demonstrabo, nihil te dixisse per totam epistolam tuam quo refelleres meam, nisi forte quod me nomina derivare vel declinare docuisti, ut a Donato Donatianos potius quam Donatistas dicerem, quam tamen graecam saltem declinationem esse concedis, videlicet quod ita Donatistae a Donato, ut Evangelistae ab Evangelio nominentur; quo te delectari dicis, ut vestris Evangelium praedicantibus, a simili mutata sit vocabuli declinatio. Vide ergo ne forte ipsi priores hoc voluerint appellari, quia Donatum habent pro Evangelio: nam sic isti a Donati, quomodo sancti omnes nolunt ab Evangelii societate discedere; et ideo delectantur vocari Donatistae, sicut Evangelistae: tuque potius eis facis injuriam, cum scribis, in latino sermone, nonnisi latinam regulam probans, Donatianos a Donato, sicut ab Ario et Novato Arianos et Novatianos, velles vocari. Nam ego cum scriberem, jam a nescio quibus propagatum sonabat hoc nomen, neque id mutare curavi, cum et hoc ad distinctionem quam volebam satis sufficere existimarem. Si enim Demosthenes clarissimus oratorum, quibus verborum tanta fuit cura, quanta rerum auctoribus nostris, cum tamen ei nonnullam locutionis insolentiam objecisset Aeschines, negavit ille in eo positas esse fortunas Graeciae, illone an illo verbo usus fuerit, et huc an illuc manum porrexerit ( Orat. pro Ctesiphonte contra Aeschinem ): quanto minus nos laborare debemus de regulis derivandorum nominum, quando sive hoc sive illud dicamus, intelligitur sine ambiguitate quod dicimus; quorum non in expolitione sermonis, sed in demonstratione veritatis est major intentio? Si autem quisquam nostrorum primus flexit hoc nomen, nullo modo mihi videtur illud simile intuitus, quod Evangelistae ab Evangelio nuncupantur: sed quia per Donatum, non tantum Carthaginis, qui hanc haeresim maxime roborasse perhibetur; sed etiam majorem Donatum a Casis-Nigris, qui altare contra altare in eadem civitate primus erexit, magnum scandalum factum est; ita fortassis a Donato Donatistas, ut ab scandalo Scandalistas voluit appellare. CAPUT II.--3. Sed ego ea in re, in qua nihil causae nostrae minuitur, me facillimum praebeo, et quando tecum ago, jam Donatianos voco; quando autem cum aliis, consuetudinem potius sequor, quae his sonis jure dominatur: tu tantum memento me, cui tantam tribuisti eloquentiam, nondum nosse nomina declinare, et nuntia vestris securitatem, ne jam timeant tanquam dialecticum, cui vides adhuc necessarium esse grammaticum. Quod si disciplina disputandi, sive illam dialecticam velis appellare, sive quid aliud; satis tamen sobrie docet, cum de re constat, non esse de nomine laborandum: sicut non curo utrum ea ipsa dialectica vocetur, curo tamen quantum valeo, nosse ac posse disputare, hoc est, veritatem a falsitate in loquendo discernere; quia hoc nisi curavero, perniciosissime errabo: ita non curo utrum Donatistae, an Donatiani peritius et litteratius declinemini; utrum postremo a Donato vel qui primus extra Ecclesiam sacrificavit, vel qui hanc dissensionem maxime roboravit, an a Majorino qui primus contra Caecilianum vestrae partis episcopus ordinatus est, debeat vobis, quando loquimur, distinctionis causa indi vocabulum. Quod tamen haeretici sitis, et ideo ne decipiatis, cautissime devitandi, nisi diligenter demonstrare curavero, non parvam negligentiae culpam pro mei officii sarcina incurram.
CAPUT III.--4. Quanquam id quod inter nos accidit, schisma potius quam haeresim censes appellari oportere, et quod raro audere dialectici solent, etiam definitionibus ista discernis; ubi quantum nos adjuves, satis demonstrare non potero, nisi ex epistola tua inseram verba tua. Quid sibi vult, inquis, quod ais haereticorum sacrilegum errorem (Lib. I contra Litteras Petiliani, n. 1)? Nam haereses nonnisi inter diversa sequentes fieri solent, nec haereticus nisi contrariae vel aliter interpretatae religionis est cultor, ut sunt Manichaei, Ariani, Marcionitae, Novatiani, caeterique quorum inter se contra fidem christianam diversa sententia stat. Inter nos, quibus idem Christus natus, mortuus et resurgens, una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum, schisma factum, non haeresis dicitur. Siquidem haeresis est diversa sequentium secta: schisma vero, eadem sequentium separatio. Quare et in hoc, studio criminandi, quem tu incurreris vides errorem, cum quod schisma est haeresim vocas. Haec nempe verba tua sunt, quae posui ex epistola tua.
CAPUT IV.--5. Jam nunc attende, si pertinax non sis, quam facili compendio id quod inter nos agebatur, ipse finieris. Si enim et nobis et vobis idem Christus natus, mortuus ac resurgens, una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum est, nonne rebaptizare perversum est? Tria namque posuisti, quorum si unum posuisses, satis superque sufficeret. Sed quasi contra Donatianos fideliter ageres, ne quisquam vel nimis acutus, id quod semel breviterque dixisses, interpretari aliter conaretur, etiam obtusis auribus et cordibus tuam curasti immergere atque inculcare sententiam, Una, inquis, religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Et adhuc adversus invicem laboramus? Jam tandem aliquando cohibete dissensionem, finite litem, amate pacem. Quid reprobatis? quid exsufflatis? Quare rebaptizatis? Una religio est, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Nam si vobis et nobis non est unus Baptismus, quomodo est una religio? Sed tu dixisti, Una religio. ergo et unus Baptismus. Quomodo sunt eadem Sacramenta? Sed tu dixisti, eadem Sacramenta: idem ergo et Baptismus. Item si nobis et vobis diversus est Baptismus, quomodo nihil est in christiana observatione diversum? Sed tu dixisti, nihil in christiana observatione diversum: non ergo est diversus et Baptismus. Quae cum ita sint, nos recte quod unum atque idem, neque diversum est, nec improbamus, nec exsufflamus, nec iteramus; sed agnoscimus, suscipimus, acceptamus. Vos vero impie, quod unum atque idem, neque diversum est, dissimulatis agnoscere, suscipere recusatis, acceptare non vultis; sed eligitis improbare, audetis exsufflare, non metuitis iterare. Et cum in hoc ipso quod ea quae inter nos mutata non sunt, nos suscipimus, vos repellitis; nos si a vobis data sunt, data judicamus, vos si a nobis data sunt, tanquam non data repetitis: cum tam diversa sequamini, appellari vos haereticos dedignamini.
6. Attende diligenter quid dicas, et quid dicam. Tu certe definisti et dixisti, Haeresis est diversa sequentium secta: schisma vero, eadem sequentium separatio. Item tu dixisti, nobis et vobis unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Quare ergo rebaptizas christianum, ego non rebaptizo? Diversa utique sequimur. Quare te dici non vis haereticum? Puto quod non parvo signo agnoscamus haereticos, qui cum sibi et nobis unam religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum esse fateantur, nolunt nos agnoscere baptizatos. An tanta obstinatione contenditis, tanta dissensione veritati resistitis, ut a religione, a Sacramentis, a christiana observatione Baptismum separetis? Quod si facitis, in eo estis haeretici, quod ad religionem, ad Sacramenta, ad observationem christianam Baptismum pertinere non vultis. Si autem non facitis, in eo estis haeretici, quod eos qui vobiscum habent unam religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum, cum et Baptismum ad religionem, ad Sacramenta, ad christianam observationem pertinere fateamini, tamen rebaptizatis. Attende enim diligenter definitionem tuam, in qua dixisti, Haeresis est diversa sequentium secta: et vide utrum non diversum sequimini, aut separando Baptismum a religiosa observatione christianorum Sacramentorum, quibus eum nos inter magna conjungimus; aut eos cum quibus in una religiosa observatione christianorum Sacramentorum etiam Baptismus unus est, tamen rebaptizando, quod nos detestamur. CAPUT V.--7. Quam vellem, si possem, cum aliquem deceptum ex nostris fidelibus, vestri nefandis interimendum insidiis excipiunt, cum apud nos jam baptizatum, nec coepisse dicunt esse christianum, cum tanquam paganum exsufflant, cum catechumenum faciunt, ut praeparent deinde retingendum, vel potius exstinguendum; repente alicunde existere, cum hac epistola tua, et hunc ipsum ejus locum in mediis eorum ausibus recitando porrigere et exclamare: Quid facitis? Ecce, audite, videte, legite; una est nobis vobisque religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum: in cujus nomine iste baptizatus sit prius interrogate, et tunc si alium meliorem in vestro Baptismo nominatis, date. Tunc illi fortasse, si non ipsa rerum evidentia contremiscerent, continuo consilium suum, magnum videlicet atque acutum, proferrent et dicerent: Quis iste e nobis est, cujus epistolam geris? Laicus noster est: nobis vinceret, vincitur sibi. Tum ego si adessem, conversus ad te dicerem: Tu saltem, obsecro, dic nobis, quid isti faciunt? Ecce apud nos baptizatum rebaptizare disponunt. Certe ergo nobis et vobis una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum? An responderes, Sed Christi Baptismus non est religio, non est Sacramentum, non est observatio christiana? Averterit Deus hanc a tua mente dementiam. Quid igitur mihi responderes urgenti ac dicenti. Una nobis vobisque religio est: quibus autem Baptismus unus non est, non est una religio: ergo nobis vobisque unus est Baptismus. Eadem nobis et vobis sunt Sacramenta: quibus autem Baptismus idem non est, non sunt eadem Sacramenta: ergo idem nobis et vobis est Baptismus. Nihil est nobis et vobis in christiana observatione diversum: quibus autem diversus est Baptismus, non utique nihil est in christiana observatione diversum: non ergo nobis et vobis diversus est Baptismus. Cur quod unum est improbatur? cur quod idem est exsufflatur? cur quod non diversum est iteratur?
CAPUT VI.--8. Me sic agente in praesentia, sic instante, ad quas tergiversationes confugeretis? Videlicet contemnerent in epistola tua illi grammaticos, tu accusares in nostra dialecticos: sed veritas ex utraque superaret haereticos, hoc solum in eis ostendens a nobis esse diversum, quod constat esse perversum: quia nos Sacramenta nostra cognoscimus, errorem alienum emendamus; vos autem eadem Sacramenta fatemini, quae tanquam nulla sint iteratis, magna diversitate reprobantes quod diversum non esse conceditis.
CAPUT VII.--9. Proinde quamvis inter schisma et haeresim magis eam distinctionem approbem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diversitate dissensio (neque enim et schisma fieri potest, nisi diversum aliquid sequantur qui faciunt); haeresis autem, schisma inveteratum: tamen quid hinc opus est ad laborem, cum me tantum adjuvent definitiones tuae, ut si mihi et per alios vestros concederetur, schismaticos vos libentius quam haereticos dicerem. Si enim schisma faciunt, quibus cum eis a quibus se dividunt una religio est, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum: hinc est vestra rebaptizatio damnabilior; quia in una religione, eisdem Sacramentis, nihilo in christiana observatione diverso, alius et diversus esse non potest Baptismus. Sed quoniam nec nullum est nec aliquid parvum, quod diversum sequimini, cum ab unitatis vinculo separati, etiam de repetitione Baptismi dissentitis a nobis; fit ut secundum istam ipsam definitionem tuam qua dixisti, Haeresis est autem diversa sequentium secta, et haeretici sitis, et victi appareatis: haeretici quidem, quod non tantum divisi, verum et in rebaptizando diversum sequimini; victi autem, quia datum per nos Baptismum tanquam non ipsum vel tanquam nullum sit iteratis, quod unum atque idem, nec diversum esse fatemini. Tua quippe verba sunt, quod nobis vobisque sit una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum.
CAPUT VIII.--10. Quapropter, si litteris tuis pars Donati subscriberet, ac deinde ista quae a te atque a me dicta sunt, sine insana pertinacia vel impudentia cogitaret, nihil ulterius adversus nos sentiret aut diceret. Sed quoniam tu es cui respondeo, jam puto quod et ipse videas, quam non studio criminandi, sed perniciosam redarguendi fallaciam, dixerim Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem. In quibus quatuor verbis sive nominibus, quia hoc vel tibi vel arti grammaticae placet, primum quod positum est Donatistarum, corrigo et muto, et Donatianorum dico: caetera vero tria, quoniam verissime dicta esse jam, ut puto, sentis, vos corrigite, vos mutate. Mutate, inquam, et corrigite Donatianorum, vel quodlibet aliud vocandi sitis, tamen haereticorum sacrilegum errorem: nam et haeretici estis, vel quod in schismate inveterato remansistis; vel ex tua definitione, quod de Ecclesia, quae corpus est Christi, vel de iteratione christiani Baptismi diversum sequimini. Et sacrilegus error est, non solum a christiana unitate separatio, verum etiam Sacramentorum, quae secundum tuam confessionem una eademque sunt, violatio atque rescissio. Quod si corrigitis et mutatis, quomodo tales vos suscipimus quales eratis? Unde inaniter tam multa locutus es, et cum sis ingenio tam acuto, consuetudine audiendae vanitatis obtunderis, ut videatur tibi quod cum ad nos a vobis transeunt, tales eos quales erant suscipimus: quia in eis traditionem Christianorum, quam nec alienati alienaverant, nec perversi perverterant, approbamus; quae Sacramenta etiam tu, quamvis non talis quales nos sumus, non potuisti tamen nisi talia, nec sic talia quasi alia similia, sed omnino eadem confiteri.
CAPUT IX.--11. Obsecro te, dic mihi, quomodo talis est qualis fuit, qui veneratur Ecclesiam quam blasphemabat, qui tenet unitatem quam non tenebat, qui habet charitatem quam non habebat, qui accipit pacem quam respuebat, qui approbat Sacramentum quod exsufflabat? An vero ita sunt omnia falsis vera praeposterata, ut non dicantur mutati in quibus ea quae diversa fuerant veritate corriguntur, et mutati dicantur in quibus ea quae similia una eademque fuerant vanitate iterantur? Noli ergo ulterius in hac re, non tantum carnaliter, verum etiam pueriliter sapere, ut tales quales erant vestros a nobis suscipi existimes; qui conversione voluntatis ab errore ad veritatem, a divisione ad unitatem, a dissensione ad pacem, ab inimicitiis ad charitatem, ab humana praesumptione ad divinarum Scripturarum auctoritatem, non ante incipiunt esse nostri quam esse destiterint vestri. Haec conversio voluntatis repente mutavit, non solum in telonio peccatorem (Matth. IX, 9), verum etiam in cruce latronem. Nisi putas quod Christus in paradiso secum esse voluisset cruentum sceleratumque hominem, si non cordis illa conversio continuo faceret innocentem, ut eo die, ex eo loco, ex eo ligno transiret ad immortale fidei praemium, in quo exceperat mortis pro iniquitate supplicium (Luc. XXIII, 40-43). Sive enim ad malum sive ad bonum parvo momento animus commutatur, sed non ideo parvum est quod meretur. In ipsis corporalibus et temporalibus poenis et beneficiis diu nutritam quamlibet aetatem unus ictus interimit, et triginta et octo annorum aegritudinem mox ut Dominus dignatus est jubere, sanavit (Joan. V, 5-9). Crede certis rebus, non verbis inanibus. Mutati ad nos vestri transeunt; absit ut ipsi sint qui fuerunt. Quod utinam et tu facias, et quam verum sit in te tibi credas.
- CAPUT X.--12. Magnum aliquid tibi dicere visus es, nominando Candidum Villaregiensem, et Donatum Macomadiensem, qui ex vestris episcopis etiam apud nos episcopi fuerunt, et probata vita ad honorabilius senilis aetatis meritum pervenerunt: quasi Sacramenta et invocatio nominis Dei quae fit apud vos, ipsa inimica sit nobis; cum et in eis qui extra Ecclesiam sunt, non sit omnino nisi Ecclesiae. In qua quaestione si meis verbis laborarem, tuis adjuvarer. Nam si extra Ecclesiam nihil ecclesiasticum posse esse sentires, non ipse dixisses, nobis et vobis unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Quibus verbis tuis non in totum consentio. Christiana quippe Ecclesia caretis, christianam charitatem non habetis. Christiana sane in vobis Sacramenta cognosco, et in his illud quoque diversum improbo ac respuo, quod cum eadem etiam in schismate habeatis, eadem in Catholicis exsufflatis. Prorsus agnoscit in vobis Ecclesia cuncta quae sua sunt: nec ideo non sunt ejus, quia et apud vos inveniuntur. Apud vos quippe aliena sunt: sed cum vos correctos recipit cujus sunt, fiunt etiam salubriter vestra, quae perniciose habebatis aliena. Discordia vos possidet sub titulo pacis. Ergo discordia pellatur, pax introducatur. Quid causae est ut titulus deponatur? Episcopus est, inquis, episcopum recipis; presbyter, presbyterum. Posses mihi et hoc dicere: Homo est, hominem recipis. Tam quippe in illo Sacramenta christiana, quam membra humana cognosco: nec curo per quem fuerint seminata, sed a quo creata. Quibus si male uti voluerit, eo ipso malus fit, quod Creatorem de bonis ejus offendit: si autem bene uti coeperit, se corriget, non illa mutabit.
- CAPUT XI.--13. Et de episcopis quidem vel clericis recipiendis alia quaestio est. Quamvis enim cum apud vos ordinantur, non super eos invocetur nomen Donati, sed Dei: tamen ita suscipiuntur, ut videtur paci et utilitati Ecclesiae convenire. Neque enim episcopi propter nos sumus, sed propter eos quibus verbum et sacramentum dominicum ministramus: ac per hoc ut eorum sine scandalo gubernandorum sese necessitas tulerit, ita vel esse, vel non esse debemus, quod non propter nos, sed propter alios sumus. Denique nonnulli sancta humilitate praediti viri, propter quaedam in se offendicula, quibus pie religioseque movebantur, episcopatus officium non solum sine culpa, verum etiam cum laude posuerunt. Numquid sic etiam christianum nomen et fidem laudabiliter, ac non potius damnabiliter ponerent? Sicut in accipiendis his rebus possunt esse justae causae, cur excuset quisque fieri episcopus; nec tamen similiter potest ulla causa esse justa, cur quis excuset fieri christianus. Quid ita, nisi quia sine episcopatu vel clericatu salvi esse possumus, sine christiana vero religione non possumus?
- CAPUT XII.--14. Proinde vestri episcopi seu quilibet clerici, quantum ad ipsa ecclesiastica officia pertinet, sic in catholicam suscepti sunt unitatem, quemadmodum expedire videbatur iis, quorum saluti per eorum consulebatur officium vel exercendum vel omittendum. Verumtamen etiam de ipsis qui et apud nos eosdem administraverunt honores, numquid sicut dicere potuisti, Episcopus est, episcopum recipis; ita poteris dicere, Haereticus est, haereticum recipis; aut, Schismaticus est, schismaticum recipis; aut, Donatianus est, Donatianum recipis? His enim nominibus non gradus honoris a plebeia dignitate, sed crimen erroris a catholica veritate distinguitur. Proinde illa tanquam ecclesiastica munera, etiam in alienis inventa, qui vos relinquendo et ad nos transeundo nostri fiunt, pro utilitate populorum, quibus hac dispensatione servimus, vel suscipiuntur, vel non suscipiuntur: illa vero vitiosa et proprie vestra, sanantur, corriguntur, mutantur; dum tamen ea Sacramenta sine quibus homo non potest fieri christianus, etiam in haereticis sic tractentur, ut cum ad Ecclesiam veniunt, quod defuerit addatur, quod agnitum fuerit approbetur; ne dum nimis offendimur eis malis quae contra Ecclesiam pepererunt, persequamur etiam bona quae de Ecclesia discedendo traxerunt. Nam etiam ramus fractus, si rursus, sicut ait Apostolus, inserendus sit (Rom. XI, 23), radix ei redditur, non forma mutatur.
45. At enim quia nostros, inquis, haereticos et sacrilegos vocas, quod nefarium et inexpiabile crimen est; numquid talibus sine aliqua expiatione ignosci debet aut potest? Cur ergo, inquis, non emaculas venientem? Cur non primo abluis et emundas, et sic tibi communicat? Quid, quod ex his verbis tuis multo convenientius alius dixerit, talibus tam ignosci nec debere, nec posse: teque tibi ipsi contraria locutum esse monstraverit, ut ideo diceres cum aliqua expiatione talibus ignoscendum, quia id quod objicitur inexpiabile crimen est? Quomodo ergo expiatur quod inexpiabile est? Quomodo sperem te auditurum esse quod dico, qui tam in proximo non audis ipse quod dicis, cum tibi continuo contradicis, censendo expiandum quod inexpiabile dixeris? Nos autem ita vestrum dicimus haereticum et sacrilegum errorem, ut tamen inexpiabilem non dicamus: alioquin frustra vobiscum, ut eo relicto correcti ad Ecclesiam catholicam transeatis, quibus modis possumus, agendum esse censuimus. Nec nostro, sicut scribis, verbo te uti arbitreris, quasi hoc malum sine venia et sine medico esse dicamus; quod omnino non dicimus; quia et veniam merentur quos hujus mali poenituerit, et omnipotens est medicus qui per prophetam dicit, Si conversus fueris et ingemueris, tunc salvus eris (Ezech. XVIII). Quapropter, si in aliquem forte incidisti vel minus in his rebus instructum, vel minus quid loqueretur intuentem, quamvis esse communionis catholicae videretur, qui hoc tibi diceret; ipse potius hujus inconsiderati verbi veniam mereatur: sicut tu qui cum sis tam liberaliter eruditus, et in arte verborum non mediocriter doctus, minus tamen quid loquaris attendens, expiandum censes quod inexpiabile dixeris; et quod est monstruosius, ideo expiandum, quia inexpiabile. Non est autem catholicum eos hortari, ut errore correcto salvi fiant, quos inexpiabiliter atque insanabiliter assereremus errare. Sed ideo vobis non videntur mundari, cum ad nos a vobis transeunt, quia non denuo baptizantur: quasi solo Baptismo, quem repeti non oportet, cum idem atque unus est, homines ab errore mundentur. Mundantur et verbo veritatis ab illo qui ait, Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Mundantur et sacrificio contriti cordis ab illo de quo dictum est, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Mundantur et eleemosynis ab illo qui ait, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Mundantur ipsa quae supereminet omnibus charitate ab illo qui per apostolum Petrum dixit: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8): quae una si adsit, omnia illa recte fiunt; si autem desit illa, omnia frustra fiunt. Haec vero unde sit, audi docentem Apostolum: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Unde merito creduntur qui extra Ecclesiam Baptismum Ecclesiae perceperunt, non habere Spiritum sanctum, nisi cum ipsi Ecclesiae vinculo pacis per connexionem charitatis adhaerescunt.
- CAPUT XIII.--16. Jam enim locus est ut ostendam, quod in primo libro distuleramus ( Num. ultimo ), quid in Ecclesia, quae sanctum corpus est Christi, proprie possit accipi, quod praeter illam non potest accipi. De his enim qui schismata faciebant, idem apostolus dicit, Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Primam ad Corinthios Epistolam lege, et invenies. Baptismus igitur Sacramentum est novae vitae ac salutis aeternae; quem multi habent non ad vitam aeternam, sed ad poenam aeternam, non bene utentes tanto bono: charitatem vero sanctam, quae est vinculum perfectionis, nemo potest habere non bonus; nemo qui habet, potest esse vel schismaticus vel haereticus. Cum ergo quisque ad Ecclesiae veniens unitatem, cum ejus membris veraciter copulatur, accipiat Spiritum sanctum, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, eademque charitas cooperiat multitudinem peccatorum, ut Baptismum quem primum habebat ad judicium, habere jam mereatur ad praemium; quomodo eum mundari negas, nisi quia omnino quae sit mundatio spiritualis ignoras? Non igitur, sicut conviciaris, tanquam in asylum Romuli vestros nocentes recipimus, quos civitas Dei recipiendo efficit innocentes, cum ad eamdem veraci corde transierint, de qua ejus conditor dicit, Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V, 14). Non enim eam condidit, qui fratrem superbe occidit iratus, sed qui fratres humiliter redemit occisus. Hanc Spiritu sancto mundante laetificat, de quo clamabat dicens, Si quis sitit, veniat et bibat (Joan. VII, 37): non aquam visibilem commendans quae datur in Baptismatis sacramento, quam et boni et mali habere possunt, quamvis sine illa boni salvi fieri non possint. Quae quamvis Ecclesiae sit, tamen etiam foras profluit, cum et apud illos invenitur, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19): sicut aqua in aliquo ex illis memorabilibus quatuor fluminibus negari non potest quod sit aqua paradisi, quamvis non sit in solo paradiso, quae etiam extra inde manavit.
- CAPUT XIV.--17. Non ergo hanc aquam, sed aquae nomine invisibile Dei donum sanctum Spiritum commendabat, dicens, Si quis sitit, veniat et bibat; sicut evidenter Evangelista testatur adjungens, Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 37, 39). Et utique quantum ad Sacramentum attinet lavacri visibilis, antequam esset resurgendo clarificatus, jam baptizaverat plures quam Joannes, sicut ipsum loquitur Evangelium (Id. IV, 1). Unde dicit discipulis suis: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem et accepturi estis non post multos dies hos usque ad Pentecosten (Act. I, 5). Hic sanctus Spiritus veniens in eos, tale signum primitus dedit, ut qui eum acciperent, linguis omnium gentium loquerentur (Act. II, 1-4); quia portendebat Ecclesiam per omnes gentes futuram, nec quemquam accepturum Spiritum sanctum, nisi qui ejus unitate copularetur. Hujus fontis largo atque invisibili flumine laetificat Deus civitatem suam, de qua Propheta praedixit, Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Ad hunc enim fontem nullus extraneus, quia nullus nisi vita aeterna dignus accedit. Hic est proprius Ecclesiae Christi, cui tanto ante prophetatum est, Fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi (Prov. V, 17). De hac enim Ecclesia et de isto fonte dicitur et in Cantico canticorum, Hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae (Cant. IV, 12).
- CAPUT XV.--18. Hoc vestri de visibilis Baptismatis sacramento accipientes, tantum errant, ut res absurdissimas fateri cogantur inviti: quod ad illum scilicet fontem, qui proprius est unicae columbae, de quo dictum est, Nemo alienus communicet tibi; ad hortum conclusum puteumque signatum potuerit accedere Simon Magus, quem legimus a Philippo baptizatum (Act. VIII, 13); potuerint accedere tot ficti, de quibus gemens loquitur Cyprianus, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes; tot episcopi avari, de quibus idem ipse testatur, Fundos insidiosis fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus fenus augentes (Epist. seu Serm. de Lapsis ). Ista quippe in baptizatis et baptizantibus visibili Baptismo reperiuntur. Ad illum tamen fontem proprium, cui nemo communicat alienus; ad illum fontem signatum, hoc est, ad Spiritus sancti donum, quo charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, nullus istorum nisi mutatus accedit, ita omnino mundandus, ut non sit alienus, sed sit coelestis particeps pacis, sanctae socius unitatis, plenus individuae charitatis, civis angelicae civitatis. Ad hanc itaque civitatem quisquis haeresis vel schismatis deposito errore, correctis moribus, pia mente convertitur, si jam Sacramenta gestabat, quae foras etiam ad indignos profluere potuerunt, haec honorantur in eo, quia et in alienis non videntur aliena; sed jam illo proprio cui nemo communicat alienus, illo signato Spiritus sancti fonte mundatur, a quo apud vos etiam quisquis caeteris moribus laudabilis fuerit, solo schismatis vel haeresis crimine separatur.
- CAPUT XVI.--19. Cum ergo veniunt ad nos vestri, desistentes esse vestri, incipientes esse nostri, accipiunt quod non habebant, ut salubriter habere incipiant quod tanto perniciosius, quanto indignius habebant. Accipiunt enim primitus ipsam Ecclesiam, et in ea pacem, charitatem, unitatem, per fontem ejus proprium atque invisibilem Spiritum sanctum, sine quibus utique nullo dubitante interiissent, quidquid aliud apud vos, quod de Ecclesia foras trahi potuit, habuissent: faciliore autem venia quod nondum habuerunt accipiunt, quam si habuissent, et tamen deseruissent. Et hoc discernitur apud nos, ut aliter recipiantur qui Catholicam reliquerunt, aliter qui ad illam primitus veniunt. Illos enim amplius gravat crimen desertionis: hos autem non a se disruptum, sed cognitum et retentum vinculum relevat unitatis. Unde fieri potest ut quos seductos rebaptizaverunt, ipsi pro eis poenitentibus Dominum deprecentur, si prius isti conciliati, quam illi reconciliati Ecclesiae fuerint. Sicut fieri potest ut etiam cultores idolorum, si quos forte christianos ad idola seductos apostatas fecerint; si priores seductores facti fuerint christiani, et magnum aliquod meritum in Ecclesia consecuti, per ipsos illi quos deceperant redeant, per ipsos commendentur et reconcilientur Domino per quos dimiserant Dominum. Quod enim valet ad mundanda sacrilegia Gentilium, recte perceptum sacramentum Baptismatis; hoc valet ad mundanda sacrilegia schismaticorum et haereticorum, veraciter apprehensa charitas unitatis. Quamobrem, sicut seductores fidelium christianorum venientes ad Christum seductis redeuntibus praeponuntur, unde isti et episcopi fieri possunt, illi non possunt: ita mirari non debent decepti ab haereticis, quando ad Catholicam redeunt, suos deceptores sibi anteponi quando ad Catholicam veniunt. Isti namque excusabilius petunt quae sibi defuerunt; illi humilius repetunt quod fuerunt: istos honorabilius ubi nondum steterant advocamus; illos suspectius unde lapsi fuerant revocamus.
20. Proinde jam pervides, ut opinor, non frustra me dixisse Donatistarum, vel, ut tu mavis, Donatianorum, haereticorum sacrilegum errorem (Initio lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 1), si et ab Ecclesia catholica dissentitis, et quae una atque eadem fatemini Sacramenta rescinditis: nec tamen sine venia vel insanabiles estis misericordiae Dei; quia discordioso errore deposito, ad catholicam veritatem pacemque conversi, per donum ejus proprium, hoc est, sanctum ejus Spiritum, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, mundari sanarique poteritis: non ut destruantur in vobis Ecclesiae Sacramenta, quae aliena perniciose foris habebatis, sed ut ea ipsa intus jam vestra salubriter habeatis.
- CAPUT XVII.--21. Nunc videamus quemadmodum ostendas, recte dixisse Petilianum, vel quemlibet alium, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Ubi ego dixi: Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam (Ibid. n. 2)? Tu contra, non quid a te homine acuto, sed quid a vestris dicatur, diu locutus es, quod totum breviter ita dici potest: Conscientia dantis attenditur, non secundum ejus sinceritatem, quae in illa videri non potest, sed secundum famam quae de illa seu vera seu falsa est: quia videlicet ejus est hominis, qui etsi sceleratus occultus sit, sufficit accipienti quod bonae sit existimationis, nondum cognitus, nondum judicatus, nondum ab Ecclesia separatus. Vide, obsecro te, in quod praecipitium compulerit homines angustia non inveniendi qua exirent. Itane dantis maculosa conscientia conscientiam potest accipientis abluere, si habeat famam bonam, et tantum ad abluendum poterit quantum bona, si bonam famam fallendo contraxerit? Attendis quid dicatur, et vis jam praetereamus hunc locum, an hoc idem adhuc versabo, ut diligentius cogaris attendere? Petilianus dixit: Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Ego dixi: Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam? Tu, vel potius vestri dixerunt, (nam tu vir talis quando ista dixisses?) Quamvis habeat conscientiam maculosam; mihi tamen, qui ab eo baptizor, quia latet et nescio, sufficit quod ab eo accipio, cujus innocentem, quia in Ecclesia est, conscientiam puto. Nam ideo, inquis, conscientiam dantis attendo, non ut, quod fieri non potest, de latentibus judicem, sed ut si quid de illo in publica conscientia est, non ignorem. Propter hoc enim ab omnipotente Deo dictum est, « Quae nota sunt, vobis; quae occulta, mihi » (Deut. XXIX, 29). Semper igitur attendo conscientiam dantis; et quia ipsam non video, quid de ea in publico notum est, quaero. Nec ad rem pertinet, si aliud sit in secreta conscientia, aliud in publica fama. Sufficit enim scisse quia necdum ejus a quo accipio damnata conscientia est.
- CAPUT XVIII.--22. Ecce ipsa verba tua posui, quibus te dicere ostenderem, quod meis verbis breviter aperteque complexus sum, quod ad hoc attendatur abluentis conscientia, ut quae de illa fama sit cognoscatur. Non ergo ipsa attenditur, homo bone, non ipsa attenditur quae videri non potest: sed fama attenditur, quae etiam falsa esse potest, quod ipse confiteris atque concedis. Nam et tu vidisti maculosam conscientiam non valere ad abluendum. Non ergo conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; sed fama qua putatur sancte dare, etiam qui sancte non dat, et putatur abluere qui non abluit. Abluit ergo accipientem mali hominis fama bona, non ipsius dantis polluta conscientia. Cur ergo dictum est, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis: nisi quia non abluit accipientis, si non est conscientia sancte dantis? Si maculosa et immunda est, quid ergo tunc attenditur? Ipsa, inquis, attenditur, cum fama ejus attenditur; et si bona est fama, nihil interest ad abluendum accipientem, etiam cum est mala conscientia, sed abluit bona ejus fama. Dic, rogo te, cum mala conscientia est, vera est bona fama ejus an falsa? procul dubio utique falsa. Proinde cum bona non est, et occulta est dantis conscientia, quomodolibet eam tibi videaris attendere, secundum hanc sententiam, non abluit accipientem; nisi dantis aut fama falsa, aut polluta conscientia. Utrumque insanum est: si te talia delectant, tu elige quid sit insanius. Porro quia veritas non admittit ut accipientis conscientiam vel falsa fama dantis abluat, vel polluta conscientia; restat ut abs te etiam requiramus, quod et ibi quaesivimus (quoniam sicut dicit Petilianus vel quilibet alius, consentientibus vobis, cum sancte dantis conscientia est, id est, cum bona et munda conscientia est, abluit accipientis conscientiam), unde abluatur accipiens, quando latet dantis maculosa conscientia. Puto enim jam non te repetiturum atque dicturum, quod impleat in abluendo vicem conscientiae bonae fama ejus falsa bona: sufficit quod hoc vestros, non te, dicere asseruisti. Illorum te pudeat, non etiam tui. Restat ergo ut tunc vel Deus vel quisquam sanctus angelus abluat. Quod si dixeritis, illa horrenda consequetur absurditas, quam in illa epistola mea commemoratam (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 7), non dico videre noluisti, quia prorsus non attigisti; sed tanto attentius acutiusque vidisti, quanto magis attingere timuisti. Si enim hoc dicitis, quod cum sanctus homo baptizat, sancta ejus conscientia diluit accipientis conscientiam, cum vero conscientia dantis latenter immunda est, tunc Deus angelusve abluit: cavete ne qui vobis haec dicentibus credunt, occultos malos optent invenire a quibus baptizentur, ut multo sanctius ab ipso Deo vel angelo ejus abluantur. Hanc absurditatem vel deridendam vel detestandam cum verbis praecedentibus Petiliani perspiceres consequenter et a me in epistola mea commemoratam, caute tu quidem quasi nihil horum dixerim, rem tantam silendam putasti; sed confugisti ad nescio quid absurdius, ut cum maculosa conscientia dantis occulta est, et ideo non potest accipientis abluere, tunc falsa fama ejus accipiens abluatur, et in eo veritatem falsitas operetur.
23. Nunc i, et accusa calumniose dialecticos, quod fugienda versutia sermonis efficiant, ut si falsum est, verum sit; si verum est, falsum sit. Ecce tale aliquid ipse in Sacramenta christianae regenerationis immittis, imo pejus magisque fugiendum. Illi enim non in sua fraude nec in rerum veritate, sed in perplexitate locutionis humanae quaedam verba dicunt tunc videri vera cum falsa sunt, tunc falsa cum vera sunt; quae cum in disputationem inciderint, animo discerni; etiamsi dissolvi sermone non possunt. Tu vero non verbum quodlibet, nec rem quamlibet, sed ipsam qua in aeternam vitam renascimur, mundationem conscientiae veram fieri posse dicis in homine per famam falsam alienae conscientiae. Et ne tibi hoc tribuatur, quia dialecticam didicisti, vestrorum dicis hanc esse sententiam, quibus non ut dialecticus, sed plane ut haereticus consensisti. Per te igitur aut per vestros haec est magnifica inventa vel demonstrata doctrina: Cum sancte dantis bona conscientia est, tunc ab ea fit bonus qui baptizatur, tunc arbor bona bonum fructum parit (Matth. VII, 17): cum vero conscientia dantis mala et occulta est, tunc ejus quae falsa est bona fama consulitur; ut tunc a fallente accipiat homo Baptismum verum, cum de illo crediderit falsum: atque ita ne desit quae fructum pariat haeretici erroris, fit mater falsitas veritatis. Hoc ideo totum tam exsecrabile, tam mirabiliter perversum et insanum, ne quod Dei est Dei esse dicatur; ut quod a Deo sumitur, hominibus tribuatur; ne qui dixit, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, errasse videatur.
- CAPUT XIX.--24. Nostri hoc, inquis, de Scripturis probant, quoniam Judas traditor, antequam damnaretur, omnia sicut apostolus gessit. Quid hoc ad Petiliani sententiam fixam atque definitam, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; nisi quod et Judas iste nimium contra vos est, cum verbis alienis inconsiderate prolatis patrocinium praebere conamini? Cum enim Judas sicut Apostolus baptizaret, quandoquidem malus erat, quia fur erat, et ea quae mittebantur in commissos sibi loculos auferebat; non utique conscientia ejus attendebatur, sed Deus et Christus in quem credebatur. Neque enim et ipsius mali hominis falsa bona fama credentes accipientes abluebat, nec generabat in homine gratiam divinae veritatis falsitas humanae opinionis.
25. Et illud testimonium quod de Scripturis posuisti, Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo vestro (Deut. XXIX, 29); ista verba redarguit atque convincit. Si enim quae occulta sunt, Domino Deo relinquenda sunt; quomodo conscientia dantis, non solum mala, verum etiam bona, cum occulta est attenditur, ut abluat accipientis? Aut si ipsa cum occulta est non attenditur, quid tunc accipiens jubetis attendat, unde conscientia ejus abluatur.
- CAPUT XX.--Expergiscimini aliquando, nunc saltem dicite, Attendat Deum. Quid timetis ne humiliemini, si non in homine, sed in Domino gloriemini? Est, inquis, quod timeam: si enim cum latet dantis conscientia, dixero ut accipiens attendat Deum, et ab illo tunc ejus ablui conscientiam confessus fuero, illa me horrenda consequitur absurditas, sanctius ablui homines cum baptizatores habent occultos malos, quam cum manifestos bonos, si homo abluit quando dantis conscientia bona est et manifesta, Deus autem quando mala et occulta. Dic ergo quod dicimus; quia hoc est verum, hoc sanum, hoc catholicum; quod Christus mundat accipientium conscientias, sive per bonos ministros Baptismi sui, sive per malos, quoniam de illo scriptum est, Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 25, 26).
26. Tu, inquis, responde quomodo baptizent quos damnavit Ecclesia? Jam ergo receditur a verbis Petiliani: quoniam illo dicente, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; cum quaererem, quis abluat accipientis conscientiam, quando polluta dantis occulta est, non mihi potuit responderi. Tam enim contra veritatem dicitur quod falsa ejus fama possit abluere, quam si hoc ipsa mala conscientia posse diceretur.
- CAPUT XXI.--Si autem quaeris, Quomodo baptizant quos damnavit Ecclesia? respondeo sic eos baptizare, quomodo baptizant quos damnavit Deus, antequam de illis quidquam judicaret Ecclesia. Qui enim mente perversa videtur intus esse cum foris sit, ab ipso Christo jam judicatus est. Ipse quippe ait, Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Paulus autem apostolus dicit, Ecclesia subdita est Christo (Ephes. V, 24). Non igitur debet Ecclesia se Christo praeponere, ut putet baptizare posse ab illo judicatos, a se autem judicatos baptizare non posse; cum ille semper veraciter judicet, ecclesiastici autem judices sicut homines plerumque fallantur. Baptizant ergo, quantum attinet ad visibile ministerium, et boni et mali: invisibiliter autem per eos ille baptizat, cujus est et visibile Baptisma et invisibilis gratia. Tingere ergo possunt et boni et mali, abluere autem conscientiam non nisi ille qui semper est bonus. Ac per hoc etiam nesciente Ecclesia propter malam pollutamque conscientiam damnati a Christo, jam in corpore Christi non sunt quod est Ecclesia, quoniam non potest Christus habere membra damnata. Proinde et ipsi extra Ecclesiam baptizant. Omnia quippe ista monstra absit omnino ut in membris illius columbae unicae computentur: absit ut intrare possint limites horti conclusi, cujus ille custos est qui non potest falli. Qui tamen si confitentur et corriguntur, tunc intrant, tunc mundantur, tunc in arboribus horti conclusi, tunc in membris unicae columbae numerantur, nec tamen denuo baptizantur. Ita et cum ab haereticis veniunt cum ipso Baptismate, quod et foris habuerunt, sed non et cum ipsa mundatione quam intus accipiunt; ut quod defuit praestetur, quod autem non mutatum est approbetur.
- CAPUT XXII.--27. Vestra, inquis, per vestros majores traditionis et thurificationis, et per vos persecutionis crimine damnata conscientia est. De traditoribus quidem et thurificatoribus qui fuerint qui hoc nefas admiserint, non Scripturis sanctis, sed famae hominum credidistis. Quae si potest esse falsa bona de malis, cur non possit etiam mala de bonis? De persecutione autem hoc tibi breviter iterumque responderim, quod cum respondissem Petiliano refellere minime valuisti (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 20). In Scriptura quippe sancta, quae neminem fallit, area dicta est Ecclesia Dei; Dominumque ipsum cum ventilabro esse venturum et mundaturum aream suam, ut frumenta recondat in horreo, paleam vero comburat igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Aut ergo recte passi estis persecutionem; aut si modus christianus excessus est, palea nostra fecit, propter quam non fuerat area dominica deserenda, ne quisquis ante tempus ventilationis ab area paleam refugeret, a frumento separatus palea fieret. Tu autem cum hoc non meum, sed sanctae Scripturae testimonium refellere conareris, nullam persecutionem justam esse posse dixisti: ubi ignoscendum tibi est nescienti Scripturas, unde tibi venire posset in mentem quam justa voce sit dictum, Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar (Psal. C, 5). Et ab ipso Domino Jesu Christo in excellentissima prophetia, Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant (Psal. XVII, 38). Et alia multa divina testimonia quae persequi longum est: si tamen non mihi propter hoc verbum calumniaris, ut quoniam dixi, persequi longum est, persecutorem me divinorum testimoniorum esse crimineris.
- CAPUT XXIII.--28. Opponis mihi verba Scripturarum, toties demonstrata quam vos nihil adjuvent, Oleum peccatoris non impinguet CAPUT meum (Psal. CXL, 5): cum et apud vos esse saltem occultos peccatores, negare non possis, qui tamen baptizant; nec his verbis excepti sunt. Non enim ait, Oleum manifesti peccatoris; sed absolute, Oleum peccatoris. Et, Facti sunt mihi velut aqua mendax non habens fidem (Jerem. XV, 18). Ubi miror prudentiam tuam, quomodo tibi non videatur aqua mendax simulatoris occulti, cujus et falsam famam mundandae alienae conscientiae prodesse aliquid credidisti: nisi quia illud non dialecticum, sed plane sophisticum, quod in me frustra quasi in dialectico reprehendisti, subvenire tibi arbitratus es, Si mentiris, verum dicis. Quid enim aliud conaris asserere, cum homini tribuens Baptismum, quem Dei esse non vis agnoscere, ideo dicis adulterum dare posse verum Baptismum, quia se ipsum occultando castum esse mentitur? Itaque tunc verum dicit in Baptismo, cum mentitur in flagitio; et non est aqua ejus mendax, quam esse vultis in Ecclesia secundum promissionem tot prophetiarum toto terrarum orbe diffusa: cum aquam mendacem non Baptismum dixerit Jeremias, sed mendaces homines, secundum intellectum qui manifestus est in Apocalypsi, ubi interrogante Joanne quid essent aquae illae in visione monstratae, populos esse responsum est (Apoc. XVII, 15).
- CAPUT XXIV.--29. De illo vero testimonio quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? quam non intellexeris quod ego in illa epistola posui, quantumque me verbis tuis adjuveris paululum attende. Cum enim putasses a me mortuum hoc loco intelligi cultorem idolorum, quasi eos solos exceperim, qui baptizare non possint, elegisti quantum potuisti, repetito illo de oleo testimonio, quod nullum peccatorem baptizare voluerit, qui dixit, Oleum peccatoris non impinguabit CAPUT meum, non excipiendo aliquem peccatorem: unde magis vos urgemini, sicut paulo ante monstravi. Si enim nullus peccator exceptus est, proinde baptizatos ab occultis malis, cum convicti fuerint, denuo baptizate. Hic jam conaberis occultum excipere peccatorem, quem sancta Scriptura non excepit. Totus igitur iste vester intellectus falsus a veritate convincitur, cum et vestrae intentioni similiter repugnare monstratur. Neque enim hoc revera de Baptismo in Psalmo positum est, ac non de assentatoris adulatione; quod superiora verba satis indicant: nam tota sententia ita connectitur, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit CAPUT meum. Maluit ergo contundi CAPUT suum ab arguente veraciter, quam ungi a blandiente fallaciter, translatis verbis, oleo et unctione lenitudinem significans adulantis.
- CAPUT XXV.--30. Quid autem ego in illa epistola de hoc testimonio senserim, ubi dictum est, Qui baptizatur a mortuo; ipsis ex ea repetitis verbis satis, quantum opinor, ostendam. Cum enim dissererem quid respondere debeat ad ista catholicus christianus, Cum audierit, inquam, « Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus » : respondebit, Vivit Christus, et jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); de quo dictum est, « Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto » (Joan. I, 33). Baptizantur autem a mortuis, qui baptizantur in idolorum templis. Non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis suis. Qui quoniam homines fuerunt, et ita mortui sunt, ut neque super terras, neque in requie sanctorum vivant, vere ipsi a mortuis baptizantur. Hucusque ex epistola mea verba ipsa transcripsi: in quibus jam perspicis, ut opinor, si nunc saltem diligenter attendis, non me ipsos cultores mortuos appellasse, quamvis alio modo etiam ipsi mortui sint; sed deos falsos quos colunt, quia homines fuerunt, et sicut homines de corpore exierunt, nec resurrexerunt, nec vitae ullum meritum quae post hanc vitam promittitur habuerunt. Ab ipsis ergo diis, qui baptizantur, sicut dixi, vere a mortuis baptizantur, id est, qui in eorum nomine baptizantur; quia et ipsi non in nomine sacerdotum suorum, sed deorum de quibus vana opinantur, se sanctificari putant. Christus autem resurrexit, et vivit: proinde qui ab illo baptizatur, non solum per bonum, verum etiam per malum ministrum perditis moribus mortuum, non a mortuo baptizatur. Ab illo enim baptizatur, qui vivit in aeternum, et de quo dictum est in Evangelio, quod etiam ibi commemoravi, Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto.
- CAPUT XXVI.--31. Hoc tu in epistola mea, quantum indicant verba tua, non intellexisti: nolo enim dicere, Parum intelligens fraudare voluisti. Miror autem quod verba illic mea consequentia non adverteris, aut ab eis dissimulandum putaveris. Paulo post quippe subjeci et dixi: Nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tanquam a mortuo baptizatus, inaniter lotus sit Non enim ait, Qui baptizatur a mortuo manifesto; sed absolute dicit, a mortuo (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 10). Haec manifestatio verborum illic meorum, quem de somno vel potius de ipsa morte non excitaret? Et tamen te non excitavit: et insuper quod ego contra Petilianum dixeram, quasi contra me dicens vehementius etiam confirmasti; sicut solent homines, injectam sagittam nesciendo excludere, altius etiam penitusque defigere. Asseruisti enim mortuum non intelligendum nisi peccatorem baptistam, et nullum peccatorem excipiendum: et ideo quod ego dicebam, contra te concluditur, nec occultum excipi posse, ubi nullus excipitur. Rebaptizate igitur eos quos ab occultis peccatoribus baptizatos esse constiterit, quibus potest viventibus et scientibus subveniri; ut eis solis non obsint, qui vel ignorantur vel ante defuncti sunt, ut manifestatis postea malis baptizatoribus suis jam baptizari non possint. Baptizate, inquam, prodito adultero atque damnato, quos ab eo cum lateret, baptizatos esse constiterit: a mortuo quippe baptizati sunt, omnemque peccatorem sine ulla exceptione intelligendum esse dixisti, qui baptizare non possit, adjungendo testimonium de oleo peccatoris. Tu dixisti, tu scripsisti: te ipsum audi, lege te ipsum. Si omnis peccator tanquam mortuus non potest baptizare, nec occultus potest. Non enim quia occultus, ideo vivus est; cum multo profundius etiam mendacio simulationis absorptus sit. Minus enim mortuus diceretur, si saltem confiteretur. Sed fit in illo quod alio loco scriptum est: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Ab isto mortuo in tanta mortis profunditate demerso, quos baptizatos esse claruerit, non rebaptizatis: et ab eis baptizatos, qui in ultimis terris nec Caeciliani, nec Majorini, nec Donati nomen audierunt, rebaptizare si possitis, minime dubitatis, objicientes eis, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio ejus? mortuos dicentes ad quos Afrorum cadaverum, quorumlibet illa fuerint, nec aura potuit pervenire; et mortuum non putantes, qui proprium potest occultare flagitium; cum Scriptura clamet, A mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Itane quia fictus est, mortuus non est? cum magis propter ipsam fictionem carendo spiritu vitae penitus exspiraverit, iterum dicente Scriptura, Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum (Sap. I, 5). Adhuc defendite istos mortuos, et vivere dicite, ut et vos pejus ipsa falsa defensione moriamini.
32. Mortui sunt, inquis: sed quid faceret qui baptizandus ad eos ignarus accessit? Nunc ergo faciat, quando illo prodito se agnovit a mortuo baptizatum. Si enim conscientia propterea laedi non potuit, quia nescivit; nunc incipit laedi, quia scivit: velut si tunica de latrocinio nesciens vestiretur, ex illo fit iniquitatis vestis illa, ex quo cognoverit, et ipse iniquus nisi abjecerit: et qui nesciens uxorem duxerit alienam, ex illo fit adulter, ex quo didicerit, nisi discesserit. Abjiciat ergo et iste Baptismum, quem se a mortuo percepisse cognovit. Habet enim quod faciat adhuc, baptizari iterum potest. Postremo, scierit nescierit, A mortuo baptizatus, quid ei prodest lavatio ejus? « Stricta sententia est, » sicut et tu ipse clamas, « neminem excepit: A mortuo, » inquam, « baptizatus est, nihil ei prodest lavatio ejus. » Mundate hominem baptizando qui vivitis, aut vos ipsos potius ab hocerrore mundate, ne talia sentiendo pereatis. Contendis enim velut adversus me, ut nullum exceptum dicas in eo quod scriptum est, Oleum peccatoris (Psal. CXL, 5); et, Qui baptizatur a mortuo: nec te sentis nodum quo ligatus es, renitendo constringere. Hoc enim ago, hoc insto, hinc vos ad mutandam vanam perversamque sententiam urgenter impingo, ut in oleo peccatoris et mortui baptismo, nullus mortuus, nullus peccator exceptus sit: sicut tu pro me velut contra me loqueris. Ita enim nec occultus excipitur: quo evertitur omne quod loqueris; ac sic rebaptizare coguntur qui te talia docuerunt, omnes quos ab occultis malis baptizatos in hac vita reperire potuerint. CAPUT. XXVII.--33. Quid agis? quo te convertis? verba tua tibi recitantur. Non solum enim ea cum dicerem non refellisti, sed nesciens quid meum elegeris, aliis verbis tanquam tuum hoc idem ipse dixisti; et ut diligentius audiri et considerari posset, scripsisti, ut tibi quoties libuerit recitetur. Audi ergo verba tua; nempe ista sunt: Quod si idoli cultorem, inquis, tantum tibi placet excipere, quid illud de quo dicitur, « Nolo oleum peccatoris ungat CAPUT meum: » utrumne et hic peccator ille solus est, qui idolum colit, an quisquis quod non licet admittit? Quod si et peccatorem tantum cultorem idoli putas, christianus ergo si quid contra legem gesserit, peccasse non dicitur? Quod si nihil dici stultius nec absurdius potest, aperte praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Haec certe quae inserui verba tua sunt. Ego cultorem idoli non excepi, sed ipsos deos eorum mortuos esse dixi, quorum a nullo baptizari aliquid prodest: ab ipsis enim diis sibi baptizari videntur, in quorum nomine se mundari arbitrantur: tu autem nullum peccatorem excepisti. Quod si hoc loco peccator et mortalis homo qui baptizat intelligendus est, nullum peccatorem excipiens, procul dubio nec occultum excepisti. Aperte, inquis, praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Audi ergo te ipsum: Quisquis peccator, dixisti; nec manifestum, nec occultum excepisti. Proinde qua fronte cogunt baptizari post manifestum, qui nolunt post occultum, ubi asserunt neminem exceptum? Fuge ergo, frater, ab insano intellectu ad sanum, ut in hoc testimonio de oleo peccatoris, sicut superiora ejusdem psalmi verba praescribunt, blandam lenitudinem fallacis adulatoris intelligas. Ita enim et nullus erit exceptus, et non impinget in augustias insuperabiles malus baptizator occultus. Sic et in alio testimonio, ubi dictum est, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio ejus? aut inspice diligenter codices antiquos, et maxime graecos, ne forte ipsa verba aliter conscripta, ex praecedenti et consequenti contextione sermonis alium sensum intiment: aut certe mortuos intelligamus, sicut dixi, in quorum nomine baptizantur idolorum cultores, ut ab illo quemque intelligas baptizatum, in cujus nomine se credit esse mundatum. Ita enim et illic nullus excipitur, nullus quippe mortuus deus Paganorum mundare potest credentes in se. Si autem hoc loco omnem hominem peccatorem intellexeris mortuum; tanta quae non vis te sequentur, ut ipse quemadmodum vivas invenire non possis, dicente Joanne, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8): ut omnino non invenias hominem a quo baptizeris, si omnem peccatorem devitare volueris.
- CAPUT XXVIII.--34. Quanquam si prorsus mortuum non intelligeres nisi haereticum vel schismaticum, ut quisquis apud eos baptizatur A mortuo, quid ei prodest lavatio ejus? quod vides, quam praecipiti praesumptione sic accipiatur, ac si dictum sit, Qui baptizatur ab haeretico vel schismatico: nec sic contra nos esset, qui fatemur nihil prodesse homini Baptismum Christi, si apud haereticos vel schismaticos baptizetur, eis ipsis tribuens Baptismum quo baptizatur; sed tunc ei prodesse incipere, cum transit ad corpus Christi, quod est Ecclesia Dei vivi. Tunc enim sub eodem Baptismo quod et foris Christi erat, sed foris posito nihil proderat, mundato proderit ab eo cujus membris insertus est.
35. Nec illam tuam nimium severam sententiam formidabo, qua dixisti, Quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet: nisi quia non invenis quis veraciter dicat in Oratione dominica, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); nisi peccatorem se esse fateatur. Vellem singulos interrogare qui baptizant apud vos, utrum peccatores omnino non sint. Potest enim quilibet eorum mihi respondere, Non sum traditor, non sum thurificator, non sum adulter, non homicida, non idolorum cultor, non postremo haereticus, non schismaticus: Non sum autem peccator, nescio utrum quisquam vel haeretica superbia reperiri possit qui audeat dicere, audeat cogitare: nescio utrum quisquam tanto arrogantiae tumore caecetur, ut non dicam voce profiteatur; sed vel apud se ipsum tacitus arbitretur, non sibi esse necessariam deprecationem, in qua dicimus Deo, Dimitte nobis debita nostra. Neque enim pro eis debitis dimittendis rogamus, quae semel in Baptismo dimissa esse confidimus; sed pro eis utique, sine quibus humana fragilitas non est, quantumcumque in observandis praeceptis dominicis vigilemus. Postremo, suscipiat qui voluerit hujus impudentiae frontem, et dicat: Non sum peccator; ex quo mihi in Baptismo cuncta dimissa sunt, nullum in me peccatum poterit inveniri. Magis ego Joanni credo, et multo fidentius respondeo: Te ipsum decipis, et veritas in te non est. Neque hoc agit praeceps et fallax ista professio, ut in te peccata non inveniantur, sed ut quae inveniuntur non dimittantur. Si ergo jam baptizatus es, vellem scire quem repereris qui contra Joannem apostolum diceret, Peccatum non habeo. Si enim talem quemquam reperire potuisti; quomodo baptizatus es ab eo, qui se ipsum decipiebat, et in quo veritas non erat? Si autem qualiscumque humilitatis non immemor peccatorem se esse dicebat, quomodo sibi secundum tuam sententiam jus Baptismatis usurpabat? Tu enim dixisti, tu etiam minime scribere timuisti, ut quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Si autem nondum baptizatus es, aut hanc vanissimam sententiam corrige, aut a quibus baptizeris angelos quaere. 36. Sed arbitremur te convictum correxisse, Quisquis eo crimine quod nostri objiciunt, peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Neque hoc contra nos est; quia si etiam talis usurpaverit et dederit, non eum sibi usurpare debuisse dico, non autem dedisse non dico. Ille vero qui accepit, si homo bonus ab homine malo, si fidelis a perfido, si pius ab impio; perniciosum erit danti, non accipienti. Illud quippe sanctum male utentem judicat, bene utentem sanctificat. Si autem et ille qui accepit, inique accepit; nec sic rescissum, sed agnitum, quod perverso oberat, correcto proderit Sacramentum.
- CAPUT XXIX.--37. Sic enim te putabo dixisse, non jam, Quisquis peccator, quia nisi fallor, jam cernis quam temere dictum sit; sed, Peccator qualem nostri describunt, quisquis inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet: quemadmodum scriptum est, Peccatori autem dicit Deus, Utquid tu enarras justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Et ut ostenderet quali peccatori hoc diceret, ne omnes homines a praedicando verbo ejus sese abstinerent, qui nec sentire audent, nec dicere se peccatores non esse, sequitur, eumque describit: Tu vero odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos post te. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua amplexa est dolositatem. Si videbas furem, concurrebas ei; et cum adulteris portionem tuam ponebas. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum (Psal. XLIX, 16-20). Tali ergo peccatori dicit, Utquid tu enarras justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tanquam diceret, Frustra hoc facis: quantum ad te attinet, non tibi prodest; hoc tibi ad judicium damnationis, non ad meritum salutis valebit. Verumtamen si etiam tali peccatore narrante justificationes Dei, et assumente testamentum ejus per os suum, illi qui ex ejus ore audiunt, credant, faciant, proficiant; nonne illo reprobato laudabuntur, illo culpato justificabuntur, illo damnato coronabuntur; quoniam curaverunt obedire Domino dicenti, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3)? Sicut ergo iste peccator, si jus sibi praedicandi testamenti divini usurpaverit, sibi nihil prodest, audientibus autem et facientibus non ipse, sed quod praedicat prodest: ita et ille qui jus Baptismatis sibi usurpare non debuit, sibi nocet qui bonum male usurpavit, non ei qui bonum bene percepit.
- CAPUT XXX.--38. Vides non solum te non potuisse refellere quod ego contra Petilianum dixi, sed quanta luce veritatis modis omnibus refellatur quod contra me ipse dixisti. Et adhuc pergis et dicis, quod causam nostram non probam faciamus, et quodam modo peccatores nos esse fateamur, quoniam dum nobis objicitur, jus Baptismatis qua nobis licentia vindicemus; non de merito actuum, non de innocentia vitae tractamus, sed cuiqumque licere dicimus. Attende certe ex his quae dicta sunt, non cuicumque licere nos dicere; sed ei poenam esse, qui sanctum tractat illicite; et eum esse corrigendum, non sanctum quod illicite tractat, illicite rescindendum: sicut homines non legitime lege utentes corrigi volumus, non ipsam legem irritam ducimus; sicut Dei testamentum illicite per os suum assumentem reprehendimus, non ipsum testamentum negamus aut scindimus: nec ideo nos peccavisse confitemur, quia et in peccatore quod est ipsius improbamus, quod autem Dei est honoramus: quia in Deum credentem non ex occultis humanis pendere volumus, sed in Domino gloriari de quo certus est, admonemus. Neque enim et Apostolus malae suae conscientiae diffidebat, sed spem credentis poni nolebat in homine, et in Deo stabiliter collocabat, cum diceret, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Non itaque nos, dicentes quod scriptum est, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1), accusamus nostram conscientiam: sed vos in hominum moribus eorum spem qui baptizantur poni volentes, non agnoscitis vestram superbiam.
- CAPUT XXXI.--39. Quid, quod etiam beati Cypriani mentionem facere audetis, velut ille auctor sit vestrae divisionis, tantus defensor catholicae unitatis et pacis? Primo esto in Ecclesia, quam constat tenuisse ac praedicasse Cyprianum; et tunc aude velut auctorem sententiae tuae nominare Cyprianum: primo imitare pietatem humilitatemque Cypriani, et tunc profer concilium Cypriani. Nos enim nullam Cypriano facimus injuriam, cum ejus quaslibet litteras, a canonica divinarum Scripturarum auctoritate distinguimus. Neque enim sine causa tam salubri vigilantia canon ecclesiasticus constitutus est, ad quem certi Prophetarum et Apostolorum libri pertineant, quos omnino judicare non audeamus, et secundum quos de caeteris litteris vel fidelium vel infidelium libere judicemus. Proinde, cum dicat Apostolus, cujus Epistolae in auctoritate canonica vigent, Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15): quamdiu aliter sapuit Cyprianus, si scripta ejus esse constat quae pro vobis proferenda arbitramini; quamdiu ergo de hac re aliter sapuit quam veritas diligentius considerata patefecit, donec ei Deus id quoque revelaret, ineffabili laude charitatis unitatem pacemque catholicam etiam cum collegis suis, a quibus aliter sapuit, non reliquit.
- CAPUT XXXII.--40. Verba ejus ex epistola ad Jubaianum inseruisti litteris tuis, quibus eis placuisse monstrares, baptizandos eos esse in Ecclesia catholica, qui fuerint in haeresi vel schismate baptizati. Ego hujus epistolae auctoritate non teneor; quia litteras Cypriani non ut canonicas habeo, sed eas ex canonicis considero, et quod in eis divinarum Scripturarum auctoritati congruit, cum laude ejus accipio; quod autem non congruit, cum pace ejus respuo. Ac per hoc, si ea quae commemorasti ab illo ad Jubaianum scripta, de aliquo libro Apostolorum vel Prophetarum canonico recitares, quid omnino contradicerem non haberem. Nunc vero quoniam canonicum non est quod recitas, ea libertate ad quam nos vocavit Dominus, ejus viri cujus laudem assequi non valeo, cujus multis litteris mea scripta non comparo, cujus ingenium diligo, cujus ore delector, cujus charitatem miror, cujus martyrium veneror, hoc quod aliter sapuit, non accipio. Non accipio, inquam, quod de baptizandis haereticis et schismaticis beatus Cyprianus sensit; quia hoc Ecclesia non accipit, pro qua beatus Cyprianus sanguinem fudit. Sed quia dicitis eum pro hac sententia legalia documenta firmasse: quanquam non ille documenta legalia firmare potuit, sed eis potius quaecumque recte sensit ipse firmavit: relinque ergo scripta Cypriani, et ea ipsa legalia documenta quibus eum dicis usum esse commemora. Si non ea demonstravero vestram causam nihil adjuvare, vicisti. Quapropter ita hoc Cypriani non accipio, quamvis inferior incomparabiliter Cypriano; sicut illud apostoli Petri quod Gentes Judaizare cogebat (Galat. II, 14), nec accipio, nec facio, quamvis inferior incomparabiliter Petro. Vos autem qui scripta Cypriani nobis tanquam firmamenta canonicae auctoritatis opponitis, quidquid de Cypriano contra vos proferre potuerimus, necesse est cedatis, et justum est ut victi taceatis, ac vos aliquando ab errore perniciosissimae dissensionis ad unitatem catholicam convertatis.
- CAPUT XXXIII.--41. Unde, ne longum faciam, ex hac ipsa epistola ad Jubaianum, attende quid ingeram, quod vestrum evertat et absumat errorem. Cum enim persuadere conaretur vel sanctus Cyprianus, vel quicumque illam scripsit epistolam, haereticos ad Ecclesiam venientes baptizare oportere; quod videlicet Baptismus nullus deputandus esset, quem foris apud haereticos accepissent; opposuit sibi quaestionem, et ait: Sed dicet aliquis, Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt? Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Ista nobis simplicitas sufficit, cui testimonium perhibet ipse Cyprianus, tantum bonum intelligens esse unitatem corporis Christi, ut in eam simpliciter admissos, etiam illos quos esse sine Baptismo arbitrabatur, de divina misericordia mereri indulgentiam, et ab Ecclesiae muneribus non separari, pia cogitatione praesumeret. Haec consuetudo Ecclesiae fuit ante concilium Cypriani, haec superari et auferri non potuit nec concilio Cypriani; ut ex haeresi venientes, non quidem sine Baptismo, sicut dicit, quia idem Baptismus etiam foris eis inerat, sed non proderat, verumtamen simpliciter, sicut item dicit, admissi de Dei misericordia indulgentiam mererentur, et a muneribus non separarentur Ecclesiae. Haec simplicitas, magis quam duplicitas, Ecclesiae placuit universae toto terrarum orbe diffusae.
42. Cui Cyprianus ipse quale testimonium perhibeat, audi ex epistola quam de Unitate conscripsit. Avelle, inquit, radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit. Ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit. A fonte praecide rivum, praecisus arescit. In his Cypriani verbis non intelligimus lucem non capere divisionem, nisi in sanctis regno Dei praedestinatis, qui dividi ab Ecclesia nullo modo possunt; et non germinare ramum fractum, salutis aeternae germine accipimus: ariditatem vero rivi a fonte praecisi, in eo quod Sancto Spiritu vacuantur qui ab unitate separantur, agnoscimus; non in sacramento Baptismi, quod et boni et mali habere possunt, ita foris aperte, quemadmodum intus occulte ab Ecclesiae sanctitate separati. Sed unde nemo dubitat, quod de ipsius Ecclesiae fecunditate toto terrarum orbe diffusae senserit Cyprianus, attende in his quae subjungit: Sic, inquit, et Ecclesia Domini lucet perfusa, per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit; unum tamen CAPUT est, et origo una, et una mater fecunditatis successibus copiosa. Hanc Ecclesiam Cyprianus in Scripturis sanctis promissam, in universo mundo redditam, dilexit, tenuit, commendavit: quam perditi schismatici vel haeretici velut a malis se discernere ac separare cupientes, seditionibus impiis reliquerunt. Qui ne suos exitus impios vanis excusationibus abluere conarentur, sancta Scriptura praedixit: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit (Prov. XXIV, post V\. 22 sec. LXX). Quia nec propter malos qui videntur esse intus, deserendi sunt boni qui vere sunt intus.
- CAPUT XXXIV.--43. Hinc beatus Cyprianus quid senserit accipe ex epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum et caeteros, quibus de schismatico et haeretico errore ad Ecclesiam redeuntibus gratulatur. « Nam etsi videntur, » inquit, « in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata (II Tim. II, 20). Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum et argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui virga ferrea data est (Psal. II, 9). Esse non potest major domino suo servus (Joan. XIII, 16); neque quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicare: ut se putet aut ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre jam posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt. » Vides, frater, secundum Scripturas divinas hoc praecepisse Cyprianum, etiam propter malos: qui cum sint a bonis vita moribusque spiritualiter separati, corporaliter tamen eis in Ecclesia videntur esse permixti usque in diem judicii, quo etiam corporaliter debitas separabuntur ad poenas. Non est Ecclesia deserenda tanquam frumenta propter paleam vel zizania, tanquam domum magnam propter vasa inhonorata. Vides, audis, sentis, capis, intelligis, quanto scelere, propter eos qui vobis sive recte sive cum fallimini displicent, separemini ab Ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui secundum Scripturas divinas, tam magnum, tam firmum, tam clarum atque luculentum testimonium perhibet Cyprianus.
- CAPUT XXXV.--44. Quamobrem attende diligenter de tota ista quaestione brevem ratiocinationem meam. Si recte in Ecclesiam recipiuntur ex haereticis venientes, ut in eis error proprius corrigatur, divinum autem Sacramentum non rescindatur; bene illic viventibus tanquam frumentis dominicis gratulamur. Si autem, sicut putatis, et Cyprianum vobis in hac sententia favere jactatis, non habent Baptismum; certe admissi simpliciter ad Ecclesiam, secundum eumdem Cyprianum, propter meritum ipsius unitatis indulgentiam Dei merentur, nec ab Ecclesiae muneribus separantur. Et quicumque illos secundum morem anteriorem, de quo non tacuit Cyprianus, simpliciter admittunt, et recte ac pacifici vivunt, inter eadem frumenta horreo destinata deputantur. Qui autem vel scientes contra veritatem in eis recipiendis contentiose dimicant, vel pravis atque perversis moribus vivunt, in zizaniis et palea flammis debita tolerantur: propter eos tamen Ecclesiam quae per totum orbem terrarum copiosis successibus dilatatur, hoc est frumenta dominica, quae usque ad messem pariter crescunt vel usque ad ventilationem pariter triturantur, non esse deserenda, imperat Deus, testis est Cyprianus. Ac per hoc, si in communione Sacramentorum mali maculant bonos, quando temporibus Cypriani vel ante Cyprianum sine Baptismo, sicut putatis, haeretici suscipiebantur, Ecclesiam periisse dicite, et vos unde nati fueritis ostendite. Si autem, quod veritas etiam per Cyprianum docet, cum pro Ecclesiae pace etiam cognita zizania tolerantur, frumenta non maculant: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit; quia de Ecclesia propter malos exire non debuit.
- CAPUT XXXVI.--45. Iterum dico, et te ab hac invictissima ratione dissimulare non sino: Si non communicantes peccatis malorum, propter ipsam tantum communionem Sacramentorum mali perdunt bonos; quando in praeteritum ex haeresi ad Ecclesiam venientes sine baptismo admissi sunt, contagione sua bonos utique perdiderunt. Jam tunc ergo non erat Ecclesia, quam Cyprianus teneret, praedicaret, nec unde postea Donatus exiret. Si autem bonos contagio illa non perdidit, nec eorum quos accusatis contagio christianum orbem perdere potuit: nolite calumniari separati, et ad Ecclesiam redite correcti. Caecilianum et socios ejus, contra quos tunc Secundus Tigisitanus contraxit condiditque concilium, necesse est tibi accusare, mihi non est necesse defendere. Accusa eos quantis viribus potes: si innocentes fuerunt, nihil eis tanquam frumentis oberit ventositas tua; si nocentes fuerunt, non debuerunt propter illa zizania frumenta deseri, quibus nihil obfuerunt. Accusa quantum potes; vinco si non probas, vinco si probas: vinco, inquam, si non probas, judice te ipso; vinco si probas, teste Cypriano. Quid eos vis fuisse? Si innocentes, cur frumentis dominicis, cum sitis zizania, calumniamini? Si nocentes, cur a frumentis dominicis propter zizania separamini? Exstat Ecclesia cunctis clara atque conspicua; quippe civitas quae abscondi non potest super montem constituta (Matth. V, 14), per quam dominatur Christus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8), tanquam semen Abrahae multiplicatum sicut stellae coeli, et sicut arena maris, in quo benedicuntur omnes gentes. Hanc etiam beatus Cyprianus ita commendat, ut eam dicat Domini luce perfusam, radios suos per orbem terrarum porrigere, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendere. Haec aut in frumentis suis non accusaretur, aut propter zizania non desereretur: unum horum vobis etiam vos ipsi respondete, alterum Cypriani monitis discite. Ipsius enim verba sunt attestantis et dicentis: Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus.
- CAPUT XXXVII.--46. Vos contagione malorum Afrorum Ecclesiam periisse dicitis de orbe terrarum, et in parte Donati ejus reliquias remansisse tanquam in frumentis a zizaniis et palea separatis; contra Cyprianum apertissime sentientes, qui dicit nec malorum permixtione bonos perire in Ecclesia, nec eosdem malos posse ante tempus judicii divini a bonorum permixtione separari. Vos itaque secundum vestrum errorem, vel potius furorem, accusare cogimini, non solum Caecilianum et ordinatores ejus, verum etiam illas Ecclesias quas in Scripturis apostolicis et canonicis pariter legimus, non solum Romanorum, quo ex Africa ordinare paucis vestris soletis episcopum, verum etiam Corinthiorum, Galatarum, Ephesiorum, Thessalonicensium, Colossensium, Philippensium, ad quas apertissime scribit apostolus Paulus; Jerosolymitanam, quam primus apostolus Jacobus episcopatu suo rexit; Antiochensem, ubi primo appellati sunt discipuli Christiani (Act. XI, 26); Smyrnensem, Thyatirensem, Sardensem, Pergamensem, Philadelphensem, Laodicensem, ad quas est Apocalypsis apostoli Joannis. Tot alias Ecclesias Ponti, Cappadociae, Asiae, Bithyniae, ad quas scribit apostolus Petrus (I Petr. I, 1), et quidquid aliud se Paulus ab Jerusalem usque ad Illyricum Evangelio replevisse testatur (Rom. XV, 19): ut taceam de aliis tam latis atque immensis terrarum partibus, in quas ex his apostolicis laboribus et plantationibus porrecta crevit et crescit Ecclesia. Istas certe Ecclesias, quas ex Litteris divinis atque canonicis nominavi, tam longe ab Africa constitutas, tanquam perierint ex peccatis Afrorum accusare cogimini, ne corrigatis errorem qui vos ad tantum scelus nefaria dissensione compellit.
47. Nos autem ut istum errorem vestrum facilius convincamus, nec ipsos Afros, quorum falso crimen in caeteras etiam gentes perfundere audetis; nec ipsos, inquam, defendere cogimur. Habent enim cum illis transmarinis Ecclesiis societatem regni, si innocentes fuerunt: si autem nocentes, tanquam zizania frumentis, nec in Africa obesse potuerunt eis, qui se propter illos etiam cognitos ab unitate Ecclesiae separare noluerunt. Ut enim omittam quam multi eos crediderint innocentes, quibus facinus eorum etiam si aliquod fuit, tamen demonstrari non potuit; et utique istos nec vos potestis dicere peccatis alienis incognitis potuisse maculari: sed ut hos, inquam, omittam, ipsi qui eos nocentes vel noverant vel putabant, quamvis in Africanis Ecclesiis constituti, cum viderent eos apud Ecclesias transmarinas non potuisse convinci, nec crimina eorum longe lateque diffusis membris Ecclesiae demonstrari, si se vellent propter illos quos malos noverant, a communione tot gentium, quibus eos ostendere non valebant, velut pestiferae contagionis timore separare; teneret eos, non ego, non tu, non Donatus, non Caecilianus, sed ipse quem nominare ausus es Cyprianus; et diceret ea verba quae scripsit ad Maximum.
- CAPUT XXXVIII.--48. Et si videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: « In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata » (II Tim. II, 20). Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum et argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui virga ferrea data est (Psal. II, 9). Esse non potest major domino suo servus (Joan. XIII, 16); nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicare: ut se putet aut ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre jam posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt. His Cypriani verbis Deum timentes in Ecclesia tenerentur, qui vellent ab ea separari propter cognitos malos; quibus verbis vos damnamini, qui separati accusatis et bonos. His verbis Cyprianus et nos tenet in domo Dei, cujus decorem dilexit; etiamsi, quod nunquam facere potuistis, a vobis accusatos et demonstratos traditores, et quoslibet alios malos nosse possemus; ne illam propter vasa facta in contumeliam deseramus. His verbis etiam vos in catholicam pacem correctos pacificus introducat, ne quibuslibet peccatis alienis seu veris seu falsis offensi, contra Ecclesiam Christi in toto mundo Scripturis fructificantem atque crescentem, mala tanta jactetis, ne propter zizania triticum accusetis, ne propter paleam frumenta deseratis, ne propter vasa inhonorata extra domum magnam remaneatis.
49. Ecce quantum nos abs te commemoratus beatus Cyprianus adjuvit, cui, de Baptismo repetendo si quid aliter sapuit, pro tantis meritis flagrantissimae charitatis corrigendum procul dubio Dominus revelavit: quia in ea vite permansit tanquam sarmentum tanto fructu pacis et dilectionis opulentum, ut etiam si quid in eo purgandum reperiretur, si nulla re alia, certe falce martyrii purgaretur. Quanquam itaque ad errorem vestrum convincendum, et si volueritis corrigendum, satis superque potuerint ista sufficere: tamen ne quisquam arbitretur aliquid te in epistola posuisse, quod refellere non valerem, aut in quo te nostris contra Petilianum litteris nihil idoneum respondisse, demonstrare non possem, sequenti volumine caetera videamus.
3
[recensere]LIBER TERTIUS. Reliquam partem Epistolae Gresconii, singula breviter ex ordine refellens, percurrit.
CAPUT PRIMUM.--1. Si tardorum mihi ingenia curanda non essent, qui intelligere nequeunt, me duobus voluminibus superioribus ad causam totam, quae tua, frater Cresconi, epistola continetur, multis modis ita respondisse, ut etiam illa quae ibi restant, jam soluta atque frustrata sint, jam debuit a me huic operi finis imponi. Sed quia multi sunt, quibus servire nos convenit, qui omnia depulsa esse non putant, nisi locis suis etiam singula pertractentur, residua sermonis tui breviter ex ordine refellenda percurram.
2. Quidquid de Cypriani venerabilis martyris, et de quorumdam Orientalium litteris inserendum putasti, quod eis placuerit apud haereticos et schismaticos datum improbare Baptismi sacramentum; nihil impedit causam nostram, si eam Ecclesiam retinemus, quam non deseruit Cyprianus, etiam cum multi ejus collegae in hanc sententiam consentire noluissent. Nam et in ipso concilio dixit: Neminem judicantes, nec a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Et eamdem epistolam ad Jubaianum ita conclusit:
CAPUT II.-- Haec tibi, charissime, pro nostra mediocritate respondimus, nemini praescribentes aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem, etc. In his ergo nos interim deputa, quibus illud non potuit persuadere Cyprianus, a quibus tamen etiam in hac re diversa sentientibus, communionem suam minime separavit. Majores autem vestri, quibus tale testimonium perhibuisti, quod ab Orientalium propterea communione discreti sunt, quia illi suum judicium resciderunt, quo eis placuerat de ista Baptismi quaestione Cypriano atque illi Africano concilio consentiri oportere, contra Cyprianum fecerunt. Debuerunt enim cum collegis suis etiam in hac quaestione diversa sentientibus tenere communionis unitatem, quod in suis litteris fecisse legimus Cyprianum. Respondent, ideo eum sic loqui voluisse, ne fortasse excommunicationis timore deterriti, non auderent libere dicere quod sentirent, non quia cum eis esset in communione mansurus si diversa sensissent: ubi aperte dicunt Cyprianum esse mentitum. Si enim dicebat, Neminem judicantes, nec a jure communionis aliquem, si diversa senserit, amoventes, quod eum dixisse conscripta indicant gesta concilii; et tamen si quisquam eorum, quibus ea dicebat, diversum sentire se ostenderet, non cum eo fuerat Sacramenta Christi communicaturus: procul dubio mentiebatur, qui talia dolose, non veraciter promittebat; et quod est in eo mendacio deterius, simplicitatem fratrum duplici corde fallebat, cum praesertim et scriberentur quae dicebantur. Nam quicumque ab illo concilio diversum sensisset, quomodo posset ab ejus ore damnari vel excommunicari, cum ejusdem concilii pro se principium recitaret? Quis ergo de Cypriano tolerabilius sentit, utrum nos, qui eum dicimus in obscura de Baptismo quaestione hominem falli potuisse; an vos, qui eum dicitis in promittenda christiana communione episcopum fallere voluisse, non unum aliquem fratrum, sed universam episcopalem societatem? quod si et vobis de illo credere nefas est; vestri majores contra ejus sententiam fecerunt, qui se ab Orientalium communione, quod de hac re diversa senserint, diviserunt.
CAPUT III.--3. Proinde, si omnino jam credendum sit, quinquaginta episcopis Orientalium id esse visum, quod septuaginta Afris vel aliquanto etiam pluribus, contra tot millia episcoporum, quibus hic error in toto orbe displicuit; cur non potius etiam ipsos paucos Orientales suum judicium correxisse dicamus, non, ut tu loqueris, rescidisse? Sicut enim laudabile est a vera sententia non moveri, ita culpabile persistere in falsa: quam nunquam tenere prima laus est, secunda mutare; ut aut ex initio vera permaneat, aut mutata falsa vera succedat. Neque nunc ad nostram pertinet quaestionem, quale sit quod pars christiani orbis maxime cum Orientalibus sensit. Si enim hoc verum, si hoc tenendum atque servandum est, quod de Baptismo tenemus atque servamus; duo mala vestra vobis objicimus: unum, quod erratis in Baptismi quaestione; alterum, quod vos ab eis qui de hac re verum sentiunt separatis. Si autem, ut secundum vos loquar, hoc est in ea quaestione verum, quod ipsi sentitis; illo certe crimine maculamini, quod ab Ecclesia recassistis, propter cujus pacem sicut Cyprianus et fecit et monuit, etiam diversa sentientes ferre debuistis.
CAPUT IV.--4. Nunc exclama quod ego dixerim, Nihil inter fidelem perfidumque discernas; idem tibi pius atque impius videatur: quod ego non dixi. Sed plane illud dixi, unde tu quasi hoc dicerem exclamare voluisti, et dicere quod non dixi: Sive, inquam, a fideli, sive a perfido dispensatore Sacramentum quisque percipiat (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, cap. 6, n. 7). In qua sententia non nihil inter fidelem perfidumque discrevi, nec jussi ut idem cuique pius atque impius videatur: sed idem Sacramentum pium et impium posse habere; quod nec tu negas, qui saltem post impios occultos baptizandum non esse concedis. Proinde sine causa conjungis et dicis, Nihil prodest bonis moribus vivere, quia quidquid justo licet, potest et injustus implere: quia et falsum est, et a me dictum non est. Boni quippe mores vitam bonorum malorumque discernunt, et ad diversa perducunt. Nec quidquid justo licet, potest et injustus implere; quia justus implet legem Christi per dilectionem, unde injustus alienus est; potest tamen aliquid quod et justus implere, ut et ipse baptizet, si nihil aliud, certe cum latet: sicut etiam illi possunt Dei mandata praedicare sicut justi, sed non secundum ea vivere sicut justi, de qualibus dictum est, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3).
CAPUT V.--5. Sed fac injustum non latentem et nonnullis cognitum bonis per aliquam seditiosam factionem de Ecclesia non posse separari. Audi Cyprianum, tolera zizania, esto frumentum. Quam tibi bene sonare visa sunt, quae in una re varie repetisti. Quid hoc praecepto, inquis, dici iniquius potest: Purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem? Breviter respondeo: Nec maculosus, nec sordidus, nec immundus, nec infidelis, nec criminosus est Christus, qui dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 25), faciens nos certos de bonis suis, ne malis vitiaremur alienis. Nam ecce cum minister iniquus occultus est, a quo tamen datum Baptismum non rescindis; nonne omnia tibi verba tua ista replicari possunt, quia et purificat maculosus, et abluit sordidus, et emundat immundus, et dat infidelis fidem, et criminosus efficit innocentem? Non, inquis, ipse, sed fama ejus bona, quamvis inanis et falsa. Hinc non vis ut ego exclamem, O scelus, o portentum, non, sicut ait quidam, in ultimas terras exportandum (Cicero, act. 1 in Verrem), sed potius extra omne coelum et omnes terras, si fieri possit, abigendum! Non te ipsum dico, quem correctum volo; sed hunc errorem, a quo te corrigi cupio. Itane ad mundandum hominem, quando boni ministri defuerit vera vita, tunc mali ministri falsa sufficit fama, quae hoc efficiat, quod efficeret bona vita, ut ad hominem sanctificandum quando ministri latet iniquitas, ministra Deo militet falsitas? Hoc totum ideo, ne dicatis quod dicimus, sive a fideli sive a perfido dispensatore Sacramentum quisque percipiat, non sanctificat nisi Deus.
6. Deinde commemoras verba mea, quod dixerim, Semper Christus det fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit CAPUT (Lib. 2 contra Litteras Petiliani, n. 11). Dixi plane, et dico: nec tu omnino respondere potuisti. Videris enim quasi succubuisse tanto ponderi veritatis, cum subjecisti, Hoc et nos suademus, hoc volumus.
CAPUT VI.--Deinde rursus supponis hominem in quo spem constituat accepturus: Sed quaerimus, inquis, per quem hoc melius fiat? Et quia sine ministro nec nos dicimus posse hominem baptizari, quaeris a me, utrumne melius injustus sit minister, an justus? Ubi respondeo, ad hoc esse melius, ut justus minister sit, quod infirmitas hominis, cui sine exemplo laboriosum est et difficile quod imperat Deus, imitatione boni ministri ad vitam bonam facilius erigatur. Unde dicit apostolus Paulus, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Ad hominem vero baptizandum et sanctificandum, si tanto est melius quod accipitur, quanto est melior per quem traditur; tanta est in accipientibus Baptismorum varietas, quanta in ministris diversitas meritorum. Si enim, quod sine controversia creditur, melior erat Paulus quam Apollo, meliorem Baptismum dedit, secundum istam vestram vanam perversamque sententiam: et si meliorem Baptismum dedit, profecto eis quos a se non baptizatos gratulatur (Id. I, 14), invidit. Porro, si inter bonos ministros cum sit alius alio melior, non est melior Baptismus qui per meliorem datur, nullo modo est malus, qui etiam per malum datur, quando idem Baptismus datur. Et ideo per ministros dispares Dei munus aequale est, quia non illorum, sed ejus est.
CAPUT VII.--Non ergo, sicut inaniter inveheris, nihil inter fidelem perfidumque discernimus: sed discernimus humana merita, non Sacramenta divina; quae tu quoque vi veritatis adductus et haereticae intentionis oblitus, nobis et vobis non alia, sed una eademque esse dixisti.
7. Quomodo dicis: Hoc et nos suademus et volumus, ut semper det Christus fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit CAPUT: cum defendas litteras Petiliani, ubi apertissime cum baptizantis meritum commendaret, quantumque ad dandum Baptismum valeret humana justitia, pro suscepta causa conaretur ostendere, Conscientia, inquit, sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Nam qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum (Lib. 1 contra Litt. Petiliani, nn. 2, 3)? Et tanquam ei diceretur, Unde hoc probas? secutus adjunxit, Omnis enim res origine et radice consistit; et si CAPUT non habeat aliquid, nihil est (Ibid., n. 5). Quid, obsecro, quia incidisti in defensionem temerariae falsitatis, nebulas manifestis rebus moliris offundere? Aperte dicit homo, originem, radicem, CAPUTque hominis regenerandi per Baptismum non esse posse, nisi cujus ministerio baptizatur: et tu dicis, Hoc et nos volumus, ut Christus sit origo et radix CAPUTque christiani; sed quaerimus per quem hoc melius fiat. Hoc aliud est quod dicis, aliud quod dixit Petilianus: hoc quod dicis etiamsi verum sit, non hoc est quod ille dixit. CAPUT VIII.--8. Proinde si hoc et tu vis, ut Christus sit origo et radix et CAPUT christiani; Petiliano resiste, non mihi: quoniam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Quod ego ex Apostolo cum in meis litteris posuissem, ita tu respondere voluisti, ut diceres: Dei quidem dare est incrementum; sed sicut qui plantat et rigat, non nisi colonus fidelis et diligens quaeritur, sic etiam in sacramento Baptismatis nonnisi fidelis et justissimus operarius adhibetur. Quasi vero quod infidelis colonus plantaverit, propter ejus infidelitatem non germinet vis seminis, et fecunditas terrae coelique temperies hanc efficaciam divinitus non acceperint, ut ad propagandos fructus plantatorem vel rigatorem operarium tantummodo exspectent, qua mente operetur, qua laboret intentione non curent, utrum dominum agri fideliter diligat, an sua non illius lucra conquirat. Adjungis etiam testimonium propheticum, dicens: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos, pascentes cum disciplina (Jerem. III, 15). Scio, completum est: tales Apostoli fuerunt, tales etiam nunc, etsi pro Ecclesiae latitudine perpauci, non tamen desunt. Sed quid etiam per Ezechielem prophetam dicatur adversus pastores malos, debuisti quaerere, legere, cogitare. Ibi enim dicit, Ego pascam, non pastores (Ezech. XXXIV, 13).
CAPUT IX.--9. Proinde et per pastores bonos et pastores malos cum verbum suum Sacramentumque dispensat, ipse pascit; quia de se ipso ait, Ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Bonum est enim confidere in Dominum, quam confidere in hominem (Psal. CXVII, 8); et, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Quod a me in illa epistola commemoratum, sic te intelligere ostendis, ut ideo magis te dicas justum, et fidelem, per quem hoc Sacramentum celebretur, inquirere, quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes; Dei esse autem fidem atque justitiam; quam semper in ministris ejus attendis. Hoc verum dicis, quia bonorum omnium nihil habemus quod non accipimus (I Cor. IV, 7); et ideo fides et justitia nobis a Deo est. Sed cum dicis hanc tibi Deum dare non posse, nisi habeat eam homo per quem baptizaris; spem profecto in homine ponis, qui utrum sit justitiae particeps, nescis; et si non est, tunc famam ejus attendis, et cum famam bonam de malo latente repereris, ad sanctificationem tibi sufficere credis. Obsecro te, si fiduciam Dei, non hominis habes, et ideo magis ut justus et bonus et fidelis sit per quem hoc Sacramentum celebratur inquiris, quia Dei est fides atque justitia; numquid Dei est etiam falsitas famae, quam si habeat bonam minister malus, hanc tibi dicis in tua sanctificatione sufficere? Jam mallem in hominem confideres, unde te vehementissime prohibebam, quam in famae ipsius falsitatem. Homo enim qualiscumque sit, quantum ad id quod homo est attinet, Dei creatura est: nulla vero falsitas Dei creatura est. Porro, si maledictus est qui spem suam ponit in homine, quanto magis qui spem suam ponit in falsitate opinionis humanae, ut in illud aliud incidat quod scriptum est, Qui fidit in falsis, hic pascit ventos (Prov. X, 4): id est fit esca spiritibus malis?
- CAPUT X.--10. Si datum, inquis, a quocumque et quomodocumque Baptisma rescindi non debet, cur post Joannem Apostoli baptizaverunt? Quanto vehementius ita proponitur: Si post Joannem Apostoli baptizaverunt, cur non etiam post quemlibet sanctum baptizat vel melior vel aequalis? ut vel hinc intelligere cogaris, ad istam quaestionem non pertinere baptismum Joannis? Et Judaeis, inquis, a Moyse baptizatis Petrus dixit, « Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi » (Act. II, 38). Si propterea jam baptizati erant Judaei, quia Moyses per mare Rubrum ante tam longum tempus parentes eorum baptizaverat (Exod. XIV, 22); qui de Christianis baptizatis nascuntur, sine causa hodie baptizantur: et tamen dicis ista, et scribis ista; audiris et legeris, et putaris respondere litteris nostris: quasi hoc sit respondere potuisse, quod est tacere noluisse.
- CAPUT XI.--11. Nec illud, quod praetereundum putasti, refellisti principio hujus epistolae, sicut tibi videris, quod a me dictum est: Si errabant illi qui volebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui volunt esse Donati (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 5)? Quis enim non videat hinc esse istam divisionem factam, hinc hodieque in hac peste persistere, dum in hominis justitia spes ponitur, ut tunc sit acceptabilis Baptismus Christi, si ab homine justo quisque tingatur? Contra quem errorem, adversus eos qui jam schismata propter diversa merita hominum facere coeperant, clamat ipse Paulus, Gratias ago Deo, quia neminem vestrum baptizavi, ne quis dicat quod in nomine meo baptizavi (I Cor. I, 14, 15): quid aliud insinuans, nisi Baptisma Christi non esse nisi ejus in cujus nomine datur, et ideo non fieri melius cum per meliorem datur, nec deterius per deteriorem?
12. Frustra itaque deinceps exsultas, et dicis, Sequitur ut omnia illa quae a sancto Petiliano (seu cujuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam. Ipsa enim verba quae velut recte dicta concludis, non se recte dicta convincunt; quia nec conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, cum maculosa dantis occulta est. Ibi victus, cum veritati acquiescere debuisses, ad falsam ejus famam, tanquam ad deceptum mendacio infelicem judicem provocasti: quia neque attenditur conscientia, quando fama ejus attenditur, et tam non potest falsa cujusquam fama quam nec mala vita quisque mundari; et nemo fidem christianam sumit ab homine, nec perfido nec fideli, sed ab illo de quo scriptum est, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Qui si per fidelem audit quid credendum sit, eum quidem imitatur, non tamen ab eo justificatur. Nam si minister justificat impium, consequens est ut etiam in ministrum recte credatur: apostolica quippe clara et certa sententia est, Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Proinde, si minister non audet dicere, Crede in me; non audeat dicere, Justificaris a me. 13. Jam vero quod sequitur, Omnis res origine et radice consistit; et si CAPUT non habeat aliquid, nihil est: si origo et radix et CAPUT baptizati, baptizans minister est, Christus non est; si Christus est, ille non est. Denique cum minister occultus est malus, quae origo, quae radix, quod CAPUT est baptizati? an falsa ejus fama? Hoc quidem Cresconius dicit, sed veritas contradicit. Ergo si tunc origo et radix et CAPUT Christus est; ipse est etiam quando minister est bonus, ne, quod absurdissimum est, melior sit conditio baptizati per occultum malum, quando Christus est CAPUT, quam baptizati per manifestum bonum, si tunc minister est CAPUT. Hoc et de bono semine dixerim. Sequitur enim, Nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. 14. Quae vero sequuntur ex epistola Petiliani abs te posita, ubi ait (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, nn. 8, 9), Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, cum scriptum sit, « Arbor bona bonos fructus facit; et arbor mala malos fructus facit? Numquid colligunt de spinis uvas » (Matth. VII, 17, 16)? et iterum, « Omnis homo bonus de thesauro cordis sui producit bona; et malus homo de thesauro cordis sui profert mala » (Id. XII, 35): satis aperteque convincunt, Petilianum haec omnia non retulisse nisi ad hominem per quem Baptismus ministratur, ut ipse intelligatur, si innocens est, facere innocentem quem baptizat; ipse sit bona arbor, cujus fructus sit qui baptizatur; ipse bonus homo, de cujus cordis thesauro procedit sanctificatio baptizati. Ac per hoc cum iste occultus est malus, dic mihi, a quo fit ille innocens? dic mihi, cujus erit arboris fructus? dic mihi, de cujus cordis thesauro sanctificabitur baptizatus? Aut si tunc effectorem innocentiae suae, tunc arborem de qua fructus bonus nascatur, non hominem ministrum Baptismi meretur habere, sed Christum; felicius incidit in ministrum latentem malum, quam si incidisset in manifestum bonum. Quod si absurdissime atque insanissime dicitur, Christi fructus est qui ejus Baptismo sanctificatur, cujuslibet ministri opere baptizetur. Nisi forte ad consilium tuum recursurus est, quando incurrerit in ministri conscientiam maculosam et occultam, ut ei de qua nascatur arborem ostendas, falso bonam mali hominis famam: cujus radicem si quaesieris, invenies fallentis astutiam; de qua si potest nasci fructus bonus, quod absit, mentitus est Christus, qui dixit, Non potest arbor mala fructus bonos facere (Id VII, 18). Sed quia verum dixit Christus, habeat homo bonus tanquam bona arbor bonum fructum, opus bonum; sicut homo malus tanquam mala arbor malum fructum, opus malum: qui autem baptizatur, non de cujusquam hominis, sed de spiritu Christi nascatur, si vult esse fructus qui vento non corrumpatur, et arbor quae non eradicetur. Quae cum ita sint, cum tu dixeris, Ergo sequitur ut omnia quae a sancto Petiliano (seu cujuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam: puto quia ego potius illa omnia non recte dicta concludo.
- CAPUT XII.--15. Jam nunc videamus quod deinde in epistola tua contexuisti, quomodo te Optati causam et Maximianistarum, quinimo, ut abs te doctior fiam, Maximianensium, vestri docuerunt. Et de Optato quidem, de quo nihil conscriptum valeo recitare, quodlibet sentias, facile cedo. Unum illud scio: si vera sunt quae de illo, ut non dicam ostendebantur, certe tamen dicebantur, nec ipse erat bonus, nec famam habebat bonam; unde quicumque per eum baptizati sunt, nec conscientia ejus secundum Petilianum, nec fama ejus secundum te, ablui potuerunt: si autem falsa mala ejus, sicut saepe assolet, invida fama jactavit; vide quam recte non facile credamus, quod nunquam nobis de traditoribus quos accusatis probare potuistis: quia solet etiam de bonis mala fama mentiri. Si ergo non illorum innocentia, non denique, quod verum atque firmum est, Dei gratia et non nostra conscientia ratum nobis Baptismum facit, faciat saltem sententia tua.
- CAPUT XIII.--16. Tu enim cum de Optato loquereris dixisti, Ego quidem Optatum nec absolvo, nec damno. Si hoc ego, imo non tantum ego, sed omnis Africana catholica Ecclesia; quanto magis etiam transmarina tam longe lateque diffusa, de Caeciliano et ejus ordinatoribus dicat, Ego illos nec absolvo, nec damno? Parumne putas esse illis quos ii baptizaverunt, quorum nemo unquam Caecilianum vidit, quod de Optato sufficere credis eis quos ille etiam suis manibus baptizavit? An quia de Caeciliano parentum vestrorum concilium recitatis, de Optato autem nullum recitatur a nobis; ideo putas nulli nostrum licere dicere, Ego Caecilianum nec absolvo, nec damno: quod tibi licuit de Optato? Sed factum est pro Caeciliano posterius judicium transmarinum , vestris apud Constantinum imperatorem ut fieret instantibus. Aut si ecclesiastica judicia, quae prius facta fuerint, jam convelli non possunt; quid de Primiano facturi estis, vestro episcopo Carthaginensi, contra quem primo centum, plures utique quam de Caeciliano judicaverunt, eique abrogato episcopatu Maximianum pro illo constituerunt? Nonne Primianus posteriore judicio nititur, quod pro illo factum est in oppido Bagaiensi; secundum quod judicium non vult de se dubitari, sed ab omnibus vobis se extorquet absolvi? Unde et nos secundum posterius de Caeciliano judicium prorsus eum incunctanter absolvimus. Sufficit tamen ad causam, si hoc de illo dicamus, quod tu de Optato dixisti: Nos Caecilianum nec absolvimus, nec damnamus. Viderint illi, seu vestri, seu nostri, quemadmodum de illo judicaverint; ipsi suarum sententiarum rationem reddant, ipsi portent seu mali seu boni sui operis sarcinam: nobis de alienis factis saltem dubitare permittite, ne cogamur in nobis ea Sacramenta damnare, de quibus non licet dubitare. Sed jam dixi, senti de Optato quod vis: neque enim est unde convincamus eum, qui non apud acta commisit; quae tamen ita commisit, ut inter Gildonis satellites praecipuus haberetur, teneretur, moreretur. Numquid etiam de Feliciano et Praetextato sociis Maximiani, quos trecenti et decem episcopi vestri cum caeteris similiter nominatim expressis, una eademque sententia Bagaitani concilii damnaverunt, eosdemque non post parvum tempus cum omnibus quos damnati baptizaverunt, sicut fuerunt, episcopos susceperunt, quodlibet vobis garrire permittitur?
- CAPUT XIV.--17. Quocirca quaecumque in nos sive in nostros quasi parcendo et praetereundo dixisti, sine nominibus, sine testibus, sine ullis omnino documentis, partim culpando quae culpanda non sunt, partim quae culpanda sunt, non probando, supervacaneum est velle purgare. Istos, istos iterum attende, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum aliquanto diligentius intuere, quorum totam causam suo loco ita, si Dominus permiserit, explicabo (Infra, toto lib. 4), ut etiam si nimius hostis veritatis esse volueris, vestrorum mendacium defendere vel negare non possis: sec nunc interim secundum hoc mihi placet agere quod tibi dixerunt; nondum discutio quam verum dixerint, nondum ostendo quam mira impudentiae caecitate mentiti sint. Certe cum de iis quos Maximianistas appellavi, et damnatis vestrorum concilio et receptis, in epistola mea perlegeres, sicut scribis, valde permotus es: quippe cum adhuc (verbis enim tuis utar) quod haberet veritas ignorares. Denique statim, sicut narras, ex vestris episcopis diligentius inquisisti; atque ipsis docentibus, et decretum concilii, et sententiam in eos qui damnati sunt dictam, et rei totius ordinem cognovisti. Et quia et me quid gestum sit ignorare credebas, quid veritas haberet hortatus ut discerem, ita deinceps cuncta narrasti. Vide quia in hac causa verba ipsa tua pono ex epistola tua; sunt enim mihi pernecessaria.
- CAPUT XV.--18. Cum quam plurimos, inquis, episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio, in eos omnes qui in ejus schismate perstitissent, prolata sententia est: quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen, inquis, decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Sic factum est, inquis, ut non solum duo illi quos memoras, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent. Quorum ideo Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur; nec, cum baptizarent, fuerunt ab Ecclesia separati, quippe necdum transacti temporis definita meta disjuncti. Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt. Haec verba tua certe, mi Cresconi, cognoscis ex epistolae tuae contextione expressa.
- CAPUT XVI.--19. Proinde quaero abs te, Si nondum fuerant ab Ecclesia separati, quomodo in eos omnes qui in Maximiani schismate perstitissent, prolata sententia est, quae cum consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur? Quibus verbis ostendis, eorum qui in Maximiani schismate perstitissent, si quis intra dilationem temporis corrigi voluisset, innocens haberetur. Corrigeretur ergo, si quis corrigi voluisset, ab illo schismate in quo cum Maximiano perstiterat: proinde antequam corrigeretur, in schismate erat, in quo perstiterat; quamvis in eo, quia intra placitum tempus correctus est, non pertinaciter perstitisset. Nam et posterioribus verbis paulo post ita distinguis: Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt: dicens utique, persinaciter perstiterunt, ostendis etiam illos qui correcti sunt perstitisse, sed non pertinaciter. In quos simul omnes prolata est illa sententia, qua consensu omnium confirmata, placuisse tamen dicis decreto concilii dilationem illam temporis dari. Quomodo igitur in Ecclesia erant, qui antequam corrigerentur, in schismate cum Maximiano perstabant? Quod si in Ecclesia non erant, quia in schismate erant, quomodo baptizabant? Deinde, quomodo factum est, sicut dicis, ut non solum illi quos memoravi, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent, si ab Ecclesia non erant separati? Cui se reddiderunt, unde non recesserunt? Aut si recesserunt, dic, quaeso, antequam se Ecclesiae reddidissent, quo jure baptizaverunt? Quorum ideo, inquis, Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur. Restituti, quo? Evigila, obsecro, dic nobis, quo restituti? Profecto dicturus es, In Ecclesiam, cui se illos reddidisse dixisti. Quisquamne restituitur in Ecclesiam, qui non fuerit ab Ecclesia separatus? Quisquamne ab Ecclesia non separatus quamlibet paucos dies persistit in schismate? Quisquamne ab Ecclesia non separatus se post tempus quamlibet parvum reddit Ecclesiae?
- CAPUT XVII.--20. Arbitror te, charissime, non solum verba tua non considerasse conscribenda, sed nec legisse conscripta. Verumtamen quid faceres, cui necessitas in hoc opere ingerebatur in Maximianum ac socios ejus, non propriam dicere, sed ab aliis dictam, quomodo posses, defensare sententiam? Nam et si tu non utereris his verbis, idem ipsum decretum concilii Bagaiensis recitarem, ubi scriptum est: Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus.
- CAPUT XVIII.--21. Proinde, et si talia tua verba non reperirem, hic certe dicerem, hic pro veritate clamarem, Quomodo ad matrem Ecclesiam redire permittuntur, qui ab Ecclesia matre non recesserunt? Aut si recesserunt, quo jure, antequam redirent, baptizare potuerunt; nisi quia in causa resarciendi hujus schismatis obliti estis propriae vanitatis, qua post episcopos ab ipsis Apostolorum sedibus inconcussam seriem usque in haec tempora perducentes, non unum hominem, non unam domum, non unam civitatem, non unam gentem, sed orbem terrarum baptizandum esse censetis? aut certe quia hujus facti horror semper etiam facientium corda concussit, tot populis ad vestram communionem a Maximiani communione redeuntibus, tam multos quidem libuit reparare, sed puduit tam multos rebaptizare: quod tamen, quibuslibet detestantibus et exhorrentibus, propter salutem hominum faceretis, quae quanto plurium fuerat, tanto minus utique contemnenda erat, si hoc unquam contuitu veritatis, et non praejudicio faceretis erroris. Vides certe in hoc Maximianensium ad vestram communionem reditu patefactum, vera esse quae de Baptismo dicuntur a nobis. Nam si ullus est in hominibus intellectus, vel dicendi aliquid vel audiendi, qui antequam redeat ad Ecclesiam baptizat, profecto extra Ecclesiam baptizat: et tamen rescindendus Baptismus non est, sicut nec in illis rescissus a vobis est. Quo non mutato, nec in suo, nec in cujusquam alterius, sed in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine quisque baptizat. Deinde, praeter Baptismi sacramentum, quod vel ad poenam perversi, vel ad salutem recti sive correcti integrum perseverat, de ipsa correctorum expiatione vel mundatione volo aliquid dicere. Meministi enim quae adversus nos dixeris, quod venientes ad nos a vobis ex haereticorum sacrilego errore, sine ulla expiatione susceptos habeamus. Tu nobis dic modo, de schismate Maximiani redeuntes ad vos, cum in suis etiam susciperentur honoribus; qua tandem, quaeso, expiatione mundati sunt? In illo tanto scelere participato, non erant tam nefaria societate maculati?
- CAPUT XIX.--22. Attende quid insonet, quid increpet, quid in illo praeclaro concilio fateatur veridicum os illud episcoporum tuorum. Maximianum, inquit, fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit (Num. XVI), ad majus supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris: usuras nunc graviores colligit fenoris, cum mortuus interest vivis. Itane tandem in hujus schismate, sicut ipse dixisti, persistentes, antequam intra tempus dilationis, sicut tu item dixisti, se vestrae Ecclesiae reddidissent, nullam vel parvam de hujus societate traxerant maculam? Sed audi deinde quid sequatur; audi, inquam, dictator vel dictor illius sententiae quid connectat. Nec hunc solum, inquit, sceleris sui mors justa condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est, « Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt » (Psal. XIII, 3, 4). Nollemus quidem tanquam e proprii corporis junctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis, quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior ne per cuncta membra pestilens irrepat virus ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos Victorianum Carchabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Baianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Quae graviora in illos dicere potuistis? Quae graviora in nos ipsos dicere soletis? Sed ab hoc, inquis, tam magno malo intra dilationis tempus correcti sunt. Videro utrum correcti sint: quia revera correcti essent, si ad veram Ecclesiam remeassent. Sed si vestra vera est, quomodo expiati sint a tam immani scelere, dicite. Si enim non sunt expiati, omnes vos estis secundum vestram sententiam eorum scelere maculati: si autem expiati sunt, solo ipso reditu, propter charitatem quae cooperit multitudinem peccatorum, expiari potuisse conceditis; et nos de vestris cum correcti ad nos veniunt, inanibus calumniis accusatis: nisi forte, jam quidem, sicut concilii verba indicant, et schismatis sacrilegium perpetraverant, sed ante diem concessae dilationis eodem sacrilegio nondum fuerant inquinati, et ideo non putati sunt expiandi.
- CAPUT XX.--23. Hoc si ita est, quis vos non audiat, qui tam mirabilem potestatem in homines accepistis? Peccant quando volunt, et inquinantur quando vultis. Non obscurum aliquid recitamus, minusve notum atque vulgatum. Illa sententia est, quae tantae facundiae merito in manibus omnium, in omnium ore versatur, qui legendorum talium studiosi sunt: de qua nunc saltem cernis quam vere dixerim, quod non eam deberent primo gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 11). Attende quid habeat, audi quid perstrepat.
- CAPUT XXI.--24. Maximianum, inquit, fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit. Cum hoc igitur si quis Sacramentum altaris uno die sciens communicasset, secundum jactantissimam illam severitatem vestram, non de tanto malo sic pollueretur, ut par ejus fieret? Quid ergo fuerunt, vel quid ex illo facti sunt, qui non solum ad altaria cum eo accesserunt, verum etiam ipsi eum ordinatum episcopum contra Primianum vestrum erectis altaribus admoverunt? Sed quid ego te de istis interrogem? Ipsa sententia loquatur, cujus verba sic fulgent, ut si eam volueritis abscondere, quarumlibet latebrarum tenebras suo nimio splendore perrumpat. Videamus in socios Maximiani, quanto sonitu damnationis insurgat.
- CAPUT XXII.--25. Nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors justa condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est, « Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. » Deinde paulo post, cum omnes ordinatores Maximiani nominatim enumerasset, inter quos etiam isti de quibus ago, Felicianus et Praetextatus leguntur, quid fecerint, ut tanta in eos digne dicenda essent, ita subjungit: Qui funesto, inquit, opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt: sic intelligi volens, quod ipsi adfuerint, ipsi Maximianum impositis manibus ordinaverint. Addens etiam de Carthaginis clericis: Sed et clericos, inquit, Carthaginis Ecclesiae, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt.
- CAPUT XXIII.--26. Rogo te, Cresconi, numquid ullis meis verbis hoc crimen exaggero? Quod si voluissem, fortasse mihi, etsi non talia, tamen qualitercumque sufficientia non defuissent. Quaero igitur abs te, antequam isti duo, de quibus interim ago, ad vestrae communionis concordiam remeassent, in illa catena sacrilegii constituti, sub quorum labiis erat venenum aspidum, cum ore pleno maledictione et amaritudine, cum pedibus velocibus ad effundendum sanguinem, quomodo baptizarunt? Numquid in his erat conscientia sancte dantium, quae ablueret accipientium? Numquid eos saltem fama bona vel falsissima commendabat, quae tibi in illis angustiis non qua evaderes, sed qua te praecipitares, exitum praebuit, cum eos tam insigne concilium clamet famosi criminis reos? Redeuntes deinde, sicut falsa narrantibus vestris episcopis credidisti, ante dilationis diem, quomodo suscipiuntur in honoribus suis, cum eis quos extra Ecclesiam cum Maximiano, constituti in catena sacrilegi schismatis baptizaverant? Unde a sacrilegio tanto expiantur? A catena illa unde solvuntur? Labia eorum, os eorum a veneno aspidum, a maledictione et amaritudine unde mundatur? Unde pedes ab effusione spiritualis sanguinis abluuntur, quo velociter cucurrerunt? Unde manus a funesto opere perditionis emaculantur? Unde ab illicito incestu, non membra corporis, sed animae purgatur affectus?
- CAPUT XXIV.--27. Nempe istam causam ut defendatis, velitis nolitis, ad patrocinium veritatis venire cogemini, quae dicit Baptismum Christi, non solum per occultos, sed etiam per manifestos malos; nec solum a conversis, verum etiam a perversis datum, habere inconcussam sui roboris firmitatem; et eis posse quidem inesse, sed nisi correctis non posse prodesse; correctos autem etiam fraternis orationibus expiari, per charitatem cooperientem multitudinem peccatorum. Ecce antequam ostendam quam impudenter tibi vestri episcopi de Maximianensium susceptione mentiti sunt, secundum ipsum mendacium eorum et narrationem tuam, quam tota causa vestra subversa sit puto quod non jam quaerere debeas, sed agnoscere, nec parare contradictionem, sed correctionem potius cogitare. Vides enim nunc saltem, quam veraciter a me illa dicta sint, quibus frustra mendaciter respondere conatus es: quam recte dixerim, Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, cur non pro unitate Christi vera et plenaria lex illius haereditatis agnoscitur (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 14)? Cum ipse fatearis, eos qui in Maximiani schismate perstitissent meruisse sententiam, qua non tenerentur si intra diem dilationis se Ecclesiae reddidissent. Unde constat, antequam se reddidissent, eos in schismate in quo perstiterant baptizasse, cum quibus in vestram communionem recepti sunt. Vides quemadmodum mortui baptizaverint: quia de illis qui in Maximiani schismate perstitissent, antequam ad vos redirent, dictum erat sententia concilii Bagaiensis, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora.
- CAPUT XXV.--28. Quod vero dixi: Quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt (Ibid., n. 11): quibus poenis ecce jam multo melius obmutescerent, quam cum talia loquuntur, implicarentur. Vides quam verum sit quod a me dictum est, Jam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad Ecclesiam, quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 14). Multo magis enim hoc secundum tuam narrationem verum est, qui dixisti etiam illos dilatione concessa revocatos, de quibus nominatim expressis jam dictum fuerat, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Cum enim post haec verba illa est dilatio constituta, quomodo non placuit revocare damnata? aut quomodo nobis tanto post natis, vel ipsi etiam christiano orbi terrarum incognita esse non possint, quae probari non potuerunt de Caeciliano, in eo quod postea factum est judicio transmarino; quando ea quae de Maximianensibus gesta sunt, et in Africa, et temporibus nostris, tu cum sis Afer, sicut dicis, post tot annos adhuc usque non noveras? sicut autem nos docere poterimus, adhuc usque non nosti, quia episcopis vestris mentientibus credidisti.
- CAPUT XXVI.--29. Quod autem me de traditione in vestros majores, dicis, quasi per anticategoriam, quod a nostris majoribus factum est, retorquere voluisse, culpans quod hoc fecerim, quasi in schola de causae generibus vel quaestionibus ageretur, non in Ecclesia veritas quaereretur: numquid hoc Eliae prophetae diceres, qui cum sibi a rege iniquissimo esset objectum, qood ipse everteret Israel; respondit, Ego non everto, sed evertis tu et domus patris tui (III Reg. XVIII, 18)? Quid enim ad nos pertinet hoc retortae objectionis genus, quo nomine a Graecis appellatur in arte rhetorica, cum hoc inveniamus in auctoritate prophetica? Cum ergo quisque dicit, Non ego feci, sed tu fecisti: verum dicere opus est, non dicere metuendum est. Et tu quomodo ostendas non fecisse majores vestros, quod suis confessionibus lectis fecisse monstrantur, debes si quid vales vigilantissime cogitare, non verbo graeco imperitos ne nos audiant deterrere. Et majores quidem nostros fuisse traditores non docuisti: neque enim quia dixisti esse multas litteras quibus hoc possit ostendi, ideo jam ostendisse putandus es. De vestris autem majoribus exstat Secundi Tigisitani concilium, cum paucissimis quidem factum apud Cirtam post persecutionem codicum tradendorum, ut illic in locum defuncti ordinaretur episcopus.
- CAPUT XXVII.--30. Ibi quae gesta sint accipe: nam quae necessaria fuerunt, infra scribere curavi. Diocletiano octies, et Maximiano septies consulibus, quarto nonas martii, Cirtae, cum Secundus episcopus Tigisitanus primae cathedrae consedisset in domo Urbani Donati, idem dixit; Probemus nos primo, et sic poterimus hic ordinare episcopum. Secundus Donato Masculitano dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Scis quantum me quaesivit Florus ut thurificarem, et non tradidit me Deus in manibus ejus, frater: sed quia Deus mihi dimisit, ergo et tu serva me Deo. Secundus dixit: Quid ergo facturi sumus de martyribus? Quia non tradiderunt, ideo et coronati sunt. Donatus dixit: Mitte me ad Deum, ibi reddam rationem. Secundus dixit: Accede una parte. Secundus Marino ab Aquis-Tibilitanis dixit: Dicitur et te tradidisse. Marinus respondit: Dedi Pollo chartulas; nam codices mei salvi sunt. Secundus dixit: Transi una parte. Secundus Donato Calamensi dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Dedi codices medicinales. Secundus dixit: Transi una parte. Et alio loco: Secundus Victori a Rusiccade dixit: Dicitur te tradidisse quatuor Evangelia. Victor respondit: Valentianus curator fuit, ipse me coegit ut mitterem illa in ignem. Sciebam illa deletitia fuisse. Hoc delictum mihi indulge, et indulget mihi et Deus. Secundus dixit: Transi una parte. Et alio loco: Secundus Purpurio a Limata dixit: Dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Purpurius respondit: Putas me terreri a te, sicut et alteri? Tu quid egisti, qui tentus es a Curatore et Ordine ut Scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut jussisti dari quodcumque? Nam non te dimittebant passim. Nam ego occidi et occido eos qui contra me faciunt. Ideo noli me provocare ut plus dicam. Scis me de nemine tractare. Secundus minor patruo suo Secundo dixit: Audis quae dicat in te? Paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis: quos scio quia dimittere te habent, et dare in te sententiam, et remanebis solus haereticus. Ideo quid ad te pertinet, quis quid egit? Deo habet reddere rationem. Secundus Felici a Rotaria Centurioni et Victori a Garbe dixit: Quid vobis videtur? Responderunt: Habent Deum cui reddant rationem. Secundus dixit: Vos scitis et Deus. Sedete. Et omnes responderunt: Deo gratias.
31. Hos tu traditores, qui cum aliis apud Carthaginem in Caecilianum et socios ejus dixerunt sententias, inter quos et Silvanus Cirtensis fuit, de cujus traditione gesta mox inseram, praeclara videlicet ratione defendis: hoc enim de his jam pluribus utique dicturus es, quod de uno Silvano tanquam magnum aliquid dictandum putasti, hinc te arbitratus manifeste falsum crimen quod ei traditionis objicitur, demonstrare, quia interposuisti sententiam ejus quam in concilio inter caeteros episcopos contra Caecilianum et alios communionis ejus participes dixit; tanquam fieri non posset ut traditores traditor condemnaret. Prudentius enim tu vides ista quam Paulus apostolus: nam ille quibusdam res objiciebat absurdas, nec considerabat non posse fieri quod dicebat, Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis? et illud praecipue, In quo enim alterum judicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas (Rom. II, 21, 22, 1). Hos ergo traditores, quibus confessis territus Secundus ignovit, secum habuit in Carthaginensi concilio, et in absentes non confessos dixerunt sententias, qui praesentes de sua non sunt confessione damnati. Hoc concilium non maneret, nec in posteritatis memoriam perduraret, nisi describeretur ab aliis, conservaretur ab eis qui eo se defendere praeparabant, si quis eis eadem crimina, postea quam illic relaxata sunt, objecisset.
- CAPUT XXVIII.--32. Intererat etiam Secundi ipsius, ut appareret eum, ne schisma fieret, quod solent prae caeteris pacifici, praecavere, illa omnia divino judicio dimisisse: quod multo magis facere deberet in concilio Carthaginensi, ubi contra absentes nulla constiterant, nisi Lucilla tunc praepotens et pecuniosissima femina odiis accensa furialibus vehementer instaret, ut contra Caecilianum veluti damnatum alter ordinaretur episcopus. Quod in Zenophili consularis judicio postea commemoratum est per quemdam Nundinarium Silvani Cirtensis tunc vestri episcopi diaconum, qui cum memorato episcopo suo quem perpessus fuerat inimicum, sicut volebat, concordare non potuit. Egerat sane hoc apud collegas ejus magis terribiliter, ne omnia proderet, quam suppliciter, ut veniam mereretur.
- CAPUT XXIX.--33. Ex illius judicii gestis haec pauca interposui: Constantino Maximo Augusto et Constantino juniore nobilissimo Caesare consulibus, idibus decembris ex tota Mociaciensi inducto et applicito Victore grammatico, astante etiam Nundinario diacono, Zenophilus consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Victor. Et paulo post alio loco: Nundinarius respondit: Legantur acta. Zenophilus consularis dixit: Legantur. Et legit Nundinius exceptor: Diocletiano octies et Maximiano septies consulibus, quarto decimo calendas junii, ex actis Munatii Felicis flaminis perpetui curatoris Coloniae Cirtensis: Cum ventum esset ad domum in qua Christiani conveniebant, Felix flamen perpetuus curator Paulo episcopo dixit, Proferte Scripturas legis, et si quid aliud hic habetis, ut et praecepto et jussioni parere possitis. Paulus episcopus dixit: Scripturas lectores habent, sed nos quod hic habemus, damus. Felix flamen perpetuus curator dixit Paulo: Ostende lectores, aut mitte ad illos. Paulus episcopus dixit: Omnes cognoscitis. Felix flamen perpetuus curator dixit: Non eos novimus. Paulus episcopus dixit: Novit officium publicum, id est Edesius et Junius exceptores. Felix flamen perpetuus curator dixit: Manente ratione de lectoribus quos monstrabit Officium, et vos quod hic habetis date. Sedente Paulo episcopo, et Montano et Victore de Castello et Memorio presbyteris, astante Marte cum Aelio, et Marte diacono, proferente Marcuclio, Catulino, et Silvano et Caroso subdiaconis, et Januario, Marculio, Fructuoso, Miggene, Saturnino, Victore Samsurico, et caeteris fossoribus, contra scribente Victore Aufidii in breve sic: Calices duo aurei; item calices sex argentei, etc. Et alio loco: Posteaquam perventum est in bibliothecam, inventa sunt ibi armaria inania, ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam invenisse eas. Victor Aufidii Silvano dixit, Mortuus fueras, si non illas invenisses. Felix flamen perpetuus curator Silvano dixit: Inquire diligentius, ne quid hic remanserit. Silvanus dixit: Nihil hic remansit, totum hoc ejecimus, etc. Et alio loco. Exemplar libelli traditi episcopis a Nundinario diacono. Testis est Christus et Angeli ejus, quoniam traditoribus communicastis: id est Silvanus a Cirta traditor est, et fur rerum pauperum, quod omnes vos episcopi, et presbyteri, et diacones, et seniores scitis; et de quadringentis follibus Lucillae clarissimae feminae, pro quo vobis conjurastis, ut fieret Majorinus episcopus, et inde factum est schisma. Nam et Victor fullo vestri praesentia et populi dedit folles viginti, ut factus esset presbyter, quod scit Christus et Angeli ejus, etc. Et alio loco: Quibus lectis Zenophilus consularis dixit: Et actis et litteris quae recitatae sunt, traditorem constat esse Silvanum. Item alio loco: Zenophilus consularis dixit: Quid administrabat tunc Silvanus in clero? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta persecutio est, et Silvanus subdiaconus fuit.
- CAPUT XXX.--34. Habesne, frater Cresconi, ad ista quod dicas? Puto non usque adeo frontem periisse de rebus humanis, ut ad purgationem Silvani adhuc putes sententiam recitandam quam dixit in Caecilianum et collegas ejus quasi traditores; ne magis nos admoneas dicere ex Epistola Apostoli simile aliquid, ut paulo ante commemoravi, Qui praedicas non tradendum, tradis; et, « In quo alium judicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas. » Sed postea, inquis, Ursacio et Zenophilo persequentibus cum communicare noluisset, actus est in exsilium. Imo qui jam traditor fuit, permanere etiam haereticus voluit, ut falsum honorem in ipsa parte Donati haberet, qui habere in Catholica nullum posset, tam manifestis traditionis suae gestis publico judicio reseratis. Haec tu profecto falsa esse dicturus es, et pro vestris majoribus, ut plurimum possis, contra nostros alia prolaturus. Quod quidem forsitan non valebis, non inveniendo quid proferas. Sed fac te invenisse, fac protulisse: tantane furis impudentia, ut abs te prolatis magis contendas credi oportere, quam eis quae proferuntur a nobis? Aut enim et hic et illic fuerunt traditores, si et tu aliqua recitas de confessione nostrorum: aut si aliquid putas contra vestros a nostris esse confictum, cur non et a vestris contra nostros hoc idem nobis putare conceditis? Ergo pro humanis factis, aut et hinc et inde manifestatis, aut ex utroque latere incertis, ne qui in unum Deum credimus litigemus, quod certum et divinum munus est, in Christi gratia concordemus. Cum enim gesta majorum nostrorum atque vestrorum hinc atque inde contraria recitantur nobis tanto post natis, si nec saltem dubitare permittitur, quid iniquius? si autem permittitur, quid sufficientius? Neque enim sicut incertum est a quibus exstiterit traditionis malum, sic incertum est a quo jubeatur reddi turbatae pacis bonum.
- CAPUT XXXI.--35. Ac per hoc qui pro incerto alieno malo pacem Christi respuit, certissime malus est: quandoquidem Cyprianus nec pro certa permixtorum malitia zizaniorum pacem deseruit frumentorum, qui scribens ad Maximum dixit, Et si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non dixit, Suspicamur, opinamur, arbitramur, conjicimus, credimus; sed, Cernimus dixit. O verbum, quo cuncta dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non divideretur! Si sola frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera malos in communione Sacramentorum Christi, ne ante littoris tempus retia disrumpendo, flas quod tolerare noluisti. Ista dicerem, si de traditoribus quos accusatis aliquid probassetis. Imo hoc vero tempore nec ista jam dicerem: non enim jubeor tolerare, cum quibus jam non cogor vivere. Quod si mihi etiam nunc traditor demonstretur, qua conscientia desero tot christianas gentes, quibus non demonstratur? Deinde, ego ipse si nunc disco quod paulo ante nesciebam, cur in me rescinditis quod sciebam? Baptismum quippe Christi me accepisse sciebam: vos etiam ipsi alienum scelus, quod ignoratum nemini obesse conceditis.
- CAPUT XXXII.--36. Cur ergo heri baptizatum, hodie rebaptizatis, cum alienum scelus quod heri nesciebam, hodie doceatis? Nesciens a quali acceperit, Baptismi accepti non erat reus. Modo abs te hoc didicit, Baptismi rescissi quare fit reus? Nam sive consenserit documentis tuis, sive non consenserit, qui Christi Baptismum ministerio traditoris accepit, nisi probaveris eum scisse a quo acceperit, nec secundum vos recte potueris baptizare. Jam nunc averte ab studio partium mentem tuam, et considera quam innumerabilis multitudo Christianorum in Africa ipsa nesciat qui fuerint traditores: quanto magis in caetero orbe terrarum, quantam multitudinem, nisi cum baptizaretur scisse conviceris, aut baptizandam dicere non audebis, aut judicare de occultis cordis audebis? Et ubi est quod tibi placet, quae abs te interposita est divina sententia: Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo vestro (Deut. XXIX, 29)? Crede orbi christiano dicenti tibi, Baptismum Christi scio; qui fuerint traditores in Africa, vel ubilibet, ignoro. Quid in me occulta humana judicas, ut manifesta in me divina rescindas? Fac te scelus alienum modo mihi probare, quod dicis: hoc cum Baptismum acciperem, nesciebam: si propter eos quos nunc mihi prodis, baptizare eos qui nescientes ab adulteris acceperunt, quos modo prodideris. Quid ad haec dicis; nisi, Non est sanctum, non est mundum, nisi quod voluero, et quomodo voluero?
- CAPUT XXXIII.--37. In hac re testis est, inquis, totius orbis pene conscientia. Respondetur tibi: In hac re totius orbis nulla est omnino conscientia. Hoc, inquis, majores nostri a suis parentibus acceperunt. Respondetur: Sed errantes ab errantibus aut calumniantibus. Nam et majores Judaeorum corpus Christi de sepulcro furatum a suis majoribus acceperunt. Non olim defuncti sunt, inquis, qui traditionis hujus facinus per quos et quibus locis admissum sit cognoverunt. Respondetur: Hoc et nostri pro suis partibus dicunt. Exstant, inquis, etiam libri quibus ordo rerum gestarum fideliter ac diligenter adscriptus est: sunt acta, sunt litterae, multorum quoque tenetur manifesta confessio. Respondetur tibi, haec et nostris pro suis partibus non deesse. Aut ergo illis credamus, qui potuerunt causam suam illis Ecclesiis persuadere, quas scriptas in Libris divinis et canonicis legimus: aut quod tu dixisti de Optato, nec absolvamus dubia, nec damnemus; et pacem Christi cujus bonum dubium non est, fraterna dilectione teneamus.
- CAPUT XXXIV.--38. Sed Orientales, quos modo nostros esse concedis, non latuisse hoc facinus dicis. Atque ut hoc probes, inseris principium epistolae concilii Sardicensis, ubi Donati Carthaginis episcopi vestri nomen invenitur adscriptum. Quod ideo factum putas et affirmas, quod videlicet Orientalibus, qui de concilio suo haec scripta miserunt, facinus displicuerit traditorum, et ab eorum se communione retraxerant, et propterea Donato vestro communicabant. Disce ergo quod nescis: Sardicense concilium Arianorum fuit, quod totum jamdiu est, ut habemus in manibus, contractum maxime contra Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, qui eorum errorem ex ipsa civitate ortum, prae caeteris acriter arguebat et refellebat. Non igitur mirum si illi haeretici Donatum sibi asciscere tentaverunt, quos per totum orbem catholica damnabat Ecclesia. Quanquam nos sine civitatum nominibus episcopos ad quos hae litterae datae sunt habeamus. Aut ergo aliquis Donatus fuit non in Africa episcopus, cui nomini Carthago a vestris est addita; aut, ut dixi, Africanam haeresim Orientalis haeresis sibi tentavit adjungere. Quod hinc maxime credibile est, quod ad Carthaginis episcopum Romano praetermisso, nunquam Orientalis catholica scriberet: ubi saltem vester scribi debuit, quem soletis Romam paucis vestris mittere ex Africa. Sed Deo gratias, quod nec valuit, si tamen coepta est, illa conspiratio haereticorum Orientalium cum Afris haereticis praevalere. Tu Arianos jam inter haereticos et nobis et vobis detestandos in tua epistola posuisti; unde mihi tecum nulla necessitas est etiam de hac quaestione confligere. Nam quod tibi proposuisti quaestionem tanquam a nobis objectam, Si haec ita sunt, a communione vestrorum quemadmodum Orientales postea disgregati sunt? et respondisti quod in recipiendis iterum nostris damnatae causae non potuerint servare constantiam: numquid mirandum est de tam longinquis terris episcopos tuos impune tibi narrare quod volunt? Quod si omnino ita esset, tot populi quid fecerunt, qui cum ista nescirent, tamen a vobis rebaptizandi censentur? Annon est credibile quod haec populi ignorare potuerint, cum tu harum rerum aliquantum studiosior, quid cum Maximianensibus egerint vestri Afri in Africa, nisi litteris meis velles respondere, non quaereres?
- CAPUT XXXV.--39. Illud vero quod dixi, Neque si aliquorum in nostra communione defunctorum traditio probaretur, quae a nobis improbatur et displicet, nos ex aliqua parte macularet (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 19): quam ridicule putasti ridiculum et minus conveniens prudentiae meae. Proinde jam cupio nosse quomodo id refellerit prudentia tua. An quia dicis te non videre quomodo a nobis improbetur, vel quatenus displiceat, quod nunquam cognito errore damnavimus in eorum schismate positi? Vide potius, quam breviter ad ista respondeam. Ego in Ecclesia sum, cujus membra sunt illae omnes Ecclesiae, quas ex laboribus Apostolorum natas atque firmatas simul in Litteris canonicis novimus: earum communionem, quantum me adjuvat Dominus, sive in Africa, sive ubicumque non deseram. In hac communione si fuerunt quos nescio traditores, cum eos demonstraveris, et carne et corde mortuos detestabor: nequaquam tamen a vivis in ejusdem Ecclesiae sancta unitate manentibus, propter mortuos alienabor. Neque enim ipsi hanc Ecclesiam condiderunt; sed in ea, si boni, frumentum; si autem mali, palea fuerunt. Vos autem quos tam manifestae Ecclesiae zizania, vel palea maculare non posset, quae causa fuit vestrae divisionis, nisi appetitus sacrilegi schismatis? Si tibi, inquis, displicet, improba, fuge et relinque Ecclesiam traditorum. Noli errantium majorum tuorum sequi vestigia. Ad hoc respondeo: Si nec illi fuerunt traditores, majores mei sunt: si fuerunt, quod ego non sum, non sunt majores mei. Ecclesiam teneo plenam tritico et palea. Non dico, si alios qui suam sarcinam portant, sed si me ipsum in ea mihi ostenderes traditorem, ubi mihi licet in melius commutari, non mihi opus est inde separari. Si quos tales in Sacramentorum ejus communione cognovero, verbo et disciplina Domini emendo quos possum, tolero quos emendare non possum. Fugio paleam, ne hoc sim: non aream, ne nihil sim.
- CAPUT XXXVI.--40. Proinde noli frustra in hanc sententiam ventilari. Magis enim me admonet, quomodo id agam, praeceptum apostolicum quod ipse posuisti: Ne communices peccatis alienis; te ipsum castum serva (I Tim. V, 22). Nam ut ostenderet quemadmodum quisque non communicaret peccatis alienis; ad hoc addidit, te ipsum castum serva. Non enim qui se castum servat, communicat peccatis alienis: quamvis non eorum peccata, sed illa quae ad judicium sibi sumunt, Dei Sacramenta communicet cum eis, a quibus se castum servando fecit alienum. Alioquin etiam Cyprianus, quod absit, peccatis raptorum et feneratorum collegarum communicabat, cum quibus tamen in communione divinorum Sacramentorum manebat, de quibus dicit: Episcopi plurimi, quos et ornamento esse oportebat caeteris et exemplo, divina procuratione neglecta, procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas provincias oberrantes, negotiationis quaestuosae nundinas aucupari: esurientibus in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter velle; fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere (Epistola, seu sermo de Lapsis ). Numquid talium ille communicabat peccatis? numquid eorum sectam sequebatur? Et tamen cum eis in eorumdem Sacramentorum communione persistebat: quia illa Sacramenta non ipsi instituerant moribus suis, sed ad poenam sibi valere faciebant moribus malis.
- CAPUT XXXVII.--41. Quid est autem quod dicis, cum ex persona mea tibi proposuisses, quod ego nunquam divinum tradiderim Testamentum? Adjungis enim: Sed ille qui tradidit, te creavit. Deinde contexis quae tibi bene sonare videbantur: Fonte deducitur rivus, et CAPUT membra sequuntur. Sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitat. Originem suam respicit, quidquid in stirpe processit. Et post haec quasi in extremo concludis: Non potest innocens esse, qui sectam non sequitur innocentis. In his omnibus verbis tuis creatorem meum, CAPUT meum, non fecisti nisi traditorem; quem quidem accusare tantum, non convincere potuisti. Ego autem nec ejus innocentiam mihi creatricem, vel fontem CAPUTve constituo: sed tu ad illud redis, in quo Petilianus erravit, ne cujusque in sanctificatione Baptismatis Christus sit origo CAPUTque nascentis: et non vis venire in maledictum, de quo scriptum est, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5): cum te aliunde non involvas, ne cum resilieris, in aliud recidas.
- CAPUT XXXVIII.--42. Sed et testimonio me admones de Scripturis, quid tibi adhuc ad ista respondeam. Dicis enim propter hoc scriptum esse, In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis (Ezech. XX, 18). Nec advertis dictum esse Judaeis, ut mala facta patrum suorum non imitarentur, non ut ab illo Dei populo scinderentur. Si ergo licuit regi David, Samueli, Isaiae, Jeremiae, Zachariae, caeterisque sanctis ac prophetis Dei inter contemptores legis Dei mandata servare, atque in illos ipsos mandati transgressores multa digna et vera verba jaculari, patrum quoque illa peccata quibus sub Moyse ita offenderunt Deum, ut nemo eorum dignus esset terram promissionis intrare, non imitari, non sectari, sed detestari ac fugere, et illos qui ea committerent, similitudine talium patrum increpare, nec tamen sibi alterum populum quasi purgatum et liquatum separatione sacrilega constituere: quomodo nobis non liceat nec facta, nescio quorum, quae magis objicitis quam probatis imitari; nec tamen ab ea quae in universo mundo, sicut Apostolus dicit, fructificat et crescit (Coloss. I, 6), sancta Ecclesia separari? Numquid aliqua Sacramenta instituerunt traditores, in quibus baptizarer? Numquid aliquos libros de facienda vel imitanda traditione posteris condiderunt, et eorum tenemus sequimurque doctrinam? Quod si fecissent, nec sibi communicare paterentur, nisi eos qui illa legerent, approbarent; ipsi ab Ecclesiae se unitate dividerent: in quorum divisione me si videres, tunc me dicere deberes esse in ecclesia traditorum. Quod si sua pessima de facienda traditione praecepta conscriberent, nec tamen extra Ecclesiam sua propria congregatione atque communione colligerentur; zizania propterea computarentur, quorum causa frumenta non recte desererentur.
- CAPUT XXXIX.--43. Ecce dico iterum, quae me ulterius vetas dicere: Arguis apud me eos, quos jam olim defunctos mea cognitio non judicavit (Lib. 1 cont. Litteras Petiliani, n. 19). Dicis tu contra: Licet tibi et hodie judicare, et judicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis haberi potest. Licet enim sit mortuus qui peccavit, nunquam illud moritur quod admisit. Quid, si cum viveret se correxit, Deumque placavit? Nonne mortuum et deletum est quod admisit? sicut Felicianus et Praetextatus Maximiani ordinatores, data sicut dicis dilatione, se tanto scelere correxerunt. Mirum est autem si propria peccata non obsunt hominibus qui ea facta correxerint, et aliis obsunt qui ea omnino non fecerint: quod si de nobis agitur, adde, Qui nec facta cognoverint. Sed dicis licere mihi etiam hodie judicare, quia judicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis fieri potest. Ecce volo judicare, sed vos causam ipsam non vultis agere; imo vero tunc actam, tunc etiam sine dubio terminatam, nobis demonstrantibus, non vultis agnoscere. Sed faciamus vos potius habere quod docere possitis: quos nondum docuistis, quare jam rebaptizandos esse contenditis, quandoquidem a traditoribus quos ignoraverant baptizatos, nec cum docueritis baptizare debeatis; sicut eos qui nescientes ab adulteris baptizati sunt, et illis proditis atque convictis non baptizatis?
- CAPUT XL.--44. Hic forte dicas: Sed de Caeciliano jam judicatum est. Respondetur tibi: Jam judicatum erat et de Primiano a centum episcopis vestris, quibus eum iniquissimum Maximianus persuaserat, antequam Bagaiense concilium faceretis. Sed in primo judicio damnatus est absens, in secundo absolutus est praesens. Si post primum quos baptizavit rebaptizari non possunt, quanto potius post secundum? Ita et Caecilianus primo apud Carthaginem judicio Secundi Tigisitani damnatus est absens, secundo judicio Miltiadis Romani absolutus est praesens: adhuc nos de illo certos esse non vultis, saltem dubitare permittite; vincit enim vos non solum qui Caecilianum scit innocentem, verum etiam qui nescit nocentem. Vos autem utrosque rebaptizandos esse censetis, et qui dicunt. Novimus, et qui dicunt, Non novimus qualis fueri. Caecilianus. Non sunt baptizandi quos baptizavit Primianus post primum judicium quo damnatus est absens, et baptizandi sunt quos baptizavit Caecilianus post secundum judicium quo absolutus est praesens? Illum damnatum damnare non licuit: de isto absoluto saltem liceat dubitare. Cujus crimina etiamsi certa nobis essent, in Ecclesia constitutos, quam Spiritus sanctus velut aream cum palea praenuntiavit, nequaquam nos aliena peccata non imitata macularent. Et tamen etiamsi nobis incerta esse dicuntur, non solum rei constituimur, verum etiam baptizandi judicamur. Itane agitis? siccine cuncta pervertitis? Tantumne revera vobis licere arbitramini, ut quod vultis sit sanctum, quod vultis immundum? Cohibete vos; non proficiatis in malis, ne pereatis a bonis.
- CAPUT XLI.--45. Nam illud quod dixi, Quod si de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamvis improbe facientes, pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant (Lib. 1 contra Litter. Petiliani, n. 20); quam. fallaciter refellere voluisti, prorsus non cogitans litteras tuas sani capitis habituras esse lectorem. Ita enim respondes, quasi ego dixerim, persecutionem vobis pro pace unitatis fieri debere. Quod illo quidem loco non dixi: sed dixi, Si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos a quibus laudabiliter pro unitatis pace tolerantur, qui talia in vos quamvis improbe faciunt. Quod cum apertissime dictum sit, saltem expositum attendant quos fallere voluisti. Neque enim te, quod tam apertum est, non intellexisse arbitror: sed brevitatem sententiae meae facile putasti posse in caliginem mitti, ubi quodlibet aliud diceres, ei respondisse videreris. Cur autem dixerim malos communionis nostrae, hoc est, areae dominicae paleam; cum in vos inique agunt, a bonis nostris laudabiliter pro pace tolerari, quid opus est ut ipse ostendam, ipse defendam; cum pro me beatus Cyprianus apertissime et candidissime dicat, etiam cum cernuntur in Ecclesia mali, non propter eos Ecclesiam deserendam (Epist. ad Maximum): hoc est, quod dixi, eos pro unitatis pace tolerandos? Neque enim vos amplius quam nos persequuntur, qui vos inique persequentes dant vobis ad decipiendos imperitos, licet falsam similitudinem gloriae, nobis autem vulnus grande tristitiae.
- CAPUT XLII.--46. Deinde commemorans etiam nescio quos mortuos, quos a nostris dicis occisos, tanquam in campo facundiae tuae positus latissime exaggeras locum, in quo vobis videmini similes martyrum; cum quotidie vestrorum incredibilia patiamur facta clericorum et Circumcellionum, multo pejora quam quorumlibet latronum atque praedonum. Namque horrendis armati cujusque generis telis, terribiliter vagando, non dico ecclesiasticam, sed ipsam humanam quietem pacemque perturbant, nocturnis aggressionibus clericorum catholicorum invasas domos nudas atque inanes derelinquunt: ipsos etiam raptos et fustibus tunsos, ferroque concisos, semivivos abjiciunt. Insuper novo et antehac inaudito sceleris genere, oculis eorum calcem aceto permixto infundentes et infertientes, quos evellere compendio poterant, excruciare amplius eligunt quam citius excaecare. Nam primo tantum calce ad hoc facinus utebantur, sed posteaquam illos quibus hoc fecerant, cito salutem reparasse didicerunt, acetum addiderunt.
- CAPUT XLIII.--47. Omitto ante quanta commiserunt, quibus easdem leges adversus errorem vestrum constitui coegerunt, magis christiana mansuetudine temperatas, quam in tam magna scelera vi congrui vigoris exsertas. Episcopus catholicus a Thubursicubure Servus nomine, cum invasum a vestris locum repeteret, et utriusque partis procuratores proconsulare praestolarentur examen, repente sibi in oppido memorato vestris armatis irruentibus vix vivus aufugit. A quibus pater ejus presbyter, aetate ac moribus gravis, ea caede qua vehementer afflictus est, post dies paucos excessit e vita. Maximianus episcopus catholicus Bagaiensis, dicta inter partes judiciaria sententia, basilicam fundi Calvianensis evicerat, quam vestri illicite aliquando usurpaverant: hanc cum jure perspicuo retineret, in ea ipsa sub altari quo confugerat, eodem supra se fracto, ejusque lignis aliisque fustibus, ferro etiam crudeliter caesus, totum illum locum sanguine opplevit. Acceperat autem et grande vulnus in inguine, unde cruore largius effluente, continuo moreretur, nisi major eorum crudelitas per occultam Dei misericordiam profuisset. Nam cum membris ex ea parte nudatis semivivus insuper pronusque traheretur, exundantes venas latenter pulvis obstrusit. Inde nostrorum manibus cum ferretur, rursus illis irruentibus violenter extortus est, graviusque mulctatus, et de excelsa turri noctu praecipitatus, subter cinere stercoris molliter jacebat exceptus, sensu amisso vix extremum spiritum tenens. Ibi eum transiens quidam pauper invenit, cum ventris exonerandi causa ad eum divertisset locum. Agnovit autem, eum pavidus suam conjugem accersiit, quam procul verecundia dimoverat lucernam ferentem. Tunc eum ambo pervexerunt domum, vel miserando, vel aliquid etiam lucelli sperando, cum sive vivus sive mortuus, collectus tamen nostris ostenderetur. Quid plura? Mirabili curatione sanatus est, vivit, plures in ejus corpore cicatrices quam membra numerantur. Hunc ad transmarinas terras occisum a vestris, fama nuntiaverat, et ejus facinoris immanitas, gravisque indignitas, quaquaversum audiri potuit, dolore horrendo cuncta commoverat. Quo posteaquam ipse secutus est, recentissimae cicatrices ejus famae illud mendacium defenderunt: nam quem tunc inspicientes vix crederent vivum, non temere illa jactasse videbatur occisum. Hic cum illic invenisset collegam Thubursicensem, quem paulo ante commemoravi, et alios nonnullos similia vel non multo inferiora perpessos, nec eis ad propria revertendi ulla facultas patere videretur; et quia Circumcellionum vestrorum nobilis furor horrendum praebens vestris clericis satellitium usquequaque odiosissime innotuit; ingens in vos conflagravit invidia, atque inde factum est ut et praeteritae omnes contra vos leges excitarentur, et istae conderentur novae. Quarum tamen universarum severitas, si vestrorum inordinatae ac sine ulla lege grassanti saevitiae comparetur, mira lenitas appellanda est. His enim magis tanta potestate accepta mansuetudo catholica commendatur, quam haeretica immanitas plectitur: imo vero in nos, caedes, rapinas, incendia, caecitates, excogitando, minando, exercendo, audacius et insanius debacchatur.
- CAPUT XLIV.--48. Haec enim ego commemorare volui, per quae factum est, ut his nostris temporibus adversus vos ista imperialia statuta ferrentur, imo adversus errorem vestrum. Nam quid tam, si sapiatis, prodesse probabis? Caeterum omnia quae vel anteriorum litteris didici, vel ipse cognovi, saeva facta vestrorum, quibus ab initio divisionis vestrae usque ad hoc tempus Ecclesiam catholicam persecuti sunt, si velim retexere, quae lingua, quis stilus, quantum tempus otiumque sufficiat?
- CAPUT XLV.--49. De Optato cum agerem, tuque hoc magis excusare voluisses, quam purgare, dixisti reos hinc vestros esse non posse, quod eos ad vindicandum nemo pertulerit. Tot protestationes nostrorum de furiosissimis vestrorum violentiis archiva publica citius impleverunt, quam ullam apud vos vindictam illa facta meruerunt. Sed forte et hic dicatur, protestationes quidem depositas, sed ad ipsos vindicanda nulla perlata. Audi ergo quaedam, quae ipse sum expertus. Cum receptorum a vestris Maximianensium, quos damnaverant, causam cognovissemus, et eam quaquaversum poteramus ferventi diffamaremus instantia; illi rebus tam recentibus et tanta manifestatione clarentibus, quid respondere possent non invenientes, solito crebrius et audacius Circumcellionum violentiis turbisque furentibus nos a praedicanda catholica veritate, suaque fallacia convincenda, deterrere coeperunt. Et quia multi erroris eorum laqueis implicati, cum quibus ut inde liberarentur agebamus, respondebant nobis, hoc nos cum episcopis suis agere debere, collationemque nostram se vehementer optare, ubi possent videre quibus asserentibus superaret veritas falsitatem; in Carthaginensi totius Africae concilio nobis placuit, ut adhibita etiam publicorum testificatione gestorum, quo possemus eis qui hoc flagitabant probare, desiderio eorum nos minime defuisse, vestri pacifice convenirentur episcopi, quisque ab eo nostrum qui eodem loco in quo ille consisteret; ut per collationem nostram errore sublato, christiana et fraterna societate, unitate, charitate, pace frueremur: id intuentes, quia si hoc fieri vellent, adjuvante misericordia Dei facillime poterat, quidquid in causa nostra esset, agnosci; si autem recusarent, saltem diffidentia eorum non frustra illis qui hoc a nobis poposcerant, appareret. Factum est, conventi sunt, recusarunt: quibus verbis, quo dolo, maledictione, amaritudine plenis, nunc longum est demonstrare.
- CAPUT XLVI.--50. Interea Crispinus Calamensis vester episcopus, a Possidio collega meo in eadem civitate apud acta conventus, ad concilium vestrum primo distulerat, pollicens cum collegis suis ibi se visurum quid respondere deberet. Deinde post non parvum tempus repetita conventione, rursus apud acta respondit: « Verba viri peccatoris ne timueris » (I Machab. II, 62). Et iterum: « In aures imprudentis cave quidquam dixeris; ne cum audierit, irrideat sensatos sermones tuos » (Prov. XXIII, 9). Postremo, hanc responsionem meam patriarchali sermone definio: Recedant a me impii, vias eorum nosse nolo. Hanc ejus responsionem cum docti indoctique riderent; quippe hominis dicentis verba viri peccatoris se non timere, cui respondere minime auderet; et in aures imprudentis nolle se aliquid dicere, quasi aliquod secretum fuerat imprudentis auribus temere commissurus, cum ea quae diceret multi possent prudentes audire, qualium causa et Dominus Christus tanta Pharisaeis quamvis imprudentibus loquebatur; et nolle se nosse vias impiorum, quasi vias suas eum docere vellent quos impios putabat, ac non potius ipse si teneret vias Dei, etiam impios docere deberet, sicut scriptum est: Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psalm. L, 15). Cum ergo ista responsio a multis intelligeretur, multis etiam demonstraretur quam inanis esset, quantum attinebat ad causam; quam vero amara et maledica, quod non pertinebat ad causam; atque ita ejus, sicut apud vos habetur, doctissima annositas, hesterno contra stante tirone nihil adversum veritatem posse probaretur, rideretur: subito post paucos dies iter agenti Possidio, alius Crispinus ejus presbyter, et, ut perhibetur, propinquus, tetendit insidias armatorum, in quas pene jam noster inciderat, nisi eis prospectis atque nuntiatis, ad quemdam fundum fugiens divertisset, ubi ille nihil auderet, vel non praevaleret, vel si quid etiam fecisset, negare non posset. Quo comperto, continuo consecutus est tanta caecus insania, ut jam latere turpe arbitraretur. Tum domum in qua cum suis se Possidius incluserat, sepire armatis, lapidibus circumtundere, ambire flammis, aditum ex omni parte moliri. Quae vero aderat incolentium multitudo, memor periculi sui, si in eo loco aggressum tantum facinus impleretur, partim illum deprecabatur ut parceret, quem resistendo non audebat offendere, partim vero ignes suppositos exstinguebat. Cum ille nihilo segnius coeptis fervidus atque inexoratus instaret, cessit aliquando ictibus janua; ingressi sunt, sauciatisque caede jumentis, quae in inferiore domus parte compererant, de superioribus episcopum deposuerunt, afficientes plagis et contumeliis. Ubi ne gravius saevirent, intercessit ipse Crispinus, velut aliis rogantibus flexus, quorum non tam videbatur in ira sua curare deprecationem, quam in facinore testimonium formidare.
- CAPUT XLVII.--51. Haec posteaquam nota facta sunt in oppido Calamensi, exspectabatur Crispinus episcopus vester, quemadmodum in suum presbyterum vindicaret. Accessit etiam protestatio municipalibus gestis expressa, cujus vel timore vel pudore cogeretur exercere ecclesiasticam vindictam. Quod cum omnino contemneret, tantusque fieret vestrorum tumultus, ut veritati praedicandae, cui respondere non poterant itinera clausuri putarentur, imo vero jam etiam cernerentur: leges quae non deerant, sed quasi deessent, in nostris manibus quiescebant, adversus Crispinum episcopum vestrum commotae sunt, magis ut nostra mansuetudo demonstraretur, quam ut illorum puniretur audacia. Neque enim aliter innotesceret, quid adjutorio Christi Ecclesia catholica in suos inimicos posset et nollet, non secundum haereticam praesumptionem privato furore Circumcellionibus saevientibus, sed secundum propheticam veritatem jugo Domini Dei subditis regibus. Exhibitus igitur Crispinus, et quod se esse proconsuli quaerenti negaverat, facillime convictus haereticus, decem tamen libras auri, quam mulctam in omnes haereticos imperator major Theodosius constituerat, intercedente Possidio non est compulsus exsolvere. Qua mitissima sententia non contentus, nescio quo consilio, quod displicuisse vestris omnibus dicebatur, ad ejusdem Theodosii filios provocandum putavit. Acceptatum est, rescriptum est. Quid aliud, nisi quod pars Donati jam sciret se ad illam poenam aurariam cum caeteris haereticis pertinere? cum quibus propter communionem talis persecutionis, aut communem se deputet habere justitiam; aut si non deputat, non se ideo jactet justam, quia ea poena coercetur, qua coerceri et eas haereses videt quas concedit injustas: et tandem intelligat quod Christi martyrem non facit poena, sed causa: nos autem usque adeo saevos persecutores esse arguat, ut nec post imperiale rescriptum aurum illud fisco Crispinus expenderit, indulgentiam illi catholicis episcopis impetrantibus; et nunc inter ipsas etiam recentissimas leges proscriptionem vestris episcopis comminantes in re propria securus sedeat, et catholici clerici inter manus Circumcellionum clericorumque vestrorum, domos, victum, salutem ac lumen corporis pendant.
- CAPUT XLVIII.--52. Haec qui faciunt, quid ego dicam latronibus, piratis, truculento alicui generi barbarorum, quando nec ipsi omnium crudelitatum magistro diabolo comparandi sunt? Ille sanctum virum Job omnibus ejus rebus ablatis, gravissimo vulnere a capite usque ad pedes percussit, et tamen fuit illic integris integer luminibus locus, nec oculos ejus exstinxit, cujus totum in potestatem corpus accepit. Verum haec videlicet non perferuntur ad vestros, cum Crispinus maluerit Carthaginem pergere, propria pertinacia superari, mansuetudinis episcopalis intercessione mitissimam in se prolatam recusare sententiam, appellare ad ejus filios cujus lege se irretitum videbat, ut excitaret universae parti Donati, quod solus perpeti nec volebat nec cogebatur, quam unius sui presbyteri audacissimum et invidiosissimum facinus sola degradatione punire.
53. Restitutus quidam in regione Hipponensi vester presbyter fuit, qui cum ad catholicam pacem, antequam istis imperialibus legibus juberetur, veritatis ratione permotus, manifesta voluntate transisset, de domo sua raptus est a clericis et Circumcellionibus vestris, luce palam in castellum proximum ductus, et multitudine spectante, nihilque resistere audente, ad furentum arbitrium fustibus caesus, in lacuna lutulenta volutatus, amictu junceo dehonestatus: posteaquam satis excruciavit oculos dolentium, ridentiumque satiavit, inde ductus ad alium locum quo nemo nostrorum audebat accedere, duodecimo die vix dimissus est. Hoc episcopo vestro Hipponensi Proculiano ipse sum questus, gestis sane municipalibus, ne si quid agere esset necesse, hoc ad se negaret fuisse perlatum. Quid responderit, quemadmodum ab inquirenda causa dissimulaverit, nostramque intentionem dolosius eludendam post etiam non respondendo putaverit, satis eadem gesta testantur. Nunc vero qui ad nos a vobis clerici transierunt, quanta patiantur a vestris, quando narrare sufficimus? Denique non quicumque ad nos inde veniunt, veritatem persecutione derelinquunt; sed multi ad nos inde non veniunt, quia persecutionem a vestris pro veritate perpeti metuunt.
- CAPUT XLIX.--54. Aufer itaque de medio supervacuas invidias molestiarum, quas regalibus jussis pro vestro errore patimini, perparvas et prope nullas pro magno furore vestrorum, imputantes etiam nobis quae ab ipsis terrenis potestatibus, ut vestrorum impetus a sua salute depellant, necessitate fiunt, non voluntate. Neque si quadraginta illi, qui Paulum apostolum interficere conjuraverant, in armatos a quibus deducebatur (Act. XXIII, 12, 31) irruissent, poenasque sumpsissent, Paulo ista fuerant imputanda. Omitto quod etiam voluntarias mortes, quas ipsi sibi ingerunt, in nos mentiendo transfertis. Nam de Marculo, quod se ipse praecipitaverit audivi. Quod profecto est credibilius, quam hoc aliquam potestatem Romanam jubere potuisse, Romanis legibus nimis insolitum: cum hoc malum, inter tot haereses sub christiano vocabulo errantes, proprium sit haeresis vestrae. Unde quid prodest, quod conciliis suis hoc vestri episcopi prohibuisse et damnasse se jactant, sicut ipse commemorasti; cum tot rupes et abrupta saxorum ex Marculiano illo magisterio quotidie funestentur? Dixi ergo quid de Marculo audiverim, et unde hoc credibilius possit videri: quid autem verum sit, Deus noverit. De aliis autem tribus, quorum mortes pariter objecisti, quid vel quomodo factum sit, ab eis quos nosse existimo, fateor, non quaesivi.
CAPUT L.--55. Nullis tamen bonis in Catholica hoc placet, si usque ad mortem in quemquam, licet haereticum, saeviatur. Neque vero, si longe a morte cujuslibet molestiis libido ulciscendi malum pro malo retribuat, approbamus, multo amplius detestantes, si ex occasione, velut pro unitate conandi, concupita quisque auferat aliena, non illa quae sub nomine Ecclesiae non debent ab haereticis possideri, sed quorumque privata. Haec omnia displicent bonis, et ea prohibent et cohibent quantum possunt, quantum autem non possunt ferunt; et sicut dixi, pro pace laudabiliter tolerant, non ea laudabilia, sed damnabilia judicantes: nec propter zizania segetem Christi, nec propter paleas aream Christi, nec propter vasa inhonorata domum magnam Christi, nec propter pisces malos retia Christi derelinquunt.
CAPUT LI.--56. Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra veritatem ferunt; cum in veritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa veritate decernunt: ita et legibus malis probantur boni, et legibus bonis emendantur mali. Rex Nabuchodonosor perversus legem saevam dedit, ut simulacrum adoraretur: idem correctus severam, ne Deus verus blasphemaretur (Dan. III, 5, 6, 96). In hoc enim reges, sicut eis divinitus praecipitur, Deo serviunt in quantum reges sunt (Psalm. II, 10), si in suo regno bona jubeant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, verum etiam quae ad divinam religionem.
57. Frustra dicis, Relinquar libero arbitrio. Cur enim non in homicidiis et in stupris, et in quibusque aliis facinoribus et flagitiis libero te arbitrio dimittendum esse proclamas? Quae tamen omnia justis legibus comprimi, utilissimum ac saluberrimum est. Dedit quidem Deus homini liberam voluntatem, sed nec bonam infructuosam, nec malam esse voluit impunitam. Quisquis christianum, inquis, persequitur, Christi est inimicus. Verum dicis, si non hoc in illo persequitur quod Christo est inimicum. Neque enim dominus in servo, pater in filio, maritus in conjuge, cum sunt utrique christiani, non debent persequi vitia christianae contraria veritati. An vero si non persequantur, non rei negligentiae merito tenebuntur? Sed in omnibus tenendus est modus aptus humanitati, congruus charitati; ut nec totum quod potestatis est exseratur, et in eo quod exseritur, dilectio non amittatur, in eo autem quod non exseritur, mansuetudo monstretur. Ubi vero nulla ex divinis humanisve legibus potestas conceditur, nihil improbe atque imprudenter audeatur. CAPUT LII.--58. Audi jam de Maximianensibus quod paulo ante distuleram, ut et tuos episcopos noveris tibi esse mentitos; et non solum quod pertinet ad Baptismi quaestionem, vel ad alienorum peccatorum in Ecclesia sine propria contaminatione tolerantiam, verum etiam quod ad persecutionis invidiam, in qua quidem vestri in nos omnia Romana jura et praesidia superarunt, in hac una Maximianensium causa noveris terminari. Nam si concilii Bagaiensis episcoporum vestrorum trecentorum et decem, memorabilem illam, de qua superius quod satis esse videbatur inserui, non te piguit legere sententiam, cum illa verba damnatos cum Maximiano duodecim, quorum praesentium manibus ordinatus est, apertissime ostendant; dilationem autem redeundi ad communionem vestram illis esse concessam, qui cum essent in communione Maximiani, Primianumque damnassent, tamen quando Maximianus ordinatus est, non interfuerunt; neque enim omnes interesse potuerunt, aut ex more debuerunt: plurimum miror quomodo te falli, nescio quo mentiente, permiseris, cui verba ipsa quae obscura non sunt, nec acutum ingenium quo discutiantur, sed tantum animum quo advertantur exposcunt, ne ab eo fallereris, recitare potuisti. Sed quia fieri potest ut non eam legeris, et simplici affectu tanquam episcopo vel episcopis aliud tibi insinuantibus facile credideris; accipe eam et lege, et quam tibi a me verum dicatur attende. Neque enim possunt eam tegendi mendacii sui causa, ut libitum fuerit, emendare, imo falsare, quam judicio publico apud proconsulem allegaverunt, quam toties gestis municipalibus inserendam, pro suae causae necessitate curarunt, quando agebant adversus eos, ut de basilicis pellerentur.
CAPUT LIII.--59. Sic certe incipit ea sententia: Cum omnipotentis Dei et Christi ejus voluntate in ecclesia Bagaiensi concilium gereremus, Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus, Januarius, Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et caeteri numero trecenti et decem: placuit Spiritui sancto qui in nobis est, pacem firmare perpetuam, et schismata resecare sacrilega. Deinde cum multa in eos horrenda vomuissent, paulo post ait: Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit. Vides, ut arbitror, Maximianum sine ulla dubitatione damnatum. Deinde post pauca, sed plane gravissima, quae in eum libuit declamare, adjungens ordinatores ejus, et cum eo sine dilatione damnans: Nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors justa condemnat, trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii. Deinde cum etiam in ipsorum exaggerandum scelus, quae putavit declamanda, fudisset, nominavit eos ita, conclusitque damnatos: Famosi ergo, inquit, criminis reos, Victorianum Carcabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Baianensem, Salvium Ausaphensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elephantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt; Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Quid planius, quid manifestius, quid expressius dici potest?
CAPUT LIV.--60. Audi jam quibus dilatio temporis impertita sit; ut videas eos esse qui non interfuerunt, quando Maximiano, cum ordinaretur, manus impositae sunt. Eos autem, inquit, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, id est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo pudore fidei retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Hos cernis quemadmodum non dicant esse damnatos, sed tunc eadem damnationis sententia retinendos, si transacto die constituto, redire noluerint. Quem diem ita constituunt: Ac ne angustum, inquit, redeuntibus tempus spem salutis arctatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, universis usque in diem octavum calendarum januariarum proxime futurarum agnitionis pandimus januam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta: quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus sua voluntate viam esse subductam. Manebit enim circa eos dicta sententia, et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia.
CAPUT LV.--61. Certe jam perspicis, vir disertissime, in illos te potius, a quibus mendacium audisti, omnia retorquere debere, quae in nos, tanquam mentiti de hac re fuerimus, dicenda arbitratus es. Certe perspicis illos duos, de quibus agimus, ex eorum esse numero, qui cum Maximiano duodecim sine dilatione damnati sunt, non ex eorum quibus redeundi tempus indultum est. Certe liquet, claret, et cernitur, obscurari, obtegi nullo modo potest, quanta eloquentia is a quo sententia illa dicta est, discrevit, illustravit, expressit. Cur verba adhuc dantur? Cur contra lucidissimam veritatem pro manifesto errore contenditur? Cur homines se ipsos decipiunt? Si laqueos diaboli, quos resolvere atque abrumpere deberent, constrictius implicant et obvolvunt; adhuc accipe unde vehementius, et utinam cum aliquo fructu correctionis erubescant.
CAPUT LVI.--62. In memorato concilio Bagaiensi dies et consul adscriptus est, non solum quo decretum concilii conditum est, verum etiam ipsius dilationis. Ergo a die octavo calendarum maiarum post consulatum Theodosii Augusti III, consulatu Augustorum, Arcadii III et Honorii iterum, qui dies est concilii Bagaiensis, usque ad octavum calendarum januariarum, qui dies est dilationis, octo menses ferme numerantur. Invenitur autem postulatio apud Herodem proconsulem (vide quanto post dicta) adversus Felicianum et Praetextatum de Mustitanis et Assuritanis locis excludendos, cujus pauca subjunxi. Post consulatum dominorum Arcadii III et Honorii iterum Augustorum, sexto nonas martias, Carthagine in secretario praetorii Titianus dixit: Peregrinus presbyter, et seniores Ecclesiae Mustitanae regionis tales desiderium prosequuntur: Cum Ecclesiae catholicae sanctitatem vir memoriae venerabilis ab errore perfidiae Donatus assereret, in ejus nomen et cultum mundi penetotius observantia nutrita coaluit: sed cum ejus religionis laudandum mirandumque propositum Maximiani cujusdam venena polluerent, multorum coetus antistitum in unum Deo conspirante collectus, hominem vel potius pestem, quae supernae displicuit majestati, etiam purae mentis propria coercitione damnavit. Eos quoque quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito poenitendi, si reverti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari vigoris admonitione compescuit. Sed suis institutis iniquitas delectatur, et semetipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam, et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus, depravationis hujus attaminatione fuscatus, in Mustitana positus civitate, Deo omnipotenti parietes consecratos, et Ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, jussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu, sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias vindicatas oportere restitui. Vides nempe usque ad hujus postulationis diem ab illo praestitutae dilationis, quod trium fere mensium tempus effluxerit. Producitur autem iste conflictus, quantum ex gestis proconsularibus et municipalibus indagare potuimus, usque ad Theodorum proconsulem, hoc est, usque ad anni alterius diem undecimum calendas januarii. Quo die clerici et seniores agentes sub Rogato episcopo, qui in locum damnati Praetextati Assuritani fuerat subrogatus, allegaverunt memorati proconsulis jussionem, cum aforis erant a communione vestra, et ejusdem communionis vestrae inimici in judiciis publicis arguebantur, et expellendi de locis Deo summo consecratis tanquam sacrilegi petebantur.
CAPUT LVII.--63. Ex quolibet ergo numero fuerint (quanquam satis appareat ex quo fuerint), qui intra constitutum dilationis diem communioni se vestrae non reddiderunt; quomodo cum iis quos extra communionem vestram baptizaverunt, non expiatis alio Baptismate, redierunt? In quo facto non vos reprehendimus, quod Baptismum Christi nequaquam sacrilegum etiam in schismate sacrilego cognovistis; quod hominum perversitate correcta, illud quod etiam in perversis rectum fuerat, approbastis; quod humana vitia cum divinis signaculis non confudistis; quod dona Ecclesiae, quae praeter Ecclesiam quoque haberi et dari ad habentium et accipientium supplicium potuerunt, nec in damnatis damnanda, nec in receptis mutanda censuistis.
CAPUT LVIII.--64. Nec illud reprehendimus, quod eosdem ipsos famosi criminis reos, et post sententiam damnationis ipsorum, et post dilationis diem aliis constitutum, tamen propter populus infirmos qui eis adhaeserunt, recordantes, credo, patrisfamilias sollicitudinem, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, sine aliqua detractione colligendos, et ipsa abundantia charitatis expiandos esse credidistis. Nec illud reprehendimus, quod eos, cum adhuc famosi schismatis sacrilegio tenerentur, etiam per terrenas potestates persecuti estis. Fiebat enim hoc, quantum res ipsa consecuta indicavit, corrigendi studio, non nocendi, ut illis molestiis agitati, suum scelus cogitare cogerentur, et repressis animositatis furiis emendare. Sed quia ista non reprehendimus, ideo vestri schismatis crimen jure culpamus, merito detestamur, omni ratione convincimus, quo vos a nobis, imo ab orbis terrarum catholica communione separatis, talia nobis objiciendo, quali vos in causa Maximianensium fecisse, negare, ut arbitror, non potestis. Si enim Baptismus Christi est, et ideo nullo modo destruendus, qui datus est per Felicianum et Praetextatum, cum separati a vobis Maximiano conjungerentur, cum illo a vobis pro nefarii schismatis crimine condemnati; quomodo non est Baptismus Christi, vel quomodo destruendus est, qui datur in Ecclesia, quae ramos suos, ut verbis Cypriani utar, per universam terram copia ubertatis extendit ( Libro de Simplicitate Praelatorum, seu de Unitate Ecclesiae ): qui postremo datur in illis Ecclesiis, quas nunquam in Litteris apostolicis recitare cessatis, nunquam damnastis? Si damnatos in integrum restituere placuit pro resarcienda parte Donati; quid vos offendit toto orbe diffusa unitas Christi, quae vel damnare non potuit inauditos, vel omnino nec damnavit nec absolvit incognitos, vel innocentes credidit quos didicit absolutos? Si discissos a vobis Maximianenses per jussa judicum persequendo sedibus expulistis; quid vos per imperatores, qui eosdem judices mittunt, indigna pati querimini, qui vos ab ejus Ecclesia de quo scriptum est quod adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi, et quod dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 11), nefario schismate discidistis?
CAPUT LIX.--65. Ecce jam non dico, si persecutionem facere non licet, fecit Optatus; ne adhuc dicas non pertinere ad vestros, quidquid Optatus eis ignorantibus fecit; cum ipsi dicere non permittant terras ab Africa remotissimas. Qui traditores in Africa fuerint, quid mali Afri episcopi fecerint, ignoramus: sed plane dico, si persecutionem facere non licet, vestri Maximianensibus, ita ut non possitis negare, fecerunt. Si persecutionem qui patiuntur innocentes sunt, passi sunt Maximianenses. Numquid et nunc dicturus es, Basilicam vel speluncam Maximiani populus nullo nostrorum auctore destruxit? Quanquam si cujus communionis turba illa fuerit inquiratur (non a vestris credantur immissi), ipsi reperientur forsitan vestri, aut certe vestris adjuvando permixti. Sed quid ad nos? Respondes enim, Non fecimus, non immisimus, quinam illi fuerunt ignoramus: persecutionem tamen a quibuscumque passum eum quem fateris injustum, quoniam clara res est; ea quae patimini, vos justos demonstrare non possunt. Sed a quibus etiam Maximianenses persecutionem passi sunt, proconsularia gesta testantur. Instructi sunt advocati, adita judicia, et tanquam in haereticos excitata. Illi sibi tuitionem possidentibus postulabant. Allegabant vestri Bagaiense concilium, et damnatos flagitabant sacris aedibus pelli, instabatur, dicta causa est; cum eo praesente Salvium Membresitanum haereticum ostendistis, vicistis, expulistis. Persecutionem igitur illos passos esse, vos fecisse video. Justos quaero, vos esse perhibetis. Ego concludo: Non ergo qui eam patitur, consequenter justus; nec qui facit, consequenter injustus est.
CAPUT LX.--66. Tu rursus artes dialecticas accusabis: me tamen verum dicere saltem tacitus approbabis, et eliges tuam sententiam potius corrigere, qua nullam justam persecutionem esse dixisti, quam Maximianensium persecutores dicere injustos, quos vestros esse tandem gestis proconsularibus agnovisti. Non sane sine fructu schismaticorum vestrorum persecuti estis errorem: nam Felicianum et Praetextatum eodem conflictu et molestiis correxistis; et Optatum quidem Gildonianum graviora exitia comminantem, Mustitani et Assuritani, sicut ab eis quoque praesens audivi, timuisse dicuntur, et suos episcopos coegisse ut ad Primiani communionem reverterentur. Sed cum hoc Optatus nullis gestis publicis exegerit; utquid agam talibus adversus vos, paratos negare quidquid negare potueritis? Acta exstant proconsularia et municipalia, quibus recitatis ostendimus, quanta vi memorati a vestris ut locis cederent urgebantur. Non culpamus, non invidemus: non frustra laborastis, non incassum terruistis, non inaniter agitastis: displicuit eis afflictis animositas sua; fracti sunt, emendati sunt, correcti ac recepti sunt, post suam damnationem, post aliorum dilationem, post vestram persecutionem. Recepti sunt autem sicut fuerant, honorati, nulla poenitentiae gravioris humiliatione vel expiati vel degradati, nec ipsi nec illi cum quibus recepti sunt, quos secum separaverant contra vos, baptizaverant extra vos, quos rebaptizaverant fortasse post vos.
CAPUT LXI.--67. Nihil habetis jam unde caliginosa mendacia hominibus ignaris de rebus longe praeteritis ingeratis. Quod vestri apud Constantinum tunc imperatorem accusaverunt Caecilianum, publica monimenta proclamant; dictam esse causam, et ad debitum finem esse perductam, usque ad purgationem Felicis Aptugnensis ordinatoris Caeciliani, quem in concilio Carthaginensi malorum omnium fontem dixerunt, et apud eumdem Constantinum, sicut scriptis suis ipse indicat, assiduis interpellationibus accusarunt, proconsularia testantur archiva. Resistitis, reclamatis, repugnatis apertissimae veritati. Dicitis etiam transmarinos judices a Caeciliano esse corruptos, ipsum Imperatorem nescio qua gratia depravatum. Eo quippe est impudentior victus accusator, quo fit etiam judicis calumniator. Verumtamen inter omnia illa vestra mendacia, quibus transmarinis judicibus calumniamini, saltem hoc obtinemus, quod primi majores vestri ad Imperatorem causam istam detulerunt, primi apud Imperatorem Caecilianum et ejus ordinatorem accusaverunt, primi apud Imperatorem Caecilianum et ejus socios persecuti sunt: unde nobis, sicut vobis videtur, gravissimam concitatis invidiam, quia victi patimini quod victores utique faceretis; velut si Danielem criminari vellent, quia illo innocente liberato, ipsi ab eis leonibus consumpti sunt, a quibus eum per calumniam consumi voluerunt (Dan. VI). Obtinemus etiam: quodlibet de judicibus; [ praesens judicio transmarino absolutus est Caecilianus;] quodlibet de ipso, apud quem majores vestri Caecilianum accusaverunt, cujus postremo judicium episcopali praelatum judicio delegerunt, Constantino imperatore tanquam corrupto gratia, sive sentiatis sive fingatis: omnes tamen qui tunc erant vel in propinquis vel in remotis terris tam longe lateque diffusi catholici Christiani, ad quos fama de Caeciliano et collegis ejus potuit pervenire, non debuisse accusatoribus victis, sed ecclesiasticis judicibus credere: ubi enim judices omnes esse non possumus, melius his qui esse potuerunt judicibus credimus, quam credendo litigatoribus victis, quorum esse judices non potuimus, de ipsis judicare judicibus audeamus.
CAPUT LXII.--68. Proinde, quoniam illi quibus accusantibus praesens absolutus est Caecilianus, non solum eos a quibus absolutus est, verum etiam omnes Christianos catholicos in quibuslibet gentibus constitutos, qui vel illam dissensionem Afrorum penitus nescierunt, vel in ea judicibus, sicut eis visum est, quo periculo pronuntiantibus, quam victis accusatoribus credere maluerunt, Caeciliani criminibus vel fictis, vel certe non probatis, perfundere audacissima improbitate conati sunt, et omnes negare esse christianos: missa est vobis tandem aliquando Maximianensium causa, in qua ipsi damnarent, ipsi damnatos persequerentur, ipsi persecutos in eodem honore reciperent, ipsi Baptismum damnatorum acceptarent; ut qui innocentes ausi sunt accusare, innocentes cogerentur absolvere; non quos innocentes esse crediderant, sed quos, ut dicunt, Dei praesidentis arbitrio, veridico plenarii concilii sui ore damnaverunt. Quis cuiquam dixit aliquando, Quoniam judici absolventi potius quam mihi accusanti credidisti, reus es cum ipsis quos accusavi? Et hoc tamen orbi christiano dicitur: quod si uni homini diceretur, non dico iniquissimum, sed insanissimum videretur. O rem mirabiliter indignam! Accusarunt Afros crimine traditionis, accusatos transmarini judices absolverunt, et traditores facti sunt populi gentium, quia judicibus absolventibus potius quam accusatoribus criminantibus crediderunt!
CAPUT LXIII.--69. Merito tibi est, pars Donati, Maximianensium causa propinata. Bibe calicem de manu Domini corripientis et admonentis. Si intelligis et acquiescis, misericordia est ista emendantis, ne incidas in judicium punientis. Tibi dicitur, Superba et dura cervice, reconciliare christianis usquequaque populis a te inique accusatis, saltem jam tuis reconciliata damnatis. Quid rescindis Baptisma Christi in illis vel ex illis Ecclesiis, quas Apostoli fundaverunt? Jam Baptisma recepisti, quod tui damnati, antequam tibi reconciliarentur, dederunt. Quid de persecutione quam pateris, gloriaris? Si justitiae signum est, justior est pars Maximiani. Nam et a te passa est, et patitur: et cum eo audite Psalmum divinum, Nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Persecutores enim vestros nos dicitis, cum vos salvos fieri cupientes, vestra quae sanari volumus, vulnera medicinaliter persequamur: unde a clericis et Circumcellionibus, tanquam dentibus et calcibus vestris, graviter, dum vos curamus, affligimur. Nolite esse ingrati tali medicinae, quam estis imitati. Et vos Felicianum et Praetextatum persecutionibus correxistis: atque utinam totum corrigeretis; et sicut illi ad vos, ita illi et vos ad matrem Catholicam rediretis!
70. Contra quam, frater Cresconi, tanta es elatus audacia, ut a me commemorata etiam illa divina testimonia refellere conareris, et obstrepere Dei vocibus. Hoc enim posui in illa epistola, contra quam loqueris (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 25), quod in sancto Libro est de semine Abrahae, ad illum patrem nostrum Deo dicente, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quod testamentum appellat Apostolus, dicens: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 15, 16). Hujus seminis fecunditas tam copiosa promissa est, ut diceretur ei, Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris quae non potest dinumerari (Gen. XXII, 17). Huic tu multiplicationi atque ubertati Ecclesiae, quae toto orbe dilatatur, quae prophetata sic creditur, sic omnium etiam infidelium oculis exhibetur, ut claudat etiam ora Paganorum, qui adversus eam paucissimi remanserunt, partem Donati audes praeponere, dicens quod et praeter Africam nescio quos habeatis, quibus tamen non apparentibus, ex Africa vos solere mittere episcopos non negatis, unum, aut duos, aut ut multum tres: et argumentaris inaniter contra evidentissimam veritatem, quod ideo nobis non totus orbis communicet, quia vel adhuc multae sunt gentium barbararum quae in Christum nondum crediderunt, vel sub nomine Christi haereses multae a communione nostrae societatis alienae. CAPUT LXIV.--71. Nec attendis, nec saltem ab scientibus quaeris, quam multae ipsarum barbararum gentium quas commemorasti, Christi jam nomini mancipatae sint, et quemadmodum in caeteras Evangelium crescendo fructificare non cesset, donec in omnibus cum fuerit praedicatum, veniat finis. Sic enim Dominus ait: Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Nisi forte etiam in tantum vos praecipitat insana superbia, ut hoc quod praedictum est, de parte Donati putetis incipiendum, non ex illis Ecclesiis quas Apostoli plantaverunt, quibus non communicat pars Donati. An et ipsas ut mundum impleat rebaptizare conabitur, cum Catholica per cuncta crescente, illa et in ipsa Africa quotidie minuatur? O vesana perversitas hominum! Laudari te credis, de Christo credendo quod non vides; et damnari te non credis, de Ecclesia negando quod vides; cum illud CAPUT in coelo sit, hoc corpus in terra?
72. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est, Exaltare super coelos, Deus: et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur, Et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6)? Agnoscis Christum in eo quod scriptum est, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem: et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post sequitur, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28)? Agnoscis Christum in eo quod scriptum est, Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis: et non agnoscis Ecclesiam in eo quod Psalmus ipse testatur, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae: coram illo decident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 2, 8, 11)? Agnoscis Christum ubi dicitur ad Judaeos, Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, nec accipiam sacrificia de manibus vestris; quia utique Christi adventus abstulit illa omnia sacrificia Judaeorum: et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur, Quoniam ab ortu solis usque ad occasum, glorificatum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 10, 11)? Agnoscis Christum in eo quod dicit propheta, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7), et caetera quae ibi de illo tanquam in Evangelio leguntur: et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post dicit, Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui, et aulas tuas confige; non est quod parcas, porrige longius funiculos, palos validos confirma, etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extendens. Semen enim tuum haereditabit gentes; et civitates quae desertae erant, inhabitabis. Non est quod metuas; praevalebis enim: nec erubescas quod detestabilis fueris; confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor: quoniam ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur (Id. LIV, 1-5). CAPUT LXV.--73. In his certe Litteris sanctis Ecclesiam dicit Cyprianus, ut diceret: Sic Ecclesia Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrexit, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit (Lib. de Simplicitate Praelatorum, seu de Unitate Ecclesiae ). Huic, Cresconi, tantae manifestationi divinorum eloquiorum calumniaris, intuendo residua gentium, quae nondum occupavit Ecclesia; et quanta occupaverit, unde ad residua tenenda quotidie diffunditur, non attendis. Quomodo enim prophetiarum istarum futuram perfectionem non negas, qui tantum provectum, cui debetur ipsa perfectio, negare non dubitas, non dico adversus voces divinas, sed jam et adversus tuas? Nam et de te vi magna ipsius veritatis expressum est, ut diceres nesciens, vel non attendens quid dixeris, quod in Christianum nomen totus quotidie vertitur mundus. Cur ergo huic Ecclesiae, quae toto mundo crescendo dilatatur, non communicat pars Donati? Videlicet ne a peccatoribus polluatur. Et ubi est quod non istam vestram, quae in Africa remanens orbi terrarum calumniatur, aut ex Africa in paucis latentibus peregrinatur, sed illam quae ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, noluit deseri Cyprianus, etiamsi in ejus communione non tantum sint, verum appareant peccatores, dicens, Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet vel fides, vel charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (In Epist. ad Maximum ).
CAPUT LXVI.--74. Hic et tu responde, si tibi placet veri aliquid respondere, et quomodo implebitur quod scriptum est, Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit (Prov. XXIV, apud LXX)? Da ergo filium malum, Maximianenses damnet et persequatur, damnatis et persecutis reconcilietur; vel sic convincatur, vel sic confundatur, vel sic corrigatur. Quomodo, inquis, totus orbis communione vestra plenus est, ubi tam multae sunt haereses, quarum vobis nulla communicat? Imo non tantum haereticis, verum etiam caeteris hominibus malis plenus est orbis, et sanctis ac fidelibus Dei servis plenus est orbis: quia et mare plenum est amaris fluctibus, plenum est et dulcibus piscibus.
75. In paucis, inquis, frequenter est veritas; errare multorum est. Et ne verbis tuis tantae illius sterilis fecunditati contradicere videreris cui dictum est, Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum: adhibuisti ex Evangelio testimonium, Quoniam pauci sunt qui salvantur (Luc. XIII, 23). Solve ergo quaestionem, quomodo ipse Dominus dicat, Quam arcta et angusta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 14)! et idem ipse alibi dicat, Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Id. VIII, 11); quomodo etiam in Apocalypsi demonstretur eorum multitudo, quam numerare nemo poterat ex omni gente et tribu et lingua, habentium stolas albas, palmasque ferentium, qui pressuras propter fidem Christi sustinuerant (Apoc. VII, 9): quomodo iidem sint pauci qui multi. Neque enim alterum horum est verum, alterum falsum, cum sit utrumque divina Veritate prolatum, nisi quia iidem ipsi boni verique Christiani, qui per se ipsos multi sunt, in comparatione malorum falsorumque itidem pauci sunt. Sic multa grana quibus horrea magna complentur, pauca dicimus in comparatione palearum. Sic etiam, ut de ipso Dei testamento dicam, quod factum est ad Abraham de semine ejus quod est Christus, multae sunt stellae quas numerare non possumus, quibus tam grande coelum undique circumfulget, et paucas dicimus in comparatione arenae maris. Forte stellae significaverunt spirituales Christianos, maris autem arena carnales, per quos et ex quibus etiam haereses et schismata fiunt: utroque tamen genere plenus est mundus, quia idem Dominus dicit, Ager est hic mundus; et tu ipse tibi veritate extorquente dixisti, In nomen christianum totus quotidie vertitur mundus. Per totum igitur agrum, hoc est, per totum mundum frumenta, per totum zizania; quia de utroque dixit qui falli non potest, Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 38, 30). CAPUT LXVII.--76. Cohibeant itaque se frumentorum per totum mundum tanta ubertate crescentium impii desertores, et non audeant de quorumdam zizaniorum separatorum paucitate gloriari. Quod si gloriantur, etiam in hoc ipso procedunt adversus eos iidem illi Maximianenses, judicio divino, ad eos in omnibus confundendos, et, si sapiant, corrigendos appositi: quos multo pauciores praefidentia multitudinis suae persecuti sunt, et persequendo ad suam communionem aliquos eorum denuo converterunt, ac sic caeteros justissimos, quo paucissimos reliquerunt.
77. Non, inquis, communicat Oriens Africae, nec Africa Orienti. Non sane, sed in paleis haereticis ab area dominica separatis: in frumentis autem catholicis et interioribus paleis omnino communicat Oriens Africae, et Africa Orienti. Alii quippe hic, alii vero alibi atque alibi haeretici cum diffusa ubique catholica unitate confligunt. Ubique est enim illa de qua exierunt, qui esse ubique minime potuerunt, dicentes secundum id quod de illis praedictum est, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. XXIV, 23): alii hoc loco, alio alii variarum praesumptionum, vel potius amputationum proprias particulas ostendentes, atque impia superbia radicem unde fracti sunt abnegantes. Huic ergo Ecclesiae, quae copiosis successibus, cum dilatatur toto orbe terrarum, ex omni gente, tribu et lingua, parit multitudinem candidatorum et palmatorum, sicut in Apocalypsi scriptum est, quam nemo numerare potest: huic, inquam, Ecclesiae cui partem Donati non communicare manifestum est, majores vestri probare debuerunt, quaecumque vera documenta de traditoribus habuerunt. Quod si fecissent, ipsi in illa essent, extra illam vero illi quos accusassent: nunc autem cum accusatos in illa permansisse videamus, quid boni de accusatoribus sentire debemus, quos extra illam videmus? Ac per hoc in illa quadripartita distributione, ubi dixi, cum de traditoribus proferuntur ex utraque parte documenta, aut utraque vera esse, aut utraque falsa, aut nostra vera et vestra falsa, aut nostra falsa et vestra vera (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 23); cum videres in superioribus tribus vos facillime superari, frustra tibi hoc extremum, quasi qua evaderes, elegisti. Quamvis enim quam impudenter dicatur advertas; tamen ea ipsa vera vestra, si qua essent humana documenta, illi Ecclesiae probari debuerunt, quam probant documenta divina. CAPUT LXVIII.--78. Dic mihi, obsecro te; sed noli offundere nebulas imperitis, ut quoniam traditores accusatos non vales convincere, identidem velis artes dialecticas accusare: dic ergo, rogo te, causa ista vestra cum veris documentis vestris perducta est ad judicium transmarinarum Ecclesiarum labore apostolico fundatarum, an non est perducta? Si perducta est, vicistis in eo judicio, an victi estis? Si vicisse vos dicitis, cur eis Ecclesiis, in quarum judicio vicistis, non communicatis? Si autem (quod satis ipsa indicat ab eis alienata vestra communio) victi estis, quid nobiscum vel mala vel bona causa perdita litigatis, id habentes maximum crimen, quod crimine traditorum quos in judicio transmarinarum Ecclesiarum etiam vera documenta proferentes convincere minime potuistis, orbem christianum perfunditis, quia in ea causa in qua interesse non potuit, elegit judicibus credere, non accusatoribus victis? Non itaque ideo rei estis, quia bonam causam, ut secundum vos loquar, in transmarino judicio perdidistis: sed quia crimen reorum, atque, ut nimium vobis cedatur, et judicum, tot innocentibus populis christianis per tot gentes longe lateque diffusis, objicere minime dubitatis. Quorum communioni tanquam frumentis dominicis cohaerendo, et illos viros, sicut dicitis, traditores, et illos malos, sicut arbitramini, judices, secundum evangelicas Litteras, etiam monente Cypriano, usque ad tempus ventilationis, tanquam paleam tolerare debuistis, ne aream deserendo periretis. Si autem causa illa vestra cum veris, quod tibi elegisti, documentis suis ad judicium transmarinarum Ecclesiarum non est perducta; quomodo ab eis potuerunt tot episcopi in suis plebibus constituti causa incognita, et ad se omnino non delata, jure damnari? Aut quomodo debuerunt Afri Christiani, non dico illi qui eos putaverunt innocentes, verum etiam illi si qui eos noverant traditores, propter zizania quae in Ecclesia esse cernebant, a frumentorum tam longe lateque crescentium, et hos ignorantium, tam manifesta innocentia separari, ut propter crimen alienum, quo pro unitate tolerato non macularentur, violatae ipsius unitatis crimine damnarentur?
CAPUT LXIX.--79. Quid tibi ergo ad causam prodest, hoc ex illis quatuor propositis elegisse, ut vestra documenta sint vera, contra vestros autem quae proferimus, falsa esse deputentur. Ecce et hic vinceris; quoniam veris quae putas documentis tuis, non potuerunt, ubi debuerunt, convinci traditores; sive a vestris eadem documenta occulta sint, sive ipsi traditores qualibet astutia se judicibus occultaverint, sive ab ipsis pravis judicibus occultati sint. Semen Abrahae respice, quod in testamento Dei per omnes gentes crescit sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Gen. XXII, 17); et utrum propter occultata quibuslibet causis nescio qua Africana zizania, tam copiosa messis per agrum mundum perire potuerit, aude dicere, aude credere, aude, si ullus in te Dei timor est, cogitare.
80. Exaggeras persecutiones quas vos pati dicitis, quibus in tam sacrilega et manifesta obstinatione adversus pacem sanctae Ecclesiae rebellantibus mirabili mansuetudine parcitur: et dicis in primis partibus epistolae tuae, quod imperatori Constantino Caeciliani crimen cum fieret manifestum, ipse quoque eum, ut Brixiae in exsilio degeret, sua sententia condemnavit. In quo te quis dubitet vel falli, vel fallere; quando et Felicem Aptugnensem commemorasti in judicio proconsulis a Vincentio nescio quo de traditione convictum? CAPUT LXX.--Ecce ego insero sententiam Aeliani proconsulis, qua purgatus atque absolutus est Felix. Si tota gesta vis legere, ex archivo proconsulis accipe. Aelianus proconsul dixit: Ex professione Caeciliani, qui acta falsa esse dicit, atque epistolae plurima addita, manifestum est qua voluntate haec gesserit Ingentius; et ideo recipietur in carcerem: est enim arctiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione Instrumentorum deificorum manifestum est; cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosas Scripturas tradiderit, vel exusserit. Omnium enim interrogatio supra scripta manifesta est, nullas Scripturas deificas vel inventas, vel corruptas, vel incensas fuisse. Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus illis temporibus nec praesens fuerit, neque conscientiam commodaverit, neque tale aliquid fieri jusserit.
81. Insero etiam rescriptum imperatoris Constantini ad Probianum idipsum attestantis, et quam molesti apud cum majores vestri accusatores innocentium fuerint, ostendentis. Imperatores Caesares Flavii, Constantinus, et Maximianus, et Valerius Licinianus Licinius ad Probianum proconsulem Africae. Aelianus praedecessor tuus, merito, cum vir perfectissimus, Verus, vicarius praefectorum tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, ejusdem partibus functus inter caetera etiam id negotium, vel invidiam quae de Caeciliano episcopo, et Ecclesia catholica videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem credidit esse revocandam. Etenim cum jam Superium centurionem, et Caecilianum magistratum Aptugnitanorum, et Saturninum excuratorem, et Calibium juniorem, ejusdem civitatis curatorem, atque Solonem servum publicum supra scriptae civitatis, praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem: adeo ut, cum Caeciliano fuisset objectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum Scripturarum proditio atque exustio videretur objecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. Denique cum Maximus Ingentium decurionem Ziquensium civitatis epistolam Caeciliani exduumviri falsasse contenderet, eumdem ipsum Ingentium suspensum actis quae suberant pervidimus, et ideo minime tortum, quod se decurionem Ziquensium civitatis esse asseveraverit. Unde volumus eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis qui in praesentiarum agunt, atque diuturnis diebus interpellare non desinunt, audientibus, et coram assistentibus apparere et intimari possit, frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare, atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet ut omissis, sicuti oportet, ejusmodi contentionibus, populus sine dissensione aliqua, religioni propriae cum debita veneratione deserviat. CAPUT LXXI.--82. Insero adhuc et verba Constantini ex litteris ejus ad Eumalium vicarium, ubi se inter partes cognovisse, et innocentem Caecilianum comperisse testatur. Cum enim narrasset in his quae supra locutus est, quemadmodum ad judicium ejus post episcopalia judicia partes perductae fuerint: In quo pervidi, inquit, Caecilianum virum omni innocentia praeditum, ac debita religionis suae officia servantem, eique ita ut oportuit servientem: nec ullum in eo crimen reperiri potuisse, eidem apparuit, sicut absenti fuerat adversariorum suorum simulatione compositum.
83. Tu quare non inseruisti sententiam Constantini, qua eum dicis esse damnatum, et Brixiae in exsilio constitutum, vir disertissime? Quanto congruentius hanc inseruisses, quam nescio quid de Sardicensi concilio, quod nec ad vos, nec ad causam quae inter nos est et vos, omnino pertinere monstratur? Cur enim fuerit Brixiae Caecilianus, quod vos calumniosissime appellatis exsilium, cum suam praesentiam maluit Ecclesiae deesse quam pacem, quid a me opus est dici; cum tu interim damnantis imperatoris sententiam nullam recitas, et damnatum ab imperatore Caecilianum tam temere, non dico audiendum vel dicendum, sed etiam scribendum putas? Verumtamen secundum verba tua, ecce in exsilio video Caecilianum imperatore damnante, saltem responde quo accusante: et modo me interroga, quod in epistola tua post multa similiter inane posuisti, Quis prolato testamento minus consentit? qui persecutionem patitur, an qui facit? Haec certe verba tua sunt. Aspice ergo Caecilianum persecutionem passum, et, sicut ipse dixisti, in exsilio constitutum. Aspice etiam vestros, sicut suis verbis imperator ipse testatur, adversus Caecilianum diuturnis diebus interpellare non desistentes: et eisdem ipsis verbis tuis interroganti mihi responde, Quis minus testamento prolato consentit? qui persecutionem patitur, an qui facit? Diligenter autem perlectis omnibus, invenies Caecilianum a vestris etiam apud imperatorem persecutionem passum: sed non invenies ab imperatore damnatum, imo etiam invenies absolutum. CAPUT LXXII.--84. Porro, si quod tibi pro magno elegisti, ut de criminibus traditorum quae vos profertis documenta vera sint, quae autem nos proferimus falsa sint; etiam in eo vos veritas Dei superat, quae sicut praedixit, ita reddit Ecclesiam in universo mundo fructificantem atque crescentem: quia nihil ei praejudicant alienorum criminum licet vera documenta, quae propinquioribus episcopis transmarinis, per quos in longinquiores partes, sive transit talium rerum fama, sive non transit, aut non sunt demonstrata sicut debuerunt, aut non sunt credita quibus demonstrari potuerunt, aut credita et occultata nequaquam ad alios pervenerunt; nec quisquam vel unus homo, quanto minus tantus Christianorum numerus in tot gentibus constitutus, reus potest esse participati sceleris alieni, sive vel nulla ejus vera documenta cognoverit, vel eum simulata innocentia falsis documentis quisque fefellerit. Si ergo, ut dicere coeperam, in hoc quod tibi pro magno elegisti, ut quae vos de traditoribus testimonia profertis, vera sint, quae autem proferuntur contra vos, falsa sint, nihil valetis adversus Ecclesiam catholicam toto terrarum orbe diffusam, et adversus providentiam Dei, qua in christianum nomen, ut tuis verbis utar, totus quotidie vertitur mundus: quanto magis deficitis in accusationibus vestris, cum hanc ipsam traditionem, cujus nomen velut horrentes qui hoc schisma fecerunt, a Christi corpore separatos se ipsos diabolo tradiderunt, multo probabilius, sicut in illis litteris dixi, et nunc dico, nos vobis objicimus (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 23), a quibus nomina et crimina traditorum dici tantummodo audimus, nos autem et gesta ecclesiastica quibus de se ipsi confessi sunt, et gesta municipalia quibus hoc fecisse leguntur, ostendimus?
CAPUT LXXIII.--85. Tu vero callidus examinator appensorque verborum, doces nos quid valeat comparativus gradus, et tanquam victor exsultas, quod non possem dicere, traditionem probabilius nos vobis objicimus, nisi vos nobis eam probabiliter objicere confiterer. Si enim vos, inquis, probabilius, nos ergo probabiliter. Et hoc doces, quia sic est probabiliter et probabilius, ut si dicas, Vere et verius; et quia gradus iste quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat. Adjungis alia verba, quibus hoc evidentius intelligamus; ac dicis, Sic est bene et melius, male et pejus, horribiliter et horribilius: sic esse ostendens probabiliter et probabilius. Unde colligi putas, quia si ego probabilius quod falsum est objicio, superest ut vos probabiliter quod verum est objecisse confirmes. Hic ego numquid dico, quod in quaestione vel disputatione ecclesiastica nos artificialia grammaticae docere conaris, quid valeat comparativus gradus, quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat? Video enim quam hoc inepte tibi objiciam: quod tu videre noluisti, quando mihi anticategoriam velut ex arte rhetorica objiciendam putasti: quod genus quaestionis, ubi dicitur, Non ego feci, sed tu fecisti, etiam in auctoritate prophetica demonstravi (Supra, n. 29).
CAPUT LXXIV.--86. Considera tamen diligentius, ne forte invenias in latinae locutionis auctoribus, quibus grammaticorum artificialia serviunt, non semper istum gradum quod ante positum est augere, sed aliquando contrario superferri. Cujus locutionis exemplum interim mihi ex Apostoli Epistola occurrit, quam scripsit ad Hebraeos. Cum enim loqueretur de benedictione terrae, quae accepta pluvia fructum reddit, deinde subjecit: Proferens autem spinas et tribulos, reproba et maledictioni proxima est; cujus finis in ustionem. Quod ne illis quibus loquebatur optasse videretur: Confisi sumus autem, inquit, de vobis, fratres charissimi, meliora et haerentia saluti (Hebr. VI, 7-9). Attendis certe quomodo hic dixerit, melliora: non quia bona erant quae supra dixerat, proferre spinas et tribulos, et ustionem mereri; sed magis quia mala erant, ut illis devitatis meliora eligerent et optarent, hoc est, bona tantis malis contraria. Sed forte Apostolum sic audiendum esse arbitraris, quemadmodum de se ipse dicit, tanquam hominem, et si imperitum sermone, sed non scientia (II Cor. XI, 6): et ideo non verborum in eo, sed rerum atque sententiarum auctoritatem putas esse sectandam, bona poni debuisse contendens, ubi posuit ipse meliora. Quid si et ego jam his litteris assuefactus, et illas quas puer didici oblitus, sic dixi, Objicitis traditionem, hanc ipsam multo probabilius nos vobis objicimus: tanquam dicerem, Probabiliter, comparativum pro positivo ponens, non quia vos probabiliter, sed magis quia improbabiliter; sicut ille meliora, non quia illa erant bona, sed magis quia mala: tu quare tam temere concludis ex hoc confirmasse me, vos probabiliter, quia dixi nos probabilius?
CAPUT LXXV.--87. Quanquam nec secundum grammaticos in verbo me errasse reprehenderes, si saltem verborum ipsorum auctores vel attente legere, vel memoriter recolere voluisses. Pueriles enim habent litterae, sed non a puero imperito dictum, Di meliora piis, erroremque hostibus illum! Discissos nudis laniabant dentibus artus. (Virgil. Georg. lib. 3, vers. 513, 514.) Quomodo ergo meliora piis, quasi bona essent istis, ac non potius magna mala, qui discissos nudis laniabant dentibus artus? Jam vides certe, quia sicut iste piis potuit optare meliora, quamvis illa in quorum comparatione optabat, non essent bona; sic et ego potui dicere, traditionem probabilius vobis objicimus, quamvis eam vos nobis non probabiliter objiceretis. Ut omittam quia et probabile quando dicitur, non consequenter est verum; cum ea dicuntur quae fieri possunt ac solent, et ideo probantur, hoc est, approbantur et creduntur, etiamsi facta non sint: quod autem verum est, cum ostenditur, necessario probabile est, et illo utique probabilius. Recole libros ubi verba didicisti: quam te non fallam, profecto reperies.
CAPUT LXXVI.--Unde etiamsi vestros probabiliter nostris traditionem objecisse concederem; non ideo verum objecisse, contenderem, et recte nos dicerem probabilius hanc objicere: quandoquidem a vobis nominari tantum traditores solemus audire, nullis autem gestis vel ecclesiasticis, vel publicis, recitari demonstrarique confessos; a nobis autem proferri et gesta publica ubi vestri tradiderunt, et ecclesiastica ubi confessi Deo judici derelicti sunt.
CAPUT LXXVII.--88. Sed non omitto tam manifestum adjutorium tuum, quo nobis etiam nesciens plurimum faves, docendo regulas comparativi gradus: Quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat. Secundum enim hanc regulam tuam, secundum quaedam verba tua in epistola tua, sine ulla difficultate obtinuimus causam nostram. Tu enim dixisti in primis partibus litterarum tuarum, velut nostram pertinaciam criminando, tot documenta legalia, quod melius et verius est, nobis persuadere non posse. Ubi ego concludo secundum artificialia tua, jam nos verum et bonum tenere, si quod verius et melius est, nobis persuaderi non potest. Cum ergo nos non rescindamus, ut secundum te loquar, verius et melius Baptisma vestrum, quare vos rescinditis verum et bonum nostrum? Item cum dixisses, Hoc et nos volumus, ut Christus sit origo, et radix, CAPUTque christiani: continuo subjecisti, sed quaerimus per quem hoc melius fiat. Quod dicendo utique concessisti, et per malum ministrum bene fieri, sed melius per bonum. Cum itaque nos non rescindimus Baptismum, quem per vestrum tanquam per bonum ministrum dari dicitis: quare vos rescinditis Baptismum, quem per nostrum tanquam per malum ministrum datum esse contenditis? Tu enim dixisti, Quaerimus per quem melius fiat. Et tua regula est, Quia gradus iste quod ante positum est auget. Unde si per vestrum, sicut putas, melius fit; ergo et per nostrum bene fit. Ac per hoc quando per nos baptizatum rebaptizatis, id quod ex ista tua regula bene factum esse conceditis, sacrilega praesumptione rescinditis.
CAPUT LXXVIII.--89. Vereor ne nimis urgeam verecundiam tuam, si ostendam quam Ieviter et scurriliter quaedam etiam verba mea, quae translate posui, frontem pro pudore, os pro sermone, tridens telum pro tripartita oratione, tricipitem bestiam pro errore tribus calumniis adversus tot populorum innocentiam saeviente (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 29), quasi urbanus et dicax exagitanda putaveris. Serva potius puerilia pueris. Neque enim me movet quod Neptunium telum propter tridentem dicis episcopum non decere, cum sit et piscatorium, ac per hoc apostolicum, quos suos Apostolos Dominus piscatores hominum fecit (Matth. IV, 19). Nam et Deum nostrum Scriptura dicit et alas habere (Psal. XVI, 8, et XXXV, 8) et sagittas (Psal. XVII, 15), nec tamen Cupidinem colimus.
90. Quin etiam me promissam in exordio lenitatem non servasse reprehendis, eo quod Manichaeorum facta mentione permotus dixerim, Sicut non potest, quod Dominus ait, satanas satanam excludere (Matth. XII, 26), ita non potest error Manichaeorum Donatistarum errorem evertere (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 28): quasi Petilianum satanae comparaverim, ac non errorem, cujus eum cupio laqueis expediri. Bene quod Apostolus nos adversus tales calumnias communivit eo ipso loco, ubi nos mites, patientes, et modestos esse admonet, quando aliquem dissentientem corripimus. Cum enim dixisset, Servum autem Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: continuo subjunxit, Ne forte det illis Deus poenitentiam ad agnoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 24-26). Ecce apostolica mansuetudo: cum quibus placide, patienter, modesteque agi praecepit, eos ipsos dicit a diabolo captivatos; nec tamen quam commendabat, amisit lenitatem, quia eam quam docebat, tacere noluit veritatem. CAPUT LXXIX.--91. Sed ipse videris cujus partes agas, qui mea verba velut convitiosa et saeva criminando, eos quos ad disputandum convenire non vis, ad litigandum niteris excitare. Nolo enim dicere, quia et te litigare delectat. Parcius quippe ac verecundius, sed quasi ex obliquo mihi objicis, quae ad me omnino non pertinent. Quid enim judicem de Manichaeorum pestilentiosissima et Christianis omnibus anathemanda vanitate, si tantum dicere solerem, ac non etiam conscriptis libris multis multiplicibusque testarer; ne sic quidem esset adversus me ullus calumniae vestrae locus. Neque enim me Catholica falso a vobis argui miraretur, a quibus totus christianus orbis cum tot Ecclesiis etiam illis primis apostolico labore propagatis, falsis criminibus accusatur. Cum vero contra Manichaeos, qui me adolescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui voluerit legere possit, non usque adeo desipit, ut de me credat potius verbis vestris, quam oculis et sensibus suis.
CAPUT LXXX.--92. Sed epistolam, inquis, principis vestri, qua nescio quid de te scripsit, cum te ordinari nollet, tenent non pauci nostrorum. Illam vero minime curarem, nec si ejus a quo scripta dicitur, non perspicua pro nobis sententia legeretur, illam calumniam falsitatemque condemnans: quanto minus eam curat catholica Ecclesia, cujus causam contra vos agimus, cui tot divinis testimoniis praesidenti, nulla humana de quoquam homine testimonia seu vera seu falsa, qua gaudet auferunt veritatem? Desine talibus: unus homo sum, Ecclesiae inter nos agitur causa, non mea; Ecclesiae, inquam, quae in nullo homine spem ponere a suo didicit Redemptore. Quanquam nec de me ipso vobis, etiamsi meam conversationem nossetis, recte crederetur inimicis mihi. Ad existimationem hominum magna testium qui me noverunt, suppetit copia; ad Dei vero conspectum sola conscientia, quam contra vestras criminationes cum intrepidam geram, non me tamen sub oculis Omnipotentis justificare audeo, magisque ab illo affluentem misericordiae largitatem, quam judicii summum examen exspecto; cogitans quod scriptum est, Cum rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8, 9).
CAPUT LXXXI.--93. Sed quid ad rem cujus inter nos vertitur quaestio, qualis ipse sim? cum in area dominica sim stipula, si malus; granum, si bonus. Vos tamen si grana essetis, paleam commixtam, sicut admonet etiam ipse Cyprianus, ante tempus ventilationis non refugeretis. Proinde nos, si quem reperimus in vobis notum hominem malum, recte vobis objicimus. Ibi enim tota defensio vestra consistit, quia propterea vos separastis, ne alienorum peccatorum contagione periretis: unde novum genus areae vos fecisse gloriamini, aut quae solum triticum habeat, aut in qua solum triticum appareat, cui non sit necessarius ventilator, sed perscrutator. Nam et Parmenianus vester praeclaram vestram munditiam velut immunditiae nostrae a contrario comparans, ausus est interponere sententiam prophetae Jeremiae (Lib. 3 contra Epistolam Parmeniani, n. 17), ubi ait, Quid paleae cum tritico (Jerem. XXIII, 28)? Quod ille dixit, ut ipsa indicat lectio, adversus eos qui divinis oraculis sua somnia coaequabant. Arrogantia tamen vestra et horrenda superbia Parmeniani litteris declaratur, ubi vos contra Scripturas divinas, et contra monita Cypriani, ante ultimam ventilationem quam mundus exspectat, tanquam purgatum a palea triticum praedicavit.
CAPUT LXXXII.--94. Quid ergo dignius adversus hanc fallacissimam elationem, quam causa Maximianensium, vobis potuit procurari? Quaecumque in nos dicere tanquam in traditores soletis, in Maximianenses, quos recepistis damnatos, quando damnati sunt, graviora dixistis. De imperatoribus nobis tanquam persecutoribus facitis invidiam: vos apud judices, quos ipsi imperatores miserunt, Maximianensibus persecutionem fecistis. Baptismum Ecclesiae dari extra Ecclesiam non posse contenditis: vos Baptismum, quem in crimine schismatis Maximianenses dederunt, in receptis eis quibus dederunt, non rescidistis. Si haec pro pace unitatis fieri debuerunt, unde nos accusetis non invenitis: si autem non debuerunt, non nos accusetis, nisi vos ipsos damnaveritis. Nolo te per multa distendas; nam et ego possem breviter ea quae contra te dicta sunt, in memoriam revocare: sed hinc solum cogita, Maximianensium causam tibi ante oculos pone; si de hac nobis respondere potueris, aggredere caetera; si autem non potueris, melius quiescas quam calces adversus stimulum jacias.
4
[recensere]LIBER QUARTUS. Ad omnes rursum Epistolae Cresconii partes respondet, objectiones ipsius et calumnias singillatim ex sola Maximianensium causa refellens. CAPUT PRIMUM.--1. Quamvis jam tribus nec parvis voluminibus epistolae tuae, Cresconi, diligenter satisque responderim, qua Petiliani litteras contra mea scripta, quibus refellebantur, defendendas putasti: tamen etiam hoc breviori opere institui de sola causa Maximianensium tecum agere, et ex hac una ostendere omnia quae in illa epistola posuisti, quam frustra, quam inaniter dixeris. Neque enim contemnendum est beneficium Dei, quod et ad nostrae dispensationis compendium, et ad vestrae correctionis, si sapiatis, adjutorium praestare dignatus est: qui nescientibus vobis, neque id agentibus nobis, ita vestrorum episcoporum mentibus dominatus est, ut qui orbem christianum per communionem Sacramentorum maculatum peccatis criminabantur alienis, quamvis etiam ipsis falsis et non probatis, in Maximiani causa cogerentur fateri, eorum quos damnaverunt, peccatis non fuisse maculatos in una Sacramentorum communione constitutos, eos quibus tanquam innocentibus ad revertendum dilationem dederunt, et si non ordinatoribus Maximiani, tamen in ejus parte constitutis damnatoribus Primiani: et qui Baptismum Christi nolebant agnoscere, nec in eis Ecclesiis datum quas Apostolorum labor propagavit atque fundavit, contendentes extra unam Ecclesiam Baptismum dari non posse, nosque culpantes quod per eos datum Baptismum non rescinderemus, quos esse in vera Ecclesia negaremus, susciperent in Maximiani sacrilego schismate baptizatos, et in eis Baptismum rescindere non auderent: et qui de legibus christianorum imperatorum, quibus eorum perversitas corrigenda praecipitur, nos tanquam crimine persecutionis accusant, adirent judices ab ipsis imperatoribus missos, et Maximianum ac socios ejus apud eos graviter accusarent, et concilium quo eos damnaverunt, gestis proconsularibus allegarent, ac jussiones quibus illi sedibus pellerentur, efficacissimas impetrarent. His omnibus a se gestis, adhuc nebulas imperitis conantur offundere: non solum Scripturis sanctis, et priorum rerum gestarum quando se ab unitate separaverunt multis certisque documentis, verum etiam recentissimis suis factis et exemplis evidentissime superati.
CAPUT II.--2. Hinc ergo tantum agam, hinc ad omnes epistolae tuae partes, quantum Dominus me adjuvat, sine ulla difficultate, imo cum magna facilitate respondeam. Ac primo illud quod tibi ipse contrarius eloquenter eloquentiam vituperare voluisti, tanquam esset veritatis inimica, et patrona potius falsitatis, ut eo modo me quasi eloquentem cavendum atque fugiendum ostenderes imperitis: si revera tanta esset eloquentia mea, quantum mihi, quamvis accusatorie, tribuis; nonne recitato decreto concilii Bagaiensis, quo, sicut ibi scriptum est, Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit, laudare eloquentiam cogereris? Porro si mihi materies illa proponeretur, quando possem dicere, Licet viperei seminis noxios partus venenati uteri alveus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporaverint; tamen conceptum virus evanescente umbraculo occultari non potuit. Nam etsi sero, publicum facinus et parricidium suum feta scelerum vota pepererunt? Quando me in haec verba exquirenda coarctarem? quando in exprimenda provolverem? quando tanto impetu, tanto sonitu in odium noxiorum lectoris vel auditoris animum concitarem? Num ideo haec in quos dicta sunt, minus veraciter dicta sunt? Num hac eloquentia tanti concilii fides minuitur, vel labefactatur auctoritas? Nempe illud quo visum est eloquentius, eo potissimum electum est, quod omnes esse suum vellent, quo uno trecentorum et decem ora tacentia personarent. Ecce eloquentia quam vituperasti, quam velut seditiosam, et graeco etiam nomine malitiose artificiosam, detestandam, vitandamque monuisti, tantum permulsit tot episcopos tuos, ut in plenario concilio suo nollet suam quisque proferre sententiam, sed unam quae ab uno dici disertius ornatiusque potuit, eam cuncti facerent suam. Liceat igitur nobis sine invidia non usquequaque impolite contra errores hominum disputare, si licuit tot ac tantis episcopis vestris ipsos homines tam diserte ornateque damnare.
CAPUT III.--3. Illud etiam quod studium pro veritate certandi, quia saepe voluimus cum vestris conferre, ut errore sublato, fraterna charitas pacis vinculo necteretur, contentionis et animositatis vitioso nomine reprehendis: nonne melius, obsecro te, causa veritatis et unitatis pacificis verbis et pacatioribus locis inter episcopos ageretur, quam in foro ab episcopis per advocatos litigaretur? quod a partibus Primiani Carthaginensis episcopi vestri adversus Maximianum, et adversus eos qui cum illo Bagaiensi concilio damnati sunt apud legatum Carthaginis, et apud quatuor vel amplius proconsules factum est. Certe in collatione disputationis hoc cavendum est, ne prorumpatur in litem, et caveri a modestis ac mitibus et potest, et solet: cum vero advocatis utrinque luctantibus in foro controversia vertitur, jam procul dubio litigatur. Neque hoc in vestris reprehendo, si ad hoc non amore litigandi, sed consulendi necessitate compulsi sunt: verumtamen admoneo te bono ingenio praeditum virum, ut advertas, ut sentias, ut intelligas eos qui forensem strepitum et judiciaria jurgia, quibus accusatos convincerent, et expellerent quos in concilio jam damnaverant, non declinaverunt, sed susceperunt et exercuerunt, multo nobiscum facilius pacifice conferre potuisse, nisi mallent causam malam cooperire excusatione, quam disputatione finire.
CAPUT IV.--4. Jam vero quod antequam venias ad sermonem meum quo reprehendi Petilianum, a me interim quaeris a quo te baptizari conveniat, utrum ab eo potius quem et ego Baptismum habere confirmo, an ab eo quem tuus hoc non habere contendit: haec etiam quaestio per Maximiani causam de vana imperitorum loquacitate sublata est, quantum quidem ad vos attinet; nam apud ipsos Maximianenses adhuc manet. Vestri enim, damnato propter sacrilegium schismatis Maximiano, quem diaconum suum Primianus damnaverat, et per quem conspirantibus adversum se plurimis collegis damnatus fuerat, continuo cum eo duodecim ordinatores ejusdem Maximiani eadem sententia damnaverunt. Ex quibus duos, Praetextatum Assuritanum et Felicianum, cum eos in judicio proconsulari accusassent, cum Bagaiensi concilio damnatos allegata per advocatos eadem sententia demonstrassent, cum jubente proconsule locis quos tenebant, pellere conati, minime valuissent; sic postea susceperunt, ut cum eis in honoribus eorum integris communicarent, et simul in pacem redactis populis eorum, ex his quos in schismate baptizaverant, nullum rebaptizarent.
5. Exstat decretum Bagaiensis concilii, allegatum apud proconsulem, advocato prosequente Nummasio, cum ageret ut Primiani communioni Membresitana ecclesia traderetur expulso Salvio, qui eam tenebat antiquitus, ubi episcopatum meruerat in parte Donati. Sed pellendus propterea petebatur, quia eum damnatum Bagaiensi concilio recitabat inter duodecim Maximiani ordinatores, quos idem Nummasius in numero errans undecim dicit. Hanc Nummasii postulationem recitavit postea Titianus, expresse ac nominatim agens apud eumdem proconsulem adversus Praetextatum et Felicianum: cujus advocati verba ista sunt. Sed suis, inquit, institutis iniquitas delectatur, et semetipsum non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam, et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus, depravationis hujus attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate, Deo omnipotenti parietes consecratos, ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc Praetextatus etiam in Assuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, jussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu, sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias vindicatas oportere restitui. Deinde paulo post, ut idem advocatus ostendat quid jussum sit, recitat Nummasii postulationem quam supra commemoravi: in qua proconsul Nummasio cum dixisset, Lege episcopale judicium; illud Bagaiense recitatum est, in quo Maximianus damnatur his verbis: Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod adhuc eumdem dehiscens terra non sorbuit (Num. XVI), ad majus supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit fenoris, cum mortuus interest vivis. Deinde in illos duodecim ordinatores ejus ita profertur Bagaitana sententia: Nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors justa condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est, « Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contribulatio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum » (Psal. XIII, 3). Nollemus quidem tanquam e proprii corporis junctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis, quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos, Victorianum Carcabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Baianensem, Salvium Ausaphensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elephantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt; Dei praesidentis arbitrio, universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Post istorum damnationem, in quibus leguntur Praetextatus Assuritanus et Felicianus Mustitanus, cum quibus, ut ante dixi, proconsulis adversus eos impetrata jussione concordaverunt; caeteris in eodem Maximiani schismate constitutis, Primiani etiam damnatoribus, tantum quia non interfuerant Maximiani ordinationi, dilationem dederunt in eodem Bagaiensi concilio certo diei termino definitam, quae continetur his verbis: Eos autem, inquiunt, quos sacrilegi saeculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Quantum enim de reorum morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. Ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis arctatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, universis usque ad diem octavum calendarum januarii proxime futurarum agnitionis pandimus januam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta: quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus sua voluntate viam esse subductam. Manebit enim circa eos dicta sententia, et post praestitutum diem redeuntibus fixa poenitentia. CAPUT V.--6. Ex his igitur omnibus quoniam rediisse aliquos ad communionem vestram nec vos negatis, et in tam recenti memoria, adhuc etiam viventibus hominibus de quibus agitur, celeberrima et clara notitia est, cum et illi quibus dilatio data est (quandoquidem sicut verba concilii ejusdem satis indicant, eos ad matrem Ecclesiam redire invitant, et eorum tanquam de innocentium reditu gratulantur), et illi quos cum Maximiano nulla interposita dilatione damnaverunt, extra vestram Ecclesiam toto illo tempore baptizaverint: sive usque ad diem dilationis quando cum Maximiano communicabant, et in ejus erant schismate constituti, sive etiam transacto dilationis die, quando Titianus advocatus nominatim Praetextatum et Felicianum pelli de basilicis postulabat, cum quibus in honore integro Primianus postea concordavit: quomodo audetis jam dicere unum Baptisma, nisi in una Ecclesia dari non posse; cum ab istis datum in sacrilego schismate Baptismum sine ulla controversia cognoveritis, susceperitis, rescindere non ausi fueritis? Nec tamen potestis dicere, nihil vos praestitisse illis, quos in eodem Baptismo suscepistis. Si ergo quaeram quid praestiteritis; procul dubio respondebitis: Ne ipso sacrilegio schismatis perirent; ne Baptismum Christi non ad praemium, sed ad judicium, non ad salutem, sed ad perniciem, sicut est militiae character in desertoribus, haberent: praestitimus pacem, praestitimus unitatem, praestitimus Ecclesiae societatem, ut eum per quem charitas diffunditur in cordibus nostris, Spiritum sanctum accipere mererentur, sine quo nemo pervenit ad regnum coelorum, etiamsi Sacramentis omnibus legitimis imbuatur. Haec responderetis veraciter, si veram Ecclesiam teneretis. Verumtamen ad admonitionem vestram sufficit, ut hoc vos accepturos intelligatis in vera Ecclesia, quod eos quos in Maximiani sacrilego schismate baptizarunt qui cum eis ad vos inde redierunt, in vestra communione accepisse credidistis: atque ita vos etiam accepto Baptismo Christi esse puniendos, si unitatem catholicae Ecclesiae non tenueritis, sicut in Maximiani schismate baptizatos procul dubio puniendos non dubitaretis, si vestrae communioni non copularentur, in quibus ad vos inde venientibus non rescindendum Baptismum judicastis. Vides itaque etiam hoc, quod te movebat de Baptismi sacramento, in causa Maximianensium jam solutum.
CAPUT VI.--7. Jam nunc illa videamus, quibus epistolam meam te refellere credidisti. Ac primum quod interrogas, quare vestros Donatistas appellem, adjungens, quod Donatus non auctor et institutor Ecclesiae quae ante non fuerat, sed a Christo deductae et antiquae unus ex episcopis fuerit: nonne attendis hoc de se ipso et Maximianum dicere, ex cujus tamen nomine universam ejus communionem appellatis? Neque schisma quod fecit, ullo vocabulo a vobis vel ab aliis sectis discernitis, nisi aut Maximianistas, aut Maximianenses, aut quodlibet aliud, quod a Maximiani nomine derivetur, aut certe simplicius et sine timore grammaticarum ferularum, partem Maximiani nominetis. Numquid hoc dicturus es, Maximianum a vestra communione schisma fecisse, hoc autem a communione catholica non fecisse Donatum? Sed Maximianus non hoc dicit, qui Primianum potius et vos omnes affirmat a parte Donati, in qua ipse permansit, schisma fecisse, et recitat decreta conciliorum: primum, quod apud Carthaginem a quadraginta et tribus factum est, quo praedamnatus est Primianus; alterum, quod Cebarsussi centum vel amplius vestri tunc episcopi condiderunt, quo perfecte pleniusque damnatus est. Cui talia documenta proferenti quid respondebis, nisi majoris esse auctoritatis Bagaiense concilium, in quo trecenti et decem eumdem Maximianum et ejus socios damnaverunt, quando Primianus non apud eos tanquam purgandus dicebat causam, sed cum eis tanquam judex innocentissimus considebat, proferebat sententiam contra Maximianum et duodecim socios ejus quibus praesentibus ordinatus est, et data dilatione tanquam innocentes ad pacem propriam revocabat tot caeteros a quibus ipse damnatus est?
CAPUT VII.--8. In hac vestra conflictione quid vultis ut nos medii judicemus, quandoquidem nec Maximiani, nec vestra communione detinemur? Quid, inquam, hinc vultis judicemus, nisi contra duo concilia quibus damnatus est Primianus, unum Bagaiense posterius pro illo valere debere quo damnatus est Maximianus, eo videlicet firmius id esse arbitrantes, quo posterius potuit de prioribus judicare? Ecce in hoc favemus vobis: alia nobis est cum Maximianensibus causa, si ausi fuerint succensere. Favemus, inquam, judicio tertio Bagaiensi quod factum est pro Primiano contra Maximianum ejusque collegas, quo posteriore potuerunt merito priora deleri. Quanquam a duobus prioribus judiciis ad tertium nullam Primiani vocem provocationis vel legimus, vel audimus, nisi quod absens primo praedamnatus, secundoque damnatus est. Sed etiam in Maximianum et socios ejus absentes prolata est disertissima illa Bagaitana sententia. Et hoc illi quadraginta et tres apud Carthaginem modestius, cautius, diligentiusque se gessisse testati sunt, quod ad eumdem Primianum non semel, sed iterum ac tertio legatos miserunt, ut si ad eos ipse venire nollet, ipsos ad se venire permitteret: quo utrumque recusante, sicut scribunt, et eos qui missi sunt, injuriosa repulsione tractante, necessitatem sibi incubuisse asserunt, ut jam Ecclesiae providerent; et sic nondum audentes ultimum praecipitare judicium, sed quodam praejudicio consulentes, ut ei, si causae suae fideret, sequenti celebriori concilio respondendi seseque purgandi relinqueretur locus: quo cum venire noluisset, jam necessario putaverunt esse damnandum sine ulla suspensione sententiae. At vero in decreto Bagaiensis concilii, non solum legatos ullos a Maximiano male tractatos non legimus, sed nec missos legimus ut veniret: videmus tamen levatum altare contra altare, et ordinatum episcopum contra eum episcopum qui in cathedra ubi fuerat ordinatus, ita sedebat, ut conventu sui populi non desereretur, nec a caeteris pluribus episcopis communio ejus dirimeretur, tantam commovisse indignationem sacrilego schismate perpetrato, ut nec ipsius Maximiani, nec ordinatorum ejus jam esset ulterius differenda damnatio.
9. Haec cum ita sint, non vos tamen pro Caeciliano talia permovent, contra quem manentem et populo praesidentem, erecto altari contra altare, ordinatus est Majorinus. Contra quem non a vobis duo, sicut contra Primianum a Maximianensibus, sed unum profertur judicium horrendae temeritatis festinatione acceleratum. Qui non, sicut Primianus, noluit ad se venire collegas, sed invitavit potius ut venirent; quod nec ipsi in sui concilii decreto, quod contra eum condiderunt, tacere potuerunt. Pro quo non unum, sicut pro Primiano, sed quatuor posteriora judicia recitantur. Ejus, non absentes, sicut Primiani, sed praesentes sunt adversarii confutati, apud eos judices, in quos judicaturos consenserunt; apud ipsum etiam imperatorem Constantinum, apud quem primum Caecilianum accusaverunt, apud quem postea de judicibus episcopis, a quibus ille ipsam causam voluit audiri, tanquam non recte judicantibus questi sunt; ad quem rursus ab altero episcopali judicio provocarunt, ut ipso etiam post unum et alterum episcopale judicium inter partes cognoscente superarentur: quorum non defuit etiam quarta convictio. Nam cum in Caeciliani propriis criminibus calumniatores inventi fuissent, et ei de Felicis Aptugnensis ordinatoris ejus traditione quaestionem intulissent, Felix etiam ipse purgatus est proconsulari judicio, eodem ipso Constantino, ut causa ejus discuteretur, jubente, quem illi assiduis interpellationibus fatigabant. Haec Maximianenses adversus Primianum non exercuerunt mala, nec toties victi sunt, nec praesentes victi sunt, nec apud eos, quos ipsi clegerunt, judices victi sunt: et tamen, quod manifestum est, ipsi a vestra communione schisma fecerunt; et hoc vestros a catholica communione fecisse non vultis advertere; qua impudentia vanissimae animositatis, prorsus ignoro. Si enim omnia quae dicitis de Caeciliano et Felice ordinatore ejus ideo vera esse vultis, quia septuaginta ferme episcopi de hac re judicaverunt; cur non vultis vera esse quae dicuntur de Primiano, cum et inde primo quadraginta tres, postea centum episcopi judicaverint, et prius praejudicium posteriori judicio confirmaverint? Si autem propterea illa crimina Primiani falsa esse censetis, quia pro illo posterius contra inimicos ejus Bagaiense concilium recitatur: cur non vultis crimina, quae objecta sunt Caeciliano, falsissima confiteri, pro quo posteriora tot judicia recitantur? Si Caecilianus, contra quem semel fuerat ab illis septuaginta judicatum, non debuit jam locum purgationis ab aliis judicibus invenire: nec Primianus debuit, quem jam tanto plures quam septuaginta, prima confirmantes, secunda cognitione damnaverunt. Si autem bis damnato, tertium quod jam pro illo factum est judicium sufficientissime suffragatur: cur semel damnato non sufficere ad absolutionem secundum, tertium, quartum, quintumque judicium, nescio qua fronte ferrea, contenditis? Quod si vos forte numerus movet, ut ideo contra centum, a quibus damnatus est Primianus, valere arbitremini Bagaiense concilium, quia in eo trecenti et decem fuerunt: cur in tanto majori numero episcoporum orbi terrarum consentire non vultis? CAPUT VIII.--10. Quod autem objicis Caeciliano peccatum illud inexpiabile in Spiritum sanctum, de quo Dominus ait, Non remittetur neque hic, neque in futuro saeculo (Matth. XII, 32): et nos possemus dicere, Feliciano Mustitano, quem hodie cum Primiano habetis episcopum, unum ex ordinatoribus Maximiani damnatoribusque ipsius Primiani, a quo etiam in sacrilego schismate baptizatos non rebaptizastis, peccatum vos objecisse quod fit in Spiritum sanctum, cui sacrilegium schismatis objicitis, sicut in Bagaiensis concilii sententia declamatum est. Sicut enim vos ideo putatis illo irremissibili reatu peccasse in Spiritum sanctum, quos accusatis divinas Scripturas exurendas persecutoribus tradidisse, quod easdem Scripturas Spiritu sancto acti locuti sunt homines Dei (II Petr. I, 21): ita etiam nos non solum vestris potius traditoribus quos gesta convincunt, hoc crimen possemus objicere, sed et Feliciano, ut dixi, hoc vos objecisse in crimine sacrilegi schismatis doceremus; quia in Spiritu sancto servatur unitas dilectionis et pacis, dicente Apostolo, Sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Quam profecto violat, qui schisma committit. Sed hunc reatum insolubilis aeternique peccati, quod in Spiritum sanctum committitur, nec vobis objicimus, quos correctos cum vivitis sanari posse non desperamus; nec vestris, qui sanctos Codices cremandos ignibus tradiderunt, nisi quod usque in finem vitae hujus ab unitate disjuncti, cor impoenitens habuerunt. Nec Feliciano et Praetextato hoc vos objecisse ostenditis, cum quibus postea communicastis, qui in catena sacrilegii cum Maximiano ad consortium criminis tracti, plenarii concilii vestri ore veridico leguntur esse damnati, et post diem dilationis, non quidem illis jam damnatis, sed aliis tanquam innocentibus prorogatum, probantur esse suscepti.
CAPUT IX.--11. Quod autem non tibi placet derivatio nominis, ut a Donato Donatistae appellentur; et censes latinae regula locutionis potius declinandum; non aspernor admonitionem tuam: verumtamen quaere grammaticos judices, apud quos cum Maximianensibus de hac arte confligas, eosque convincas. Jam enim nec ipsos volo Maximianistas vocare, ne offendam tam eruditas aures tuas, qui certe, quantum existimo, non ut ego, tibi facile cessuri sunt, ut Claudianenses, vel quid aliud appellent, quos Claudianistas appellaverunt, cum eos Primiano in communionem receptos, inter alia, quibus eum et praedamnaverunt et damnaverunt, crimina posuerunt. Et simul recognosce hanc declinationis regulam, non mihi soli, sicut reprehendis, placuisse: sed fortasse me solum tibi in hac re, quae ad causam non pertinet, tanta facilitate cessisse.
- CAPUT X.--12. Quod vero me putasti vehementius arguendum, quod cum dixerim, Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem, haeresim appellans, quod tu schisma potius vis putari, eos tamen a sacrilegio non expiatos in communionem recipiamus: tu qui nos in hac causa tam graviter arguis, responde quomodo expiaverint vestri sacrilegium Feliciani et Praetextati, cum quibus postea communicaverunt, episcopos eos sibi sicut antea fuerant copulantes atque reddentes, nec quemquam eorum quos illi in sacrilegio schismatis baptizaverant, denuo baptizantes. An forte non erant sacrilegio maculati, sicut quidam vestrum desipiunt, dicentes non eos in Deum, sed in hominem peccavisse; sacrilegium vero tanto est gravius peccatum, quanto committi non potest nisi in Deum? Unde me disputatione tua non ob aliud arguendum arbitratus es, quod sic suscipiamus eos qui a vobis ad nos transeunt, nisi quia vestrum dixi sacrilegum errorem. Lege ergo Bagaiense concilium. Nempe ista illic prima verba sunt: Cum omnipotentis Dei et Christi ejus Salvatoris nostri voluntate ex universis provinciis Africae venientes, in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus, Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus Januarius, Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et caeteri numero trecenti et decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est, pacem firmare perpetuam, et schismata resecare sacrilega. Audis, advertis, attendis? Schismata, inquiunt, resecare sacrilega. Ergo non in hominem, sed in Deum scelerata perversitate in eo schismate solus Maximianus sacrilegii crimine tenebatur, cum ista sententia diceretur. Lege paulo post quid dicant de sociis ejus, inter quos istorum nomina, de quibus agitur, scripta sunt. Nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors justa condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii.
- CAPUT XI.--13. Quid est, vir disertissime? quid habes quod dicas mihi? Lege sequentia, vide inter plurimos quos trahit ad consortium criminis catena illius sacrilegii, Praetextatum et Felicianum: lego sacrilegos, video episcopos; quid agis, si non probaveris expiatos? Nempe urgeris cedere veritati, qua dicimus expiari vestros cum ad nos veniunt, ipso vinculo fraternae pacis et charitatis cooperiri peccata eorum, sicut scriptum est, Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Quid de illis, quos a vestra communione separati, et Maximiano in sacrilega illius catenae societate devincti baptizaverunt, quos cum eis in eodem Baptismo in pacem atque concordiam suscepistis? Respondebisne aliquid, nisi eadem Sacramenta recte vos approbasse in eis, quae nos quoque approbamus in vobis? Magis enim tibi constabis, si ista responderis, et verbis epistolae tuae non reluctaberis. In qua cum conareris ostendere, non haeresim inter nos et vos, sed schisma potius commissum esse, dixisti, nobis et vestris unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Neque enim gravius quam his verbis repetitionem Baptismatis accusare potuisti, quando seducti a nobis rebaptizantur a vestris, in quibus eadem Sacramenta esse et sentis, et dicis, et scribis. Qua igitur sceleris impudentia non servatur in eis, quos in sancta unitate baptizat orbis christianus, quod servatum est in eis, quos in sacrilego schismate baptizarunt Praetextatus et Felicianus? Causam itaque nostram, quam vobiscum habemus, vestro jam judicio terminastis, cum eos qui a vobis damnatione percussi sunt, qui populos ne ad vos accederent, instantissime monuerunt, qui post vos etiam baptizandum esse censuerunt, cum eis quos extra vestram communionem in sacrilegio schismatis constituti baptizaverunt, sine ulla degradatione, sine Baptismi iteratione, in altaris concordiam suscepistis, et nulla re alia ab illo scelere sacrilegii, nisi sancto igne charitatis expiatos esse credidistis. Quod vere fieret, si vos eamdem charitatem in vera unitate teneretis.
- CAPUT XII.--14. Sed tamen videamus etiam de verbis epistolae Petiliani, quam contra me defendere voluisti, quomodo te exuas in hac causa Maximianensium, de qua nunc sola statui agere adversum litteras tuas. Posuit certe ille ista verba sua: Conscientia, ait, sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Cui ego: Quid si, inquam, lateat dantis conscientia, et forte maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam? Hanc tu inevitabilem quaestionem, quia in verbis Petiliani omnino non solvitur, tuis solvere aggressus es, et dixisti, non contra me, sed contra illum quem defendere voluisti. Ille quippe ait, Conscientia dantis attenditur, quae abluat accipientis: tu vero fassus, latentem conscientiam videri non posse, sic eam dixisti attendi, ut non videatur ipsa, sed quid de illa notum sit in publica fama. Unde colligitur, verum jam non esse quod conscientia dantis abluat accipientis conscientiam: sed fama ejus abluit secundum te; quae utique fallit intuentem, cum de pessimo loquitur bona, de adultero casta, de sacrilego religiosa. Tunc enim abluit, quando mentitur. Nam si de occulto scelerato fama verum loquatur, tunc non abluit, sed maculat eum qui ab illo acceperit Baptismum. Ac per hoc fama ista, quam patronam tam malae causae adhibere voluisti, vide qualis sit, quae mendax abluit, et verax polluit: ut scilicet mirifica tua disputatione, tunc apud eam non sit aqua mendax, quando ipsa sit mendax.
- CAPUT XIII.--15. Sed quid hinc opus est diutius loqui, cum Felicianus hodie sedeat inter episcopos vestros, qui cum ab eis disjunctus esset, et Maximiano in catena sacrilegii cohaereret, quoscumque baptizavit, nemo post eum rebaptizavit? Quaero a Petiliano cujusmodi habuerit tunc ille conscientiam. Ei lego decretum Bagaiensis concilii, ubi scriptum est: Nec solum hunc sceleris sui mors justa condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est, « Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est » (Psal. XIII, 3). Inter hos enim plurimos etiam Felicianus annumeratur, qui talibus labiis et tali ore baptizavit: horum aliquem non respuistis, non rescidistis, non destruxistis; et quia verbis evangelicis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, per qualemlibet linguam atque conscientiam consecrata est aqua, non mendacem, sed veracem agnovistis atque recepistis. A te autem quaero de isto Feliciano, cujus tam mala, cum in catena sacrilegii baptizaret, fuerat conscientia, quid erat tunc in publica fama? Atque ipsum concilium identidem recito, ubi scriptum est: Famosi ergo criminis reos Victorianum Carcabianensem, et inter caeteros quos repetere piget, Praetextatum Assuritanum, et Felicianum Mustitanum, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, paulo post, plenarii concilii ore veridico damnatos esse cognoscite.
- CAPUT XIV.--16. Quid ad ista respondes? Si non baptizat a vestra communione separatus: lego baptizasse cum Maximiano ad consortium criminis tractos. Si non baptizat qui peccat in Deum: lego baptizasse catena sacrilegii colligatos. Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis: lego baptizasse morsibus aspidum venenosos. Si conscientia dantis ut possit abluere, publica fama ejus attenditur: lego baptizasse famosi criminis reos. Manet adhuc in corpore Felicianus, cum illo sunt omnes ab illo in sacrilegio schismatis baptizati, in communionem autem vestram recepti, nec ab ullo rebaptizati. Contra Petilianum, baptizavit sacrilega conscientia maculosus; contra te, baptizavit famosi criminis reus. Qua ratione vos, quaeso, defenditis, nisi ut quod et nos dicimus, vestris factis convicti aliquando dicatis, quod nec conscientia, nec fama dantis abluat accipientis conscientiam, sed fides accipientis ipsius, dantis autem Dei gratia, non hominis: quod si et conscientiae bonae interrogatio in accipiente non fuerit, fidesque ipsa vel tota, vel ex parte aliqua vacillaverit, mores hominum esse corrigendos, non sacramenta destruenda, quae non alia vel similia, sed tu omnino eadem confiteris: sicut eorum quos Felicianus et Praetextatus in sacrilego schismate baptizarunt, vitam et voluntatem corrigendam existimastis, ne in illo schismate sacrilego permanerent; non violandum Baptismum, licet indignissimis per indignissimos ministratum?
- CAPUT XV.--17. Frustra igitur ore maledico conscientiam nostram tanquam publicatam atque damnatam crimine thurificationis, traditionis, persecutionis, accusare voluisti, ut ex hoc velut probares nos Baptismum dare non posse: cum et falsa jactetis; et quomodocumque se illud habeat, certe Maximianensium sacrilegii crimine damnata conscientia dare potuit Baptismum, quem rescindere timuistis, et quem dari etiam a persecutoribus posse per vos quoque ipsos docetur, qui eosdem Maximianenses acerrime persecuti non solum baptizatis, sed vos solos baptizare debere contenditis.
- CAPUT XVI.--18. Dicis in Lege scriptum, Oleum peccatoris nolo ungat CAPUT meum (Psal. CXL, 5). Quod neque ita scriptum est, nec sicut putas intelligendum. Sed numquid non est oleum peccatoris oleum sacrilegorum Praetextati et Feliciani? Dicis item scriptum esse, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Quod nec diligenter attendis, nec ex ipsa circumstantia lectionis quid sit intelligis. Verumtamen intende quid sonet disertissima illa Bagaitana sententia: Optata quidem, inquit, pacis et concordiae est juncta germanitas; sicut scriptum est, « Justitia et pax osculatae sunt invicem » (Psal. LXXXIV, 11): sed veridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga projecta sunt membra, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora, quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniunt sepulturam. Isti ergo non solum mortui, verum etiam, quod est gravius, insepulti, quomodo baptizare potuerunt? Quomodo profuit lavatio eis, qui ab his mortuis baptizati sunt, quos in eodem lavacro susceptos denuo non lavistis, si ut putas illud intelligendum est? Nam quod in epistola mea, cui respondere tibi videris, putas quod idoli cultorem tanquam gravissimi peccati reum tantummodo exceperim (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 10); et instas vehementer, ut probes nullum excipi peccatorem in eo quod scriptum esse dicis, Oleum peccatoris nolo ungat CAPUT meum: Felicianum et Praetextatum respice, utrum peccatores non fuerint, quando sacrilegii catena cum Maximiano pertrahi a tam magno concilio dicebantur. Aude asserere, aude contendere, aude saltem dicere, peccatores quidem fuisse, sed occultos, quos ibi lego famosi criminis reos. Quanquam etsi leviter peccavissent, etsi latuissent; tu hoc testimonio quod ponis de oleo peccatoris in ista suggestione, extorquere conaris, nullum excipi peccatorem. Ubi eritis, si ita est? quo fugietis? in quibus vos latebris, cum vestris sacrilegis, cum vestris famosi criminis reis, cum vestris cadaveribus insepultis, abscondere poteritis?
19. Dicis, cum objicitur, qua nobis licentia jus Baptismi vindicemus, quod non de merito actuum, non de vitae innocentia tractemus, sed cuicumque licere dicamus, et quasi praejudicatis criminibus rei, dum et peccatoribus inesse baptizandi facultatem volumus ostendere, nos aperte peccasse fateamur: quasi propter merita nostra contra Deum nobis loquendum sit, ut quam justi sumus, tam justum Baptismum esse faciamus; cum et nulli hominum de sua justitia praesumendum sit; et hinc maxime Baptismum Christi probemus esse, non hominum, quia non fit varius humanorum varietate meritorum. Unde uberius disputarem, nisi a vobis dato compendio magis uterer. Suscepto enim Baptismo, neque destructo, quem Maximianenses dederunt, aspides, viperae, parricidae, cadavera Aegyptia, et quidquid aliud in eos Bagaiensis concilii, ut nostra causa facillima fieret, ore grandiloquo declamatum est; satis et ipsi judicastis, non eorum meritis a quibus ministratur, nec eorum quibus ministratur, constare Baptismum, sed propria sanctitate atque veritate, propter eum a quo institutus est, male utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem.
- CAPUT XVII.--20. Miror autem quomodo etiam tibi persuaderi potuerit, ut in tua disputatione mentionem faceres Cypriani, cujus litteris etiam ipsis quas ejus esse dicitis de Baptismo destruendo, qui apud haereticos vel schismaticos datur, tota causa vestra subvertitur. Sed hoc adversus Maximianenses, vel alios qui Baptismum sive apud nos, sive apud vos datum non suscipiunt, agere debemus: vos autem jam causam istam mira facilitate finistis, jam Baptismum in sacrilego schismate Maximiani datum cum Praetextato et Feliciano in eorum populis suscepistis, jam contra Cypriani quas dicitis litteras, et quibuscumque aliis hoc visum est, sine ulla dubitatione fecistis. Nam quod dicis, Orientales ideo vestrorum communione discretos, quia postea nobis consentiendo, judicium suum quod habuerunt de Baptismo rescindere maluerunt: si hoc ab aliquibus paucis Orientalibus factum est (quod quidem interest utrum possit ostendi), profecto suum judicium correxerunt; et vos suscepto Baptismo qui datus est in schismate Maximiani, antiquam vestram sententiam rescidistis, tamen vobiscum estis, et cum Orientalibus esse non vultis.
- CAPUT XVIII.--21. Sed videlicet invenisse tibi videris ubi tuam eloquentiam dilatares, cum ad id quod ego in epistola mea posui, Sive a fideli, sive a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit (Lib. I contra Litteras Petiliani, n. 7): exclamas et dicis, O praeclarum sacerdotis imperium! o laudabilia boni patris praecepta justitiae! Nihil, inquit, inter fidelem perfidumque discernas, idem tibi pius atque impius videatur: nihil prodest bonis moribus vivere; quia quidquid justo licet, potest et injustus implere. Quid hoc praecepto dici iniquius potest: Purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem? Haec certe verba tua sunt, quibus sententiam meam reprehendis; cum hoc ego omnino non consenserim, neque scripserim: quoniam et inter fidelem perfidumque plurimum distat non ad Sacramentum, si hoc uterque habet, sed ad meritum, quia hoc alter ad salutem habet, alter ad poenam: nec quidquid justo licet, potest et injustus implere; quia et si potest injustus baptizare, non tamen potest in regnum coelorum injustus intrare: nec purificat vel abluit vel emundat, nec innocentem facit quemquam qui ei ministrat Baptismum, sed dantis Dei gratia, et percipientis bona conscientia. Sed tu aspice utrum nihil inter Primianum Felicianumque distaret, cum Primianus inter trecentos decem sedetet, a quibus ille dicebatur, quod venenum aspidum esset sub labiis ejus, et veloces haberet pedes ad effundendum sanguinem, et contribulatio et infelicitas in viis ejus, et viam pacis non agnosceret, nec esset timor Dei ante oculos ejus (Psal. XIII, 3): utrum tunc non esset maculosus, immundus, sordidus, qui vas sordidum collecta foeculentia glutinavit; non infidelis, venenum aspidum sub labiis habens; non criminosus, famosi criminis reus. Et tamen et ipse cum Primiano nunc vester episcopus sedet: et quos tunc baptizavit, nusquam postea lotos vobiscum nunc habet.
- CAPUT XIX.--22. Et adhuc pugnatis adversus veritatem, nec conceditis ut Christus semper det fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit CAPUT (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 6). Quibus verbis meis in illa epistola contra Petilianum positis, tua verba subjungis, et dicis: Hoc et nos suademus, hoc volumus; sed quaerimus per quem hoc melius fiat. Nec attendis hoc non suadere Petilianum, cui tunc respondi, et cujus epistolam adversus responsionem meam defendere atque affirmare conaris. Ille quippe dixit aperte: Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; nam qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Dic mihi quem locum Christo reliquerit ad abluendum conscientiam baptizati; aut a quo fidem percipiat baptizatus, quando conscientiam dantis dicis attendi quae abluat, et non fidem percipere, sed reatum, qui fidem sumit a perfido. Tu quidem succumbere videris tanto ponderi veritatis, et dicis hoc te suadere, et hoc velle, ut Christus det fidem, atque ad ineundam vitam novam Christus abluat christianum; quaeris autem per quem melius fiat, quod sine ministro fieri non oportet. Petilianus tamen non dixit, Conscientia ministrantis attenditur, per quam Christus abluat accipientis, aut per quam Christus det fidem: sed ipsa conscientia dantis, voluit accipientis ablui conscientiam. Nec dixit, Quisquis fidem per perfidum sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; ut a Christo quamvis per alium sumere videretur: sed omnino dixit, A perfido sumpserit. Atque ad hoc, quasi probaret, adjunxit, Omnis enim res origine et radice consistit; et si CAPUT non habeat aliquid, nihil est: ipsum scilicet ministrum, cujus conscientiam dixit attendi, non per quam Christus abluat, sed quae abluat accipientis, ipsum prorsus ministrum originem, radicem CAPUTque faciens baptizati.
- CAPUT XX.--23. Proinde hoc loco, non Petiliano, cujus verba non defendisti, sed tibi respondeo, qui pro tua sententia nescio quid aliud, non quod ille, dixisti. Tu enim, sicut scribis, hoc vis, hoc suades, ut non, sicut dixit, conscientia sancte dantis abluat accipientem, vel accipienti det fidem, neque ut ipsa sit origo et radix CAPUTque credentis; sed per ipsam Christus abluat, per ipsam Christus det fidem, per ipsam Christus sit origo christiani, per ipsam in Christo radicem christianus infigat, per ipsam Christus christiani sit CAPUT. Ideo enim quaeris per quem melius fiat, quod a Christo fieri concedis: ubi et tu, quantum video, non negas hoc fieri posse etiam per ministrum malum, sed dicis melius posse per bonum. Quid est enim aliud quod dicis, Hoc et nos suademus, hoc volumus; sed quaerimus per quem melius fiat? Ac per hoc abluit Christus et per maculosam non sancte dantis, sed melius per mundam sancte dantis conscientiam: dat fidem Christus et per ministrum malum, sed melius per bonum: fit Christus origo christiani et per dispensatorem infidelem, sed melius per fidelem: christianus radicem figit in Christo etiam per colonum reprobum, sed melius per probum: potest Christus esse CAPUT christiani et per Felicianum, sed melius existimas per Primianum.
24. Parva itaque inter nos in hac re, aut fortasse nulla dissensio est. Nam et ego dico, melius per bonum ministrum quam per malum dispensari Sacramenta divina: verum hoc propter ipsum ministrum melius est, ut eis rebus quas ministrat, vita et moribus congruat; non propter illum qui etiamsi incurrerit in ministrum malum dispensantem veritatem, securitatem accipit a Domino suo monente ac dicente, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Addo etiam ad hoc esse melius, ut ille cui ministratur, ministri boni probitatem ac sanctitatem diligendo facilius imitetur: sed non ideo veriora et sanctiora sunt quae ministrantur, quia per meliorem ministrantur. Illa namque per se ipsa vera et sancta sunt propter Deum verum et sanctum cujus sunt: et ideo fierit potest ut accedens ad societatem populi Dei, alium inveniat a quo facile baptizetur, alium eligat quem salubriter imitetur. Certus est enim sanctum esse Sacramentum Christi, etiamsi per minus sanctum, vel non sanctum hominem ministratum est; se autem ejusdem ipsius Sacramenti sanctitate puniri, si indigne acceperit, si male usus fuerit, si non ei convenienter et congrue vixerit.
- CAPUT XXI.--25. Nam quaero abs te, Si forte quem Primianus in vestra communione baptizavit, pessime vivat, quem vero Felicianus in Maximiani schismate baptizavit, optime vivat, cuinam eorum patere existimas regnum Dei? utrum ei quem baptizavit secundum te bonus malum, an ei qui baptizavit secundum Bagaiense concilium sacrilegus religiosum? Sed forte dicis, et verum dicis, Non potest esse religiosus in schismate constitutus. Assentio: verumtamen potest esse in vestra communione sacrilegus vel occultus, a Primiano, quem religiosum creditis, baptizatus. Porro, si ille quem Felicianus in catena sacrilegii baptizavit, relicto schismatis sacrilegio ecclesiastica communione corrigeretur; numquid audes dicere quod melior in illo Baptismus fieret, quamvis negare non audeas ipsum hominem fieri potuisse meliorem? Hoc enim et ipso facto judicastis; quandoquidem illos omnes, quos Felicianus et Praetextatus in damnato et detestato a vobis sacrilegio schismatis baptizaverunt, cum illis ad vos redeuntibus sine ulla destructione vel repetitione Baptismi suscepistis. Si autem quod dixisti, sed quaerimus per quem melius fiat, comparativum gradum pro positivo posuisti; sic dicens, Quaerimus per quem melius fiat; ac si diceres, Quaerimus per quem bene fiat, volens intelligi per malum ministrum male fieri: non te verbo urgeo, sed admoneo potius te dicere debuisse, Quaerimus per quem fiat, quam, Quaerimus per quem bene fiat: quasi posset fieri ut non bene Christus det fidem, non bene sit Christus origo CAPUTque christiani, non bene radix figatur in Christo. Aut enim non fit, aut si fit, procul dubio bene fit.
26. Verumtamen ista tractamus, ne propter malos dispensatores, non tamen suorum, sed dominicorum Sacramentorum, quos necesse est usque ad tempus ventilationis areae dominicae commisceri, deseratur ipsa unitas frumentorum. Schisma autem facere ab unitate Christi, aut in schismate esse, profecto malum est, et magnum malum: nec omnino fieri potest ut Christus det schismatico, non fidem, sed sacrilegum errorem; aut in Christo radicem schismaticus fixerit, aut schismatico Christus sit origo et CAPUT: et tamen Baptismum Christi si dederit, datum erit; si acceperit, acceptum erit; non ad vitam aeternam, sed ad poenam aeternam, si in eo sacrilegio perseverarit; non in malum convertendo bonum quod habet, sed malo suo bonum habendo quamdiu malus habet.
- CAPUT XXII.--27. Quaeris forte ut hoc probem: quid aliud tibi dicam, nisi quod hoc opere institui? Bagaiense decretum lege, Felicianum et Praetextatum intuere: schismatici dederunt, utrique a vobis recepti et collecti sunt; nec illi degradati, nec illi rebaptizati. Jam certe non quaeris utrum fiat melius per justum ministrum, an per injustum: quoniam non ideo est Baptismus melior quem dedit Primianus secundum vos justus, quam ille quem dedit Felicianus injustus. Certe jam intelligere cogeris quomodo Apostolus dixerit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7): teque frustra dixisse recolis, Sicut qui plantat et rigat, nonnisi colonus diligens et fidelis inquiritur; sic etiam in sacramento Baptismatis nonnisi justissimus operarius approbatur. Ecce nec diligens, nec fidelis, nec justissimus, sed potius salutis suae negligens, et infidelis, et injustissimus Felicianus fuit, quando Maximiano sociatus, et sicut trecenti et decem vestri unius ore disertissimo personant, in catena sacrilegii constitutus, Baptismum quem non ausi estis rescindere, ministravit.
28. Certe ad hanc causam cernis non pertinere testimonium quod ex propheta posuisti: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos, pascentes cum disciplina (Jerem. III, 15). Felicianus enim nec secundum cor Dei sacrilegus erat, nec oves ejus in sacrilego schismate pascebat cum disciplina; et tamen baptizabat eos, in quibus receptis cognovistis, non ipsius, sed Dei fuisse quod dabat. Certe perspicis quomodo a me de Scriptura sancta commemoratum est, Bonum esse confidere in Domino, quam confidere in homine (Psal. CXVII, 8): teque inaniter, quantum ad hanc causam pertinet, respondisse, quod ideo magis ut justus et fidelis sit per quem hoc sacramentum celebretur inquiras, quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes; Dei esse autem fidem atque justitiam, quam semper in ejus ministris attendis. Ecce in Feliciano, quando fuit famosi criminis reus, nec justitia, nec fides erat; et tamen Baptismus erat, et quibus ab eo datus est, cum a vobis collecti sunt, eis accessisse justitiam dicitis, Baptismum defuisse non dicitis.
- CAPUT XXIII.--29. Proinde quod deinceps a me quaeris, Si a quocumque et quomodocumque datum Baptisma rescindi non debet, cur post Joannem Apostoli baptizaverint: tu jam solve quaestionem, Si, ut dicis, post Joannem Apostoli baptizaverunt, cur post Felicianum, quos in sacrilego schismate baptizaverat, vestri non baptizaverint. Et hinc saltem disce, quidquid illud est quod de Joannis baptismo vel legitur, vel disseritur, ab hac causa esse penitus alienum. Quid autem tibi visum sit nescio, ut Judaeos quibus ait Petrus, Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi (Act. II, 38), jam fuisse a Moyse diceres baptizatos; qui post tot generationes nati fuerunt, quam ille Dei famulus majores eorum per Rubrum mare trajecit (Exod. XIV, 22). Aut si propterea a Moyse baptismum habebant, quia ex illis propagati sunt, quos in Moyse baptizatos dicit Apostolus (I Cor. X, 2): aude dicere omnes qui nascuntur ex fidelibus Christianis, christianum jam habere Baptismum. Quod vides, ut arbitror, quanta vanitate dicatur. Sed quomodo se habeat illud, etiamsi post Moysen Dei famulum Apostoli non baptizassent, te urgerem reddere rationem, cur post Felicianum Maximianensem sacrilegum vestri non baptizassent.
30. Jam illud quod posui, Si errabant illi qui volebant esse Pauli (Id. I, 12), quae tandem spes eorum est qui volunt esse Donati (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 5)? prioribus partibus epistolae tuae non te refellisse, puto quod etiam ipse consideras in his quae superius satis diximus. Non ergo, sicut tibi videris, et quasi certus exsultas, illa omnia quae a Petiliano vel quolibet alio dicta sunt, recte dicta concludis. Ipso quippe ordine, quo a te breviter velut recolendo decursa sunt, ego potius in hac causa Maximianensium non ea recte dicta concludo; quia nec conscientia sancte dantis erat in Feliciano, quando Maximiano cohaerens catena sacrilegii trahebatur; et a famosi criminis reo, ac per hoc a manifesto perfido baptizabantur, qui ab illo baptizabantur: nec origo et radix et CAPUT ad salutem illis erat homo sacrilegus; nec arbor bona erat in sacrilegi schismatis societate damnatus, et adhuc in eodem sacrilegio constitutus; nec bonus erat qui de bono thesauro cordis sui proferret bona (Matth. XII, 35), quando de illo et de aliis ejus sociis dicebatur, Quorum os maledictione et amaritudine plenum est (Psal. XIII, 3). Et tamen quando cum illo vestri concordaverunt, Baptismum quem talis dederat, non ipsius esse, sed Christi aliquando vi veritatis territi cognoverunt.
- CAPUT XXIV.--31. Age, jam videamus suo loco in epistola, tu de Maximianensium causa quomodo te exuas. Omnes enim qui has litteras legunt, exspectant procul dubio vel quid hinc a te dictum sit, ubi dictum sit, vel a me quid responsum. Itaque de Optato Gildoniano quod objectis meis respondisti, nolo discutere, nolo in hominis causa, de cujus a vestris damnatione nil ago, diutius immorari. Facio certe jacturam hujus objecti, et hoc fortasse apud posteros, cum illius fuerit obliterata memoria: nunc vero quamdiu sunt homines qui vitam illius moresque noverunt, parum me de illo dixisse, quam falsum potius conquerentur. Neque enim sic legunt litteras nostras, ut tu, qui ex me quaeris, ille quem tanquam rapidum fluctum appellaverim, quid absorbuerit, cum illic habeas Praetextatum et Felicianum. Nam verba mea illic sic se habent: Ita quidem, inquam, isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos vocent: sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine jacentium in littore cadaverum insepultorum, Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari tanquam rapidus fluctus ultra prosiliens, Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 11). Haec verba mea cum ibi legeris, cur non omnia posuisti? Cur me veluti arguis, non dixisse quid rapidus fluctus ille sorbuerit, cum ibi scriptum videas, Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet?
- CAPUT XXV.--32. Quid enim aliud velut ad magnam defensionem suam respondere vestri solent, cum eis objicitur Praetextati et Feliciani talis receptio damnatorum, nisi, Optatus hoc voluit, Optatus hoc fecit? Quod et ipsae civitates Mustitana et Assuritana testantur, quae se dicunt ex Optati comminatione Gildonianum militem formidantes, coegisse episcopos suos ad communionem redire Primiani. Verum tu quia hoc ab illo factum, impudenter negari posse vidisti, hoc a me scriptum negasti, magis fortassis existimans litteras meas quam illam rem posse nesciri. Sed licuerit episcopis vestris, nescio quo Donatiano vel Numidico privilegio, de suo ignorare collega quidquid tota Africa conclamabat; cum Afris ab Afris objecta crimina, nunquam probata, toties absoluta, Orientalibus et Occidentalibus terrae finibus ignota esse non sinant. Valeat apud vos Baptismus ab Optato datus, quem sic damnare noluisti, ut tamen non fueris ausus absolvere; et non valeat datus Baptismus in Ecclesiis apostolico labore fundatis, Corinthiorum, Galatarum, Ephesiorum, Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, caeterarumque in sanctis Litteris, quas et vos legitis, conscriptarum, ubi Caeciliani, non dico falsum illud crimen, sed forte nec verum nomen auditum est. Habuerit conscientiam sancte dantis Optatus in illa vita, quam tu, sicut scripta tua indicant, etiamsi propter nos damnare erubuisti, tamen propter Deum absolvere timuisti, in illa etiam publica fama ubi latentem tibi visum est attendi posse conscientiam; et accusetur conscientia tot tantarumque gentium christianarum, quia remotissimas lites ignoravit Afrorum. Numquid etiam crimina istorum, Feliciani scilicet et Praetextati, quos trecenti et decem plenario concilio damnaverunt, similiter ignorare potuerunt?
- CAPUT XXVI.--33. Et adhuc objicis unitati catholicae nescio quae facta nostrorum, quae aut falsa sunt, aut peccata non sunt; aut etiam si vera atque peccata sunt, bonorum societatem maculare non possunt. Neque enim boni communicant peccatis alienis, quibus utique faciendis non consentiunt; quamvis cum ipsis qui ea faciunt, donec de area dominica sicut palea ventilabro ultimo separentur (Matth. III, 12), non eorum peccata, sed Dei sacramenta communicent; et intra eamdem sagenam velut pisces boni cum malis usque ad separationem, quae in littore, hoc est, in fine saeculi tanquam in fine maris futura est (Id. XIII, 47-50), non ab eis corporum segregatione, sed vitae ac morum diversitate disjuncti sunt. Sicut nec undecim Apostoli furtis Judae communicabant; et tamen cum illo eidem Domino visibiliter cohaerebant, eumdem Magistrum audiebant, idem credendum Evangelium percipiebant, eadem Sacramenta sumebant (Joan. XII, 4-6, et XIII, 26), corporali cum illo congregatione permixti, spirituali dissimilitudine separati. Sicut apostolus Paulus non communicabat contumaciae et invidiae, hoc est, diabolicis vitiis eorum qui non caste Christum annuntiabant; et tamen cum eis eumdem Christum praedicabat, ejusdem Christi Sacramenta participabat; et de his dicebat, Sive occasione, sive veritate, Christus annuntietur (Philipp. I, 17, 18). Nam hos martyr Cyprianus amantissimus unitatis, non aliquo schismate vel haeresi separatos, sed fratribus corporali congregatione fuisse commixtos, et intellexit et scripsit ( Epistola ad Maximum ): sicut idem etiam ipse Cyprianus avaritiae, rapinis, fenori collegarum non communicabat, quos dicebat esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere; quod malum etiam idololatriae comparavit ( Libro de Lapsis ): quorum tamen corporalem congregationem non refugiebat, ad eadem altaria consistebat, eumdem sacratissimum cibum potumque sumebat. Illi enim non aliis, sed sibi judicium manducabant et bibebant (I Cor. XI, 29): ille autem cum talibus, non eorum peccata, sed mysteria Christi communicabat, conjunctissimus coetibus, disjunctissimus moribus. Ad hoc enim et illae similitudines in Scripturis, et illa exempla praemissa sunt, ut disceremus frumentum esse, nec aream dominicam propter paleae commixtionem deserere (Matth. III, 12); pisces boni esse, nec propter commixtionem malorum disruptis retibus foras ire (Id. XIII, 47, 48); vasa esse misericordiae in honore facta atque mundata, nec propter vasa perditionis et contumeliae de domo magna fugere (II Tim. II, 20, 21). Nulla enim causa in utrorumque temporali congregatione atque permixtione laudabiliter tolerantur mali, nisi ne damnabiliter deserantur boni. Quod cum et vos in vestris tam multis et tam manifestis malis eadem necessitate faciatis; potes facile, si velis, advertere quod nonnisi animositate sacrilega vos a christianis tot ac tantis gentibus separatis.
- CAPUT XXVII.--34. Itaque non solum Optatus in illa Gildoniana societate notissimus, sed quilibet obscurus apud vos te sciente mali aliquid fecerit, cum eum non potueris a vestra communione separare, quia vel non tibi creditur accusanti, vel accusare non audes, ne non valeas comprobare; aut deserenda tibi est pars Donati, aut talis eris qualis ille, cujus peccatum non ignoras, quamvis dissimiliter vivas. Hoc non secundum veram, sed secundum vestram sententiam vobis rectissime dicitur. Quis enim nescit te alienum esse ab illius malo, si consensione peccato ejus non communicas? sed hinc agnoscere cogeris, quanta impietate objiciatis orbi christiano vel falsa, vel certe ignota crimina Afrorum; cum tibi objici nolis quod de altero sis, quia hoc eis non potes persuadere, a quorum non vis societate discedere. Ita, ne deseras quos putas bonos, ferre cogeris quos nosti malos. Ac per hoc omnes convincit veritas malos, qui propter aliena crimina seu vera seu falsa, caeteris tamen incognita, sibi autem non obfutura, disrupta unitate tot gentium deseruerunt bonos. Hoc tam magnum nefas partis Donati ne aliquo modo excusare possetis, causa vobis Maximianensium procurata est, in quo velut speculo vestram pravitatem conspectam, si volueritis, corrigatis: si autem nolueritis, nolo quidquam gravius dicere, quando scio te cor habere. Quid enim contra ista dicturus es?
- CAPUT XXVIII.--35. Bene, quia ipse scribis, cum de Maximianensibus damnatis et receptis legisses totum quod inserui litteris meis, valde te fuisse permotum. Credo, prorsus video causam quae valde debuerit permovere. Videamus ergo, tua ista permotio quanam reddita ratione sedata est. Statim te dicis a vestris episcopis diligentius inquisisse, atque ipsis docentibus, et decretum concilii, et sententiam in eos qui damnati sunt dictam, et rei totius ordinem cognovisse. Deinde etiam me credens adhuc ignorare quid gestum sit, atque admonens ut quid habeat veritas discerem, narrasti plane non quid veritas habeat, sed quid incautis et negligentibus vestri pro veritate supponant. Dicis enim, cum quam plurimos episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a vestris concilio in eos omnes qui in ejus schismate perstitissent prolatam esse sententiam, quam me quoque legisse commemoras: quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuisse tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Sic esse factum, ut non solum illi duo quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes Ecclesiae redderentur. Quorum ideo putas Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur, nec cum baptizarent fuissent ab Ecclesia separati, necdum scilicet transacti temporis meta definita disjuncti. Hic ego in ea ipsa falsitate narrationis tuae, quandoquidem non solum sententias, verum et ipsa verba tua posui, miror ingenium tuum, miror animum ingenio reluctantem. Nunquam uspiam sic apparuit quantum valeat praejudicium praesumptionis humanae, vel ad non intuendam manifestissimam veritatem, vel ad affirmandam impudentissimam falsitatem. Itane te tam aperte repugnantia posuisse non sentis, ut vix credibile sit quod unus homo dicere utraque potuerit? Tu nempe dicis, in eos omnes qui in Maximiani schismate perstitissent, prolatam esse sententiam, et placuisse dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Quomodo ergo tu ipse item dicis, non eos extra Ecclesiam baptizasse, antequam se ab illo schismate correxissent, si quando cum Maximiano erant, non erant extra Ecclesiam? Advertisne quid dicas? Invenis qua exeas, quo confugias, ubi te abscondas?
- CAPUT XXIX.--36. Vides certe dum manifestos errores defendere conaris alienos, nihil te agere, nisi subjungere manifestiores tuos. Ecce lege verba tua: sic a me prorsus commemorantur, ut a te scripta sunt. Cum quam plurimos, inquis, episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio, in eos omnes qui in ejus schismate perstitissent, prolata sententia est, quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Haec dicens, siccine contra te ipsum sensus claudis, ut non advertas quod hi omnes qui propterea contra se ferri sententiam concilii meruerunt, quia Maximiano sociabantur, antequam se intra dilationis tempus corrigerent, in eodem schismate consistebant? Ibi ergo etiam baptizabant. Obsecro te, quid inanem caliginem perspicuis rebus aspergis, quam rursus tuorum verborum non minore perspicuitate dispergis? Dico enim Praetextatum et Felicianum Maximiani ordinatores, in eo quod commiserunt, sacrilego schismate baptizasse, et ab eis baptizatos cum eis esse susceptos, non rescisso Baptismate quod in schismate dederant, quod sacrilegi ministraverant, quod ore maledictione pleno, quod labiis cum veneno aspidum consecraverant. Talia quippe in eos dicuntur, eaque sententia quam in eos omnes prolatam esse non negas.
- CAPUT XXX.--37. Hic tu respondes, quod non solum duo isti quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes intra diem dilationis se Ecclesiae reddiderunt. Quo verbo me adjuvas, quo verbo mecum asseris veritatem, caliginemque illam quam conabaris offundere, discutis. Cum enim dicis eos se Ecclesiae reddidisse, procul dubio fateris eos extra Ecclesiam fuisse. Ubi ergo antequam se Ecclesiae redderent, fuerunt, ibi baptizaverunt: ergo extra Ecclesiam Baptisma dederunt. Ab hoc inexplicabili implicamento dum te conaris evolvere, rursus involveris. Dicis enim ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur. Quomodo ergo dicis, ante diem restitutionis non fuisse ab Ecclesia separatos, quos ante diem dilationis confiteris Ecclesiae restitutos? Si homines sumus, si qualemcumque rationem, si sensum habemus humanum, si non pecora pecoribus, si non ligna et lapides lignis et lapidibus loquimur, non meis tantum, sed etiam ipsis tuis verbis eminet, apparet, elucet, in Maximiani sacrilego schismate Baptismum datum vestros ausos non fuisse rescindere, qui homines baptizatos in Ecclesiis quas in gratia Domini proprio labore Apostoli propagaverunt, non dubitant christianos negare, exsufflare, rebaptizare. Tu dicis, tu scribis; ecce te ipsum audi, lege te ipsum. Tu, inquam, dicis, tu scribis, in eos omnes qui in Maximiani schismate perstitissent, contracto a vestris concilio prolatam esse sententiam. Tu dicis, tu scribis, hac sententia consensu omnium confirmata, placuisse tamen dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Tu dicis, tu scribis, non solum duos inde quos memoro, sed multos alios purgatos atque innocentes se vestrae Ecclesiae reddidisse. Tu dicis, tu scribis, ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur.
- CAPUT XXXI.--38. Quid tantum praevalet ingenio tam bono causa tam mala, homo cordate, homo litterate? Isti in quos propterea est illa prolata sententia, quia sicut ipse dicis, in Maximiani schismate persistebant, antequam sicut dicis restituerentur, ubi erant, ibi Sacramenta celebrabant, ibi baptizabant. Et ut verbis illis plenarii concilii magis utar, Ibi viperei seminis noxios partus tardo calore vaporabant: ibi publici facinoris et parricidii sui feta scelerum vota gignebant: ibi parturiebant injustitiam, concipiebant laborem, et pariebant iniquitatem: ibi jam non confusa criminum silva, nomina eorum designabantur ad poenam: ibi eis indulgentiae funis dum clementiae dimitteretur linea, jam causa quos puniret invenerat; illuc eorum tanquam in asperos scopulos veridica unda naufraga membra projecerat; eorum pereuntium ibi erant littora Aegyptiorum exemplo funeribus plena, nec ipsam invenientium sepulturam (Exod. XIV, 31): ibi non solum Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excusserat, nec solum mors justa sui sceleris condemnabat; sed etiam trahebat ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii: ibi erat venenum aspidum sub labiis eorum: ibi eorum os maledictione et amaritudine plenum: ibi veloces eorum pedes ad effundendum sanguinem: ibi contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoscebant; nec erat timor Dei ante oculos eorum (Psal. XIII, 3), ibi jacebant membra abscisa, quae pestifera putredo ita corruperat, ut plus haberet in abscisione solaminis, quam in remissione medicaminis: ibi erant famosi criminis rei Victorianus Carcabianensis, et caeteri cum isto duodecim, inter quos Praetextatus Assuritanus, et Felicianus Mustitanus, de quibus receptis agimus, qui eumdem Maximianum praesentes ordinaverant; hoc est, funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverant, ubi tanto facinori tanquam illicito incestui clerici Carthaginis elnocinium praebuerunt. Tales ministri Sacramentorum nondum correcti, nondum vobis redditi ac restituti, in schismate Maximiani baptizaverant: post tales ministros Sacramentorum correctos, redditos, restitutos, vestri non rebaptizaverunt.
- CAPUT XXXII.--39. Quid sola in vobis praevalet animositas? Aliquando attendatur, aliquando audiatur et veritas. Quid injiciuntur inanissimae nebulae dilationis datae? Non ipsis data est, de quibus dictum est, Damnatos esse cognoscite; de quibus etiam praedictum est quales fuerint, quid fecerint, cur eos oportuerit jam sine dilatione damnari, quod scilicet Maximianum impositis manibus praesentes ordinaverunt. Hoc est enim quod significarunt dicendo, quod funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverint. Illis autem data est dilatio, qui ordinationi Maximiani non interfuerunt, quamvis in ejus societate atque schismate constituti; tantum quia manus ei, quod absentes fuerant, non imposuerunt, a damnatis ordinatoribus eadem concilii sententia distinguuntur. Nam cum dixissent illos, quorum et nomina conscripserunt, damnatos esse cognoscite: Eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permissimus. Quid planius? quid distinctius? quid apertius? Illos dicunt, framosi criminis reos, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite. Hos autem dicunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam permisimus redire: et quia ex illis damnatis duo postea salvo honore suscepti sunt, non invenitur hoc quemadmodum defendatur, nisi ut omnibus dicatur dilatio fuisse concessa.
- CAPUT XXXIII.--40. Sed concessa sit omnibus: nempe quotquot ad vos ab illo schismate redierunt, antequam redirent, illic fuerunt, illic baptizaverunt: inde ad vos sine destructione sui honoris et Baptismi redeuntes, si frons adsit, ora vestra clauserunt. Cum enim quaerimus, antequam se, sicut ipse dixisti, Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum restituti fuissent, ubi erant; quid aliud vos res ipsa respondere compellit, nisi, In schismate Maximiani, propter quod illa in omnes est prolata sententia? Ibi ergo baptizaverunt eos, in quibus ad vos simul inde venientibus Baptismum Christi non ausi estis rescindere, quia coacti estis agnoscere. Unde ipso facto vestro, opere vestro, judicio vestro adversus vos, merito recteque concluditur, agnoscendum esse Baptismum Christi, etiamsi extra Ecclesiam datus fuerit; et ideo nos hoc pie cognoscere in vestris, vos impie rescindere in nostris.
- CAPUT XXXIV.--41. Sed forte poenitet talia te verba posuisse, quae hanc veritatem nimis urgerent, quoniam dixisti, Factum est ut se Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur: ut responderetur tibi, Quomodo se Ecclesiae reddiderunt, quomodo eidem restituti sunt, si ab ea non erant separati? aut si separati erant, quomodo baptizabant? Sed quid aliud diceres, nisi quod ab eis audieras, quos consuluisti, cum ex hac causa litteris meis valde permovereris? et tamen fortassis te arguant, te reprehendant, quod talia verba incaute posueris. Est quod te adversus eos maxime muniat, ac tuam tristitiam consoletur. Nam et ipsi in ejusdem concilii decreto talia posuerunt. Unde, si nobis lecto isto opusculo nostro ita respondere voluerint, quod eis non praejudicent verba laici sui, verba ipsorum continuo recitabimus. Eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Cum enim eis dicitur, Isti quos ad matrem Ecclesiam redire permisistis, antequam redirent, ubi erant? similiter urgentur, ac tu paulo ante verbis a te positis urgebaris. Ubi enim eos fuisse respondebunt, nisi in schismate Maximiani? Sed ubi volunt eos fuisse contendant; certe qui ad Ecclesiam redire permissi sunt, in Ecclesia non fuerunt. Ergo extra Ecclesiam baptizaverunt: et simul baptizatores et baptizati ad Ecclesiam redeuntes, nec illi honores quos extra gesserant, nec illi Baptisma quod extra acceperant, amiserunt.
- CAPUT XXXV.--42. Et tu quidem, quantum potuisti in causa mala, caute locutus es, ut diceres, Placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Illi autem nec corrigendos eos fuisse dixerunt, quibus data est illa dilatio; sed tanquam omnino impolluti atque innocentes in Maximiani societate fuerint, sic de illis loquuntur, cum ipsam prorogant dilationem. Quid est enim aliud quod dicunt: Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus? Ac ne parum sit, vide quid adjungant: Quanto enim de reorum, inquiunt, morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. Cur itaque tu dicis, placuisse dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi vellet, innocens haberetur; cum eam videas impollutis atque innocentibus datam? Sed videlicet tu timuisti ne tibi diceretur, Quare dabatur dilatio eis quos non polluerat Maximianus? ideo dilatione illa corrigendos esse censuisti. Illi timuerunt ne sibi diceretur, Quare in suis honoribus pollutos suscipere voluistis? ideo se impollutis dilationem dedisse dixerunt.
- CAPUT XXXVI.--43. Proinde singula timuistis, sed alterutrum oppugnatur ex altero. Nam tibi dicitur, Quomodo existimas corrigendos, quos tui praedicant impollutos? Illis autem dicitur, Quomodo asseritis impollutos, etsi non manum imponendo capiti Maximiani, tamen schismatis ejus communione maculatos? Cujus autem animus, cujus vires, cujus lingua sufficiat proloqui tam intolerandum dolorem? ut pars Donati discissa resarciatur, nec socios Afros in Africa polluit Maximianus; ne ad ipsam radicem unitatis rami fracti regredi permittantur, tot remotissimas gentes polluit ex Africa Caecilianus!
- CAPUT XXXVII.--44. Ex die concilii Bagaiensis, hoc est, ab octavo calendarum maii, usque ad diem datae dilationis illius, hoc est, octavum calendarum januarii, octo menses numerantur. In hoc tam longo temporis intervallo, illi quibus dilatio data est, maculabantur societate damnati Maximiani, an non maculabantur? Si maculabantur, quomodo dicitur, Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus? Si non maculabantur, quomodo nos atque omnes quae ubique sunt christianas gentes potuit ignotorum, non dicam falsorum, maculare alienorum contagio peccatorum? Sed ideo, inquit, dilatio data est, quae si transisset, illis non redeuntibus tunc macularentur, et in poenam damnationis incurrerent. Non ergo eos peccatum illius societatis, sed diei constitutio maculabat: si ergo nullus dies constitueretur, immaculati utique permanerent. Quid de vobis male meruit orbis terrarum? Cur enim maculatum perhibetis peccatis alienis, cui nullum tempus dilationis constituistis; cum tanta sit vestra potentia, ut homines quando volunt, peccatoribus socientur, et quando volueritis, inquinentur? Innocentes et impolluti erant, quibus in parte Maximiani dabatur dilatio, intra cujus diem si remearent ad vos, haberent integri honoris ac fidei fundamenta: si autem ille dies eis non redeuntibus praeteriret, tunc polluti, tunc scelerati, tunc perditi supplicium damnationis incurrerent, tunc humiliarentur per poenitentiam. Degradatio mira praedicentium hominum, non jam, ut vetus proverbium fertur, Quod volumus sanctum est; sed etiam, Quando volumus, et quamdiu volumus! Contingat alicui vestrum in navi orare nobiscum, jam pollutus, jam traditor appellatur. Communicant altaria damnatores Primiani cum Maximiano veritatis adultero, Ecclesiae matris inimico, Dathae, Chore et Abiron ministro, et per octo menses innocentes impollutique persistunt. Proinde si qui ex his nono calendarum januarii se vestrae communioni reddiderunt, de innocentium estis reditu gratulati, eorum scilicet, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Quid vos promeruerunt tot dies octo mensium, a die octavo calendarum maiarum usque ad diem octavum calendarum januarii, quos ita sanctificastis, ut per eos quicumque communioni sacrilegi atque damnati Maximiani cohaererent, non polluerentur, nec efficerentur nocentes? Et quid vos offendit tam sanctus dies natalis ipsius Domini nostri, ut solus adventu et transitu suo pollueret innocentes; atque in eis qui in illo schismate baptizaverunt, per omnes illos dies sanctus maneret Baptismus Christi, et immundus fieret per natalem Christi?
- CAPUT XXXVIII.--45. Quid non audeat humana temeritas, cum in sententiam nefandi praecipitatur erroris, quam relinquere propter vanitatem pudet, et defendere contra veritatem non pudet? Sed quid hinc plura, ubi quilibet obstinatissimus, qui contra omnes voces rationis obduruit, necesse est fateatur, de quibus dicitur, Si se Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum restituti essent; quae verba ipse posuisti: eos denique de quibus dicitur, Ad matrem Ecclesiam redire permisimus. De innocentium reditu gratulamur. Ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis arctatae diei pressura subducat, usque in illum diem agnitionis pandimus januam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta; quam quisquam si ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus viam esse subductam. Et post praestitutum diem redeuntibus fixa poenitentia; quae verba trecenti et decem in sententia sua toties inculcarunt: necesse est, inquam, quilibet adversarius fateatur, eosdem quibus ista dicuntur, antequam se vobis redderent, antequam vobis restituerentur, antequam ad vos redirent, antequam regressi januam dilationis ingrederentur, non fuisse vobiscum; extra vestram communionem, in eo schismate, quo se a vobis separaverant, baptizasse: inde vobis redditi ac restituti, ubi a vobis alienati erant, inde ad vos redeuntes et regredientes, quo a vobis foris erant, et tenuerunt non diminutos honores suos, et secum introduxerunt non rebaptizandos baptizatos suos?
- CAPUT XXXIX.--46. Quid adhuc pessimae causae patrocinium pertinacissimum praebes? Acquiesce tandem, non mihi, sed ipsi qua convincimini veritati. Vide quam verum dixerim, quod frustra labefactare conatus es, quanta sint pro pace toleranda. Atque ut eisdem identidem verbis utar, quibus in illis litteris usus sum, pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 14). Si enim ex his duodecim quos cum Maximiano sine dilatione damnaverant, Felicianum et Praetextatum postea receperunt, quomodo falsum est eos revocasse damnata? Si autem et ipsis dilatio data est, quos dixerunt, damnatos esse cognoscite; etiamsi nullus eorum postea remearet, placuit tamen revocare damnata, quando post sententiam qua dictum est, damnatos esse cognoscite, data est dilatio, qua eis liceret evacuata damnatione remeare. Haec dicta sufficerent, etiamsi verum esset quod te dicis, cum hac causa Maximianensium valde permotus esses, a tuis episcopis cognovisse: quid autem agis, quia et falsum est? Quaere, aut si habes, inspice diem gestorum proconsularium, quo postulatio dicta est a Titiano adversus Felicianum et Praetextatum, ut pellerentur locis, et vide quanto post diem dilationis illius hoc factum est. Nam dies est concilii Bagaiensis consulatu Augustorum Arcadii III et Honorii iterum octavo calendarum maii, dies autem dilationis hinc usque ad octavum calendarum januarii: postulatio vero ista Titiani dicta est post illum consulatum die sexto nonas martii.
- CAPUT XL.--47. Proinde apparet tertium ferme agi mensem, cum a proconsule petitur, ut Felicianus et Praetextatus sedibus propulsentur tanquam collegae Maximiani, quos sibi consociaverat ad furorem. Nam cum memoratus advocatus de Maximiano quod sufficere videbatur, in eadem postulatione dixisset: Eos quoque, inquit, quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito poenitendi, si reverti cuperent, intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari vigoris admonitione compescuit. Sed suis institutis, inquit, iniquitas delectatur, et semetipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam, et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis hujus attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate, Deo omnipotenti parietes consecratos, ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. Audisne advocati verba praeclarissima et manifestissima, quibus dicit istos de quibus agimus, quia portum propositum poenitendi, dum suis institutis iniquitas delectatur, cum semel praecipitata corruerit, contempserunt, locis ecclesiasticis expellendos? Ubi si dies posset latere gestorum, cuivis obtusissimo satis eluceret, quod contra eos non ita proconsularis potestas adiretur, nisi aut illo concilio fuissent, sicut illic magis apparet, sine ulla impertita dilatione damnati, aut intra diem dilationis, si omnibus data est, vobis restitui noluissent. Cum vero etiam dies gestorum cujuslibet obstinati oculos auresque sic feriat, usque adeo illos etiam post transactum dilationis diem in vestra communione non fuisse, et Maximiano cohaesisse, ut ob hoc adversus eos tam terribilis judiciariae jussionis impetraretur auctoritas; quid ad haec dicitur? Quid adhuc contra tam perspicuam veritatem mira impudentiae caecitate contenditur? Quid adhuc ab eis, qui cum unitate partis Donati etiam concordiam sacrilegorum damnatorum tenere voluerunt, contra unitatem Christi tanta insania rebellatur? Quid adhuc Baptismus Christi, etiam in sacrilego schismate veneratione debita cognitus, in tot catholicis gentibus impia praesumptione respuitur, sacrilega repetitione violatur?
- CAPUT XLI.--48. Nolo quaerere quanto post hujus postulationis diem, qua Felicianus et Praetextatus Titiani advocati verbis tam graviter accusantur, in vestram communionem recepti sunt. Sufficit quod eadem postulatio tanto post finem praestitutae illius dilationis, eos a vestra communione separatos, in Maximiani schismate fuisse convincit, quos postea recepistis, quorum honores nulla ex parte minuistis, a quibus datum quamvis in sacrilego schismate Baptismum, sicut revera timendum fuit, rescindere timuistis. Numquid jam in hac causa se contra nos lingua cujuslibet pertinacissimi commoveret, si se moveri in hominis ore, et sub hominis fronte sentiret? Erravi plane, fateor, eo quod in illis litteris posui de illa Bagaiensis concilii sententia, quoniam dixi: Cum apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 11). Verum est quod dixisti, Ecce non obmutescunt: verecundia quippe in rebus tam manifestis, vel etiam ipsa impudentia obmutescere potest, insania non potest. Neque hoc dictum de te accipias: qui tuis episcopis mentientibus credidisti, nec de illis omnibus; neque enim omnes de hac re permotus consulere potuisti: sed de iis qui cum scirent quanta et quando contra Praetextatum et Felicianum apud judices gesta sunt, hoc quod tuis inseruisti litteris, tibi ausi sunt dicere, quod ante diem praestitutae dilationis Felicianus et Praetextatus vestrae communioni restituti, peremptoria sententia non tenerentur obstricti. Aut si et ipsi forte ista nescierunt, nunc saltem cum haec legitis, taceat verecundia, taceat et ipsa qualiscumque hominis est impudentia: sola certe quae contra tam evidentem veritatem clamat, insania relinquatur; et illa erit fortassis sanabilis, si compescatur a sanis.
- CAPUT XLII.--49. Nunc vide quemadmodum de me dixeris, Testis mendax non erit impunitus: cum putares me in hac Maximianensium causa fuisse mentitum. Ego tibi hoc non repono: quippe forte locutus es quod incauta amicitia credidisti, non quod fallaci corde finxisti. Homines sumus: qua tandem vigilantia efficere possumus, ut vel putando, vel loquendo in aliquo non labamur? Sed contra medicinam correctionis obsurdescere non debemus.
- CAPUT XLIII.--50. Nunc attende quantam mihi etiam in caeteris partibus epistolae tuae causa ista Maximianensium praebeat respondendi facilitatem. Quidquid de traditoribus velut nostris dicendum putasti, quanquam vestri potius hoc fecisse doceantur, quod et in illo trium voluminum opere satis superque monstravi: vide tamen, et responde, si potes, utrum hoc crimen, quorumlibet fuerit, polluere potuerit in unitate tot gentium Christianos, vel longe remotissimos, vel longe posteros; si crimen sacrilegi surculi Maximiani maculare non potuit vel socios Afros, quibus dantes dilationem trecenti et decem episcopi vestri dixerunt, Quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, vel vos ipsos, qui non solum istos quos innocentes dixistis, verum etiam in illo sacrilegio jam damnatos, tanta concordia suscepistis.
51. Dicis, Orientalibus nota fuisse crimina traditorum, quando tibi Afro Maximianensium schisma in Africae capite commissum, antequam meas litteras legens valde permotus consuleres episcopos vestros, incognitum fuit, et cum consuluisses, verum ab eis audire minime potuisti! Quos certe si defendis, ne dicas mentitos, concedis ignaros: et tamen nec nos nec Orientis et Occidentis tot tantosque populos saltem nescire permittis causam Caeciliani; cum isti nesciant Praetextati et Feliciani, quos trecenti et decem, hoc est, aut omnes, aut prope omnes episcopi partis Donati Afri Afros in Africa damnaverunt, Afri Afros in Africa susceperunt!
- CAPUT XLIV.--52. Inseris principium Sardicensis concilii, unde probare conaris quod Orientales episcopi cognito crimine traditorum, parti Donati communicaverint; hoc uno magno scilicet documento, quod inter episcopos quibus scribunt, Donati nomen inventum est. Nec tamen ibi aliquid legitur eos de Afris traditoribus cognovisse. Quod quidem concilium, ne te lateat, Arianorum est, quos jam tu inter alios haereticos nominasti: nec additis civitatum nominibus legi solet, quia nec ipse mos est ecclesiasticus, quando episcopi episcopis scribunt epistolam. Unde nescio quis iste Donatus, miror si non in vestris litteris Carthaginensis factus est: quanquam potuerint illi tam longinquis terris ab Africa separati, eo ipso tempore quo scribere volebant, requirere quisnam episcopus esset Carthaginis. Omitto enim dicere, quod fortasse Orientales haereticis aliquo modo se sociare tentaverant. Sed tu, homo prudens, cum velles solvere quaestionem, cum tibi dici posset, Si haec ita sunt, ut Orientales scriberent ad Donatum vestrum, quemadmodum a communione vestrorum Orientales postea disgregati sunt? respondisti et dixisti, Quia in recipiendis iterum vestris damnatae causae non potuerunt servare constantiam. Et scriptum est, « Qui jungitur fornicariae, unum corpus est (I Cor. VI, 16). Ubi vestros nunc atrociter accusasti, si in causa Maximianensium non potuerunt servare constantiam, exsecrabiliter damnando sacrilegos, honorabiliter suscipiendo damnatos. Illud enim de Orientalibus omnino non probas; hoc de vestris audis et legis, et cernis, et judicas.
- CAPUT XLV.--53. Jubes me relinquere Ecclesiam traditorum, quos nec vos apud nos, nec majores vestri apud majores nostros, convincere ac demonstrare potuerunt: quos nunc si demonstrasses, eorum facinus crimenque damnarem; non propter eos tot gentium, quibus ignoti sunt, catholicam societatem desererem. Sed vide qua consideratione nolis in communione nostra eorum mortuorum memoriam fieri, quorum facta non novimus, quorum etiam bonam inter suos famam posteritatis successione didicimus: cum in vestra communione sine ulla degradatione vivant, quorum mala sensistis, quorum sacrilegia condemnastis.
54. Audes mihi dicere, homo prudens, Ille qui tradidit, te creavit; nesciens illum esse creatorem nostrum in eo quod christiani sumus, qui est creator noster in eo quod homines sumus: quamvis nec illum quem putas creatorem meum, de traditione conviceris. Ego autem non rependo tibi hanc injuriam; nec tuum, nec filiorum, vel nepotum, aut pronepotum tuorum, si in parte Donati fuerint, Felicianum dico creatorem. Tantum, quia permittis, admoneo ne creator tuus post nomen hominis impia vanitate currentem te inveniat desertorem. Deinde plausibiliter tibi videris adjungere: A fonte deducitur rivus, et CAPUT membra sequuntur: sano capite omne sanum est corpus; et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitantur: originem suam respicit, quidquid in stirpe processit: non potest innocens esse, qui sectam non sequitur innocentis; cum praesertim scriptum sit, « In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis (Ezech. XX, 18). In his omnibus verbis tuis omitto quia non est simile quod de humano corpore comparasti. Fieri enim potest ut et pes doleat capite sano, et pede sano CAPUT. Omitto etiam, quod tibi exciderit, quid paulo ante dixeris, Hoc et nos volumus, hoc suademus, ut Christus christiani sit CAPUT: qui nunc nescio quem traditorem vis CAPUT esse ignotarum gentium christianarum, ubi datum et acceptum Christi Baptismum non vultis agnoscere, tanquam baptizati nonnisi ab illo traditore creati sint. Omitto et illud quantum me adjuvet, quod de Scriptura testimonium ipse posuisti, dictum esse Judaeis, In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis: cum hoc utique praeceptum quicumque tunc observare voluerunt, sicut prophetae sancti et septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, a populo tamen suo et a communibus sacramentis non se diviserunt. Hoc dico, hoc velis nolis repetendo, quamlibet tibi videar molestus, inculco: Noli Caecilianum toties absolutum CAPUT facere posteris nobis; cum ego et Primianum a Feliciano, et Felicianum a Primiano damnatum, non tamen faciam CAPUT posteris vestris.
- CAPUT XLVI.--55. Jam vero de persecutionis invidia, quam a terrenis potestatibus vos pro parte Donati perpeti gloriamini, quamvis in illo trium librorum opere satis tibi abundeque responderim, neque nunc tibi tacebo, quod ex hac causa Maximianensium breviter responderi potest: nam quasi propterea vos imperitis atque imprudentibus populis commendatis. Sic enim se Maximianus ipse, sic ejus socii, qui nec persecutionibus vestrorum ut ad eorum communionem redirent, cedere potuerunt, vanis imperitisque commendant. Sed qui sobrie cogitant, eorum qui aliquam molestiam patiuntur, non poenas considerari oportere, sed causas; intelligunt eos pro crimine sacrilegi schismatis, in quo a vobis merito justeque damnati sunt, commotiones etiam judiciorum saecularium merito justeque perpessos. Neque enim illud commemoro, quod in tua epistola posuisti, quod Maximiani non basilicam, sed speluncam, non Optatus, sed populus evertit. Quanquam etiam illic, etsi incertum est vestros fecisse, certum est tamem illum passum fuisse persecutionem; nec tamen justum esse, sed impium. Unde jam cogeris confiteri, non debere quid quisque patiatur, sed quare patiatur attendi.
56. Sed mihi parum est, hoc Maximiani exemplo interim demonstrare, non continuo justum esse qui obtento atque adumbrato Christi nomine patitur persecutionem, quando et Maximianus sacrilegus passus est; nisi te cogam fateri, quod et religiosi sacrilegos, et justi impios persequuntur, non sane nocendi studio, sed necessitate potius consulendi. Nec de Vetere Testamento profero exempla: quamvis te etiam propheticis exemplis doceri velle dixisti. Illa, inquam, nimis antiqua non profero: fuerunt enim alterius dispensationis et temporis. Jam post revelatam et opportuno tempore commendatam mansuetudinem, episcopi vestri, quod quidem nos non dicimus justum, sed quamdiu ibi es, et talem causam defendis, tu dicere cogeris; episcopi, inquam, vestri vestros schismaticos persecuti sunt.
- CAPUT XLVII.--57. Jam itaque non dico, Persecutionem passus est Maximianus, fecit Optatus: quoniam hoc vos ignorare respondes, et ita fecit ut hinc nulla possim gesta recitare; quanquam in tam recenti memoria civitates ipsae si interrogentur, negare non possunt. Hoc ergo non dico: sed dico, Persecutionem passus est Maximianus, fecit Primianus. Et recito gesta quibus ostendam domum, quam Maximianus propriam defendebat, Primianum procuratione mandata, exorcisterii ecclesiastici nomine, favente sibi sacerdote legato, quod ipsa gesta indicant, abstulisse. Sed justitiae non gratiae fuerit judex, non abnuo, non refello. Cur ergo Primianus apud acta magistratus Carthaginensis inter alia quae de nobis contumeliose prosequenda mandavit, Illi, inquit, auferunt aliena, nos intermittimus ablata; cum ipse abstulisset aliena, si Maximiani erat domus; si autem Maximianus eam potius usurpaverat, non intermisisset ablata? Sed si neque hoc ad persecutionem vis pertinere; dico episcopos vestros et clericos vestros Maximianensibus, in eis sedibus manentibus in quibus antiquitus fuerant ordinati, fecisse persecutiones, apud proconsules accusasse, impetrasse jussiones, eisdemque jussionibus exsequendis Officiorum instantiam, et civitatum auxilia meruisse, ut illi qui jam fuerant Bagaiensis sententiae severitate damnati, et a vestrae communionis corpore, ne per cuncta membra pestilens virus irreperet, compendioso dolore praecisi, et nullum jam vobis facientes suae communionis morbida contagione periculum, cum praecisis pariter plebibus suis propria conventicula frequentabant, loca et basilicas quas non invaserant, cum populis sibi cohaerentibus perpetua possessione retinebant, terrerentur, proturbarentur, expellerentur, retinentes exhiberentur.
- CAPUT XLVIII.--58. Lege quae de illis vel in illos advocatis prosequentibus dicta sunt, quae objecta crimina sacrilegii, quo impetu accusationis concitatae sunt potestates. Quaere quae facta sint Salvio Membresitano, quia ei non potuit illius persecutionis exagitationibus extorqueri, ut rediret ad consortium criminis; maluitque se committere examini, et persecutoribus suis in proconsulari judicio respondere; ea credo fiducia, quod sciret adversarios suos legibus contra haereticos promulgatis uti non posse apud judicem, nisi etiam se ipsos ei pariter irretirent. Sed fefellit eum ista cogitatio: apud Seranum enim tunc pronconsulem vel gratia plus valuit, vel magis forte Bagaiense concilium, quod illic etiam contra eumdem Salvium recitatum est. Quadam sane interlocutione quid per se ageretur ostendit, id est, ut Salvium aut choro episcoporum communionis Primiani redderet, aut fugaret a sedibus; ut Restitutus, quem contra eum Primianus ordinaverat, loca omnia quae a Salvio tenebantur, sine adversario possideret: et tamen in eadem interlocutione, quod persecutionem Salvius pateretur, expressit. Sic enim in eisdem gestis legitur: Seranus proconsul dixit: Lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi judicaverunt. Quare non aut sub satisfactione ad chorum reverteris vetustatis; aut, ut habes scriptum, terga persecutoribus prodis? Quid hic tibi videtur? Placetne istum Salvium appellare justum, cui proconsul apud quem a Restituto episcopo vestro contra stante accusabatur, etiam de sancta Scriptura dat consilium, ut terga persecutoribus prodat; quoniam scriptum est in Evangelio, Si vos persecuti fuerint, fugite (Matth. X, 23)? Vides certe quam speciem Salvius apud suos vel martyris vel confessoris ostendat, qui persequente Restituto haec meruit a proconsule audire: et tamen non solum secundum nos, verum etiam secundum vos impius et sacrilegus judicatur.
- CAPUT XLIX.--59. Jam vero posteaquam sententiam proconsulis Abitinensibus allegata est; per quam civitatem vicinam judicatum implere vestri meruerant, eo quod pene omnes Membresitani Salvium diligebant; quae fecerint iidem Abitinenses homini aetate gravissimo, piget dicere: quia ea non apud acta fecerunt, sed tam recenti memoria cum omnibus documentis sit clarior ipsa testificatio civitatum, breviter attingam, quod illic, cum iter agerem, comperi. Nam quia eis, pro defendendis ex quantacumque parte sedibus suis etiam post proconsulis judicatum, turbae sibi faventis fiducia Salvius repugnare tentaverat, victus aliquando comprehensus est, non jam ducendus ad judicem, ubi inter partes fuerat prolata sententia, sed pompa miserabili triumphandus. Capto enim seni, mortuos canes alligaverunt in collo, et sic cum illo quantum libuit saltaverunt. Hoc si vellem exaggerare dicendo, nonne fortasse hanc poenam vix tormentis regum Etruscorum, quibus mortua vivis corpora conjungebant, comparandam esse monstrarem? Nonne homo senex, et qui haberi volebat episcopus, omnium judicio de societate vivorum atque mortuorum exterminandus esset, si duobus sibi suppliciis unde unum subeundum esset propositis, non potius haereret cadaveribus humanis, quam saltare eligeret cum caninis?
CAPUT L.--60. Nunc aspice illa mea verba, quae te refellisse arbitratus es; imo jam non ipsa, sed pro ipsis ista quae dicam. Ecce enim non dico, Si persecutionem facere non licet, fecit Optatus; sed dico, Si persecutionem facere non licet, fecit Restitutus. Nec dico, Si persecutionem qui patitur, habendus est innocens, passus est Maximianus; sed dico, Si persecutionem qui patitur, habendus est innocens, passus est Salvius. Gesta recito, verba quae non vis repeto: Fecit Restitutus, passus est Salvius. Quem mihi ex his duobus christianum, nisi Restitutum; quem sacrilegum, nisi Salvium respondebis? Jaceat igitur oportet, improbatumque respuatur, et quod dixisti, nullam esse justam persecutionem; et quod dixisti, Quis non vult testamento consentire prolato? qui persecutionem patitur, an qui facit? quia et justa persecutio est quam pertulit Salvius, et Restitutus fecit: passus est Salvius, et tibi est Restitutus laudabilis, damnabilis Salvius. Neque enim occulte factum esse dicturus es: aut posset hoc latere Primianum, quod in ea civitate factum est, ubi ipse episcopus praesidebat, et in tanta civitate, apud tantum judicem, ut ex hoc aliis etiam civitatibus occultum esse non posset. Aut si et hoc inter occulta deputandum est: cur non vis ignorare orbem terrae si quid mali fecit (quod quidem absit ut fecerit) persecutionis tempore Caecilianus; si persecutionem quam passus est Salvius ab illo quem ipse contra eum ordinavit, et in ea civitate ubi super collegas principatum gerit, potuit nescire Primianus? Fateberis ergo, velis nolis, ne Restitutum, ne Primianum, ne partem Donati damnare cogaris, non solum et injustos pati, verum etiam et justos facere posse persecutionem. Aut si eam quae juste fit non esse appellandam persecutionem putas: nec vos a nobis, nec vestros a nostris persecutionem poteris probare perpessos; magisque nos demonstrabimus eam nos perpeti a clericis et Circumcellionibus vestris, qui corde duro et insulso, nec intelligentes nec ferentes quod eis consulimus ad salutem, tanto in nos furore saeviunt, ut ea quae nobis faciunt, nec numerare, nec commemorare, nec digne verbis explicare sufficiam.
CAPUT LI.--61. Proinde, cum phreneticus medicum vexat, et medicus phreneticum ligat, aut ambo invicem persequuntur, aut si persecutio, nisi quae male fit, non est, non utique persequitur medicus phreneticum, sed phreneticus medicum. Saevitia igitur vestra et violentissima audacia per Circumcelliones vestros clericorum vestrorum satellites omnibus nota, comprimenda fuit legibus, quae contra vos latae sunt, et quodam modo colliganda: simul ut in quo essetis errore, et quo sacrilegio contra unitatem pacemque Christi videremini, saltem ipso terrore commoniti cogitare atque emendare velletis: sicut terroribus vestris per potestatum saecularium jussiones exagitati Felicianus et Praetextatus (quod corde nimium duro et perversissimo Salvius noluit), schisma quod a vobis fecerant, correxerunt, et ad vestram communionem societatemque redierunt. Totum autem corrigeretur, si ad radicem catholicam a vobis omnibus rediretur. Quidquid vero factum est adversus vos, quod temperamentum christianae dilectionis excederet, tam non est imputandum catholicae Ecclesiae, quam nec illud quod Salvio fecerunt Abitinenses, Primiano vel Restituto imputaverim.
CAPUT LII.--62. Quod vero post exaggeratas persecutiones, quas partem Donati perpessam fuisse dixisti, et totum tacens quod praecessit a vestris, et multa dicens quae non probantur in nostris, de Psalmis testimonium subjecisti et dixisti, Nonne de iis qui talia faciunt dictum est, « Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, et viam pacis non cognoverunt » (Psal. XIII, 3)? haec ipsa et alia multo longeque graviora, illo Bagaiensi concilio episcopi vestri in Felicianum Praetextatumque dixerunt. Et certe illi nullius carnis sanguinem fuderant, nullum in vos violentiae corporalis impetum fecerant: sed qui haec in eos dicebant, multo sceleratius eos sacrilegio schismatis sanguinem spiritualem fundere judicabant. Unde, si cum illis post tam gravia quae in eos dicta sunt, pacem sine honoris eorum decoloratione, sine Baptismi rescissione fecistis; non desperandum est quin et nobiscum concordare possitis. Multo enim vos magis delectare debet ad pacem faciendam totus orbis christianus, quam Praetextatus et Felicianus: quoniam si non vos inquinaverunt quos tanta criminationis atrocitate damnastis; multo minus vos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum Afrorum crimina demonstrastis: et multum vos inquinat scelus quo vestram societatem ab ejus Ecclesiae, pro qua tot ac tanta divina testimonia recitantur, societate separastis: quibus divinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem vi veritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus quotidie vertitur mundus.
CAPUT LIII.--63. Ausus es, inquam, testamento Dei reluctari, cum dicat Apostolus, Hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit, aut superordinat: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus (Galat. III, 15). Hoc testamentum irritum facere, huic testamento partem Donati superordinare minime timuisti: ut cum Deus in eodem testamento dicat ad Abraham, Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Gen. XXII, 17); hoc tu irritum faciens, et partem Donati pro qua nullum testimonium recitas superordinans, In paucis, inquis, frequenter est veritas; errare multorum est: non intelligens quomodo a Domino dictum sit, paucos intrare per angustam portam (Matth. VII, 14); cum et multos dixerit ab oriente et occidente recubituros cum Abraham, Isaac, et Jacob (Id. VIII, 11): sed et in Apocalypsi de monstrentur ex omni gente et tribu et lingua millia candidatorum, quae nemo numerare possit (Apoc. VII, 9). Qui profecto et multi sunt per se ipsos, et iidem ipsi pauci sunt in comparatione longe plurium qui cum diabolo puniendi sunt. Quae tamen frumenta divinis in aeternum horreis destinata, per totum mundum dilectionis unitate sociata vel ab scandalis et violentiis haereticorum, sive ab interiore tanquam palea sua multis non recte viventibus, aestus et trituram hujus saeculi tolerant, ultima ventilatione purganda. Sed tibi ad omnia nihil facilius quam Maximianensium causa respondet. Si enim in paucis frequenter est veritas, et errare multorum est, permitte ut Maximianenses, quanto vobis sunt impares paucitate, tanto vos superent veritate. Non facis certe. Noli ergo in comparatione multitudinis gentium catholicarum de vestra paucitate gloriari, sicut non vis ut Maximianenses in comparatione multitudinis vestrae de sua paucitate glorientur.
CAPUT LIV.--64. Quod autem de Afris traditoribus narras, ita nescis, aut qualiscumque hominis corde non sentis, in conflictu quo veritas quaeritur, cum probatio non sequitur, quam sit vana et inepta narratio? In qua refellenda operam non consumerem, nec si non haberem in causa Maximianensium tam facile sine ulla ambage compendium. Sacrae sunt Litterae: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris ejus (Psal. XLIX, 1, 2). Huic prophetico testimonio concinit Evangelium, ubi de se ipso idem Dominus dicit: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Quod enim illic dictum est, Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; hoc dictum est hic, Per omnes gentes. Et quod ibi dictum est, Ex Sion species decoris ejus, hoc dictum est hic, Incipientibus ab Jerusalem. Non enim tantummodo ibi passus est Christus, sed etiam ibi resurrexit, inde ascendit in coelum, ibi centum viginti homines congregatos die Pentecostes misso de coelo Spiritu sancto implevit: ibi uno die tria, alio quinque millia credentium in suum corpus conversa suscepit; inde in totam Judaeam et Samariam, et in orbis terrarum caeteras gentes se fructificando diffudit et diffundit Ecclesia. Quod discipulis praedicens, et jam ascensurus in coelum: Eritis, inquit, mihi testes in Jerusalem, et totam Judaeam, et Samariam, et usque in fines terrae (Act. I, 8). Haec igitur Ecclesia, incipiens ab Jerusalem, seque per omnes gentes tam evidenti fecunditate diffundens, ut te ipsum confiteri cogat, quod in christianum nomen providentia Dei quotidie totus vertitur mundus: haec, inquam, Ecclesia, quae Domino Deo deorum loquente, a solis ortu usque ad occasum vocatur, nullo modo ab Afris traditoribus pollui potuit, quos omnino nescivit; si Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria tot collegas ejus, tantum quia ordinando manus ei non imposuerunt; quamvis eum a Primiano damnatum laudaverint, Primianumque damnaverint; quamvis in ejus schismate constituti, dilationem qua reverterentur acceperint.
CAPUT LV.--65. Quin etiam quia dixi, traditionem multo probabilius nos vobis objicimus (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 23); respondes me hoc modo fuisse confessum, quod eam vos nobis probabiliter objicitis; docens etiam regulam locutionis, qua comparativus gradus quod ante positum est auget, non quod ante factum est improbat, et adjungens, Sicut bene et melius, male et pejus, horribiliter et horribilius, ita esse probabiliter et probabilius. Unde tibi colligere videris, et dicis, Si vos probabilius, nos ergo probabiliter. Hinc ego in illo prolixiore trium librorum opere suo loco tibi satis aut plus quam satis fortasse respondi, et ostendi ex illis litteris ubi verba didicimus, quomodo comparativus gradus non semper augeat quod comparat, aliquando improbet cui comparatur. Inde est, Dii meliora piis (Virgil., Georg. lib. 3, vers. 513). Inde est, Melioribus opto auspiciis (Id., Aeneid. lib. 3, vers. 498, 499). Lege diligenter, plura ipse reperies, sed nonne miraris, obsecro te, in hac causa Maximianensium, ex qua tibi ad omnia nunc statui respondere, nec hujus mihi defuisse locutionis exemplum? In illa quippe luculentissima et facundissima sententia Bagaiensis concilii: Inventa est, inquiunt, causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Certe secundum regulam tuam Salubris, non salubrior dicere debuerunt. Neque enim illud salubre, sed perniciosum erat, ut per cuncta membra pestilens virus irreperet. Salubrior ergo erat causa, ut compendioso dolore natum decideret vulnus, quamvis non esset salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens irreperet virus. Sic traditionem probabilius nos vobis objicimus, quamvis eam vos nobis non probabiliter objiciatis.
CAPUT LVI.--66. Jam illud, quod Silvanum Cirtensem episcopum vestrum dixi fuisse traditorem, municipalia gesta testantur, ibidem apud Cirtam a curatore reipublicae Munatio Felice confecta. Nam sicut ibi scriptum legimus, Posteaquam perventum est ad bibliothecam, inventa sunt ibi armaria inania: ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam eas invenisse. Cui Victor Aufidii dixit: Mortuus fueras, si non eas invenisses. Felix autem curator cum ei dixisset, Inquire diligentius, ne quid hic remanserit; Silvanus dixit, Nihil hic remansit, totum hoc ejecimus. Quae gesta cum apud acta Zenophili consularis recitarentur, eisque insererentur, inter alia testium multa documenta, quaesivit Consularis: Quid administrabat tunc Silvanus in clericatu? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta persecutio est, Silvanus subdiaconus fuit. Huic tu publicorum gestorum evidentissimo documento, quo minus credatur, magnum aliquid tibi videris opponere, quia commemoras sententiam quam dixit in Caecilianum velut puniens traditores; ac argumentaris, fieri non potuisse ut traditor fuerit, qui traditionis tam severus ultor exstiterit: quasi aliquid severius videatur illis nequissimis senioribus, quando in occidendam Susannam tanta instantia saeviebant, cum eorum conscientia ipso flagitio foderetur, quod se in illa punire velle fingebant (Dan. XIII). Sed omittamus talia: quid Felicianus? numquid non cum Primiano nunc damnat quod cum Maximiano ipse commisit, sed plane meliore sententia correctior, non impudentior? Quod Silvanus si facere voluisset, non in Caeciliano falsam, sed in se ipso veram traditionem salubri emendatione damnasset, et ad Caeciliani innocentiam, etiamsi non episcopus, tamen correcta pravitate transisset: sicut Felicianus ad Primianum, quem similiter ut ille Caecilianum damnaverat innocentem, potuit tamen sine macula Primiani vel sua cum episcopali etiam honore transire.
67. Nec illud quod dixi, nescio quos traditores, quos vestri majores arguebant, si veraciter arguebant, debuisse convincere; sic acceperis, tanquam hoc apud se ipsos facere debuerint. Sic enim respondes, quod fecerint, et ideo nostros perdidisse Baptismum judicaverint. Lege prius diligenter contra quod scribis; et aut intellige quae dicuntur, aut noli quod intelligis vertere in aliud. Ego dixi, non apud vestros, sed apud Ecclesias transmarinas, quibus innocentes illi videbantur qui arguebantur, a vestris eos debuisse convinci. Nam et Maximianenses convictum sibi videntur damnasse Primianum, sed non apud eos qui longius positi, et a gratia vel invidia remotiores tale de illo possent ferre judicium, quod universae parti Donati facile probaretur. Nunc vero damnaverunt eum centum, et amplius quam trecentis absolvendum reliquerunt, apud quos ipsi periculum damnationis incurrerent. Eis quippe tam pluribus suam debuerunt persuadere sententiam, ut ipsi cum eis intus essent, Primianus autem foris, si damnatus poenitentiam respuisset. Si autem hoc tam majori numero collegarum, et tot suae communionis Ecclesiis per totam Africam diffusis persuadere non possent; aut sententiam suam consilio saniore rescinderent, in qua falli sicut homines de homine potuerunt; aut si vera ejus crimina sine ulla dubitatione didicerant, quae tamen persuadere tanto pluribus caeteris non valebant, nocentem scientes tolerarent prudentius et patientius, quam se a tot innocentibus qui ista nescirent, impio schismate separarent. Tenerent enim illam beati Cypriani plenissimam charitatis pietatisque sententiam, qua dicit: Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epistola ad Maximinum ). Quod quidem illis tunc prodesset, si in Ecclesiae catholicae gremio purgati purgamenta tolerarent, quae ante tempus separare non possent. Sed quod eos dicimus in hac erroris vestri societate, quam veram Ecclesiam esse arbitramini, facere debuisse, hoc majores vestri in illa perspicue vera, in cujus unitate fuerunt, ne ab illa separarentur, facere debuerunt. Sicut enim quilibet partis vestrae homo causam Primiani prorsus ignorans, tamen quamvis a centum Maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui tanto pluribus se probavit: ita etiam in communione catholica, quem causa Caeciliani latet, non immerito sibi innocentem fuisse persuadet eum, qui non solum per Africam, verum etiam per tot gentium christianarum terras, tanto pluribus episcopis caeteris vel innotescere innocens potuit vel occultari nocens: apud quos aut ab agnoscente meruit absolvi, aut non meruit ab ignorante damnari, aut corrupto judice contra quam meruerat, absolutus, non potuit aliis qui non judicaverunt demonstrari. Vos igitur sacrilega separatione ab unitate populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa judices esse non possent, aut nullos hinc fuisse judices, aut utrum hinc aliquid vel quid judicatum sit nescierunt, aut electis judicibus potius quam victis litigatoribus crediderunt. CAPUT LVII.--68. Hinc docetur, in eo etiam quod ex illa mea quadripartita distributione ultimum tibi (neque enim aliud poteras) elegisti, quam facile superemini. Dixi enim quod si documenta criminum traditionis fuerint ex utraque parte prolata, aut utraque sunt vera, aut utraque falsa; aut nostra vera, et vestra falsa; aut nostra falsa, et vestra vera. Et cum in tribus superioribus facillimam nostram victoriam demonstrassem (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 23), in quarto quoque vos vinci, aut minus intellexisti, aut quod magis credo, ne ab aliis intelligeretur, nescio quibus umbraculis id conatus obtegere, de argumentationis genere disputandum putasti: unde etiam alias, si opus fuerit, fortasse tractabimus, ne tempus nunc rebus non necessariis insumamus.
CAPUT LVIII.--69. Proinde attende, utrum valeam in illo perspicuo speculo vestro, hoc est, in causa Maximianensium etiam hoc demonstrare. Namque mortuis omnibus et apud quos haec gesta sunt, fieri aliquando poterit ut inter vestros et illorum posteros quaestio communionis agitetur: dicturi sunt illi a majoribus suis ferme centum vel amplius episcopis damnatum esse Primianum, et illam primo quae apud Carthaginem, deinde aliam quae apud Cebarsussi contra eum conscripta est sententiam prolaturi; contra vestri concilium Bagaiense recitabunt. Flagitabunt illi, ut diluta esse doceantur crimina Primiani, quae suorum majorum sententia continentur. Nonne multo justius dicent vestri: Haec crimina quae objicitis etiam mortuo, si vera sint, hoc probate, quod ad majores nostros ea detuleritis, quod eis haec vera ostenderitis esse: quod si facere conati estis, nec implere potuistis; majores ipsos nostros inquinare non poterant aliena crimina, quamvis vera, quae illis non fuerant demonstrata? quanto minus si ea nec conati estis ostendere? Unde igitur ad nos causae illius reatus transire potuit, qui nec ipsos qui cum Primiano tunc vivebant ignoratus et probatus involvit? Vos itaque schismatis reos perspicua veritate convincimus, quos a nobis fratribus vestris propter aliena crimina, quae tunc majoribus nostris demonstrata non sunt, quando fuerant demonstranda, separatos videmus. Si hoc justissime dicturae sunt plebes, et clerici eorum locorum ex quibus erant trecenti et decem, qui contra Maximianenses Bagaiense concilium condiderunt: si hoc, inquam, recte dicturi sunt Afri Afris, Numidae et Mauri quam plurimi paucis Byzacenis et Provincialibus; quanto justius de criminibus, etiamsi vera essent, nescio quorum in Africa traditorum, haec dicit Afris orbis terrarum, cum praesertim et in Africa ipsa Ecclesia catholica tanta sit, caeteris gentibus unitatis vinculo sociata? Quae nihilominus documenta etiam criminum alienorum, quae mihi nunc conaris ostendere, non faciunt reos populos gentium; quibus quando debuerunt non demonstrata sunt, vel quia non curastis: a quibus populis in hac causa innocentibus, si me dissociavero, pro criminibus alienis innocens esse non potero a sacrilego crimine schismatis. Proinde, ut plurimum valeatis, et nunc mihi haec vera esse doceatis, damnamus mortuos traditores, vivos non deserimus innocentes.
70. Cum ergo dixerim, Sed si qua vera essent vestra documenta, Ecclesiae, hoc est, catholicae vos ea probare debuisse, ut vos intus essetis, illi autem quos convinceretis pellerentur foras (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 24): quid est quod respondere voluisti, ideo separationem factam quod nos foras essemus propulsi, vestri autem in Ecclesia plenaria et catholica remanserunt? Hoc si totidem verbis vobis Maximianenses dicant, quid respondebis, nisi nec refelli dignos, sed tantum rideri, qui Ecclesiam plenariam cum episcopis jam minus quam centum, contra tantam numerositatem ac multitudinem, cui amplius quam trecenti praesident, audeant affirmare: cum per omnes Africae regiones ubi Maximianenses sunt, non desit etiam communio Primiani: per alias autem multo plures latioresque Africae partes unum Maximianensem nemo reperiat, nisi vix forte peregrinantem? Quo igitur ore contra Ecclesiam a solis ortu usque ad occasum promissam voce Veritatis et redditam, audes Ecclesiam plenariam dicere partem Donati; cum ipsa non sit nisi Africae, illa vero cum tot gentibus sit et Africae? Sed videlicet ista illam misit foras? Ne, quaeso, tu istam vocem mittas foras: in facie est frons hominis, non sub humero. Ergone ista illam misit foras? Non vides, si illa mittitur foras, de qua dicit Dominus ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18); de qua praedictum legitur, quod erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et venient ad eum universae gentes (Isai. II, 2); de qua praedictum canitur, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 28); de qua praedicatur quod in toto mundo fructificet et crescat (Coloss. I, 6); quam ipse Dominus dicit dilatari per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): non, inquam, vides, si haec mittitur foras, eam cum lege Dei, cum Prophetis, cum Psalmis, cum Apostolis, cum ipso Evangelio, cum toto denique Testamento et cum ipso haerede mitti foras? CAPUT LIX.--Quod nefas si attendis, si perhorrescis, si contremiscis; vide ubi sitis, et redite intro: quoniam non misistis, sed vos potius existis foras. Vide quid faciat animosa caecitas. Dicitur quod Maximianus Primianum miserit foras, et ridetur: dicitur quod pars Donati labores Apostolorum per universum mundum fructificantes et crescentes misit foras, et non exhorretur!
71. Ne quid sane fallaris aut fallas, quoniam id quod tam crebro commemoravi, non advertens vel te advertisse dissimulans, dixisse me affirmas, non esse frumenta dominica, quam ego Ecclesiam catholicam sic asserui, quomodo eam nunc asserit Scriptura divina. Frumenta sola in horreo recondentur, nunc Ecclesia tanquam area cum palea trituratur. Hoc est quod vos urget ac premit, et nisi corrigamini exstinguit: quia hujus areae paleam, quod vos esse monstrastis, non vos posse tolerare dixistis, purgatum frumentum impudenter vos esse finxistis: ac sic ex ipsa area vanis calumniis turbulentis, tanquam levissimus triturae pulvis per inane sublatus, ante novissimum ventilationis tempus existis. Vox denique arrogantissima atque falsissima vestra est illa, non nostra, Quid paleae cum frumento (Jerem. XXIII, 28)? quod de somniis vanorum et revelationibus prophetarum Jeremias ait: et tanquam de nobis et vobis dictum sit, Parmenianus hoc scribit. Quaere quoque a Maximiano: nihil aliud de se dicit. Non est enim alius impiae superbiae tumor apud omnes qui se a Christi unitate discindunt, quam se solos Christianos esse jactare, et damnare caeteros, non solum quibus eorum Iis nota est, verum etiam quibus eorum nec nomen auditum est. CAPUT LX.--72. Nam illud quam eleganter tibi visus es dicere, quod cum ego de Testamento Dei dixissem, Nunc undecumque prolatum est recitetur (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 25: respondendum putasti, quod jam hoc confessionem criminis habeat, et ideo dixerim, A quocumque prolatum est recitetur, quia apud me constat, et a nostris exustum, et a vobis servatum atque prolatum. Ita vero si veritate confisus, a Maximiano velis proferri codicem Legis, unde recites Dathan, Chore, et Abiron, qui vivi terra dehiscente submersi sunt (Num. XVI, 31), quibus istum Bagaiensis sententia comparavit, non eo firmius contra illum recitabitur, quia in ejus codice reperitur. Quod ergo dixi, Testamentum undecumque prolatum est recitetur; non est confessio criminis, sed fiducia veritatis. Quid enim commodius, quid praeclarius, quam ut, si fieri potest, quod adversus te legatur, a te proferatur? Non quia ego non habeo pro me: sed facilior est certiorque convictio, ut tu habeas contra te, quod pro te, si corrigaris, fiat.
73. Contra universitatem vero Ecclesiae quia te inania repetere libuit, etiam hic tibi respondeo: Sicut in Africa pars Donati vos estis, a quibus apparet partem Maximiani schisma fecisse, quoniam non est per Africam qua vos estis, vos autem et in regionibus in quibus illa est non deestis; nam et alia schismata facta sunt ex vobis, sicut Rogatenses in Mauritania Caesareensi, Urbanenses in quadam Numidiae particula, et alia nonnulla: sed ubi praecisa sunt, ibi remanserunt. Et hinc enim apparet eos a vobis exiisse, non vos ab ipsis, quia vos etiam in his terris estis ubi ipsi sunt: illi autem quaquaversus vos estis, non nisi forte peregrinantes inveniuntur. Sic Ecclesia catholica, quae, sicut ait Cyprianus, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit (Lib. de Simplicitate Praelatorum, seu de Unitate Ecclesiae ), ubique sustinet scandala eorum qui ab illa vitio maxime superbiae praeciduntur, aliorum hic, aliorum alibi atque alibi; qui partes suas ostentantes dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic: quibus ne credatur ipse praemonuit (Matth. XXIV, 23). Non enim ostendunt viam de qua prophetatum est in Psalmis, Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXVI, 3): sed suae communionis quisque regiones, Ecce hic, ecce illic. Ubi enim cadunt ibi remanent, et ubi separantur ibi arescunt; unde ipsa de qua praeciduntur, etiam in eas terras extenditur, ubi jacent illa quaeque in sua regione fragmenta: in illa vero singula quacumque ipsa distenditur non sunt, quamvis aliquando vix rarissima folia ex eorum ariditate ventus elationis in peregrina dispergat. CAPUT LXI.--74. Haec igitur Ecclesia, quae, ut ejusdem, identidem verbis utar, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, ad multas etiam barbaras gentes extra orbem Romanum crescendo perventura est. Quod et te inquisisse et comperisse arbitror, ut diceres, Omitto gentium barbararum proprias regiones, Persarum ritus, sidera Chaldaeorum, Aegyptiorum superstitiones, deos Magorum; ut omnia ista non sint, quia providentia Dei in christianum nomen totus quotidie vertitur mundus. Haec tu vera dixisti: et sic impletur promissio quae dicta est Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Omnes, inquit, gentes; non dixit, Omnium gentium omnes homines. Unde necesse est non solum fecunditate crescentis Ecclesiae, verum etiam permixta multitudine inimicorum ejus, per quos pietas ejus exerceri et probari possit, usque in finem judiciariae separationis totus orbis impleatur. Sic commemoratum est hoc testamentum et ad filium ejus Isaac, Domino dicente, Et statuam juramentum meum quod juravi Abraham patri tuo; et ampliabo semen tuum tanquam stellas coeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae (Id. XXVI, 3, 4). Sic et ad nepotem ejus Jacob, Et erit semen tuum sicut arena terrae, et dilatabitur supra mare, et in Africum, et in Aquilonem, et ad Orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae (Id. XXVIII, 14). Supra mare autem plerumque Scriptura cum dicit, Occidentalem partem solere significari, novit qui legit. Huic tu testamento si prolato consentire voluisses, non in solo Africo remansisses.
75. Non ergo nobis communicant, sicut dicis, Novatiani, Ariani, Patripassiani, Valentiniani, Patriciani, Apellitae, Marcionitae, Ophitae, caeteraque, ut verbis tuis utar, nefariarum pestium, non sectarum, sacrilega nomina. Verumtamen ubicumque sunt isti, illic Catholica, sicut in Africa ubi et vos: non autem ubicumque Catholica est, aut vos estis, aut haeresis quaelibet illarum. Unde apparet quae sit arbor ramos suos per universam terram copia ubertatis extendens, et qui sint rami fracti non habentes vitam radicis, atque in suis quique jacentes et arescentes locis Sed si non permanserint in infidelitate, sicut de Israelitis dicit Apostolus, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 23): non ut iterum accipiant sacramentum Baptismatis, quod jam tractum ex arbore non mutarunt; sed ut reviviscant ex radice charitatis et unitatis, a qua separati sterilitate animositatis arescunt: sicut rursus inserendos putastis Praetextatum et Felicianum, quos secum praeciderat Maximianus, nec praecisorum Baptismum reprobastis. Quibus vere aliquid praestaretis, si non eos fragmento vestro, sed et vos et illos radici catholicae redderetis. CAPUT LXII.--76. Jam vero ad illud quid respondeam, quod tibi visus sum dixsse pro vobis; quoniam dixi non prodesse Baptismum eis qui ab unitate discedunt, inesse illis tamen hinc probari, quod redeuntibus non restituitur? Firmasti enim et vos hoc dicere, quod majoribus nostris ad Ecclesiam non redeuntibus, Baptismus quem ibi acceperant non profuerit. Hoc si diceretis, nihil inter nos aliud quaereretur, nisi quae sit Ecclesia ubi Baptismus prosit. Sed vos non dicitis in nobis Baptismum esse, ac non prodesse: sed dicitis omnino non esse, quod ab eis acceperimus, qui eum discedendo perdiderant. Unde nec potuisti respondere, nec poteris, ad illud quod a me positum est, inesse Baptismum discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur. Si enim Baptismum Felicianus a vobis recedendo perdiderat, cur non denuo rediens baptizatus est, ut ei quod perdiderat redderetur? Ipse denique Maximianus si ad vos redeat, non baptizatur: quod deberet utique, si perdiderat Baptismum. Tua quippe verba sunt, quod in ejus schismate sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt. Sicut ergo eis redeuntibus redditur Ecclesia, reddatur Baptismus. Baptizentur, inquam, redeuntes, si Baptismum amiserunt abscedentes. Hoc quia non facitis, etiam vos fatemini ab Ecclesia recedentibus inesse Baptismum, nec prodesse. Dant ergo sicut habent, id est, ut et ipsis qui ab eis extra Ecclesiam sumunt, insit Baptismus, nec tamen prosit. Unde sicut illis redeuntibus non redditur quod non amiserunt: ita et illis non dandum est quod acceperant, sed agendum cum eis, ut per Ecclesiam prosit utrisque, quod extra Ecclesiam inesse potuit, non prodesse. Ac per hoc nec pro vestro errore aliquid dixi, et ei quod dixi non respondidisti.
CAPUT LXIII.--77. Adjungis etiam de horto concluso et fonte signato, quod omnino unde dictum sit non intelligis. Si conclusus est, inquit, hortus et fons signatus; quomodo qui extra foris est positus, et ab horto, id est, Ecclesia, et fonte ejus, id est, Baptismate separatus, potest dare quod non habet? Interroga Felicianum, utrum in horto concluso fuerat, quando illi reditus quasi ad eumdem hortum conclusum dilationis janua pandebatur. An forte exinde furatus est fontem, ubi laicos suos in Maximiani schismate baptizaret? Quod si ita est, ubi tunc vestri vos abluebant? An eos pariter illa dilatione distulerunt, donec fures illi ad hortum cum fonte remearent? Tunc non erant isti pseudoprophetae, quando de Primiani criminibus mentiendo, deceptos ad suum sacrilegium traducebant? lupi rapaces, quando seductos de grege Primiani ad suae concisionis particulas pertrahebant? Negas eas quas dixi tyrannicas vestrorum in fundis alienis dominationes et bacchationes ebrietatum (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 26). Nega quantum potes: non vereor, ne propterea nobiscum vos pigeat concordare. Non in vos tale aliquid dixi, qualia Maximianenses damnati a vobis audire meruerunt. Negas furorem Circumcellionum, et praecipitatorum ultro cadaverum cultus sacrilegos et profanos: non tamen negas, cum Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena essent littora, quibus in ipsa morte major est poena, quod nec ipsam invenerunt sepulturam, his vos insepultis cadaveribus inhaesisse. Ibi enim jacebant Praetextatus et Felicianus: aut si apud vos revixerunt, quid de Baptismo agitis, quem tunc mortui tradiderunt?
CAPUT LXIV.--78. Dicis me non servasse pacem ac lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanam Petilianum appellaverim. Ego non Petilianum nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati, satanae comparavi: ex cujus laqueis homines, quos diligo, cupio liberari. Nam lege consideratius, invenies. Quanquam et si aliquid durius dixi, lege quae ipsi, non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur, et mihi pacem desideranti non irascatur.
79. Tibi certe ipse non succenseo, quod mihi ex obliquo Manichaeos objiciendos putaveris, propter errorem adolescentiae meae. Unde non tam doleo, confidens de perpetua gloria Liberatoris mei, quam si placet admoneo, ut quaeras et legas quae et quanta et quomodo adversus Manichaeorum pestilentissimam haeresim scripserim. Ibi videbis qua fide contra eos Christianam defenderim veritatem, eorumque fallacias quanta perspicuitate destruxerim: et noli esse adversus me incredulus, cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit; contra eumdem vero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan scripserit, in quem non sicut ego in illos adolescens, laicus, catechumenus inciderat, sed senex senem ei cui nunc adjunctus est, adversarium episcopus episcopum fecerat. Unde cum ego epistolam primatis nostri, de qua fecisti sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare quod intenderat urgeretur, ejus ipsius sententia se corrigentis, et de hac re veniam postulantis, legam esse damnatam: tu quaere utrum possis legere, ubi correctus damnaverit Felicianus, quae non accusans, sed damnans dixit in Primianum; vel saltem ipse Primianus evacuaverit, quae damnans dixit in Felicianum. Quod si inveneris, nec sic par erit causa: quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse pervidens, cum veniae postulatione damnavit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudens quod scriptum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20): isti autem non invicem apud alios accusaverant, sed adversus invicem judices sederant; proinde invicem damnaverunt, damnati concordaverunt. Non invidemus in parte Donati pacem damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum. CAPUT LXV.--80. Cernis jam, ut arbitror, quam inaniter dixeris, quod videaris tibi ad omnia respondisse, quae mea epistola continentur. Si enim propterea respondisti, quia tacere noluisti; non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. Si autem ad hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt evacuares; video te quidem ad multa respondisse, sed nihil te video refellisse. Consideratis autem omnibus quae a me dicta sunt, puto quod facillime intelligas, non devitandae contentionis causa, quae nulla est cum veritas vel quaeritur, vel non pro vana gloria litigatur, sed causae malae diffidentia vos nobiscum nolle conferre. Ut enim hanc solam Maximianensium causam in medium proferamus, nihil contradici posse, nunc saltem fortasse jam agnoscis. Unde non mihi arrogans, sicut credis aut calumniaris, velut invictam eloquentiam, sic eam volui commendare: sed magis ut intuerentur qui legerent, talem esse causam, pro qua asserenda vel potius demonstranda nullius sit facundiae patrocinium requirendum.
81. Ecce jam non dico tricipitem bestiam, errorem vestrum, quia suavissimus verborum emendator es; sed dico calumniam tripartitam. Nec dico nos ei tanquam tridenti telo ex hac Maximianensium causa debere resistere; sed dico, tripartita defensione. Nec dico, In eorum fronte configite; aut, In ora coarctate (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 29): sed dico, Eorum impudentiam cohibete, sermonemque reprimite. Numquid quoniam verba mutata sunt, et ex translatis facta sunt propria, ideo Maximianensium causa mutata est, cujus compendio sic superamini, ut nihil vobis restet, si aliquando sapiatis, nisi finita pervicaci animositate pacari? CAPUT LXVI.--82. Si de communione agitur, non peccatorum alienorum, sed divinorum Sacramentorum; communicatum est cum damnatis, et dictum est de aliis sacrilegis, qui cum damnato Maximiano communicabant, quod eos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Si de persecutione agitur; damnatos persecuti estis, animosos persecutionibus correxistis. Si de Baptismo agitur, in sacrilego schismate datum Baptismum suscepistis. Quid adhuc inaniter, ne veritas cognoscatur, errorque fugiatur, divina non intellecta testimonia proferuntur? Scriptum est, Si quis putat se contentiosum esse, nos talem consuetudinem non habemus (I Cor. XII, 16). Sed nec Restitutus, qui cum Salvio Membresitano propter cellulas et agellos, ut eum locis expelleret, forensi strepitu controversiaque conflixit, contentiosus habitus est a vobis: quanto minus debet contentiosus putari, qui non pro usurpanda vel auferenda, sed pro communicanda haereditate coelestium eis qui aliter sapiunt, fideliter disputat? Scriptum est, inquis, In aures imprudentis noli quidquam dicere, ne irrideat sensatos sermones tuos (Prov. XXIII, 9). Nolite nobis in aures quasi secretum dicere, si non prudentes putatis: sicut nec Christus in aures Pharisaeorum dicebat, quod tamen ad eos refellendos ipsis audientibus proferebat. Palam nobis ostendite, ut si non corrigimur, convincamur, quomodo vos si ad unitatem veneritis, maculet orbis christianus, quos damnatus non maculat Felicianus. Est scriptum, « Noli respondere imprudenti secundum imprudentiam ejus, ne similis fias illi. » Nonne ibi sequitur, « Sed responde illi contra imprudentiam ejus, ne sibi sapiens videatur » (Id. XXVI, 4, 5)? Hoc et vos facite; nolite responsione vestra nostrae quam putatis imprudentiae consentire, sed unde possit redargui, respondete. Respondete, inquam, quomodo Baptismum quod Maximianenses in sacrilego schismate ministrarunt, sine aliqua destructione susceperitis, et in Ecclesiis quas Christus per Apostolos propagavit, datum Baptismum destruatis.
83. Proinde, quod in fine epistolae tuae omnia quae supra latius abs te dicta sunt, breviter percurrenda arbitratus es, quo lectoris memoriam recreares, eodem ordine accipe, quam nec te nec alios fallere debeas. Nam et arrogantiae non est, vel quaerere vel asserere veritatem. Et quod nunquam putas potuisse definiri, non solum a prudentibus et Deum timentibus definitum est, sed etiam vos totum quod sine fine putabatis, Maximianenses suscipiendo finistis. Et vos, non ad contentionem, sed ad collationem vocamus, qui Maximianenses etiam forensibus litibus perculistis. Et in eis qui in Maximiani schismate baptizati sunt, quamvis nequaquam illic baptizari debuerint, tamen Christi Baptismum cognovistis. Et Ecclesiae fontem aliter debere intelligi, ad quem nisi bonus nullus accedit, acceptato Baptismo quem sacrilegi extra dederant, declarastis. Et majores nostros vel sanctam Ecclesiam quam tenemus, alienis criminibus thurificationis et traditionis, quamvis a vobis nunquam probata sint, tamen pollui non potuisse cogemini confiteri; qui dixistis quod socios Maximiani, quibus ad redeundum dilationem dabatis, ejusdem Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria: unde nos tanto post nati, multo minus possumus ad eamdem traditorum et thurificatorum originem pertinere, si tunc pariter viventium societatem majorum nostrorum maculare non potuit. Et persecutiones quamvis contra veritatem saevissimas nobis facere soleatis, tamen ex aliqua parte Maximianenses persecutionibus correxistis: et eos, quamvis non ipsis jam damnatis data fuerit, tamen post illius dilationis terminum suscepistis: et Baptismum quem foris a vestra communione dederant, quibus dilatione redeundi januam pandebatis, etiam post eamdem dilationem cognitum et approbatum non rescidistis. Quare, cum videas nihil a te dici potuisse, quod non haec una Maximianensium causa refellat atque convincat, da veniam, si quo fortasse verbo durius emisso te offendi; et si Afer in Africa tam magnam Maximianensium causam in capite Africae exortam, meis admonitus litteris tam sero requisisti, nec requisitam, falsa narrantibus vestris, sicut jam cernis, invenire potuisti; timete Deum: tot christianas gentes tam lata per mundum christiana unitate porrectas, ignotorum Afrorum ignotisque criminibus nolite perfundere; et pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognitos, si pro pace Donati placuit revocare damnatos. Subjungenda hoc loco erant, si reperiri potuissent, tria haec opuscula; Probationum et Testimoniorum contra Donatistas liber, cujus meminit Augustinus in lib. 2 Retract. cap. 27; Contra nescio quem Donatistam liber, de quo in lib. 2 Retract. cap. 28; Admonitio Donatistarum de Maximianistis, liber unus, qui recensetur in lib. 2 Retract. cap. 29.