Contra Gaudentium (ed. Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Gaudentium
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 43

AugHip.ConGau 43 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

In quo Gaudentii duae ad Dulcitium Epistolae refutantur.


CAPUT PRIMUM.

--1. Gaudentius Donatistarum Thamugadensis episcopus, cum se ipsum in ecclesia quibusdam sibi adjunctis perditis incendere minaretur; viro spectabili tribuno et notario Dulcitio, cui piissimus Imperator leges suas exsequendas cura perficiendae unitatis injunxit, agenti, ut oportebat, cum furentibus mansuete, et prius ad eumdem Gaudentium litteras pacificas danti, duas rescripsit epistolas: unam breviorem, et perlatoribus, sicut indicat, festinantibus festinatam; alteram prolixiorem, in qua secundum Scripturas se respondisse diligentius arbitratur. Ita ergo scripta ejus opitulante Domino institui refutare, ut etiam qui sunt ingenio tardiores, ad omnia me respondisse non dubitent. Nam prius verba ejus ponam, deinde nostra subjungam: non sic quemadmodum feci, cum Petiliani litteris responderem. Ibi enim per loca singula, quando verba ipsius inseruntur, positum est, Petilianus dixit: quando mea redduntur, Augustinus respondit. Unde mihi, tanquam mentitus fuerim, calumniatus est, dicens quod nunquam mecum cominus disputaverit: quasi propterea non dixerit quod scripsit, quia hoc non in verbis ejus audivi, sed in litteris legi; aut ego ideo non responderim, quia non eo praesente locutus sum, sed scriptis ejus vicissim scribendo respondi. Quid faciamus hominibus qui tale cor habent, aut eos quibus scripta sua innotescere cupiunt, tale cor habere opinantur? Sed etiam talibus sic satisfaciamus: et quando ponimus verba Gaudentii, non dicamus, Gaudentius dixit; sed, Verba Epistolae: et quando respondemus, non dicamus, Augustinus respondit; sed, Ad haec responsio. Sic ergo incipiamus refellere Gaudentii epistolam priorem ac breviorem.

2. Verba Epistolae: Honorabili, ac nimium nobis, si sic volueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario, Gaudentius episcopus. Ad haec responsio: Non debemus etiam ista discutere, ne propemodum in superfluis immoremur, cum sint loca necessaria, quae nos aliquanto diutius loqui cogant. CAPUT II.--3. Verba Epistolae: Religionis tuae scripta percepi per eos, quos et moribus et instituto suo cunctis charos esse manifestum est. Ad haec responsio: Neque hoc discutiam quomodo dixeris, Religionis tuae, homini quem potius irreligiosum putas. Reddidisti quippe honorificentiam, sicut reddendam existimasti: quia ille te honorificentius tractavit in litteris quas ad te dedit, quam catholicus haereticum debuit, putans tuam mentem tali fieri sermocinatione sanabilem.

CAPUT III.--4. Verba Epistolae: In quibus tam multa, inquit, a tua Dignatione dicta sunt, quae nunc interim conticesco; sed quoniam ingenii tui acumen minus advertit, quod nos in eodem scripto nec innocentes plene, nec reos asserere potuisti. Ad haec responsio: Quomodo non asseruit reos, quos dixit male congregatos? Quomodo non asseruit reum, cum dixerit, quod te duce miserorum animae nefando exitu periturae sint; adjiciens te intelligere debere, quanta te et in hoc mundo invidia, et in illo ultimo judicio desperatio poterit manere? Quomodo non asseruit reum, quem sicut potuit exhortatus est, ut imitandum aliorum secutus exemplum, dimisso errore prioris haereseos, te ad unam et veram Dei conferas fidem? Verumtamen non Tribuni verba defendere, sed haeretici refutare suscepimus. Si quid ergo iste noster tanquam laicus militaris dixit incautius, quis ei non ignoscat? quis Ecclesiae catholicae de verbis ejus praejudicandum esse contendat? Tu perpensius considera quid loquaris, quem pars Donati in nostra Collatione quae apud Carthaginem facta est, sex aliis adjunctum, etiam defensorem suae divisionis edidit.

CAPUT IV.--5. Verba Epistolae: Quod si criminosos, inquit, existimas, fugienda est vobis damnanda societas. Ad haec responsio: Plane fugienda est societas criminosorum, sed non est respuenda correctorum. Illud ergo salubriter ita devitamus, ut hoc misericorditer velimus, optemus, instemus.

CAPUT V.--6. Verba Epistolae: Si vero innocentes nos putas, inquit, quod etiam ipse dixisti, persecutores in fide Christi constituti sustinere gaudemus. Ad haec responsio: Consideravi litteras Tribuni ad te datas, et nusquam in eis legi quod te dixerit innocentem; sed ab aliis audisse, vel cognovisse prudentem. Sic autem in Scripturis sanctis, non solum boni, verum etiam mali vocari solent. Nam hoc ibi nomen etiam serpens hominis deceptor accepit. Quod enim quidam interpretati sunt, sapientissimum omnium bestiarum (Gen. III, 1); prudentissimum potius graeci codices habent; unde in latinam linguam scriptura illa translata est. Sed si eos putandum est innocentes a Tribuno esse dictos, quos a te ad exitium teneri dixit invitos; quid mirum si et illic fieri credidit, quod in aliis locis factum esse cognovit? Non est ergo unde gaudeas te pati persecutionem, cum invenire non possis quomodo te asseras innocentem. Absit autem ut ista persecutio dicenda sit hominum, cum sit potius pro hominibus liberandis persecutio vitiorum, qualem facit aegris etiam diligentia medicorum. Quamvis etsi essetis innocentes, hinc efficeremini nocentes, quia occidere cupitis innocentes. Qui enim se innocentes conantur asserere, et tamen vitae suae nolunt parcere, quid aliud quam innocentes convincuntur occidere?

CAPUT VI.--7. Verba Epistolae: In hac autem ecclesia, inquit, in qua nomen Dei et Christi ejus, ut etiam ipse dixisti, in veritate semper est frequentatum, nos aut vivi quamdiu Deo placuerit permanemus, aut ut dignum est Dei familia, intra dominica castra vitae exitum terminamus: sub ea scilicet conditione, quia si vis fuerit operata, tunc id poterit evenire. Nemo enim tam demens est, ut nullo impellente festinet ad mortem. Ad haec responsio: Neque hoc in Tribuni litteris legitur, a te invocatum in veritate nomen Dei, quamvis dixerit invocatum. Quanquam etiamsi dixisset, posset hoc intelligi, non ad vestram gloriam, sed ad poenam. Nam et de gentibus impiis Apostolus dixit, Qui veritatem in iniquitate detinent (Rom. I, 18): ut et vos facitis, qui veritatem Baptismi divini in iniquitate detinetis erroris humani. Unde nos cum vestram corrigimus iniquitatem, non utique debemus illius Sacramenti rescindere veritatem. Profiteris sane, innocens homo, aliis quidem verbis, cum ecclesia te ac tuos interituros. Cum enim dicis, in ecclesia, quid aliud vis intelligi, nisi cum ecclesia; quando quidem id agere ignibus praeparas? Haec est innocentia partis Donati, ut hoc faciatis adjunctis mortibus vestris, quod etiam apud Carthaginem in invidiam nostram de basilicis quae vestrae fuerunt, sicut potuistis, et cum quibus potuistis, fecisse asseveramini sine mortibus vestris. Quis enim vos non credat zelando, fecisse quod facere etiam moriendo disponitis? Si autem illud vos non fecistis, hoc certe furiosius est quod vos facere praeparatis. Sed dixisti, si vis fuerit operata: et adjunxisti, Nemo est enim tam demens, qui nullo impellente festinet ad mortem. Quanto est ergo dementior, qui cum impellatur ad vitam, festinet ad mortem?

CAPUT VII.--8. Verba Epistolae: Eos autem qui nobiscum sunt, inquit, testem Deum facio, ejusque omnia Sacramenta, quod exhortatus sum, et impensissime persuasi, ut qui haberet voluntatem egredi, securus publice fateretur: nec nos enim invitos retinere possumus, qui didicimus ad Dei fidem nullum esse cogendum. Ad haec responsio: Cur autem non te etiam, si non invitorum retentorem, tamen ad bonum opus exhortatorem apertissime profiteris, si quod facturus es bonum est? An forte quam malum sit et ipse intelligis, atque id facturum te magis ut terreas, quam ut impleas comminaris, aut mentiendo infidelis, aut verum dicendo crudelis?

CAPUT VIII.--9. Verba Epistolae: ET ALIA MANU: Opto te incolumem in reipublicae actibus florentem, et a Christianorum inquietudine recedentem. Ad haec responsio: Possumus eum et nos optare incolumem, et in reipublicae actibus florentem, sed non ab haereticorum correctione quiescentem.

CAPUT IX.--10. Verba Epistolae secundae: Honorabili et omni affectu desiderando Dulcitio, Gaudentius episcopus. Ad haec responsio: Si omni affectu desideras hominem, quare cum illo tenere Christi respuis unitatem? An reddendo malum quasi pro malo, quem tuum persecutorem putas, rebaptizare desideras?

CAPUT X.--11. Verba Epistolae: Solent sibi, inquit, sola fama noti, cupere, aut incerto invicem aspectu verba miscere, aut incogniti saltem non horrere praesentiam: tua vero censura, quod absentem me inveneris, gratulatum te; quod autem redierim, contristatum, litteris intimasti. Ad haec responsio: Non omnes qui sibi sola fama noti sunt, videre invicem volunt, sed quos bene ipsa fama commendat. Mirum est autem revera quod tibi accidit, ut tu eum desiderandum dicas, a quo te persecutionem perpeti quereris: ille autem qui te persequitur, absentem te malit esse, et nolit eum quem persequitur, invenire. Sed hoc unde, nisi quia te potius eorum persecutorem voluit intelligi, quorum in Christo salutem tua praesentia credidit impediri?

CAPUT XI.--12. Verba Epistolae: Sed quoniam praeterita die, inquit, ne in epistolari responso siluissem propter moram portantium, certa quaeque strictim atque breviter intimavi: nunc mihi Dignationis tuae scriptis sacrosanctae legis divinae verbis est respondendum. Dominus dixit: « Innocentem et justum non occides; purgatione non purgabis reum » (Exod. XXIII, 7). Certum est igitur, in Dei judicio pari crimine parique reatu esse devinctos, qui reum absolverit, et qui occiderit innocentem. Si ante communionem rei erant, a te nominatus Gabinus, vel caeteri fidefragi, in malo illi lapsu consortes secundum Dei voces absolvi minime debuerunt. Si autem tanquam innocentes vel sancti recepti sunt, quare in ea fide permanentes, unde velut sanctos accipitis, occiditis innocentes? Ad haec responsio: Invidiose et mendaciter loqueris. Ille quippe ad quem loqueris, non tale praeceptum accepit ut occidamini, sed ut corrigamini; quod si nolueritis, ne correctionem impediatis aliorum, in exsilium mittemini. Quod si a justis fieri non debet injustis, cur etiam falso voluistis de Caeciliani exsilio in nostra Collatione gloriari, quo eum missum vestris majoribus instantibus a Constantino imperatore dixistis? Iste autem tribunus ad quem scribis, cui legum pro unitate latarum cura mandata est, usque adeo vult ut vivas, ut timeat ne ipse te occidas. Ecce constitui tibi ante oculos ipsum, et te ipsum. Ipse te in Christi pace vult vivere; tu in parte Donati te quaeris occidere: quis vestrum sit tuus persecutor, agnosce.

CAPUT XII.--13. Gabinus autem jam noster, qui fuit aliquando vester, et alii quam plurimi, qui ex vobis ad nos considerata catholica veritate transierunt, non ideo tibi videantur a vestra contagione non fuisse purgati, quia non sunt a nobis rebaptizati. Hi enim qui nondum baptizati sunt, a peccatis omnibus in catholica Ecclesia lavacro regenerationis abluuntur: in eis autem qui hoc Sacramentum, non ad auxilium, sed ad judicium foris accipiunt, quia nec in desertore violamus characterem regium, fit illud quod scripum est, Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Ecce quemadmodum possunt, quos non oportet baptizari, ipsa catholicae unitatis charitate mundari, ut non incipiat eis intus inesse quod et foris inerat, sed incipiat eis prodesse intus quod foris oberat. Non itaque a vobis accipimus velut sanctos; ad nos enim transeundo sanctificantur; qui manendo apud vos sancti esse omnino non possunt: nec vos innocentes occidimus, quos etiam reos vivere volumus.

CAPUT XIII.--14. Sed tu qui testimonium divinae vocis bene recolis, et nobis objicis Deum dixisse, Innocentem et justum non occides: si innocens es et justus, quare te occidis? Nos te innocentem et justum non dicimus, et tamen nolumus ut occidaris: tu te innocentem et justum arbitraris, et innocenti et justo non parcis. Certum est igitur, ipse dixisti, in Dei judicio pari crimine parique reatu esse devinctos, qui reum absolverit, et qui innocentem occiderit. Quare ergo absolvisti Felicianum maximianistam reum? Quare innocentem occidis et te ipsum? Nos autem nec reum absolvimus, sed ut mereatur absolvi, prius corrigi cupimus: nec te innocentem, sive tibi parcas, sive te occidas, si in parte Donati remanseris, judicamus. Nam de quantalibet innocentia glorieris, te ipsum innocentem occidendo, innocens esse non poteris: nisi forte mihi respondeas et dicas, Cum me occido, non innocentem utique occido, quia ipsa voluntate qua me occidere statuo, reus efficior animo, priusquam corpus occidero. Hoc si dicis, verum dicis, et miris modis te accusando defendis. Cum enim te ostendis in te occidendo prius ipso proposito fieri nocentem, procul dubio facinore perpetrato, nemo te convincet quod occideris innocentem. Hac itaque ratione colligitur, quod cum multi innocentes ab aliis occidantur, a se ipso nullus innocens occidatur. Ea quippe cogitatione qua occidere se ipse molitur, innocentia prius exspoliatur, ut cum se occidit, non innocens moriatur. Hoc tibi contingeret, si antequam te occidere praeparares, innocens esses: nunc vero quia et antea jam haereticus innocens non eras, non erit, si te occideris, tuae iniquitatis initium, sed augmentum.

CAPUT XIV.--15. Verba Epistolae: Nam de sancto Emerito, inquit, Caesareensi falsa ad vos pro certo fama pervenit. Quod si esset, apud Apostolum dicentem, « Si exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit » (Rom. III, 3). Ad haec responsio: Dicendum est de Emerito Caesareensi, quod dicere tu timuisti. Falsa quidem de illo fama jactata est, quod catholicus factus sit: sed quemadmodum hoc audistis; ita totum quod factum est, nosse potuistis. Cur ergo laudes coepiscopi tui, cujus tibi pro exemplo nomen objectum est, tacere voluisti? Profecto si fecit aliquid laude dignum in tanto articulo, non abs te fuit utique reticendum. Sed quia ejus laudibus non vis ut te invidere potuisse credamus, quare ergo tacuisti, nisi quia de illo erubescere timuisti? Venit ergo Emeritus Caesaream, illic positis et praesentibus nobis. Venit autem non apprehensus cujusquam sagacitate, non adductus alterius potestate; sed excitatus propria voluntate videre nos voluit. Vidimus eum, ad ecclesiam catholicam pariter venimus, adfuit maxima multitudo: nihil pro sua seu vestra defensione dicere potuit; communicare noluit, dilatus perseveravit, convictus obmutuit, illaesus abscessit. Quid fieri potuit pro nostra mansetudine lenius, quid pro veritate catholica invictius; quid pro vestra, si sapitis, correctione salubrius? Cum enim sponte ad nos nisi pro vobis contra nos dicturus aliquid non venisset, profecto dixisset; si quod diceret, invenisset. Quaecumque enim ut veniret praeparaverat dicere, adjuvante misericordia Domini ante sunt nostra praeventione refutata, quam illius circumventione prolata. Et certe si putas eum potuisse, sed noluisse respondere; lege quod cum illo actum est, et ipse responde. Si in pacem catholicam transisset Emeritus, diceretis eum non divina miseratione consensisse lumini veritatis, sed ponderi persecutionis humana infirmitate cessisse. Si denique captus adduceretur invitus, non inopia respondendi, sed evadendi consilio tacuisse pro vestro arbitrio jactaretis. Nunc vero quando quidem ultro venit, profecto quod tacuit, non lingua, sed causa defecit: quod autem transire in unitatem catholicam noluit, animam superbam confusio pertinacissimam fecit. Sed hoc quantum ad ipsius exitium atque supplicium, tantum ad aliorum confirmationem salutemque profecit. Si enim viderent Emeritum nobis communicantem, suspicarentur hominem formidantem: cum autem viderunt et in parte Donati permanentem, et tamen adversus Catholicam reticentem, magis illis apparuit contra suos silendo clamare. An vero cum voce atque ore sano et libero staret, non erat pro vestra causa contra nos testis idoneus Emeritus ille, ille Emeritus, inquam, et inimicus et mutus?

CAPUT XV.--16. Sed bene tibi visus es vestros auctoritate videlicet apostolica consolari: non propter Emeritum, qui non potuit plus facere pro vobis, quam quod non inveniens quid loqueretur pro vobis, non tamen abscessit a vobis; sed propter alios, qui vestro errore derelicto in societatem catholicam mutati, in melius aggregantur, commemorasti propterea dixisse Apostolum, Si quidam illorum exciderunt a fide, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Revera hoc restat, ut excidisse dicantur a fide qui Deo crediderunt, et fidem tenere qui hominibus credunt. In semine tuo benedicentur omnes gentes, dixit Deus (Gen. XXII, 18). Ecce cui credunt, qui ex vobis ad nos transeunt. Caeciliani peccato periisse transmarinas gentes homines dixerunt. Ecce quibus credunt, qui in vestra societate persistunt. Et dicis eos excidisse a fide qui fidem Dei secuti sunt, et eos fidem habere Dei qui in verbis hominum remanserunt. Ubi est ergo quod huic sententiae abs te commemoratae continuo subjungit Apostolus, Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 3, 4); si a fide exciderunt qui credunt quod dixit Deus verax, et in fide persistunt qui credunt quod dixit homo mendax?

CAPUT XVI.--17. Verba Epistolae: Fugam mihi, inquit, quasi ex lege persuades: sed factor legis tantum debet audiri; quia Paulus apostolus dicit, « Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur » (Id. II, 13). Nam audi et Dominum dicentem, « Quia bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis: mercenarius autem, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et fugit; et lupus rapit eas et dispergit » (Joan. X, 11, 12). Ad haec responsio: Ecce quomodo intelligit Evangelium pars Donati. Itane Apostolus, non pastor, sed mercenarius erat, quando per murum in sporta submissus, fugit manus ejus qui eum comprehendere cupiebat (Act. IX, 25); et tu es pastor, qui eas quas dominicas oves, ut errore in animo pereant, furore corpus interimant, etiam tecum vis perdere, tecum quaeris occidere, nec audis pastorem pastorumque principem dicentem, Fur non venit nisi ut occidat et perdat (Joan. X, 10)? Ad hoc venisti, qui abscesseras? ad hoc redisti, qui fugeras? Hoc opus furis est et latronis, non pastoris atque custodis. Verumtamen etiam nobis non te cogentibus, vide quia omnes collegas tuos qui fugerunt, non pastores, sed mercenarios intelligi voluisti. Sed si essent apud te dominicae oves, aut tecum venirent, ut etiam te correctum possent habere pastorem, aut te dimisso fugerent ad pastorem. Mercenarius autem quem significat Dominus, viso lupo, non corpore, sed animo fugit, quando deserit timore justitiam. Sicut fugit Secundus vester Tigisitanus quando Purpurium Limatensem de homicidio confessum, magisque terribilem, ne primatum perderet vel episcopatum, timuit. Corpore autem etiam boni illi pastores Apostoli in persecutione fugerunt, nec ideo tamen oves Christi cura et animo reliquerunt. Si ergo et tu pastor esses, prius in lupi parte non esses; deinde imperium Domini tui, qui servos suos fugere in persecutionibus jussit, per os cujuslibet etiam peccatoris obedienter audisses, nec contra Dominum tuum argumentareris et diceres, Factor legis tantum debet audiri, quia Paulus apostolus dicit, « Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. »

CAPUT XVII.--18. Quid in aliam sententiam verba manifesta convertitis? Auditores legis et non factores apud Deum justos negavit; ab hominibus, quando verum dicunt, audiri non prohibuit; ne, sicut tu, loqueretur contra Dominum suum dicentem de quibusdam, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Vides quemadmodum Christus et per homines auditores et praedicatores legis et non factores, alios eam tamen audire praecepit, et ejus esse factores: et tu dicis, Factor legis tantum debet audiri; et volens redarguere quasi persecutorem tuum, loqueris adversus Creatorem tuum. Peccatori quidem dicit Deus, Utquid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)? Sed ideo, quia illi nihil prodest, qui dicit, et quod dicit non facit. Prodest autem illi qui etiam per malum bonum audit, et quod audit facit. Non est quidem speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9): sed speciosa est in vita moribusque factoris, etiamsi hanc audierit ex ore peccatoris. Quantumlibet ergo existima Tribunum esse peccatorem, et legis non esse factorem: obedienter tamen audi, non istum, sed illum etiam per istum qui dicit, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Quid statis? audite et fugite; Christus hoc imperat, non Tribunus. Nisi forte respondes et dicis, Ait quidem Christus, Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam: sed quare de ista civitate discedam, quando nec iste meus est persecutor, nec ego Christi sum auditor? Ac per hoc si manseris, lupus es saeviens; si fugeris, lupus es timens. Et quoniam sponsus dicit, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra in mulieribus, exi tu in vestigiis gregum tuorum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 7): etiamsi te pastorem esse gloriaris, tamen quia de ovili dominico existi, haedos tuos pascis; non oves Christi.

CAPUT XVIII.--19. Verba Epistolae: Deinde, inquit, quae loca erunt, quae in hac persecutionis procella, undique perturbata tranquillitate, servandos tanquam in portum recipiant sacerdotes, quando Dominus dixerit, « Cum vos persequi coeperint in hac civitate, fugite in aliam? » Tute tunc fugiebant Apostoli, quia neminem pro eis proscribi jusserat Imperator. Nunc vero Christianorum receptores proscriptionibus territi, pericula formidantes, non solum non recipiunt, verum etiam videre timent quos tacite venerantur. Ad haec responsio: Hoc plane laudo, quod agnoscitis vos; sed quod non vos corrigitis, doleo. Quid enim hac tua professione manifestius, qua declaras satis, non vos ad eorum pertinere consortium, quibus Dominus ait, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam? Nempe hoc est quod paulo ante dixi, posse te mihi verissime respondere si dicas, Nec iste meus est persecutor, nec ego auditor sum Christi. Ecce hoc apertissime dicis. Quomodo enim es auditor Christi, cum ille suis auditoribus, hoc est, sectatoribus promittat, usque in finem saeculi non defuturas ad quas confugiant civitates, quandocumque persecutionem passi fuerint, dicens, Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam: amen dico vobis, non consummabilis civitates Israel donec veniat Filius hominis? Tu autem in hac persecutione, quam vos querimini perpeti, jam deesse vobis dicis loca, quo fugere, et ubi tanquam in portu possitis ab hac tempestate requiescere; loquens contra promissionem Christi, qui dicit non defuturas civitates quo fugiant sui qui persecutionem patiuntur, donec veniat, id est, usque ad consummationem saeculi. Quia ergo ille hoc promisit suis, quod vos non invenitis; profecto ille mentitur, si vos ejus estis: sed quia ille non mentitur, vos ejus non estis. Ac per hoc nec Tribunus cui rescribis, persecutor est vester; sed persecutor persecutoris vestri, hoc est erroris vestri, quo compulsi talia facitis, ut de illorum genere sitis, de quibus scriptum est, quod persecutionem passi sint ab ipsis factis suis (Sap. XI, 21). Proinde si intelligatis quid in vobis qui vos diligunt, persequantur; ipsa sine dubio, a quibus persecutionem patimini, facta mala vestra fugietis, et conjungemini eis qui ut vos liberent, persequuntur vestros persecutores: non enim nisi vestros persequuntur errores.

CAPUT XIX.--20. Verba Epistolae: Per opificem, inquit, rerum omnium Dominum Christum omnipotens Deus fabricatum hominem ut Deo similem, libero dimisit arbitrio. Scriptum est enim, « Fecit Deus hominem, et dimisit eum in manu arbitrii sui » (Eccli. XV, 14). Quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est Deus? Adverte, vir summe, quanta in Deum sacrilegia perpetrentur, ut quod ille tribuit, auferat humana praesumptio, et pro Deo se id facere inaniter jactet. Magna Dei injuria, si ab hominibus defendatur. Quid de Deo aestimat, qui eum violentia vult defendere, nisi quia non valet suas ipse injurias vindicare? Ad haec responsio: Secundum istas vestras fallacissimas vanissimasque rationes, habenis laxatis atque dimissis humanae licentiae impunita peccata omnia relinquantur, nullis oppositis repagulis legum nocendi audacia et lasciviendi libido bacchetur; non rex suum regnum, non dux militem, non provincialem judex, non dominus servum, non maritus uxorem, nec pater filium a libertate et suavitate peccandi minis ullis poenisve compescat. Auferte quod sana doctrina pro sanitate orbis terrarum sapienter per Apostolum dicit, et ut confirmetis in arbitrio tanto pejore, quanto liberiore, filios perditionis, delete quod ait Vas electionis: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem a Deo sunt, ordinata sunt. Quapropter, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi judicium acquirunt. Principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 1-4). Delete ista, si potestis; aut ista, sicut facitis, si non potestis delere, contemnite. Habete de his omnibus pessimum arbitrium, ne perdatis liberum arbitrium. Aut certe, quia sicut homines hominibus erubescitis, clamate, si audetis: Puniantur homicidia, puniantur adulteria, puniantur caetera quantalibet sceleris sive libidinis facinora seu flagitia; sola sacrilegia volumus a regnantium legibus impunita. An vero aliud dicitis, cum dicitis; Magna Dei injuria, si ab hominibus defendatur. Quid de Deo aestimat, qui eum violentia vult defendere, nisi quia non valet suas ipse injurias vindicare? Haec dicentes, quid aliud dicitis, nisi, Nulla hominis potestas contradicat atque obstrepat nostro libero arbitrio, quando injuriam facimus Deo? O dolor! Fraudata sunt tali magisterio tempora antiqua, quoniam nondum eras natus, quando sanctus Moyses injurias suas lenissime pertulit, Dei vero severissime vindicavit. Tu autem doctor haeretica praesumptione invidiosissime clamas, « Fecit Deus hominem, et dimisit eum in manu arbitrii sui. » Quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est Deus? Hoc videlicet flagitans, ut ad faciendas injurias Deo, qui cum libero arbitrio fecit hominem, liberum arbitrium tibi relinquatur ab homine. Sed illi etiam qui decreto Nabuchodonosor regis, proposita poena interitus sui et dispersionis domorum suarum, a blasphemando Deo Sidrach, Misach, et Abdenago, terribiliter prohibebantur, et acriter si contemnerent plecterentur (Dan. III, 96), dicere potuerunt quod ipse dixisti: Magna Dei injuria, si ab hominibus defendatur. Quid de Deo aestimat, qui eum violentia vult defendere, nisi quia non valet suas ipse injurias vindicare? Haec verba tua prorsus etiam illi dicere potuerunt, et fortasse dixerunt; et si non eadem libertate, non dissimili vanitate.

21. Datum est ergo homini quando creatus est, liberum arbitrium; sed ut, si esset malefaciens, fieret patiens. Denique illi primi homines cum peccassent, morte damnati sunt; et priusquam mors eis extrema etiam corporis suppleretur, in exsilium de paradiso missi sunt. Mitiora in vos constituit Imperator, propter mansuetudinem christianam; exsilium vobis voluit inferre, non mortem: sed vos homines docti considerantes quid debeatur merito, et quid minus sit in supplicio, non de judicio illius, sed de vestro additis mortem. Nolite perire in aeternum, dum vobis hoc tempore ad offendendum Deum concedi ab hominibus vultis liberum arbitrium. Audi Apostolum, et nabebis magnum compendium, quo tibi regia potestas nocere non possit: Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Ex illa et ante nos justi habuerunt laudem, non solum qui regibus religiosis fideliter paruerunt, verum etiam qui reges impios pro Dei veritate adversarios pertulerunt: illi laudem obauditionis, utrique tamen ex illa, sed bonum faciendo, non potestatibus resistendo. Quod autem vos facitis, non solum bonum non est, sed grande malum est, unitatem Christi pacemque conscindere, contra promissa evangelica rebellare, et adversus eum de quo dictum est, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8); hoc est, adversus verum et summum regem Christianorum, tanquam civili bello christiana signa portare. Sufficiat ergo vobis ad occasionem correctionis, quod pro tam magnis malis vestris longe mitiora et minora recepistis, si non vobis ultro quod non Imperator constituit ingeratis: et nolite ad impunitatem licentiosam liberum arbitrium vobis ab hominibus velle concedi, ne in ipsius Dei manus infelicius incidatis. Nam et majores vestri judicaverunt in hujusmodi injuriis Dei liberum hominis arbitrium non relinquendum a regibus impunitum; quia licet haberent causam malam, Caecilianum tamen episcopum persequendo usque ad imperatoris Constantini judicium perduxerunt. CAPUT XX.--22. Verba Epistolae: Nostram vero fidem, inquit, quam Dominus Christus Apostolis dereliquit, solae nobis istae persecutiones gravissimam reddunt, « Felices, inquit, eritis, cum vos persecuti fuerint homines, et maledixerint, et dixerint adversus vos omne nequam propter Filium hominis: gaudete, et exsultate, quia merces vestra multa est in coelis. Sic enim persecuti sunt et Prophetas qui ante vos fuerunt, patres eorum » (Matth. V, 11, 12). Si tantum solis Apostolis dictum est, usque ad ipsos fides habuit praemia; et quid proderat postea credituris? Unde constat omnibus dictum. Deinde dicit apostolus Paulus: « Qui volunt in Christo sancte vivere, persecutionem patiantur necesse est » (II Tim. III, 12). Hoc autem in Evangelio Dominus dixit: « Veniet hora ut omnis qui interficit vos, putet se victimam dare Deo; sed haec facient, quia non cognoverunt Patrem neque me » (Joan. XVI, 2, 3). Ad haec responsio: Recte ista dicerentur a vobis quaerentibus martyrum gloriam, si haberetis martyrum causam. Non enim felices ait Dominus qui mala ista patiuntur, sed qui propter Filium hominis patiuntur, qui est Christus Jesus. Vos autem non propter ipsum patimini, sed contra ipsum. Patimini quippe ideo, quia non ei creditis; et toleratis ideo, ne credatis. Quomodo ergo vos eam fidem tenere jactatis, quam Dominus Christus Apostolis dereliquit? An usque adeo caecos et surdos vultis esse homines, ut non legant, non audiant Evangelium, ubi noverint quam fidem de sua Ecclesia Dominus Christus Apostolis dereliquit: ex qua divisi atque separati, nihil aliud facitis quam contra verba capitis et corporis rebellatis; et tamen propter Filium hominis ac fidem quam reliquit Apostolis, vos persecutionem sustinere jactatis? Omittamus alia, et novissima verba ejus in terris audiamus, ubi videamus quam fidem de Ecclesia reliquit Apostolis, quale testamentum quodam modo fecerit, non vitam finiturus, sed sine fine victurus; non mittendus in sepulcrum, sed ascensurus in coelum. Surgens enim a mortuis posteaquam apparuit discipulis suis intuendus oculis manibusque tractandus: Oportebat, inquit, impleri quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat pati Christum, et resurgere tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Itemque in monte Oliveti, postquam nihil ulterius in terris positus dixit, sed quod maxime fuerat necessarium, hoc commendavit extremum. Multi quippe erant futuri per universas partes terrae, vindicaturi sibi nomen Ecclesiae, et contra universam domum quae per universam terram cantat canticum novum, de quo scriptum est, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1); de suarum quisque ruinarum angulis latraturi. Aliud namque Apostoli audire cupiebant, et quod illis maxime fuerat necessarium, non quaerebant. Dic nobis, inquiunt, si in tempore hoc praesentaberis, et quando regnum Israel? At ille: Non est, inquit, vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque ad terminos terrae. His dictis nubes suscepit eum (Act. I, 6-9). Nihil ulterius verbis addidit: hoc tanto tenacius, quanto posterius, audientium mentibus fixit. Hanc sponsam suis amicis sponsus abiens commendavit. Hanc ergo de sancta Ecclesia discipulis dereliquit. Huic fidei, Donatistae, resistitis, et pro fide quam Dominus Christus reliquit Apostolis, vos persecutionem ferre contenditis. Huic hominis Filio, qui Ecclesiam suam incipientem ab Jerusalem, et per omnes gentes fructificantem atque crescentem, tanta diligentia commendavit, mira caecitatis impudentia contradicitis, et propter Filium hominis vos mala sustinere clamatis. An hoc fortassis ideo dicitis, quia vobis alium filium hominis invenistis, cujus nomine vocitemini, de cujus parte dicamini? Erratis, non est ipse: quando propter Filium hominis pati persecutionem felicitatis esse dicebat, se ipsum ille sponsus, non adulterum praedicabat.

23. Et nos confitemur, ut dicitis, non solis Apostolis esse dictum, Beati eritis, cum vos persecuti fuerint homines. Ad omnes enim hoc pertinet, non qui post illos quamlibet persecutionem passi sunt, sive patiuntur, sive qui passuri sunt; sed qui propter justitiam, sicut et ipsi. Nam hoc paulo superius dixerat: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 11, 10). Deinde ista subjunxit, quae commemorare et frustra vobis usurpare voluistis. Frustra enim beatitudinem istam pertinere ad vos putatis, quando in vobis justitiam cui praemium debeatur, non demonstratis: quin imo e contrario etiam pro iniquitate patimini, minus ab aliis, plus a vobis, ut ante Dei judicium quod futurum est, etiam, ipsi vobis quod meremini ex aliqua parte reddatis. Unde quia tu ipse dixisti, non hoc solis Apostolis, sed omnibus dictum, ne usque ad illos fides praemia habuisse videretur: sicut hoc ergo non solis Apostolis, sed omnibus dictum est, qui etiam post illos propter justitiam fuerant mala quaecumque passuri; sic etiam omnibus illud dictum est, Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Quare hoc non facitis, si ad eorum societatem quibus haec dicta sunt pertinetis? Quod quidem et si feceritis, non ideo pertinebitis: quia et latrones hoc facere possunt, quos inquiri leges publicae jusserunt. Verumtamen quia hoc facere non vultis, de compendio vos ad istos quibus haec dicta sunt, non pertinere monstratis. Et ut vos multo manifestius ipsa excusatio vestra ab illo numero verorum Christianorum ostendat alienos, loca quo confugiatis, quae ille usque in finem saeculi non defutura promisit, vobis deesse jam dicitis; nullo modo illum quod falsa promiserit convincentes, sed vos ad eorum consortium quibus hoc promisit non pertinere monstrantes, et ideo non veraces martyres, sed haereticos vos esse fallaces. Quid vobis ulterius dicamus, quando lingua vestra vos vincit? CAPUT XXI.--24. Nam et illud quod addidisti dixisse Apostolum, Omnes qui in Christo pie vivere volunt, persecutiones patiantur necesse est: non quidem ille dixit, necesse est; sed, Omnes, ait, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. V, 12). Sed vos ad istos non pertinere quis dubitat? Si enim et vos estis, de quibus hoc dixit Apostolus, quare non facitis quod ipse fecit Apostolus? Nam si portae adversus vos clauderentur, per murum submitti debuistis, ut manus persequentium fugeretis. Patent portae, et exire non vultis. Quam persecutionem patimini, nisi a vobis? Diligit vos persecutor vester, et persequitur vos furor vester. Ille ut fugiatis cupit, iste ut pereatis impellit. Sic autem intelligitis quod ait Apostolus, Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur, ut majores vestros sub apostata imperatore Juliano non pie vixisse vobis necesse sit confiteri. Nam quisquis illo tempore donatista factus est, donec adversus vestrum rursus errorem pia christianorum Imperatorum cura consurgeret, si ante defunctus est, non pie vixit, quia non est passus persecutionem. Si autem hoc propterea dixit Apostolus, quia sicut alibi scriptum est, Tentatio est vita hominis super terram (Job VII, 1); nec cessat pios verosque Christianos non solum adversitatis infestatione, verum etiam prosperitatis se ductione tentare, ut animus humanus aut afflictione succumbat, aut elatione vanescat: profecto quamdiu hic vivitur, omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur, ut aut victi comprehendantur a diabolo, aut probati diabolum vincant: quos autem comprehensos captivosque jam possidet, non ut obtineat persequitur, sed quia obtinet utitur.

25. Porro, si persequi tantummodo ille dicendus est, qui dolore aliquo excruciat, seu vult tenere ut excruciet; non tibi videatur excruciator cordis levior esse quam corporis, et considera qualem persecutionem patiebatur, qui dicebat in Psalmo, Vidi insensatos, et tabescebam (Psal. CXVIII, 158). Hanc persecutionem Lot justus patiebatur in Sodomis, etiam priusquam in domo ejus angeli hospites ejus, cum homines putarentur, a Sodomitis appeterentur ad stuprum (Gen. XIX). Justus enim eos tam publice turpes, et ante suae domus injuriam sine magno cordis cruciatu videre non poterat. CAPUT XXII.--Unde inter suas persecutiones etiam talia commemorat apostolus Paulus, dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Proinde, quanto major est in nobis charitas Christi, tanto majore cum dolore animi vos videmus habere Sacramenta Christi, et separari a membris Christi, et rebellare contra pacem Christi. Sed quamdiu in hoc corpore vivitis, spes nobis aliqua de vobis datur: cum vero jam in illa dissensione morimini, multo amarius vos dolemus. Jam porro quando vos ipsos necatis, vel irruendo armis alienis, vel praecipitiis et submersionibus et ignibus vestris, satis dici non potest quanto nos moerore crucietis. Plus quippe impius Absalon patrem sanctum David exstinctus, quam rebellis afflixit (II Reg. XVIII). Vivum namque eum comprehendi cupiebat, ut qui malitia grassabatur, poenitentia sanaretur. Erat ergo ille persecutor patris, non solum populum Dei dividendo, nec solum contra Dei legem et contra legitimum patris regnum arma portando atque bellando: sed multo amplius persecutus est cor paternum, in illa impietate moriendo. Denique illum pater optimus pessimum filium, quem non desperando non defleverat vivum, spe finita flevit occisum. Discit ergo quid sit quod Apostolus ait, Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur. Si Catholicorum domus Donatistae non diripuissent, si catholicas ecclesias non incendissent, si Catholicorum codices sanctos in ipsa incendia non misissent, si Catholicorum corpora non immanissimis caedibus afflixissent, si Catholicorum membra non praecidissent, si oculos non exstinxissent, si denique Catholicos non crudeliter occidissent: hanc solam nos a vobis gravissimam persecutionem perpeti verissime diceremus, quia videmus vos insensatos, et tabescimus; quia infirmatos, et infirmamur; quia scandalizatos, et urimur; quia perditos, et lugemus. Haec mala vestra, quae vos in aeternum interitum mittunt, amarius nos persequuntur, quam illa quae a vobis nostris corporibus, vel rebus, vel domibus aut basilicis inferuntur. Minus persequimini, cum in nos saevitis, quam cum vos peritis. Denique in illa persecutione qua in nos saevitis, cum laude gaudemus: in hac autem qua vos peritis, si gavisi fuerimus, vobiscum perimus. Sed quamdiu in hac carne vivitis, de vobis desperare non possumus: cum vero in hac impietate morimini, maxime cum vos ipsos horrenda caecitate furoris occiditis, amarissimam tristitiam nostram illud tantummodo consolatur, quod consolatum est sanctum David, in unitate scilicet Dei populus congregatus, qui fuit scelerati filii tyrannide divisus. Tolerabilius enim longe pauciores pertinacissimi vestri suis praecipitiis vel submersionibus vel ignibus pereunt quam innumerabiles populi illis eorum salutem impedientibus, incendio cum illis aeterni ignis ardebunt. Nunquam igitur Ecclesiae Christi defuit aut deerit, unde, secundum Apostolum, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiantur, aut impiorum malitiam sustinendo, cum innoxie vivunt; aut eos dolendo, cum pereunt.

CAPUT XXIII.--26. Nolite itaque falli, quod vobis dictum sit, Veniet hora quando quis vos occiderint, putent se officium facere Deo: aut sicut tu hic testimonium posuisti, putent se victimam dare Deo. Non quidem hoc esse dictum de persecutionibus quas Gentes Ecclesiae fecerunt, manifestum est. Diis enim suis plurimis, qui utique non sunt, deputaverunt se Gentiles officium facere, cum hoc facerent uni Deo. Unde hoc idem quod Dominus praedixit suis, aut per Judaeos impletum est, qui sanctum Stephanum et multos alios occiderunt, dum putabant se officium Deo facere, quoniam unum verum Deum colere videbantur: aut etiam nobis, id est Catholicis dictum est de diversis haereticis usquequaque furentibus, qui ubi possunt, et quando possunt, et quomodo possunt, occidendo Catholicos, putant se officium Deo facere; maximeque de vobis, qui praecipuum vobis nomen fecistis in Africa de talibus victimis. Nam si vobis dictum esset, non utique vos ipsi occideretis, sed exspectaretis a nobis potius occidi, qui putamus nos, ut dicitis, cum id facitis, officium Deo facere. Nunc vero cum festinatis ad mortem, ne a nostris teneamini; vivere metuimus, non occidi; quia erubescitis corrigi, aut de vestro convinci. An forte vos estis ad quos utrumque pertineat, quia cum occidimini et vos a vobis, putatis vos officium Deo facere, et has ei victimas de vobis dare? Ad vos ergo pertinet quod sequitur, atque abs te commemoratum est. Mox enim Dominus adjunxit, et ait, Sed haec facient vobis, quia non cognoverunt Patrem neque me (Joan. XVI, 2, 3). Cum itaque vos ipsos occiditis, putantes vos officium Deo facere, nec Patrem cognovistis, quem non audistis dicentem, Fugite.

CAPUT XXIV.--27. Verba Epistolae: Sed belliferae, inquit, pacis cruentaeque unitatis se incolas jactant. Audiant Dominum dicentem, « Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis: non sicut saeculum dat, ego do vobis » (Id. XIV, 27). Saeculi enim pax inter animos gentium dissidentes armis et belli exitu foederatur: Domini Christi pax salubri lenitate tranquilla, volentes invitat, non cogit invitos. Ad haec responsio: Vos quidem belliferam pacem et cruentam unitatem facere cupitis, aut violentis mortibus nostris, aut voluntariis mortibus vestris; non imputantes vobis quod facitis nobis, et imputantes nobis quod facitis vobis. Sed nos et quod facitis nobis cogimur sustinere, et quod vobis facitis, nihil possumus quam dolere; dum tamen fiat pax et unitas Christi propter salutem multorum sicut fit in plurimis, etiamsi propter furorem paucorum non fit in omnibus. Nam si non invido, sed fideli oculo velletis attendere, videretis quam vera pace atque unitate Christi gaudeant, qui ex vobis ad nos venerunt, tot tantorumque populorum agmina, in quibus etiamsi adhuc sunt nonnulli ipsa novitate turbati, et ipsi paulatim ab hac infirmitate sanantur. Et si ficti aliqui perseverant, non utique propter ipsos non fuerant colligendi quos videmus veraces, quorum quidam in regionibus vestris, etiam quibusdam nostris majores apparuerunt, quando vobis illa perditionis libertate concessa, ad vos redire noluerunt. Debebamus ergo ne perderemus istos, colligere et fictos, quia in Evangelio legitur, servos ad nuptias Domini sui congregasse convivas bonos et malos: maxime quia vos de area dominica superbiae spiritus tanquam improbus ventus, ante tempus ventilationis excussit, unde vos ad illam, quantum opitulante Deo possumus, revocare conamur. Et utique nostis quemadmodum scopis diligentiae frumentum simul etiam cum terra trahitur, quando in aream revocatur.

CAPUT XXV.--28. Quod autem vobis videtur, invitos ad veritatem non esse cogendos, erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei, qui eos volentes facit dum coguntur inviti. Numquid enim poenitentiam Ninivitae inviti egerunt, quia hoc rege suo compellente fecerunt? Jam enim propheta iram Dei universae civitati eam triduo perambulans praenuntiaverat (Jonae III). Quid igitur opus erat regis imperio, ut humiliter supplicaretur Deo, qui non intuetur ora, sed corda; nisi quia erant in eis quidam qui nec curarent, nec crederent praedicta divina, nisi territi potestate terrena? Ista igitur jussione regiae potestatis, contra quam voluntarius fit vester occasus, multis ad salutem quae in Christo, praestatur occasio; qui et si violenter adducuntur ad coenam tanti patrisfamilias, et compelluntur intrare, intus tamen inveniunt unde se laetentur intrasse. Utrumque enim futurum Dominus ipse praedixit, et utrumque complevit. Nam reprobatis quibusdam, qui utique intelliguntur Judaei, quia ipsi per Prophetas antea fuerant invitati, et ad horam excusare maluerunt; ait dominus servo suo: Exi in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, et caecos et claudos introduc huc. Et ait servus domino: Factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dominus servo: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea (Matth. XXII, 9, 10, et Luc. XIV, 21-23). Intelligimus vias, haereses; schismata, sepes. Viae quippe hoc loco significant diversas opiniones, sepes autem perversas opiniones. Quid ergo miramini, si non corporalis cibi, sed spiritualis fame moritur, quisquis ad istam coenam nec libenter introductus, nec violenter impulsus ingreditur?

CAPUT XXVI.--29. Verba Epistolae: Odio, inquit, saeculi gaudemus, in ejus pressuris non succumbimus, sed laetamur. Mundus hic non potest servos Christi diligere, qui Christum cognoscitur non amasse, Domino ipso dicente, Si saeculum vos odit, scitote quia me primum odio habuit quam vos: si me persecuti sunt, et vos persequentur. Ad haec responsio: Quo gaudentes odio saeculi, pressuris ejus non succumbitis, sed laetamini, cum vos ipsos velitis occidere, ne molestias qualescumque patiamini; et mori eligitis; non ab aliis occisi pro veritate Christi, sed a vobis ipsis pro parte Donati? Ista Circumcellionum est insania, non martyrum gloria. Cum itaque appareant facta vestra, quid vobis verba usurpatis aliena? Mundus iste, inquit, non potest servos Christi diligere; qui Christum cognoscitur non amasse. Non ergo ad mundum istum pertinemus nos, quia diligimus vos. Sed servi Christi vos non estis, qui malum pro bono retribuentes, et malitiam vestram quando in nos exercere non potestis, in vos retorquentes, nec nos diligitis, et vos occiditis. Dominus autem quando dixit, Si saeculum vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit: si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 18, 20); non vobis, sed illis dixit quibus praecepit, ut si eos persequerentur in ista civitate, fugerent in aliam: quod vos non facitis. Illis dixit, ad quas civitates confugerent usque in finem saeculi non defuturas (Matth. X, 23), quas vos querimini vobis jam deesse, nec vultis fateri eos quibus haec dicta sunt vos non esse.

CAPUT XXVII.--30. Verba Epistolae: Sed et si persecutio conquiescat, inquit, unde martyrum numerus adimpletur, Joanne dicente, Vidi, inquit, animas occisorum sub ara Dei exclamantium et dicentium, Quamdiu, Domine, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? Et acceperunt singuli stolas albas, et dictum est eis, ut requiescerent adhuc paucum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum, qui incipient interfici, sicut et ipsi (Apoc. VI, 9-11). Ad haec responsio: Si sub ara Christi martyres esse velletis, non vos ipsos incendendo sacrificium diabolo faceretis. Quis enim gaudet de isto furore vestro, nisi diabolus, qui eum vobis inspirat, et qui sunt ex parte illius? Ipse est qui illum puerum de quo in Evangelio legimus, mittebat aliquando in aquam, aliquando in ignem (Matth. XVII, 14): ipse et illum gregem porcorum praecipitem fluctibus mersit (Id. VIII, 32). Ipse, ut se de pinna templi praecipitaret, etiam ipsi Domino audacissima tentatione suggessit (Id. IV, 5, 6). Ad diabolum sine dubio pertinetis, cum tria genera mortis, aquam, ignem praecipitium in vestris mortibus frequentatis. Si enim mentes non dementia perderetis, ista ipsa verba quae de sancto libro posuisti, ab isto interitu quem vobis ingeritis, vos revocare deberent. Quid enim animae martyrum sub ara Dei dicunt? Quamdiu, Domine, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? Vindicari poscunt sanguinem suum, in eis utique a quibus fusus est: numquid in aliis? Ac per hoc vindicabitur vester in vobis.

31. Quid est autem stultius, quam quod putatis prophetiam istam de martyribus, qui futuri praedicti sunt, nonnisi in Donatistis esse completam; quasi posteaquam hoc scripsit beatus Joannes, nulli martyres sint occisi, quousque exsurgeret pars Donati; qui si quando alios non possunt, se ipsos occidunt; qui faciunt opera latronum et daemonum, et gloriam sibi vindicant martyrum? Quod si tanto temporis intervallo, id est, a Joanne usque ad istos nulli occisi essent martyres veri; ut nihil aliud, vel temporibus Antichristi diceremus futuros, in quibus ille martyrum numerus compleretur, nec tamen istos vel alieni vel sui sanguinis reos accrescere numero verorum martyrum crederemus, quibus dictum est ut requiescerent parvum tempus, donec impleretur numerus fratrum ipsorum, qui inciperent interfici, sicut et ipsi, ab aliis utique, non a se ipsis sicut isti, et ideo isti non sicut ipsi. Possumus etiam verissime dicere, ipsos quoque Donatistarum temporibus Catholicos quos occidunt, ad supplementum illius numeri pertinere. Sed cum post apostolum Joannem, qui futura illa conscripsit, tanta strages martyrum interficientibus impiis usquequaque in tam multis gentibus facta sit; quid sibi volunt isti suarum animarum extortores, et alienarum tortores ut quod de martyribus sanctis legunt esse praedictum, de se jactent esse completum? Praeparate vos potius, ut vester sanguis, non in eis qui vos vel comprehendere vel fugere cupiunt ut vivatis, sed in vobis potius vindicetur. An forte ne hoc fiat, ideo non eum funditis, sed aut praecipitio colliditis, aut unda suffocatis, aut in cinerem convertitis? Sed erratis; vindicabitur in vobis, quocumque modo perimatur a vobis. In vobis enim vindicaretur, si non in Ecclesia Christi, sed in parte Donati ab aliis funderetur. Itane vos clamabitis ad Deum, ut vindicet sanguinem vestrum, et exaudiet vos, nisi damnaverit vos? Quomodo enim vindicetur, nisi qui eum ausus est trucidare damnetur? In hac ergo voce non estis nisi accusatores vestri, quia vos estis rei sanguinis vestri. Nec Deus nisi vos damnabit, quando a vobis vel collisum, vel suffocatum, vel exustum, vel quocumque pacto trucidatum, vel si hoc elegeritis, effusum sanguinem vestrum vindicabit. CAPUT XXVIII.--32. Verba Epistolae: Annon ista, inquit, persecutio est, quae tot millia innocentum martyrum arctavit ad mortem? Christiani enim secundum Evangelium spiritu prompti, sed carne infirmi (Matth. XXVI, 41), a sacrilega contaminatione caminorum reperto compendio suas animas rapuerunt, imitati presbyteri Raziae in Machabaeorum libris exemplum (II Machab. XIV, 41); nec frustra timentes. Quisquis enim in eorum manus inciderit, non evasit. Sed quantum velint faciant; quod certum est, Dei esse non possunt qui faciunt contra Deum. Ad haec responsio: Apertissime omnino, quam persecutionem patiamini, et verissime confiteris. Ipsa est enim de qua jam dixi, quae in sanctis Scripturis de quibusdam impiis satis evidenter expressa est, de quibus dictum est quia persecutionem patiuntur ab ipsis factis suis (Sap. XI, 21): quod quidem dici de vobis convenientissime potest, etiamsi vos aliorum manus propter vestra sacrilegia trucidarent. Nam et latrones et quilibet homines rei criminum capitalium, cum justis legibus puniuntur, non dicendi sunt persecutionem pati, nisi ab ipsis factis suis. Sed nunc plane cum parcente vobis mansuetudine christiana, ita in vos saevit vestra dementia, ut quemadmodum dicis, caminorum reperto compendio vestras animas rapiatis, omni modo vos a vobis ipsis pati persecutionem, nimia est impudentia, si negatis; quando vos utrumque completis, et unde juste pereatis, et quod peritis. Sic autem dicis tot hominum millia esse qui hoc faciunt, quasi non etiam ista sit non parva causa, cur ab hujusmodi magisterio vestro Africa liberetur. Eorum est enim hominum genus, cui hoc malum persuadere potuistis, qui solent haec et antea facere, maxime cum idololatriae licentia usquequaque ferveret, quando isti Paganorum armis festa sua frequentantibus irruebant. Vovebant autem Pagani juvenes idolis suis quis quot occideret: at isti gregatim hinc atque inde confluentes, tanquam in amphitheatro a venatoribus more immanium bestiarum venabulis se oppositis ingerebant,, furentes moriebantur, putrescentes sepeliebantur, decipientes colebantur. Praeter haec sunt saxa immania et montium horrida praerupta, voluntariorum creberrimis mortibus nobilitata vestrorum: aquis et ignibus rarius id agebant; praecipitiis greges consumebantur ingentes. Aetatis nostrae hominibus res notissimas loquor. Quis enim nescit hoc genus hominum in horrendis facinoribus inquietum, ab utilibus operibus otiosum, crudelissimum in mortibus alienis, vilissimum in suis, maxime in agris territans, ab agris vacans, et victus sui causa cellas circumiens rusticanas, unde et Circumcellionum nomen accepit, universo mundo pene famosissimum Africani erroris opprobrium?

CAPUT XXIX.--33. Ex hoc igitur genere quis ignorat quam multi antea per diversas mortes ibant et peribant, et nunc in illorum comparatione quam pauci suis ignibus ardeant? Sed si putas moveri nos oportere, quia isto modo tot millia moriuntur; quantum existimas nos habere consolationis, quod a tanta dementia partis Donati, ubi non solum nefariae divisionis error, verum etiam furor iste lex facta est, longe atque incomparabiliter plura millia liberantur? Neque enim isti qui pereunt, illorum saltem numero aequantur, qui ex ipso genere nunc jam tenentur ordine disciplinae, colendisque agris amisso Circumcellionum et opere et nomine inserviunt, servant castitatem, tenent unitatem: quanto minus coaequantur isti perditi numero utriusque sexus, non solum puerorum et puellarum, juvenum et virginum, verum etiam conjugatorum et senum, quorum innumerabiles ex Donatistarum nefaria dissensione in pacem Christi veram et catholicam transeunt? Isti quippe qui se incendunt, nec tot homines sunt quot loca sunt populis plena, quae ab exitiali peste erroris illius et furoris, per hanc instantiam perficiendae unitatis eruuntur. Numquidnam obsecro sanum misericordiae potest esse consilium, ut simul cum illis isti omnes aeternis gehennarum suppliciis serventur, ne illi in istorum comparatione perpauci suorum caminorum ignibus exurantur? Ut enim omnes cum Christo vivant, magnis conatibus et votis agendum est: sed si hoc per quorumdam furorem fieri non potest, saltem ut non omnes cum diabolo pereant, laborandum est.

CAPUT XXX.--34. Sane de Scripturis sanctis sagacissime inquirens, si quid proferre posses pro ista spontaneae mortis sententia insana, invenisse te aliquid putas, quia scriptum est in Evangelio: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41): tanquam ideo se quisque occidere debeat, quia infirmus est. Ad passiones inter manus persequentium sustinendas non potuisti citius dicere falsos martyres vestros ex illorum esse numero, de quibus scriptum est, Vae iis qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16)! et ad illos prorsus non pertinere quibus Dominus dicit, In vestra patientia possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). De quibus autem legitur, Spiritus promptus est, caro autem infirma; somno non voluntario premebantur, non interitu voluntario necabantur. Diligenter lege, et quid loquaris attende. Ubi est quod Apostolus ait, Fidelis Deus qui non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13)? Itane credendum non est huic apostolicae veritati, et inimicos debemus nos ipsos habere, quia inimicos non possumus alios sustinere? Absit hoc a cordibus christianis. Plane fideli Apostolo, imo ipsi fideli Deo, qui non sinit suos tentari supra quam ferre possunt, sed facit cum tentatione etiam exitum, ut possint sustinere, credant Catholici, non credant Donatistae; et ne semper ista non credant, non sint Donatistae. Quando enim desperatur in quibusque passionibus a Domino impetranda sapientia, et ideo quaeritur compendium caminorum, ubi se isti non quidem feris, ut ait beatissimus Cyprianus ( Lib. de Laude Martyrii, ad Moysen et Maximum ), sed tamen flammis objiciunt, quos nemo damnavit: non est hoc consilium, sed furor, non est sapientia, sed amentia. Habeant isti incendia sua, qui non dicunt de adjutorio Domini, Quoniam ab ipso patientia mea (Psal. LXI, 6).

35. Certe sanctus Job quando a capite usque ad pedes intolerabili vulnere putrescebat, et doloribus excruciabatur immanibus, hoc vestrum compendium habebat in promptu, quo se ab hujusmodi vita horrendis calamitatibus plena, in qua procul dubio manebat, nolebat eripere. Potestas utique aderat, sed justitia non sinebat. Secundum hoc enim dicit, Atque utinam possem me occidere, aut rogare alium ut faceret mihi hoc (Job XXX, sec. LXX)! Negavit se posse justus, quod per justitiam fieri non poterat. Eo loquendi modo et Apostolus ad Galatas dicit, Testimonium vobis perhibeo, quia, si fieri posset, oculos eruissetis et dedissetis mihi (Galat. IV, 15). Cur enim et hoc fieri non posset, nisi quia juste fieri nullo modo posset? Sic et Dominus cum per Angelos suos justum Lot de Sodomis exeuntem urgeret ut properaret in Segor: Non enim, inquit, potero facere rem, donec tu illo introeas (Gen. XIX, 22). Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam. Posset enim patientissimus Job, ut nihil aliud, vel cibum vel potum non sumere, atque ita illam vitam aerumnosam horrendamque consumere: sed hoc juste facere non posset, quoniam nulli fas est se ipsum occidere; maxime cum, ut possit vivere, possit fugere. An hoc aliquis dubitaverit, quod ille vir sanctus, qui tam multa in suis doloribus loquebatur, rogare ut hoc sibi fieret, aliquem posset? Neque enim non, dolenti et putrescenti manus defuit ad perimendum, et lingua defuit ad rogandum. Certe vel ipsam conjugem suam poterat hoc rogare: quae tamen ut hoc fieret nec ipsa suggessisset, quae illum mori per ejus blasphemiam Deo irascente cupiebat; ideoque aliquid in Deum consilio nefando (Job II, 9), tamen ut ipse se occideret, ei dicere non audebat. Plus juris in vos diabolus habet, qui vobis tam facile persuadet, quod insipienti mulieri persuadere non potuerat, quam sibi ministram ad decipiendum virum, suis illi ablatis omnibus, reservavit. Dixit itaque se justus ille non posse aliquem rogare ut eum interficeret, etiam id ostendens utique non licere. Quod enim non potest juste, non potest justus: quoniam hoc decernendo prius amittit justitiam, ut quod non potest justus, possit injustus. Sic ergo dixit, Atque utinam possem me ipsum interficere! tanquam diceret, Atque utinam justum esset; tunc enim a justo fieri posset. Neque enim ut hoc posset quod non potest nisi injustus, injustitiam sibi optaret. Sed si fieri posset, hanc vellet esse justitiam: quod fieri quia non potuit, ut haec esset justitia, non potuit justus quod sola faceret injustitia. Ac per hoc non est injustum homini justo optare mortem, quando amarissima est vita: sed si Deus optatam non dederit, non erit justum nisi tolerare eam amarissimam vitam. Sicut a justo nec illud alienum est, ut optet vitam, quando amara mors imminet: sed cum se videt eam impetrare non posse, dicit quod nos in se transfigurans Dominus ait, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). Haec autem illis dicenda sunt, quos ad mala gerenda quaerunt qui persequuntur, non quos ad bona participanda qui diligunt: eis, inquam, dicenda sunt ista, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, non qui eam sibi faciunt propter injusittiam. CAPUT XXXI.--36. Proinde etiam senior ille Razias, quem sibi isti exemplis sui sceleris destituti, de Machabaeorum libris (II Machab. XIX, 41) tanquam imitandum se invenisse gloriantur, hoc facere debuit, quod in eisdem Litteris leguntur septem illi fratres etiam exhortante matre fecisse (Id. VII), ut comprehensus, et a lege Domini sui non aversus, omne quod ei applicitum esset acciperet, et in dolore sustineret, et in humilitate sua patientiam haberet. Quocirca humilitatem inter manus inimicorum non valens ferre, non plane sapientiae, sed insipientiae dedit exemplum, non Christi martyribus, sed Donati Circumcellionibus imitandum. Verumtamen si diligentius consideremus, et ab isto apparetis alieni. Iste quippe cum jam comprehenderetur ab hostibus, non habuit liberam fugam; ideo se gladio percussit, et cum perimere non potuisset, de muro se praecipitavit. Deinde abruptam petram, cum jam vivere non posset, adhuc tamen spirans, et corpus impetu movens, currendo, licet exsanguis, obtinuit: ubi utraque manu producta sua intestina discerpsit, dispersit, occubuit: turba ita circumdatus ut evadere non posset, et si vivere posset. Vos igitur qui nec Dominum auditis dicentem, Fugite, nec imitamini Raziam, qui voluit, nec potuit fugere: profecto quia non habetis illum in praecepto, nec habetis istum in exemplo. Quid, quod iste Razias secundum vestram rationem sine dubitatione culpandus est? Dixisti enim propter evangelicam sententiam, ubi Dominus ait, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; vos ad caminorum fugisse compendium, quia videlicet infirmi estis perferre manus inimicorum, si ab eis comprehensi fueritis. Ergo illius qui se gladio graviter vulneravit, qui vulneratus murum petiit, qui se inde in cervicem praecipitem dedit, qui et postea potuit ad petram currere, in petra stare, intestina educere, carpere, spargere, numquid dici potest spiritus promptus, caro autem infirma; cujus non solum spiritus tam promptus apparuit, sed etiam caro tam firma, ut vix credibile sit eum facere voluisse ac valuisse quae fecit? Itaque vobis oportet iste displiceat, qui rationem vestrae infirmitatis sua firmitate perturbat. Porro si fugere valens, nec volens, in domum suam ligna congessisset, atque irruentibus inimicis ut eum comprehenderent, ignem supposuisset, seque cum suis aedibus concremasset, vobis quidem praebuisset exemplum, sed sibi acquisisset grande tormentum. Nunc enim quoniam fugere non valuit, aliquanto minus est fortasse sui sanguinis reus, quod sibi intulit mortem, quam comprehenso inimicus jam fuerat illaturus.

37. At enim sanctarum Scripturarum auctoritate laudatus est Razias. Quomodo laudatus? Quia fuit amator civitatis. Hoc potuit et carnaliter, civitatis videlicet illius terrenae Jerusalem, quae servit cum filiis suis; non autem illius quae sursum, liberae matris nostrae. Laudatus est, quia continentiam servavit in Judaismo: et haec sibi in comparatione justitiae Christianae damna et stercora fuisse dicit Apostolus (Philipp. III, 8). Laudatus est, quia pater Judaeorum appellabatur: hoc magis est, unde et illi tanquam homini subrepsit humilitatis impatientia, ut prius mori vellet quam hostibus subjici. Dictum est quod elegerit nobiliter mori: melius vellet humiliter, sic enim utiliter. Illis autem verbis historia gentium laudare consuevit, sed viros fortes hujus saeculi, non martyres Christi. Dictum est quod se viriliter de muro praecipitavit in turbas: nec nos dicimus eum hoc fecisse muliebriter. Quanqum vos qui multum exemplo isto profecistis, etiam feminas vestras hoc facere docuistis: sed fatemur hoc etiam ipsas non facere muliebriter, sed viriliter; non tamen salubriter, quia non fideliter. Ad extremum quod invocasse dictus est dominatorem vitae ac spiritus, ut haec illi iterum redderet, id est, vitam et spiritum; nec tunc aliquid poposcit, quo boni discernuntur a malis. Reddet enim haec Deus et his qui male egerunt, non in resurrectione vitae aeternae, sed in resurrectione judicii aeterni. Laudatus est itaque iste Razias amator civitatis, ut valde bene audiens, id est, bonae famae, quia pater Judaeorum appellatus est, et quod continentiam tenuerit in Judaismo. Istam vero ejus mortem mirabiliorem quam prudentiorem narravit quemadmodum facta esset, non tanquam facienda esset Scriptura laudavit. Nostrum est autem, sicut Apostolus admonet, omnia probare, quae bona sunt tenere, ab omni specie mala nos abstinere (I Thess. V, 21, 22). 38. Et hanc quidem Scripturam quae appellatur Machabaeorum, non habent Judaei sicut Legem, et Prophetas, et Psalmos, quibus Dominus testimonium perhibet tanquam testibus suis, dicens, Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et in Psalmis de me (Luc. XXIV, 44): sed recepta est ab Ecclesia non inutiliter, si sobrie legatur vel audiatur, maxime propter illos Machabaeos qui pro Dei lege sicut veri martyres a persecutoribus tam indigna atque horrenda perpessi sunt; ut etiam hinc populus christianus adverteret, quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, pro quibus passus est Christus; si tanta patientissime pertulerunt pro lege quam dedit Deus per famulum hominibus illis, pro quibus nondum tradiderat Filium. Quanquam et iste Razias habeat quod legentibus prosit, non solum ut mens exerceatur recte judicando quod legit, verum etiam ut animus humanus, imo animus christianus adverteret, quanta ferenda sint ab inimicis ardore charitatis cum a se ipso iste timore humilitatis tanta pertulerit. Sed ardor charitatis de sublimitate descendit gratiae divinae, timor autem humilitatis ex amore accidit laudis humanae: et ideo ille certat per patientiam, hic autem peccat per impatientiam. Non itaque debemus quidquid in Scripturis etiam Dei testimonio laudatos homines fecisse legerimus, consentiendo approbare, sed considerando discernere, adhibentes judicium non sane nostrae auctoritatis, sed Scripturarum divinarum atque sanctarum: quae nos nec illorum hominum quibus illic bonum atque praeclarum testimonium perhibetur, omnia vel imitari vel laudare facta permittit, si quae non recte ab eis facta sunt, vel huic jam tempori non conveniunt. Sed de iis quae tunc fuerant recta, nunc non sunt, quid opus est aliquid in hac quaestione discutere; cum hoc unde agitur, ut sibi quis inferat mortem, maxime cui conceditur, vel potius qui compellitur vivere, in eis sit factis, quae nec poterant unquam recta esse, nec potuerunt, sicut satis jam demonstravimus? 39. Proinde, quomodolibet accipiatur a vobis hujus Raziae vita laudata, non habet mors ejus laudatricem sapientiam, quia non habet dignam Dei famulis patientiam: potiusque huic vox illa Sapientiae, quae non laudis, sed detestationis est, competit, Vae iis qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16)! Nam si laudatorum facta omnia creditis imitanda, numquid melior est iste Razias quam David? Cur ergo ejus factum de aliena uxore appetenda, ejusque occidendo marito (II Reg. XI), nullus bonus sibi proponit, sed potius cavendum atque vitandum? Numquid melior est Razias quam Salomon? Placetne ergo vobis, ut ejus erga mulieres lasciviae, quarum seductionibus usque ad templa idolis fabricanda perductus est (III Reg. XI), imitandum proponamus exemplum? Numquid melior Razias quam Petrus apostolus, qui ubi dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi, tam beatus a Domino appellatus est, ut claves regni coelorum accipere mereretur: nec tamen ideo creditur imitandus, ubi mox eodem momento reprehensus, audivit, Vade post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI, 17-23)? Atque ut haec taceam quae voce apertissima sancta Ecclesiae Scriptura culpavit, et ea dicam quae tantummodo ibi narrata atque conscripta sunt, nec de his est in alteram partem laudis aut reprehensionis lata sententia, sed quae nobis judicanda permissa sunt; numquid melior Razias quam Noe? Quis autem illum virum, quod jacuit ebrius (Gen. IX, 21), laudaverit sobrius? Numquid melior est Razias quam Judas patriarcha? Quis tamen eum approbet, cui placeat, quem non rectissime offendat in illa fornicatione, quandoquidem non ad suam nurum, quia hoc ignoravit, verumtamen ad eam quam meretricem putavit, ingressus est (Gen. XXXVIII)? Numquid melior est Razias, quam Samson? Audete itaque dicere, si potestis, illud quod in crinibus habuit virtutis magnum divinumque secretum, blandienti mulierculae fuisse prodendum. Nam illud quod cum inimicis occidit et se ipsum, quando super se atque illos dejecit domum, mortem quam mox ab eis fuerat perpessurus, communem voluit cum illis habere, quia non posset evadere (Judic. XVI). Quod quidem non sua sponte fecit, sed hoc spiritui Dei tribuendum est, qui usus est eo ut faceret quando illi adfuit, quod facere non poterat quando idem spiritus defuit. Sicut Abrahae factum quando filium voluit immolare, quod Deo jubente fuit obedientia (Gen. XXII), Deo non jubente quid fuit, nisi dementia? 40. His sacris Litteris eruditus beatus Cyprianus, in Confessione sua dixit, Disciplinam prohibere ne quis se offerat (In Actis passionis Cypriani martyris, quorum initium, « Imperatore Valeriano » ). Videte quantum mali faciatis cum vos vultis occidere, qui estis indisciplinati etiamsi vos aliis hoc vobis facere cupientibus velletis offerre. Fugam praecipit quem vocatis Salvatorem, fugam permittit persecutor: quid ergo sequimini, ut vestris ignibus pereatis, nisi vestrum furorem? Et tamen dicis, Annon est ista persecutio, quae tot millia innocentum arctavit ad mortem? Ostendite quomodo sitis innocentes, qui Christum dividitis et vos occiditis. Ostendite quomodo arctemini ad mortem, quibus fuga et divinitus jubetur, et humanitus relaxatur. Ostendite quemadmodum caminorum compendio animas vestras a contaminatione rapiatis, quos potius caminorum sacrilegio tanquam diabolico sacrificio contaminatissimas facitis. Interrogate Christum, jubet vos fugere; interrogate Tribunum, permittit vos fugere. Si et ipsum Raziam interrogare possetis, responderet vobis, Ego non potui fugere. Vos ergo nec Christum salvatorem, nec Tribunum persecutorem, nec Raziam auctorem habetis. CAPUT XXXII.--41. Quod autem dixisti, ut se ipsos vestri occiderent, non eos frustra timuisse, quoniam quisquis in nostras vel nostrorum manus incidit, non evasit. Quid evaserit, quaero? Si mortem, cur eam vobis infertis manibus vestris, si hanc timetis a nostris? Sed manifestum est non de morte vos dicere. Nam quantum cupiamus vos vivere, etiam ipsi scitis; ideo nos de vestra morte terretis. Proinde si communionem nostram dicis, neminem vestrum qui in manus nostras incidit evasisse, utinam verum diceres. Valde quippe feliciter non evaderent communionem quae offertur a Catholicis, ut evaderent damnationem quae paratur haereticis. Sed falsum esse quod dicis, vel ex vestro Emerito cogitare potuisti, qui cum venisset ad nos, facilius est veritate convictus, quam communicare compulsus. Sunt et alii fama quidem minores, sed stultitia pares. Quisquis enim fuit similis vanitatis, ut contra manifestissimam veritatem perversissima verecundia fieret pertinax, cum putari erubescit inconstans, expers a nobis catholicae communionis abscessit. Sed ideo dixisti, Quisquis in eorum manus incidit, non evasit; quoniam paucissimos apertissimae veritati perseveranter resistentes et discedentes latere arbitratus es. Sed Emerito fecisti secundum vos gravissimam injuriam, qui perdidit apud te duritiae suae laudem, tanquam frustra esse voluerit inter paucos veritati non consentientes, quia deputari meruit inter latentes. Quis nostrum non te credat invidere collegae? Aut si non invides, imitare. Veni ad nos et tu, sicut ipse; audi quod dicimus, sicut ipse; responde si potes, quod non potuit ipse. Si autem nec respondere, nec communicare volueris, discede, sicut ipse. Ecce ille de nostris manibus illaesus abscessit. Tu quare dicis, Quisquis in eorum manus incidit, non evasit? Ecce ille non sibi credidit loca defutura ubi posset latere: tu quare disponis ardere? Itane nondum vides vos esse potius qui non pertinetis ad Deum, et qui facitis contra Deum, non solum peste communi qua Christi unitati resistitis; sed etiam vos praecipue, qui huic tanto sceleri vestro, etiam vestras mortes addere festinatis?

CAPUT XXXIII.--42. Verba Epistolae: Sed quoniam prudentiam tuam, inquit, exsecutoris officium non decebat, quaeso, paucis adverte. Alia est, ut reor, solida veritas, alia effigies veritatis: quoniam veritas robore suo firmata constat; idolum sive simulacrum est quod in injuriam verisimile fecerit humana praesumptio: nunquam tamen potest praejudicare veritati fallacia. Simulacrorum cultores dico, qui non tenent veritatem: sub alieno vocabulo gentilem existimo, qui facit sibi quod colat. Unde publicum apertumque est, quod minis, sive terrore et persecutionibus, crebris Gabinum similesque de naturae libertate sublatos, ipsi sibi quos venerarentur perfidos fabricasse noscuntur, ad quorum cultum coguntur inviti. Ad haec responsio: Adhuc addis furori vestro verba blasphemiae, et audes dicere Ecclesiam catholicam humanum esse figmentum, cui dicit Deus: Ego enim sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei. Et ut sciamus ipsam eam Catholicam universo terrarum orbe diffusam, sequitur et adjungit: Et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 5). Hoc evidentissimum Dei opus, humanum dicitis esse figmentum: nec vos respicitis, quod ab ista Ecclesia quam se promisit Deus in universa terra esse facturum, nullo modo separaremini, nisi hominem sequeremini. Nos eum sequimur qui dixit Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Eum sequimur qui dixit ipsi Ecclesiae suae, quod modo commemoravi: Ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur. Propterea tenentes Ecclesiam, quae dilatatur et crescit per omnes gentes et per universam terram, non utique figmentum sequimur humanum, sed promissum factumque divinum. Vos quid sequimini, ut ab hujus divinae promissionis et divini operis communione divisi, velitis esse de parte Donati? Peccato Caeciliani perisse de orbe terrarum promissiones Dei, et remansisse in parte Donati, homo vobis dixit, an Deus? Si Deus, legite hoc nobis ex Lege, Prophetis, Psalmis, apostolicis et evangelicis Litteris. Legite, si potestis, quod in Collatione nostra minime potuistis. Si autem homines ista dixerunt, de quibus dictum est, Firmaverunt sibi sermonem malignum (Psal. LXIII, 6): ecce humanum figmentum, ecce quod colitis, ecce cui servitis, ecce propter quod rebellatis, insanitis, ardetis.

43. Gabinus vero et caeteri, qui hanc Ecclesiam cognoverunt, elegerunt, tenuerunt, non humanum figmentum, sed divinum promissum praedictum et impletum cum fidelibus habere cupientes, ulterius pro humano figmento ipsas humanas molestias perpeti noluerunt. Qui enim pro veritate et unitate Christi, non dico res suas, sed istam etiam vitam suam, aliis duntaxat auferentibus atque interficientibus, amiserit, vere fidem habet, vere spem habet, vere charitatem habet, vere Deum habet. Quisquis autem pro parte Donati vel fimbriam vestimenti perdiderit, cor non habet. Quid ergo mirum, si homines sapientes, cum viderunt contra obduratae consuetudinis pertinacissimam vetustatem proposita sibi esse damna et exsilia, consideraverunt utrum pro parte Donati contra Ecclesiam catholicam, hoc est, pro figmento humano contra opus divinum perpeti ista deberent: et se utique non debere viderunt; atque istam quam vocatis persecutionem, cognoverunt sibi esse correctionis occasionem, et fecerunt quod scriptum est, Da sapienti occasionem, et sapientior erit (Prov. IX, 9)? Vides itaque quam inaniter dixeris homini, qui ex praecepto piissimi imperatoris sui vestram correctionem requirit, quod hujus prudentiam exsecutoris officium non decebat. Quid enim magis religiosum militantem decet, quam ut in ea causa in qua perpendit quibusnam vos vultis esse deceptio, multis ipse fiat corrigendis salvatio? CAPUT XXXIV.--44. Verba Epistolae: Ad docendum, inquit, populum Israel omnipotens Deus Prophetis praeconium dedit, non regibus imperavit. Salvator animarum Dominus Christus ad insinuandam fidem, piscatores, non milites misit. Ad haec responsio: Audite ergo Prophetas sanctos, et sanctos Piscatores: et molestos non patiemini religiosissimos reges. Jam enim et superius ostendi, ad curam pertinuisse regis, ut Ninivitae Deum placarent, cujus iram Propheta annuntiaverat. Quamdiu ergo vos non tenetis Ecclesiam, quam praenuntiaverunt, piscatores Apostoli plantaverunt: tamdiu reges qui eam tenent, rectissime ad suam curam judicant pertinere, ne vos adversus eam rebelletis impune. Nam Deus et reges habuit inter Prophetas: David quippe sanctus, quod non potestis ignorare, rex fuit. Audite itaque prophetantem regem, et nullum religiosum regem formidabitis irascentem: audite, inquam, Prophetam regem dicentem de Christo, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8); et non timebitis christianum regem succensentem vobis hanc Ecclesiam blasphemantibus, quae sicut a rege prophetata est, exhibetur usque ad terminos orbis terrae. Quia et rex Nabuchodonosor, quamvis propheta non fuerit, eos tamen qui blasphemarent Deum Sidrach, Misach et Abdenago, religiosa severitate coercuit (Dan. III, 96).

CAPUT XXXV.--45. Verba Epistolae: Mundanae, inquit, militiae nunquam Deus exspectavit auxilium, qui solus potest de vivis et mortuis judicare. Ad haec responsio: Non mundanae militiae Deus exspectat auxilium, quando regibus largitur potius beneficium, qui eis inspirat ut in regno suo curent fieri Domini sui praeceptum. Quibus enim dictum est, Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram: servite Domino in timore (Psal. II, 10, 11); sentiunt suam potestatem ita Domino servire debere, ut ea potestate plectantur, qui nolunt ejus voluntati servire. Quod autem de militibus facis invidiam, si utique ista cura, sicut jam docuimus, in Scripturis sanctis pertinere demonstratur ad reges, per quos id acturi sunt adversus rebelles Circumcelliones et insanos eorum sive participes sive principes, nisi per subditos milites?

CAPUT XXXVI.--46. Verba Epistolae: Sed hoc non sciunt, inquit, alienarum rerum incubatores, qui nec Deum audiunt dicentem, « Non concupiscas rem proximi tui » (Exod. XX, 17): nec per Salomonem Spiritum sanctum dicentem, « Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis; dicentes inter se, poenitentiam habentes, et per angustiam spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum existimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Ergo erravimus a via veritatis; et justitiae lumen non illuxit nobis: lassati sumus in iniquitatis et perditionis via, et ambulavimus solitudines difficiles; viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra » (Sap. V, 1-9). Haec igitur fides nos hortatur, ut libenter pro Deo in ista persecutione moriamur. Ad haec responsio: Agnoscite scelus vestrum, et nolite vobis usurpare nomen alienum. Scriptura dixit, Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Non dixit, Stabunt omnes qui mala passi sunt: sed, stabunt justi. Sicut et Dominus cum dixisset, Beati qui persecutionem patiuntur, nisi addidisset, propter justitiam (Matth. V, 10), non solos significaret qui pro sua in Domino patientia coronantur, sed etiam illos qui justis legibus puniuntur. Quapropter si ad vos putatis haec justorum verba quae scripta sunt pertinere, prius an justi sitis ostendite. Habetis enim res magnas, quas inter vestras justitias ventiletis; divisionem Christi, rescissionem Sacramentorum Christi, desertionem pacis Christi, bellum contra membra Christi, criminationes in conjugem Christi, negationem promissorum Christi. Hae sunt justitiae vestrae, propter quas videlicet stabitis in magna constantia adversus eos qui vos angustiaverunt, et abstulerunt labores vestros. Jam vero cum inter justitias vestras jactare coeperitis, quod vos ipsos necatis; quis vobis justus aequabitur? Tunc enim maxime apparebitis vindicandi. Sed videte de quibus: de his utique qui vos occiderunt. Ergo ut vindicemini, puniemini, et stabitis adversus vos ipsos? Maxime stabitis, qui caminis clausis vos in crudeles angustias coarctatis, ut et qui voluerit subvenire, non possit intrare, et qui voluerit evadere, non possit exire. Absit, absit ut stent cum magna constantia, cum stabunt cum tam mala conscientia. Nisi forte arbitramini propterea vobis Deum tunc posse parcere pro sceleribus vestris, quia ipsi vobis modo non parcitis. Unde etiam quaedam sanctimoniales vestrae gravidae per saxa se miserunt, et dissilietibus uteris homicidiorum scelere et stuprorum scelera prodiderunt; existimantes si hoc modo in se vindicassent, nullo jam modo Deum vindicaturum: sicut et vos putatis, quae sacrilegio schismatis et haeresis, vel depraedando, detruncando, excaecando, occidendo, postremo etiam rebaptizando Catholicos, et quaelibet alia potuerunt a vobis nefanda committi, isto modo posse, quia vos occiditis, expiari. Sed erratis: hoc putavit et Judas. An hoc etiam vultis addere documentum, quo certius noverimus majores vestros potius fuisse traditores, quia mortem imitamini traditoris?

CAPUT XXXVII.--47. Ergo quod in Collatione contentiose negare voluistis, etiam hinc vera esse gesta firmatis. In quibus confessis traditoribus, qui tunc primae sedis episcopus in Numidia fuit, Secundus Tigisitanus ignovit, et quibus crimina traditionis manifesta atque confessa apud Cirtam praesentibus relaxavit, cum his apud Carthaginem tanquam traditores non convictos absentesque punivit: a quo crimine etiam Secundus ipse objiciente Purpurio Limatensi se purgare non potuit, quando ei dixit idem Purpurius, Tu quid egisti, quando tentus es a curatore et ordine, ut Scripturas dares? Quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti, aut jussisti dari quodcumque? Nam non te dimittebant passim. Hoc autem Secundus etiam in litteris suis ad Mensurium datis, quas vos ipsi protulistis atque recitastis, sine ambiguitate confessus est, quod non tradiderit, sed quod ad eum pervenerint a curatore et ordine missi persecutores, quos ei Purpurius Limatensis objecit, ut Scripturas traderet: quas cum ab illo peterent, se respondisse, Christianus sum et episcopus, non traditor, eique nihil omnino tradere voluisse. Quod ei vultis ut credamus, cum et vos ipsi quam sit incredibile videatis, fervente illa persecutione detentum episcopum sive conventum ut Scripturas dominicas traderet, nullis traditis fuisse dimissum. Nempe contendebatis non potuisse episcopos ad ordinandum episcopum ad civitatem Cirtensem persecutionis tempore convenire. Quomodo ergo persecutio illa fervebat, si potuit episcopus propter Scripturas tradendas teneri, nullisque traditis impune dimitti? Et tamen clamabatis, immanitatem persecutionis illius temporis describentes, nec duodecim episcopos ad ordinandum episcopum potuisse in concilium congregari, qui gesta illa conficerent, ubi crimina traditionis invicem donaverunt, proque pace Ecclesiae judicanda Domino reliquerunt: cum vos hoc tempore talem persecutionem vos perpeti dixistis, qualis nunquam fuit, id est, ut loca vobis desint, quo confugere, atque ubi latere possitis; cum concilia faciatis, episcopos ordinetis, etiam in eorum locum, qui suis ignibus perierunt, iterum tales, qui suis ignibus perire parati sunt. In concilium autem tantae, ut putatis atque jactatis, persecutionis tempore, amplius etiam quam triginta convenire potuistis, ubi et Petilianus fuit, qui persecutionis tempore nec duodecim convenire potuisse clamabat.

48. Porro in ipso concilio statuistis, ut qui nobis inviti communicaverunt, episcoporum, vel presbyterorum, tantum si sacrificium non obtulerint, aut in populo non tractaverint, ad veniam pertineant, et in suis honoribus recipiantur: ac si totas calumniarum vestrarum vires, etiam ipsi hoc decreto vestro penitus amputastis. Ubi est enim quod vestro vaniloquio etiam eos qui non fuerunt, dicitis per communionem nostram fieri traditores, quia scilicet sicut calumniamini, illi nos inquinaverunt, qui urgentibus tunc impiis potestatibus libros ecclesiasticos tradiderunt? Cur ergo nunc a crimine absolvitis, quos nobis communicasse cognoveritis invitos, si sacrificium non obtulerint, neque sermonem in populo fecerint; quasi illi tunc primi traditores sub terrore et horrore immanium suppliciorum, qualia modo vobis omnino nullus ingessit, codices sanctos non inviti tradiderint, aut sacrificium illic obtulerint, aut in populo sermonem fecerint? Videtis ergo quod sicut vos istis, quos vanissime criminamini communione nostra fieri traditores, si quid inviti fecerint, potuistis ignoscere; ita etiam majores vestri in necessitate multo arctiore tradentibus traditoribus veris, in eadem regula ignoscere potuerunt. Sed ut damnarent alios absentes et inauditos, inimicorum Caeciliani factione compulsi sunt, facientes quod de talibus Apostolus dicit, In quo enim alium judicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas (Rom. II, 1). 49. Quapropter, quoniam Donatistae semetipsos occidere semper amaverunt, et ipsi ab initio traditores fuerunt; quid mirum si traditoris mortem (Matth. XXVII, 5) etiam suos posteros amare docuerunt? Sed vitandae hujus similitudinis causa, vel nunquam, vel difficillime se laqueo necaverunt. Frustra omnino; nam ille Judam traditorem id facere compulit, qui et illum puerum, quem sanavit Dominus, in aquam et ignem saepe dejecit (Id. XVII, 14), et gregem porcorum in mare praecipitavit (Id. VIII, 32), et ipsi Domino praecipitium de pinna templi audaci praesumptione suggessit (Id. IV, 5, 6). Quamvis itaque diversis modis voluntariam vos praecipitetis in mortem, tamen ejusdem diaboli instinctu vos ipsos necando imitamini traditorem. Quod etsi vos non estis, eorum tamen qui fuerunt, et schisma fecerunt, in quo libenter estis, etiam hoc in vobis facere, quod in se traditor fecit, nefando magisterio didicistis. Ecce cum qua justitia stabitis adversus eos, qui vos angustiaverunt: ut si vestrae mortes vindicabuntur, nonnisi in vobis ipsis justissime vindicentur. 50. Qui sunt autem labores vestri, quos a vobis jactatis auferri? Anne injustum est, ut ecclesiae quae fuerunt vestrae, cum in pacem catholicam transeunt, cum suis rebus transeant? Illis enim ad nos transeuntibus, si res earum vultis tenere, vos procul dubio res alienas vultis auferre. Mater autem Catholica vobis dicit, quod quibusdam beatus Apostolus, dixit, Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos (II Cor. XII, 14). Verumtamen quomodo vobis non estis ipsi contrarii, quando utrumque nobis objicitis, et quod res vestras possidere cupiamus, et quod violenter vos nobiscum esse cogamus? Haec duo quam sint inter se contraria, non videtis. Si enim ad communionem nostram vos invitos quaerimus et tenemus, quomodo res vestras desideramus, quas utique vobis communicantibus habere non possumus. Si autem illas cupimus obtinere, quomodo vos quaerimus, ut eas vobis communicantibus amittamus? Sed confitemur vobis, cupiditas nostra charitas vocatur: haec vos quaerit in nobis; haec vos invenire, corrigere, atque in unitatem Christi sociare desiderat, ne vestris caminis vos ardere timeamus. Hujus igne fervemus, haec nos accendit, ut non solum non concupiscamus res vestras, sed nobiscum optemus possideatis et nostras. Agnoscite, et venite, et perire nolite; aut si ultro venire erubescitis, servimus infirmitati, ne quid pereat charitati. Ecce volumus vos tenere, quid festinatis ardere? Ad vitam tenemus, ad salutem tenemus, ad Christi unitatem, veritatem, suavitatem tenemus: et ad coenam tanti patrisfamilias, si sponte non vultis, intrare compellimus. CAPUT XXXVIII.--51. De justitia certamen est, non de pecunia. Cavete ergo ne forte dum putatis ad vos pertinere quod scriptum est, Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et abstulerunt labores eorum; non hoc vobis contingat de laboribus vestris, sed potius illud quod alibi scriptum est, Labores impiorum justi edent (Sap. X, 19). Neque enim stabunt contra vos Maximianistae, quorum quando potuistis, basilicas abstulistis: aut stabunt contra vos Pagani quorum certe ubi potuistis, templa evertistis et basilicas construxistis; quod et nos fecimus: aut stabunt adversus vos symphoniaci daemoniorum, quorum tibias et scabella fregistis; quod et nos fecimus. Sic nec vos stabitis adversus nos. In talibus quippe omnibus factis, non rapina concupiscitur, sed error evertitur. Sicut ergo non stabunt Chananaei adversus Israelitas, quamvis Israelitae abstulerunt labores eorum; sed stabit Naboth adversus Achab, quia delictum factum est, non praeceptum, ut labores justi auferret injustus (III Reg. XXI): sic haeretici non stabunt adversus Catholicos, cum in rebus haereticorum christiani imperii jussa complentur; nec res eorum a Catholicis auferuntur, sed potius inquiruntur, eisque multa quantum fieri potest, correctis reddenda servantur: sed stabunt Catholici, non solum adversus Gentiles, a quibus martyres veri exspoliati sunt; verum etiam adversus Circumcelliones Donatistarum, quia et ipsi abstulerunt labores eorum. Verum de his pecuniariis laboribus facilior causa est. Ecce quotidie, si quis ad nos transitum facit (cum etiam illi quorum erant, ad pacem catholicam transeunt), reddimus pecuniam, vestem, fructus, vasa, rura, tecta vestrorum: vos quomodo nobis reddituri estis membra nostrorum?

52. Nempe aliquando expergiscimini, et cernite nec vos esse de quibus dicatur, nec nos a quibus dicatur, Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum; cum potius vos habeamus in fletum. Nec vos computamini inter filios Dei, nisi recedentes a parte Donati hanc tenueritis Ecclesiam, quam sicut praedixit, exhibet Filius Dei. Nec inter sanctos est sors vestra, sed inter haereticos. Nam quod alios de vobis dicturos putatis, Nos insensati vitam illorum existimabamus insaniam; miror quod tam insensati estis, ut ipsi vobis modo talia non dicatis. Sanctis quidem veris ac fidelibus immundi et infideles tunc ista dicturi sunt, eis utique quos nunc existimant insanire, quia luxuriis quas vident frui nolunt, dum quod non vident credunt. Sed vos si non vitam vestram, certe istam quam vobis vultis facere, mortem vestram, si non existimatis insaniam, desperatius insanitis. Verba vero illa, Ergo erravimus a via veritatis, etc., non erunt quidem tantum vestra, sed maxime et vestra. Erratis enim, quod manifestum est, a via veritatis, et justitiae lumen non lucet vobis, lassamini in iniquitatis via et perditionis, et ambulatis solitudines difficiles; viam vero Domini ignoratis. Quae autem sequuntur, Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V, 1-9): nescio utrum quisquam inter caeteros diceret aptius et convenientius, quam tuus decessor Optatus. Nolite ergo putare vos quales non estis, et perire quales estis: quoniam non vos haec fides, sed vester malus error hortatur, ut non libenter pro Deo, sicut dicis, in ista persecutione moriamini, sed nequiter pro Donato factis vestris persecutionem patiamini. CAPUT XXXIX.--53. Verba Epistolae: Et alia manu: Opio te, inquit, incolumen veritate perspecta animum lenire, et ab innocentum exitibus temperare. Ad haec responsio: Vos potius veritate perspecta lenite animum vestrum, ne sic saeviat, ut nec vobis parcat. Nam quid isto, cui haec scripsisti, facile potest lenius inveniri, qui vos et invitavit ad vitam, et si eam nobiscum agere nolletis, relaxavit ad fugam? Vos in vos estis asperi, vos immites, vos sine ulla humanitatis consideratione crudeles, qui hoc in vobis facitis, quod in suis inimicis facere consueverunt errorum dilectores, et hominum persecutores, ut sit quod amarissime doleant errorum persecutores et hominum dilectores. Quid autem optas ut ab innocentum exitibus temperetur? Vos quidem innocentes non estis: tamen ille vobis dedit exitum, sed ipsi vobis dare vultis exitium. Puto enim, quod verbi ignorantia te fefellit, ut volens intelligi exitia, exitus diceres. Cum ergo hortaris optando, ut se ab innocentium exitiis imperialium legum temperaret exsecutor, id agis ut deceptoribus parcat, et innocentes decipi impune permittat. Quid ergo aliud, nisi ut ille cui te bene arbitraris optare, nec Deo, nec imperatori suo servet fidem: quia scilicet per justitiam non veram, sed vestram, ad imperatorum curam pertinere causae hujusmodi non deberent, ut calumniosa divisio sanaretur, deberent autem, ut quando facta est firmaretur? Si doctrina ista, quam non de Scripturis sanctis, sed nescio unde didicistis, justa vobis videtur, ut haec ad imperialem non pertineat potestatem: tunc majoribus vestris venisset in mentem, quando Caeciliani causam ad imperatoris judicium Constantini accusando miserunt. Nunc vero quia leones Danielem propter innocentiam non laeserunt (Dan. VI, 22), vultis ut illis parcat, qui eum calumniando leonibus objecerunt? Sed non ut homo judicat Deus, in cujus manu cor regis est, et quo voluerit inclinat illud (Prov. XXI, 1). Cor autem regis cum est infidele, aut exercentur, aut probantur boni: cum vero est fidele, aut corriguntur, aut plectuntur mali. Horum duorum quid in vestra causa sit, satis jam diximus, satisque litteris tuis nullius loci praetermissione respondimus: quod utinam et tibi, tamen aliquibus ex vobis profuturum esse Deo miserante confidimus.

54. Ad haec autem si respondere aliquid praeparas, lege etiam illa quae cum Emerito acta sunt, quibus ille respondere non potuit, ne forte tu possis, sicut jam superius ut experireris admonui (Supra, n. 41). De causa etiam Maximianistarum cum illo egimus, de qua a nobis in Collatione toties vobis objecta nihil respondistis, quoniam de re manifestissima et recentissima nihil quod responderitis invenire potuistis, quomodo Maximianus quem multo graviore quam Caecilianum sententia percussistis, ita ut diceretis eum Dathae, Chore, et Abiron ministrum ( In sententia Concilii Bagaiensis ), quos pro scelere schismatis vivos terra deglutivit (Num. XVI), non polluerit consortes schismatis sui, quibus ut ad vestram communionem redirent, dilationem dedistis, non polluerit Afer Afros, vivus vivos, notus notos, particeps socios; et Caecilianus polluerit transmarinos, polluerit longe positos, polluerit ignotos, polluerit nondum natos. Inveni, si potes, quid dicas, quomodo susceperitis honorem Feliciani Mustitani, et Praetextati Assuritani, quos cum Maximiano et aliis decem sine ulla dilatione damnastis, contra quos, ut eos de basilicis pelleretis, apud duos, vel nisi fallor, apud tres proconsules litigastis; et cum jam in locum Praetextati alium ordinassetis, post tam longum tempus eos in suis honoribus recepistis. Qua justitia, qua ratione, qua fronte in honore suo suscipitur Maximianista damnatus, et damnatur orbis terrarum catholicus inauditus? Qua justitia, qua ratione, qua fronte cavendum esse dicitis, ne vos inquinet Caecilianus olim defunctus, vobisque prorsus incognitus, vestris majoribus judicantibus semel damnatus, vestris majoribus accusantibus ter absolutus; et cavendum non putastis, ne vos inquinaret Felicianus, universalis concilii vestri ore damnatus, et ab universis vobis, praecipue tui praedecessoris favore susceptus? Qua justitia, qua ratione, qua fronte rescinditis Baptismum quem dant Ecclesiae, quas laboribus suis Apostoli plantaverunt, cum susceperitis Baptismum quem Felicianus et Praetextatus per tam longum tempus, quando contra eos damnatos litigabatis, foris a vestra Ecclesia tradiderunt? Si enim, ut soletis male intelligere, et nobis objicere, sic est intelligendum quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo quid proficit lavacro suo (Eccli. XXXIV, 30)? inter illos isti jacebant quando baptizabant, de quibus vestra Bagaitana sententia tanto strepitu insonuit, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora: quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniunt sepulturam. Quid ad haec dicturi estis? Ecce mortui baptizant eos quos suscipitis, nec morimini; et nobis tanquam mortuis calumniamini, ut catholicae unitati communicare nolentes vestris ignibus vere moriamini. Responde ad ista: vacat tibi cogitare quid dicas. Saltem in hoc aliquod tibi beneficium conferamus, ut dum cogitas quomodo respondeas, minime cogites quomodo ardeas. Sed nolumus ut inopia respondendi lassum illud et quassum, quod dicere consuevistis, adhuc tibi existimes esse dicendum, Si tales sumus, quare nos quaeritis? Respondemus enim: Magis vos catholica Ecclesia debet quaerere, quia peristis, si vos Maximianistas perditi perditos inquisistis. De corde enim vestro nobis dicitis, Quare quaeritis tot tantorumque reos criminum? Sed de libro Dei vobis respondemus, quia charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). LIBER SECUNDUS. Gaudentii contra superiorem librum responsio diluitur. CAPUT PRIMUM.--1. Accepi, Gaudenti, responsionem tuam: si tamen responsio ista dicenda est, quam mihi propterea referre voluisti, ne si tacuisses, diceremus te esse convictum. Sed non hoc est respondere, quod est non tacere. Nam si hoc est, respondisti plane: sed ideo, ut etiam hi qui de te aliquid possent sperare, noverint te non invenisse quid respondere deberes, et tamen respondisse ne taceres. Itaque cum caveres ne victus dicereris, fecisti ut ostendereris. Ad quod ostendendum tua ipsa scripta sufficiunt, si ab intelligentibus legantur, et meis diligenti examine comparentur. Ut autem scriptis aliis hoc doceam, quo etiam ingeniis tardioribus satisfiat, aliquanto prolixior disputatio necessaria est: quam quidem aggrediar, si opus fuerit Dominusque voluerit.

CAPUT II.--2. Nunc interim, quoniam vos potius esse catholicos testimonio beati Cypriani affirmare conatus es: attende paululum quam Ecclesiam dixerit ille catholicam, cum ejus defenderet unitatem. Ecclesia, inquit, Domini luce perfusa, per totum orbem radios suos porrigit: unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit: unum tamen caput est, et origo una, et una mater, fecunditatis successibus copiosa (Lib. de Simplicitate Praelatorum, seu de Unitate Ecclesiae). Quid igitur et vos ipsos fallitis, et alios fallere mendaciis impudentibus vultis? Si hujus martyris testimonio vestra est Ecclesia catholica, ostendite illam per orbem totum radios suos porrigere; ostendite illam per universam terram ramos suos copia ubertatis extendere. Hinc enim et graeco vocabulo Catholica nominatur. Quod enim graece ὅλον dicitur, latine totum vel universum interpretatur. Per totum ergo sive secundum totum est καθ' ὅλον, unde Catholica nuncupatur. Si hoc nosti, quare te nosse dissimulas? Si autem ignoras, quare non prius quam loqueris, quod nescis, eos qui norunt, interrogas? Quod si displicet tibi, non graecam, sed aliquam linguam inveni, qua doceas καθ' ὅλον, non per totum, sive secundum totum, vel secundum universum significare: et recede a testimonio Cypriani. Ille namque contra te loquitur: qui vides quid dicat. Per orbem totum dicit, et per universam terram porrigi, extendique Catholicam, graeco ejus nomini ac definitioni consentiens. Tu aliud tenere, sentire, dicere reperiris, et dum Cypriano teste inniteris, Cypriano teste mentiris.

CAPUT III.--3. Ab hac ergo vera germanaque Catholica, quae Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, quae causa vobis fuerit exeundi, cum interrogamini, nihil justum invenitis: prorsus ab hac Ecclesia exitum vestrum nulla purgatione probabilis excusationis abluitis. Quid enim dicitis, nisi, Necessitas compulit, ut justi relinqueremus injustos? Respondet vobis Scriptura divina: Filius malus ipse se justum dicit; exitum vero suum non abluit (Prov. XXIV, sec. LXX). Exitum, inquit, suum, utique illum de quo dicit apostolus Joannes, Ex nobis exierunt (I Joan. II, 19), omnino non abluit, non defendit, non excusat, non purgat. Ad justos enim non pertinet in Ecclesia catholica, nisi malos, quos corrigere vel damnare non possunt, patientissime tolerare; nec propter zizania, de dominico agro, nec propter paleam, de dominica area, nec propter vasa inhonorata, de dominica domo, nec propter pisces malos, de dominicis retibus ante tempus exire; ne frustra exitum suum conentur abluere. Has evangelicas sententias si volueris in alium sensum qualibet argumentatione convertere, eidem beato Cypriano, cujus testimonium adhibes, contradicis: sicut in nostra Collatione fecistis. Nam haec de ista quaestione supra dicti martyris verba sunt, in epistola quam scripsit ad Maximum et socios confessionis ejus. Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus: ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit, « In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea, et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata » (II Tim. II, 20). Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere soli Domino concessum est, cui et virga ferrea data est (Psal. II, 9). Esse non potest major Domino suo servus: ne quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit: ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre jam posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt.

CAPUT IV.--4. Nempe nunc saltem vides, adversus sanctum Cyprianum vos in nostra Collatione clamasse, eique contentionibus restitisse, quibus asserebatis agrum Christi, de quo ait, Ager est hic mundus (Matth. XIII, 38), non esse Ecclesiam, sed mundum praeter Ecclesiam, ut ea quae cernerentur, posset habere zizania? Nam in Ecclesia dicebatis manifesta zizania esse non posse. Quoties hinc testimonium Cypriani posuimus, et nec aperte illi resistere ausi estis, nec tamen consentire voluistis? Nempe nunc saltem expergisceris, audis, advertis, quia etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Quare ergo vos ab unitate hujus Ecclesiae nefario schismate disceditis, et haeretica praesumptione in eadem discissione persistitis? Ecce tibi Cyprianus, consenti illi, aut responde illi. Vides quemadmodum his verbis, quibus dicit esse in Ecclesia cernique zizania, nec tamen ab illa propterea debere discedere, delet omnes tuorum scriptorum calumnias? Quibus etiam in tanta abrupta progressus es, et te more vestro praecipitasti, ut diceres, etiam nescientes qui peccaverunt de universo mundo, peccatis alienis potuisse perire Christianos; quia scilicet legitur in sanctis Scripturis, unum de anathemate fuisse furatum, et pro isto peccato alienum populum nescientem fuisse punitum (Josue VII): ignorans illas mortalium corporum poenas, hoc est, moriturorum mortes, ad utilem terrorem populo valuisse; non tamen eisdem mortuis ad aliquod detrimentum futurae vitae, aliena peccata, praesertim quae nescierunt, aliquid obfuisse. Itane ut hoc diceres, itane ut peccatis alienis etiam incognitis, perire Deo quemquam, credere et dicere auderes, nec saltem ipsos timuisti collegas tuos, qui te in nostra Collatione reticente, et fortasse cum hoc jam sentires non audente, tantis disceptationum lateribus pugnaverunt, pisces malos in dominicis retibus a piscatoribus ignorari, ne videlicet perirent eorum contagione, si scirent? Nonne tibi venit in mentem, de palea dominicae areae; id est, Ecclesiae, usque ad tempus ventilationis in una permixtione toleranda, disputantibus, cum Emeritus urgeretur, negasse illum atque dixisse, Non legis aream (Collat. 3, cap. 262). Qui cum et a suis secretius admoneretur, et a nobis apertius commemorantibus ex Evangelio, Dominum esse venturum ferentem ventilabrum in manu sua, qui mundabit aream suam, et frumentum recondet in horreo, paleam vero comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12), continuo correxisse oblivionis errorem, quo negaverat scriptum; nec tamen haereticam vel schismaticam convertisse perversitatem, qua negabat malos a bonis debere pro unitate Ecclesiae sustineri: continuoque dixisse, quod nomine paleae, mali significarentur occulti, ut hic causae vestrae praecipua diligentia servaretis, quod ignorati mali commaculare bonorum neminem possent. Ecce partis vestrae patronus egregius perdidit, te adversante, labores suos. Ille quippe ut custodiat bonorum salutem, prorsus in Ecclesia malos permanentes a bonis perhibet ignorari, ne perdant eos si fuerint cogniti et tolerati: tu autem etiam ignoratorum malorum contagio bonos perire dixisti. Neque timuisti tam multos ab initio vestros latentes flagitiosos, facinorosos atque impios, qui profecto secundum tuam sententiam, te atque omnes tuos, vobis nescientibus perdiderunt. Sed nunc quoque nullo pavore tremuisti, ne forte quispiam vestrum te nesciente peccaret, et te dum ista loqueris perderet. An forte dum cognitis tuis factis perisse te intelligis, propter hoc alienis incognitis perire non metuis?

CAPUT V.--5. Quid tibi optem, nisi ut te nobis liceat invenire, ne libeat te perire? Quid enim spei remanebit, non solum nobis qui Domino Christo, Prophetis, Apostolis, sanctoque Cypriano consentimus, etiam cognitos malos, si eos nec corrigere possumus, nec punire, pro unitatis vinculo sustinendos; verum etiam vobis, quibus ante tempus messis, ventilationis, et littoris, placet a malis separatio corporalis: si opinio tua vera est, qua putas et suis peccatis quemque perire qui facit, et alienis qui utrum facta sint nescit? Si enim hoc ita est, profecto et majores vestri, qui se, sicut putatis, a cognitis malis separaverunt, de incognitis perierunt. Non solum autem tibi, qui cum dicis alienis criminibus perire hominem, sive illa scientem, sive nescientem, nullum procul dubio remanere pateris innocentem; sed etiam ipsi Emerito, qui longe tolerabilius sentiens, in communione Sacramentorum alienis peccatis tantummodo cognitis homines innectit, ab incognitis solvit, multo veriore venerabilis Cyprianus voce respondit, simul crescentia non perire frumenta, zizaniis non extra Ecclesiam, sed in Ecclesia constitutis, nec occultis atque incognitis, sed plane notis ac perspicuis. Puto enim quod non in carne, sed in ipsa mente caecatur, qui contendit latere quod cernitur. Cum autem monet beatissimus ille, ne propter zizania quae in ea sunt, ab Ecclesia recedatur; non monet propter illa quae occultantur, sed propter illa potius quae cernuntur. Ipsa enim sunt, quae possunt perturbare cernentes, nisi eos faciat sapientia patientes. Nam quomodo propter occulta nos non debere recedere disceremus, quae omnino esse nescimus? Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania. Videntur, ait, non suspicatione creduntur. Et ne quisquam putaret ita dictum, videntur esse, tanquam non essent, sed esse viderentur; verbis consequentibus, quid dixerit, aperit: Non tamen impediri, inquit, debet, aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non ait, Suspicamur, putamus, credimus, opinamur; sed, cernimus. Ea quippe etiam illi non operta credebant, sed aperta cernebant, qui dixerunt patrifamilias, Vis, imus, et colligimus ea? de quibus dictum erat, Cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Quibus respondit, Non; ne forte, dum vultis colligere zizania, simul eradicetis et triticum; et, Sinite utraque crescere usque ad messem (Id. XIII, 26-30). Et tamen tu dicis (ubi quid aliud quam Domino contradicis?) sola per mundum crevisse zizania, et toto pene mundo diminuta perisse frumenta: cum ad aliquas gentes nondum Ecclesia crescendo pervenerit. Necesse est autem ut perveniat, et praedicetur Evangelium in universo mundo, et tunc veniat finis. Quod futurum esse, Dominus sine ulla ambiguitate praedixit.

CAPUT VI.--6. Vides Ecclesiam testimonio Cypriani, et a toto catholicam dictam, et non esse sine manifestis malis, propter quos tamen admonet non relinquendam. In ea sunt boni, per se ipsos multi: in comparatione autem zizaniorum vel paleae, profecto pauci. Non enim praeter illam, sed in ea agitur, quod ipse Dominus dicit, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Sed ibi est et populus ubique diffusus, cui dicitur, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22). Qui autem habeant fidem tanquam granum sinapis, qua montes etiam transferantur (Id. XVII, 19), rarissimi omnino sunt. De tali enim fide Dominus dicebat, Putas, veniet Filius hominis, et inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? non de apostasia totius orbis, sicut tu perversissime intelligis.

CAPUT VII.--7. Porro de Baptismo, quem non putas esse nisi in Ecclesia, et ideo nos arguis, quod ex haeresibus venientes, si jam baptizati sunt, iterum non esse baptizandos censemus; sufficit, quod respondere minime potuisti, quomodo damnatus baptizare potuerit Felicianus, foris a vestra Ecclesia constitutus: quem frustra ponere voluisti inter eos quibus dilationem dedistis. Lege Bagaitanam vestri concilii sententiam, in qua scilicet post multa acerbissima quae in illos dicta sunt, et longe graviora quam in Caecilianum, quando eum majores vestri absentem innocentemque damnarunt; ita subjecta est eorum manifesta et indubitata damnatio: Famosi ergo criminis reos Victorianum Carcabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Baianensem, Salvium Ausaphensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elephantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta foeculentia glutinaverunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt; Dei praesidentis arbitrio, universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Et deinde incipit caeteris dilatio prorogari his verbis: Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Jam de his quod dicendum fuit, et in prioribus ad te datis litteris meis satis dictum est. Cui loco te prorsus respondere non potuisse quisquis legerit et parumper adverterit, dubitare non poterit.

CAPUT VIII.--8. Frustra itaque tibi videtur, Agrippini et Cypriani concilia in hac quaestione esse sectanda: cum vos ea neglexeritis, quando extra vestram communionem baptizatos a damnatis, contra quos de basilicis excludendos litigabatis, sine ulla repetitione Baptismatis suscepistis. De sententia vero Cypriani, vel collegarum ejus, quibus tunc placuit, venientes ab haereticis baptizare oportere, longum est ut pro merito disputem. Sed istam tu mihi, si potes, brevem solve quaestionem. Quando rebaptizabat Cyprianus ab haereticis venientes, Ecclesiae Carthaginensis episcopus, tunc Ecclesiae Romanae Stephanus episcopus in eodem Baptismo quem foris acceperant, suscipiebat haereticos; et ambo haec diversa facientes, in unitate catholica permanebant. Dic mihi, utrum illo tempore Ecclesia, quando secundum vos, omnium criminum reos sine Baptismo recipiebat per Stephanum et ejus innumerabiles toto orbe collegas, qui ejusdem sententiae participes erant, malorum contagione perierat, an non perierat? Neque enim istos malos poteris dicere occultos: quamvis tu asseras nocere ac mortificare et occultos. Quisquis igitur homicida, vel etiam parricida, adulter, incestator, idololatra, codicum denique sanctorum non timidus traditor, sed ut traderentur crudelis tortor, et violentus extortor et jussu vel manu extremus incensor, apud haereticos baptizatus, ad Stephanum et ejus socios venit, secundum vos sine Baptismo exceptus est. Cernis igitur omnia hominum crimina, si verum est quod de Baptismo sentitis, tunc in Ecclesia sine Baptismo congregata? Responde utrum his criminibus in eadem unitate maculatus fuerit Cyprianus, responde utrum Ecclesia perierit, an non perierit. Elige quod putaveris. Si jam tunc perierat, Donatum quae peperit? Si autem tot in eam sine Baptismo aggregatis, perire non potuit, responde quaeso, ut ab ea se, tanquam malorum communionem devitans, pars Donati separaret, quae dementia persuasit.

9. Absit autem, ut quoniam beatissimus Cyprianus de Baptismo aliter sensit, quam veritas et antea consuetudine et postea perspecta diligentius ratione monstravit, propterea quisquam nostrum, qui hoc quod ille non sapimus, ei se audeat anteponere. Caetera enim multa et magna ejus merita, et animus praecipua charitate plenissimus, per quem cum collegis diversa sentientibus pacatissimus mansit, et in unitate Ecclesiae passio gloriosa, satis ostenderunt eum fuisse sarmentum in Christi radice fructuosum, quod Pater etiam ab ista reprehensione purgaret, ut fructum posset afferre majorem. Sic enim ait ipse Jesus: Sarmentum quod in me dat fructum, purgat illud Pater meus, ut majorem fructum afferat (Joan. XV, 2). Ostendens etiam in ipsis fructuosis, agricolam qui est in coelis, aliquid invenire quod purget. Quis enim nostrum Petro apostolo comparari potest, quamvis nunquam gentes Judaizare coegerimus, quod ille faciebat, quando non recte ingrediebatur ad veritatem Evangelii? unde a suo posteriore apostolo Paulo, salubri admonitione correctus (Galat. II, 11-14), utilius posteris humilitatis praebuit exemplum, quam si nihil in illo existeret corrigendum. CAPUT IX.--10. In hac ergo Ecclesia constituti, quae malorum sive occultorum, sive etiam manifestorum, nec potuit, nec poterit perire contagio, nullas de quibuslibet hominibus calumnias formidamus. Si enim mali sunt, procul dubio eos aut ignorant boni, aut suis judiciis manifestatos ecclesiasticis legibus damnant: aut etiam si noverunt eos, et non apud se accusatos, neque convictos, damnare non possunt, pro Ecclesiae pace non solum irreprehensibiliter, verum etiam laudabiliter tolerant; nec se propter pisces malos ruptis dominicis retibus ante tempus littoris damnabiliter separant. Si enim hoc facere velint, exceptis divinarum Scripturarum innumerabilibus testimoniis, quibus ne faciant prohibentur, retinet eos certe quem testem adhibuisti, beatissimus Cyprianus, clamans atque contestans: Quia etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non solum verbo, verum etiam exemplo suo nos admonens, qui collegas suos, fundos insidiosis fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus fenus augentes, quorum avaritiam, non leve aliquod vitium, sed esse idololatriam, secundum Apostolum intellexit (Coloss. III, 5), pro unitatis vinculo pertulit tales ( Serm. de Lapsis ), nec eorum contagio factus est talis: discessit ab eis dissimilitudine morum, non divisione Sacramentorum: et immundum non tetigit; sed a factis eorum abhorrendo, non seorsum populos colligendo. Vos autem dum carnaliter sapitis, quod dictum est per Isaiam prophetam, Discedite, et exile de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis (Isai. LII, 11); et talia quae in Scripturis similiter dicta sunt: dum haec, inquam, non spiritualiter, sed carnaliter sapitis, tales omnino apparetis, quales eorum, ipso Propheta praedicante, dominantur dicentes, Nolite me tangere, quoniam mundus sum (Id. LXV, 5). Denique quando aliena peccata vos perverse devitanda esse censuistis, alia vestra fecistis, sacrilegum schisma populos dividendo, et sacrilegam haeresim contra Dei manifestata promissa et impleta de Ecclesia toto orbe diffusa nefario spiritu sentiendo. Nam si, ut putas et nos in verbo reprehendis, una eademque societas perditorum simul et schisma et haeresis esset, non dixisset beatus Cyprianus in hac ipsa epistola, unde hoc de zizaniis in Ecclesia constitutis posui testimonium, eis confessoribus quos gratulabatur a Novatianorum divisione fuisse liberatos: Dolebam vehementer et graviter angebar, quod eis communicare non possem, quos semel diligere coepissem, posteaquam vos de carcere prodeuntes schismaticus error excepit (Epist. ad Maximum). Noli ergo contra apertissimam veritatem, aut utrumque fallaciter declinare; aut unum horum tibi, quod tibi mitius videtur, eligere: cum et schismaticus sis sacrilega discessione, et haereticus sacrilego dogmate.

CAPUT X.--11. Nec vobis blandiamini, quod Baptismum non rescindimus vestrum. Non est hoc vestrum, sed catholicae Ecclesiae quam tenemus, unde illum quando discessistis, non quidem ad salutem, sed ad perniciem vestram vobiscum tulistis. Nam vasa dominica, etiam apud alienigenas, sancta permanserant. Unde rex qui eis contumeliose uti ausus est, Deo irascente punitus est (Dan. V). Et arca testamenti ab hostibus capta nequaquam virtutem suae sanctificationis amisit (I Reg. IV-VI). Si ergo illa sancta, quae si tunc apud alienos fuerunt, ut apud suos esse desisterent, vim tamen sanctitatis nullo modo perdere potuerunt; quanto magis eam christiana Sacramenta non perdunt, quando ita ut apud nos etiam maneant, ad haereticos transeunt? Hoc est quod dixi ad te scribens (Supra, lib. 1, n. 7), quod etiam in Collatione vobis diximus, idque potius eludendum putastis, quia dissolvere nequivistis: quoniam sicut Apostolus ait de quibusdam, Veritatem in iniquitate detinent (Rom. I, 18), ita et vos veritatem Baptismi divini in iniquitate detinetis erroris humani. Quam veritatem non vestram, propter iniquitatem vestram rescindere utique non debemus. Et quia ipse Apostolus de idololatris gentibus dixisse intelligitur, Qui veritatem in iniquitate detinent: tu mihi quasi respondens flagitasti ut probarem, quid de Gentilium sacrilegio Apostolus non rescindat, quid de eorum profano ritu non damnet. Quasi posset quod sacrilegum est et profanum non rescindere atque damnare, sicut nos schisma vestrum et haeresim vestram. Sententias tamen quasdam veritatis, quas de incognito Deo quidam Gentilium philosophi tenent, non solum non destruxit Apostolus, sed etiam inde testimonium, cum opus esset, adhibuit. Loquens quippe Atheniensibus ait de Deo: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus, sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII, 28). Hanc illi veritatem sapientiae, quam beatus Paulus non solum non destruebat, verum etiam ad illos instruendos adhibebat, in iniquitate detinebant suae idololatriae, quam doctrina apostolica machinamentis apostolicis evertebat. Ita et nos, quae in Ecclesia catholica vera majores vestri acceperunt, vobisque tradiderunt, non rescindimus, sed agnoscimus: vestrum vero sacrilegium, aut in vestra conversione rescindimus, aut in vestra pertinacia detestamur.

CAPUT XI.--12. Quanquam totam quaestionem, et totum quod inter nos agitur, uno verbo Tribuni satis diligenter exposito, omnino solvisti. Cum enim ego dixissem, Neque hoc in Tribuni litteris legitur, a te in veritate invocatum nomen Dei; quia ipsum prorsus verbum ibi non legeram: tu respondisti, Falleris, vel potius fallis. Nam verba Tribuni sunt: Neve tantum opus domus Domini, ubi a te saepius Dei et Christi ejus invocatum nomen est, per religionem tuam ibidem constitutam, concrematum esse dicatur. Intellige quia in veritate religio dicitur, in fallacia superstitio nominatur. Quando ego id adverterem? quando ita ratiocinarer? quando aliud ex alio sic probarem? Fateor, fugit hoc aciem quantulicumque ingenii mei: et ideo crede mihi, falli me ibi potuisse, non, ut dixisti, fallere voluisse in verbo. Itaque Tribunus tanquam homo militaris erravit, ut ei quem scit vel credit haereticum, diceret, per religionem tuam: cum haeresis non religio, sed superstitio; religio autem non in falsitate, sed in veritate, propria locutione dicatur. Proinde secundum hanc expositionem tuam, verus Dei cultus religio, falsus autem superstitio nuncupatur. Audi ergo te ipsum, obaudi tibi ipsi: et nos sequi minime recusabis. Scribens namque ad eumdem Tribunum in primae epistolae tuae ipso exordio posuisti, atque dixisti, Honorabili, ac nimium nobis, si sic volueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario, Gaudentius episcopus: et continuo subjecisti, Religionis tuae scripta percepi. Quid igitur ad nos venire adhuc dubitas? Ecce tribunus Dulcitius cum sit homo communionis nostrae, tamen secundum testimonium tuum, non superstitiosus, sed religiosus est: ac per hoc secundum expositionem tuam, non falsum, sed verum Dei cultum tenet. Ipse ergo est in Catholica potius quam tu: quoniam tu in hoc verbo usque adeo non errasti, ut etiam exponeres, tantum religionem a superstitione distare, quantum a falsitate veritas distat. Ille autem homo, ut jam dixi, militaris, et in istis verborum proprietatibus minus eruditus, quid esset religio nesciebat. Absit enim ut dicam, Te adulando fallebat. Tu vero qui eos contra quos disputas, arguis ex propheta et clamas, Vae his qui dicunt amarum dulce, et dulce amarum; qui dicunt lucem tenebras, et tenebras lucem (Isai. V, 20)! si superstitio est quam nobiscum tenet Dulcitius, cur eam religionem esse dixisti? Si autem verum dixisti, cur haereticam tenendo superstitionem, respuis catholicam religionem? Sequere igitur testimonium tuum: maxime quia et ipsi vestri, cum cognoverint, non tibi fortasse communicabunt; quoniam tribuno Dulcitio per hoc verbum communicasti. Eia, frater Gaudenti, noli perdere occasionem, quam tibi etiam per tuam linguam Dominus dedit. An forte ad hoc irasceris, quod fratrem voco? Hoc enim nomen a nobis etiam in nostra Collatione respuistis: ubi ostendistis nos esse, quibus Dominus praecepit per prophetam, Dicite, Fratres nostri estis, eis qui vos oderunt, et qui vos detestantur (Id. LXVI, 5, sec. LXX); vos vero in numero eorum esse, qui istos quibus hoc Dominus dicit, oderunt et detestantur. Negare certe non potes, te religionem dixisse, in qua est tribunus Dulcitius. Propterea illam tibi epistolam misit, utique ut te non occideres, et illi Ecclesiae, in qua est ipse, communicares. Si ergo ipsius religio est, tua superstitio est. Quamvis enim ambo vobis hoc invicem dixeritis: eligis tamen ipsum potius falsum dixisse, quam te.

CAPUT XII.--13. Quamobrem secundum verissimum hoc tuum testimonium, et tuam verissimam expositionem, quoniam religio est quam Dulcitius tribunus tenet; profecto religio est, qua te ad nostram communionem praeceptum Imperatoris impellit. Unde fit consequens ut religio sit etiam, qua christianus imperator ad curam suam judicat pertinere, ne in res divinas impune peccetur: a quo tu non vis curari nisi ea quae terrena republica continentur. Unde et regem Ninivitarum, oblitus quid legeris, populo de agenda poenitentia non mandasse dixisti. Haec enim verba tua sunt ad me: Quid, inquis, miseros decipis? Jonae Deus praecepit, prophetam Dominus ad populum misit; nihil tale regi mandavit. Adverte ergo quid scriptum sit, et noli irasci tibi ipsi, qui vel divina scripta non recolis: vel tu potius miseros decipis. Surrexit Jonas, et abiit in Ninivem, sicut locutus est Dominus. Ninive autem civitas magna erat, quasi viae tridui. Et coepit Jonas ingredi civitatem, quasi unius diei iter, et praedicavit et ait: Adhuc triduum, et Ninive subvertetur. Et crediderunt viri Ninivitae Domino, et indixerunt jejunium, et saccos induerunt, a majore usque ad minorem. Cumque pervenisset sermo ad regem civitatis Ninive, surrexit de sede sua, et detraxit sibi vestimenta, et se circumdedit sacco, et consedit in cinere. Praedicaturque a rege et a potentibus, dicens: Homines et jumenta, et oves et boves, non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant. Et induti sunt saccos homines, et jumenta proclamaverunt ad Dominum impense: et aversus est unusquisque a via nequitiae suae et iniquitatis quam in manibus habebat (Jonae III, 3-8). Audisne tandem regem curasse, quod ad regum curam tibi displiceat pertinere? Certe ut impense ageretur, quod minus quam oportuerat, agebatur. Ideo ergo Ninivitae non sunt exspoliationibus proscriptionibusque vel terrore militum ad poenitentiam imperio regis arctati, quia obedienter jussa fecerunt. Non itaque ostendimus populum ista perpessum, quia nec tu ostendis regem fuisse contemptum. Proinde cum regibus ea quae secundum Deum sunt religioso timore jubentibus quisque obtemperat, timore incipiens et ad dilectionem proficiens, a Domino accipit pacem: non sicut pacem dat saeculum; quoniam saeculum dat pacem propter temporalem utilitatem, Dominus autem propter aeternam salutem. Ergo quia ista religio est, in qua est tribunus Dulcitius (neque enim verba tua negaturus es); superstitio est pars Donati, unde te vult erui hujus religio: superstitio est, quod te quaeris occidere, quod valde prohibet hujus religio: superstitio est, quod erga ista curam Imperatoris reprehendis, quam suscepit exsequendam hujus religio.

CAPUT XIII.--14. Itaque quia verbo tuo causa finita est, obsecro per Deum religionis, Deum veritatis, ut etiam tuus error aliquando finiatur. Ipsa est, frater, Ecclesia Christi, quae hoc tempore, toto terrarum orbe crescendo dilatatur, continens et malos et bonos, ventilatione ultima separandos. Atque ut te ad extremum illius potius verbis alloquar, quem testem catholici nominis adhibere voluisti: Ipsa est quae Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit: ipsa est quae ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit (Cyprianus, de Unitate Ecclesiae). Proinde et si videntur in illa esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus, ut cum frumentum coeperit dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: « In domo autem magna, non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata » (II Tim. II, 20). Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere, Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est (Psal. II, 9). Esse non potest major Domino suo servus: nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit, ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam jam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit. Et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt: et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt (Epist. ad Maximum). Beatissimi Cypriani sunt verba ista, non mea: ejus videlicet verba sunt, quem tu nobis lectissimum testem catholici nominis, in tuorum Scriptorum exordio posuisti, et per multa copiosissime commendasti; imo per ipsum (quoniam vera atque divina sunt verba) sunt Dei. Ecce quod audi, ecce quod cave, ut adjuvante misericordia Salvatoris, simul charitatem catholicam teneamus, simul pacem catholicam diligamus, simul cum ejus frumentis usquequaque crescamus, simul usque ad finem zizania toleremus, simul in horreo sine fine vivamus. Vides nempe sine ulla defensione Caeciliani, vel quorumlibet hominum quos accusandos putatis, Catholicam suo robore ac firmitate consistere. Quamvis et Caeciliani causam Collatio nostra purgaverit: et aliorum, de quibus calumniamini, aut dubia sit criminatio, aut injusta damnatio, Sed valde stultum est ut Ecclesiae causam, divinis testimoniis fultam atque munitam, in hominum causis ratione exorbitante ponamus: cum etiamsi illos malos manifestissime videremus, nec jam separare a Sacramentis Ecclesiae valeremus, non tamen impediri deberet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam et istos inter zizania esse in Ecclesia cerneremus, ipsi de Ecclesia recedere deberemus. Si respondere cogitas, noli causam relinquere, et in supervacaneis evagari. Ea quae dicta sunt, intuere: ad ea quae dicta sunt, non fallaciter eludendo, sed rationabiliter disputando responde. Nam illa prolixa responsione quid egeris, vel potius quam nihil egeris, si necessarium visum fuerit, Dominusque donaverit, opere alio diligentius demonstrabo.