Jump to content

Contra Sermonem Arianorum (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Sermonem Arianorum
(ed. Migne) XLII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42

AugHip.CoSeAr 42 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

1. Eorum praecedenti disputationi hac disputatione respondeo, qui cum Dominum nostrum Jesum Christum fatentur quidem Deum, sed Deum verum et cum Patre unum Deum nolunt fateri, duos nobis inducunt deos diversae disparisque naturae; unum verum, alterum non verum: contra illud quod scriptum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Hoc enim si de Patre dictum volunt intelligi, sequitur ut Christus non sit Dominus Deus noster. Si autem de Filio, Pater non erit Dominus Deus noster. Si vero de ambobus, profecto Pater et Filius unus est Dominus Deus noster. Ac per hoc illud quod in Evangelio scriptum est, Ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); hoc eum dixisse accipiendum est, Ut te et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum. Quia et de Christo dictum est a Joanne apostolo, Ipse est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). 2. Item cum dicunt Christum voluntate Dei et Patris sui ante omnia saecula constitutum, coguntur confiteri Filium Patri esse coaeternum. Si enim aliquando Pater sine Filio fuit, erat ante Filium aliquod tempus, quo Pater sine illo solus fuit. Et quomodo erat ante omnia saecula Filius, ante quem fuit tempus quo sine illo erat Pater? Porro, si ante omnia tempora Filius erat (non enim aliter intelligendum est, In principio erat Verbum; et, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3); quia et tempus sine aliquibus creaturae motibus non potest esse, et ideo per illum facta confitemur et tempora, per quem facta sunt omnia), procul dubio coaeternus est Patri Filius. Sed voluntate Patris dicunt constitutum, nolentes dicere Deum de Deo aequalem, genitum atque coaeternum. Nusquam autem legunt voluntate Patris Filium ante omnia saecula constitutum. Sed hoc propterea dicunt, ut prior illo videatur voluntas Patris, qua eum constitutum volunt. Et argumentatio eorum talis esse solet: interrogant enim utrum Pater Filium volens an nolens genuerit; ut si responsum fuerit quod volens genuerit, dicant, Prior est ergo voluntas Patris. Quod autem nolens genuerit, quis potest dicere? Sed ut noverint quam inania loquantur, etiam ipsi interrogandi sunt, utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus. Non enim audebunt eum dicere, nolle se esse Deum. Si ergo responderint quod volens sit Deus, eo modo illis inferenda est vanitas sua, qua dici potest prior illo esse voluntas ejus: quo quid dicitur stultius? CAPUT II. 3. Deinde dicunt eum voluntate et praecepto Patris, coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus, ex nullis exstantibus, ut essent, sua virtute fecisse. Ubi ab eis quaerimus, utrum et ipse a Patre ex nullis exstantibus factus sit, hoc est, ex nihilo. Quod si dicere non audebunt; ergo Deus est de Deo, non ex nihilo factus a Deo. Quae res indicat unam et eamdem Patris Filiique naturam. Neque enim homo, pecus, avis, piscis, possunt ejusdem naturae gignere filios, et Deus non potuit. Si autem tanto impietatis abrupto audebunt ire praecipites, ut dicant et unigenitum Filium a Patre ex nihilo constitutum; quaerant per quem factus sit a Patre ex nihilo Filius. Non enim per seipsum fieri potuit, tanquam jam esset antequam fieret, ut esset ipse per quem fieret idem ipse. Et quid opus erat eum fieri qui jam erat? aut quomodo fiebat ut esset, qui jam erat antequam fieret? Porro, si per quem alium a Patre factus est, quis est ipse alius, cum omnia per ipsum facta sint? Si autem a Patre per neminem factus est; quomodo per neminem aliquid a Patre factum est, cum per Filium, hoc est, per ejus Verbum facta sint omnia? CAPUT III. 4. Et antequam faceret, inquiunt, universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans Patris jussionem; ipse voluntate Patris descendit de coelo, et venit in hunc mundum sicut ipse ait: « Nec enim a me ipso veni, sed ille me misit » (Joan. VIII, 42). Vellem isti ut dicerent, utrum duos constituant creatores. Quod si non audent: unus est enim; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36); unus quippe Deus est ipsa Trinitas, et sic unus Deus, quomodo unus creator: quid est quod dicunt, jubente Patre creasse omnia Filium, tanquam Pater non creaverit, sed a Filio creari jusserit? Cogitent qui carnaliter sapiunt, quibus aliis verbis jusserit Pater unico Verbo. Formant enim sibi in phantasmate cordis sui quasi duos aliquos, etsi juxta invicem, in suis tamen locis constitutos, unum jubentem, alterum obtemperantem. Nec intelligunt ipsam jussionem Patris ut fierent omnia, non esse nisi Verbum Patris per quod facta sunt omnia. Quod autem miserit Pater Filium, negari non potest. Sed considerent, si possunt, quomodo eum miserit, cum quo ipse venit. An ille mentitus est qui ait: Non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32). Sed quomodo libet missum intelligant, numquid ideo diversa natura est, quia Pater mittit et mittitur Filius? Nisi forte potest homo pater mittere hominem filium unius ejusdemque substantiae, et non potest Deus: cum homo missus ab homine mittente separetur, quod Deus non potest. Sed ignis mitit splendorem suum, nec potest splendor missus separari ab igne mittente: quamvis et ista quia creatura est visibilis, non omni ex parte huic rei sit comparabilis. Cum enim splendorem mittit ignis, longius pervenit splendor, quo ignis non pervenit. Unde splendor ab igne qui est in lucerna missus, si loqui posset, non utique posset verum dicere in pariete, quo sine lucernae igne pervenit, Ignis qui me misit mecum est: potuit autem missus a Patre Filius dicere, Pater mecum est. Cum igitur haec a Patre missio Filii prorsus ineffabilis sit, nec capi ullius cogitatione possit, quomodo hinc ostendant Filium alterius atque inferioris essentiae, non inveniunt; quandoquidem nec homo missus ab homine, diversam naturam mittentis et missi esse demonstrat.

CAPUT IV. Hic autem etiam hoc potest intelligi, ut eo ipso a Patre Filius missus esse dicatur, quod Filius hominibus apparuit in carne, non Pater. Quis enim mittitur illo ubi est? Ubi autem non est Sapientia Dei, quod est Christus, de qua legitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Cum ergo ubique sit etiam Filius, quo mittendus fuerat ubi non erat, nisi apparendo sicut non apparebat? Quanquam et Spiritum sanctum missum legamus, qui certe in unitatem personae suae naturam non assumpsit humanam. Nec a solo Filio missus est, sicut scriptum est, Cum ego iero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7); sed a Patre quoque, sicut scriptum est, Quem mittet Pater in nomine meo (Id. XIV, 26). Ubi ostenditur quod nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre misit Spiritum sanctum, sed eum pariter ambo miserunt. Inseparabilia quippe sunt opera Trinitatis. Solus Pater non legitur missus, quoniam solus non habet auctorem a quo genitus sit, vel a quo procedat. Et ideo non propter naturae diversitatem, quae in Trinitate nulla est, sed propter ipsam auctoritatem solus Pater non dicitur missus. Non enim splendor aut fervor ignem; sed ignis mittit, sive splendorem, sive fervorem. Quamvis haec longe sint dissimilia; nec inveniatur aliquid vel in spiritualibus vel in corporalibus creaturis, quod ei Trinitati, quae Deus est, merito conferatur.

CAPUT V. 5. Dicunt etiam: Et quia de omnibus spiritualibus et rationalibus gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo videbatur (Psal. VIII, 6); ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Jesus honorans facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere, et ostendere quia non est homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est: « Magnus homo et pretiosus vir » (Prov. XX, 6, sec. LXX). Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem facere dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore. Haec dicentes, hoc volunt intelligi, quod humanam carnem sine humana anima Christus assumpserit. Quae propria haeresis Apollinaristarum est: sed etiam istos, id est, Arianos, in eorum disputationibus, non solum Trinitatis diversas esse naturas, sed etiam hoc sentire deprehendimus, quod animam non habeat Christus humanam Verum id in hujus disputationis consequentibus evidentius apparebit. Nunc ad haec eorum verba quae proposuimus hoc respondemus, ut recolant in Epistola quae ad Hebraeos est, de Christo esse intellectum quod scriptum est, Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Hebr. II, 7): et videant non ad diversitatem et inaequalitatem naturae Patris et Filii valere quod dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28); sed ad illud potius quod in forma servi propter infirmitatem, in qua pati et mori potuit, minor etiam Angelis factus est. CAPUT VI. 6. Item dicunt: « Cum, » inquit, « venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere » (Galat. IV, 4). Ipse qui voluntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et praecepto ipsius in corpore conversatus est, sicut ipse ait: « Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit » (Joan. VI, 38). Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce et testimonio Patris manifestatus (Luc. III, 21-23), voluntate et praecepto Patris Evangelium regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait, « Et aliis civitatibus oportet me Evangelium praedicare; in hoc enim missus sum » (Id. IV, 43); et, « Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar » (Joan. XII, 49). Et sic voluntate et praecepto Patris ad passionem et mortem properavit, sicut ipse ait: « Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis » (Matth. XXVI, 39, 59). Et Apostolo asserente et dicente: « Obediens, » inquit, « factus Patri usque ad mortem, mortem autem crucis » (Philipp. II, 8). His testimoniis sanctarum Scripturarum quid persuadere conantur, nisi propterea Patris et Filii diversas esse naturas, quia obediens Patri ostenditur Filius? Quod tamen de hominibus non utique dicerent: neque enim si homo filius homini patri suo sit obediens, ideo amborum diversa natura est. CAPUT VII. Quanquam et hoc ipsum quod dicit Jesus, Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38); ad illud referatur quod homo primus Adam (de quo dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt [Rom. V, 12] ), faciendo voluntatem suam, non ejus a quo factus est, universum genus humanum propagine vitiata culpae et poenae fecit obnoxium. Unde a contrario, per quem liberandi fueramus, non fecit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est. Ita quippe hoc loco dicitur voluntas sua, ut intelligatur esse propria contra voluntatem Dei. Neque enim cum obedimus Deo, eaque obedientia dicimur ejus facere voluntatem, nolentes id facimus, sed volentes, ac per hoc si volentes id facimus, quomodo voluntatem nostram non facimus, nisi quia illa dicitur voluntas, nostra, quando Scriptura ita loquitur, quae intelligitur esse propria contra voluntatem Dei? Hanc habuit Adam, ut in illo moreremur: hanc non habuit Christus, ut in illo viveremus. De natura quippe humana hoc recte dici potest, in qua exstitit per inobedientiam voluntas propria, quae Dei voluntati esset adversa. Caeterum quod attinet ad divinitatem Filii, una eademque voluntas est Patris et Filii: nec potest ullo modo esse diversa, ubi est natura Trinitatis immutabilis universa. Ut autem Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) non faceret propriam, quae Deo adversa est, voluntatem, non erat tantum homo, sed Deus et homo: per quam mirabilem singularemque gratiam humana in illo sine peccato ullo posset esse natura. Propter hoc ergo ait, Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit: ut ea causa esset tantae obedientiae, quae omnino sine ullo peccato esset hominis quem gerebat, quia de coelo descenderat; hoc est, non tantum homo, verum etiam Deus erat. Unam quippe ostendit esse personam in utraque natura, hoc est, Dei et hominis, ne si duas faciat, quaternitas incipiat esse, non trinitas. Quoniam itaque gemina quidem substantia, sed una persona est, propterea quod dictum est, Descendi de coelo, refertur ad Dei excellentiam; quod vero adjunctum est, non ut faciam voluntatem meam, propter Adam qui fecit suam, refertur ad hominis obedientiam: utrumque autem Christus, id est, Deus et homo; tamen obedientia in illo quae contraria est inobedientiae primi hominis, secundum id quod homo est commendatur. Unde ait Apostolus: Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis justi constituentur multi (Rom. V, 19).

CAPUT VIII. Nec quia dixit, hominis, separavit Deum, qui hominem assumpsit; quia, sicut dixi, et valde commendandum est, una persona est. Ipse namque unus Christus et Dei Filius semper natura, et hominis Filius qui ex tempore assumptus est gratia: nec sic assumptus est ut prius creatus post assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur. Ac per hoc propter istam unitatem personae in utraque natura intelligendam et Filius hominis dicitur descendisse de coelis, quamvis sit ex ea quae in terra fuerat Virgine assumptus; et Filius Dei dicitur crucifixus et sepultus, quamvis haec non in divinitate ipsa qua est Unigenitus Patri coaeternus, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus. Nam Filium hominis descendisse de coelo, ipsum dixisse sic legimus: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Unigenitum vero Filium Dei crucifixum et sepultum, omnes etiam in Symbolo confitemur. Unde est et illud Apostoli: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Hanc unitatem personae Christi Jesu Domini nostri, sic ex natura utraque constantem, divina scilicet atque humana, ut quaelibet earum vocabulum etiam alteri impertiat, et divina humanae, et humana divinae, beatus ostendit Apostolus, ubi nos cum ad humilitatem misericordem per Christi exhortaretur exemplum: Hoc sentite, inquit, in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinane arbitratus est esse aequalis Deo; sed se ipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 5 8). Cum ergo Christi nomen ex eo illi sit quod scriptum est in prophetia, Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8); unde ad id quod homo factus est pertinet id quod formam servi accipiens habitu est inventus ut homo, qui utique habitus coepit ex tempore: de ipso tamen eodemque Christo dictum est, Cum in forma Dei esset; cum profecto in forma Dei antequam ab illo forma servi esset accepta, nondum erat Filius hominis, sed Filius Dei, cui Patris aequalitas rapina non erat, sed natura. Non enim erat usurpando elatus, sed hoc erat natus, et ideo veritas. Nondum ergo erat Christus, quod esse coepit cum semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. Verum si quaeramus, Quis est ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Respondetur nobis voce apostolica, Christus Jesus. Ergo et illa divinitas hujus humanitatis nomen accepit. Item si quaeramus, quisnam sit factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; rectissime respondetur, Ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ergo et ista humanitas illius divinitatis nomen accepit. Apparet tamen idem ipse Christus, geminae gigas substantiae, secundum quid obediens, secundum quid aequalis Deo; secundum quid Filius hominis, secundum quid Filius Dei: secundum quid dicat, Pater major me est (Joan. XIV, 28); secundum quid, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30): secundum quid, non facit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est (Id. VI, 38); secundum quid, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Id. V, 21).

CAPUT IX. 7. Item sequuntur et dicunt: Is et in cruce pendens, voluntate et praecepto Patris, carnem humanam quam de sancta virgine Maria suscepit, in manus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus Patris commendavit, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XIII, 46). Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est divinitatis, sed depositio corporis. Sicuti enim generatio ejus ex virgine non fuit corruptio dealitatis, sed susceptio corporis; ita et in morte ipsius non fuit passio et defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis ipsius. Sicuti enim qui indumentum conscindit, induto facit injuriam; ita et qui carnem ipsius crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt. Ecce in quibus verbis suis omnino manifestant negare se, quod ad unitatem personae Christi etiam humana anima pertineat; sed in Christo carnem et divinitatem tantummodo confiteri. Quandoquidem cum penderet in ligno, illud ubi ait, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, divinitatem ipsam volunt eum intelligi commendasse Patri, non humanum spiritum, quod est anima. Merito in ista ipsa disputatione superius, ubi voluerunt intelligi Christum Patris voluntatem fecisse, non suam, hinc eum minoris atque diversae putantes esse naturae, illud commemorarunt quod ait, Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis: illud autem noluerunt quod ait, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 39, 38). Audiant ergo ista commemorantibus nobis: Tristis est anima mea usque ad mortem; Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X, 18); Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13): et quod de illo intellexerunt Apostoli prophetatum, Quoniam non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10; Act. II, 31, et XIII, 35). Et his atque hujusmodi sanctarum Scripturarum testimoniis non resistant, fateanturque Christum, non tantum carnem, sed animam quoque humanam Verbo unigenito coaptasse; ut esset una persona, quod Christus est, Verbum et homo: sed ipse homo, anima et caro; ac per hoc Christus Verbum anima et caro. Et ideo sic intelligendus geminae substantiae, divinae scilicet et humanae, ut ipsa humana ex anima constet et carne. Aut si eo moventur quod scriptum est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14); nec illic anima nominata est: intelligant carnem pro homine positam, a parte totum significante locutionis modo; sicuti est, Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3): item, Ex operibus Legis non justificabitur omnis caro (Rom. III, 20). Quod apertius alio loco dixit, Ex Lege nemo justificabitur (Galat. III, 11): itemque alio, Non justificatur homo ex operibus Legis (Id. II, 16). Ita ergo dixit, Omnis caro; ac si diceret, Omnis homo. Sic itaque dictum est, Verbum caro factum est; ac si diceretur, Verbum homo factum est. Verumtamen isti cum ejus solam humanam carnem velint intelligi hominem Christum; non enim negabunt hominem, de quo apertissime dicitur, Unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5): miror quod nolint consentire, propter hanc humanam quomodocumque naturam dici potuisse, Pater major me est; non propter illam de qua dictum est, Ego et Pater unum sumus. Quis enim ferat, si quantuscumque homo dicat, Ego et Deus unum sumus? Et quis non accipiat, si homo dicat, Deus major me est? Quale illud est quod ait beatus Joannes: Major est Deus corde nostro (I Joan. III, 20). CAPUT X. 8. Item dicunt: Is qui voluntate et praecepto Patris totam dispensationem adimplevit, voluntate et praecepto Patris corpus suum a mortuis suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumptus est in gloriam. Quaerendum est ab eis qui ista dicunt, qualem ovem pastor reportaverit Patri. Si enim caro sine anima est quam reportavit, quid est ovis ista nisi terra sine sensu, quae nec agere gratias potest? Quia sine anima caro quid potest? CAPUT XI. 9. Item sequuntur et dicunt: Is qui voluntate Patris descendit et ascendit, voluntate et praecepto Patris sedit ad dexteram ejus, audiens Patrem sibi dicentem: « Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum » (Psal. CIX, 1). Is qui voluntate et praecepto Patris sedit ad dexteram ejus, is voluntate et praecepto Patris in consummatione saeculi venturus est, Apostolo vociferante et dicente: « Et ipse » , inquit, « Dominus in jussu, in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo » (I Thess. IV, 15). Is qui voluntate et praecepto Patris veniet, voluntate et praecepto Patris judicaturus est totum mundum in aequitate, et redditurus singulis secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait, « Pater judicat neminem, sed omne judicium Filio dedit » : item, « Sicuti audio, judico, et judicium meum verum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit » (Joan. V, 22, 30). Unde et in judicando Patris praesentiam praeponit, et suam divinem dignitatem et potestatem secundam postponit, dicens: « Venite, benedicti Patris mei » (Matth. XXV, 34). Ergo justus judex est Filius: judicantis vero honor et auctoritas, Patris imperiales leges; sicut et Spiritus sancti officiosa advocatio et consolatio, Unigeniti Dei justi judicis est dignitas. Jam quae superius respondimus, etiam adversus ista similiter valent. Quod enim voluntati et praecepto Patris obediens est Filius, nec in hominibus demonstrat diversam imparemque naturam, patris praecipientis, et filii obedientis. Huc accedit quod Christus non tantum Deus est, qua natura aequalis est Patri; sed etiam homo, qua natura major est Pater, cujus etiam non solum Pater, verum et Dominus est. Nam inde est et illud propheticum: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. II, 7). Ibi est quippe inferior substantia qua Pater major sit, et servi forma cui Dominus sit. Haec autem forma humanitatis ejus, quam manente forma divinitatis accepit, ut in similitudinem hominum fieret et habitu inveniretur ut homo (Philipp. II, 6, 7), in judicio quoque apparebit, quo vivos et mortuos judicabit. Ideo dictum est de Patre, quod non judicabit quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Formam namque in Christo Filii hominis tunc ab eo judicandi videbunt impii, de quibus dictum est, Videbunt in quem confixerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Dei vero formam in eodem ipso Christo, qua aequalis est Patri, utique non videbunt. Unde prophetia praecessit, Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10). Quia et ad hoc pertinet, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Denique hoc apertissime testatur, ubi dicit, Potestatem dedit ei judicium facere, quoniam Filius hominis est (Joan. V, 27). Non ergo quoniam Filius Dei est; nam secundum hoc coaeterna illi cum Patre et una eademque potestas est: sed quoniam Filius hominis est, quod esse coepit ex tempore, ut potestas ei daretur in tempore. Quod non ita dicitur, tanquam eam sibi et ipse non dederit, id est, naturae in se humanae non dederit potestatem illa quae in eo natura divina est: absit hoc credere. Quomodo enim aliquid faceret Pater, nisi per unigenitum Filium? Nec sine Spiritu sancto, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Ac per hoc quod potestatem Filio dedit quoniam Filius hominis est, per eumdem ipsum ipsi dedit quoniam Filius Dei est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Sed honorifice et competenter tribuit Patri quod etiam ipse facit ut Deus; quia de Patre est Deus. Ipse namque Deus est de Deo: Pater autem Deus, sed non de Deo. CAPUT XII. Audivit, inquiunt, a Patre, « Sede ad dexteram meam, » et ideo sedit ad dexteram Patris: tanquam paterna jussione, non etiam sua id fecerit potestate. Hoc quidem nisi spiritualiter acceptum fuerit, Filio Pater ad sinistram erit. Quid est autem Patris dextera, nisi aeterna illa ineffabilisque felicitas, quo pervenit Filius hominis etiam carnis immortalitate percepta? Nam si ita ut manum Dei Patris, non secundum lineamenta corporis quae in Deo non sunt, sed secundum effectivam virtutem sapienter et fideliter cogitemus, quid intelligemus, nisi ipsum Unigenitum per quem facta sunt omnia? De quo etiam propheta dixit: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Quomodo autem Filius audit Patrem? quomodo dicuntur a Patre multa verba unico Verbo? quomodo transeunter loquitur ei quem stabiliter loquitur? quomodo aliquid temporaliter ei dicit in quo sibi coaeterno jam erant omnia quae congruis quibusque temporibus dicit? Quis haec audeat quaerere? quis valeat invenire? Et tamen, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1): et quia dictum est, ideo factum est. Hoc ergo jam erat in Verbo quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Et quia in Verbo ante carnem jam erat veraciter, ideo in carne completum est efficaciter: quia in Verbo jam erat sine tempore, ideo in carne completum est suo tempore. In qua carne ascendit in coelum, qui de coelo non recessit etiam cum inde descendit; et in qua sedet ad dexteram Patris brachium Patris; et in qua descensurus est ad judicium in jussu, in voce archangeli, et in tuba Dei (I Thess. IV, 15).

CAPUT XIII. Ubi illi minorem volunt videri Filii potestatem, quia in jussu dictus est descensurus. Sed quaerendum est ab eis, jussu cujus. Si Patris, interrogandi sunt iterum, quibus temporalibus verbis jubeat Pater aeterno suo Verbo ut descendat de coelo. Siquidem ipsa Dei jussio quae fiet in tempore suo, jam erat ante omnia tempora in ipso Dei Verbo. Quod si Filius Dei per hoc quod filius hominis est, descendit de coelo; ergo per hoc quod Verbum est, per ipsum jubetur ut descendat de coelo. Nam si non per ipsum Pater jubet, non ergo Pater per suum Verbum jubet: aut aliud erit Verbum per quod jubeatur unico Verbo. Et miror si jam illud unicum erit, si et aliud erit. Factae sunt quidem Patris ad Filium quaedam etiam temporaliter voces, sicut de nube sonuit, Tu es Filius meus dilectus (Matth. III, 17): non tamen ut Filius unigenitus per illas aliquid disceret; sed hi potius quos ita oportebat audire. Ac per hoc etiam ille transeuntium verborum sonus non sine Filio factus est Filio: alioquin non omnia per ipsum facta sunt. Sed numquid, cum jubebitur ut descendat de coelo, talibus sonis et vocibus opus erit, quibus Filius paternam noverit voluntatem? Absit hoc credere. Quidquid ergo illud erit quod fieri oportebit ad Filium, non faciet Pater nisi per eumdem Filium. Ad ipsum scilicet, quia Filius hominis est et factus est inter omnia. Per ipsum autem, quia Filius Dei est et per illum fiunt a Patre omnia. Si autem quod dictum est, In jussu, in voce archangeli; ipsius archangeli jussum volunt intelligi, sicut verba ipsa videntur sonare: quid eis restat, nisi ut Angelis etiam minorem dicant unigenitum Filium, quorum jussis obedire perhibetur, si jubente minor est cui jubetur? Quamvis quod dictum est, In jussu, in voce archangeli, possit etiam sic intelligi, ut ipsa vox archangeli jussu Dei fieri accipiatur, id est, ut angelus qui tuba Dei esse intelligendus est, a Domino Deo jubeatur emittere vocem suam, quod inferiori creaturae necessarium erit audire, cum Filius Dei descendet de coelo. Ipsa est enim tuba de qua dicit alio loco: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. XV, 52).

CAPUT XIV. Dixit ergo Filius, Sicut audio, judico (Joan. V, 30): sive ex humana subjectione, quia et Filius hominis est; sive secundum illam incommutabilem simplicemque naturam, quae sic est Filii, ut tamen ei de Patre sit: in qua natura non est aliud audire, aliud videre, aliud esse; sed quod est esse, hoc audire, hoc videre. Unde ab illo ei est audire et videre, a quo illi est ipsum esse. Nam et illud quod alibi ait, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, multo est ad intelligendum difficilius quam hoc quod isti posuerunt, ubi dixit, Sicut audio, judico. Si enim non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quomodo poterit judicare, si Patrem non viderit judicantem? Sed Pater non judicat quemquam; omne quippe judicium dedit Filio. Judicat ergo Filius, accepto, a Patre, non aliquo, sed omni judicio; quamvis Patrem non videat judicantem, quia ille neminem judicat. Quomodo igitur non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, cum judicet, nec Patrem videat judicantem? Non enim ait, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod audierit Patrem jubentem; sed, quod viderit Patrem facientem. In ista intendant, ista cogitent, ista considerent; et eorum quodam modo, quantum fieri potest, excarnetur intentio, qui carnalibus cogitationibus moliuntur unam Trinitatis eamdemque naturam et substantiarum separare distantia, et potestatum gradibus ordinare. Ideo enim dictum est, quod non faciat aliquid Filius a se, quia non est a se: et ideo quidquid facit, Patrem videt facientem; quia videt ex ipso faciendi se habere potentiam, ex quo se videt existendi habere naturam. Et quod ait, se non posse, non deficientis est, sed in eo quod de Patre natus est permanentis: tamque laudabile est omnipotentem non posse mutari, quam laudabile est quod omnipotens non potest mori. Posset enim Filius facere quod non vidisset Patrem facientem, si posset facere quod per illum non facit Pater: hoc est, si posset peccare, neque naturae immutabiliter bonae, quae a Patre genita est, convenire. Hoc autem quia non potest, non deficienter non potest, sed potenter.

CAPUT XV. Eadem namque sunt opera Patris et Filii, non quod Filius sit idem ipse qui Pater est; sed quia nullum opus est Filii, quod non per eum Pater facit; nec ullum Patris, quod non per Filium simul facientem facit. Quaecumque enim Pater facit, haec eadem Filius similiter facit (Joan. V, 19, 22). Evangelica est et ista sententia, Filii ipsius consequenter ore prolata. Non sunt ergo alia Filii, et alia Patris opera, sed haec eadem: nec dissimiliter fiunt a Filio, sed similiter. Cum autem non alia similia, sed haec eadem fiant a Filio quae fiunt a Patre; quid est, similiter, nisi non dissimili facilitate, non dissimili potestate? Si enim haec eadem quidem ambo faciunt, sed alter altero facilius et potentius, non utique similiter ea facit Filius. Cum vero et haec eadem et similiter, profecto nec alia sunt Filii quam Patris opera, nec operantium est diversa potentia. Nec utique sine Spiritu sancto: neque enim a faciendis amborum operibus ullo modo amborum separabitur Spiritus. Miro itaque eodemque utique divino modo ab omnibus fiunt opera omnium, ab omnibus etiam singulorum. Nam omnium opera sunt coelum et terra omnisque creatura. De Filio quippe dictum est: Omnia per ipsum facta sunt (Id. I, 3). Quis autem ab Spiritu sancto audeat alienare opera quarumlibet creaturarum, quem cernit operari dona sanctorum, de quibus scriptum est: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11)? Postremo, cum sit Christus Dominus omnium (Id. VIII, 6) et super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5); quid ex omnibus negari potest etiam Spiritus sancti opus, qui est ipsum Christum in utero virginis operatus? Cum enim angelo futurum partum sibi nuntianti virgo dixisset, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco; responsum accepit, Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 34, 35). Singulorum autem opera dicuntur, quae ad unamquamque eorum manifestantur pertinere personam. Sicut natus ex virgine non nisi Filius (Matth. I, 20-25): et vox de nube, Tu es Filius meus dilectus, ad solius personam pertinet Patris: et specie corporali, sicut columba, solus apparuit Spiritus sanctus (Id. III, 16, 17). Tamen et illam carnem solius Filii, et illam vocem solius Patris, et illam speciem solius Spiritus sancti, universa Trinitas operata est: non quod invalidus sit unusquisque eorum, sine aliis quod operatur implere; sed non potest operatio esse divisa, ubi non solum aequalis est, verum etiam indiscreta natura: ita ut cum tres sint, et eorum singulus quisque Deus sit, tres tamen dii non sint. Nam et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est; nec Filius idem qui Pater est, nec idem Spiritus sanctus qui aut Pater aut Filius; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et amborum Spiritus nunquam cuiquam eorum aut Pater aut Filius, sed semper utriusque Spiritus: universa tamen Trinitas unus est Deus. Quis itaque neget, non Patrem, non Spiritum sanctum, sed Filium ambulasse super aquas (Matth. XIV, 25)? Solius enim Filii caro est, cujus carnis illi pedes aquis impositi et per aquas ducti sunt. Absit autem ut hoc sine Patre fecisse credatur; cum de suis operibus universaliter dicat, Pater autem in me manens facit opera sua (Joan. XIV, 10): aut sine Spiritu sancto; cum similiter opus sit Filii, quod ejiciebat daemonia. Illius quippe carnis ad solum Filium pertinentis lingua erat, qua imperabatur daemonibus ut exirent: et tamen dicit, In Spiritu sancto ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Item quis nisi solus Filius resurrexit? Quia solus mori potuit, qui carnem habuit: et tamen ab hoc opere, quo solus Filius resurrexit, non erat Pater alienus, de quo scriptum est, Qui suscitavit a mortuis Jesum (Galat. I, 1). An forte se ipse non suscitavit? Et ubi est quod ait, Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud (Joan. II, 19); et quod potestatem se habere dicit ponendi et iterum sumendi animam suam (Id. X, 18)? Quis autem ita desipiat, ut putet Spiritum sanctum resurrectionem hominis Christi non cooperatum, cum ipsum hominem Christum fuerit operatus?

CAPUT XVI. Est in homine simile quiddam, quamvis nequaquam illius Trinitatis, quae Deus est, excellentiae comparandum: ille enim Deus est, ista creatura: habet tamen aliquid et ista, ubi qualicumque modo id quod de illa ineffabili Dei natura dicitur, possit intelligi. Neque enim frustra non est dictum, Faciamus hominem ad imaginem tuam, tanquam Pater Filio loqueretur; aut, ad imaginem meam: sed dictum est, ad imaginem nostram (Gen. I, 26). Quod ex persona ipsius Trinitatis rectissime accipitur. Tria itaque ista in hominis anima cogitemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem: ab his tribus fit omne quod facimus. Et cum tria ista bene recteque sese habent, bonum et rectum est omne quod facimus; si nec memoriam decipiat oblivio, nec error intelligentiam, nec iniquitas voluntatem. Ad Dei quippe imaginem sic reformamur. Omne igitur opus nostrum ab his tribus fit: nihil enim agimus, quod non haec tria simul agant. Deinde cum de singulis loquimur, etiam quod ad singula pertinet ab omnibus agitur. Neque enim sermonem quem de sola memoria facimus, memoria sola facit: sed intelligentia voluntasque cooperantur eum, quamvis ad solam memoriam pertinentem. Hoc et de duobus caeteris videre facillimum est. Nam quidquid de se ipsa intelligentia loquitur, sine memoria et voluntate non loquitur: et quidquid de se ipsa voluntas dicit aut scribit, sine intelligentia memoriaque non facit. Quatenus sint autem ista similia, et rursus quantum dissimilia illi incommutabili Trinitati, quae Deus est, longum est enucleatissime disputare. Sed ideo tantum hoc commemorandum putavi, ut etiam de ipsa creatura aliquid adhiberem: unde isti, si possunt, intelligant quam non sit absurdum quod de Patre et Filio et Spiritu sancto dicimus, inseparabilia fieri ab omnibus opera, non solum ad omnes, verum etiam ad singulos pertinentia.

CAPUT XVII. Sicut audit ergo Filius, judicat: sive quia et filius hominis est; sive quia non de se ipso est, sed Verbum Patris est. Quod enim nobis est, cum audimus, verbum accipere; hoc illi est a Patre Verbum esse. Quoniam sic dici potest Pater dedisse Filio Verbum, hoc est, ut Verbum sit; quemadmodum dicitur dedisse Filio vitam, hoc est, ut vita sit. Ipse namque ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26). Non utique ut aliud sit ipse, aliud vita quae in ipso est, sed ut eadem vita sit idem ipse. Sicut nec Pater aliud est quam vita quae in ipso est: sed eam Filius Patri non dedit, quia Patrem non genuit: dedit autem Pater Filio vitam, gignendo eum vitam, sicut est etiam ipse vita. Non autem sic genuit Verbum tanquam et ipse sit Verbum. Vitam quippe cum dicimus, potest esse de nullo alio, sicut est Patris vita, vel, quod expressius dicitur, Pater vita, cui de alio non est ut sit: cum vero dicitur Verbum, nullo modo potest nisi alicujus intelligi, et illius utique de quo est. Non itaque sicut est Filius Deus de Deo, lumen de lumine, vita de vita; ita dici potest Verbum esse de verbo: quoniam solus est Verbum; et sicut Patri proprium est generare Verbum, ita Filio proprium est esse Verbum. Et ideo sicut audit judicat; quia sicut genitum est Verbum, ut idem Verbum sit veritas, ita secundum veritatem judicat.

CAPUT XVIII. Et judicium ejus utique justum est; quia non quaerit voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui eum misit (Ibid., 30). Hoc enim dicens, ad illum hominem voluit referre intentionem nostram, qui voluntatem suam quaerendo, non ejus a quo factus est, non habuit justum judicium de seipso, sed justum judicium habitum est de ipso. Ipse quippe faciens voluntatem suam, non Dei, moriturum se esse non credidit: sed hoc judicium ejus non justum fuit. Denique fecit, et mortuus est; quia judicium Dei justum est. Quod judicium facit Dei Filius non quaerendo voluntatem suam, cum sit etiam hominis filius: non quia ipsius in judicando nulla voluntas est; quis enim hoc insipientissimus dixerit? sed quia non ita est voluntas ejus propria, ut sit a voluntate Patris aliena. Haec isti si cogitarent, non carnalibus cogitationibus sic Trinitatis potestates vel officia gradibus imparibus ordinarent, ut tanquam tres homines inaequalis ac dissimilis dignitatis facerent, tanquam imperatorem Patrem, judicem Filium, advocatum Spiritum sanctum. Secundum quas enim judicat Filius, velut imperiales leges, Patris esse asserunt: in quibus honorem et auctoritatem Filii constituunt judicantis; officiosam vero advocationem et consolationem Spiritus sancti ad dignitatem judicis, hoc est, Dei unigeniti pertinere: tanquam judicis sit dignitas, quod habeat advocatum; sicut imperatoris est dignitas, quod secundum suas imperiales leges judicaturum judicem mittit. Qua sua cogitatione carnali, tamen naturae diversitatem, de qua inter nos et ipsos maxima quaestio est, in his tribus personis demonstrare non possunt. Cum enim ad humanos mores ista referunt, et ab humani generis consuetudine quam cogitando possunt capere non recedunt (animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei [I Cor. II, 14] ); quid aliud nos admonent, nisi quia et imperator, et judex, et advocatus, homines sunt? Proinde judex imperatore etiamsi potestate minor est, non minus homo est. Nec minus quam judex homo est advocatus, etiamsi officio videtur judici esse subjectus. Patris ergo et Filii et Spiritus sancti, etiamsi disparem cogitant potestatem, naturam saltem confiteantur aequalem. Quid quod eos deteriore etiam quam humana est, conditione confingunt? Fieri enim potest in rebus humanis, ut qui judex fuerit, etiam imperator fiat: hoc isti in illa Trinitate nec imperatoris unico Filio praestare dignantur. Quod si forte ex humani juris vel consuetudinis formula, majestatis crimen etiam in filio nimium reformidant, advocato certe puto quod concedere debeant ut ad judiciariam potestatem aliquando perveniat. Nec hoc quidem volunt. Deterior ergo est, quod absit, in illa Trinitate, quam in generis humani mortalitate conditio.

CAPUT XIX. Porro Scriptura sancta, quae istos divinos actus non differentia potestatum, sed operum ineffabilitate metitur, advocatum nostrum etiam ipsum judicem novit, dicente apostolo Joanne: Si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum (I Joan. II, 1). Quod etiam ipse significat ubi dicit, Rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis (Joan. XIV, 16). Neque enim esset Spiritus sanctus advocatus alius, nisi hoc esset et Filius. Qui tamen ut inseparabilia sua et Patris opera demonstraret, ait, Cum ipse iero, mittam eum ad vos (Id. XVI, 7): quamvis alio loco dicat, Quem mittet Pater in nomine meo (Id. XIV, 26). Ubi ostenditur quod et Pater et Filius miserint Spiritum sanctum. Sicut ostenditur per prophetam quod et Pater et Spiritus sanctus miserint Filium. Nam quis nisi Filius per Isaiam adventum suum praenuntians dicit: Audite me, Jacob, et Israel, quem ego vocabo: ego sum primus, et ego in aeternum; et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelos; vocabo illos, et astabunt simul, convenient etiam universi, et audient: quis illis nuntiavit haec? Diligens autem te, feci voluntatem tuam super Babylonem, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, ego vocavi, adduxi illum, et prosperam viam ejus feci. Convenite ad me, et audite ista; nec enim ab initio in obscuro locutus sum: cum fiebant ibi eram, et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 12-16)? Quid evidentius? Ecce ipse se dicit missum ab Spiritu sancto, qui fundavit terram, et solidavit coelum. Ubi agnoscitur Unigenitus per quem facta sunt omnia. Consolatorem vero, quod officium tanquam personae infimae in illa Trinitate isti Spiritui sancto deputant, Deum dicit Apostolus, sicut in Epistola ejus legimus ad Corinthios: Is qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in praesentia Titi (II Cor. VII, 6). Sanctorum ergo Deus est consolator. Ipsi quippe sunt humiles: unde tres illi viri in camino dicunt, Benedicite, sancti et humiles corde, Dominum (Dan. III, 87). Deus est itaque Spiritus sanctus qui consolatur humiles. Proinde isti, aut quod nolunt, fateantur Deum esse Spiritum sanctum: aut si hoc de Patre, vel de Filio dictum ab Apostolo volunt accipi, desinant consolationis tanquam munere proprio separare a Patre et a Filio personam Spiritus sancti.

CAPUT XX. Jam illud, quod ideo Spiritum sanctum Filio minorem conantur ostendere, quod iste sit illius tanquam judicis advocatus, etiam homines sanctos eidem mira caecitate praeponunt, de quibus ait idem Dominus: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ibi respondeant, quid erit Spiritus sanctus: cum Filio judex, an apud judices etiam homines advocatus? Absit autem ista a fideli corde vecordia, ut sit judicibus minor advocatus Spiritus sanctus; cum illi utique, ut judices sint, repleantur Spiritu sancto, secundum quem viventes fiunt spirituales. Spiritualis enim omnia judicat (I Cor. II, 15). Quomodo ergo minor est judice qui judices facit, cum facit ut judicis illius sint membra et suum templum, dicente Apostolo, Corpora vestra membra sunt Christi: eodemque itidem dicente, Corpora vestra templum est Spiritus sancti qui in vobis est (Id. VI, 15, 19)? Et tamen si apertissime legerent in sanctis Scripturis Salomonem regem lignis et lapidibus jussu Dei templum struxisse Spiritui sancto, Deum esse Spiritum sanctum dubitare non possent, cui tanta religionis servitus, quae latria dicitur, legitime exhiberetur in populo Dei, ut illi etiam templum fabricaretur; cum Dominus dicat, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13): quod in graeco est, λατρεύσεις. Et eum negare audent Deum, qui non ligna et lapides, sed membra Christi habet templum! Sic enim Spiritum sanctum subjiciunt potestati Christi, cum ejus templum membra sint Christi: quemadmodum ipsum Filium imperialibus legibus Dei, cum ipse sit Verbum Dei, nec ullo modo imperatoris verbum legibus subjaceat, sed leges faciat.

CAPUT XXI. 10. Isti sane, quorum disputationem accepi, cui respondeo, non audent idem dicere factum esse quod genitum; et duo ista discernunt, ita ut a Patre Filium genitum dicant, factum vero a Filio Spiritum sanctum. Quod in Scripturis sanctis nusquam legunt, cum Filius ipse dicat, quod Spiritus sanctus a Patre procedat. 11. Filius, inquiunt, Patrem praedicat: Spiritus sanctus Filium annuntiat. Quasi non annuntiaveri: Filius Spiritum sanctum esse venturum, aut et Pater non praedicaverit Filium, dicendo: Hic est Filius meus dilectus in quo bene complacui; ipsum audite (Matth. XVII, 5). 12. Ac per hoc non solum Patris gloriam Filius, verum etiam Filii gloriam revelat Pater: nec solum Filii Spiritus sanctus, sed etiam Filius manifestat Spiritus sancti dignitatem. 13. Et ideo sicut Filius, Patri, ita et Pater Filio: et sicut Spiritus sanctus Filio, ita et Filius Spiritui sancto perhibet testimonium. 14. A Patre autem et Filiomissus est Spiritus sanctus: et a Patre et Spiritu missus est Filius. CAPUT XXII. 15. Filius, inquiunt, minister est Patris: Spiritus sanctus minister est Filii. Nec attendunt quod isto modo meliores faciunt Spiritu sancto Apostolos sanctos; qui cum se Dei ministros esse dicunt, non eos utique isti etiam Dei Patris ministros negabunt. Ejus quippe ministri facti sunt, in cujus nomine etiam baptizarunt, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ac per hoc secundum istorum vaniloquia, meliores erunt Trinitatis ministri; si propterea minor est Spiritus sanctus, quia solius minister est Filii. 16. Filius, inquiunt, jubetur a Patre: Spiritus sanctus jubetur a Filio. Nusquam hoc in Scripturis sanctis legunt: quamvis obedientem Filium legamus secundum formam servi, qua major est Pater; non secundum formam Dei, in qua unum sunt ipse et Pater. 17. Legitur itaque in Scripturis sanctis Filius subditus Patri. Ibi est enim forma servi, in qua et parentibus hominibus subditus erat; sicut Evangelium loquitur: Et descendit cum illis, et venit Nazareth; et erat subditus illis (Luc. II, 51). Non autem alicubi sancta Scriptura dicit Spiritum sanctum subditum Filio. 18. Proinde et quae jubet Pater, operatur Filius propter formam servi: et quae Pater operatur, operatur et Filius propter formam Dei. Non enim ait, Quaecumque Pater jubet, haec Filius facit: sed ait, Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter (Joan. V, 19). Porro si Spiritum sanctum ideo haec loqui dicunt quae mandat Filius, quia scriptum est, De meo accipiet et annuntiabit vobis (Id. XVI, 14): cur non et Filius ea loquitur quae mandat Spiritus sanctus, cum dicat Apostolus, Quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11); et cum ipse Jesus de se ipso impletum esse confirmet, quod scriptum est, Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus (Luc. IV, 18, 21)? Si enim propter hoc unctus est evangelizare pauperibus, quia Spiritus Domini super eum erat; quid evangelizabat pauperibus, nisi quod Spiritus Domini habebat, quo repletus erat? Nam et hoc de illo scriptum est, quod repletus sit Spiritu sancto (Id. IV, 1). CAPUT XXIII. 19. Filius, inquiunt, adorat et honorat Patrem: Spiritus sanctus adorat et honorat Filium. Hic non opus est scrupulose velle discernere, inter honorare et adorare quid distet: propter formam enim servi dicuntur ista de Filio. Dicant, si possunt, ubi legerint adorari Filium a Spiritu sancto. Quod enim subjiciunt unde hoc probare conentur, quia videlicet scriptum est, Pater, ego te honorificavi super terram, opus quod dedisti mihi consummavi; et de Spiritu sancto, Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis; ad rem de qua agitur non pertinet. Honorat enim omnis qui adorat, non autem adorat omnis qui honorat. Nam et fratres secundum Apostolum invicem se honore praeveniunt (Rom. XII, 10), nec tamen invicem adorant. Alioquin, si honorificare, hoc est adorare; dicant, si placet, quod Filium adoret et Pater, et hoc jubente Filio, qui ei dicit, Honorifica me (Joan. XVII, 4, 5). Quod autem dixit de Spiritu sancto, De meo accipiet, solvit ipse quaestionem: ne putaretur quasi per quosdam gradus sic esse de illo Spiritus sanctus, quomodo est ipse de Patre; cum ambo de Patre, ille nascatur, ille procedat; quae duo in illius naturae sublimitate discernere omnino difficile est: ergo ne hoc putaretur, ut dixi, continuo subjecit, Omnia quae habet Pater mea sunt, propterea dixi, De meo accipiet (Id. XVI, 14, 15). Ita sine dubio intelligi volens quod de Patre accipiat. Sed ideo de ipsius, quia omnia quae habet Pater, ipsius sunt. Haec autem non est divesitatis naturae, sed unius principii commendatio. 20. Secundum hoc, ita Spiritus sanctus non a se ipso loquitur, quia non est a se ipso qui de Patre procedit: sicut nec Filius potest a se facere quidquam, quia nec ipse a se ipso est, sicut jam superius exposui: non quod in omnibus nutum Patris exspectet; non enim ait, Nisi quod viderit Patrem innuentem; sed, quod viderit Patrem facientem (Id. V, 19), secundum ea quae jam disputavimus. Quod autem in omnibus Spiritus sanctus Christi praeceptum exspectet, ut dicunt, legant si possunt. Quod enim dictum est, Non a se loquetur: non est dictum, Quaecumque a me audierit; sed, quaecumque audierit loquetur (Id. XVI, 13). Cur autem dictum sit, paulo ante jam claruit ex ipsius quam commemoravi Domini expositione, ubi ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi, De meo accipiet. Unde autem accipiet, inde est procul dubio quod loquetur; quia inde audit, unde procedit. Scit enim Dei Verbum, procedendo inde unde nascitur Verbum, ita ut sit communiter Spiritus et Patris et Verbi. CAPUT XXIV. Nec moveat quod futuri temporis verbum est, accipiet; quasi nondum haberet. Indifferenter quippe dicuntur temporis verba, quamvis sine tempore manere intelligatur aeternitas. Nam et accepit, quia de Patre processit; et accipit, quia de Patre procedit; et accipiet, quia de Patre procedere nunquam desinet: sicut Deus et est, et fuit, et erit; et tamen initium vel finem temporis, nec habet, nec habuit, nec habebit.

CAPUT XXV. 21. Filius, inquiunt, pro nobis interpellat Patrem; et Spiritus pro nobis postulat Filium. Sicut legunt, quod Filius interpellat Patrem, secundum ea quae superius nos etiam commemorantes disseruimus: ita inveniant unde proferant, quod Spiritus postulet Filium. Quod enim dicit Apostolus, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27); quomodolibet isti accipiant (multum enim ad eos est hoc sic accipere, quemadmodum accipiendum est), non est dictum, Interpellat Christum, aut, interpellat Filium: interpellat autem Spiritus sanctus dictum est, quia interpellare nos facit. Sicut Deus dicit, Nunc cognovi (Gen. XXII, 12); quasi ante nesciebat: quod quid est aliud, nisi, Feci ut cognoscas? Inde est et illud Apostoli, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9): ne sibi tribuerent quod cognoverant Deum. Sic ergo ait, cogniti a Deo, ut intelligerent quod illos gratia sua Deus fecerit cognitores suos. Secundum istum locutionis modum dictum est, Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei (Ephes. IV, 30): hoc est, nolite nos contristare qui secundum Spiritum Dei contristamur ex vobis. Charitate quippe contristabantur, quam diffundebat Spiritus sanctus in cordibus eorum (Rom. V, 5), et per hoc eos de malis fratrum tristes ipse faciebat. Denique idem apostolus, Accepistis, inquit, Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Id. VIII, 15): et alibi eumdem sensum commemorans, Misit, inquit, Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6). Quomodo ibi, in quo clamamus, quomodo hic, clamantem, nisi quia clamantem hic ait, clamare facientem? Ut autem secundum ipsorum sensum sic accipiamus clamantem, tanquam non clamare nos faciat, sed ipse clamet; ecce dicendo, Abba, Pater, non interpellat Filium, sed Patrem. Non enim audebunt dicere filium Christi esse Spiritum sanctum: nam utique, ne hoc dicerent, non genitum a Filio, sed factum dicere maluerunt. Non ergo scimus per nos ipsos quid oremus, sicut oportet, sed ipse Spiritus interpellat, id est, interpellare nos facit quae sunt secundum Deum: quod nisi faciat, non oramus, nisi secundum istum mundum, ad explendam concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et ambitionem saeculi, quae non sunt a Patre, sed ex mundo sunt (I Joan. II, 16). Quamvis nonnulli id quod dictum est, Ipse Spiritus interpellat gemitibus; de spiritu hominis intelligendum arbitrentur. CAPUT XXVI. 22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris, vivam et veram, propriam et condignam imaginem dicunt Filium. At apostolus Paulus, non virtutis Dei et sapientiae imaginem; sed Deum ipsum esse dicit, Dei virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24). Eo ipso igitur quod imago Patris est Filius, Virtus ejus et Sapientia est. Imago autem plena atque perfecta, id est, non ab illo ex nihilo facta, sed de illo genita, nihil minus habet quam ille cujus imago est: Patris quippe imago summa, id est, ita similis ut in ea dissimile aliquid non sit, Filius est unigenitus. Non sunt tamen ausi dicere imaginem Filii Spiritum sanctum, sed manifestationem. Propter hoc, nec genitum, sed factum ab illo esse dixerunt. Quod de Scripturis sanctis omnino non legunt. CAPUT XXVII. 23. Quis autem catholicus dixerit, partem Patris esse Filium, aut, partem Filii Spiritum sanctum? Quod ita negandum putaverunt, tanquam inter nos et ipsos ulla inde sit quaestio. Ejusdem naturae dicimus esse Trinitatem, non aliquam ibi personam partem cujuspiam nuncupamus. Sed quod ita negant partem Patris esse Filium, ut tamen dicant proprium et dilectissimum, perfectum et plenum unigenitum Filium: quaerendum est ab eis, quos filios suos facit Deus voluntarie, gignens eos verbo veritatis, cum ad eam perfectionem pervenerint, ut perfectiores esse non possint, utrum sint etiam ipsi proprii et dilectissimi, perfecti et pleni filii Dei. Quod si erunt, nec unigenitus ille erit, quia aequales multos habebit; sed tantummodo primogenitus. Si autem non erunt, quomodo accipienda est illius plenitudo atque perfectio, nisi ut sit prorsus gignenti aequalis, et in nullo omnino dissimilis; atque ut id brevius planiusque dicamus, sint isti filii gratia, ille natura: quia in istis est participatio divinitatis, in illo plenitudo? Quamvis et ille quod suscepit hominem, et Verbum caro factum est (Joan. I, 14), non sit natura, sed gratia: Verbi tamen, quod Patri aequale est, permanente natura. Deinde respondeant, quia non filium, sed primum et praecipuum opus Filii prae caeteris universis dicunt esse Spiritum sanctum, utrum illi filii meliores futuri sint Spiritu sancto, quos voluntarie genuit Pater verbo veritatis (Jacobi I, 18)? Quomodo enim non coguntur hoc dicere, cum procul dubio melius sit filios esse Patris, quam opus Filii? Haec cogitent, et emendent vanas impiasque blasphemias, atque fateantur in illa Trinitate nullam personam, praeter quod Filius manens Deus, homo factus est, omnino esse creaturam, aut aliquid a Deo factum: sed totum quidquid illud est, summum, verum, immutabilem Deum. 24. Absit enim ut, quemadmodum sapiunt, Pater major sit Filio suo, secundum id quod unigenitum Verbum ejus est: sed secundum id quod Verbum caro factum est. Sed quid mirum, quando in eadem carno factus est etiam Angelis minor? Absit ut, quemadmodum blasphemant, incomparabiliter major et melior sit Filius Spiritu sancto: et quod insanissimum est credere, templum minoris sint membra majoris. CAPUT XXVIII. 25. Pater quidem, Deus et Dominus est Filio suo: quia inest in eo forma servilis, quae prophetabatur, cum diceretur, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. II, 7). Cui etiam in eadem prophetia dicit idem Filius, De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11). De ventre quippe matris ejus, ubi hominem assumpsit, Deus ejus est. Qui propter quod eum non solum ante ventrem matris, sed ante omnia saecula coaeternum genuit, Pater ejus est. Ubi autem vel in somnis audierunt Scripturam sanctam dixisse Filium Deum et Dominum esse Spiritus sancti? 26. Pater, inquiunt, immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit: Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit. O praecipuam laudem Filii et Spiritus sancti! Quasi nos Pater mobiliter et passibiliter invitus genuerit, qui nos voluntarie genuit verbo veritatis: aut Filius cum labore et fatigatione coelum et terram creaverit? Aequentur ergo ista opera secundum istos, vel Filio vel Spiritui sancto: aut si nullo modo aequantur, quid profuit hoc dicere, unde nulla fit quaestio; quod scilicet sine ullo labore et fatigatione vel gignat Pater, vel faciat Filius? Videant sane quomodo dicant, quod sola virtute sua Filius fecerit Spiritum sanctum. Isto enim modo coguntur fateri, aliquid fecisse Filium quod non viderit Patrem facientem. An placet eis dicere, quod etiam Pater fecerit Spiritum sanctum? Non ergo eum sola virtute sua fecerit Filius. An alterum fecit prior Pater, ut posset Filius facere quem fecit, qui non potest facere nisi quod viderit Patrem facientem? Et quid est, quod non alia similia, sed quaecumque Pater facit, haec eadem Filius facit similiter? Si haec cogitare conentur, procul dubio turbabuntur eis omnia, quae sibi carnali cogitatione componunt. CAPUT XXIX. 27. Verum est autem quod Pater omnibus quae sunt, dedit ut essent; et ipse quod est, a nemine accepit: sed aequalitatem suam nulli dedit, nisi Filio qui natus est de illo, et Spiritui sancto qui procedit de illo. Quae cum ita sint, non est ista, quam volunt isti, differentia Trinitatis; quia indifferens in Trinitate natura, indifferens in Trinitate potentia est: ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem, quod ipse ait (Joan. V, 19, 23); et qui volunt pie vivere, Dominum Deum suum adorent, et illi soli serviant, quod et antiquis patribus Dei lege praeceptum est, nec ullo modo aliter fieri potest, ut soli Domino Deo nostro ea quae Deo debetur servitute serviamus. Ipsa est enim quae graece appellatur λατρεία. Quod verbum ibi positum est, cum diceretur, Illi soli servies (Deut. VI, 13). Nullo modo, inquam, hoc fieri potest, nisi ipse Dominus Deus noster universa sit Trinitas. Alioquin istam servitutem, quae latria dicitur, quam non debent servi eis quos secundum carnem dominos habent, sed omnes homines soli Domino Deo suo: hanc ergo servitutem non exhibebimus Filio, si de Patre dictum est, Et illi soli servies; aut non exhibebimus Patri, si de Filio dictum est, Et illi soli servies. Jam vero si aliquibus terrae molibus Spiritui sancto templum fabricaremus, quis dubitaret ei nos latria, id est, ista de qua nunc loquor servitute servire? Quomodo ergo non ei servitutem, quae latria dicitur, exhibemus, cui templum non facimus, sed nos ipsi sumus? Aut quomodo non et ipse Deus noster est, de quo dicit Apostolus, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Et paulo post: Glorificate ergo Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). Corpora autem nostra, templum in nobis dicit esse Spiritus sancti. Cum igitur et Patri et Filio et Spiritui sancto ista, quae latria vocatur, servitute serviamus. audiamusque legem Dei praecipientem, ut nulli alteri, sed soli Domino Deo nostro hanc exhibeamus; procul dubio unus et solus Dominus Deus noster est ipsa Trinitas, cui uni et soli talem servitutem pietatis jure debemus. CAPUT XXX. 28. Sicuti nemo potest, inquiunt, sine Filio ad Patrem transire; ita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare: quasi et ad Filium sine Patre quisquam possit venire, cum ipse dicat, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit illum (Joan. VI, 44); aut ad Spiritum sanctum sine Patre et Filio pervenire possemus, qui eum nobis sua conferunt gratia. Quid est enim aliud ad eos venire, nisi eos habitantes in nobis habere? Hoc enim modo et ipsi ad nos veniunt, cum Deus ubique sit, et nullo corporali contineatur loco. Ipse Salvator dicit de se et de Patre, Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Id. XIV, 23): et de Spiritu sancto dicit, Nisi ego abiero, advocatus non veniet ad vos (Id. XVI, 7). Quid est ergo quod dicunt, Sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare; et deinde subjungunt, Ergo in Spiritu sancto adoratur Filius? Numquidnam haec indicant differentiam naturarum, de qua inter nos et illos vertitur quaestio? Nam si nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare, et in Spiritu sancto adoratur Filius, profecto veritas est etiam Spiritus sanctus: quia cum in illo adoratur Filius, sicut ab eis dictum est, in veritate adoratur. At ipse Filius ait: Ego sum veritas (Id. XIV, 6). Ergo et in se ipso adoratur, cum in veritate adoratur. Ac per hoc et in se et in Spiritu sancto adoratur Filius. Quis autem ita sit impius, ut inde separet Patrem? Quomodo enim non et in illo adoramus, in quo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28)? Proinde adorari Filium in Spiritu sancto, etiam nos dicimus: adorari autem Filium ab Spiritu sancto, legant si possunt. CAPUT XXXI. 29. Nam per Filium glorificari Patrem, quis negat? Sed et Filium glorificari per Patrem, negare quis audeat: cui dicit ipse Filius, Glorifica me; cui etiam dicit, Ego te glorificavi (Joan. XII, 28, et XVII, 5, 4)? Glorificare autem, et honorificare, et clarificare, tria quidem verba, sed res una est, quod graece dicitur δοξάζειν: interpretum autem varietate, aliter atque aliter positum est in latino. CAPUT XXXII. 30. Spiritus sancti opus et diligentia est, inquiunt, sanctificare, et sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum revocare; ignorantes docere, obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes illuminare; super omnia fidem et charitatem praebere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro simplicitate et sinceritate mentis, pro mensura fidei et merito conversationis, gratiam ad utilitatem dividere et unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare. Facit haec quidem Spiritus sanctus: sed absit ut sine Filio faciat. Quis enim sic deviet a via veritatis, ut neget a Christo custodiri sanctos, lapsos autem in statum pristinum reparari, ignorantes doceri, obliviscentes admoneri, peccantes argui, pigros hortari, errantes ad viam veritatis adduci, infirmos sanari, caecos illuminari, et caetera quae isti Spiritui sancto, tanquam solus ea faciat, tribuenda putaverunt? Ut enim de caeteris, ne longum sit, taceam; quomodo negabunt a Christo doceri sanctos, quibus idem dicit, Nolite vocari ab hominibus rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8)? quomodo negabunt a Christo illuminari caecos, de quo scriptum legunt, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9)? Spiritus ergo sanctus, sicut sine Christo non docet aut illuminat quemquam, ita sine Christo non sanctificat quidquam. Illud autem quod per prophetam Deus dicit, Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eos (Exod. XXXI, 13); eligant a quo dictum velint credere. Si a Patre, cur ab eo separant opera Spiritus sancti, cum sanctificari sanctos ab Spiritu sancto tanquam proprie ac separabiliter putant? Si a Filio, saltem ab ipso non separent opera sanctificatoris Spiritus sancti. Si ab Spiritu sancto, Deus est etiam Spiritus sanctus, quod illi nolunt, qui per Prophetam dixit, Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eos. Si autem, quod melius intelligitur, vox illa ipsius Trinitatis est per Prophetam, nullo dubitante, unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI, 36). CAPUT XXXIII. 31. Cum itaque fateamur fieri ab Spiritu sancto, quae ab illo fieri commemoraverunt, non est ex eo consequens quod adjungunt: Alium esse a Filio Spiritum sanctum natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, virtute et operatione. Quandoquidem nec hominum diversa natura est, quorum separabilia opera esse possunt, quod Trinitatis esse non possunt. Ordo autem, gradus, affectus, qui invenitur in creaturae disparilitate et infirmitate, nullus est in illa coaeterna et aequali et impassibili Trinitate. Dignitas vero, potestas, virtus, quomodo non aequalis est omnibus, qui et eadem et similiter operantur? Quod enim dicunt eos operatione diversos, hoc omnino falsum esse convicimus. CAPUT XXXIV. 32. Quod autem in isto sermone subnectunt, Impossibile esse ut unus idemque sit Pater et Filius, generans et nascens; cui testimonium perhibetur, et qui testimonium perhibet; major, et is qui majorem confitetur; is qui ad dexteram sedet aut stat, et is qui sedis dat honorem; qui missus est, et is qui misit; nec discipulus et doctor, ut ipse docuit dicens, « Sicuti docuit me Pater, sic loquor » (Joan. VIII, 28): similis et imitator, et is cujus est similis et quem imitatur; is qui orat, et is qui exaudit; is qui gratias agit, et is qui benedicit; is qui suscipit mandatum, et is qui dedit mandatum; minister, et praecipiens; supplex, et eminens; subditus, et superior; unigenitus, et ingenitus; sacerdos, et Deus: ex parte aliqua verissime dicunt, sed ea contra Sabellianos, non contra Catholicos dicant. Illi enim unum et eumdem dicunt Filium esse qui Pater est: nos autem Patrem gignentem et Filium genitum duas dicimus esse personas, sed non duas diversasque naturas. Non ergo unus et idem est Pater et Filius, sed unum sunt Pater et Filius. Quod vero major est Pater, non pertinet ad naturam gignentis et geniti, sed hominis et Dei: secundum quam formam suscepti hominis, et ad dexteram Patris sedet vel stat, et orat, et gratias agit, et sacerdos est, et minister est, et supplex est, et subditus est: secundum autem formam Dei, in qua aequalis est Patri, unigenitus est et gignenti coaeternus. Et licet sit primogenitus omnis creaturae, quia in illo condita sunt omnia, priusque ille est genitus quam haec condita; tamen sempiternus est sicut Pater, nec coepit ex tempore. Nam et Patrem rectissime dicimus priorem esse quam universa quae condidit, quamvis genitus non sit. Nihil enim tam primum, quam id ante quod nihil est. Sed sicuti nihil est ante Patrem; ita nihil est ante unigenitum Filium, Patri utique coaeternum. Neque enim quia ille genuit, ille genitus est, ideo est Pater tempore anterior. Nam si inter Patrem gignentem et genitum Filium aliquod tempus est, profecto tempus est ante Filium, et non est jam Filius primogenitus omnia creaturae, quia et tempus utique creatura est: nec omnia per ipsum, si tempus ante ipsum; sed omnia per ipsum (Coloss. I, 15, 16), nullum ergo tempus ante ipsum. Ac per hoc, quemadmodum ignis et splendor qui ex igne gignitur et circumquaque diffunditur, simul esse incipiunt, nec genitus a gignente praeceditur: sic Deus Pater et Deus de Deo Filius esse simul incipiunt, quia pariter sine ullo initio temporis sunt, nec genitus a gignente praeceditur. Et sicut ignis gignens et splendor genitus coaevi sunt; ita Deus Pater gignens et Deus Filius genitus coaeterni sunt. Sed quia iste est de illo, non ille de isto, ideo et mandatum accipit a Patre, cum mandatum ipse sit Patris; et docet eum Pater, cum ipse sit paterna doctrina. Sic enim accipit a Patre vitam, cum sicut Pater ipse sit vita: ita est et Patri similis, ut in nullo sit omnino dissimilis. Testimonium vero cum invicem sibi perhibeant Pater et Filius, quomodo isti alterum eorum faciant testimonium perhibentem, et alterum cui testimonium perhibeatur, ignoro. Nonne Pater dicit, Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17)? Nonne Filius dicit, Testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Joan. VIII, 18)? Cur ergo eos ita distinguunt, ut Patrem dicant cui testimonium perhibetur, et Filium qui perhibet? Cur usque ad ista sunt vani, usque ad ista surdi, usque ad ista caeci? De Patre autem mittente et misso Filio, jam in superioribus hujus disputationis partibus satis abundeque tractatum est. CAPUT XXXV. 33. Nunquam sane, ut impietas ista delirat, Pater praescius erat se unigeniti Dei Patrem futurum: quia nunquam non Pater erat, habens Filium coaeternum, et generans sine tempore per quem condidit tempora. Et sicut Deum se non praescivit futurum quod semper erat; sic nec Patrem, quia cum Filio semper erat: nec magno Filio major, nec bono melior; quia non Patri tantum, sed universae Trinitati dictum est, Tu es Deus solus magnus (Psal. LXXXV, 10). Nec de Patre tantum, sed de universa Trinitate recte intelligitur dixisse idem Filius, Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18); quando eum appellavit magistrum bonum, qui eum nondum intelligebat Deum: tanquam diceret, Si vocas bonum, intellige Deum; nemo enim bonus, nisi unus Deus. Trinitas ergo unus Deus solus magnus et bonus, cui uni et soli, sicut praecipit lex ejus, illa quae latria dicitur servitute servimus. CAPUT XXXVI. 34. Absit autem ut dicamus, humilitatis, non veritatis gratia Filium aliquando sic loqui, ut se Patri subjiciat eumque majorem esse testetur. Novimus quippe in Filio formam servi, non fictam simulatamque, sed veram: propter quem scilicet humanum habitum, et propter quod ipse de Patre, non Pater de illo Deus est, dicit illa omnia, de quibus isti occasionem accipiunt, diversas Patris et Filii credere ac praedicare naturas. Et cum se tanta ista voragine impietatis immergant, nos tanquam opprobrio novi nominis Homousianos vocant. Ita enim sese habet catholicae veritatis antiquitas, ut ei omnes haeretici diversa nomina imponant, cum ipsi sua singula, sicut ab omnibus appellantur, obtineant. Ariani quippe et Eunomiani, non alii haeretici, nos vocitant Homousianos, quia contra eorum errorem, graeco vocabulo ὁμοούσιον defendimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, unius ejusdemque substantiae, vel, ut expressius dicatur, essentiae, quae οὐσία graece appellatur: quod planius dicitur, unius ejusdemque naturae. Et tamen si quis istorum qui nos Homousianos vocant, filium suum non cujus ipse esset, sed diversae diceret esse naturae, exhaeredari se ab eo mallet filius quam hoc putari. Quanta itaque impietate isti caecantur, qui cum confiteantur unigenitum Dei Filium, nolunt ejusdem naturae cujus Pater est confiteri, sed diversae atque imparis et multis modis rebusque dissimilis, tanquam non de Deo natus, sed ab illo de nihilo sit creatus; ac per hoc et ipse creatura sit, gratia filius, non natura? Ecce qui nos quasi macula novi nominis vocant Homousianos, nec se ipsos, cum ista sentiunt, intuentur insanos. CAPUT XXXVII. Quod autem ante omnia saecula natum fatentur Filium, quomodo non sibi ipsi contrarii sunt, eum natum dicere ante omnia saecula, cujus nativitati anteponunt aliquid temporis; quasi non aut saecula aut saeculorum partes quaecumque sint tempora?

Quod vero dicit Apostolus, etiam in futuro saeculo Patri Filium subjectum futurum, ubi ait, Tunc et ipse subjectus erit ei qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28); quid mirum, quandoquidem illa in Filio forma humana mansura est, qua semper major est Pater? Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii subjectionem, ipsius humanae formae in divinam substantiam commutationem intelligendam putaverint, tanquam hoc cuique rei subjiciatur, quod in eam vertitur et mutatur. Sed nos quid hinc sentiamus ostendimus, magis ideo dixisse Apostolum etiam tunc Patri Filium subjectum futurum, ne quis in eo putaret spiritum et corpus humanum aliqua conversione periturum: ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma hominis, sed, in omnibus, id est, ut ad habendam vitam, et satiandum in bonis desiderium nostrum, natura divina sufficiat. Tunc enim Deus omnia erit in omnibus, cum praeter ipsum nihil omnino habere velle coeperimus. Omnia quippe ipse nobis erit, quando ipso sufficiente nihil deerit.

CAPUT XXXVIII. Jussum vero obaudisse Filium antequam acciperet carnem, unde isti existiment nescio. An accipere carnem jussus est, ut hoc videatur fecisse jussus, quod fecit missus? Iterum ergo ad illa redeant, quae superius disputata sunt, et quaerant atque inveniant, si possunt, Pater unico Verbo quo alio jusserit verbo; et utrum dignum fuerit ut temporali jubentis verbo Verbum subderetur aeternum: atque hinc intelligant quia non eum Patris jussio, tanquam suae non fuerit potestatis, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quod autem humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 7, 8), jam utique acceperat carnem.

CAPUT XXXIX. Arbitror me ad omnia respondisse quae continet Arianorum sermo, qui nobis ut ei responderemus, a quibusdam fratribus missus est. Qui ut posset inspici ab iis qui haec legunt, et utrum ad omnia responsum fuerit explorare desiderant, huic eum nostrae disputationi praescribendum putavimus; ut prius legatur ipse, ac deinde nostra responsio. Quoniam non ubique textum verborum ejus interposuimus; ne nimis longum faceremus hoc opus nostrum, quod tandem isto fine concludimus.