LIBRI DUO
SIVE
MEGACOSMUS ET MICROCOSMUS
Dedicatio
[recensere]Terrico veris sententiarum titulis doctori famosissimo, Bernardus Silvestris opus suum.
Aliquamdiu, fateor, sensu mecum secretiore quaesivi utrum opusculum meum in amicas aures traderem, aut non expectato judice penitus abolerem. Siquidem de Mundo, de universitate tractatus sua natura difficilis, sed et sensu tardiore conpositus, sicut aures sic oculos arguti iudicis reformidat.
Verum sensus vester benevolus, simplicem sed devotam vobis paginam inspecturus, erexit audaciam, animos impulit, fiduciam roboravit. Consilium tamen fuit, ut perfecta minus pagina nomen sui tacuisset auctoris, adeo usque vestro suscepisset iudicio vel egrediendi sententiam vel latendi. Viderit ergo discretio vestra si prodire palam, si venire debeat in commune. Si interim vestro praesentetur aspectui, iudicio correptionique transmittitur, non favori.
Duret in longum valeatque vita vestra.
Megacosmus
[recensere]I
[recensere]Congeries informis adhuc, cum Silva teneret
Sub veteri confusa globo primordia rerum,
Visa deo Natura queri, mentemque profundam
Compellasse Noym: "Vite viventis ymago,
5Prima, Noys — deus — orta deo, substantia veri,
Consilii tenor eterni, michi vera Minerva:
Si sensu fortasse meo maiora capesso -
Mollius excudi Silvam, positoque veterno,
Posse superduci melioris imagine forme -
10Huic operi nisi consentis, concepta relinquo.
Nempe deus, cuius summe natura benigna est,
Larga, nec invidie miseros sensura tumultus,
In melius, quantum patitur substantia rerum,
Cuncta refert, operique suo non derogat auctor.
15Non igitur livere potes, sed pondus ineptum
Perfecto reddes consummatoque decori,
Consilii si rite tui secreta recordor.
Silva rigens, informe chaos, concretio pugnax,
Discolor Vsie vultus, sibi dissona massa,
20Turbida temperiem, formam rudis, hispida cultum
Optat, et a veteri cupiens exire tumultu,
Artifices numeros et musica vincla requirit.
Vt quid ab eterno prime fundamina cause
Ingenite lites germanaque bella fatigant,
25Quando fluit refluitque sibi contraria moles,
Fortuitis elementa modis incerta feruntur,
Distrahiturque globus raptatibus inconsultis?
Quid prodest quod cuncta suo precesserit ortu
Silva parens, si lucis eget, si noctis habundat,
30Perfecto descisa suo, si denique possit
Auctorem terrere suo male condita vultu?
Ante pedes assistit Yle cum prole suorum,
Invidiam factura tibi, quod cana capillos
Informi squalore suum deduxerat evum.
35Rursus et ecce cupit res antiquissima nasci
Ortu Silva novo, circumscribique figuris.
Debetur nonnullus honos et gratia Silve,
Que genitiva tenet, gremio diffusa capaci.
Has inter veluti cunas infantia Mundi
40Vagit et ad speciem vestiri cultius orat.
Has lacrimas tener orbis habet, nutricis ut ipse
Discedat gremio, Silvamque relinquat alumpnam.
Adsistunt elementa tibi poscentia formas,
Munus et officium, propriis accomoda causis,
45Affectantque locos ad quos vel sponte feruntur,
Consensu deducta suo: levis ignis in altum,
Terra gravis pessum, medio tenus humor et aer.
Vt quid enim permixta trahit confusus acervus? -
Stare suum Silve est vertigine circumferri
50Vorticibusque vagis iterum confundier in se,
Sed neque pax nec amor, nec lex, nec cognitus ordo.
Omnibus hiis quia Silva caret, vix nomine vero
Divinum censetur opus, sed lubrica cece
Machina Fortune, melioribus orba patronis.
55Pace tua, Nois alma, loquar: Pulcherrima cum sis,
Informi nudaque tibi regnatur in aula
Regnum, Silva, tuum; vetus et gravis ipsa videris -
Vt quid ab eterno comitata Carentia Silvam?
Ornatu specieque superveniente recedat!
60Adde manum, rescinde globum, partesque resigna
Et distingue locis: melius distincta placebunt.
Pigra move, moderare vagis, asscribe figuram,
Adde iubar: fateatur opus quis fecerit auctor!
Pro Mundo Natura rogo. Satis est: nichil opto,
65Si rerum Mundique suum natale videbo.
Sed quid ego tibi plura? pudet docuisse Minervam."
II
[recensere]Hactenus haec, cum ad loquentem oculos vultu Noys sustulit blandiore, et quasi mentis penetralibus foras evocato colloquio: “Vere,” inquit, “et tu, Natura, uteri mei beata fecunditas, nec degeneras nec desciscis origine, quae, filia Providentiae, Mundo et rebus non desinis providere. Porro Noys ego, Dei ratio profundius exquisita, quam utique de se, alteram se, Usia Prima genuit, non in tempore sed ex eo quo consistit aeterno. Noys ego, scientia et arbitraria divinae voluntatis ad dispositionem rerum, quemadmodum de consensu eius accipio, sic meae administrationis officia circumduco. Inconsulto enim Deo, priusquam de composito sententia proferatur, rebus ad essentiam frustra maturius festinatur. Sua rerum nativitas divina prior celebratur in Mente; secunda vero est quae sequitur actione. Quod igitur de Mundi molitione sanctis ac beatis affectibus et consilio conceperas altiore ad efficientiam non potuit evocari praesentem, adusque terminum supernis legibus institutum. Rigida et inevincibili necessitate nodisque perplexioribus fuerat illigatum, ne quem Mundo desideras cultus et facies praesentius contigisset. Nunc ergo, quia tempestive moves et promoves, causisque ad ordinem concurrentibus, tuis desideriis deservitur.
2. “Siquidem Hyle ancipiti quadam est conditione, inter bonum malumque disposita, sed praeponderante malitia eius, vergit inclinatior ad consensum. Silvestris, video, obsolescere demutarique malignitas non poterit ad perfectum; abundantior enim, et, nativis erecta potentiis, quibus insedit sedibus, facile non recedit. Verum ego, quo non operi, quo non meis officiat disciplinis, malum Silvae pro parte plurima Silvaeque grossitiem elimabo. Moles porro tumultuaria, quam de confusione conceptus motus exagitat inquietus, ea ad ordinatos temperatae discursionis limites pace quam meditor refigetur. Silvae formam molior, de cuius florente consortio nec ultra poterit vultibus incompositis displicere. Usiae pepigi: reformabitur in melius. Amicitiam Mundo, morem gesserim elementis. Pertaesum mihi est Carentiam rerum initium exstitisse. Succedet species et Carentiam semoverit a subiecto. Opus igitur promissionis aggredior, quia qui tardior est cruciat expectantem. Et te, Natura, quia callida es ingenio et ad ipsum votis aspiras, sociam comitemque operis non dedignor.”
3. Occupatis ad vocem animis, Natura stabat attentior; quae enim de optatis eius texebatur oratio delicias fecerat audiendi. Cumque jam sentiat quod desiderat exoratum, tam mente quam vultu gratiosa summittitur Providentiae, genibus advoluta.
4. Erat Hyle Naturae vultus antiquissimus, generationis uterus indefessus, formarum prima subiectio, materia corporum, substantiae fundamentum. Ea siquidem capacitas, nec terminis nec limitibus circumscripta, tantos sinus tantamque a principio continentiam explicavit, quantam rerum universitas exposcebat. Quodque variae et multiplices aeternitatis suae materiam subiectum obeunt qualitates rerum, non turbari non potuit id quod ab omni natura tam multiformiter pulsaretur. Stabilitatem bonumque tranquillitatis excussit frequens nec intercisa frequentatio naturarum; egredientium numerus ingredientibus locum pandit. Irrequieta est, nec potuit Hyle meminisse quando vel nascentium formis vel occidentium refluxionibus intermissius adiretur. Illud igitur inconsistens et convertibile huius et illius conditionis, qualitatis et formae, cum propriae descriptionis iudicium non expectet, elabitur incognitum, vultus vicarios alternando; et id quod figurarum omnium susceptione convertitur, nullius suae formae signaculo specialiter insignitur.
5. Verum quoquo pacto frenata est licentia discursandi, ut elementorum firmioribus inniteretur substantiis, eisque quaternis velut radicibus inhaereret materies inquieta. Unde Silva multo tutius porrigi dilatarique se patitur, vel essentiis vel qualitatibus vel quantitatibus infinitis. Quemadmodum quidem ad conceptus rerum publicos parturitionesque praegnabilis est et fecunda, non secus et ad malum indifferens est natura. Inest enim seminario quaedam malignitatis antiquior nota, quae prima causae suae fundamina facile non relinquat. In illa quidem congerie repugnantia sibi semina, glacialibus flammida, velocibus pigra, contrariis motibus occurrendo, subiecti sui materiam vel substantiam differebant.
6. Ad id ergo debita melioratione curandum divina Providentia circumspexit, animo sensum contulit, ingenium evocavit. Cumque discors adunatio, globus absonus iugum detractantium sic posita principia viderentur, permixtis sejunctione, confusis ordine, informibus expolitione consuluit; leges indidit, licentiam refrenavit. Rudes ut erant, indisciplinatas reluctantesque materias exaequavit potentiis, coniunxit medietatibus, numeris illigavit. Ex consultis igitur Providentiae secretioribus, foederantis amicitiae ligaminibus interiectis, silvestris asperitas facilitate duritiam demutavit, litemque ingenitam retulit in consensum.
7. Antiqui et primarii rigore generis expugnato, in quos ductus Providentia voluit materiae secuta est tractabilis aptitudo. Cumque quam fert Silva grossitiem elimatius expurgassset, ad aeternas introspiciens notiones, germana et proximante similitudine rerum species reformavit. Hyle, caecitatis sub veterno quae iacuerat obvoluta, vultus vestivit alios idearum signaculis circumscripta. Mater igitur generum, ubi praegnationis gremium et ad parturiendum sinus fecunditatis exsolvit, ex ea et in ea factus est suus ortus essentiis, sua nativitas elementis.
8. De confuso, de turbido prius egreditur vis ignita, et nativas derepente tenebras flammis vibrantibus interrumpit. Secuta est terra, non ea levitate, non ea luce spectabilis, sed refixior et corpulentiae grossioris, ut quae rerum fetus ex se gigneret, earundem refluxiones finito circuitu susceptura. Prodit liquentis aquae clara substantia, cuius plana ac lubrica superficies figuras reddit aemulas, umbrarum incursibus lacessita. Tractus aerius subinfertur, levis quidem et convertibilis: nunc consentire tenebris, nunc suscepto lumine resplendere, calore et frigore nunc rigescere, nunc dissolvi. Eorum singulo occupato domicilio, ad quod consensu materiae inclinatius ferebatur, sedit tellus, ignis emicuit, aer, aqua, medioximi substiterunt,
9. Nodus ille tenorque medius intercessit, de cuius dono pacifico limitaria sibi elementa amicas insumerent et complacitas proportiones. Instituti iuncturas operis ignis forsitan, excandentior et levior, exturbasset, nisi aqua, nisi aer foederata germanitate iuratisque auxiliis obstitissent. Siccum contra stetit humecto, levitatem ponderatio praepedivit. Aquis terra contiguis genuino reflorescit ex arido, et spiritu sustentatur aerio, ne corpulentis ponderata substantiis fine legitimo plus descendat. Sic neque licuit diversorum generum differentiis eo in opere differentiam importare, ubi differentiae convenirent. Controversus igitur et discors numerus repugnantium, armis velut depositis, ad pacificam ingressus est unitatem.
10. Ad delibati primitias operis oculos coeperat circumferre. Bona vidit omnia quae fecisset, Deique aspectibus placitura: quippe quibus ex politione species; tenor esset ex ligamine; ex materia firmitas, ex partibus plenitudo. Plenum etenim et consummatum neces se erat compositum componentia reformarent, ubi plena et consummata perfectione tota per potentiam, tota per essentiam, ignis, terra ceteraeque materiae convenissent. De quorum materiali continentia brevis et quantalibet particula si citra operis sortem relinqueretur extraria, ex eo turbam noxamque posset incurrere Mundi molitio mox futura, cum peregrinis ut erat promptum viribus extrinsecus temptaretur.
11. Inde est, ut imbecilla hominum natio, quia ex totis integraliter non substiterit elementis, exteriorum semper accidentium incurrentiam reformidet. Si enim calor naturalem calorem extraneus interpellat, pax turbatur interior, et tranquilla quae fuerat erigitur qualitas ad nocendum. Cautum est igitur altiori consilio, ut cum causis suis succidatur et pereat quicquid possit in tempore vel ingenium Mundi laedere vel turbare substantiam vel illius officere disciplinae.
12. Necessariis circa materiam desecutis, ubi elementorum structura stetit ad solidum, ad gratiam species, ad miraculum internexus, de Silva ad genituram Animae ingenium transportavit.
13. Erat fons luminis, seminarium vitae, bonum bonitatis divinae, plenitudo scientiae quae Mens Altissimi nominatur. Ea igitur Noys summi et exsuperantissimi est Dei intellectus, et ex eius divinitate nata est Natura; in qua vitae viventis imagines, notiones aeternae, mundus intelligibilis, rerum cognitio praefinita. Erat igitur videre velut in tersiore speculo quicquid generationi, quicquid operi Dei secretior destinaret affectus. Illic in genere, in specie, in individuali singularitate conscripta, quicquid Hyle, quicquid Mundus, quicquid parturiunt elementa. Illic exarata supremi digito dispositoris textus temporis, fatalis series, dispositio saeculorum. Illic lacrimae pauperum, fortunaeque regum, illic potentia militaris, illic philosophorum felicior disciplina, illic quicquid angelus, quicquid ratio conprehendit humana, illic quicquid caelum sua conplectitur curvatura. Quod igitur tale est, illud aeternitati contiguum, idem natura cum Deo nec substantia est disparatum.
14. Huiuscemodi igitur sive vitae sive lucis origine, vita iubarque rerum, Endelichia, quadam velut emanatione defluxit. Comparuit igitur exporrectae magnitudinis globus, terminatae quidem continentiae, sed quam non oculis, verum solo pervideas intellectu. Eius admodum clara substantia liquentis fluidique fontis imaginem praeferebat, inspectorem suum qualitatis ambiguo praeconfundens, cum plerumque aeri, plerumque caelo cognatior videretur. Quis enim tuto definivit essentiam quae consonantiis, quae se numeris emoveret? Cum igitur quodam quasi praestigio veram imaginem fraudaret, non erat in manibus inspectantis unde fomes ille vivificus sic maneat ut perire non possit, cum speciatim singulis totus et integer refundatur.
15. Haec igitur Endelichia, propinquis et contiguis ad Noym natalibus oriunda, Mundum Silva matre progenitum ne maritum sponsa gloriosior imparem recusaret, cuiusdam foederis pactiones Providentia procuravit, quibus silvestris caelestisque natura congruo per congruos numeros modulamine convenirent. Quod enim spontanea obtusitati subtilitas non accedit, applicatior numerus in virtute conplexionis medius intercessit, qui corpus animamque quasi quodam glutino copulisque coniugibus illigavit. Ergo moribus ad gratiam immutatis cum alteri in altero conplaceret, consensus amicitiam peperit, amicitia fidem, quod hactenus approbatur.
16. Pulsationibus et molestiis aegritudinem quas patitur plerumque Mundus indoluit, quotiens vel de calore pyrosis vel de humore nimio cataclysmus cursum Naturae solitum perturbavit. Ad id Endelichia totius celeritatis auxilio occurrit, et resarcire citius sedes quas incolit elaborat. Fide quidem hospitii reservata, cum expugnatore tabernaculi sui non participat nec consentit.
17. Ubi igitur Animae Mundique de consensu mutuo societas intervenit, vivendi Mundus nactus originem, quod de spiritus infusione susceperat mox de toto reportavit ad singula, eo vitae vel vegetationis genere cui pro captu proprio fuerant aptiora. Aethera aethereis, pura puris conveniunt. Nimirum consentaneum Natura fidelius amplexatur: cum caelo, cum sideribus Endelichiae vis et germanitas invenitur, unde plena totaque nec descisa potentiis ad comfortanda caelestia supera regione consistit, verum in inferioribus virtus eius degenerat. Quippe imbecillitas corporum tarditatem inportat, quo se minus talem exerat qualis est per naturam.
18. Itaque viventis Animae beneficio comfortata, de nutricis Silvae gremio se rerum series explicavit.
III
[recensere]Ergo sideribus levis ether, sidera celo,
Celum secessit aere, terra freto.
In celo divina manus celique ministris
Omne creature primitiavit opus.
5Celi forma, teres; essentia, purior ignis;
Motus, circuitus; numina, turba deum -
Dico deos quorum ante deum presentia servit,
Quos tenet in vero lumine vera dies,
Pacis enim locus etheree, totoque tumultu
10 Aeris exceptus, sepositusque sibi,
Separat archanas sedes; super, immo superne,
Extramundanus creditur esse deus.
Ad sensum perfecta, cherub propiusque magisque
Cernit in archanis consiliisque dei;
15Quam secus ardescit seraphin, sed civibus illis
Et deus est ardor, et sacer ardor amor;
Pura throni legio, quibus insidet ille profundus
Spiritus et sensus, mensque profunda Noys;
Officio decorata suo cognomina servat
20 Iure potestatis turba iubere potens;
Spiritibus quibus ipsa facit dominatio nomen
Subditur ordo, sua conditione minor,
Sed quamvis minor a superis, in subdita princeps
Agmina disposuit et sua iussa facit;
25Virtutes, sacer ordo, facit miracula rerum,
Cum proprie causas comoditatis habent;
Celestis pars militie, numerosus ad astra
Angelus obsequitur sub Michaele suo.
Angelus inferior gradus est; ordire priores,
30 In gerarchias concidet ordo novem.
Terrenis excepta super, substantia celi,
Vt melior cultu sic meliore fuit;
Scribit enim celum stellis, totumque figurat
Quod de fatali lege venire potest.
35Presignat qualique modo qualique tenore
Omnia sidereus secula motus agat.
Preiacet in stellis series quam longior etas
Explicet et spatiis temporis ordo suis:
Sceptra Phoronei, fratrum discordia Thebe,
40 Flamme Phetontis, Deucalionis aque;
In stellis Codri paupertas, copia Cresi,
Incestus Paridis Ypolitique pudor;
In stellis Priami species, audatia Turni,
Sensus Vlixeus, Herculeusque vigor;
45In stellis pugil est Pollux, et navita Tiphis,
Et Cicero rethor, et geometra Thales;
In stellis lepidum dictat Maro, Milo figurat,
Fulgurat in Lacia nobilitate Nero;
Astra notat Persis, Egyptus parturit artes,
50 Grecia docta legit, prelia Roma gerit;
In causas rerum sentit Plato, pugnat Achilles,
Et prelarga Tyti dextera spargit opes;
Exemplar speciemque dei virguncula Christum
Parturit, et verum secula numen habent;
55Munificens deitas Eugenium comodat orbi,
Donat et in solo munere cuncta semel.
Sic opifex, ut in ante queant ventura videri
Secula, sidereis significata modis,
Figit utrosque polos, circumvolubile celum
60 Flectit, et eternum volvere stare fuit.
Quinque paralellis medium circumligat orbem:
Hinc extrema rigent, hinc mediata calent.
Temperat ergo duas algoribus extremarum
Et medii solis collaterante via.
65Dividit in quadras celum cingente coluro,
Sed neuter plenus ad sua puncta redit.
Signiferumque locat: tendat deductior austrum,
Sidereos brevior frigida plaustra boves.
Obliquatur item que vicinantibus astris
70 Vndique confectum lactea nomen habet.
Solisticiale caput Cancro vicinius exit,
Equidialis item linea Libra fuit.
Anguis, ad Ar<c>turos medius, distinguit utrumque;
Figitur in Borea nautica stella polus,
75Antipodesque suos nunquam visura; Bootes
Descensus supero temptat ab axe breves.
Innixusque genu tractus insistit eosdem
Celi quos Elyce, quos Cynosura minor.
Post humeros micat Herculeos Adrianna corona,
80 Postiacet inventura Mercuriale, Lira.
Succedit Ledeus olor, statione propinquum
Continuant Cepheus, Casiopea locum.
Lacteus Andromedan mediam secat, editus auro
Perseus ignite Gorgonis ora tenet.
85Enniocus quos ipse gerit nascentibus Edis,
In pluviam multi commaduere dies.
Inde loci micat herbipotens Ophiuchus in astris,
Incinctus rigido molle dracone latus.
Clarus et ad vultum spaciosi corporis Anguis
90 Tenditur astrorum splendidiore nota.
Ardet et insigni splendore notabile Telum,
Subvolat inferior prepes adunca Iovis.
Iunctior attingit Aquile confinia Delphin,
Stat prope Delphinum Bellerofontis equus.
95Vectori, Phrixee, tuo superinsita splendet
Que notat Egypti Deltea forma situm.
Tauri fronte madent Hyades, septemque sorores
Cauda — Pleiades Vergiliasque voces.
Morbidat estatem Prochius qua cardine summo
100 Signifer erigitur celsior in Geminos.
Triste rubet malus egregie notique caloris
Sirius, ad Cancri solsticiale caput.
Ethereum Presepe suos ostendit Asellos,
Sub Cancro positos Herculeaque fera.
105Nunc quoque sidereo tractu venatur Orion,
Acceleratque vias anticipare Lepus.
Quod primum temptarit aquas famosior Argos
Ethereum nullo Thiphide temptat iter.
Vergit ad austrinum latus inclinatior Ara,
110 Circiter Emonium semiferumque senem.
Assequiturque locum Pistris Neptunia, qua se
Celesti nodo Piscis uterque ligat.
Influit Eridanus celum, quoque climate nostro
Notus, et ad superos non leve nomen habet.
115Cum Corvo loca nota tenet distentior Ydrus,
Et Crater, Cancri sub regione situs,
Sed Piscis susceptat aquas madidantis Aquarii;
Effulsere suis cetera signa locis.
Phrixeo contra pecori, radiata resultat
120 Exequans nocti pendula Libra diem.
Oppositum Taurum duris aspectibus urit
Scorpio, natura perditiore gravis.
In Geminos Helene, lucentia sidera, fratres
Tenditur Hemonii nota sagitta senis.
125Estuat ambustus Cancer, contraque madescit
Altera solsticii linea, Capra Iovis.
Creteo Capra fida Iovi, confulgurat astro
Retrogradi Cancri pestiferoque Cani.
Obiacet Herculeo deferventique Leoni
130 Vrceolus pueri continuantis aquas.
Astream, bona fructiferi que colligit anni,
Occiduam surgens Piscis uterque videt.
Sidera, que presens sic vel sic nominat etas,
Temporis ex ortu celicus ignis erant.
135Comuni ne voce rei generalis oberret,
Que modo sunt stellis nomina fecit homo.
Sub celo quo signa meant, septena planetas
Sidera devexum currere mandat iter.
Naturam moresque suos preiudicat illis,
140 Quid mundo moveant singula iure suo:
Luna, quibus vicina meat, terrena marina
Legibus exagitat imperiosa suis;
Subsequitur qui lege magis variante viarum.
Circuit ancipiti limite Solis iter;
145Inde loci Venus est, que seminis et geniture
Vires humecti plena caloris habet;
Sol iubar est medius, quo plenius astra niterent
Hinc illinc lucis collaterata deo;
Militat ad Solem Mars iunctior urbibus altis,
150 Sepe super reges prodigiale rubens;
Sexta Iovis bonitas, alio nisi lesa veneno,
Format ad eventus hospita signa bonos;
Postremos pigrosque movet diffusius orbes
Infecunda suo frigore stella senis.
155Opposite spirare sibi de limite certo
Mandat ab instabili flamina nata freto.
Obriguit Boreas, maduit Nothus; Auster et Eurus,
Hic tempestates, ille serena facit.
Sic ubi sub celo tellus stetit, unda refluxit
160 Et stellata novum reddidit ethra iubar.
Cum reptante pecus, cum pisce volatile factum
Arripuit proprium dispare sorte locum.
Serpat an incedat, natet an volet, impare fato
Vivit et ad mores non sibi sentit idem.
165Nanciscuntur enim fera silvas, bestia campos,
Anguis humum, volucris aera, piscis aquas.
Pisce natantur aque, volucri discurritur aer,
Incedunt pecudes, vipera serpit humi.
Ad medium tellus puncti subsederat instar,
170 Mobilibus stabili sede parata quies.
Scissuris vel tota tribus divisa recedit,
Vel, sub septeno climate sparsa, iacet.
Pars operitur aquis, pars montibus, altera silvis,
Cetera sub tractu terra relicta brevi.
175Montibus in morem nervorum stringitur orbis,
Omnia cum celo sidera fulcit Athlas.
Partis ad etheree confinia, clarus Olimpus
Sub Iove depresso nubila densa videt.
Tractantes humana deos, septemque planetas
180 Visere Parnasus temptat utroque iugo.
In cedros Libanus silvescit, libera Sina,
Quo sacra sub sacro lex Moysete data est.
Surgit Athos, consurgit Eryx, sic alta Citera,
Sic Aracintheus, sic Aganippus apex.
185Sic Appenninus, sic Herculis Oeta sepulcrum,
Sic ardens Liparis, sic Therebintus olens.
Pindus, et in superos suspectius Ossa cacumen,
Otrix, et medici Pelion antra senis.
Caucasus, excubie vigilantis in astra Promethei,
190 Plectricano Rodope gratior ora viro.
Vertice Gargano tumet altior Ytala tellus,
T<r>inacris erigitur monte, Pelore, tuo.
In celum Pholoe gemina cervice minatur,
Cognita Centauros ferre biforme genus.
195Candent ar<c>thoi Riphea cacumina montis
Quas illo Boreas parturit axe nives.
Continuat situs ipse suus lateraliter Alpes,
Solis ad occiduum devia claustra rigent.
Quod spacii montana tenent deperdit aratrum,
200 Articuloque iacet sub breviore solum.
Cepit enim fruticosa lupos, deserta leones,
Arida serpentes, pars nemoralis apros.
Distrahitur genus in species, naturaque simplex
Vnaque non uno particulata modo:
205Ossibus extruitur elephas, dorsoque camelus
Surgit, et in bubalo cornua frontis honor.
Ad cursum cervus succingitur, erigit altis
Poplitibus dammas tibia longa pedum.
Substitit in pectus leo fortior, ursus in ungues,
210 Tygris atrox morsu, dente timendus aper.
Velleribus mollescit ovis, capreque maritus
Et capra vestitur asperiore toga.
Cor fervens erexit equum, deiecit asellum
Segnicies: animos pregravat auris onus.
215Rugiit ad predam pardusque lupusque sititor
Sanguinis, ille nemus, hic iuga montis amans.
Grandior in tauro virtus, sed parvula vulpes
Plenius angusta sub brevitate sapit.
Nascuntur servire boves, animalque timoris
220 Crescit in auriculas, res fugitiva, lepus.
Ad montes onager fugiens emancipat usum
Officiumque negat corporis ipse sui.
Morato canis ingenio vel amicior usu
Pertulit humanas extimuisse minas.
225Prodit, ut ignoti faciat miracula visus,
Linx, liquidi fontem luminis intus habens.
Prodit et in risus hominum deformis ymago
Simia, nature degenerantis homo.
Prodit item castor, proprio de corpore velox
230 Reddere, quas sequitur hostis avarus, opes.
Cisimus obrepsit, et vestitura potentes
Matrix, et spolio non leviore bever,
Carior et redolens, et burse predo, sabellus,
Guttura conplectens delitiosa ducum.
235Per gremium telluris aque diffunditur humor,
Qui vada, qui fluvios, stagna lacusque facit.
Influit Eufrates terras, ubi magna virago
In Babilone sua coctile duxit opus.
Telluris loca Tigris obit, qua sorbuit aurum
240 Crassus, et in Crasso cognita Roma fuit.
Nutrices fert Nilus aquas ubi, Magne, probasti
Quam male sub puero principe tuta fides.
Albana dissiliit, expectavitque Damascus
Surgeret, ut riguis culta foveret aquis.
245Parvaque sed felix Siloe, visura prophetam,
Immo reformantem secula nostra deum,
Iordanisque sacer, sumptoque futurus honore
Nobilis, auctoris tinguere membra sui.
Ambitur Simoonte suo Segeia tellus,
250 Felix, si melius sciret amare Paris!
Alpheos amnes Arethusaque flumina vidit
Trinacris, in dominos excrucianda malos.
Romanas habiturus opes, et culmina rerum,
Distulit obliquas ad mare Tibris aquas.
255In Ligurum campos cecidit Padus, impulit undas,
Et tulit ad Venetos imperiosus iter.
Influxit Rodanus, ubi nobile vidit Agauno
Certamen turbe martiris ante mori.
Fluxit et Eridanus que sub Phethontide flamma
260 Vnica comuni restitit unda malo.
Secana prosiliit, ubi grandia germina regum -
Pipinos, Karolos — bellica terra tulit.
Emicuit Ligeris, ubi Martinopolis inter
Sidereos fluvios pictaque rura sedet.
265Texuntur musco fontes, et cespite ripe,
Vestitur tellus gramine, fronde nemus.
Fronduit in plano platanus, convallibus alnus,
Rupe rigens buxus, litore lenta salix;
Monte cupressus olens, sacra vitis colle supino,
270 Inque laborata Palladis arbor humo;
Populus albescens, lotus cognatior undis,
Et viburna magis vimine lenta suo;
In nodos et lata rigens venabula cornus,
In validos arcus flexile robur, acer;
275Mobilibus tremulus et acutis frondibus ilex,
Et mala Cicropias perdere taxus apes;
Quercus alumpna, gigas abies, pygmea mirica,
Dumus, et armato corpore spina nocens;
Ruscus inhorrescens, et eisdem ramnus in armis,
280 Non nisi callosas extimuere manus;
Fagus amans hederas, et coniuga vitibus ulmus,
Queque parum cinus matre recedit humo;
Concava sambucus, frangique levis sicomorus,
Quique nove frondis gaudet honore frutex.
285Alcinoi modo sponte nemus, modo stirpe renascens,
Et modo fortuito semine, poma tulit.
Arrisit pater Autumpnus, potuitque novellus
Fructus in arboribus complacuisse suis:
Nux vestita togis, contractaque carica rugis,
290 Fructus Ade ficus, mensa secunda pirus;
Cognita vis sorbe ventrem retinere fluentem,
Coctaneus pallor, ceraseusque rubor;
Castana dura togis, velataque pessica lana,
Et que perdurant cerea pruna brevi;
295Esculus alta solo, celo directa cacumen
Pinus, et exigue Phillidis esca nuces;
Cedrus poma ferens triplici sensata sapore,
Iuniperus, tereti semine pene piper;
Festino que flore solet prodire sub auras,
300 Gessit amigdaleas ardua virga nuces;
Grata sue Veneri mirtus sacra laurea Phebo,
Et quecumque notam nominis arbor habet.
Inter felices silvas generosior arbor
Balsamus ignotas protulit orbe comas;
305Mirraque, de cuius lacrimis in corpora functa,
Ne resoluta fluant, altera vita redit;
Thurea stirps consurgit olens, que munera Christo
Persis adorator primitiata tulit;
Cinnamus exoritur, que suaviter exteriore
310 Cortice, sed melius interiore sapit;
Vtilis et medicos aloe specialis ad usus
Defluit a ligno, succida gutta, suo;
Sic liquor Eliadum, sic cedria, sic quoque gummi
Quod transmittit Arabs, quod terebintus habet.
315Cetera solempnes adeo facientia gustus
Ad rapidos soles Indica gignit humus.
At potius iacet Aurore vicinus et Euro
Telluris gremio floridiore locus,
Cui sol dulcis adhuc primo blanditur in ortu,
320 Cum primeva nichil flamma nocere potest.
Illic temperies, illic clementia celi
Floribus et vario germine pregnat humum.
Nutrit odora, parit species: pretiosa locorum,
Mundi delitias angulus unus habet.
325Surgit ea gingiber humo, surgitque galanga
Longior, et socia bachare dulce thimum;
Perpetui quem floris honos conmendat achantus,
Grataque conficiens unguina nardus olet.
Pallescitque crocus ad purpureos iacinctos,
330 Ad casie thalamos certat odore macis.
Inter felices silvas sinuosus oberrat
Inflexo tociens tramite rivus aque,
Arboribusque strepens et conflictata lapillis
Labitur in pronum murmure limpha fugax.
335Hos, reor, incoluit riguos pictosque recessus
Hospes — sed brevior hospite — primus homo.
Hoc studio curante nemus Natura creavit -
Surgit fortuitis cetera silva locis.
Nascitur Aonium nemus oblectare poetas,
340 Ad Paridis raptus Ida datura rates;
Frondet Aricine, fontanis marcida guttis,
Frondet et herbosis silva Licea iugis;
Grandiloquis habitanda sophis, habitanda Platoni
Frondet Academici gratia multa loci.
345Signiferi convexa novem liquere sorores:
Pierii nemoris tantus habundat honor;
Inter odoratas Grineo vertice lauros
Vatibus et vatum gratior umbra deo.
Robora verticibus celo certantia gignit
350 India, fertque suum Celtica terra nemus,
Silaque, piniferum que tollit ad astra cacumen,
Prospectans gemini candida vela maris.
Briscelim sinus Armoricus, Turonia Vastem,
Ardaniam silvam Gallicus orbis habet.
355Dividit in species tunicata legumina tellus:
In cicer Italicum, Pictoniasque fabas,
Et cecas lentes, et pisa moventia ventrem,
Nigrantes vicias phaseolosque leves.
Macra siligo riget, frumentaque plena tumescunt,
360 Surgit avena levis, ordea parva sedent.
Cura sensim reptantis aque persensit odorem,
Explicuit varias quas habet ortus opes:
Pectoris herba, cavas rupes insedit ysopus,
Plana soporatum terra papaver habet.
365Purgatura caput tenet arva sinapis, et altos
Obsedit muros frigida barba Iovis.
Narcisos fontana tenent, sepesque ligustra,
Orti forma rose, lilia vallis honor;
Et cura scariola surgit lactuca sopora,
370 Portulaca iacens, intiba fixa solo,
Cepa repleta togis, Liguris sapor allia dirus,
Quodque relativo cespite gaudet olus;
Latius aspirans mentaster, discolor iris,
Cumque dialtea suplice, malva levis;
375Plena voluptatis eruca, libens satirea,
Satiricon revocans ad iuvenile senes,
Queque die clauso sibi clauditur, et reserato
Se reserat, Solem sponsa secuta suum.
Purgatura quibus egrotat femina causas,
380 Pullulat in glaucas artemesia comas.
In festis epulis emendatura sapores,
Salvia de calamis prodit odora suis,
Quam medicinalem tulit ad pulmenta culine
Prodigus et longe delitiosus homo.
385Prodit feniculus tenui crinita capillo,
Confusos oculos extenebrare potens:
Quando retardantes cum pellibus exuit annos,
In maratro serpens lumina functa novat.
Substitit origanum, serpillum serpere cepit,
390 Contra vipereum gramina nota genus;
Maxima nervorum calamentis conciliatrix,
Cum per menbra furit articulare malum;
Res rata pulegium contra suspecta veneni
Pocula, cerfolium non secus herba valens;
395Vulgago, terre fumus, iocunda buglosa
Surgit, ut expurgent menstrua, splen, cerebrum;
Tymbra iuvans renes, et que perfectius ipsum
Altera plantago lanceolata facit.
Ruta Mitridati, brassisque probata Catoni,
400 Herculeis apium grata corona comis;
Tussibus elna valens, faciens urtica podagre,
Insompni cerebro grata camilla quies,
Dictannus defixa trahens, panaceaque crudis
Cognita vulneribus ferre salutis opem,
405Quodque calens rivis genialibus obstat anetum
Et patulum contra semina claudit iter;
Queque malos chimos sudore abscinthia tollunt,
Et viole, contra caumata consilium.
Titimalus septena gravem que mollitat alvum
410 Nascitur: ecce tibi prelia, venter, habes!
Lacteris egreditur, stomacho factura tumultum,
Et tempestates purga datura suas.
Socratice cum iusquiamo crevere cicute,
Cognatusque neci surculus ellebori.
415Gramina mandragoras, nostros imitantia vultus,
Partu terra novo prodigiosa tulit.
Diversumque tulit variumque natatile Protheus,
Optinuit regnum squamea turba suum:
Armorici balena sinus, delphinus aduncus,
420 Qui mage suspecto tempore ludit aquis;
Suspectus murena cibus, suspectior ipsa
Congruus, et causas febris echinnus habens;
Morius insipidus, et amico dorea gustu,
Piscis item succo nobiliore lupus;
425Ostrea, sive genus quibus ampla palatia conche,
Que nova sunt quotiens luna novavit iter;
Letheus piscis qui, cuius harundine pendet,
Oblitum reddit inmemoremque sui;
In venerem prurire senes vis improba stincus
430 Quique sepulta diu surgere membra facit;
Sirenes, portenta maris, vel denique multa
Id genus equoreos incoluere sinus.
Multa peregrinis excursibus hospita turba
Descendit fluvios regnaque dulcis aque.
435Concordes commune natant fluvialibus undis
Equorei fetus indigeneque loci:
Sturgio quadratus, mulus teres, hispida perca,
Gardo brevis, longus barbalus, ampla plais;
Turcra rubens, salmo sapidus, prepinguis alosa,
440 Lutius exactor prepositusque gravis.
Has aluit species substantia mollis aquarum;
Ethereo plures tacta calore tulit.
Tractibus aeriis insultavere volucres,
Sed neque cognatas pars bona liquit aquas:
445Lunares veniente mari que prevolat estus
Et refugum sequitur alba moota fretum,
Hirsutus buter, et cruribus ardea longis,
Pisce satur mergus, et male fortis anas,
Et solus qui sentit olor discrimine quanto
450 Vivitur, et spreto funere cantor obit.
Plurima pars celo sustollitur: unica phenix,
Que de se potuit se reparare sibi;
Rex avium, cui preda puer qui bachica miscet
Munera, per noctem munus et ipse Iovi;
455Nisus et ancipiter, quorum predaria vita:
In reliquum volucrum degere vulgus habent;
Queque figuratos apices inscribit eundo,
Cum de Strimoniis grus peregrinat aquis;
Nature ludentis opus, Iunonius ales,
460 Albaque nec lateris parca columba sui;
Deque suis Philomena malis, que vere querelam
Integrat, et pectus sanguine tincta soror;
Gallus uterque, domi privatior, et peregrinus,
Medee patria Phaside nomen habens;
465Fidus amans turtur, et decurtata coturnix,
Et turdus sapiens conciliansque cibus;
Cuique toret didicisse minus, plus vivere perdix,
Et que leta novum laudat alauda diem;
Ambiguus passer, visuraque secula cornix,
470 Picaque quam dubiam pingit uterque color;
Degeneres tam vultur edax quam milvus in armis;
Strucio deserti cultor amansque loci;
In teneros predulce canens achalantis amores,
Garrulus et nostro sitacus ore loquens,
475Quique nove sobolis viridi sub fronde relictos
Non meminit nidos Delphica corvus avis;
Litoris alcione, nemoris custodia picus,
Quique lacus patulos anser amare solet,
Et bubo, solis quem cecat amabile lumen,
480 Et strix, in lacrimas exequiale canens.
Has ubi per formas species pennata recessit,
Distarunt volucres, corpore, mente, loco.
IV
[recensere]Iam igitur generatorum subolem multiformem cum ignita caeli substantia, levitate qua trahitur, circuiret in gyrum, secutum est ut elementa, partes Mundi primarias partesque partium, porrectiore contineret cingulo circumferentia firmamenti. Quicquid enim ad essentiam sui generis promotione succedit ex caelo, tanquam ex deo vitae, subsistentiae suae causas suscipit et naturam. Unde enim stellae irrequieto circumferuntur excursu, nisi quia aethereum fomitem imbiberunt? Unde terrestre, unde aequoreum, unde aerivagum genus se suis vestigiis emoverent, si non de caelo motus vivificos insumpsissent?
2. Ignis namque aethereus, sociabilis et maritus gremio telluris coniugis affusus, generationem rerum publicam, quam de calore suo producit ad vitam, eam inferioribus elementis commodat nutriendam. Spiritu animantium de convexis caelestibus evocato, terra corporibus praebet operam nutriendis, et a nutricationis officio non desistit adusque naturalibus satisfecerit incrementis.
3. Sic igitur Providentia de generibus ad species, de speciebus ad individua, de individuis ad sua rursus principia, repetitis anfractibus rerum originem retorquebat. Ex eo incipientis vitae primordio, cum volvente caelo de motu quoque siderum substantia temporis nasceretur, quae successerunt saecula, simplici aeternitatis initiata principio, cum sua numerus varietate suscipit.
4. Rerum porro universitas, Mundus, nec invalida senectute decrepitus, nec supremo est obitu dissolvendus, cum de opifice causaque operis utrisque sempiternis, de materia formaque materiae utrisque perpetuis ratio cesserit permanendi. Usia namque Primaeva, aeviterna perseveratio, fecunda pluralitatis simplicitas, una est: sola ex se vel in se tota natura Dei, cuius quicquid loci est, nec essentiae nec maiestatis infinibile circumscribit. Huiusmodi si virtutem, si salutem, si vitam diffiniendo dixeris, non errabis.
5. Ex ea igitur luce inaccessibili splendor radiatus emicuit— imago nescio dicam an vultus, patris imagine consignatus. Hic est Dei sapientia, vivis aeternitatis fomitibus vel nutrita vel genita. De sapientia consilium, voluntas consilio nascitur, de divina Mundi molitio voluntate.
6. Porro Dei voluntas omnis bona est. Dei ergo vel voluntas vel bonitas summi Patris est eiusque Mentis in eadem operatione consensus. Quisnam ergo Mundo et aeternitati eius audeat derogare, ad cuius continentiam causas aeternas videat convenisse? Dei quidem de voluntate consensum, de sapientia consilium, de omnipotentia causas pariter et effectum. De stabilitate, de aeternitate sibi Mundus conscire praesumit, quod gradatim, firmeque dispositis causarum sibi succedentium ordinibus, mundus sensibilis integrascit.
7. Praecedit Hyle, Natura subsequitur elementans; elementanti Naturae elementa, elementis elementata conveniunt. Sic principia principiis, sed a principe principio, cohaeserunt. Nisi caelum, nisi motus sidereus illis quas importat varietatibus afficiat elementa, pigra iaceant, iaceant otiosa. Luminaria, Sol et Luna et qui dicuntur erratici, quorum conversio non quiescit, elementa quae subiaceant non perferunt non moveri. Est igitur elementans Natura caelum stellaeque Signifero pervagantes, quod elementa conveniant ad ingenitas actiones. Sua igitur in Mundo non fatiscunt ligamina, nec solvuntur, quod universa a cardine nexu sibi continuo deducuntur.
8. Rerum incolumitas vitaque Mundi causis quidem principalibus et antiquis—spiritu, sensu, agitatione, ordinatione— consistit. Vivit Noys, vivunt exemplaria: sine vita non viveret rerum species aeviterna. Praeiacebat Hyle: praejacebat in materia, praeiacebat in spiritu vivacitatis aeternae, Neque enim credibile est sapientem opificem insensatae materiae nec viventis originis fundamina praelocasse. Mundus quidem est animal; verum sine anima substantiam non invenias animalis. De terra porro pleraque consurgunt, sed sine vegetatione non stirpea, non plantaria, non cetera compubescunt.
9. Ex Mentis igitur vita, Silvae spiritu, Anima Mundi, mundalium vegetatione, rerum aeternitas coalescit. In Deo, in Noy scientia est; in caelo ratio, in sideribus intellectus. In magno vero animali cognitio viget, viget et sensus, causarum praecedentium fomitibus enutritus. Ex Mente enim caelum, de caelo sidera, de sideribus Mundus, unde viveret, unde discerneret, linea continuationis excepit. Mundus enim quiddam continuum, et in ea catena nihil dissipabile vel abruptum. Unde illum rotunditas, forma perfectior, circumscribit. Si se igitur influentis Silvae plerumque necessitas vel turbidius vel inpensius importabit, qui multiplex inest Mundo vel sensus vel spiritus malitiam non patitur ultra lineas excursare.
10. Quicquid extenditur spatiis, vel annosum vel saeculare vel perpetuum vel aeternum. Annosum senio, saeculare dissolvitur aevitate. Aeterno perpetuum durabilitate concertat, sed quia quandoque coeperit, ad supremam aeternitatis eminentiam non aspirat. Mundus igitur quaedam annosa, quaedam saeculari, quaedam agitatione perpetua vel continuat vel evolvit. Aequaeva namque generatione Mundus et tempus quibus innascuntur principiis, eorum imagines propinquas et simillimas aemulantur. Ex mundo intelligibili Mundus sensibilis perfectus natus est ex perfecto. Plenus erat igitur qui genuit, plenumque constituit plenitudo. Sicut enim integrascit ex integro, pulchrescit ex pulchro, sic exemplari suo aeternatur aeterno.
11. Ab aeternitate tempus initians, in aeternitatis resolvitur gremium, longiore circulo fatigatum. De unitate ad numerum, de stabilitate digreditur ad momentum. Momenta temporis: praesentis instantia, excursus praeteriti, expectatio futuri. Has itaque vias itu semper redituque continuat. Cumque easdem totiens et totiens itineribus aeternitatis evolverit, ab illis nitens et promovens nec digreditur nec recedit. Quod ubi finiunt inde tempora renascuntur, relinquitur ad ambiguum quaenam praecessio in tempore, ut non eadem et consecutio videatur.
12. Ea ipsa in se revertendi necessitate, et tempus in aeternitate consistere, et aeternitas in tempore visa est conmoveri. Suum temporis est quod movetur, aeternitatis est ex qua nasci, in quam et resolvi habet, quia in inmensum porrigitur. Si fieri possit ne decidat in numeros, ne defluat in momentum, idem tempus est quod aeternum. Solis successionum nominibus variatur, quod ab aevo nec continuatione nec essentia separatur.
13. Aeternitas igitur, sed et aeternitatis imago tempus, in moderando Mundo curam et operam partiuntur. Ignes sidereos aeternitas naturaeque aethera purioris utraque vegetanda suscepit. Depressas et ab aere subtus declinatas materias, vel continuat vel evolvit agitatio temporalis. Mundus igitur tempore, sed tempus ordine dispensatur. Sicut enim divinae voluntatis semper est praegnans, sic exemplis aeternarum quas gestat imaginum Noys Endelichiam, Endelichia Naturam, Natura Imarmenen quid Mundo debeat informavit. Substantiam animis Endelichia subministrat; habitaculum animae, corpus artifex Natura de initiorum materiis et qualitate conponit; Imarmene, quae continuatio temporis est, et ad ordinem constituta, disponit, texit, et retexit quae complectitur universa.
FINIT MEGACOSMUS
Microcosmus
[recensere]I
[recensere]In praedecoro longeque artifici mundi sensilis apparatu cum iam providentiae conplaceret, naturam evocat, ut pariter conmiretur et gaudeat, ad quorum exornationem totis desideriis anhelarat. Ecce, inquit, imindtis, o natu-na, qiieni de antiqno seminario, qiiem de tumulttt veteri, quem de massa confusionis excepi. Ecce mundus, operis mei excogitata subtilitas, gloriosa constructio, rerum specimen praedecorum, quem creavi, quem formavi sedula, quem ad aeternam ideam ingeniosa circumtuli mentem meam propiore vestigio subsecuta. Ecce mundus, cui noys vita, cui ideae forma, cui materies elementa. Ecce de opere meo num ad animum tuum officiosa perveni. num quod mundus iam nascitur votis felicibus amplexaris. Missum facio, quantam turbam silvae asperitas fecerit attrectanti, quid diligentiae contulerim adversus intemperiem reluctantis, adusque manus artifices insuevit. Missum facio, quanam cote de antiquis rubiginem elementis effricui et recoctas essentias splendore quo decuit innovavi. Missum facio, unde sacer controversantia sibi genera foederavit amplexus, unde nata medietas disparatas potentias exaequavit. Missum facio, unde formae substantiis obvenerunt, unde terris, unde aequoribus, unde aere, unde vivitur in convexis. Caelum velim videas multiformi imaginum quod quasi Hbrum porrectis in planum paginis eruditioribus oculis explicui secretis futura litteris continentem. Zonas velim videas, quem ad modum intra polos certis legibus exporrectae terras sibi suppositas afficiunt qualitate. Coluros velim videas, quem ad modum quadrifida lineatione caelum ambire conveniunt, sed continuationem quam occeperant non absolvunt. Signiferum velim videas, quem ratio secretior obliquavit. Rerum enim incolumitati provisum est, quae perpetuo non duraret, si directo semper limite solem signifer excandentem terrae per medium reportaret. Galaxem velim videas frigoribus Hyperboreis temperantem, quia locis longe sepositis solis calefactio remedium non ferebat. Lineam velim videas utrisque solstitiis respondentem, itemque illam quae diurni nocturnique temporis excrescentias ad momentum parilitatis affigit. Ignita clara teretique forma solare corpus conposui, cui planetarum orbes concinerent ad medium coUocato. Luna aeris aetherisque intervia qualitates mutat et facies, solem aliter et aliter de latere circumspectans. Venerem solis adsistricem Mercuriumque conserui currus luciferos vicinius obeuntem. Exporrecto lovem circulo, Martem aspicis castiore. hunc rutilare sanguineum, illum amici fulgore sideris eblandiri. Saturnum super extuli hactenus efficacem, ut cuius elementi signa possederit, ad eam naturam anni contorqueat qualitatem. Sed quid ego positiones sidereas caelique leges enumerem, cum ad oculos pateant universa? Terra vides quo modo ex elementis fecunditate concepta nunc fluviis, nunc graminibus, nunc silvis comantihus hilarescit. Amphitritae limitibus circumplexa victum animantibus de medio subministrat. Pars frugibus, pars virescit arboribus, pars odoramentis aspirat. pars gemmis, pars metallorum generibus est fecunda. In lubrico pisces elemento itemque facies beluinae regna lucentia pervagantur. Neve rerum tranquillitas violentis passionibus temptaretur, contra fontem caloris solem quem linea medialis exportat, fontem humoris mediterraneum mare medio telluris infudi. Quodque illud et Oceanum in plurimas distraxerim sectiones, regionibus provisum est, ut ad eas navali evectione necessaria commearent. Pennati generis turba multicolor liquidum tranat aera patentis itineris libertate. Pluviarum vehicula ventos in aere discursare praecepi, ut quibusdam in locis solutae terrae pulveres infecundos pluvialis humiditas alligaret. Vastitatem aeris zonarum inpressione distinxi, ut earum qualitatibus tellus inferior consentiret.
II
[recensere]Iam sectum per membra chaos, iam Silva, decorem
Nacta suum, vero nomine mundus erat:
Siquid adhuc ruris vetus importabat origo,
Expulit, artifices usque secuta manus,
5Et, nichil obtrectans operi rerumque figuris,
Continuam sese morigeramque dedit.
"In laudem titulosque meos, Natura, repono
Tam bene materias excoluisse rudes:
Induxi rebus formas, elementa ligavi,
10 Concordem numero conciliante fidem;
Asscripsi legem stellis, iussique planetas
Indeclinatum currere semper iter;
Substrinxi mare limitibus; ne terra labaret,
In medio sedit pondere fixa suo.
15Mandavi, calor ethereus produceret herbas -
Quas calor ethereus parturit, humor alat;
Corpora cuncta creet Tellus, resolutaque rursus
Excipiat placido mater amica sinu;
Ex Endelichia mundi res queque creata
20 Sementem vite principiumque trahat."
III
[recensere]Ad contemplanda igitur quae fecerim si diligens speculatrix intendis, ea sunt omnia quorum figuram speciem firmitatem ordinationem debeas admirari. Sed quoniam par est diligentem opificem claudentes partes operis digna consummatione finire, visum est mihi in homine fortunam honoremque operis terminare. Inpensioribus eum beneficiis, inpensioribus eum conpleam incrementis, ut universis a me factis animalibus quodam quasi dignitatis privilegio et singularitate concertet. Verumtamen in iugandis principiis, in rigentis silvae partibus excolendis adversusque omnes inportunitates manum ego meam potentem apposui, quia rerum necessitas expetebat. Ventum est ad hominem, in cuius conpositione bonum mihi, nec displicet si sodalis societas operam quoque suae sedulitatis adiungat. Humanae quidem sementem animae et inanima iubar vivacitatis aeternae vel facere vel fundare, utrumque subtilitati meae singulare perspicio, quia id operis et tuam, Natura, prudentiam et cuius velis numinis facultatem sicut aestimatione ponderis, sic auctoritate maiestatis excedit. Velle meum est Uraniam, Physin, utramque sciam, utramque providam, utramque ad id quo de agitur ingeniis expeditam, ubi locorum fuerint, tuo, Natura, studio, tuo labore perquiri. Uraniam sedium mearum adsistricem, Physin in inferioribus reperies conversantem. — Ad haec Natura gratulantis vultu pariter et volentis amicis providentiae iussionibus officiosa concurrit. Quid enim gratius accepisset quam creationem, quam hominis plasmaturam, quas vocatis artificibus iri prospicit properatum? Uraniam igitur, quod de personatu dignior, quod mansione propior videretur, in primis investigare disposuit. Caelo licet mansitare non dubitet, errorem tamen potuit ambagesque itineri locus diffusior inportare. Omni lato latior est circumferentia firmamenti. Cum toti caelo debeat, cunctis debeat sideribus Urania interesse, unde scire potuit, quas ex quibus partes incoleret potiores ? — Anastros in caelo regio est ad unius modum qualitatis affixa, indefecto lumine, serenitate perpetua, aethereae puritati conterminans et affinis. invenitur etiam qualitate conformis. Ea igitur sicut aerem altitudine supergressa, sic aeris passionibus libera non densatur pluviis, non procellis incutitur nec nubilo turbidatur. Eo Uraniam Natura prosequitur, si vel eam loci proximitas vel species invitasset otiosis discursibus evagatam. Sed reginam sideream locus alius detinebat. Cassa voto, cassa proposito non est morae questa dispendium, quia gratiosi splendore luminis suum saltem pavisset aspectum. Itineris ergo promotione longissimi extremos intra vertices quinque caeli ligamina parallelos scrutabunda conscendit. Sed diversa quidem intemperie fervoribus unus sed medius, frigiditate duo sed extremi inpatientem habitationis duritiem praeferebant. Diversis qualitatibus temperamentum contraxerat ille vel ille qui fuerat parallelus extremorum mediique lateribus circumclusus. Per eorum diffusas sed distinctas latitudines sollicito et disquisitiori intuitu pervagatur. Colurum it reditque alterutrum conmissuras ad ultimas per concurrentiam linearum. In coluris, in parallelis, in utrisque disquiritur, in neutris reperitur. Splendorem, quem de pluralitate cunfecerat globus siderum circumfusus, quasi semitam prosecuta galaxiam incidit, qua duobus tropicis signiferum ambiendo contingit. Itaque Cancri circa confinium turbas innumeras vulgus aspicit animarum. Quae quidem omnes vultibus quibus itur ad exequias et quibusdam quasi lacrimis conturbatae, Quippe de splendore ad tenebras, de caelo Ditis ad imperium, de aeternitate ad corpora per Cancri domicilium quae fuerant descensurae sicut purae, sicut simplices, obtusum caecumque corporis quod apparari perspiciunt habitaculum exhorrebant. Ad huius rei spectaculum mora consumpta est aliquanta, et quae quaeritur non inventa. Ergo per solstitialem lineam viam flectit ad circulum planetarum hospitiis et potentiis deputatum. Cuius partes duodecim laboriosior via est peragrare obliquitate circuli retardante. Reliquorum siderum itineribus destitutis viam solis ingreditur, quia minus inflexionis habens medio dirigitur libramento. Ex eo quidem elevatiore signiferi dorso despiciens et suspiciens universa nec visu nec vestigiis nec quaestionibus invenit requisitam. Supremo igitur consilio ad aplanon destinat veniendum, superioris et extimi finales terminos firmamenti. Aether omnisque compago siderea non elementale est conpositum, sed ab elementis numero quintum, ordine primum, genere divinum, natura invariabile. Si enim ex elementis, natura quorum convertibilis, caelum stellaeque caeligerae substantantiam contraxissent, nihil certum, nihil veridicum nuntiarent. Circulus igitur et ambitor et extimus nec quidem ignis est nec ignitus. Unis isdemque semper ad punctum reditionibus circumcurrens planetarum globos et corpora violenta secum rapiditate convertit. Hoc igitur in loco pantomorpho persona deus venerabili et decrepitae sub imagine senectutis occurrit. Illic Oyarses quidem erat et genius in artem et officium pictoris et figurantis addictus. In subteriacente enim mundo rerum facies universa caelum sequitur sumptisque de caelo proprietatibus ad imaginem quam conversio contulit figuratur. Namque inpossibile est formam unam quamque alteri simillimam nasci horarum et climatum distantibus punctis. Oyarses igitur circuli quem pantomorphon Graecia, Latinitas nominat omniformem, formas rebus omnes omnibus et associat et ascribit. Heus, inquit, o Natura, ed ad axes astriferos devenisti, digna quidem tu caelo recipi, cuius quahtatibus et cuius cssentiis indefessae studio sedulitatis inservis. Adsistricem indigetemque caeli Uraniam, quam quaeritas, eam aspice te propter adsistere sideribus inhiantem reditusque stellarum et anfractus temporarios sub numerum et ad certas observationis regulas colligentem. Ad consessum sidereum et contra iubar aetheris inaccessum retusos et coniventes oculos Natura qua poterat intendebat. Urania venientem et quid veniat rio primis aspectibus recognovit. Intercepto salutantis officio parantem dicere ingenio diviniore praevenit.
IV
[recensere]"Supremi decreta dei, Natura, reportas,
Quid ve recens fieri sacra mens velit.
Velle dei, formetur homo, cui corpus ab imis,
A superis animus super influat.
5Quadret opus, faciatque suum iunctura decorem:
Velle dei, desit solido n<ichi>l.
Velle dei, mixtura mo<dum, mod>ulatio nexum,
Nexus amititiam pariat sacer,
Ne pigeat mentem cecas habitare tenebras
10Hospitiumque pati grave corporis,
Nec propria de carne queat fecisse querelam
Spiritus imperiis subiectior.
Vt concors sibi disparitas coniuret amice,
Huius ad artis opus comes evocor.
15Non aliena subis nostros, Natura, penates,
Me tibi germanam Noys edidit.
Nempe tuum genus unde meum: te publicus orbis,
Vnus me recipit locus etheris.
Cum superis delector ego, delector in astris,
20Officiisque meis gravis abstrahor.
In terris homo terrenus fabricabitur hospes,
Et descensus eo michi non levis:
Humida colluvies, humili contermina terre,
Leserit e facili nostrum iubar.
25Sed quod ab archetipis ea res decorata figuris,
Excusare viam minus expedit -
Iuxta divine summeque sacraria mentis
Exequar iniuncti rem muneris.
Principis exempli formamque modumque secuta,
30Inducam temere vacuum nichil.
Mens humana michi tractus ducenda per omnes
Ethereos, ut sit prudentior:
Parcarum leges et ineluctabile fatum
Fortuneque vices variabilis,
35Que sit in arbitrio res libera, <quid ve ne>cesse,
Quid cadat ambiguis
More recordantis quam <multa reducet> eorum
Que cernet, penitus <non immemo>r.
Ingeniis animoque deos celumque sequetur,
40Vt regina suum vas incolet.
Que virtus stellis, et quanta potentia celo
Et quis sidereis vigor axibus,
Quid valeant radiis duo lumina, quinque planete,
Sentiet ingrediens vas corporis.
45De celo speciem vultus, animique tenorem
Et morum causas sibi contrahet,
Legibus astrorum vivendi tempora nactus
Extremique viam discriminis.
Corpore iam posito cognata redibit ad astra,
50Additus in numero superum deus.
Sic erit, adde fidem: mea vox plenissima veri,
Sidera mentiri nec enim licet.
I, Natura — sequar, nec enim vagus incidet error,
Si directa tuis via ductibus."
V
[recensere]Divinam igitur interpretem Natura constupuit. Quam et opus et causas operis modumque executionis intelligit exponentem. Captatis itaque non interfata colloquiis ad concurrentes voluntati suae sententias gestu quodam ut assolet et nutibus applaudebat. Ad tam sanctum igitur et religiosum opus itinere destinato ut concessam apud superos licentiam et auspicium insumerent recedendi, locis longe corpulentis sepositam et absractam purgati defecatique luminis introeunt mansionem. Ibi summi et superessentialis Dei sacrarium est, si theologis fidem praebeas argumentis. Dextra levaque caelum aethereis divinisque potestatibus habitatum. Quorum quidem ordinibus per ordinem collocatis unus quisque de superis, de medioximis, de infimis ascripti legem muneris pensum que sui operis recognoscit. Contingentes invicem mansiones et linea continuationis annexas uniformis pervadit spiritus, qui vires sufficit universis. Verumtamen non uniformiter a spiritu suscipiunt uniformi. Qui enim propiores ad consessum divinitatis adsistunt nudatis ostensisque interdum consiliis, internam adusque mentem propius deducuntur. Ceteri pro qualitate distantiae decisum nec adeo integrum retinent contemplatum gustantque parcius divinitatis notitiam, scientiam futurorum. Ex sedibus quidem, quas Tugaton suprema divinitas habitatrix insistit, splendor emicat radiatus, non utique perfunctorius, sed infinibilis et aeternus. Ea igitur lux inaccessibilis intendentis reverberat oculos, aciem praeconfundit, ut quia lumen se defendit a lumine, splendorem ex se videas caliginem peperisse. Ex splendore igitur vel infinibili vel aeterno alter se radius exerebat, ut ex primo secundoque suboriretur et tertius. Qui quidem radii uniformes et claritatis parilitate consimiles cum omnia collustrassent, se rursus sui fontis liquoribus admiscebant. IUic Urania pariter et Natura cuidam trinae maiestati plurima precum devotatione auspicium propositumque itineris commendarunt. Exinde promoventes exporrectam aetheris diffusamque planitiem comitato vestigio metiuntur. Neque enim in eundo Natura sufficeret, nisi solitam ingenitamque celeritatem Urania moderatior inhiberet. Spatiis igitur deductioribus evolutis eas caeli partes iam linea vicinante contigerant, ubi aether itemque obtusior nec adeo subtilis planetarum regio participatis sibi qualitatibus inmiscentur. Primo regionis ingressu de puro ad obtusum, dc temperato ad frigidum utramque contrarietatis incurrentiam facili Natura cognitione praesensit. — Eo ex loco multa tamen inferius Oyarses erat Saturnius accusatissimus veteranus, crudelioris quidem et detestandae malitiae dirisque ac cruentis actibus efferatus. Quotquot illi filios uxor fecundissima peperisset, interceptis vitae primordiis recens editos devorabat. Parturienti seduhis excubator non torpuit consideratione, non relanguit misericordia, ut quandoque parceret vel sexui vel decori. Natura senis crudelitatem exhorruit et, ne sacros oculos foedo violaret obtutu, faciem suam virginea pavitatione devertit. Fuit seni unum malum: unam saevitiam exerceret, si quandoque quem devoraret abesset. Crudus adhuc nec citra vires emeritus insumpto falcis acumine, quicquid pulcrum, quicquid florigerum, demetebat. Rosas et lilia et cetera, et olerum genera sicut nasci non sustinet, non sustinet et florere. Huius spectaculi praefigurabat imagine, quam pestilens, quam contrarius immineret humanae soboli mox futurae veneno sui sideris et pernecabiH qualitate. Ex contemplatu operum durum licet adiudicet et in posterum, ex eo tamen Natura senem credidit venerandum, quod aeternitatis filius Cronos paterque temporis diceretur. Licet igitur quietem pausamque via productior postularet, non fuit tamen consilium ilHc hospitium coUocare, ubi gelidis et pruinosis rigoribus demutata caeli tranquillitas inhorrescit. — Praesumpto igitur animi robore infecunda Saturni frigora transcurrentes, qua mulcebris et salutaris est Jupiter, restiterunt. Huius regionis Oyarses adeo praesens, adeo benivolus, ut eum Latinitas lovem nominaret a iuvando. fidesque est quam certissima per omnia mundi membra indulgentiarum lovis beneficia permeare. Amoenitatem circuli blandientis ingressae levorsum primo lovis in limine duo doh'a conspicantur. quorum alterum tristis absinthii, mellis alterum dulcorati. Circumstabant et animae alterutrum vicissim poculum, si quando prodirent in corpora, gustaturae. Ea enim conditione sub love vivendum universis, ut si quando de temporalibus causae delectationis obveniant, obveniant et doloris. In consistorio suo lupiter regia praenitebat maiestate: manum quidem sceptratus dexteram, de sinistra suspenderat momentanam, ad cuius aequilibritatem nunc hominum nunc res superum pensitaret. Quicquid igitur statera fidelior iustis ponderibus exaequasset, inperiosi vultus femina Clotho per ordinem successionibus temporum explicabat. Ea igitur quod aequatam refixamque rerum seriem et distribuat et evolvat, tam plenissimae nomen sibi maiestatis insumpsit, ut quicquid spatii lunam interiacet et Saturnum, Clothos inperium appelletur. Loco igitur evidentiore conpositas Uraniam magnifice sed Naturam magnificentius rerum novus et infi"equens delectavit aspectus. Verumtamen ne novitatibus intuendis morosius indulgerent, rursus accinguntur itineri et laborem iam initum continuatione qua coeperant persequuntur. Martis igitur ad subteriacentem circulum anfractuosis quidem sed non adeo distortis lineis propinquantes murmur aquae velut in abrupta vallium praecipitantis accipiunt. Cumque de proximo fideles oculos infixissent, Natura Pyriphlegethontem, qui Martio demanaret circulo, de rivis Hventibus et sulphureis recognovit. Sed et Pyrois sidus Martium tum forte de Scorpione suo loco consentaneo et nativis erectus potentiis in quartum signumque septimum minaces radios intorquebat oportunitatemque quaerebat ex circulo, ut cometa factus sanguineus crinito sidere terribilis appareret. Suspectam intemperie mansionem dirisque vaporibus aestuantem citatis accelerant excursionibus transvolare et ad solis vivifici tabernacula deferuntur. — Profecto limes Heliacus, per quem annuo sol circumfertur excursu, non uniformis erat sed quaternis varietatibus discolorus. Quarta priore circulo more viridantis Aegypti in diversa florum germina novamentis vernalibus herbidabat. Secunda contra veris teneritudinem ignitis vaporibus adaestuans et ambusta ariditate sitiebat aestiva. Porro tertia ex croceo viridique confectam autumnaU maturitate coloris speciem praeferebat. Extrema et ipsa signorum trium spatiis exporrecta specie tenus fluctuabat instar aquae, quam in concretam glaciem rigor solidasset hibernus. Utque maioris esset spectaculi una unius excursio totiens alterata, per mutatum quater circulum mutatis quater vultibus ferebatur. De puero conpubescens in iuvenem, de iuvene virum, de viro senem induerat canis intermiscentibus albicantem. Eas igitur varietatis species alternabat per inflexum obliquumque signiferum altis, pressis et mediis sol itineribus circumvectus. Inter Oyarsas geniosque caelestes, quos aeterna sapientia mundano vel decori vel regimini deptitavit, sol illustrior lumine, praesetttior viribus, augustior maiestate, mens mundi, reriim fomes sensificus, virtus siderum m^indanusque oculus tam splendoris quam caloris ininensitate perfiderat universa. Instrumenta deo familiaria arcus et cithara de loco sibi proximo dependebant, ut si quando iracundus armaretur in pharetra, tranquillus et placidus fidibus insonaret. Veris fructus persona deus venerabili Phaetonque innoxius, uterque Solis filius. Psyche, Celeritas, ambae proles Apollinea. De dextra iuvenes, de sinistra virgines currus luciferos ambiebant. Psyche de paterna lampade quos in caelum terramque diffunderet igniculos insumebat. Celeritas solis itus perpetuo persecuta motus temporis hactenus ordinabat, ut diei substantiam unius efficeret semel facta conversio firmamenti, mensurna spatia lustris lunaribus conplerentur, ex numero mensium orbes annorum, ex annorum multitudine texeretur series saeculorum. Hic igitur Urania proprii speciem recognoscens officii nisi proposito moras innecteret, cum cognatis virginibus voluntaria resideret. Verumtamen quia circa solis admirationem spectaculo steterant longiore, amoenus Lucifer communisque Cyllenius sine morae disi55 pendio Natura suggerit excurrantur. Intrant igitur. neque enim fas erat devertere Mercurii Venerisque circulos ad se invicem et ad solem perplexius intricatos. Et nisi conmissuras nodosque intersecationum Urania intentior deprehendisset, viarum ambagibus ad solem unde venerant ferebantur. De contiguo proximoque Mercurius solaris orbitae circumcursor ab eadem quam praevenit praevenitur et pro lege circuli reportantis nunc supra solem promovet nunc inferior delitescit. Communis ambiguusque Cyllenius in rebus quas siderea claritate convertit venientem de moribus malitiam non ostendit, sed sodalis eum societas vel iustificat vel corrumpit: fervori Martio vel lovis indulgentiae copulatus de proprietate participis suam constituit actionem. Epicoenum sexusque promiscui in communi signoque bicorpore hermaphroditos facere consuevit. Huic igitur deo virga levis in manibus, pes alatus expeditus accinctus. quippe qui deorum interpretis legatique muneribus fungebatur. Porro Venus et ipsa Mercurii solisque lineas certis in partibus attingendo utriusque circuitus amplitudine circumcludit. Mediam inter humectum calidumque temperiem consecuta naturae suae beneficio germinantium fetus provehit et publica rerum semina genialibus adiuvat incrementis. Benivolarum quoque stellarum superadiuta testimoniis nativitates quas ascpicit indulgentiori felicitate conponit. Ex Venerio sidere credit astrologus proveniat incitatum, quicquid humanis desideriis obrepserit voluptatum. Vultus quidem Veneris perlucidus ad gratiam inspectoris. Gestamen eius facula nunc suffumigans nunc accensa. Sinistro super ab ubere Cupido parvulus dependebat. Inter circulos igitur nunc dividuos nunc altrinsecus limitantes Urania, Natura circumspectis iteneribus ad vacuum evolutae de conplexu quem viderant coUoquuntur. Quia igitur in depressum citimumque lunae circulum via declivior et pronior deferebat, longa licet non sentitur excursio. Iter promovent nescientes deveniunt quo intenderant citius expectato. — Erat limes aeris aetherisque interius, qui lunae mediantis obiectu naturam regionum disparabat alterutram. Supra quies intermina, serenum perpetuum, tranquilliltas aetheris inconcussa. Unde superna, quia non ad aliud et ad aliud momento mutationis emigrant, eo ab incolumitate et decore proprio nuUatenus alterantur. Ea quidem in parte caeli quia natura est invariabilis, mulcebris et quieta, soUers Graecia campos consentit Elysios et felices animas, alma sacrata et numquam desitura lucis amoenitate vestiri, Infra aeris qualitas turbidior infunditur, cuius mutabilis convertitur species, quotiens expositas passionibus materias contrarietas accidentium interpellat. Unde homines quia locum incolunt inquietum tumultus instar veteris, motus perturbationum necesse est experiri. Quippe quae caelo sideribusque decesserat potentius expurgata, in inferioribus remansit ad plurimum silvae necessitas influentis. Luna igitur divisorem et mediastinum limitem intercurrens feculentae quidem et reliquorum conparatione siderum corpulentiae grossioris divinas et inmortales vivacitates ignium pascens aethericon etiam, quae crescendi natura est, inferioribus subministrat. Cuius corpus lucidum et solaris cui resplendet luminis redditivum ordinatis semper et eisdem invectionibus et solvitur et temperatur. Unde quia ex alieno lumine lumen efficitur, planetam solis eam Ptolomaeus Memphiticus appellavit. Ad haec sicut maris excrescentias et soUicitat et reponit, sic terrenis substantiis quanto vicinior, tanto potentior invenitur. Itum reditumque per eadem signa assidua et infatigabili velocitate convertens in res et fata hominum vim praesentissimam vendicavit. Unum idemque numen pro diversitate potentiae et officii nunc Lucinam in lampade, nunc venatricem in pharetra, nunc reginam Tartaream sertato capite praeferebat.
VI
[recensere]Exhaustus pro parte labor, superata viarum
Ardua iam poterant exhilarasse deas.
In speris titulata suis septena planetum
Corpora transierant sidereasque domos.
5Sermo vie — falx curva senis, galeata cruenti
Militis effigies, inter utrumque Iovis,
Mundanum — Sol, Luna — iubar, sub utroque ligati
Mercurius Veneri, Mercurioque Venus.
Mirari libet in celo stabilita profunde
10 Mentis, et argutum primipotentis opus:
Quo iaceant tractu celi, cinctura, coluri,
Vincla paralleli, robur uterque polus;
Signifer obtortus, neque celo recta galaxe,
Qualiter inflexi dispositique loco;
15Quod tropicis contenta suis via Solis, et ultra
Legitimos fines exspaciata nichil,
Quod neque perlustret equali lumine terras,
Quas super obtorto limite ducit iter,
Et quod Frixeus aries nocturna diurnis
20 Tempora iustificat, equidiemque facit;
Quod tenebras abolere die rebusque colorem
Et celo speciem reddere Solis opus;
Quod consectatrix Solisque pedissequa Luna
Sic terrena movet corpora, sicut aquas.
25Artificem testata suum, pulcherrima rerum
Machina de forma materiaque placet,
Quod, meliore polo melius morata, relinquit
Sidera, paulatim degenerante loco:
Defectus fluxusque sui ratione timendum,
30 Quicquid sub celo turbidiore iacet.
Hac igitur regione poli Natura resistens,
Fixit ad aspectus lumina certa novos.
VII
[recensere]In lunari enim limite, ubi aureae homini quasi medietas est catenae, superioris inferiorisque mundi videlicet umbilicus, spirituum numerus ad milia circumfusus populosae more civitatis laetabundus occurrit. Ad quorum multitudinem formasque dissimiles cum defixis Natura irrevocatisque luminibus inhaereret : Nosce, inquit Urania. neque enim conveniens est, ut Natura dubitet, rerum prudentior indagatrix. Nosce, inquam, o Natura, qui spiritus et quae eorum difierentia quantisque locorum distinctionibus supremae serviant potestati. — Caelum, aether, aer, tellus, quaterna quidem regio universam mundi continentiam circumcludunt. Caelum simplex est una eademque quantitate continuum nec qualitatibus disparatum. Binam aetheris, binam item aeris trinamque telluris partitionem cognoveris. Suum numen, suos habent angelos. et principaliter singuli et subdivisio singulorum. Caekim zpsniii Deo plenum est. Neque enim credibile est, quod deiectioribus elementis, terrae sordidae, aeri turbulento sancta et incommutabilis divinitas suarum affixerit sedium mansionem. Posteriora et minora se omnia de loco celsitudinis Deus dispositor intuetur. Divinae licet maiestate caliginis abscondatur incognitus, de suorum vestigiis operum perspicuus innotescit. Eius opera angeli, quos hactenus ordinavit, ut iuxta rationem continui conpetentis copularet ad invicem primos cum mediis, medioximos cum extremis. — Sua caelo animalia, ignes siderei. Huius generis animal rationale quidem nec morte dissolvitur nec afficitur passione. Extimum telluris globum sapiens genus homo, quem pergimus fabricatum, digno possederit incolatu. Porro sedem mundi mediam genus insistit tertium de extremorum proprietate vel participatione confectum. Participat enim angelicae creationis numerus cum siderum divinitate , quod non moritur. participat cum homine, quod passionum affectibus incitatur. — In sublimiori igitur fastigio, si quod caelo sublimius, tabernaculum Tugaton suprema divinitas colocavit. Quem circumsistunt obeuntque vicinius agmina ignitae fiainmantisque naturae perlucida, expyr species et creata pariter et vocata. Ea propter infatigabilem et perpetuam ad Deum conversionem membra vel divinitatis partes specie similitudinis aestimatur. Non enim verum est qtiippiam in divinitate dividumn. llli ergo ex proximitate Deo convertuntur plurim et de mente eius excipiunt futiirorum arcana, quae in fatimi mundi publicum per inferiores mundi species ineffugibili necessitate constituunt proventura. Qui quia aeternae beatitudinis visione perfnninttir, ab onini distraJientis curae sollicitudine feriati in pace Dei quae onineni sensum Superat conquiescunt. Ab orta sphaera igitur firmamenti principiisque aetheris purioris adusque solem huius modi pura, prudens et ministra Deo legio continetur. — Abhinc linea continuationis ad lunam qui interiacent alii minoratione quadam et luminis et numinis, tantum a superiorum maicstate degenerant, quantum et localiter infimantur. Verumtamen huius ordinis species intelligentia, memoria, utraque felici oculorum intuitu adeo sub^tili, adeo penetrabili, ut animae pervadens latebras concepta pectoris deprehendat arcana. Quorum ita benivola, ita communis est servitus, ut hominis indigentias ad Deum, indulgcntiarum Dei benificia ad hominem reportantes et obsequium caelo et terrenis diligentiam studeant inpertiri. Unde angelus officii nomen est, non naturae. Cum igitur homo condictante quidem providentia novum figmentum, nova fuerit creatura, de clementissimo et secundario spirituum ordine deligendus est genius in eius custodiam deputatus. Cuius tam ingenita, tam refixa benignitas, ut ex odio malitiae displicentis poUutae fugiat conversantem. et cum quid virtutis agendum insumitur, sacris per inspirationem mentibus assolet interesse. — In sublunari aere pars superior, pars inferior potius qualitatibus, quam spatiis localibus disparatur. Cuius primae partes tenuiores et aliquatenus vaporatae, quia ignitis contiguisque aetheris affinitatibus attingantur, quantum parva magnis, quantum possibile rapidis pigriora contingi. Ea igitur spirituum distinctio, quae in aer/e mansitat sed sereno, tranquillas mentes contrahunt, quia cohabitant in tranquillo. Ex istorum quoque numero secundus est genius, qui de nascendi principiis homini copulatus vitanda illi discrimina vel mentis praesagio vel soporis imagine vel prodigioso rerum spectaculo configurat. Horum quidem non adeo sincera, non usque quaque simplex est divinitas, verum corpore sed aethereo circumplexa. Ex aetheris namque serenitate et liquore aeris defecatam opifex puritatem excepit, unde divinas extrinsecus animas materiis ut ita dixerim simplicibus illigavit. Cum corpore igitur velut incorporeos subtiliores inferis, sed superis grossiores inbecilla non sufficit humanitas intueri. — Ex medio porro aeris inferius turbulenti spiritales nequitiae circumcursant inperiique satellites durioris. Quippe terrena non affici non possunt illuvie, qui vicinos terrae limites intercurrunt. Summa Dei diligentia minus defectiusque purgati ab antiqua silvae malitia angustissima brevique linea recesserunt. Quia igitur in malignitate et nocendi studio perseverant, divino plerumque iudicio potestatem accipiunt, ut tormentis afficiant sceleribus inquinatos. Plerumque ex arbitrio ultroneas inferunt laesioncs. Saepe per suggestionem tacitis mentibus vel cogitationibus invisibiles illabuntur. assumpto saepe corpore formas umbraticas induuntur. Primos igitur spirituum praesules, medioximos interpretes, extremos angelos dixerim desertores. — Telluros qui terram incolunt sic habeto. Ubi terra delectabilior nunc herboso cacumine iugoque montium picturato nunc fluviis hilarescit nunc silvarum viridate vestitur, illic Silvani, Panes et Nerei innocua conversatione aetatis evolvunt tempora longioris. Elementali quadam puritate conpositi sero tamen obeunt in tempore dissolvendi. A principiis igitur aeris adusque terrae superficiem contingens praecipuus est Oyarses Plutonius dixerim vel Summanus, quia summus manium a lunari iam circulo inperii regnique sui latitudines ordiatur. Porro numen, cuius potestas est in aere, m.aiestatis auctoritatc apud conscientiam tuam nolo sordeat aut vilescat. Aer namque spirandi est organum et sine aeris beneficio rerum incolumitas non subsistit. Haec est ergo turba, circumfusam quam aspicis, quae super subterque lunam stationem suam non deserit et deputati propositum operis non abrumpit.
VIII
[recensere]"Perspice, mente sagax, que mundi forma, quibusque
Internexa sibi sint elementa modis,
Quo studio Noys alma rudem digessit acervum
Vt stabilem teneant contiguamque fidem;
5Quid mediis extrema liget, quid federa iungat,
Quid celum moveat, quidve moretur humum;
Astrorum motus et que sit cuique potestas,
Ortus, occasus, puncta, gradus, numeri;
Cur Aplanen contra septenos impetus orbes
10 Volvat, et amfractus per sua signa vagos;
Cur Veneris sint blandicie, cur prelia Martis,
Frigora Saturni, temperiesque Iovis;
Que Solis, que Mercurii Luneque potestas,
Et qua discurrant signa gradusque mora,
15Quod, si pretemptes numeros, si consulis artem,
Quid fati series det ve neget ve probas;
Cur constringat hyemps, ver laxet, torreat estas,
Autumnique metant tempora, mente vides;
Cur gelidus Boreas, mollisque Favonius, alter
20 Floribus expoliet, vestiat alter humum,
Coniugis in gremium Iove descendente novetur
Mundus, et in partu turgeat omnis humus,
Inveniatque Ceres quesitam cum face prolem,
Vt proserpendo proferat illa capud,
25In silvis volucres, pisces generentur in undis
Floreat omnis ager, frondeat omne nemus;
Que membris animam numeri proportio iungat,
Vt res dissimiles uniat unus amor.
Cum terrena caro, mens ignea, cumque repugnent -
30 Hec gravis, illa movens, hec hebes, illa sagax -
Simplicitas anime sic transit in alteritatem
Divisumque genus dividit illud idem.
Sed que compedibus, que carcere clausa tenetur,
En quasi corporea mole sepulta iacet!
35Ad natale iubar, ad regna paterna redibit,
Si sapiat; si non — coniuga carnis eat.
Quid morti licitum, que mortis causa, quis auctor,
Alcius evolvens philo<so>phando vide -
Quo trahit imperio sorbetque voragine quicquid
40 Aura levat, tellus sustinet, equor alit.
Si tamen inspirat verum mens conscia veri,
Rem privat forma, non rapit esse rei.
Res eadem subiecta manet, sed forma vagatur
Atque rei nomen dat nova forma novum.
45Forma fluit, manet esse rei, mortisque potestas
Nil perimit, sed res dissociat socias.
Quid placeat per se, que sint aliunde petenda,
Quid deceat, quid non, philosophando vide.
Iniustum iusto, falso discernere verum
50 Sedula pervideas et ratione probes."
IX
[recensere]Ventum erat inter colloquendum, ubi erat inferior Aeoliis fratribus regio decertata nunc rigescens nunc adaestuans, verberata saepe grandinibus collisis, saepe nubibus intonata. De cuius inaequalitate Urania constupuit, quae nihil insueverat in diversa traducibile vel discrepans a tranquillo. Videt lubricam elementi substantiam ad omnes contrarietatis incurrentias convertibili qualitate mutari: nunc ofifendi pluviis ex Oceano conparatis, nunc densari nebulis quas terra parturit crassiores. Quae quidem omnia quantum obvia consuetudini, tantum aegra animo, tantum contraria visioni. Illis innatam regionibus inconstantiam abhorrentes elementorum excursis interstitiis iam florentis terrae gremio sonsistere contendebant. — Granusion locus est eoum ad cardinem secretior in reducto. Is quidem de recentis puerique solis teneritudine feliciorem aeris temperiem consecutus et virescit ad gramen et germinat ad fecunditatem. Nomen loco Granusion, quia graminum diversitatibus per petuo conpubescit. Quicquid occurrit morbis, quicquid sanitatem conciliat, quicquid deliciosos voluptate sensus irritat, plantas, herbas, odoramenta, species in diversa mortalium commoda sinus abditus subministrat. Haec in mundo sola est, ut opinor, excepta particula, quae de elementorum intensione nihil in se suscipiens plenam consummatamque temperiem adaptata est confiteri. Haec ver habet perpetuum, brumas, aestatcs, autumnos inaequales clementiori caelo supposita. sed quod verius est munere divinitatis ignorat. Eo igitur, quia hisdem in locis Physin reperiendam existimat, Natura suggerit devertendum. Locus utique suapte pcrspicuus speciem pulcritudinis ampHoris adiecit. Quippe matrem generationis Naturam praesenserat adventare. De naturae igitur genio fecunditate concepta derepente tellus intumuit et confortatis cespitibus vis occulta subrepsit. Heliadum silva uberiora sudavit unguenta. sabaea virgula suam certavit destillare pinguedinem. amomum, cinnamomum vicinos tractus hoc lenius, iUud diffusius odoravit. Quicquid ergo deliciosus oriens parturit et educit, ad adventum Naturae vultu quodam festivitatis occurrit. — Erat rivus oriundis ex alto cursibus in plana praecipitans, non ut tumultus violentos incuteret, verum auribus amico murmure blandiretur. Blandus auditu blandior fuerat visione. Aethereae liquidum puritatis excedens tamquam corporalitate deposita ad purum fere transierat elementum. His quidem giris et anfractibus suos hactenus deferebat anfractus, ut humoris materiam graminibus sufficeret universis. Totam loci continentiam utrobique silva lateraliter circumplectens geminato commodo et temperabat solibus et communes arcebat ingressus. Claudentes intra terminos agebat calor aethereus in humecto, ut ibi flores varii, ibi odoramenta, ibi seges aromatum cresceret vel iniussa. Eo igitur in loco Physin residere super aspiciunt theoricae et practicae individuo filiarum consortio cohaerentem. Studiosa rerum in seposito et tranquillo ubi nihil offenderet mansitabat. Naturarum omnium origines, proprietates, potentias, effectus, postremo universam omnemque Aristotelis categoriam materiam cogitationis effecerat. Sumptis autem a suprema divinitate principiis per genera per species per individua naturam et quicquid eo nomine continetur indeflexo vestigio sequebatur. Si quando caelo vel sideribus inferius cogitavit, de conplexione mores animalium studuit iudicare. Pavitationem leporis ex frigido, leonis audaciam ex ignito. In vulpe versutiam, tarditatem in asino alteram phlegmatis, alteram melancholiae qualitatibus inportari. Animati conditionem corporis per inconstantiam mutabilitatis videbat effluere. Inde subortas morborum molestias animam primo lacessere, domum eius labefactare corpoream, evictam denique sedibus exturbare. Ea contra in inveniendis evigilabat remediis, ad quorum temperamentum inaequalitas frenaretur, cum se dirigeret ad nocendum. Verum id disquisitiori pertractabat ingenio, ut elementa, partes mundi primariae partcsque partium, in his ex his et per haec, quae generat, causis physicalibus deservirent. Non herbis, non plantis, non contenta graminibus de metallis, de lapidibus remediales etiam extorqueret effectus. Id suae visum est superaddendum scientiae, ut per mixturam callidam venenis etiam mortiferis ad curam medicam salubriter uteretur. Plasmaturam quoque hominis de naturae possibilitate coniciens quadam velut sub imagine somniabat, cum venientis Uraniae radius praecucurrit et de fontis contigui repercussione faciem demonstravit absentis. — Prior igitur Theorica duas hospites recognoscens matrem sublevat, sororem excitat ad surgendum. Concurritur ad osculum et suis sese nominibus consalutant. Collata est quae debetur hospitibus reverentia susceptandi. Ire sessum commonitae succincte quid veniant persequuntur. Nulla in medium mora. Et ecce Noys praesentiam intulit et monstrato silentio sic incipit.
X
[recensere]Pignora cara, dee, quas ante creata creavi
Secula, de partu glorior ipsa meo.
Summa voluntatis hec est: venistis ad istas
Consilii partes propositique mei.
5In rebus formisque suis si defuit orbi,
Suppleat id nostro numine vestra manus.
Plena minus, perfecta minus, minus esse decora
Que feci tociens, est michi turpe "minus"!
Sensilis hic mundus, mundi melioris ymago,
10 Vt plenus plenis partibus esse queat,
Effigies cognata deis et sancta meorum
Et felix operum clausula fiet homo,
Qualis ab eterno sub mundo principe vivit,
Digna nec inferior mentis ydea mee.
15Mentem de celo, corpus trahet ex elementis,
Vt terras habitet corpore, mente polum.
Mens, corpus — diversa licet — iungentur ad unum,
Vt sacra conplacitum nexio reddat opus.
Divus erit, terrenus erit, curabit utrumque -
20 Consiliis mundum, religione deos.
Naturis poterit sic respondere duabus,
Et sic principiis congruus esse suis.
Vt divina colat, pariter terrena capessat,
Et gemine causam sedulitatis agat,
25Cum superis commune bonum rationis habebit:
Distrahet a superis linea parva hominem.
Bruta patenter habent tardos animalia sensus,
Cernua deiectis vultibus ora ferunt.
Sed, maiestatem mentis testante figura,
30 Tollet homo sanctum solus ad astra capud,
Vt celi leges indeflexosque meatus
Exemplar vite possit habere sue.
Dii superi stelleque sibi celumque loquetur,
Consilium Lachesi notificante suum.
35Viderit in lucem mersas caligine causas,
Vt Natura nichil occuluisse queat -
Aerios tractus, tenebrosa silencia Ditis,
Alta poli, terre lata, profunda maris.
Viderit unde vices rerum, cur estuat estas,
40 Siccitat autumnus, ver tepet, alget hyemps.
Viderit unde suum Phebo iubar, unde sorori,
Vnde tremit tellus, unde marina tument,
Cur longis estiva dies extenditur horis,
Parvaque contrahitur nox breviore mora.
45Vt sua sint elementa volo: sibi ferveat ignis,
Sol niteat, tellus germinet, unda fluat.
Terra sibi fruges, pisces sibi nutriat unda,
Et sibi mons pecudes et sibi silva feras.
Omnia subiiciat, terras regat, imperet orbi:
50 Primatem rebus pontificemque dedi.
Set cum nutarit, numeris in fine solutis,
Machina corporee collabefacta domus,
Ethera scandet homo, iam non incognitus hospes
Preveniens stelle signa locumque sue.
XI
[recensere]Trina igitur tribus incumbit opera cuique sua conpositio animae ex endelechia et virtutum aedificatione; corporis ex materiae praeparatione. Utrorumque corporis et animae formativa concretio de caelestis ordinis aemulatione. Prior igitur ad Uraniam, secunda ad Physin, tertia ad te, o Natura, dinoscitur pertinere. Verumtamen indultum vobis plurimum, vestro plurimum detractum est operi. In vestra manu est sumere cum velitis humanae sementem animae ex endelechia iam creatam. corpus ex elementis massa confusionis exceptis. In quorum expolitione quid studii, quid diligentiae, quid putatis laboris inpendi? Grave quidem et subtile et difficillimis inplicitum rationibus, quod iniungo. Verumtamen si prae rerum multidune, auctoritate et pondere vestra ut solet memoria vacillabit in aliquo, ad munimenta quae dedero fuerit recurrendum. ProvidentiaespeculumUraniae, tabulam fati Naturae, et tibi, Physi, librum recordationis exhibeo. Trina haec est, ut verum fatear, consiliorum Dei notitia, veritas et praegnatissima certitudo. — Erat igitur speculum Providentiae, cuius magna admodum circumferentia, intermina latitudo, extensa semper facies, perspicuus introspectus ut, quas olim contineret imagines, non rubigo detereret, non deleret antiquitas, non turbaret incursus. Vivebant ideae, vivebant exemplaria nullo nata in tempore nulloque in tempore desitura. Speculum igitur Providentiae mens aeterna, in qua sensus ille profundissimus, in qua rerum genitor extortorque omnium intellectus. Erat in exemplaribus invenire simulacrum, cuius velis generis, quale, quantum, quando et quomodo proventurum. Illic silva prioris adhuc nubilo vestustatis obducta. Exinde sub aedificatore Deo vultus novitios induebat. Illic elementorum amicitia mediator et conplectibilis ex se, in se concidens et mutuus internexus. IUic orbiculata caelique volubilis magnitudo. IUic fomes ille vivificus, endelechia molem illam intrinsecus atque extrinsecus circumplexa. Illic ignes siderei, illic proprietate partili ministra mundo lumina, sol vitalis et generans, luna coadiuvans incrementis. Illic planetae, illic signa planetarum hospitiis et potentiis deputata. IUic pedestrium, natatilium, pennatorum genera, sicut suas conplectitur species familiaritas elementi. Ea igitur formarum diversitas Uraniam plurimo labore distraxit longasque in curas ante dissecuit, quam imaginariam hominis imaginem certis indiciis inveniret. — Erat quoque et tabula Fati magnae quidem continentiae sed finitae, non lubrici, non luminosi corporis, sed de ligni materia grossiore. Illic eodem propemodum genere, quo et in speculo, rerum facies omnium lineata coloribus apparebat. Ea speculi tabulaeque differentia, quod in speculo specialiter status naturarum caelestium indeflexus, in tabula quidem quam maxime temporales qui permutantur eventus. Unde Atropos, Clotho, Lachesis, iurata Providentiae Fatoque germanitas, similem sed dissimili loco mundanae administrationis diligentiam curamque sortitae. Orto sphaeram firmamenti Atropos, planetarum erraticam Clotho, Lachesis terrena disponit. Non igitur aliud Fati tabula, quam eorum quae geruntur series decretis fatalibus circumscripta. In ea quidem divinorum operum vestigia sed summatim. Naturalia et quae temporis sunt porrectiore spatio tenebantur. lUic causae, unde antiquissimus tumultus in silva miraculumque opificis, quod in tanto rerum divortio pax inventa. IlHc unde species, unde formae substantiis obveniunt et quae quatinus miro quodam modo idearum inpressione signantur. IUic unde caelo sit species et virtus defluens in terrena. stellarum motus efficax quid inportat. IUic unde rebus occiduis rediviva substantia. unde factum mundo seminarium, quo repullulet et resurgat. Illic omne animal, omnis species omnisque natura. Fatalem igitur mater generationis tabulam cum fidelius inspexisset, quae tantas inter species latitabat humanitas, vix reperta. Primum igitur hominem, quem pagina designabat ab occipitis regione, longa longis historiis fatorum series sequebatur. In ea namque fortuna, calcata plebis humilitas. in ea regum venerabiyS lis celsitudo. in ea vel paupertas miserias vel redundantia fecerat voluptates. sortis plerique mediae ab alterutro temperabant. In ea vel sudatum militiae vel Htteris vigilatum ceteraque operum functione vita fataliter actitata. Saecularis illa continentia purioribus ex auro initiata principiis paulatim degenerante materia in ferrum visa est terminare. — Erat quoque et liber recordationis non communibus litteris, verum charactere notisque conscriptus, brevis ad sententiam et pagina pauciore contentus. In ea quidem brevitate res Providentiae Fatique congestae subnotari poterant, poterant subintelligi, non poterant provideri. Liber enim recordationis non aliud quam qui de rebus se ingerit et conpellat memoriam intellectus ratione saepe veridica, sed probabili saepius coniectura. Hlic eadem sed non eodem iudicio naturarum omnium quae praecesserant argumenta. Verumtamen eorum quae visuntur corporea consummatior inibi et multo plenior doctrina. Illic quattuor mundani corporis materiae ad aeternam sententiam de nativo litigio revocatae. Suberat ratio, unde amor, unde parta sodalitas, ut componentia compositum membra corpus efficerent et divisa pluralitas se traderet unitati. Illic aquei pennatique generis cognata germanitas divisiva per species, qualitatibus differens et figuris. Suberat ratio, unde squamas, unde plumas alterutris natura conpararet tegumentum. unde avibus lingua dulcisona, unde pisces perpetuo conticescunt. Illic pedestrium alia domesticae mansuetudinis, alia moribus ad malitiam efferatis. Suberat rat'o, cur leonibus et apris iracundia, cur in cervo et lepore relanguit vis ignita. IUic de herbarum potentiis familiarior contemplatus. Suberat ratio, unde illa seminibus, succis altera, haec efficacior in radice. IUic quicquid vel ingressus ad substantiam generatio provehit, vel egressus a substantia destruit corruptela. In tanta igitur naturarum multitudine labore Physis plurimo speciem deprehendit humanam sublustrem, tenuem et paginae terminantis extremam.
XII
[recensere]Quicquid in exemplis rerum distinxerat ordo
Corripuere dee.
Se prius, accingens operi, Natura sorores
Participesque vocat.
5Expromptas Vrania manus traducit ad artem
Ingeniumque movet,
Sed Physis, nil questa palam, taciturna moleste
Murmura mentis habet.
Ingeniis aptarat opus, sub pondere visa est
10Succubuisse minor:
"Brutorum factura levis, minimumque decoris
Et nichil artis habens.
Alter mundus, homo, sensus cureque prioris
Et melioris eget.
15Vera dei facies homo, fomes sumptus ab astris,
Mentis et artis opus."
Vsyas — elementa — rudes diffindit, ad omnem
Commoderanda modum,
In quibus et maculas et inextricabile Silve
20Cernit inesse malum.
Territat artificem veteri collisa tumultu
Turbida materies:
Ignis in humorem conpugnat et humor in ignem,
Convariantque vices.
25Limitibus quicumque suis intensior exit,
Hunc revocare, labor.
Nature mala corporee partesque fluentes
Extimuisse potest,
Ne, cum temptarit, neget inconstancia formam
30Ludificetque manum.
Conrixansque globus numeris ut forte ligetur,
Hec quoque pugna gravis.
Tota per esse suum, perfectaque viribus, orbis
Semina continuit,
35Set neque sic mortalis homo, set longius impar
Edificandus erat.
Evi mundus opus, homo temporis: alter in illo,
Spiritus alter in hoc.
Non consentirent mortalis vincula forme
40Vt diuturna forent.
Hic opus ingeniis et acuti pectoris igne
Doctificaque manu,
Vt, quia contextu non durat ab exteriore,
Duret ab intus homo.
45Materias, operum fundamina prima suorum,
Compositumque hominem
Astra videt celumque sequi, Luneque potentis
Conditione trahi.
Sunt mala que soleant eciam cum corpore nasci:
50Physis et illa timet.
Herentem rubuere due partesque laboris
Has Vrania subit —
Expugnare malum Silve, fluidamque tenere
Limite materiam;
55Humanumque genus, quamvis mortale trahatur
Conditione sua,
Tale reformandum, quod demigrare supernos
Possit adusque deos,
Et dare sub leges quicquid torquente rotatu
60Stellifer axis agit,
Cognatas sordes innataque crimina certis
Extenuare modis.
Physis in ora redit, frontemque reducit, et ecce:
Tucior intrat opus.
XIII
[recensere]Erant igitur duo rerum principia, unitas et diversurn. Diversum longe retro afitiquissimtim. Unitas non inceperat: simplex, intacta, solitaria, ex se in se permanens, infinibilis et aeterna. Unitas deus. diversum non aliud quam hyle eaque indigens forma. Primiparens igitur divinitas diversitatem excoluit, limitatavit interminam, Jiguravit informem, explicuit obvolutam hylen ad elementa, eleinenta ad usias, usias ad qualitates , qualitates et usias ad materiam circumscribens. Ea igitur materia ex ingenito silvae vitiosa contagio, ex elementorum conversionibus transformabilis ex usiis substantialibus facta est corpulenta. Corpulenta vero essentialiter quattuor continentia prima molitionis suae fundamina cervices nervosque operis Physis argumentosa subiecit. In supremis operum magisteriis divinae tantum sapientiae lineas prosecuta deplanatum iterque liberum decucurrit. Opificis Deiquae praecesserat diligentia, silvam edocuerat iam se submittere, iam parere. Promiscuam revocarat ex turbido, tumultuantem a litigio, splendore vestierat inpolitam. Conditiones partium in plerisque contrarias fundatis in pacem legibus foederibusque conexuerat inconvulsis. Ne quid vagis liceret erroribus, distinctas singulis praefinierat mansiones. In his utique nihil aut exiguum est, quod obiaceat attrectanti. Suberat tamen inportuna, tacita subrepensque silvae necessitas influentis. Ad id malignans intendebat illuvies, ut divini splendorem operis vel inficeret vel damnaret. Contra Physis invigilat, ut evertat huius modi, si possibile est, vel saltem deliniat inposturam. — Ad haec cum subiceret operi materiam destinato, diffluens quid eliquavit in digitos et a specie quam intenderat artifex lubricavit. Obviam propositis inconstantiam Physis exhorruit effrenemque licentiam execravit. Curat, agit et promovet, quantum Natura patitur, lubricantem detineat, coerceat effluentem. Praeterea non elementa, sed elementorum reliquias aedificationi suae traditas recognoscit, quas utique de mundana concretione extremas et superstites invenisset. Non igitur esse in opifice vel perito de minus integris corporibus vel opus facere vel absolvere consummatum. Ad tantas tamque inportunas difficultates ingenium Physis circumducit argutum. Sed omissis conpluribus ad materiam quae substernitur operi, visa est recursare. In ea solas elementorum contemplatur imagines, non veritatem de integro substantiae purioris. siquidem non elementa quae perficiunt sed elementorum usias feculentas a simplicibus et reliquias grossiores. Igneum, terrenum, sic cetera sensu grossiore contingens plenas et integras, ubi plena et integra sunt, eorum potentias arbitratur. De mali quod ad oculos praeiacet fundamento humidi sicci, ferventis et frigidi qualitates eliciens aut explicuit singulas aut sociatas permiscuit, magnum quidem quod fuerat consilium disponentis. Explicuit singulas, quae simplices fuerant, ex substantiali videlicet et nativo. Permiscuit sociatas, ut conpositae fierent ex adiuncto. Igni, aquae, huic calido huic frigidae si siccum humidum alterutris socialiter adiungitur, quaedam de cohaerentia et vicinitate germanitas invenitur. Aeri, terrae, huic humido huic siccae si calidum frigidum alterutris socialiter adiungitur, societas huius modi permixtio nominatur. Eam ergo qualitatum mixturam inpensiori Physis prosequitur diligentia. Praesentis res erat illa negotii nec videlicet otiosa. In humani corporis anatomia quaedam de simplicibus, quaedam de conpositis membra meminit reformanda. Sic igitur de contiguo et proximo cum se sibi traderent elementa, cohaerentia quae in aliis conplexio dicitur est inventa. Conplexiones igitur elementarias humanae sic applicat aedificationi ut, quibus innascuntur principiis, eorum origines consequantur. Melancholia, phlegma, alterum terreni ponderis, alterum inventum est aquaticae levitatis. Ignita fervet cholera, sanguis aerius commitescit. Ceterum non ea quae in homine est et in ceteris animantibus Naturae diligentia reperitur. Intemperans enim humorum cohaerentia brutorum conplexionem saepius assolet depravare. Asinus hebes est ex phlegmate, leo iracundus ex cholera, canis aerio totus inficitur odoratu. Sola et singularis hominum conditio. de humolum conplexu facta est in qualitatibus et quantitatibus temperatio. conpacta est humanitas, quantum curari potuit, vel indigentia vel redundantia felicitatem operis multo parcius attemptante. Futurum enim inteligentiae et rationis habitaculum non oportuit inaequalitatem aut turbatricem consilii diffidentiam pateretur. Conlibratis igitur hnmoribus et eorum potentiis exaequatis cum usiae substantiam qualitates confecissent, secuta est partium quae corpus efficit plenitudo. cumque formam exposceret consummata soliditas ad profectum, totam concretionis materiam per trinas primum partitiones oculis fidelibus conmetitur. Eas rudi primum inpressione in liniamenta distrahit. subinde in eam quae membrorum est speciem configurat. Primam caput, secundam pectus, tertiam renes de proprietate quam viderat appellavit. Has utique corporis partes de multis singulas, de communibus exceptavit angustas : cerebrum, cor, epar, tria vitae fundamina suscepturas. In minori mundo hornine Physis intelligit non errandum, si maioris mundi sim^litudinem sibi sumpserit in exemplum. In illo subtili mundani corporis apparatu caelum fastigio supereminet altiore. Aer, terra: terra de infimo, aer de medio circumsistunt De caelo deitas imperat et disponit. exequuntur iussionem, quae in aere vel in aethere mansitant potestates. terrena quae subiacent gubernantur. Non secus et in homine cautum est, inperaret anima in capite, exequeretur vigor eius constitutus in pectore, regerentur partes infimae pube tenus et infra coUocatae. Physis igitur, sollers ut erat artifex, cerebrum animae, cor vitae, epar appetentiae futurum destinat fundamentum. Unde et divinis hospitibus divinum satagit habitaculum praeparare. Loco namque principe de firmamenti sphaeraeque superioris exemplo caput aedificat in rotundo. caput tamquam arcem, tamquam totius corporis capitolium tollit et erigit in excelso. regionem capitis eam, cum decuit, supra attoUeret, ubi sincerae rationis divinitas habitaret. Optimam corporis et deputatam intelligentiae portionem ab esculentis membris grossioribus longissime relegavit, ne ab ea quae cibo alimentisque nascitur sensus illuvie tardarentur. Secretis itaque rationibus mollem cerebri liquidamque quam crearat essentiam tegumentum intra testeum occuluit, ne ei facile noceretur. Molle et deliquatum ad creationem cerebri visa est delegisse, ut in liquido possent facilius rerum imagines insidere. Totam igitur capitis continentiam tres secernens in thalamos eos ternis animae efficientiis consberavit. In sincipite provisum est, phantasia rerum formas anticipet et rationi renunciet quae viderit universa. In occipitis reductiore thalamo memoria conquiescat ne, si primo visionum iacuisset in limine, figurarum frequentissimis pertubetur incursibus. Primam interiacet et ultimam ratio media de rebus alterutrius certo iudicio provisura. Sic igitur ibidem erga regiam capitis machinamenta convocat internuntia sentiendi, ut de proximo sensibus interpellantibus de proximo prodeat qui iudicct intellectus. Quia enim ad plurima deferuntur erronei, a loco sapientiae non oportuit elongari. Caput itaque dispositissimam cum suis diversoriis domum animae et vivacitati eius Physis accelerat, ut iam succederet apparatae. Verum simplex simplicis unaque animae virtus est, sed non uniformis egreditur. Per oculos enim visus, per aures egrediens est auditus. Ad eundem modum in ceteris deformatur secundum diversitatem membrorum, quibus utitur instrumentis. Sensus igitur uno de fonte prodeunt, sed diversas expediunt actioncs. Ille colores, ille sonos, alter gustus, alter odoramina persentiscit. Membris communis omnibus tactus diffusior invenitur. Sensus unde suboriuntur, ad ea cognatam intelligentiam tenent. Sine igne nec visus, sine aere nec odoratio conficitur nec formatur auditio. Gustus aquae, tactus terrae cognatior in consubstantialibus operatur. Cuius enim elementi qualitate subsistunt, eodem similique iudicio conprehendunt.
XIV
[recensere]Cuditur artifici circumspectoque politu
Fabrica Nature primipotentis, homo.
Delegisse capud propriam sapiencia sedem
Creditur et thalamis execuisse tribus.
5In tribus est anime ternus vigor: expedit actum
Incommutato quisque tenore suum.
Que meminit postrema loco, virtus speculatrix
Est prior, e medio vis rationis agit.
Assistunt omnes operi, cum quinque ministri,
10 Sensus, que cernunt exteriora docent.
Nuncius ingreditur sensus, mentemque quietam
Evocat, ut certa res ratione probet.
Nervus enim qui luce sua collustrat ocellos
Contrahit ex cerebro quod radiosus agit.
15Intima lux animeque dies concurrit ad ignis
Solaris radios ethereumque iubar,
De quo concursu vis et natura videndi
Essendi causam materiamque trahit.
Ad formas rerum se porrigit huius acumen
20 Lucis, et examen iudiciale facit;
Iudicioque tamen non omnia sentit eodem:
Illius interdum languet, habundat opus.
Purius alba capit proprieque simillima forme,
Ad res dissimiles segnis hebesque venit.
25Splendor splendori, lucique domestica lux est;
In noctem et tenebras ocia visus agit.
Plana superficies teretis circumque rotundi
Corporis: hec oculis commoda forma fuit -
In plano rerum simulacra fidelius herent,
30 Et tereti levior motus inesse solet.
Quodque oculos motus, oculos nitor ornat — utrumque
Redditur in forme conditione sue.
Neve lacessiri queat ut libet, intus adacta
Tegmine septeno lux tunicata latet.
35Silva supercilii casu premunit ab omni
Quem sibi res mollis et male firma timet.
Non nichil est hos esse duos: si langueat alter,
Vt vice participis suppleat alter opus.
Palpebre thalamus fessis, cum mulcet ad horam
40 Lumina pacificus officiosa sopor.
Sol, oculus mundi, quantum communibus astris
Preminet, et celum vendicat usque suum,
Non aliter sensus alios obscurat honore
Visus, et in solo lumine totus homo est.
45Querenti Empedocles quid viveret, inquid: "Vt astra
Inspiciam; celum subtrahe — nullus ero."
Ceca manus detractat opus, pes ebrius errat,
Quando opus in tenebris et sine luce movent.
Auditus sedet inferior, virtutibus impar,
50 Tardior in sensu, commoditate minor.
Arteriis sonus egreditur, vacuumque repellit
Aera; percussus, percutit ille alium,
Donec ad extremos elanguit ultima fines
Motio, per tractus extenuata suos.
55Aer materiam, formam instrumenta resignant:
Hinc illinc, speciem vocis et esse trahunt.
Lingua sonos ferit in formam vocisque monetam,
Et suus huic operi malleus esse potest.
Officiis formata suis, substancia vocis
60 Ad patulas aures articulata venit.
Auriculis quasi vestibulo suscepta priore,
Vox sonat et trahitur interiore domo:
Sermonis numeros extraque sonancia verba
Auris, sed ratio significata capit.
65Quod foris auditus, interpres lingua quod intra est
Monstrat, et alterius postulat alter opem.
Tortilis est auris, ne quando transeat aer
Frigidus ad cerebrum liberiore via:
Natura invalido timuit, sinuosus ad ipsum
70 Transitus obtorto limite ducit iter.
Quicquid Roma legit, quicquid studuistis, Athene,
Quicquid Caldei dogmatis Indus habet,
Quicquid Aristotiles divino pectore sensit,
Cumque Plattonistis Pitagorea cohors,
75Quicquid ad elencos arguto disputat ore
Gallus, et in medica iactitat arte Ligus,
Cessit ad auditum: docilis prudensque periret
Littera, si surdis auribus esset homo.
Que tamen exprompsit et nudas prodidit artes,
80 Cognita multiplici lingua nocere malo,
Nam male discreta quociens insibilat aure
Livida mordaces vipereosque sonos,
Separat unanimes fratres, inimicat amicos,
Abrumpitque fidem, dissociatque thoros,
85Turbat agros predis, fora litibus, oppida bellis,
Detegit arcanum, depositumque negat.
Gustus aque cognatior est, propiorque liquori:
Constat ab humecto quicquid in ore sapit.
Sic mollem sensum molli Natura palato
90 Et simili studuit conciliare suo.
Pauper in hoc sensu vellem defectior esset:
Mente quidem saperet amplius, ore minus!
Querit ut expoliet venatibus, alite, pisce,
Gustus humum, gustus aera, gustus aquas.
95Perniciosa fames — si quando recessit ab aula:
Persone tenui perniciosa venit.
Prodigit es, male conflat opes et avita ligurrit
Quem bonus illexit detinuitque sapor.
Inter Pangeum vel olentem naris odorem
100 Dividit: hic cerebrum subruit, hic recreat.
Rebus odorandis causam corruptior aer
Prestat, et in puro est debile naris opus.
Tardior est tactus quam qui diiudicat escas,
Quam qui captato sensus odore venit.
105Militat in thalamis, tenero quoque servit amori
Tactus, et argute sepe probare solet
Aut castigato planum sub pectore ventrem,
Aut in virgineo corpore molle femur.
Dignaque post cerebrum sequitur substantia cordis,
110 Quamvis, et cerebro conferat unde viget -
Corporis ignitus fomes, vitalis alumpnus,
Causa creans sensus conciliansque fidem,
Humane nodus conpaginis, anchora venis,
Fundamen nervis, arteriisque tenor.
115Nature columen, rex et dictator et auctor,
Patricius tota corporis urbe sui,
Visitat ex medio partes sensusque ministros,
In sibi prescripto nomine quemque tenet;
Cui pectus penetrale sacrum, dignumque colossum,
120 Regnandi sedes imperiique thronus.
Forma sibi qualem germanus commodat ignis,
Cuius in erecta cuspide surgit apex.
Forcius igne suo res fervida possit abuti:
Ferventi madidus pulmo reportat opem.
125Mollis et aerius, secus et lateraliter ambit,
Humecta calidum frigiditate iuvans.
Ira sub ignito corde est, genialibus usa
Sedibus, et multum morigerante domo;
Cor tangat vel causa levis, transfertur ad omnes
130 Corporis articulos particulata lues,
Nec lesum languere solet, sed pene doloris
Anticipat sensum premoriturque malo.
Humida vis cerebrum, cor ignea, mixtus utroque
Aerius sanguis molle creavit epar;
135Gibbosum formaque cavum, diafracmate dextro,
Hinc illinc spleni limitat et stomaco.
Quod manus ingessit, quod detrivere molares,
Quod stomacus coxit, denique sumit epar.
Convertit mutatque cibos, specieque colorat
140 Sanguinis, et chimos corporis esse facit.
Inde recursantes variato limite, vene
Consimiles partes ad sua membra ferunt;
Deque repurgato defecatoque liquore
Deligit et dampnat pro meliore bonum.
145Commodat hanc operam spleni: mundare cruorem,
Et vicia et sordes extenuare suas,
Vt veris succis et tantum sanguine puro
Pascatur domini deliciosa fames.
Talibus ad summum rationibus, olla ciborum
150 Est stomacus, stomachi fel cocus, auctor epar.
Insidet has epatis partes innata voluptas
Et gravis in nostra carne tirannus amor.
Corporis extremum lascivum terminat inguen,
Pressa sub occidua parte pudenda latent.
155Iocundusque tamen et eorum commodus usus -
Siquando, qualis, quantus oportet — erit,
Secula ne pereant, descisaque cesset origo
Et repetat primum massa soluta chaos,
Ad Genios Fetura duos concessit — et olim
160 Commissum geminis fratribus — illud opus.
Cum morte invicti pugnant, genialibus armis:
Naturam reparant, perpetuantque genus.
Non mortale mori, non quod cadit esse caducum,
Non a stirpe hominem deperiisse sinunt.
165Militat adversus Lachesim sollersque renodat
Mentula Parcarum fila resecta manu.
Defluit ad renes, cerebri regione remissus,
Sanguis, et albentis spermatis instar habet.
Format et effingit sollers Natura liquorem,
170 Vt simili genesis ore reducat avos.
Influit ipsa sibi mundi natura, superstes,
Permanet et fluxu pascitur usque suo:
Scilicet ad summam rerum iactura recurrit,
Nec semel — ut possit sepe perire — perit.
175Longe disparibus causis mutandus in horas,
Effluit occiduo corpore totus homo.
Sic sibi deficiens, peregrinis indiget escis,
Sudat in hoc vitam denichilatque dies.
Membra quibus mundus non indiget, illa necesse est
180 Physis in humana conditione daret:
Excubias capitis oculos, modulaminis aures,
Ductoresque pedes omnificasque manus.